01/2011 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check


image: as001

STIRPIVM ADVERSARIA NOVA, perfacilis Vestigatio, luculentaque [correction of the transcriber; in the print luculentaqne] accessio ad Priscorum, praesertim DIOSCORIDIS et Recentiorum, Materiam Medicam, QVIBVS PROPEDIEM ACCEDET ALTERA PARS. et Coniectaneorum de Plantis appendix, De succis medicatis et Metallicis sectio, Antiquae et nouatae Medicinae lectiorum remediorum thesaurus opulentissimus, De succedaneis libellus. Authoribus Petro Pena. Et Mathia de Lobel, Medicis. Londini 1570



image: as002

[gap: body text]

page 186, image: s186

yu/lior PSYLLIUM, Pulicaris herba.

Gall. Herbe à puces. Ital. Psillio. Belg. Tloy cruyt. Ger. Psylien kraut, flohekraut. Hisp. Zorgatona. Ang. Fleeworte.

CONCINNA nomenclatio Psyllio facta, à pullicem ementiente, semine nigro, nitido, intus muccoso admodum et refrigerante, lubricante, quod uniusmodi nec diversum est [note: Effi. Mat. 1067 1068. ] in sarmentacea stramineaque planta trifariam variante copiosum habetur. Ea autem sponte Norbonensia et Galloprovinciae veruacta proscisaque arva operit et insternit. Quae autem frequentissima exilioribus ab ima radice exigua, fibrosa, ramulis totum caulem pedalem ambientibus crebribus fruticat. foliis angustis longioribus Scopariae, Beluidere aut Coronopi, incanis, hirsutis: Imbricatim compactis globulis, squamosis, oblongis, Pimpincllae vel Staechadis Arabicae primulum florentis, quos apiculi staminei candicantes ambiunt frequentes Coronopi vel Plantaginis. Haec etiam inter oliveta sabulosasque scrobes Monspelii agri provenit.

Marinum.

[note: Varietas. ] QUOD littora sabulosa maritima lubenter sectatur, habitiore, sed non dissimili aspectu, longioribus aliquanto [orig: aliquantò] ramis fruticat, et foliis multo [orig: multò] prolixioribus magisque densis et hirsutis, minus incisis: cuius etiam non aliud semen, vel flores, vel usus.

PLINIANUM forte [orig: fortè] maius, radice perenni.

IISDEM in tractibus, sed marginibus et squalidis olivetorum incultis collibus, sarmentosius lignosiusque [orig: lignosiúsque] prolixa foliorum et surculorum caudata, comosaque [orig: comosáque] fetura densissima implexa fruticat, et reptando cespitem ornat laetiore aspectu, sed hirsutie ex viridi albi cante. Semine haud dissimili, sed maiore fuscoque, sive castaneae corticis colore: radice lignosa, dura, fibrarum procursu prolixa. Eidem usui in medicamentis arteriacis, et bilem sive praeparantibus, sive educentibus: nec aliud ab istis innuit Plinius Psyllium, ut nonnulli mi nus accurate [orig: accuratè] eius de lacte gummive sententiam expendentes opinantur, Tithymalique quoddam genus Pityusa dictum, interpretantur: neutiquam id scripturi, si illis venisset in mentem seminis et herbae muccaginosum et lactei cremoris similem sucum, ad purgandam choleram (etiamnum à nostris Medicis hodiernis commendatum) Plinio vocatum fuisse Lac vel Gummi, laxiore interpretatione, ut non raro [orig: rarò] hic auctor solitus est.

*korwno/pous2 CORONOPUS, Cornu Cervinum.

Gal. Cornede Cerf, Pied de corneille. Angl. Buckhorne. Belg. Crayen voet, [?] Herts horen cruyt. Germ. Kraenfur.

[note: Effi. Dod. 71. ] ACoruino pede, quem effigiant folia, dicta fuit Graecis Coronopus: et hodie eodem nomine utraque nota, iandiu et recepta Craenvoet vocitatur. Sed quae Ruellii dicitur, multo [orig: multò] meli us Coronopi species habetur, quam [orig: quàm] illa Serpentaria Math. quae incerta est, et foliis longe [orig: longè] dissimilior: tum huius vires exploratiores habentur, quas Medici multi admirantur, dum vident intro [orig: intrò] sumptam, aut praecordiis admotam, accessiones febrium, quae originem ab obstructione duxerunt, quasi fascinio amoliri, praesertim ab imperitis Cursoribus: haud tamen difficilis causae vestigatio, quae ab eodem principio pendet, quo ceterae plantae congeneres, similes effectus febrientibus admotae, edunt. Serpentaria vero [orig: verò] potius Holoustii species est, quam eo [orig: ] adduximus. Fol. 17. Quinetiam vulgatior et magis obvia è maritimis in hortos Belgarum, Anglorum, et Germanorum, translata ad acetaria, et calculum, foliis Psyllii aut Plantaginis marinae, crassis, pinguibus, hirsutis, utrinque fissis et laciniatis, cornicum ungues aut cervinum cornu praeferentibus. Vere in thyrsulis gracilib. hirsutis dodrantalibus flores, et spicae Plantaginis aut Holostii Monspelliaci similes, concolores, sed


page 187, image: s187

minores. Radix tenuis, modicum astringens, cum nonnulla calfactione, calculosis hodie expetitur, non secus ac totius herbae stillatitia aqua.

[note: Varietas. ] Cornu Cervi alterum vulgi. CORONOPUS REPENS Ruellii, echinato seminum involucro, an Theophraesti?

[note: Effig. Dod. 71. ] LUBENS haec inter Polygonum proculcatis itineribus, sed humentibus oritur, facie, folio cum superiore eodem prorsum, flore albo in cauliculis sessilibus, reptantibus: Semina in folliculis orbiculatis, ambitu nonyihil spinosis, cetera similia, cognitu pervia.

CORONOPI et SEDI montani media planta Massiliensium.

HANC novam antiquis et neotericis indictam, visum fuit subdere, cum propter nonnullam inter se similitudinem, tum propter eosdem natales maritimos. Collibus et cautibus Massileae vicinis ad maris allisiones, inter Tragacanthum passim luxuriat densissimo spar soque foliorum stipatu, Sedi minimi saxei montani, vel Pinastri ritu, positu, et rigiditate, innumeraetiam sobole cauliculorum dotrantalium, semen pusillum Plantaginis, aut Serpentinae vulgaris, spicis includentium. Radix lougiuscula, lignosa, crassior, gustu nonnihil calida, aromatica.

[gap: illustration]

SERPENTINA.

SUPERIUS dictum fuit Serpentinae plantam et nomenclaturam recentiorum esse, neque Coronopum esse, sed potius Holoustium: est uvim follis Gramineis aut Vetonicae silvestris [note: Mathioli. effig. 494. ] humi procumbentibus, radice lignofa Vetonicae Garyophylleae, semine et spica Holostii Monspelliaci aut Coronopi vulgaris. Provenit in montibus Galloprovinciae, Auerniae, et passim in Italia.

Varietas. Superrori similis tota, nisi habitioribus foliis, flosculis, cauliculis incanis et hirsutis foret: Apeninis montibus et in Delphinatu repertu facilis.

*muos1ou/ros2 CAUDAMURIS.

Gal. Queve de Suoris. Germ. Tausent korn. Belg. Muylen ltertkens. Angl. Blod strange.

[note: Effig. Dod. Epit. 189. ] HUC referrenda etiam videtur pusilla illa scite muos1ouros2, à recentioribus vocata, propter seminis spicatum mucronem teretem oblongum muris candicellae non absimilem, flosculis per Maium et Iunium albidis, crebribus, palmaribus brevi mareescentibus vestitum, Plantaginis quadam tenus modo, seminae exiguo incluso nigricante: foliola sunt gramminea angusta, pollicem et sesquipollicem alta, rigida, gustu plantagineo.



page 188, image: s188

Nostrates Caryophilli, an Cantabrica Plinii? Caryophilli varietates. Cantabrica Plinii. Vetonica. Caryophylli silvestres minores minusque [orig: minúsque] odori, sive Armerii, latioribus foliis. Armerii varietates. Superbarecentiorum. Caryophillus Marinus omnum minimus. Muscipula sive viscaria duplex. Draco. Ptarmica duplex.

CARYOPHILLI nostrates an Cantabrica Plin.

Germ. Negelin und Grasrblumen. Angl. Cornations, and doble gillofers. Belg. Binoklen. Gallis, Gyrofflees, Oilletz.

[note: Effig. Dod. epit. 189. ] ANTIQUIS etiam indicti videntur florum elegantia nominatissimi Caryophilli, ob eam quam cum Cariophyllis exoticis habent odoris cognationem, ac nonnullam caliculorum cum Anthophyllis similitudinem, quorum sunt differentiae duae, nempe [orig: nempè] silvestris et sativa: varietates autem permultae. Qui namque in hortis colitur, ex intortis geniculatis cauliculis calices teretes glabros gerit senis foliolis, sed multiplis conssatos, per [note: Varietas. ] extremas oras scite [orig: scitè] fimbriatos, odorem Caryophillorum, aromaticum simulante, è medio staminulis exsortis geminos apiculos ostentantibus, triplicis varietatis, in pensilibus vasis aut torulis hortorum spectantur: nempe [orig: nempè] aut purpurascunt dilutius, aut intensiore cruore nitent, non pauci ex albido, nonnulli punctis quasi aspergine purpurea versicolores sunt, cunctis diutissime [orig: diutissimè] florentibus, folia per intervalla bina, glauca è geniculis caulium [note: CANTABRICA Pli. ] teretium et gracilium iunceorum: Semen item minutum, praesertim silvestri, quae quidem si nihil à sativa nisi cultu et mangonio differt (quod tamen nonnulli inficiantur) Plinii CANTABRICA plane [orig: planè] videatur, quamvis ab illo paucis designetur, ubique nasces caule iunceo pedali, in quo flosculi oblongi, velut calathi, in his semen perquam [orig: perquàm] exiguum: quae quidem descriptio nonnihil videtur quadrare cum VETONICA, inter notha à Dioscoride relata delineatione hac: Montosis pratis et cultis nascitur, radice rubente tota [note: VETONICA] et odorata, foliis porraceis, sed eorum medio puniceo, in recto calamo triangulari, et in ipsis floribus purpureis. TUNICEM herbarii putant, qui adversus pestiferos affectus miscent in antidotis: tametsi doctissimus Bernardus Monspelliensis Polemonium Belgarum sive Ocymastrum imperat, ut cuius radices plurimum [orig: plurimùm] commendantur de cadem dote.

ARMERIA, minorue [orig: minórue] Caryophillus silvestris, minus odorus, foliis latioribus.

QUAMVIS solo et cultu dumtaxat distare videantur isti sponte nascentes Caryophilli à superioribus, tamen etiam dum coluntur in areis hort orum, distinguuntur ab illis foliis latioribus, cauliculis humi stratis, in quibus singulis flores confertim numerosi congesti, Saponariae in modum sunt calyculi, et flores minores, simplices, ut plurimum [orig: plurimùm] cruore coccineo rubentes, nec odore perinde fragrantes, atque superiores, nec adeo [orig: adeò] sero [orig: serò] prodeunt, sive in hortis, sive in agro: est enim plurimus hic Caryophillus ubivis in petreis montosiae et syluosis margimbus calidarum et frigidarum regionum Aprili et Maio.

Angl. Pinkes. Belg. Pluymkens.



page 189, image: s189

[note: Dod. Effig. epit. 191. ] HORUM eadem, quam in superioribus diximus, colorum varietas cernitur, quippe notulis candidis purpureis cruor intermicat interdum, interdum autem nivei asperso diluta purpura nitent flores, qui etiam argutioribus fimbriantur crenulis altioribus, aut [note: Varietas. ] laciniolis: angustiora etiam sunt folia, caules pedales et cubitales, odoris suavi: elegantiae causa in hortis habetur.

ARMORARIA Syl. pratensis.

Ger. Sauchblum. id est, flos Cuculi. Belg. Lrayenblomkens.

[note: Dod. Effig. epit. 192. TUNIX. Tunicis vox videtur truncata à Betonica. ] SED in uliginosis pratis Angliae, Belgiae, et Normaniae provenit Silvestris Armeria vocata, inodoro flore, simpliciore, altius crenato, foliis brevioribus, latioribus, Centaurium minus, aut Viscariam similantibus. Venenis commendant, qui putant Tunicem esse: nec prorsum falluntur, quia non frustra opem experiuntur: et nonnullis Practicis Arabibus etiam Tunix vocatur, non secus atque Polemonium Belgarum sive Ocymastrum, quod est Gordonii Tunica.

SUPERBA Recentiorum. ¶ Ger. Hochmut.

Varietas altera. QUOD iuxta viarum squalidos et editiores margines cermaniae, et Italiae, florem ostentaret speciosiorem multo [orig: multò], et Phaenicea purpura insigni Centaurio minori concolorem, Superbam quidam vocarunt, quae silvestris superioris species est: gracilioribus viticulis, erectis, rigidioribus, pedem et cubitum altis, paucioribus, exilioribus, angustioribus foliis.

INAgri Norbonensis montosis plantula est non inelegans, quae huc referenda videtur, nam sesquipalmarem et pedalem erigit cauliculum geniculatum, superioribus consimilem, nec flores dispares gerit, aut calyce ita diversum: sed semen Scabiosae, aut Carthami, nigrum, pellucidum, quo facile [orig: facilè] quilibet plantam rariorem hanc à Caryophillis discerners potest.

CARYOHILLUS MARINUS omnium minimus.

HARUM omnium minima, similis et quadantenus cognata videtur, illa, quam Belgae [note: Effig. dod. epit. 377. ] Herbarii Moly marinum indigitarunt, alii Holostium, utrique potissimum [orig: potissimùm] propter folia graminea. Sunt enim rigidiuscula, quamplurima, sparsa humi, colore glauco, similia Caryophilleis. Cauliculi graciles, iuncei, dodrantales, et palmares, in quorum summo umbellae compressae Thlaspi Caudiae, aut Schaenoprassi concolores. Radix illi subest prolixa, [note: Moly marinum. ] tenuis, ruffescens Serpentinae aut Caryophilleae. Hac arearum margines ornant Belgae et Angli, apud quos in maritimis frequens oritur: Calidis et Mediterranei maris litoribus, non perinde occurrit.

SED convallibus Calcaris Sevenae montis, passimque alibi in Gallia Lugdunensi locisque [orig: locísque] à mare dissitis, prorsum eadem reperitur, nisi plures funderet cauliculos pedales, folia itam quadruplo [orig: quadruplò] maiora, et reliqua grandiora: quaenam sit planta apud antiquos iam non occurrit.

MUSCIPULA, sive VISCARIA.

PRAETER has, hic geminas damus pictas, quas plebecula Muscarias, Viscarias, sive Mus cipulas vocitat, quia glutine quopiam muccove [orig: muccóve] adeo [orig: adeò] viscido sint perlitae, ut non solum [orig: solùm]


page 190, image: s190

manum, sed etiam muscas et papiliones praeteruolantes minimo contactu implicet. Oritur apud Norbonenses in locis squalidis et segetum marginibus, foliis Armeriae silvestris, pratensis aliquanto [orig: aliquantò] longioribus: flore et caliculo Centaurii minoris, aut Vetonicae superbae dictae: cauliculis plurimis cubitalibus, semine pusillo Lychnidis.

[illustration:

Muscipula.

]

[illustration:

ALTERA flore muscoso.

]

REGIA via qua Monspellio Frontignanam itur, caliculis, semine, folio, et cauliculis, oritur non multum diversa planta, sed perquam [orig: perquàm] exiguo flore racemoso, ex luteo herbaceo. Utraque hodie usu incomperta.

APHYLLANTHOS Monspelliensium.

EMINUS hodie notis ea est cui nomen Aphyllanthos fecerunt studiosi Herbarii Monspellienses, non quia nulla folia emittat, sed quod [orig: quòd] adeo [orig: adeò] sint exilia et iuncea, ut vixdum emersa are scant, et festucas praeferant, paleasve [orig: paleásve], pallidiusculo colore in imo cespite è fibrosa Iunci radice: cauliculis sesquipalmaribus plurimis, iunceis, gracilibus, enodibus, glabris, per aestatem flores dentatos caeruleos, Lini aut silvestris Caryophilleae minores, in glumoso acere gestantibus: gustus tota planta amaricantis, nonnihil calidi: Plurima glariosis strigosisque Ilicetis Norbonae.

[illustration:

Aphylanthos.

]

DRACO, aut potius TARCHON Symeonis Seti et Auicennae.

[note: Math. effi. 593 ] NON est de nihilo, quod [orig: quòd] plerique omnes paulo elegantiores holitores, hanc ex Lini semine cuipiam Cepacae aut tuberosae radici inserto, emergere affirmant: nam tametsi non temere [orig: temerè] cuilibet ex perienti cedat, reique ostentum, et eventus rarior fidem pene [orig: penè] abroget, tamen si quis in afflatu maritimo et natalibus Squillae non avulsae inserat, optato voto non frustra bitur, ut nobis asserebant quidam Lygures et Hetrusci herbarii non pauci. Idem evenire tradunt, si in Raphano aut Caepe foraminulo facto adigatur Lini semen: et argumento utuntur saporis, quem salis et aceti una [orig: unà] mixti quodammodo praefert: in acetariis frequentissime [orig: frequentissimè] esitatur, Nasturtii gustu, et ritu: Nec uspiam nisi in hortis visitur: èque radice in varias partes divulsa piopagatur et plantatur: quia semen, quasi spurium, et non genitabile, exiguum et evanidum est. Folia angusta, cuspidata, crassiuscula, Kali aut Asterkis marini, sed


page 191, image: s191

longiora Ptarmicae, non tamen crenata Betonicae modo, ut quidam decepti similitudine Ptar micae tradunt: flosculi lutei, in ramulis sparsi: caules cubitales: radix Scordei aut Gratiolae, longius vagatur per summum cespitem, exigua.

PTARMICA folio Taraconis, sed crenato, flocello, umbellicato, candido.

QUAMVIS perplures plantae, quae ciere sternutamenta olfactae valent, Ptarmicae hodie dici possint: tamen haec id nominis prae cunctis hodie est apud herbarum peritos assequuta, quam Pyrethrum nuncuparunt, quia esset gustu fervido, diuque litrguam vexante Pyrethri modo: nonnulli Ptarmicen coniectabant, quod [orig: quòd] odore ingratiusculo [orig: ingratìusculo] et acriore nares feriret, sternutamentaque cieret, quibus non aegre [orig: aegrè] accedimus, quando aptiorem Ptarmicam nondum novimus: Nam quas alias mox subdemus, longius multo [orig: multò] à Ptarmicis abesse putamus. Huic siquidem flores in umbellis Anthemidis, Cotulae minores, aut Stratiotidis millefolliae, folia longiora Taraconis, sed ambitu tantillum crenata, in multis gracilibus cauliculis pedalibus et cubitalibus. Radix fibrosa, repens.

PT ARMICA altera Gallorum.

COGNATIOREM multo [orig: multò] Thlaspis putabit, qui gustarit aut olfecerit hanc, quam [orig: quàm] Pyrethro aut Ptarmicae: Est enim gustu ignaviore, quam [orig: quàm] ut Pyrethrum aequet: et odore pene [orig: penè] nullo, nec sternutamentum ciente: Quare non magis haec Ptarmica sit, ut quidam coniectabant, quam [orig: quàm] Terribilis vocata, inque caput de Alypo relata. Etenim Monspellii enatam habuimus in horto eruditissimi professoris Regii Laurentii Iouberti, foliis, facie, virgultis, et floribus concoloribus Candiaci Thlaspi.

Bupleurum. Bupleurum alterum latifolium. Scorrioides Bupleuri folio. Lithospermum maius, minus. Lithospermum Plinianum inter miliacea. Alsine. Paeronochia, Alsinefolia tectorum. Paronochia altera. Anagallis. Anagallis lutea. Anagallis aqutica. Antyllis prior maritima Anglica. Antyllis prior maritima Norbonensium duplex Elatine. Veronica. mas femina. Nummularia. Bugula. Symphitum petreum. Bellides. Bellis caerulea, sive Globularia Monspel. Myosotis.

BEUPLEURUM.

FLLIS aliquantum similis est ea herba quae recentioribus bou/plounror Hippocratis ex Plinii historia putatur, nec pessime [orig: pessimè] quadrare nomenclaturae et effigiaturae videtur: foliis namque longis, angustis, quadamtenus Graminis, Lacrimae, Iobae, aut Gladioli, multis striis, lirisve [orig: lirísve] rigidis, quasi costas in foliis singulis effigiantibus, et laterum modo


page 192, image: s192

inclusis, ut de Heptapleuro loquitur Plinius, per longitudinem squabris, in caule sesquicubitali et cubitali admodum geniculato, squabro, rotundo, rigido, inque ramulos abeunte, quorum sum [note: Dod. Epit. 373. ] ma umbellis pusillis, sparsis, luteolis Anethi donantur, et semine Anisi aut Anethi oblongo, longiore, graciliore: lapidosis et strigosis Ilicetis cocciferis Norbonae passim floret Iulio et Augusto: Radix digitum minimum aequat, nigricans Peucedani figura, gustu, et odore, cuiusmodi et semen: quo etiam magis retinemur in veri Bupleurium persuasione, Nicandri et Plinii auctoritate, si foret planta haec cibo idonea. qualem Hippocrates commendat: nam in medicamentis, ut placuit Glauconi et Nicandro, non incommodam dicet, qui saporem et odorem quadamtenus Hyperici depraehendet, temperato calore, aliquantum sicciorein.

ALTERABUPLEURUM congener latifolia, AURICULA Leporis dicta, non est ELAPHOBOSCUM.

[note: Varietas. Dod. epit. 374. ] IISDEM in locis non procul Gramontia silva, longe [orig: longè] frequentior haec reperitur, quae plane [orig: planè] eadem cum superiore est, natalibus, figura, viribus, umbellis, et floribus: folio alioqui latiore, rigidiore, latiusculo in medio, et superne [orig: supernè] in angustum deficiente, nonnihilque concavo aut inflexo. Unde illic studiosi Aurvulam Leporinam vocitant, alii Ela phoboscum fecerunt, quia sit folio aliquantum, uti putant illi, Therebinthi: atqui Dioscoridis collatio exprimit primum folii latitudinem digiti, deinde modum et positum Therebinthi, similitudine plantae Ferulaceae, qualem dedimus alibi inter Pastinacas: nam de Plinii liquet illuc conferendum, qui Olusatri folium Elaphobosco dat.

SCORPIOIDES repens Bupleurifolio.

IN olivetis et aridis montosis Monspellio vicinis frequens occurrit haec, alibi rara [note: Dod. effig. 48. ] planta, nec nisi in hortis visitur, vocaturque Scorpioides propter seminis involucrum, quae terna haerent hirsutie obducta in se convoluta, et aliquantum Scorpionis caudam aemulantur. In caule caduco, reptante, sesquipalmari, et interdum pedali, folia è geniculis promente Boupleuri latifoliae similia, reflexa, minus rigida.

liqo/s1permor. LITHOSPERMUM utrumque

Officinis Milium Solis. Belg. Perlecruyt ende steen laet. Gall. Gemil. et herbe aux perles. Ital. Milium Solis. Ger. Merrhirsen. Ang. Gromell.

[note: Effig. Dod. epit. 317. Mat. epit. 416. ] LAPIDEA duritic et Herculea seminis vi nuncuparunt hanc Heracleiam plantam: notitiae pervulgatae omnes differentiae, quae à magnitudine, habitu, et foliis quaeruntur. Passim in Galliis et Anglia locis incultis Lithospermum minus, magisque obvium sit: ramis et alis duris, rectis, asperis, rotundis, albidis, folia angusta, acuta Phylireae aut Ligustri, vel Polygonati nigricantia, rudia tactu, squalida, flosculi albent in alis et summo secus folia. Uniones lucidi, laeves, rotundi, albidi, aut pulli praelucidi Milio aequales, ideo Milion Soler, id est, montium, dictum potius quam Solis. Effractum multum siccitatis, abstersionis, nonnihil acrimoniae [note: Soler melius quam Solis, vide in Silere Montano. ] habet. Locis strigosis aut quibus coli desitum, semen minus, nitidum, sed rugosum et asperum, uti etiam folia. Maximus huius ubique in ossicinis usus, aestate colligunt et venum ferunt mulierculae: in Anglia plurimum [orig: plurimùm] sponte.

Varietas. Est ubi minimum videas palmum altum, foliolis Lini angustis, secus quae granula pusilla, rotunda, polita, et prorsum minora.

LITHOSPERMUM maius.

[note: Dod. epit. 339. ] SARMENTOSIS instratum humi ramis, gracilibus, hirsutis, porrectioribus, quos alterno ferme [orig: fermè] situ, ab imo crebra cingunt folia longiora, acutiora, latioraque minoris Lithospermi


page 193, image: s193

nigricantibus, asperis, quibus occuluntur hirsuti qasilli, et semen idem, sed durius et maius, defluxis purpurascentibus Bosculis, oblongius, atque calculo exterendo, lotioque [orig: lotiòque] movendo efficacius multo [orig: multò], minus tamen usurpatum quam [orig: quàm] minus, quia minus frequens, minorque suppetit copia, nec perinde seminis est ferax. Belgio et Germaniae hortense utrumque Monspellii propter Sellae novae pontem et declivibus, saxosis, umbrosis, syluosis, sponte [orig: spontè] multum.

ALSINE, Hippia.

Ang. Great Chickeweed. Ital. Centone, Pavarina, seu Pizza Gallina. Morsus Gallinae. Ger. Vogelkraut. Bel. Muer ende vogelcruyt.

[note: Effig. Dod. epit. 56. Auricula muris Morsus Galline ] ALSIOSIS non modo [orig: modò] sed etiam parietinis, et imbricamentis oblectatur Alsine, quae Auricula muris vocitata fuit antiquis ob foliorum admodum arctam similitudinem, cum genuina Myosotide, teneriuscula siquidem herbula est, Gallinis et aviculis pabulo grata, eoque vocata plebi morsus Gallinae. Plurimos ramulos geniculatos, rotundos, foliosos, Anagallidis vel parietariae minores minusque hirsutos flosculos etiam ex capitulis Anagallidis, vel Hollaustii explicat, albidos, stellatos. Semine exiguo in pericarpio oblongo, gustu insulso aqueo refrigerante.

ALSINE Minor recentiorum, sive Hippia minor.

Ang. Middle Chickeweede. Gall. Morgeline Mouron.

[note: Dod. effig. 57. ] P ERSIMILIS superiori, sed minoribus tum foliolis, tum ramulis, humi procumbentibus, propiusque ad Anagallidem, quam [orig: quàm] Parietariam estormatis, cetera non dissimilis, neque oriunda diversis in locis.

ALSINE Minima.

Ang. Little Chickweede.

[note: Dod. effi. 58. ] E T haec proxime [orig: proximè] descriptam Anagallidem admodum praefert, verum [orig: verùm] tota tenellis capillaceisque ramulis, exilibusque Serpilli lenticulae vel tenuifolii Thymi, numerosioribus: non disp[?]ri loco, situ, aut effectu, notissima.

ALSINE Myosetis.

Ang. Small mouse care. Ger. Meuzorlin. Gall. P etitte oreille de souris.

[note: Dod. effig. 59. ] H ANC etiam propter similitudinem foliorum Aurem murinam vocitarunt, et Alsinem, quam valde [orig: valdè] exprimit, ut Dioscorides innuit: à radice cassiuscula, rotunda, rectis item multis viticulis crescit, semipedem et pedem altis, foliolis auriculas murinas vel centaureum minus imitatis, binis, ab imo multis per intervalla. secundum quae in capillaceis pedicellis flosculi exigui Gallii vel Aparine caerulei flosculi. Rarior haec, nisi Italiae Galloque pro ninciae herbidis marginibus et campestribus, nullo excellenti gustu.

MYOSOTIS Hirsuta reptans.

ADMODUM familiaris haec hortis, vinetis, segectibus, et pratensibus, vulgo Pharmacopoeorum Auriculae muris minoris nomine notissima, et aptissime [orig: aptissimè] sic vocata, propter


page 194, image: s194

hirsutiem effigiemque auri murinae haud absimilem, repit humi tota ramulis palmaribus, hirsutis, mollioribus, Scorpioidem minimam vel Anagallidem referentibus: flosculis albidis, et semine non dispari, radice multis fibrillis sparsa.

ANAGALLIS Phaenicea mas, et Caeruleafemina.

Ang. Pimpernell. Gall. Mouron à fleurs rouges, et Bleves. Ger. Bauch heyl. Belg. Kuychel heyl.

[note: Effig. Dod. 60. 61. ] *glllis2 dicebatur Graece [orig: Graecè] Hyacinthus, unde à colore hyacintheo Anagallis nuncupar potuit. Forte [orig: Fortè] dixit antiquitas Anagallidem, quia superbula floribus venustis vias passim ornet, colore oculis grato et amico. Antiquorum duas novit nostra aetas, Phoeniceam et Caeruleam, quae neutiquam effigie diversae sunt, sed duntaxat colore atque effectu. Etenim Phoeniceam sive marem illitu sedem evocat, quam prolapsam reprimit Caerulea, ut Dioscorides ex aliorum historiis recenset. Utraque autem passim fruticat teneris cauliculis et foliis Alsinae, copiosis floribus et semine pusillo in pericarpiis Lini.

Caerulea autem, praeterquam [orig: praeterquàm] quod [orig: quòd] non perinde frequens, variat colore et acrimonia, caloreve [orig: caloréve] remissiore est, si antiquorum historiae standum.

ANAGALLIS LUTEA.

LUTEA quam [orig: quàm] visu pulchra et rara transmarinis regionibus uti Lugduni, tam crebra in Angliae nemoribus, locisque [orig: locísque] opacis, Mense Iunio et Iulio. Flores promit luteos, umbrosis gaudet, cetera mari et feminae similis, idcirco harum unam quamlibet qui norit, primo quoque intuitu ceteras duas noscitabit. Superiore aestate maximam huius copiam nacti fuimus in quadam densa et amoena Silva Coventriae proxima: itemque dum haec commentaremur, altero à Bristoia lapide, in Northonii Equitis nemorosis pascuis prope [orig: propè] devexum fluminis Danem. Hallucinatos plane [orig: planè] suo more queritatur Senensis, qui herbam vocitatam Panarinam Barbaris Insubribus, Hetrusce [orig: Hetruscè] vero [orig: verò] Centone, Anagallidem tradunt: atqui si sciret utramque harum Pimpernell plebi Pharmacopoeorum et muliercularum hic [orig: hîc] in Anglia dictitari, nae ille multo [orig: multò] gravius sibi serendum putaret? Quasi vero [orig: verò] non vulgi sit pervertere nomenclaturas, veteres delere, novas suo, non nostro arbitrio, cudere et commutare: si se ipsum intueatur, iamiam et vulgi decipula captum dicet. Nam morsum Gallinae, qui est Alsine, Anagallidem hanc vulgi more hallucinatus fecit. Et utinam non nemo bonus genius illi in mentem non Diaboli Morsum, huic loco prorsus alienum, sed potius errores suos, et supercilium fastu Cerbereo elatum sibi spectanda immisisset. Quin hanc Succisam, tametsi iamdiu Trago et Fuschio monentibus, hic [orig: hîc] non pauci imperiti Pharmacopoei et plebecula Scabiosam dicant et utendam praecipiant: illucsi distulisset, multo [orig: multò] consultius fecisset: nam forte [orig: fortè] Scabiosae species est, et saltem ad scabiem multum pollet.

MORSUS GALLINAE Folio Hederulae, flore figura et pericarpiis Anagallidis.

Belg. Doenderbeet. Germ. Hunerbiss.

[note: Effi. Dod. Epit. 62. non est Ebatinc. ] UBIQUE passim iuxta sepes reptat cauliculis hirsutis Alsines Myosotidis, folia pusilla, angulosa, Hederae aut Hepatici trifolii, flores Caerulei Anagallidis aut Teucrii pratensis. Semen parvum inclusum pericarpiis.



page 195, image: s195

ANAGALLIS AQUATICA. sive Becabunga Germanorum, non est Coepea

Gallis. Berle. Belgis. Waterpunghen.

GALLORUM plebecula hanc Berulam dicit, sed consultius recentiores Herbarii Anagallidum unam, ut cuius folia et vires non parum imitatur, nec non natales sectatur udorum, secus pratenses rivulos in pigris aquis, aut substilliis; folia edi: leniter ambitu crenata, fruticosis ramulis, teneris, carnosis Portulacae et Nummulariae in humum, deflexis ac ramulis crebribus, fetura diti florum caeruleorum Anagallidis similium, stipatis: Radix multis sparsa fibris albicat, et Nummulariae modo subtus serpit, tota gustu acriore Nasturtii, odore non ingrato, nec min ore ope apud Frisios et Germanos usurpatur, adnersum indigenam morbum illic Scorbutum nuncupatum, quem iuvat, non secus atque Cochlearia, Cardamine aquatica sive Berula, et, aliae quas alibi diximus. Porro [orig: Porrò] Caepeam non videri, inter Portulacas disseruimus.

ANTHYLLIS PRIOR Lentifolia Pelins effigie, maritima.

QUASI floridulae, lanugine cana qua pubent Anthyllides dictae videntur, aut potius à floscellorum exilitate, quales cernuntur gemmei perelegantes, pusilli, in Anthyllide hac Maritima lentifolia dicta?a nobis depicta, Ac tametsi per notas minus accuratas ne nacto quidem veram primam Anthyllidem, integrum fuerit certo [orig: certò] asseve rare quaenam Dioscoridis prima sit, tamen quoad eius fieri quit, ut consulamus rerum Historiae, non paenitendi iudicii coniecturae aptandae sunt tum descriptioni, tum plantae isti, quae non perperam inter se quadrant. In Angliae insulis Australibus, ea praesertim quae Portlandia vocatur, litore Norhtmanniae obverso, plurima quam hic [orig: hîc] damus, pusilla provenit in sabuletis et arenosis vadis depressis, et apricis: geniculis, et ramulis palmum tresve [orig: trésve] uncias longis, angulosis, pallentibus et foliis, Lenticulam, Alsinem minorem, vel Peplin referentibus. Flosculi summis insunt ex buxeo herbacei, dentatim stellati, Sedi minoris Iunio et Iulio: Semen Tythymali in perexiguis Chamaecysae triquetris thecis alit: prolixiore, exili, geniculata radice, sabulo alte [orig: altè] infossa Soldonellae modo: tota salsa, gustanti amaricat et parum quiddam calfacientis indicat. Nec hesitationi locus iam foret, si quam certum [orig: certùm] habemus facultates hanc sortitam esse, quales primae Dioscorides asserit, tam confidenter decernere auderemus effigiem plane [orig: planè] eandem esse: nos monet tamen non parum Alsine quae quia huic, ut sane [orig: sanè] est, cum [orig: cùm] similis admodum foret, eodem nomine Anthyllidis vocata donataque fuit, ut apud Dioscoridem videre est. Et multo [orig: multò] aptius congruunt huius novae maritimae foliola legumini Lenticulae, quam [orig: quàm] palustris Lenticulae. Quare comparatio videtur accipienda de Lenticula legumine, non de Musco paludoso quem bruor o(mo\i=or fa/kw, id est, muscum lenticulae similem, vocat Dioscorides, non absolute [orig: absolutè] Lentem.

[gap: illustration]

MARINA INCANA ALSINAE folia, Norbenensium, an prima ANTHYLLIS Dioscoridis?



page 196, image: s196

ETIAM maritimis agri Nitiobrigi ad Peraus et Lateras reptat haec passim, uti superior, ramulis compluribus, sesquipalmaribus, foliolis Alsinae, aut potius Lenticulae, sed per intervalla quaedam, quasi circum geniculos exsortis, numerosis: copiosissimis item flocellis in summo aggestis, muscosis, albidis, floridum quasi nomen Anthyllidis ostentantibus et testantibus, seminis etiam pusilli feracissimis: gustu amaricante, subsalso, nitroso, calidiusculo.

[gap: illustration]

ANTHYLLIS Marina Norbonensium altera, admodum salso-acida, Chamaesycae facie.

NEC alio [orig: aliò] debet aut potest referri haec maritima iisdem locis reptans, quam [orig: quàm] inter Anthyllides, ut quae aliis multo [orig: multò] salsior sit. Foliis et facie est Hernia riae aut Chamaesycae: flosculis pusillis subter foliola ex albo purpurascentibus; semina in florum calyculis quam [orig: quàm] Clinopodii minoribus multo [orig: multò] occluduntur. Tota gustu salso, acidulo, lactei succi expers, et exsucta: nec proinde Chamaesyce statuenda, ut quidam, qui siccam tantum [orig: tantùm] in suis museolis viderant, prodiderunt.

[gap: illustration]

PARONYCHIA Alsinefolia.

QUIA ei unguium affectui medetur quem Graeci Paronychiam, Cicero autem reduviam dicit, Paronychia dicta fuit: hodie minus san[?]e nota, propter multas plantas, quae consimiles sunt, eandemque adumbrant apud Dioscoridem, magis quam [orig: quàm] presse [orig: pressè] delineant: inter quas tamen in tectis et parietinis reperitur una, ut si quae alia, Paronychiam imitata designationem. Pusilla est plantula tota Alsinae figura, non multis foliis Alsines vel Lenticulae, nec dissimilibus donata, sed exorta ad imum cauliculum aut pedicellum dodrantalem, albidum, admodum exilem, quaiis Callitrici Apulei putati: in quo summo flosculi candidi, et theculae minimi Thlaspi pares, sed compressae et foliaceae: gustu aliquantum acri, eoque opinionem fovente eorum qui Paronychiam autumant. Nam illa capillacea, quam Commentator iactat, non perinde potest Paronychiis prodesse: esseque gustu et facultate Capillarium ceterarum, monuim us alibi.

PARONYCHIA ALTERA, FOLIO Rutaceo, flore albido.

CONVICTRIX in parietinis locisque [orig: locísque] mucidis, petrosis, umbrosis, ubique cum superiore obvia etiam est haec; cauliculis dodrantalibus et palmaribus, crassiusculis: foliola Rutae bifida, interdumque trifida incisura, magnitudine et parilitate quadamtenus cernuntur,


page 197, image: s197

colore pallidula et subrubra, succulenta: floribus albidis, seminula etiam in thecis Scorpiodis Myosotidi non disparibus: utraque exeunte hieme Vere primo flosculos edunt: deinde minimo aestu marcescunt, ut nuspiam toto anno compareant.

ELATINE DIOSCORI. Veronicae femina Fusch.

QUID hic [orig: hîc] car pat aut balbutiat Commentator nescit, neque scire voluit nos, sibi ignotam fuisse veram Elatinem, concumat tamen effigiem forte [orig: fortè] Alsinae, facultates vero [orig: verò] reticet, nec quid sibi voluerit, hiscere audet: Genuina autem Elatine omnium nuperorum suffragiis, viribus et facie congruis, est ea quam Germani Scriptores, Doctissimus praesertim Fuschius, Veronicam feminam dixerat, quamquam alius generis àmari Veronica. Plurima in segetibus Norbonae, Galloprovin ciae, Delphinatu, Germaniae et Italiae quibusdam locis: rarius in Belgio, et Anglia comparet. Pedalibus serpit viticulis, tenellis, flexi.libus, pluribus, ab exili radice: folia Helxinae minora, rotundiora, sed pilosa et incana, ad Nummulariam vulgo dictam accedentia, promunt: slosculi Hederae terrestris, aut Anthirrini, sed perpusilli, albidi, et semen exiguum, nigrum, subrotundum, Anagallidis par ac simile. Astrictoriae non modo [orig: modò] haec facultatis, merito [orig: meritò] dissentericis, tumoribßusve fervidis prodest: verum [orig: verùm] etiam tanti fit hodie ad cancros, carcinomata, malique humoris ulcera, ut eventus superet, aut temeret fidem: Nasum qui decreverant abscindere perodcti Medici complures, praeceperantque eiusdem sententiae Chyrurgis valde exercitatis id faciendum, quidam misel lus Barbitonsor, qui de quopiam suo hero eximio Medico hanc dotem didicisset, dissuasit: huius litu et potu effecit, ut nec nasus abscindendus foret, et ut reliquo corpori in laepram prono optime [orig: optimè] esset: amaricant folia astringuntque siccitate non exasperante.

[gap: illustration]

VERONICA VERA et maior.

Germa. Freubreiss [?] Grunheyl. Belgis. Eeren pzus, Laudata nobilium.

[note: Betonica Pauli Dodo. 21. ] ES T haec etiam nominatissima, nec vulgatae commendationis ad ulcera, vulnera, ac pleraque virulentorum affectuum. In silvis Septentrionalium passim, sed editis et montosis Meeridionalium collegimus pusillam, ramulis crebribus, villosis, purpurascentibus, gracilibus, pedalibus, stratis: solia nonnihil ad Teucrii vel Chamaedrios crenis accedunt, sed lenioribus, et Berberidis quasi effigiantibus folium, sed hirsuta Pilosellae: flores dilute [orig: dilutè] purpureos summi turiones edunt, Germanicae Germandrae, seu Teucrii pratensis effigie, sed minores: in marsupiolo compresso grana minuta. Fibrosa, nec prolix radix.

MINOR Serpillifolia VERONICA.

NEC haec nisi tractibus Septentrionalibus etiam in hortis sponte multa serpit, Alsinae vel potius Serpilli ritu et habitu, eoque nonnullis putabatur Serpilli species. Verum [orig: Verùm] crassiore multo [orig: multò] est folio, nec crenato, aut hirsuto albido, ut Veronica mas, cui nihilo [orig: nihilò] minus [orig: minùs] foliorum ordine et ortu, viticulis, floribus, et seminis utriculis permultum similatur, sed magnitudine inferior. Radix tenella, fibrosa, subtus repit: calida nonnihil et desiccans, ad Serpilli gustum insipidiorem accedens.



page 198, image: s198

NUMMULARIA, CENTIMORBIA, num Erestedanum Theophrast?

Germa. Phenninck kraut. Egelkraut, [?] clein Naturkraut. Belgis. Penninck cruyt [?] Egelcrupt. Angl. Hearbe twopence.

[note: Centimorbia. ] OPACYS et riguis gaudet, sed regionum Septentrionarum, et frigidiorum potius quam [orig: quàm] calidiorum (ubi pauca) indigena est Nummularia, à foliorum circinnata rotunditate nummum imitante dicta: bina exeunt haec, ex adverso aequis, sed crebribus spatiis viticulorum humi repentium, Elatinae longitudine, et ritu: colore et habitu quadantenus Vincae pervincae, aut potius Anagallidis, luteo flore, cui etiam floribus luteis, stellatis iuxta foliorum exortus, etiam gemino ordine adeo [orig: adeò] similis est, ut per initia non facile [orig: facilè] sit discernere: sed Anagallidis luteae progressu temporis longiuscula fiunt, et in imo nonnihil sinuantur: nec semen dissimile. Non modo [orig: modò] insigni quapiam astringendi et exsiccandi dote in gargarismata recipitur, sed etiam tot ad affectus utilis tantopere [orig: tantoperè] habetur, ut Centimorbia sit dicta et appellitetur hodie: Angliae, Germaniae, Belgio, et Normannae Galliae umbrosis udis, ad sepes familiaris.

SYMPHYTUM Petraeum.

SYMPHYTI Petraei quae adumbrarent delineationem non defuerunt plantae pleraeque: at non similitudinis, aut figurae causa, sed virium et naturae, quam glutinandi utrique inesse scirent, utranque tametsi dissimilem Symphytum vocarunt. *sumfu/w. enim est coniungo, conglutino, seu committo. Sed nos potius ad quampiam Cunillae, id est, Origani, Thymi, Serpilli, Satureiae, vel Coris Monspel. congenerem deducebat Dios. lectio: in Petrosis enim lignosum, surculosum totum et odoratum oritur, ramulis Origani, foliis paruis, capitulis Thymi, uti Plinii, vel ut nonnulli, qui coniungunt *le/pta ke fa/lia, capitula tenuia Thymi, nulla foliorum descriptione. Salivam cit, tum subdulcis est, purpurea radix, longa, digitum aequans: quorum simul subducta notio facit, ut nondum ullam queamus statuere stirpem Symphyto vero eandem. Coris vero [orig: verò] Monspelliensium, atque Sideritis odora pusilla, spicato flore nos poterant adducere ad Symphyti persuasionem: verum [orig: verùm] morosis non omnia penitus quadrare videbuntur. Et Senensis plausus praeproperus, capite de Hyssopo, repertam esse iam persuaserat: [note: Symph. Petreum Mat. creditum, ] verum [orig: verùm] eius postea [orig: posteà] supina negligentia, vel ambitio meticulosa, nos de eadem opinione deturbavit: quippe docturus sibi repertum Symphitum Petraeum, natales plusquam [orig: plusquàm] prolixe [orig: prolixè] enarrat, puchrritudinem celebrat, interea nihil addit quae ad certiorem probationem faciat, non faciei, non virium, aut usus quidquam. Quare quid vult sibi, ut assentiamur, si nihil explicat, extricat, aut docet? Vidimus iamdiu plantam, quam putamus ab illo repraesentatam, prope Bernardi celsos Sabaudicos montes, et de Anguillara audivimus, cur non ausus fuerit, ut in quamplurimis [orig: quàmplurimis], describere: audere id igitur possunt, qui viderunt. Est ea floribus purpurea confertis, speciosis, Ericae maioris, spicatis, foliis pusillis Chamaepiteos, brevioribus aliquantum hirsutis Pilosellae modo, in surculis pedalibus, lignosis: sed inodora, radix lignea, non purpurea, nec dulcis gustu planta, nec salivaris. Quam ille cum se reperisse, Deo secundo, exsultabat, foliis Origani et Hyssopi, non animadvertebat Hyssopo Dioscoridis folia esse Origani: et Dioscoridem non folia, sed caules Symphiti, Origano assimilasse, uti et Plinius: folia vero [orig: verò] parva distincte [orig: distinctè], et seiuncte [orig: seiunctè] dixisse.

BUGULA, quidam Prunellam.

GALLIS, ut Ruollio et aliis, vires illae decantatae à vulnerariis Medicis et Empiricis, ad foris intusque [orig: intúsque] multos morbos curandos, qui Symphito inesse folia Origanilegerant, ansam dederunt opinandi Buglam vulgo [orig: vulgò] vocatam, aut Bugulam, esse Symphytum Petraeum: est sane [orig: sanè] mirae vis cum Sanicula potionibus vulnerariis: quare vel isto nomine et


page 199, image: s199

certitudine malim, ut Symphito uti, quam [orig: quàm] Mathio. incertae coniecturae acquiescere. Consolidam mediam, id est, Symphitum, Chyrurgi vocarunt, seu Solidaginem et Bugulam. Sed huius similem Prunellam vocatam, aut Consolidam minorem, eodem nomine donant, propter vultum et vires haud ita dispares, alioqui natales Bugulae vel mediae consolidae sunt uda prata, et silvae, et horti: sarmentosis ramis, exilibus, flexilibus humi reptantibus, et foliis Becabungae vel Anagallidis aquaticae, et alicubi depactis, unde alii eriguntur surculi, angulosi, sesquipalmum alti: quibus folia crassa, rotunda, oblonga, leviter serrata, et aversa parte Hederae Prunive [orig: Pruníve] modo, aut granati colore puniczo, (unde fortassis utravis Gallis Prunella promiscue [orig: promiscuè] dicta) flores iuxta folia à medio summo tenus verticillatis spatiis caerulei elegantesque prodeunt, interdum niveo candore. Radix fibrosa, tenera, maior quam [orig: quàm] Prunellae.

PRUNELLA SYMPHITUM Petraeum.

PRUNELLAE enim pusilla, sed prolixior subest radix, virgultis item reptantibus, quadratis, hirsutis, palmum et sesquipalmum longis, inflexis: foliis longioribus, superne [orig: supernè] acutioribus, Pulegii regii, vel Origani, vel Trifolii, spicatis et purpureis comis longioibus. Oritur haec pratis et hortis sponte, etiamque locis aridioribus et saxosis Garmuntiae Silvae, et alibi finitimis Monspelliaci agri, inter Lados et Ilices Baphicas, ubi flores dilutiores multo [orig: multò], folia ima profundius incisa utrinque, Valerianae agrestis modo: vocant vulgo [orig: vulgò] illic Symphitum Petraeu, nec parum laudant Assatius et D. Medici.

CONSOLIDA minor Officinarum, an BELLIDES Plinianae?

Gallis. Marguerites, Pasquettes. Ital. Prime fiore. Belgi. Madclieven, Bersowen, Margrieten. Ang. Daysie.

[note: Mathio. 913. ] ETsi tacitus Bellides praeteriit Dioscorides, tamen quae apud Plinium exstant perpauca et vaga, persuaserunt posteritati hosce flores, qui in pratis abunde [orig: abundè] primo Vere crumpunt, Bellides esse: Nam inquit ille; Bellis in pratis nascitur, flore albo, aliquatenus rubente: cui coniecturae favet nomenclaturae expensio: Potuerunt namque funestae illae Beli Danai Regis quinquagintae natae (quae totidem nuptae maritis, eos quaelibet suum iugularunt) nomen dedisse, unde forte [orig: fortè] postea istos flores vocarint, quia multi visuntur gregatim una [orig: unà] et belluli, unde vocantur vulgo [orig: vulgò] Marguerites: sunt quippe glomeruli multi florum quasi uniones, sive Margaritae, è pediculis crebribus, palmaribus, teneris, pilosis, erumpentibus è medio foliorum, quae Pratensi minori frequentiori insunt multa, viridia, crebra, crassiora, Oleae aut Pilosellae. Radix pusilla Plantaginis.

HVIUS autem differentiae varietas in florum colore et magnitudine: Est enim flos [note: Varietat. ] frequentius albus, medio luteus Anthemidis. Interdum et purpureus. Nec quae in hortis coluntur ad coronamenta, differunt, nisi cultu: annua enim et frequenti transplantatione maiores, habitiores, confertiores, duplicati, et triplicati, et elegantiores evadunt flores. Hisce potissimum [orig: potissimùm] utuntur vulnerarii, unde Conolidae minores dictae fuerunt.

BELLIS MEDIA.

[note: Math. Effig. 911. ] PERPARUM videtur differre quam Mediam recentiores statuunt. Est quippe foliis alterius Pratensis duplo [orig: duplò] maioribus, et flore in sesquipalmari et pedali, pediculo gracili, nec diverso à superiori. Hanc à se lectam in Syluosis montibus Germaniae nobis communicavit D. Pennius Anglus.

BELLIS Caerulea, GLOBULARIA Monspelliensium.



page 200, image: s200

AFLORUM glomerulis globisue [orig: globísue] Globularia recentioribus vocata, Monspelliensibus praesertim, apud quos Gramuntiae silvae vicinis devexis pratis oritur, foliolis Bellidis vulgaris, nigrioribus, sed iuxta pedicellos rigidiusculos palmares et sesquipalmares angustioribus. Flores caerulei, pulchelli, in orbem glomerati, Scabiosae montanae modo et colore. Radix lignea, fibrosa. Rarior haec Italiae, Germaniae, et Franciae.

[gap: illustration]

BELLIS MAIOR. CONSOLIDA Media Vulnerariorum.

Germa. Benßblum. Ang. Greate daysie.

QUAE recentioribus maior Bellis vocatur, caules emittit graciles, lignosos, plures, teretes, cubitales et pedales, Iacobeae similes, è fibrosiore et sparsa radice, in quibus flo res medio luteos, et ambitu candidos Buphthalmi, aut Pyrethri vulgaris; folia Senecionis, serrata: secus margines agrorum et pratorum familiaris.

PILOSELLA, Auricula muris.

NEC etiam istius vulgatissimae herbae uspiam, quod [orig: quòd] sciamus, meminere [orig: meminêre] antiqui, sed dumtaxat recentiores, qui Pilosellam vocarunt, ab hirsuta Pilosaque foliorum superficie quadantenus albicante, oblonga Bellidis, sed aliquantum superne [orig: supernè] concava, auricu lam murinam effigiante, unde Myosotidem quidam dixerunt; tametsi alia sit Dioscoridis Myosotis: Pedicelli item hirsuti, graciles, palmares, et sesquipalmares sunt: Floresque [orig: Florésque] edunt aestate Bellidis, aut Hieracii pallidiusculi concolores: universa astrictoriae facultatis quadam tenuitate calida mixtae, cuius ea est vis, ut succo decoctove [orig: decoctóve] acies chalybeae candentes saepius mersae, quamlibet duritiem lapideam, ferreamue [orig: ferreámue] praecidant et demoliantur, nec tamen retundantur, aut hebetescant. Vi etiam est praesentissima ad calculum.

Gnaphalium Vulgare. Marinum. Alterum montanum. Tertium Anglicum. Leontopodium. Staechas citrina an Chrysocome? Staechas citrina altera minus odora. Inodora altera flore maiore. Apios.

GNAPHALIUM marinum: Cotonaria vulgi.

[note: Bombax humilis. ] *g*n*a*f*e*i*n dicunt Graeci vellere carpereve [orig: carperéve] lanas aut pannum, non secus ac strouqei)r, tergere, concinnare, et interpolare, unde Strutio et Gnaphalion, quod Romani eodem [note: Petit Coton. ] significatu Centumculum nuncuparunt, et Tomentariam, ac Plinius Chamaezylon (sic enim emendamus, quod omnes etiam recentiores legunt Chamaezelon) apposite [orig: appositè] dixit: nulla namque planta raritate, elegantia, et utilitate propius imitatur Gossipium, imo [orig: imò] nihil aliud, quanta est, nisi tomentum videtur, si radicem exceperis, et intimam florum


page 201, image: s201

superficiem, corymbos enim Abrotani feminae aureos, numerosos, multifidis caulium surculis, quos stipat lanugo candida, aut cinericia perquam [orig: perquàm] densa, cinguntque folia quoquoversum multa, fungosa, eadem pube obducta, tactmque universa planta valde [orig: valdè] quam [orig: quàm] blanditur, holoserici attrectatu, sesquipalmum pedemve [orig: pedémve] alta fruticat, duriusculis virgultis, sarmentosis, tomento crasso incanis: radice lignea, recta palmum longa, ilflexa, Aizoi medii vel Paralii Tithymalli similia ortu, situ, et figura, sed minora. Universo litore et sabuletis à Marianis aquis ad Ceti montis radices et lacum plurima, alibi haud temere [orig: temerè] occurrit Norbonae. In Adriaticis littoribus non vidimus, et nonnullas plantas primum [orig: primùm] ostendimus Venetis, et Veronensibus Bellicoco et Cafscolario: Cortusio vero [orig: verò] Patavii chartaceum Herbarium spectandum cum [orig: cùm] dedissemus, huius cum Polyrhizi Aristolochia, Thymalli serrato, floribus Opontiae, plantulam nobis periisse animadvertimus, nec multo [orig: multò] post [orig: pòst] easdem depictas Mathiolo suo muneri missas fuisse, quo lubentius persuasi fuimus, propterea quia neque descripsit m postremis commentariis, neque quaenam et unde oriunda foret, monuit, necflores apposuit pictor, quia illi nostrae flos semenque tunc defuit: triquetrum enim, pusillum, acerosum, oblongum, albidum. Astringit magnopere [orig: magnoperè] et desiccat tota planta, nonnihil salsa, nec tamen ingrata, aut amara, aliquantum aromatica odore, quadamtenus citrine Staechadis, vel gummi Elemni: Inlio floret. Saepius usi sumus surculis pro elichniis, qui vivide [orig: vividè] alunt flammam, Olei quippe ceterique pinguis liquoris potrix est.

[gap: illustration]

GNAPHALIUM vulgare, Filago Centunculus.

USQUEquaque [orig: USQUEquâque] quidem Gnaphalium istud ubique [orig: ubíque] aridis et sterilibus multum et notum, videtur foliis et cauliculis imitari maritimum, differt tamen cum [orig: cùm] foliis, floribus, lanugine, odore, candore, tum speciosaque et hilari aspectu, Gnaphalium superius, à Filagine, quae potius ad Staechadem citrinam referenda sit, aut certe [orig: certè] cognitionis utilitatsique caula, sit cu ista quae statim subdetur Montana à nobis vocata, medii generis: est enim dysentericis et profluviis immoderatis non parum accommoda. Herbula filago est plusculis cauliculis, [note: Gnaphalium. ] pullis vel cinericiis, lanugine tectis, gracilibus sesquipalmum altis, foliolis crebribus, adnolutis, brevioribus quam [orig: quàm] Staechadis citrinae. Floribus glomeratim orientibus: partim mediis è surculorum dinaricationibus, partim etiam extremis surculis, sublutes et pallentibus: molicella tota et pusilla, frequentior haec hac delincatione occurrit.

Varietas GERMANICI maioris et secundum folia floridi.

INTERDUM et aliam vidimus in Germania maiorem filaginem etiam foliis et caule Staechadis citrina: et inodoram, alibi etiam flosculis non in summo, sed inter foliorum interulla passim secundum longitudinem ortis: quemadmodum oriuntur in ista, quam ut nondum plane [orig: planè] notam, hic [orig: hîc] appinximus.

[gap: illustration]

page 202, image: s202

ANGL'IGUM folio lengiere perperam Leontopodium alterum Mat.

[note: Gnaphalium tertium Anglicum. ] GRACILIBUS et rectis virgis, nullis fissum alis, proceritateque aequat Absinthium, colore etiam et figura refert: folia ab imo cespite, radique capillacea, duplo [orig: duplò] longiora et latiora quam [orig: quàm] Staechadis citrinae, ferme [orig: fermè] Salignea effigiant, toto reliquo caule Psylio longiora, angustiora, sed pauciora, prope quae media in pedicelli[?] exiguis vellicatim terni quaternive [orig: quaterníve] flosculi, papposi, è Buxeo pallidi Senecionis, vel Staechadis citrinae haerent astringit: nonnihil amaricat, multum exsiccat. Tertio à Londino miliari opacae silvae clivus multam alit, cis Tamesim.

[gap: illustration]

GNAPHALIUM MONT ANUM Purpureum et Album Pilosella minor Fusch.

MYOSITIDIS vel Pilosellae minoris effigie oritur haec in arduis frigidis, iugis, et quo loci Vaccinia nigra, aut Idea Theophrasti vitis putata, feliciter proveniunt: vix sesquipalmum aequat, perexigua radix, reptans fibrillis. Folia incana, mollia, ad imum pene [orig: penè] tota, uti in Bellide, reliquo caule pusillis, peraucis et exilibus, flos [note: Varietas. ] summo singulus globulus est, Scabiosae fere [orig: ferè], sed compactis flosculis permixtis, partim purpureis, partim can didis, hic [orig: hîc] rarior, frequentius quippe occurrit flore albo: valde quam [orig: quàm] astringit, et exsiccat, gustu insulo. Rausburgi Germaniae et ad Calcaris montem Norbonae prope pagum saepe collegimus.

[gap: illustration]

LEONTONPODIUM SIVE Pes Leoninus.

PEDEM Leoninum propter villosam foliorum et florum effigiem crus pedi annexum aliquantum referentem, dixerunt, quemadmodum pedem Leonis, Leporis, ursi, [note: Mathio. 1193. ] Columbae, Corui, et Gallinae, tum antiqua, tum nostra aetas. Iam inde à Brunsselsii Germanorumque aliorum de re Herbaria meritissimorum scriptorum temporibus inventa et descripta herbula montana, quae non parum foliis Rosam, seu Rorellam imitatur. Est quippe foliis angustis, oblongis, hirsutis, sed incanis, praesertim in imo, duos pollices longis, Gnaphalii, Staechadisue [orig: Staechadísue] Citrinae latioribus: In caule summo itidem hispido, ternos, quaternosve [orig: quaternósve] digitos alto, gestante flores, nigracantes ex fusco violaceo, et capitala latiusculo, sed denso ambitu sparsa, ac nonnihil quibusdam foraminulis impressa, quasi Leonis vestigium, vel soleam imitatis. In Germaniae arduis, adeoque Italiae Alpinis et Baldo Veronensi invenitur, sed rarius, idcircoque quid possit aut praestet nondum scitur.



page 203, image: s203

CHRYSOCOME aureaue [orig: aureaúe] coma. STAECHAS CITRINA nostras, sive Luteus Amaranthus.

Ang. Gold flower. Ger. Mottenblumen, Rheinblumen. Belg. Keyndloemen, motten cruyt.

CONSPICVA florum corymbaceorum aurea coma nomen dedit Chrysocomae, quam hactenus nosse non potuit aetas nostra, veri Hyssopi Dioscoridis ignoratione, cuius corymbaceis comis assimilantur huius flores aurei. Iam cum [orig: cùm] Hyssopum veram inferius ostensam et assertam à nobis, corymbis comparamus Staechadis Citrivae dictae, reliquasque descriptionis et virium expendimus notas, persuasum plane [orig: planè] habemus, Staechadem istam veram Chrysocomen, quam etiam Luteum Amarant hum vocarant Graeci, à colore et fulgore [note: Amrranthus Luteus, ] pene [orig: penè] immarcessibili, cuiusmodi in istius plantae floribusesse quilibet Pharmacopoeus agnoscet: Perstant namque diutissime [orig: diutissimè] corymbaceae umbellae, rotundae, multisque quasi florum bullatis glomerulis, sparsim tumultuarieque conditae, Origani non absimiles, aut Hyssopi Dioscoridis à nobis datae, lucente nitenteque per maturitatem coma aureo pallore, et mollicello vellere, pusillo intus semine Maioranae, sed exiliori, ruffo, acri, odorato: In cauliculis, rectis, albidis, nonnihil incanis palmum et sesquipalmum altis: foliis oblongis, angustis, levi hirsutiae incanis, Staechadis, vel Linariae Osyridis, quam doctiores minus recte [orig: rectè] Chrysocomen antumarvut. Radix fibrosa, gracilis, nigra foris, gummi Elemnium vel Cyperum rotundum Syriacum, redolens uti flores et tota planta: gustu etiam aromatico, medicato, acuto et feriente, non nimio feruore subastringente: cuius amicorum quorundam doctiorum initatione experti sumus admodum insignem vim, ad iecoris ex glutinosis sucis ac vaporibus crassis intra tunicas discursantibus, diuturnos affectus. Pulmonibus vero [orig: verò] inflammatis non impune [orig: impunè] dari meminisse par est, sed affluxu pituitae acidae, serosae vel salsae calefactis aut erosis: Eoque tutius vertisset interpres, pulmonariis vel peripneumonicis, quam [orig: quàm] inflammationibus pulmonum. Praestantior haec et speciosior Norbonensis Galloprovinciae, et Hispaniae aridis et petrosis, ubi odoratissima et plurima, aestate, radice perenni. In Germania ad Rhenum, reliquaque Gallia paucior et inefficatior. Eapropter nihil quo [orig: quò] minus veram Chrysocomen statuamus obstare videtur, nisi verbulum unum aut alterum, quibus subesse quippiam labeculae Monspellienses nostri praeceptores Rondelletius et alii, qui hanc Chrysocomen vocabant, íamdiu subolfecerant ex Pliniana et codicis calamo exarati comectura. Sic enim legebant d as1ei/ar leptir, radicem rigidam sivefirmam et tenuem, nigram ut hellebori, os2 e(llebo/rou melanar nigra sane [orig: sanè] est foris: et paulo mox ku/pe/rw a(rmocous1ar vel oumoioucar en tw/ glhkh/, hempe Cypero respondentem gustu ex suani austero, quae odori et sapori huius quam [orig: quàm] quod [orig: quòd] maxime [orig: maximè] congruere illis visa fuere [orig: fuêre].

STAECHAS Citrina Altera.

NEMANSII ER MONSPELLII meminimus alteram huic similem, sed graciliorem totam, nigriorem, squalidiorem, cineritiam, pluribus cauliculis vit: ceis pedalibus: Radice exiliore minusque fibrata, quia raro nisi in rimosis ruderibus et moen iis urbium victitat, fusca foris, minimum odora. Florum corymbi singuli in singulo caule, nec aggesti, uti superiores. Semen tamen simile, exile, fuscum, quod Londini satum nobis floruit et annue [orig: annuè] viguit.

[gap: illustration]

page 204, image: s204

STAECHAS Citrina altera inodora.

RARIUS haec multo [orig: multò] occurrit Ilicetis Cocciferis Sommieres inter et Monspellium, tota pulchella, facie Staechadem Citrinam praeferens. Folia tamen funt latiora incana, uti tota planta: Cauliculi palmaribus, in quibus flores itidem Staechadis Citrinae alterius grandiores, longiores, Lactucae agrestis quadamtenus. Radix non magna, lignosa, inodora tota: minus nota, pervia, aut inventu facilis, ideo nondum vires agnoscuntur.

[gap: illustration]

APIOS vera, sive Pyriformis radix Dioscoridis.

RADICIS indicio cognitu facilis Apios, quae rotunda, turbinati coni Pyrum imitantis est, ceteroquin nobis haec inquilina, primumque annis abhinc plus minus decem visa Venetiis, apud eruditum Senem et Doctorem Comascum, qui istam primum [orig: primùm] è Craeta Insula erutam, illique Pyrariam vernacule [orig: vernaculè] vocatam, studiosis quamplurimis [orig: quàmplurimis] detexit. Deinde nobis atque peritissimo [orig: peritíssimo] Pharmacopoeo Valerando Donrez visendi attractandique copiam fecit plantulam Caepacea radice, Poeoniae breviorem crassioremque unum è bulbis simulan te, concolorem, pullamve [orig: pullámve] foris, sed intus albicantem, iam aridam, rugosam aliquot emergentibus gracilibus cauliculis promentibus: foliola Lini aut Hyperici minora, breviora angustiora, flosculis, pallidis, Tithymali minoribus. Haec quin esset vera Apios non ambigebat ille, ut cuius vis purgatricis periculum non smel se fecisse aiebat, gravis et minime [orig: minimè] trivialis peitiae vir: cui eo [orig: ] lubentius assentiebamur, quod [orig: quòd] nullam aliam videremus figura perinde Apio quadrare: et istam iamdiu iactatam leguminis speciem, quam [orig: quàm] Fuschius Apium fe cit, tam longe [orig: longè] abesse à legitima Apio, quam [orig: quàm] dissidet Cyclamen à Cicercula, cuius est ferme [orig: fermè] effigies illa Fuschiana: radicibus quidem bulbosis, sed neutiquam purgantibus, imo [orig: imò] ab Opilioni bus peregre [orig: peregrè] proficiscentibus esitari solitis, vocarique Nutz cardz Anglis, et Germanis, ut in Astragallo monuimus. Multo [orig: Multò] autem magis mirati fuimus, non incelebrem Tholosatem Medicum Augerium Ferrerium, qui libello de Lue venerea, hanc candem sibialiisque adeo [orig: adeò] veram esse persuaserit, ut profiteri ausus sit posteritatis theatro se praeparatas ministratasque [orig: ministratásque] istas rapu las Venereis aegrotis vidisse, adque lotiones et fomenta dolorum decoctionem usurpasse, porro [orig: porrò] Imperat decoctionem harum faciendam uti Guaiaci, Salsae atque Chinae sive officinarum Apii, quam docendo aliud longe [orig: longè] esse ab ista planra, multum diuque aestuat. Optimum virum monuisse potuerunt illius primae qualitates alimentosae et ignavae potius quam [orig: quàm] medicatae. Apii autem vox, quia polysima variaeque significationis apud Graecos est praesertim literula una aut accentu mutato: eoque nostri Barbari non tamen indocti, sed magis de re quam [orig: quàm] de verbis anxii, cum [orig: cùm] hanc radicem et Pyrum propter figurae similitudinem, atque a)poi=or aut Chinam, propter nullam ferme [orig: fermè] gustui perceptibilem qualitatem vocassent, (sic enim fonat a)poi=or Graecis, qualem vocat cucurbitam Galenus, nonnulli aerem) dederunt imperitis ansam putandi Apion Dioscoridis ad Gallicam luem mirum quantum prodesse. Hincque errorem geminarunt cum [orig: cùm] quod [orig: quòd] istos bulbillos nulla purgandi vi praeditos Apium verum Dioscoridis fecerunt: tum quia autumarunt verum Dioscoridis Apium morbo Gallico magnum praesidium: cuius facultates non praestantiores quam [orig: quàm] Ebuli aut similium inferne [orig: infernè] superneque [orig: supernéque] humorem pituitamque excernentinm, Dioscorides tradit. Et quia prudentia huius verae imperarent quadragenam potationem catharticam futuram? aut si recte [orig: rectè] agerent, cum drachmam. s. purgationis ergo Chinae decocto addendam praecipiunt? Verum [orig: Verùm] nos honoris causa istorum nomini parcimus, hancque duntaxat


page 205, image: s205

responsiunculam parentamus Praeceptorum nostrorum manibus meritissimis, quos illi inscitiae ignaviaeque tradu cebant sua invectiuncula.

[note: ACORUS Tholosas. ] ETIAMNUM in cognatione faciei et coloris geminus obrepserat error superioribus annis, propter duas radices nondum à quoquam descriptas, quarum alteram Acori speciem et faciem praeferentem avara institorum faex Cynae suffecerat: alteram articulatam Pyriforma tuber culius praegandibus, Apium ab effigie tutb inata mentiebantur, à colore [note: Occiduae floridae Pyriformis. ] vero [orig: verò] et concretione Cynam, nominis et rerum ignoratione persuadentes Cynam et Apii radicem idem esse, quia utraque eodem vocata esset forte [orig: fortè] nomine Apii, ut monuimus in Acoro.

Polium montanum Marinum flore albo. Mediterraneum flore luteo. Venetum. Creticum. Mediterraneum minus. Polium Lavendulae folium, femina dictum. Ageratum flore Albo. et Lutes. Ageratum Anglicum. Eupatorium Mesuae. Teucrion. Teucrium pratense. Chamaedris. Chamaedris maior. Chamaedris montana, frutescens, durler. Chamaedris altera minima. Euphrasia. Scordium, sive Palustris Trissago. Scoraium alterum Plinii, Mentastro simile. Origanum Heracleoticum. Origanum Onitis. Origanum Silvestre orgianum. Dioscori. an Syriacum? Tragoriganum Cretense Venetorum. Tragoriganum Alterum. Hyssopus Graecorum folio Origani genuinus. Amaracus vulgatior, sive Maiorana nostras [orig: nostrâs], non dioscoridis Sampsucus. Amaracus, sive Maiorana repens *sa/mfikos Dioscoridis. De Amaraco Galeni et Pauli in Parthenio. Marum vulgare, sive Mastic Gallorum. Marum Syriacum. Pulegium Mas Plinii floribus albis. Femina. Cervinum Monspelliensium angustifolium. Dictamnum Cretense. Pseudodictamnum, florsbus verticillatis. Pseudodictamnum album Officinarum, Fraxinella et Tragium recentiorum, cum Glycyrrhiza. Clinopodium. Clinopodium alterum.



page 206, image: s206

Ocimum Maius Citratum. Medium Duplex. Caryopbyllatum pusillum. Acinus. Erinos. Mentha quadruplex. Vulgata rotundifolia duplex Romana Angustifolia Cardiaca Sysimbrium silvestre, sute Mentha aquatica. Mentastum. Mentastrum niveum Anglorum. Mentha Graca, inter Lepidia. Calamintha montana praestantior. Calamintha montana Pulegio similis Nepeta vocata. Calamintha tertia Mentastro cognata, est Sisymorii, sive Mentastri aquatici species foliis oblongis. Cattaria. Polyonemon, sive multitibia an Calamintha aquatica Belgarum? Altera facie Clinopodii an Polycnemon? Apiastrum sine Melissophyllum. Melissophyllum Turcicum, sive Moluca duplex. Melissa Turcica, Siderit idis facie flore coeruieo. Cardiaca. Cardiaca eiusque varietas Aspera vocata Melita, sive Moluca. Marrubium. Marrubium Craeticum. Ballote, sive Marrubium foetidum. Galiopsis. Lamium. Urtica Communis maior et femina flore muscoso. Silvestris Dioscorid. Romana Officinarum semine Lini. Minor. Cania Plinii. Acrior non mordax, sive mortua duplex. Sideritides, sive ferruminatrices Heraclea, sive Herculea, Tetrahit, herba IUDAICA. SCORDIOIDES Monspelliata. Menthae folia Anglica. Secunda Mathioli. est Canabis femina. Prima Mathiol. vulgi est Marrubium aquaticum. Reliquae Sideritides quia facie diversae, alibi.

polior o)reino)r POLIUM maritimum Montanum.

Angl. Polepe.

INTER LUSTRANDUM CUNCTAS HERBArum gentilitates, et similitudines, nullam tribum videmur congruentius posse annectere superioribus quam [orig: quàm] hanc: cuius figura, habitus, et quasi modus, magnitudove [orig: magnitudóve] non longe [orig: longè] ab illis absunt, et follia duntaxat ambitu dentato, aut crenato, serratovedistant [orig: serratóvedistant]. Est autem Polio nomen inventum à canitie, canisve [orig: canísve] capillamentis et tomentacea hirsutie, quae non modo [orig: modò] capitula corymbacea (ut ait Dioscorides) sed etiam


page 207, image: s207

universam plantam incanam reddunt, perinde ac Gnaphalium, praesertim locis maritimis, et devexis collibus, et arenosis litoribus, cuiusmodi ad Ceti montis insulam et Magalonam Norbonensis Galliae, ubi speciosius et crebrius, quod idem Maritimum et Montanum dici potest: ab radice lignosa, recta, fibrosa, statim numerosis fruticat cauliculis, rotundis, sesquipalmeis, éque spatiis crebribus folia oblonga, Gnaphalii leviusculis impressa crenulis, rigidiuscula, quae ex adverso una [orig: unà] caules cingunt: inque summo radiatim circinatimve [orig: circinatímve] florum globulos corymbeos effigie Serpilli candidos, effigiant: uti et universa planta tomentosa lanugine pubet incana. Istud prae ceteris odoratius: sed quiddam acutum et graviusculum naribus una [orig: unà] cum suavitate afflat. Semen parvum et teres, oblongum.

VENETV.

QUOD minus multo [orig: multò] crescere meminimus in Insula Lyo Venetae ditionis et clientelae, necita incanum.

CRETICUM.

NEC aliud videtur quod Creticum dono habuimus: nempe huic magnitudine par, lanugine et habitu maritimo Monspelliaco simile.

MINUS et mediterraneum.

PASSIM istud etiam locis perquam [orig: perquàm] à mare discitis Allobrogum, Lugduni, et Valentiae, glareosis, et asperis, salebrosis, montosis, et planis fruticat, viticulasque [orig: viticulásque] palmares erigit crebras, tenues, foliis crebribus ex intervallis emissis, angustioribus multo [orig: multò] et Iuae moscatae, sed minime [orig: minimè] incisis, leviusculis tantum [orig: tantùm] denticellis in ambitu exstantibus: alterius flores pallidi albidiue [orig: albidiúe]: non diversum semen est, nec odor, sed ignaviora.

LUTEUM.

PROPE Aquisextias quibusdam superciliis collium et clivorum luteis occurrit floribus, spectatu iucundis.

POLIUM Lavende folie, flosculis pallidis, Famina Recentiorum.

QUI nondum in maritimis verum Polium noverant, istam plantam Polium fecerunt: [note: Cord. 129. ubi minus vere [orig: verè] quas dem. ] Siquidem persimilis etiamque congener Poliis est: tametsi odore pene [orig: penè] nullo, gustuque emplastico et ignaviore: quam Polium Feminam ideo quidam dictitant: nec loca maritima amat, uti Polium germanum, sed montosa, glareosa, Sabaudiae, Delphinatus, et Galloprovinciae: Reptatque Serpilli modo, lignosis surculis, dodrantalibus, inflexis. crebro geniculatis: et numerosis foliis incanis, Staechadis, aut spicae Lavendulae: flosculis etiam confertim è calyculis Rosmarini: crassiuscula et duriore radice.

*aghrator, AGERATUM, vel non senescens, MESVAE, Eupatorium Officinit.

Ital. Herba Giulia.

FLORIS aurea gratia, senectam non sentientis, umbellaeque corymbaceae, Elicrysi aemulae, satis superque fuerant docendo nostrate Ageratum esse Diosco. genuinum, quibus de notis etiam notissimum vel Pharmacopoeorum calculis ubivis gentium iamdiu fuit: nec proinde opus fuit istis Herbariorum rabulis, et trivialibus declamatoribus tam multa aceruare, ut nullius momenti obiectiones diluerent: potius inter parandum Mesuae Sirupum de Epithymo gustassent decoctum, aut folia Agerati Norbonensis et plane [orig: planè] siluissent: est


page 208, image: s208

enim non modo [orig: modò] valde acre et amarum, sed etiam ad ciendum urinas intro [orig: intrò] sumptum, forisque [orig: forísque] suffitum, admodum efficax: odor etiam suavis quadamtenus Romanae Chamaemillae fragrantia, index certior est facultatum emolliendi vuluae duritias, urinasque nidore eliciendi, quas Diosco. memorat. Praeterea collatio cum Origano hic [orig: hîc] valde oportuna est, sive totam fruticem, et umbellas, ut Dioscorides, sive etiam reliquam plantae faciem perpendas. Sunt enim hae bullatae umbellae, ut Elichrysi, Origani, Hyssopi et Chrysocomae, quas inter se confert Dioscorides, qui tamen hic [orig: hîc] foliorum non meminit: uti neque Chrysocomae, quam Hyssopo assimilat: Hyssopum autem Origano. Quid si etiam Origano folia assimilasset propterea istud nostrate Ageratum periisset? neque enim adeo [orig: adeò] procul absunt folia ab Origano: quinimo [orig: quinimò] quibusdam Norbonae locis et Tuscaniae [note: Varietas Candia. ] squalidis, sed depressis, videas Agerati fruticuli folia multo [orig: multò] minora, et tantillum crenata, rigida, dura pluraque virgulta, Origanias varris inibi fruticantibus, toto habitu non discimilia.

Agerati visitur interdum etiam illic specioso candore, nitentibus florum bullis, haud tamen de cetero, ab illo diversum.

AGERATUM Septentrionalium et Anglicum Angli. Mandelem [?] Mandelein.

[note: Balsamila minor Dodo. Epit. 215. ] CULTV tamen adhibendo humidiore, vel caelo Septentrionali algidiore, valde variat quod colunt vireta Gallica, Germanica, Belgica: latius proceriusque fruticans, maioribus ramis, latioribus, longioribus foliis, et altius multo [orig: multò] crenatis, flaccidis, ad Galli cristam herbam accedentibus. Sed Angliae hortis vivacius nihil, isto etiam Norbonico semine sato, ramis caducis, magisque [orig: magísque] serratum foliis, diu perstans, admodum diversum. Idem contigit etiam Altheae arboreae Provincalis, quae in Malvam abiit triennio [orig: trienniò] post [orig: pòst] quam [orig: quàm] in Angliae hortis severamus, hirsutie canitieque; exutis: quasi foret species diversa. Istud [note: MESVAE Eupatorium. Agrimonium. ] sponte [orig: spontè] enatum clarissima Monspelliensium schola et collegium Venetorum Medicorum Syrupo Epithymi et Mesustiarum compositionibus, ut legitimum Eupatorium addunt: Graecorum autem medicamentis, nostram Agrimoniam. Quod institutum si cui minus arridet, ista utatur moderatione, ut utriusque nempe Graeci et Arabici Eupatorii aequas portiones misceat, uti in Antiballomenis monuimus: praesertim ubi utrius sit gentis compositio, incertum fuerit. Neque arbeitrandum Eupatorium Mesuae esse idem cum nostra Agrimonia, Dioscoridis Eupatorio recepto, ut non nemo auctor minime [orig: minimè] malus, nec indoctus Belga nuper persuadere voluit: cui lubenter astipulabimur, cum [orig: cùm] hasce notas à Mesua Eupatorio tributas suo, nostrati conciliarit: quae sic Habent: Herba longitudinis cubiti, amaritudinis multae, cuius folia sunt sicut Centaurei minoris, viridia, sed sunt aspera et incisa, et Stipes eius est subtilis, et quando exsccatur citrinescit, et elevantur super eum flores, qui sunt sicut subcitrini, longitudinis paucae. Quae Arabica simplicitate, exprimunt tum delineationem Centaurio priximam, tum perquam [orig: perquàm] amaram et Absynthio similen, Cholerae purgatricem facultatem (neutiquam Gratiolae, impendio [orig: impendiò] effrenis et visceribus hostis) paulo [orig: paulò] superius recensitam innuunt, aliaque non pauca indicia, cuivis plantae potius, quam [orig: quàm] Agrimoniae ascribenda: eapropter satius fuit Agrati speciem retinuisse, ob eas rationes quas adduximus.

teu/krior TEUCRIUM.

Germ. Groß Bathengel, Gallis. Grosse Germandree.

PUTANT Hemionitidem alii: nos potius Splenium Teucrii inventoris cognomine donatum à Plinio, et hanc Dioscoridis praeteritam, quae tamen spleni optime [orig: optimè] facere nata est, et nihilo setius ad Teucrum inventorem referri potest, per Plinianam Historiam: cum [orig: cùm] constet neutri harum proiecta exta adhaesisse, nedum sanguine exinantia fuisse. Ac tametsi Teucrii notio minus certa videtur propterea quod [orig: quòd] descriptio aut male [orig: malè] aut


page 209, image: s209

mutile [orig: mutilè] prodita est. Verum [orig: Verùm] huius ut et consimilium Chamaedris et Germandriae dictae devoluta est ad posteritatem cognitio, adeo [orig: adeò] ut etiam qui descriptiones nullas norunt vernacule [orig: vernaculè] omnes uno nomine Germandreas vocent. Nec ambigendum quin legitimae sint.

Ac primum Teucrium saxosis multis aridisque montibus fruticat, virgultis mutlis, rectis, lignosis, ac proceritate dupla Chamaedrin vincunt. Folia vero [orig: verò] similia sed crassiora, aliquanto [orig: aliquantò] minus incana, rugosa, et aspera: flores confimiles minori Germandreae, sed purpurei saturioris ex internallis et ex averso Chamaedris ritu uti et flores oriuntur.

TEUCRIV M pratense. Offici. Germaniae et Bataviae perperam Chamaedrys.

Ger. Etiam Samander. Ang. Wilde Germander.

IN nemoribus et pratis subfruticula, cauliculis exilibus, nec duris, sesquipalmum altis, radice lignosa, fibrosa, folia ex adverso et intervallis bina, quaterna, sena, caulem vestiunt in ambitu serrata, modo et magnitudine Chamaedris maioris: spicatis Thyrsis: ramuli cau lium summi donantur caeruleis ex purpura floribus Anagallidis concoloribus, Hyacinthi modo. Nondum Chamaedri utravis nota utebantur Germani Seplasiarii isto, similitudine quidem decepti, sed viribus ducti quibus, ad viscerum obstructiones, Cacochymiam, virginumque foedos colores, miris pollet et certissimis haec plantula. Et hanc unam duntaxat Germandream tum vocitabant illi: quam nomenclaturam vulgus postea impertivit Cha maedri, etiam apud Anglos et Gallos.

CHAM AEDRIS Querqvula minor. Trissago, sive Trixago.

Ital. Quercivola, et Calamandrina. Gall. Germandree, ou Chesnette. Ger. Samander leysen Bathengel. Ang. Germander.

ABUNDE exprimit huins folium et faciem nomenclatura Chamaedrys, sive Querculae, ubivis locorum praesertim apricorum adolescentis. In Burgundiacis vero [orig: verò] collibus universos quasi tapetis videas stratos purpereos et viridantes opace [orig: opacè] montosos campos, quantum est inter Chaelonas (vulgo Chalon ) et Machaonem. Radice exigua, surculosis virgultis, numerosis, pedem altis: foliis in ambitu serratis, binis, numerosis, ut quercus, sed profunde [orig: profundè] minus. Floribus purpureis ex iisdem intervallis ut Teucrio.

CHAMAEDRIS MAIOR.

SED quae Antuerpiae hortis visitur foliis est maioribus c andidioribus, et flore caesio pallescente: ubi etiam nives imbresque [orig: imbrésque] brumales aspernit. Illa contra [orig: contrà] brevi marcessit.

CHAMAEDRIS montanafrutescens, durior.

HAEC nobis primam innotuit Lugduni opera nostri Va lerandi Donrez, avi è Sabaudis et Delphinatus montibus erutam habebat. Eam Chamaedraecos Montanum nomine, quia illi facie tota proxima, donavimus. Est quippe foliis Chamaedryos vel Scordii similimis et paribus: sed aversa parte Potentillae sive Argentinae dictae modo, incanis, et inaequali exortu, non verticillatim binis, prodeuntibus, Cauliculi vero [orig: verò] duriores, lignosiores muto [orig: mutò], maiori Germandreae sive Chamaedryos, pedales, humi sparsi, colore ex fusco rubentes, Alypo Norbonensi concolores. Radix lignea, Tota nonnihil amaricat, Salicis gustu.

[gap: illustration]

CHAMAEDRIS minima. Femina Dodonaei.



page 210, image: s210

HERBULAM istam olim Germani herbarii nomenclatores dixerant alteram Chamaepytim, quam floribus et odore quadantenus refert: sesquipalmum alta multiplici cauli culo quadrangulo, lanuginoso, implexo humique incurvo: Fumariae Plinianae non Chamaepyteos: folia numerosa, parva, densa, multum incisa, Absynthii aut Quercus ritu, sed longe [orig: longè] mi nora edente. E quorum intervallis, flosculi purpurascentes cirum emicant. Semen pusilla inclusum capsula, nigrum, Calaminthae montanae modo. Radice crassa mutlis capillamentis.

EUPHRASIA, sive e)ufros1u)nh, alia ab Euphrosyne Buglosso.

Ocularis. Belg. Dogentroost. Gall. Eufrase. Ger. Augentrost. Ital. Eufrasia. Ang. Eyebricht.

APUD antiquos Botanicos nulla exstat mentio ullius Euphrosynes, praeterquam [orig: praeterquàm] Buglossi, quam e)ufro/s1unor para to\ e)ufra/ineir vocarunt, quod [orig: quòd] in vinum deiecta, ut loquitur Plinius, animi augeat voluptates. Ac tametsi non paucae possunt eadem nomenclatione insigniri, ut Verbena (cuius decocto aspersa caenacula laetiores convivas reddit,) atque Melissa, Pimpinella et aliae, quibus imbuta pocula animos voluptate demulcent: tamen haec herbula Graecam originem testata, ducentos et eo [orig: ] plus annos, iam posteritati Euphra siae sive Euphrosynae nomine innotuit, ad oculorum caligines et morbos pituitosos peruagatae [orig: perúagatae] commendationis: unde Germani Augentrost, oculorum solamen: Anglis Eyebright, oculorum lumen, dicta fuit. Nec abs re sane [orig: sanè], ut cuius pulvere saepius ingesto, per se, vel cum Aloe, ex aqua foeniculi aut Verbenae, mirum [orig: mirùm] quantum [orig: quantùm] opis praestetur oculis, fluxione, aut caligine vexatis. Vino autem cui multa Euphrasia iniecta fuerit, quantumvis magn opere [orig: operè] commendetur à multis, non perinde fidendum: ut cuius potu tantum [orig: tantùm] trimestri in Helvetia usum socium et commilitonem nostrum, meminimus pene [orig: penè] ambobus orbatum oculis, et fluxionibus modo [orig: modò] non oppressum: quum duntaxat antea levi cataphora et lacrimatiunculis laboraret. Quare pulvere, aut decocto, citra vinum, tutius utetur quis, et ea praesertim, quae strigoso solo pusilla est, palmaris, hilari aspectu, facie, cauliculis et foliis crispantibus Teucrii parui, aut Veronicae feminae, exilioribus: flosculis item pu sillis, ex luteo albicante, et purpurascentibus. Pratis strigosis gaudet, sapore amaricante, desiccante, calfaciente.

s2ko/rdior. SCORDIUM, Trixago Palustris.

Ger. Wasser battenig, Lachen knoblauch. Gall. Scordion et Chamaraz. Ang. Water Germander. Ital. Chalamindrina Palustre.

AB omni memoria celebrem fecere [orig: fecêre] Scrodium Allii teter odor, et alexiteriacum nomen: sed tamen pene [orig: penè] perierat superiori saeculo cuncto ignota planta: vix enim vigesimus hic est an nus cum [orig: cùm] primum [orig: primùm] Academiae Pharmacopoeisque Monspelliacis innotuit verum Scordium opera Episcopi Monspelliensis Gulielmi Pelisserii, Rondelletio Praeceptori in Piscium stir piumque vestigatione Theseo et rivali. In herbidis namque et amoenis maritimis agri Monspelliaci animi causa dum una [orig: unà] spatiarentur, inibique Allium subodorarentur, illico [orig: illicò] herbulam vixdum arreptam, et eminus conspicati Scordium esse deprehenderunt. Indidemque variis plam tis in Galliam et Italiam missis, amicos verum esse Scordium monuerunt. Illi facies universa prorsu [orig: prorsú] Trissaginis, radices numerosiores, fibris crebribus summo cespite sparsis: folia crassiora, densiora, succulentiora, nonnihiltomentosa, rugosa, aspera, viridantia, ut Mentastri.

SCORDION alterum Plinii, latioribus foliis, Mentastro simile.

Officinis saluia agrestis et saluia Bosci. Ger. Wild Salben. Ang. Woodsage. Bel. wilde lavie.



page 211, image: s211

[note: Sphacelos Theoph. Dod. ] ALTERUM et quidem Plinianum fecerunt illam in silvis Germaniae et Angliae frequentem Agrestem vocatam Saluiam, forte [orig: fortè] nonnulla de foliorum aimilitudine. Quippe folia magnitudine et habitudine Saluiam, colore vero [orig: verò] atro, virente, supersicieque [orig: supersiciéque] rugosa Scor dium Melissamve [orig: Melissámve] referunt: etiamque odor quiddam Scordii, non tamen prorsum Allium, sapit. Herbacei ex luteo sunt flores Saluiae, aut silvestris Hormini non absimiles, minores unaque serie ad easdemque partes penduli, uti Digitali, lutei: rotundum et fuscum semen est: facultates Rubiae, ad sanguinis grumos discipandum.

ORIGANUM Heracleoticum, Cunila.

Ital. Origano. Ger. Wol gemuot, Kottdosten sive Costents. Hisp. Oreganos. Ang. Organe, er Wilde Margerome. Gall. Mariolaine bastarde, Origan.

QUASI clivosos, editos, montososque natales amaret o)ri/ganor appellata fuit haec, quam iam haud nobis difficile nosse ex Hyssopo alibi indicato et probato, à quo non variant Origani species tres, nisi magnitudine et umbellarum disparilitate. Heracleoticum autem est illud Hispanicum in Flandriam saccis plenis quotannis deferri solitum, et ab institoribus distrahi: utuntur enim vulgo [orig: vulgò] Piperis et Satureiae vice in obsoniis. Belgae hanc plantam colunt, pedem altam, foliis et virgultis Maioranae maioribus, quibus summis non in umbellam circinatam collecti sunt flores, sed in paruis thyrsis, spicatis, ternis, hinc inde dissipatis ut Thymi, odore Maioranam provocantibus, praesertim in Lusitania et Lucania enatae.

ORIG ANUM ONITIS Galloprovinciae, maius, et minus.

MONSPELLII circum inque Galloprovincia, notissima sunt duo Origana, maioris et minoris discrimine duntaxat discrepantia: nisi quia huic Amaraci facies et folia, sed minora et rotundiora Heracleotici ferme [orig: fermè]: Caules recti, pedales, fruticosi, ramulis et fastigiis brevibus, coactis, spicatis, confertim in umbellam collectis, floridum corymbum imitantibus, et per aestatem purpurascentibus, admodum glutinosis.

MAIUS.

Est hoc quidem maius, et fruti cosius, hirsutius, sed viribus, sapore, et odore contemptius alioqui; perquam [orig: perquàm] simile, et passim occurrens.

SYLVESTRE Origanum Syriacum.

VENETI Pharmacopoei et Medici è Syria aut Creta Origano utuntur longe [orig: longè] optimo. Cui cauliculi exiles, foliis paruis, capitulis numerosis, collectis, ambitu umbellam imitatis, Onitidi proximis, sed non perinde accumulatis, albis flosculis. Gustanti grata tota et aromatica, Dictamni et Piperis acrimonia. huius fasciculos mutlos habebat seduli et pro bi Pharmacopoei Martinelli Officina ad Angeli Symbolum. Sed Seplasiarii non pauci illic et alibi in Italia, veras Theriacas ementiuntur et nundinantur istius micella, et verae pretio distrahunt, non tanto errore, quanto flagitio: est quippe efficax et gratum antidotum dissolutis veneno viribus, aut stomachum dolentibus.

CRETENSE apud Venetos Tragoriganum, sive Hircinum.

HIRCINUM videtur nuncupatum quasi pabulo gratum foret capris, ut OnitisAsinis, potius quam [orig: quàm] hircum feteret: grata enim et mitis Tragorigani potio, Dioscoride teste, cuiusmodi huius, qui surculis dodrantalibus et foliis paulo [orig: paulò] quam [orig: quàm] Thymi Cretensis maioribus, densis et rigidis, floribus er intervalla et verticillos, purpureis, Clinopodii modo fruticat: sapor fervens Piperis, aut Thymi illi, qua et foliorum addita coniectura, Creticum Thymum id vocarunt Origanum recentiores, quod nos Tragoriganum putamus. Cum [orig: Cùm] inter Thymi Cretensis fasciculos et quisquilias istud semen repertum hortis creditum fuisset, feliciter adolevit Italiae, et Flandriae hortis.

ALTERUM TRAGORIGANUM.

HERBULA illa fruticosa, quam iandiu decerpsimus in horto Antonii Cortusii Patavini magni Mathioli praeconis et seruitoris, nulla melius videtur genuini Tragorigani


page 212, image: s212

effigiem et facultates explere potius quam [orig: quàm] Mari, quo nomine isti nomenclatores praepro peri illam donarunt, nam Fruticulus est sesquipalmum altus, albidus, multis cauliculis tenuibus Serpilli foliis, vel istius Tragorigani prxime [orig: prximè] descripti: flosculis subter foliis purpurascentibus, saporis acerrimi, odore fragrantissimo et utente: tritum namque digitis eminus [orig: eminùs] non secus ac Flammula percellit nares et cerebrum ferit. Multas licuisset Tragorigano aptare, sed nullas reperimus istis duabus verius aut commodius quadrare. Non esse Marum, semidescriptum à Mathiolo foliis serpillis, odore Pulegii, suo loco dicemus. Videtur species altera Calaminthae.

Genuina HYSSOPUS Graecorum folio Origani, umbellato flore.

CLARA et notissima olim Hyssopus, sapientissimi Salomonis nota altera Sermonum Naturalium, qui cuncta disseruisset à Libani Cedro ad usque Hyssopum de pariete enascentem: nisi non sit eadem Palaestina, quae Graeca: ubi tamen perinde cognita, et quasi u(/omenor e)pi\ tor w=pa impluensoculos vel visum, tametsi possit et e)is2 th\n o)ph\r quia vocem rau cam unice [orig: unicè] pulmonesque [orig: pulmonésque] iuvat. Ne aperiamus fores declamatoribus, paucis, et aptis Hyssopi historiam perstringimus: nam non minus vulgaris notitiae Hyssopus fuit olim quam sunt hodie varia Origani genera in Galloprovincia: et in Romaniae asperis Hyssopus vulgaris hortensis sponte [orig: spontè] fruticat: sed quia duplicem facit Dioscorides, et notiorem ait quam [orig: quàm] ut describatursnobis hinc inde emendicandae notae, quae Criticis istis declamatoribus claudant contionandi valvas. Alioquin quod chartis illinent semper habit uris. Proximo Staechadis capite iisdem viribus Hyssopum dicit, et altero mox Heracleoticum foliis Hyssopi similibus, sed umbellam non Trochoides, id est, circinatam, vel turbinatam qualis Hyssopo: quin potius umbellisveluti divisam, vel aisperatam: et in extremis virgis semen non densum. Denuo [orig: Denuò] paulo [orig: paulò] mox On itidem candidore folio, et similiorem Hyssopo, quam [orig: quàm] Heracleotico. Semen non quidem esse corymbos sed ita coniunctum ut speciem corymborum praebeat. Primum [orig: Primùm] quando ex Philo sophiae praeceptis Phroniae tacito ductu à notioribus universam nostram cognitiovem hau stam fuisse docemur, nobis quippiam certi statuendum et cognoscendum cuius ope et perspicua notione in ceterorum cognitionem provehamur. Ea de re cum [orig: cùm] sit Serpillum non minus frequens quam [orig: quàm] certum et notum, eique à Dioscoride foliis et ramulis Origanum collatum, cui quidem auctor idem Hyssopum assimilavit foliis et umbella. Nobis minutias istas accuratius perpendentibus, neglectis neutiquam facultatibus, non magis, videtur iam ambigendum de vera Hyssopo quam [orig: quàm] de Serpillo aut Origano. Quin etiam Maioranam hortensem certissimae cognitionis Botanicus Crataevas, Isaac Serapio, et Mesues similem faciunt Hyssopo. Intuere iam communioris et ubique Galliae, Belgiae, (ubi Anglicum vocatur, quia in Anglia plurimum laetius, et cibis aptum provenit, praesertim in hortis) umbellam hae bet circinatam, turbinatamve [orig: turbinatámve], densam et congestam ex multis flosculis, purpuream. Eius dum flosculi maturescunt, Semina frequenti pericarpiorum serie ac glomeratione con iunguntur in Corymbi aemulationem, non secus atque in Maiorana cernere est, nec non in Origano Onitide, et vulgari. Quod [orig: Quòd] si ad folia, vires, umbellam, totam denique effigiem respicias, Hyssopum sane [orig: sanè], nisi foret Origanum, futurum dicas. Est igitur ista planta prorsum [orig: prorsùm] congrua tot notis quot possunt et opus est adferri ad geminae Diosc. Hyssopi cognitionem: odor suavis, Origani Hispanici, Heracleotici putati, acrimonia mitiore: Nec quicquam vi detur differre ab illa planta quam [orig: quàm] Doctor Trevisanus Patavinus in horto suo colebat: putabantque [orig: putabántque] Docti Hyssopum folio Origani vel Origano similem: omnia quippe similis huic, acrior tamen: de floribus et semine nihil prodimus, quia nondum planta, utpote recens allata, floribus semineve [orig: seminéve] donata erat. Corymbi autem vox Plinio et posteritati fraudi fuit: nam legenti tria semina Hyssopi mederi Epilepticis, ratus nascie [orig: nasciè] Corymbis istis baccas hasce seminibus hallucinatus: Siquidem umbellis attribuuntur semina, Corymbis Baccae.

AMARACUS vulgatior sive MAIORANA nostras, non Dioscoridis SAMPSUCUS.

Ger. Maioram, Meyeron. Bel. Marioleynen. Gal. Mariolaine. Ital. et Hisp. Maiorana. Ang. Marierom.



page 213, image: s213

QUIA ex Cypro Amaracus laudatissima et odoratissima ad unguenta expetita fuit. adulati Poetae [orig: oëtae] Cypri Regi Cynarae, fabulati sunt eius puerum Amaracum vocatum, dum alabastrulum unguinis suavissimi plenum ferret, lapsum, id fregisse, praeque luctu intabuisse, et in Amaracum versum fuisse: unde Herba vocata fuerit Amaracus, quam et Sampsucum Aegyptus et Syria dixere [orig: dixêre]. Hodie notissimam quidem habemus Maioranam, quae tametsi non sit ea quam Dioscorides, per terram repentem ramosam multis cauliculis Calaminthae foliis describit: tamen tantopere [orig: tantoperè] affinis est ea quam mox ponemus, ut qum sit species una, minime [orig: minimè] haerendum: quod idem sapor Thymi, color incanus, odor Mari, suaviorque quam [orig: quàm] Origani, testantur: perinde ut figura, palmi et sesquipalmi surculosa, alis numerosis, quas cingunt foliola rotunda Origani: uti et summitates spicatae, in quibus flosculi purpurantes: radices subsunt exiles. Nuspiam nobis visa nisi in hortis.

Hanc maiorem dictam, tum aliam tenuiorem, delicatiorem, odoratiorem, Origani facie, [note: Varietae. ] alioqui non dissimilem, colunt Gentilemque et minutam vocitat plebencula: fragantior enim est et in holere aptior, cuius oleum stillaticium coagulo leporino remistum et Moschi tantillo, arcanum conceptui felicitando nulli reserandum, autumant.

SAMPSUCUS Dioscoridis, sive AMARACUS serpens.

UT non inficiamur vulgatam Maioranam Sampsuci speciem esse, ita istam rariorem multo [orig: multò] et humi serpentem verius Amaracum dici debere asseveramus. Non enim rectis erigitur, aut fruticat ramulis, uti superior, sed in cespitem caducis Serpilli modo, cui alioqui persimilis folio, effigie et magnitudine est: cuiusmodi quae in Belgio Nervii creverat sedulo Pharmacopoeo Ioanni Mouton, et nonnullis in Gallia hortis, etiamque Antuerpiae nostro Coldenbergio, stirpium peritissimo.

MARUM, est Mastic Gallorum et Anglorum.

REGI Thraciae cui nomen Maroni esset, sunt qui Mari herbae appellationem acceptam tulerint: verum [orig: verùm] tamen potuit etiam ab Amaraco per apocopen dici; utpote cum [orig: cùm] Amaraci species videatur Marum, adeoque tantopere [orig: tantoperè] affine sit, ut multi hodie Maioranam legitimum esse Marum in literis miserint: idemque ausi sint Marum receptum sive Mastic Gallorum decernere Clinopodium: quae tamen herba parum Clinopodio congruit, praeut quadrant quas nos illic damus: et odor, sapor, color Amaracum et Origanum, aut potius Marum fatentur: eoque Galli vocant Mastic, quia odoratior et gratior est quam [orig: quàm] Origanum, aut Sampsucum, uti Galenus vult Marum, Lib. de Antidotis. Quare cum [orig: cùm] tot talesque [orig: talésque], quot et quales hactenus desiderabantur, eoque [orig: eóque] plures, habeamus plantas; neutiquam par est Maioranam nostram Marum asserere: nosque [orig: nósque] Sampsuco privare; quem nullus nescit speciem Maioranae esse.

MARUM SYRIACUM, gracilioribus sarmentis, minoribus capitulis et foliis.

SI cui interim superior, sive Mastiche Gallica, minus videatur Maro congruere, saltem hanc non respuat Syriacam, quae gratissimo et vegeto est odore, imo [orig: imò] et facie tota Maioranam praefert, aut Origanum: sed gracilioribus, non brevioribus, pedalibus, et sesquipedalibus viticulis: corymbaceisque [orig: corymbaceísque] aspectu elegantioribus, delicatioribus capitulis, [note: Dodone. ] etiam decimum ferme [orig: fermè] annum, ex quo Venetiis Alepo Syriae habuimus, odoris fragrantiam retinentibus. Ceterum nisi harum utravis in Mari veri persuasione nos retinuisset, licuisset huc adferre Marum Cortusianum, quod alibi Tragori[?]num fecimus, quia urentior et vehementior est, quam [orig: quàm] ut Marum deceat, sicuti inibi monuimus.

*glh)xwr PULEGIUM Regium vulgatum.



page 214, image: s214

Germa. Poley. Gallis. P ouliot. Belgis. Daleye. Angl. Peny riall, Penny Royall. Pulioll royall. Podding grasse. Organye.

SIMILI Dictamno facie Pulegium, sic Latinis dictum à pulicibus, quos nidore fugat et necat, acrique et peramaro gustu, pecori si eo pascatur balatum extorquet, idcircoque [orig: idcircóque], blh/xwr nomen factum illi, nisi etiam sit quia è pulmonibus pituitam crassam farctamque extundat. Hodie regium et vulgatum Pulegium immerito [orig: immeritò], sed solito more respuunt publici censores, et rationis ne micam quidem addunt. Pliniu?? non nisi unum genus designat Maris et Feminae mentione, quod idem est et Dioscoridis. Est omnibus facultatibus efficacissimum receptum Pulegium, in hortis quidenfloribus purpureum, utplurimum [orig: utplurimùm]: at Pedemontis plantie itinere medio ad laevam, qua [orig: quà] Ryuolio Taurinum itur circa margines Pulegio florente obductos, non paucas plantas floribus candidis, vividis legimus: ac deinde idem aliis locis repertum, Cortusio et Venetis quibusdam studiosis ostendimus: foliis utrumque Sysimbrii, aut Origani, toto caule ex intervallis cum [note: Mas Prinii floribus albis. ] flo ribus verticillos alterius plane [orig: planè] modo conflantibus: vires, odor, prorsus eadem.

Angustifolium, sive CERVINUM, Monspelliensium, odoratius.

MINIME mirum Cervinum Linguagothicum nulli dum fuisse descriptum, aut pictum. Nam tametsi Norbonae Monspellii est ubique obvium, et nulli non cognitum: tamen quia haud temere [orig: temerè] facile [orig: facilè] occurrit in Italia, Germania, aut aliis Galliae Regionibus, illis ideo videtur fuisse ignotum. In luco Gramontio pone coenobium, et in primo aditu ad lutosas scrobes multa fruticat crebribus surculis, multo [orig: multò] quam alterius erectioribus et ri gidioribus, dodrantem altioribus: foliis minoribus, crebri bus, Saturciae aemulis, et aequalibus: ex intervallis per verticillos distinctis, è quibus florum veluti purpurascentes globuli oriuntur. Radix vero [orig: verò] dissimilior alteri Pulegio, summo cespitesparsa et multiplici flexu multorum quasi asparagorum bene adultorum, Gratiolae vocatae modo. Huius sapor, odor et vires multo [orig: multò] quam [orig: quàm] alterius gratiora, vehementiora, et probatiora: utriusque enim cum [orig: cùm] maxima copia suppeteret nostris praeceptoribus Regiis et Monspelliensibus professoribus, tamen istud prae altero, Pharmacopoeis accipiendum imperabant.

[gap: illustration]

DICTAMNUM.

UNI, Cretensis Idae montis quasi ocello Dictaeo vocato, debentur nomenclatio educatioque decantatissimi Dictamni, Pulegio adeo [orig: adeò] affinis, ut nonnullis agreste sit dictum pulegium. Huius non ita magno pretio multam copiam emunt non modo [orig: modò] Italicae, sed etiam Belgicae et Anglicae Officinae hodierno die, tametsi non paucis ab hinc annis floribus donatum perrarum et carum erat: quippe perpaucum olim, idque floribus orbatum adferri solitum fuit: Idcircoque flore cassum esse Diosco. verius [orig: veriùs] quam [orig: quàm] antiquis, de eo prodiditum fuisse, credebatur. Iam planta cognita, lis isthaec reliquenda maleferiatis: floribus enim speciosis, purpureis, multis, trans lucidas concolores squamas spicatas, emergentibus, Staechadis modo, copiosum ad nos affertur. Quinimo [orig: Quinimò], ut fertur, Pisanae orae et Ligusticae asp[?]ris devexis satum, crevit, et floruit, exili semine, in plantam paris pulchritudinis, qualem ipsi vidimus: tertio tamen vel quinto post [orig: pòst] anno, in spurium abire audimus.

PSEUDODICT AMNUM floribus verticillatis.



page 215, image: s215

ISTUD quidem Pseudovocatum audiebamus de quibusdam Italis in monte Nigro dicto Pisae et Libumae contermino et aliis locis maritimis nullo satu oriri: nec vero [orig: verò] illic unquam sata, aut in affinem speciem degener facta videtur; nam caules multiplices cubitales, recti, terni, aut quaterni: folia ex intervallis bina, paria, et ut caulis incana: omnia demque similia, nisi quia flores consimiles, dissimilimodo et situ oriuntur. Sunt enim non ex spicis, sed ex foliorum pediculis.

o)/kimor. OCIMUM medium vulgatius, BASILICUM.

Germ. Basilgen. Gallis. Basilicq. Ital. Basilico. Hisp. Albahaca. Belgis. Basilicom. Ang. Basill.

[note: Math. 533. ] QUAMVIS antiqui excusi, tum calamo exarati codices, ubique Ocimum, non Ocymum, aut Ozimum habeant; tamen quia herbula haec eximie [orig: eximiè] odora cerebrum feriret et sternutamenta cieret, eam primulum [orig: primulùm] Ozimum vocitatam, id est, odoram fuisse, naturae et doctis nos assentiri par est, odore enim mirum quantae fragrantiae esse Ozimum Troglodyticum et silvestre nasci iamdiu notum est. Nec ocius ceteris quÇmplurimis oriri [note: MEDIUM vulgatius. ] certum: quare id Ocymo farragini leguminum tribuendum fuit, ut postea dicemus.

Ocymi autem vel Ozimi una species est, varietates tres notissimae vel mulierculis, quem odoris et oleris gratia in figlinis vasculis colunt, aut in pulvillis areolisve [orig: areolísve] viridariorum: frequentissimum autem Ocymum vulgare, sive Medium dictum, quod quidem duplex odore habetur: unum quippe vilius et abiectius, odorem suavem etantilla gravitat mixtum, Apiastri modo spira: radicem et cauliculos pedales et folia Mercurialis Parietariae, vel Agriorigam, sed nigriora mittit: flosculis è calyculis verticillatim caulem ambientibus: semine pusillo nigricante, quadamtenus Thlaspi.

Medium Citratum.

ALTERUM nullatenus distat, praeterquam [orig: praeterquàm] odore gratiore et cordi amabiliore, qui corticem Citrii mali redolet; idcirco Citratum vocitat vulgus, non à Citri folio, ut falso scribunt quidam.

MAXIMUM Caryophyllatum ac Citratum.

RARIUS istud, et regionum calidarum amantius, cuius folia, cunctaque planta quadru plo [orig: plò] maiora, odora, Caryophylli cum Citro confusa iucunditate, semine nec ulla sui parte alioqui diversa.

MINIMUM Amaracifigura Caryophyllatum.

NON diversa huius facies, sed minor tota dumtaxat, quae Caryophylli halat fragran tiam, eapropter vulgus, qui in tessulis et pensilibus figlinis, alit Caryophyllatum vocat, et gentilem, quemadmodum rosam quampiam Canellatam, à Cinnamomo, et Moscatam, à Mosco dicere consuevit. Hic aspectu pulchellus, interdum crispantibus, foliis et convolutis in glomerum: vitreae phialae, cui insit aqua, angusti oris, intrusum, vivit angeturque radice aquae potrici, diu reliqua herbula virente. Complures aliae vel differentiae, vel varietates sponte oriri produntur apud Abyssinos, quas nobis non plane [orig: planè] notas hic [orig: hîc] silemus, fusius alibi dicturi, quae de Ocimi natura culta, et viribus pene [orig: penè] prodigiosis, tum ab aliis prodita, tum à nobis comperta fuere [orig: fuêre].

a)/kunos. ACYNUS, sive Sterilis.

NON tantum [orig: tantùm] persimilis, sed et congener Ocimo videtur a)/kunos, ac per y proferenda, quod [orig: quòd] sterilem infecundamque signat plantam: uti etiam Plinius forte [orig: fortè] interpretatus fuit; qui hanc herbam coronarum et ciborum causa in Aegypto seri, numquam florere, alioque [orig: alióque] nomine Epitreton vocari, aut potius Epipetron (ut Theophrastus habet, qui hanc inter a)nanqh censet) scribit. Quare cum [orig: cùm] illi florem non negasset Dioscori., eiusque [orig: eiúsque] studiosissimus Ruellius Ocimum, sive minus Basilicum, posse esse Acynon, ni obstaret Theophrasti Pliniique mutila Historia, dixisset: Senensis candor consuetus haec arripit, et


page 216, image: s216

quasi sua obtrudit exprobatque doctis, nec interea lectori quidquam commodi molitur: tamen exploso Ocimo illo minimo, Calamenthum illud inodorum viarum ubique frequens et contemptum, à Manardo iamdiu adductum profert, illique nulla probatione praefert. Sedenim qui acrius menstruisque ciendis aptum Calamenthum istud nirit, neutiquam assentietur. Et aliae sunt plantae quae multo [orig: multò] aptius quadrarent, ni adversarentur vires, nempe sistendi menstrua, et igni scro medendi; si conguerent etiam folia, et rami floribus vidua, ex theophrasti et Plinii Historia, quod nusquam tradit Dioscorides. Quare fieri potuit, ut quod [orig: quòd] Plinio in Bechio, et Dioscoridi in Dictamno contigit, idem usu venerit Theophra. nempe [orig: nempè] ut nullum agnosceret florem in Acyno; quem postea [orig: posteà] Plinius sequutus sit: apud quem tamen legunt nonnulli Acynon non penitus flore carere: sed in hortis non florere. Et si coronaria fuit, verisimilius est flores habuisse. Sed quemadmodem Bechio et Petasitidi, quia praepropere [orig: praeproperè] florent, et citissime [orig: citissimè] deflorescunt, decsse florem quidam putarunt: sic forte [orig: fortè] isti, quia obscurius et serius flores promit, ac saepius interdum emersos amittit, intempesta Autumni qualibet minima saevitia: sicuti videre est in nonnullis pusillos et serotinos flores edentibus. Aut aliud forte [orig: fortè] sit Theophrasti Acynos, à Dioscoridis, ut vidimus in Teucrio, Tragio, et aliis. Nam illa, quam novimus huic loco admodum congruam, flosculis purpureis, verticillatis, ramu lis quadratis, siccis, et exilibus, foliis hirsutis, lanuginosis Ocimi, multa secus sepes viarum fruticat, nonnihil aut perparum odora, et gustanti multo [orig: multò] siccior quam [orig: quàm] Ocimum, tantillo calore subastringente, ut Bethonica. Quare posse sistere menses, si à partium imbecillitate fluunt: posseque igni sacro mederi perspicuum est: cum [orig: cùm] moderate [orig: moderatè] repellat digerendo, quo pacto Mentham siccam, tametsi calidam, admovent inflammatis partibus nostri tonsores Empirici, et brevi discutiendo deprimunt tumores tum calidos, tum frigidos.

Caprificus vel ERINOS Nicandro et Plinie, Galeno autem Echinus, seu vipera, apud Dioscoridem frequentius Erinos, interdum et Echinos.

NOMINIS etymon notiove [orig: notióve] veriloqua Erini, vel Erinei, satis perspicue [orig: perspicuè] insinuat ob lacteum sucum, quo plurimo turgeret, hanc plantam sic nuncupatam fuisse. Est quippe Erinos ficus praecox fugaxque, lacte turgens primo aut exacto iam Vere, florum vice, quo caret semper ficus seu silvestris, seu domestica, ornatu: quam sequutus gentilitatem Plinius, proxime [orig: proximè] Caprificum subdidit. Et inquit, Palmo altam cauliculis quinis fere [orig: ferè] Ocymi similitudine, florem candidum, semen nigrum, parvum: manare lacte multo et dulci. Que designatio partimex Dioclis libro Radicario, seu *picotomukw=|, et Nicandri Theriacariis versibus, partimque de vulgata Dioscoridis litera collecta est. Cui quidem ut nunc aptaremus non inscite [orig: inscitè] quandam plantam nobis notam, tametsi diu elaboravimus: tamen propter hiulcam codicum lectionem, atque è Galeno notam Erini, in Echinon variationem, lubuit nullam certo [orig: certò] asserere: sed dumtaxat unam aut alteram, nec vul gares et prae ceteris aptiores, in medium adferre exercitatioribus stirpium vestigatoribus. Quaedam plantula est in montium depresis declivibus, et convallibu[?] udis vel riguis, quam Dulce Lupinum Lac, id est, Suß wolffs milch, Germanice [orig: Germanicè] dicunt: turget enim succo lacteo, minime [orig: minimè] aut minimum acri, eoque [orig: eóque] Tragus Esulam dulcem vocavit: foliis Ocymi longioribus, radicibus geniculatis implexis, et altius depactis.

Altera ESULA Syl. Tragi, folio similior Ocymi dentate.

[note: Trag. Epit. 101. ] SED alterius Esulae silvestris dictae, Germanice [orig: Germanicè] Wolffs mileh walden, id est, Lac Lupinum silvestre, folium proprius accedit ad Ocymum ambitu circinato et crenis latioris folii. Ceterum [orig: Ceterùm], utrius vel vires, vel facies magis quadret legitimo Erino, industrii esto lectoris: cuius etiam hic [orig: hîc] Commentatoris impudentiusculum commentum liceat deprehendere et ridere. Is namque quam sibi visam et lectam ad rivulos aquarum adeo [orig: adeò] lacteo succo manantem, ut eo manus inficeret; palam [orig: palàm] et audacter asseverasset, non verbis ausus fuit describere: sed pingendam curavit plausibili in vulgus Pharmacopoeorum icone,


page 217, image: s217

quinis nec pluribus erectis de cespite caulibus: Ocymi folio, bino, nonnihil crenato per intervalla donata, nulla addita prorsum quae dubiam vel fidem, vel plantam fulciret historia: cuius picturae quum eum puduisset, postremo [orig: postremò] de ultimis commentariorum interpolationibus curavit expungendam, nullam interea in huius misellae subreptitiam locum suffecit, ac ne verbulum quidem subdidit, qua id de causa dempsisset.

POLYCNEMON, quasi multitibia aut multicruria, an CALAMINTHA aquatica Belgarum.

AEQUE nos habuit anxios conquisitio Polycnemonis, quasi tu dicas multitibiam mulsuram, aut geniculatam plantam: fruticat enim multis geniculis intercepto Pulegii caule, folia origani edente, nec umbellas, sed corymbos, odoratos et acres, Dioscoride auctore. Cui succinctae delineationi, quantum coniectando licet, unamquampiam aptare oportet mediae cuiusdam habitudinis et effigiaturae inter Origanum, Pulegium, et Clinopodium. Quales aliquot adeo [orig: adeò] similes habebamus, ut quam [orig: quàm] cui antiponeremus, aut veram proderemus, ambigere mus. Ea propter unam aut alteram exercitandi causa Candidatis proponemus, quae nulla non nota congruunt: ut est fruticosa quaedam non ita magna stirps, ex igua radice, caule geniculato, foliis Origani vel Pulegii, unde Pulegium agre ste, propter odorem et folia similia, dicitur, flores Corymbi specie caesii, vel Pulegii, tota in cana. Caulis multiplex, incanus, geniculatus, quadratusque [orig: quadratúsque] Pulegii, et sarmentosus, praesertim locis aridis decerptae plantae. Flores verticillos amiciunt, in summoque [orig: summóque] visuntur instar corollae vel Corymbi aggesti ex pluribus flosculis, Pulegii modo. Univetsa planta suavem spirat odorem: sed quapiam acrimonia nares ferientem. Huius usi sunt olim Belgae Pharmacopoei Calamenthi loco: eoque id nominis adhuc illic retinet. Inter veruacta et sata ripasque [orig: ripásque] agrorum, pratorum, in Belgio provenit et in Anglia. Stillicidio et urinae difficultati scimus profuisse: Syderiticam esse haud in dubium vertet, qui illam gustarit.

ALTERASERPYLLI et CLINOPODII figura, an Polycnemon?

QUANDAM etiam Clinopodii et Serpylli facie plantam videre meminimus superiore anno in Morgani hortis, quam quondam rebamur Polycnemon: furculosis enim ramulis, geniculatisque Serpylli aut Pulegii crescit, vix sesquipalmo lon gioribus, serpentibus foliis Origani minoribus, Serpylli odore non ingrato, acri gustu.

*klinopo/dior CLINOPODIUM aut Lectipes.

MULTISURAM sive Polycnemon, consequutione quadam appellationis et virium comi tantur Clinopodium, sive lectipes, propter lectipedum, quorum surculis delineat effigiaturam notissimam hodie eodem nomine vel Pharmacopoeorum vulgo apud Monspellienses et Lugdunenses, in qua ad veri Clinopodii expressionem vix est quod optes. Aridos namque et glareosos occupat tractus, surculis plusculis, sesquipalmum longioribus, radicis exiguae foliis paruis Serpyllum aequantibus, cui et similia vel Calamenthi montani, vel Ocymi minimi, nonnullis leviusculis in ambitu crenis apparentibus. Cauliculi complures sarmentosi, praeduri, crebribus ab imo summo tenus geniculantur verticillis et alabastrulis Lamii quaternis, sed multo [orig: multò] minoribus, cruscula totidem exprimentibus, purpureis flos culis Calamenthae. Calida planta, calorem non ita magnum gustanti praebet, sed siccitatem, odorem suavem spirat Serpylli quadantenus. Hanc si propius figuram intueare, quae melius Cli nopodium exprimat, invenies nullam. Marum quippe, quam Mastiche plebecula Gallorum vocat, Maro quadrat aptius: naec verticillis aut floribus Marrubii tam concinne [orig: concinnè] conditis vel digestis, nominis argumentum, nempe [orig: nempè] Lecticae vel Triclini pedem referat.



page 218, image: s218

Gemina MENTHA Vulgata serpens roiuntifoiia, Pulegii flore, vertieillata.

Belg. Bruynheylige, seu fusca sacra.

MINIME dicta mentha fuit, quia mentem percellat: quum potius spiritus oblectet, gratia odoris, unde u(dh/os1mos2 vocatur. Nec de odore, qui non semper suavis est, ut Ga lenus etiam notavit, aut illius contrario sensu: sed potius quia mi/nqw| esset concolor, aut hirsuta, dicta videtur mi/nqa, vel mi/nqos2, ut legitur apud Theophrastum. Est enim mi/nqos2 lanugo muscidave [orig: muscidáve] pubes humentibus et putrescentibus pene [orig: penè] cunctis sub dio apertis obduci solita, qualem cernere est in sucis et decoctis herbarum diutule [orig: diutulè] servatis et passim in oletis et sterquiliniis: cui hand absimilis tenera illa hirsuties pulla, quae in Mentha agresti, sed praecipue [orig: praecipuè] in Calamentho visitur, unde dicitur Calamentha, quasi pulchrior Mentha, muscida et pubens, sunt autem species duae et totidem altrinsecus obversae varietates.

Binae namque Menthae rotundiore sunt folio et fusco purpurante, minus hirsuto, caule quadrato: Sed uni flos secundum tots ramulos Sisymbrii sive Menthae aquaticae modo, per intervalla flores insunt purpurei Pulegii.

Alteri vero [orig: verò] omnia plane [orig: planè] eadem, nisi quod [orig: quòd] folia ex adverso bina, rugosa, alterno situ decussatim et deinceps insunt haerentia, quadam crucis imitatione, unde Lruysmunt, sive Crutiata Mentha dicitur: flore etiam diverso spicato Mentastri, procumbit humi utraque, et ex agris videtur in hortos translata.

ROMANA Officinarum sive praestantior angustifolia.

Ger. Spithz muntz, spicata.

ROMANAE itidem geminae non nisi leve discrimen: utrique enim folia oblonga, angustiora, albidiora, hirsutiora, odoratiora, efficatiora folia, unde Romanae nomen et Balsameae: cui flos spicatus Cruciatae Menthae prorsus.

ROMANA anoustifolia, flore coronato, sive Cardiaca Mentha.

Ger. Hertr Munt.

ALTERI flos glomeratim in verticillatis ramulis, purpureis sacrae Menthae similis, odore et vi peramica cordi ac cerebro: Ideoque Germanice Dertcraut, sive Cordi, herbam vocarunt. Omnes vulgatae cognitionis, et opis multiplicis: humentia amant, nec semine, sed radice et surculo progagatur.

AQUATICA sive SISYMBRIA Mentha, rubro feho, et flore nigrae Menthae, Balsamine Officinarum.

CUM esset haec cognatior Menthae quam [orig: quàm] Sisymbrio, rectius huc à nobis dilata fuit. Est siquidem foliis (sed maioribus) facie et odore Menthae fuscae, quam idcirco qui norit, minus mirabitur si legat in Sisymbrium abire, vel hoc in illam redire sponte, cultu, aut neglectu. Iuxta et subter aquas leniter labentes passim: radix Menthae nigrae ritu reptat, non alto solo depacta: caules quadrangulos, ramulos numerosos amiciunt glomeruli florum purpureorum Pulegii Regalis, odorem Menthae, sed vehementiorem, non ingratum vibrantes.

MENASTRUM.

Ang. Horse mynte.

VT appellatione defluxum à Mentha, sic etiam asperiore et crassiore habitu odoreque [orig: odoréque] graviusculo degener videtur Mentastrum, quod ubivis secus moenia, uda, et scrobes urbium scatet, maioribus, crassioribus foliis, rugosis, incanis super et subter, hispidioribus, lentier crenatis, Menthae, cuius consimiles flores spicatos sortitur, caules ambientibus quadratos caducis ramulis, calore et odore ignavo.



page 219, image: s219

Varietas Anglici cinerei et NIVEI.

CULTIORES horti in Anglia Mentastrum quoddam alunt, vulgato longe [orig: longè] minus et odoratius, cuius folia partim sunt viridi colore, partimque niuto candore, et laevore nitidissimo, cuiusmodi in Hyssopo et Saluia evenire notavimus. Balneis et compositionibus Officinarum, ut Pulveribus Diacalaminthae et Diacymini, hanc utpote gratiorem, nec minus efficacem, praestaret indere.

CALAMINTHA Montana praestantior.

QUASI elegantiore aspectu odoreque [orig: odoréque] delicatiore esset quam [orig: quàm] Mentha, Calaminthe voca ta fuit: certe [orig: certè] hilariore nitidioreque habitu esse nullus inficiabitur, qui Vincentinam et Veronensem viderit. Et utinam cetera omnia perinde paucis et scite [orig: scitè] expedisset Dios. atque Calaminthae differentias signavit: nae ille multos scrupulos nobis exemisset. Et quamvis tam perspicue [orig: perspicuè] ostenderit, tamen non diu est cum [orig: cùm] primum [orig: primùm] Officinae peritiores Calamenthum à Cattaria dignoverunt, et usurparunt, connivente adhuc ignara quorundam Pharmacariorum ignavia, qui sciunt quidem istud verius et efficacius quam [orig: quàm] Cattaria, sed labori aut nummo parcunt. Neque enim obvium istud montanum, nisi Norbonensis Sevenae umbrosis, saxosis clivibus, et in Romano atque Patavino agro, unde meminimus quosdam medicos Taurinenses doctissimos curasse quottannis magna vi accersendum, cuius aqua stillatitia ad menstrua cienda uterentur, sperato successu: est enim gustu et olfactu suaviter acri. Etiam dum est viride plurimi fit apud Italos: arefacto non aliud ad thericacam illam mysticam praestantius, virgis riget quadratis, nitidis, cubitum altis, et quam [orig: quàm] Menthae gracilioribus: folia edentibus Ocimi, aut Melissophylli, sed minora, speciosiora, hirsutiora: flores item Melissae, sed purpureos, semine Portulacae minuto, odore Amaracino, Menthae suaviore.

CALAMINTHA altera, foliis maculosis odore gravi Pulegii: Diosco, Nepeta.

APPRIME sedulus hic [orig: hîc] Dioscori. hanc Pulegio similem facit: ut certe [orig: certè] est, foliis quippe regalis Pulegii aliquanto [orig: aliquantò] maioribus, albidis, vatiegatis maculis, minoribus quam [orig: quàm] superioris [note: Perperans Maethio. Icon. 677. Montanum. ] Calaminthae, ex pullo porraceis, odore Pulegium testante, (unde Silvestre pulegium antiqui dixerant) sed vehementiore ingratioreque [orig: ingratioréque], praesertim fervidioribns tractibus, squalidis, clivosis Italiae Norbonae et Galloprovinciae, ubi nomine Calaminthae, sive Nepetae Officinis usurpatur, non secus atque Cattaria alii illic utuntur: et in reliqua Gallia, Lugdunensi praecipue [orig: praecipuè], ubi etiam totam aestatem flores purpurantes pallentesque verticillatim virgas cubitales amicientes, fundit.

MENTHASTRIFOLIA aquatica, hirsuta, Calamintha Dios. est Sisymbrii species quaedam recentiorum.

FACILIS huius dignotio Mentastrum intuenti: utraque enim aquosis viret marginibus satorum aut pratorum, huius caulis cubitum et sesquicubitum aequat: foliaque Menthastri aut Sisymbrii edit, incana: flores Menthae spicatos purpura obsoleta, odoris gravis Sisymbri, nec gustu minus calfaciente.

CATTARIA, sive Mentha Catti.

Germ. Katzen muntz. Gallis. Herbe au Chat. Italis. Gattaria, seu herba Gatta. Belg. Latten cruyt. Ang. Cattis Mynte.



page 220, image: s220

ECalamenthae Melissaeque participe tribu est ista praestans viribus herba, antiquis forte [orig: fortè] ignorata, quam Cattariam plebecula vocat, peramoeni spectaculi argumento: vixdum [note: Non est Nepeta antiquorum. ] enim conspectam ubi olfactarit Cattus, amplexatus et dissuaviatus fuerit, lasciviendoque [orig: lasciviendóque] illi iam accedendo, iam recedendo sese utrisque pedibus diu et multum affricuerit, colludendotandem miris gesticulationibus universam avide [orig: avidè] ligurit, sed avidius si ea ex agris in hor tos fuerit transinota: tenerior namque tunc est, odoreque [orig: odoréque] non perinde vehementi, alioqui agresti similis, quadratis, numerosis, rectis culmis, durioribus, stratis: folia iuxta intervalla promentibus bina, incana, Melissae, aut Marrubii aequalia: flores intra et circum superiorum foliorum exortus ramulos ambientes, et extrema spica caudata decorantes, Menthae aut Mentastri: cuius etiam udis natalibus gaudet. plurimam nihilominus viarum et cultorum margines dant: Strenua calfaciendi et attenuandi dote, sed eximia praerogativa ad conceptus facilitandos, prolificumque uterum reddendum.

*melis1s1o/fullor, h)/ melifullor APIASTRUM, Citrago.

Germa. Wantzenkraut. Gallis. Melisse. Belgis. Lonkilie de greyn. Ang. Bawme.

NON mulo [orig: mulò] praestantior aut dissimilior Priscorum Melisa, qua non secus atque Catti sua mire [orig: mirè] capiuntur Apes, quibus aspergebant Coloni divini praecepto Maronis,

Tu iusssos asperge liquores, Trita Meliphylla, et Cerinthe ignobile gramen.

Citraginem vocavit posteritas quod [orig: quòd] similiter Citrio suaue [orig: suauè] spiret, et cordi prosit: tametsi nonnullis è locis lecta, quiddam paedoris aut cimicum eius gratiae odorae ascitum sit, et idcirco dubitatum sit, vera ne esset, an alius [orig: aliûs] speciei nostras [orig: nostrâs] haec, quae nulli regioni in hortis deest, sed in quibusdam Italicis et Pedemontanis hortis meram suam sibi halat gratiam, Basilici aut Citrii, eximitque quamlibet de odore argutationem, quippe de cetero nulli non cognita: folia Menthae, Ballotae, aut Cattariae, rugosa, aspera, sed viridantia: ramulis quadratis Marrubii, edentibus orbiculatim flores albidos, copiosos, in verticillis Ballotae aut Cardiacae: teneros tusos turiones excipiunt mulierculae ovis, sacharo, et rosacea, placentu lasque pinsunt parturientibus, puerperis, et enixis, quibus vires impendio [orig: impendiò] deiectae fuerint, aut secundinae non probe [orig: probè] eductae: stillatititae ad cardiacas confectiones, multa usio.

MELISSOPHYLLON Turcicum.

TAMETSI ne nares quidem muccosas latere potest huius eximiae plantae odor, qui Melissae Citreumve [orig: Citreúmve] malum adeo [orig: adeò] imitatur, imo [orig: imò] et superat, ut illico [orig: illicò] cui sit asscribenda classi moneat, et pene [orig: penè] prae nimia fragrantia fastidium faciat, illo exuberanti halitu permixto, qui à Cimicum foetore haud longe [orig: longè] abesse subolet nonnullis: tamen merita est imprimis vel accuratissimam delineationem, propter visendam venustatem, et vires non contemnendas. In viretis duntaxat fruticat, radice non magna, caule quadrato, sesquicubitali, aut maiori, foliis Chamaedris vel Scordii, serratis, in acutum desinentibus per intervalla ab imo summoque tenus, multarum alarum ramulis ambientibus verticulis septenis octenisve [orig: octenísve] ex spinosis caliculis, radiatis, congestis, in quibus flores purpurei, caesii, Teucrii aut Trissaginis. Semen Augusto aut Septembri nigrum oblongum, Psylii, apicello donatum albo, qua [orig: quà] sursum tendit.

[gap: illustration]

page 221, image: s221

CARDIACA.

Ger. Hertszgesperr, und Hertsgespan. Bel. Herreghespan. Ang. Motherworte. Gall. Agripaume.

AD hanc classem spectat genus illud Marrubii, cui recentiores Cardiacae nomen dederi eximiae dotis et cordis affectibus amicae merito. Radix est multifida, in terram flexi bus sparsa, quadratis caulibus fruticans. Marrubii foliis herbaceis, crebrioribus, longioribus, et altioribus multo [orig: multò] fissuris, quam [orig: quàm] Acutae spinae vulgaris. Flores item purpurei verticillis caulem ambiunt, odoreque [orig: odoréque] quadantenus Marrubium praeferunt. Vires Melissophylli, suppares.

CARDIACA MELICA sive Moluca Syriaca.

DVAS etiamnum Melissophylli congeneres et inter se persimiles (tametsi peregrinas et minus cognitas) virium commendatione et odoris coniectura haec aetas Cardiacas vocavit, nomine etiam quadantenus eodem [orig: eôdem] alludente, nam Melicam et Molucam appellant, non ab Oceani trans Tropicum nostrum insulis Molucci: sed nomine cum planta misso è Syria Venetias Martinelli Sequini opera, anno fere [orig: ferè] decimo exacto. Harum maior (quam Antuerpiam primum [orig: primùm] doctis amicis dono misimus, deinde Narbonae et Londini sevimus) duos tresue [orig: tresúe] cubitos alta, multas fundit propagines è radice lignosa, fibrosa, multifida, albicante: caules item rotundi, crassiores, culmosi, intusque [orig: intúsque] cavi, nonnullis obscuris striarum secundum longitudinem vestigiis, et aequis spatiis semigeniculatis porriguntur, utrinque ex adverso bini, exiles, sed prolixiores pedicello, totidemque folia fulcientes, circinata ut Me lissae, divisuris minus quam [orig: quàm] Cardiacae nostratis, profundis: Proxime [orig: roximè] pediculorum exortum geniculos amplexae subsunt spinulae praetenues, quas operiunt patulae senae octonaeve campanulae, multiangulae, tenues, membranosae, albidae, et rigidiusculae, adultae: Summa ora lunatae et spinulis horrentes, quarum è mediis centris purpurascens albidusve [orig: albidúsve] flos, Lamii, aut Cardiacae nostratis non absimilis exit, succedente semine anguloso, Pyramidis effigie, cunei basim apicemque [orig: apicémque] constituentibus, albidis, alterius Cardiacae. Gratiorem hec quam [orig: quàm] Melissa odorem spirare videtur his quos minime [orig: minimè] iuvat, ille impendio [orig: impendiò] fragrantior, et quasi situm putoremque [orig: putorémque] cimicum redolens, Apiastri odor. Haecnamque Citrii prodit, sed mitiorem.

MELICA vel MOLUCA asperior Syriaca.

[illustration:

Ramulus MOLUCAE sive Cardiaca minus asperae Syriacae.

]

MOLUCA ASPERIOR.

HVIUS varietatem saepius aluimus in amicorum hortis Monspellii, quam nunc asperam Melicam aut Molucam dictitant: utpote asperiusculis caliculis tantum [orig: tantùm] diversam, angustioribus infundibulis, sed acu leis infestioribus, rigidioribus, longioribus septenis vel octonis, caule quadrato et leviter caniculato. Sed par cuneiformae triquetrum utrique semen, infundibulis fuscis, non ita albis,


page 222, image: s222

aspera haecdicta Cardiaca, cuius vires atque natales quid differant, nobis incompertum.

MARRUBIUM.

Ger. Weiß Andorn. Bel. Molrovie, [?] Malruevit. Gal. Marrubin et Marochemin. Ang. Horehounde. Offiu. P rassio.

VIDETUR Prassinus viror, aut certe [orig: certè] virosus odor, appellationem impertisse Marrubio tum nigro foetido, quod et Bullotae dicitur, tum albo odoro: unde Plinii ansa hallucinandi non uno loco, vertendique a)nti\ tou= pras1i/ou ta\ tou= pra/s1ou folia. Verum [orig: Verùm] viroris porra cei nitor melius quadraret Melyssae. Duo autem Marrubia, etiam Theoph. volente, eiusdem sunt nominis, essentiae, et figurae: duntaxat hoc discrepant, quia Ballotae plusculum ad atrorem fuscum porraceum vergit, odoremque gravem et foetorem vibrat: Marrubio vero [orig: verò] suavis odor, incana et candidiora folia, tum flores, non ita Apiastro absimilia, nisi lurido viroreve [orig: viroréve] è luteo vivido, et odore longe [orig: longè] fragrantiore Melissa donaretur. Omnibus caulis quadratus, verticillis florum per intercapedines distinctus, sesquicubitalis, flores purpurascentes, alioquin reliqua duntaxat magnitudine aut exilitate differentia, magis albicat Marrubii flos.

MARRUBIUM Creticum angustiore folio, odore gratiore.

MINUS hactenus peregrinum Marrubium quod Creticum, ut credere etiam libet, nuncuparunt Cretenses institores, qui Venetiis oraque [orig: oráque] Thyrenica negotiantur (ubi dono habuimus ab ingenuo et perito myropola Veneto Iohanne Pomello ad Bucin toris insignii officinam) Fruticat caule contorto, gracili, rotundo, aliquammultis exilibus alis donato, Polii montani non disparibus, et quam [orig: quàm] Prassii nostratis multo [orig: multò] candidioribus, teneriuscula lanugine obsitis: uti et folia angustiora, oblongiora, et leviter serrata, in angustum abeuntia Melissae Turchicae aequalia, ex intervallis multo [orig: multò] argutiores et minores verticelli, Sideritidis aut Tetrahit non dispares haerent. Flosculi praetenues indidem emicant albidi Marrubii, quod quanta quanta est, odore et lanugine praefert.

[gap: illustration]

*galio/yis2

Urtica, non mordax, mortua, duplex. Galiopsis vulgaris fetens purpurea. Lamium Plinii sive vulgi Archangelica. Flore fabaceo et Luteo. Milzatela Italorum.

AFLORUM effigie Galeata, vel potius Mustellae faciem et rictum quadantenus exprimente, mutuata nomenclaturam fuit: uti videtur etiam innuere trs2 galeo/bdolou nomen, id est, foetidae mustellae, quo pressius herba quaenam sit notatur: nulla proinde aptior descriptioni, quam [orig: quàm] vulgaris Urtica mortua foetida vocata, cum [orig: cùm] quia usquequaque urticam aut foetidum Marrubium praefert foliis et caule, tum etiam quod [orig: quòd] floribus purpureis, exilibus, oblongis galericulis, aliquantum mustellina effigie expressis visitur, deinde iuxta sepes, rudera et vias oritur passim, ubi non item ulla alia visitur quae nonnuliam opinionem Galiopsis facere posset; nisi Scrophularia, quae nusquam nisi in silvis, aut dissitis multum ab aedificiis et locis incoli solitis, reperitur: minusque [orig: minúsque] multo [orig: multó] foetet, et minus Urticae assimilatur quam [orig: quàm] ista urtica mortua, cuius vires praeclaras ad strumas et carcinomata, gangraenas, non solum [orig: solùm]


page 223, image: s223

antiqui, sed etiam docti barbari posteriores experti sunt, et literis mandarunt, qui Urticaeque mortuae et fetentis nomen indiderunt, qua nota facile [orig: facilè] dignoscitur à congenere Lamio et perquam [orig: perquàm] simili.

LAMIUM sive Archangelica, albo flore.

[note: Ger. Todtnessel. Bel. Dood netell. Gal. Ortie morte. Ang. Dead netel. ] URticeo etiam generi primo intuitu hanc assignat vulgus: est quippe foliis simillimis Urticae, et caulibus quadratis. Galiopsy simillima, multo [orig: multò] tamen procerior tota. Floribus oblongioribus, maioribus, fabae aut matrisiluae: quae per intervalla foliorum verticillatim quasi ansae inflexae, et larvatam cuculo adumbrantes Lamiam tribadem, (unde Lamium forte [orig: fortè] dicta) caules amplexantur, minus graue [orig: grauè] olentes, albidi vel pallentes: Admodum etiam nota haec: tametsi lubentius senticetis et sepibus, quam [orig: quàm] domuum ruderibus vicina accolit.

LAMIUM Luteum.

NEC haecin syluosis et opacis videtur specie variare, nisi proceriore caule, numerosiore, hirsutiore: folio, flore pereleganti, luteo, et alioqui non dissimili, nec aliis viribus, sed multo [orig: multò] efficatioribus ad vulnera, ulcera, et tumores, unde Sideritis putata, et nostris avis Archangelica vocata.

*akalh/fh sive urtica Communis, sive maior et femina, flore muscoso, Milii semine.

[note: Ger. Nessel. Bel. Netel. Gal. Ortie. Ang. Nettel. ] MORDACI, pruriginosa, uridaque [orig: uridáque] lanugine Urticae invisae et noxiae, notiores ubivis gentium quam [orig: quàm] ut descriptionis egeant, eoque [orig: eóque] duntaxat distinximus à flore, semine magni tudine et vi, species, quas uno duntaxat nomine akalu/fhn et kni/dkn, Graeci vocarunt, quasi non tangendas, quia saevum punctoriae ustionis dolorem inurerent, cuiusmodi ferme [orig: fermè] vesparum aut apum aculei: tametsi miranda magis iniuria, cum [orig: cùm] perquam [orig: perquàm] exilis, mollicella, nec penetrare potis isthaec videatur lanugo.

Maximo importunoque [orig: importunóque] proventu cuncta scatet Europa communi sive maiori quam [orig: quàm] ceterae, latioribus foliis, nigrioribus, et interdum purpurantibus, minus alte [orig: altè] serratis, procerioribus: caule et ramis, semine in racemacei, filamentis Milio minore subruffo, cuius in Officinis Borealium, Penuria Romana vulgo [orig: vulgò] dictae, plurimus usus.

URTICA silvestris, sive Romana Officinarum, semine Lini.

TAMETSI haec non nisi calidioribus regionibus, ut Hispaniae, Norbonae, Italiae, et Romaniae frequentior et vulgatior: tamen Romana non est dicta ob natales, sed propter seminis maioris maiorem efficaciam, quod mense Augusto et Iulio maturum pilosis villosisve pillulis, Echinum referentibus, è pedicellis, in caule flexuoso, foliis donato, altius quam [orig: quàm] ceterae Urticae fimbriatis colligitur, ad gluten pituitosum incidendum, extergendum, quum opinionem asthmatis et orthorpneae verae facit, utilissimum: non tantum [orig: tantùm] enim praeparat viscidum farctum, sed etiam delectu educit clementius, Chartami seminis ritu et Dosi: Rondelletio in magna commendatione.

URTICA minor sive Cenia Plinii acrior.

VULGATISSIMA minima in hortis et satis ubique gentium haec, admodum mordax, si milis plane [orig: planè] maiori communi, sed minoribus foliis et caule breviori, tametsi magis urida vi: Omnium utilitas hodie corticis librique Urticarum aqua diu maccrati in India Orientali apud Callecutios et Goas multa, ad lineos pannos delicatiores, quos illinc adferunt in Occidentem et Septentrionem, quidem commodo institores pretio, eleganti tenuissimaque [orig: tenuissimáque] textura, sed non magnae durationis.

SIDERITIS, sive ferruminatrix.

VOCABULO QUOD FERRO SAUCIATIS PARTIBUS opem promitteret, nobilitarunt primi mortales complures plantas, Sideritesque [orig: Sideritésque] vocarunt potius virium consimiles effectiones sequuti, quam [orig: quàm] vultuum affinitates


page 224, image: s224

genericasve [orig: genericásve] differentias, sic derh=tis2 terra, ars, et lapis Magnes, dicta, quia ferro vel adversarentur, aut uterentur, vel consentirent. Sic plebs Gall. ca Carpentariam sive fabrorum vocat, qui bus saepe [orig: saepè] vulneratis remedio est: nec alia notione Stratiotides sive Militares, vocatae fuerant. Sed cum [orig: cùm] huic saeculo diversi admodum generis, nec minus excellentes, et multo [orig: multò] plures innotuerint, quam [orig: quàm] quae huc vel possint vel debeant congeri: nostram coeptam viam insistentes, quamlibet hac dote et nomine claram, suae addemus classi: alioqui Helxine à Diosc, Sideritis dicta, et sexcentae aliae tum Sideritides tum Stratiotae possent huc aceruari. Hanc itaque Sideritidem Heracliam, sive ferruminatri cem Herculeam, Docti Barbari illam multo experimento compertam et vocatam Tetrahil, sive Iudaicam, esse sanxerunt: non modo propter vires efficacisimas et plane [orig: planè] Herculeas, sed etiam quia quam [orig: quàm] proxime [orig: proximè] delineationem Dioscoridis, si quae alia, repraesentat. Strigosa enim vel sabulosa, arida perpetuo [orig: perpetuò] amat, inque Autumnum perdurat: Iulio et Iunio floribus purpurantibus, passim in Maritimis et montosia Italiae Insubrae, et ad Apenninos montes, Venetiis ad Lio, inque Galliis Norbonensi et Lugdunensi reptat. Virgultis pedalibus iam surrectis, iam depressis, quadratis, duriusculis, ternis aut quaternis, verticellis crebribus per intervalla donatis, firmis, asperis, pun gentibus, plane [orig: planè] Marrubii Cretici similitudine, etiamque [orig: etiámque] floribus albicantibus ex diluta purpura. Iuxta quos et subter folia sunt longiora, angustiora Marrubii itidem Cretici, in cana, et, ut totur caulis, scabra et crispa, ambitu laciniato ut Chamaedris, aliquando laciniosa divisura obscurius apparet in quibusdam foliis, quae puto causa fuit ut Dioscorides iam quernae frondi, iam Saluiae et Marrubio contulerit. Radix lignosa Marrubii, minus fibrosa: iamdiu valde [orig: valdè] magno emolumento cognita practicis quibusdam Iudaeis et Maranis cursoribus, qui hac enterocellas et alba menstrua curant. Vehementer exisccat nonnihil odora, astrictione insigni, nec ingrato sapore, ad vulnera nata, et prorsum tanto Herois nomine digna. Quo [orig: Quò] magis dolet peritis et candidis plantarum arbitris, Commentatorem nostrum eo [orig: ] securitatis ignavae progressum, ut cum [orig: cùm] quaenam esset vel Italicis Iudaeis Iudaica herba, se nescire quereretur, quam scite [orig: scitè], ut semper omnia, Ruellius, et ex eo Fuschius expressisset, tamen in utrumque de re herbaria optime [orig: optimè] meritum inscitiae calumniam impegerit: et sensu studio plane [orig: planè] depravato plausum è trivio captarit. Huicque herbae de sua classe pulsae, sibi missas, ut semper iactat, nec tamen nisi mutile [orig: mutilè] descriptas, alias suffecerit, sci [note: Marrubium aquaticum vulgi. ] licet Martubium aquaticum vulgi. Cuius natalitia, folia maiora, latiora: caules cubitales, nec asperi, multaque [orig: multáque] alia refragantur: quin potius Verbenae aut Marrubii speciem insinuant. Sed cum illum huius prioris forte [orig: fortè] paenituisset, ei alteram multo [orig: multò] adhuc confusiore facie, quasi subsidiariam dat, herbariis Canabim feminam vocatam: quam inter Urticas, Lamium et [note: Sideritis 2. Mathioli. ] Galyopsim referimus: foliis namque facie et verticillis Lamii, floribusque [orig: floribúsque] purpureis, nec nisi ad rivulorum margines fruticat: neutra ad vulnera exploratae utilitatis. Alteras duas figuras equidem parum notas, cur idem auctor pingendas curarit, et prorsum tacitas praeterierit, non iam quaerendum: potius ferendum sui malae consciae ostentationis studium ducimus. Nos alias à viris multae exercitationis non parum approbatas hic [orig: hîc] damus, quo [orig: quò] expendantur, et non ut asserantur describimus: nec ullius assensum aucupamur.

[gap: illustration]

SYDERITIS Monspelliaca Scordioides, sive Scordii folio.

PORRO praeter hanc Iudaicam, Monspelliensium schola aliam speciem Sideritidis novit, palmum et sesquipalmum altam, viticulis angulosis, rectis, pluribus, aridis, lignosis,


page 225, image: s225

coma et verticillis Hyssopi, foliis et facie et colore Scordei Dioscoridei, sed minoribus, magisque [orig: magísque] rugosis, rigidis, crispis, pilosisque, quam [orig: quàm] Tetrahit Iudaicum, nec minus laciniosis, sed hirsutioribus: flosculi Satureiae vulgaris dictae (quae tymbra est) ad foliorum articulos et verticillos, amaricante exsiccanteque [orig: exsiccantéque] gustu, nonnihil aromatici suavisque halant, quod Chamaedryn aut Betoniam referat. Ad ripas devexas Patibuli Monspel liaci, squalidosque [orig: squalidósque] margines et colles prope urbem, et novum Castrum et alibi Norbonae multam meminimus.

[gap: illustration]

MONTANA.

INDUSTRIUS ille et gnarus materiae Medicae cunctae Valerandus Donrez, ex Sabaudiae Alpinis hanc sibi lectam, una [orig: unà] nobiscum unam Sideritidum opinabatur: et quidem sic satis belle [orig: bellè] quadraret Heracleae Sideritidi, ni folia angustiora multo [orig: multò] essent, vique efficatiore carerent: est quippe ceteroquin verticillatis circis asperiusculis, pallidis Marrubii aut Tetrahit, pluribus verticulis, tenuibus, lignosis, nec quadratis, binum palmorum: radice flexuosa, prolixa, lignosa, pulla, amaricante gustu, praesicca, nec ingrata: usu nullo explorata.

[gap: illustration]

Cannabis Mas. Femina infecunda. Cannabis erratica pauldosa, sive sylu. Aquaticum Canabinum Mas, Eupatorium dictum Auicennae. Canabinum Eupatorium aquaticum dictum Feminam Septentrionalium. Crista Galli herbariorum, num a)lektoro/lofos Plin? an num potius ALLIARIA Recentiorum, et Pes Asini Pandectarii? Stachys, spicatis circinatoque [orig: circinatóque] ambitu cinctis floribus purpureis et luteis. Stachys Spuria folio Echii, aut Calthae, Belgarum. Herba Venti Rondelletii et Monspelliensium, pannosis, flaccidis sub Hiemem foliis, an Othonna Diosco? De flore Africano, sive Othonna Italorum inferius. Betonica. Betonica aquatica Septentrionalium, an Climenon Dioscor? Climenon Italorum, sive Ciciliana cum Periculimeno. Scrophularia. Serratula. Herba sacra, recta, altior est Verbena nostras: sed peristerion, sive Columbaria dodrantalis, in aquaticis est longe [orig: longè] alia, qualem Aegineta memorat: sitne Scabiosa minima?


page 226, image: s226

Scabiosa vulgaris Maior satorum, sitne yw=ra Aetii? Media serrato angustifolio, flore Globulariae. Scabiosamontana Alpina maxima. Maior calidarum regionum et eius varietas. Omnium minima. Iacea nigra, vulgatior Practicantium. Iacea maior, folio multum lacinioso, Dentis Leonis. Iacea luteae. Iacea nigra serpens Maior. Minor acaulis ferme. Cyanus Maior. Minor. Sesamoides altera. Chrysanthemum. Caltha, sive Calendula. Tragopogum, et eius varietates. Scorsonera et varietates.

CANNABIS.

GRAECIS kan=naboi fonticuli sunt sparsaeve scaturigines, quo [orig: quò] loci cum [orig: cùm] lubens Cannabis sponte [orig: spontè] et sata luxuriet, videtur id nominis indepta: gliscit namque seges Cannabina rectis culmis, quadratis, striatis, horridisque [orig: horridísque], serratis, nigricantibus foliis, Urticam, aut Sideritidem quadantenus exprimentibus, sed septenis aut novenis è singulo pediculo divisuris Lupini aut Ricini, multo [orig: multò] notior quavis designatione: non disparis usus, sed in immensum utilior quam [orig: quàm] Urticae Molucae. Cunctis enim populis penuriam Lanae, Lini, Xylique resarcit, ad vestium stragula, velorum, Papyrum, quamlibet denique supellectilem. In marem et feminam seminis duntaxat fecundo proventu distinguunt: Nam ex eodem solo pingui, udo, aut riguo enatae, quae molliore culmo, delicatiore cortice, aptioreque ad nendum et textrinas, feminam faciunt: cuius florum seminisque [orig: seminísque] spes in situm muscosum et pulverulentum, quasi filicis, perit. Quae vero [orig: verò] robustior, horridior, fruticosior, rudentibus et capistris torquendis nata, Mas habetur mulierculis, adagio iocantibus feminam potiorem mari. Huius [orig: Huîus] autem semen est non parum ad multa proficuum: ex eodem Oleum pressum tumoribus et scirris opitulatur, lucernis alit lychnia et lucem. Lac etiam vel pultes eiusdem macerati, aut iusculis decocti, fluxiones sistit diuturnas, dolores repentinosque [orig: repentinósque] flatuum vortices, et humorum fluctuationem compescit: somnum consiliat. Usus tamen nimius molesto sopore perfundit. Tritum capiti, vel pedibus imis admotum, haud abs re Icteri humores, vaporesque tenues à centro avertere et cuocare putatur. Radices podagricis tophis proficuae. Odorem gravem et nonnihil virosum eructat, et vel capitis in eo decubitu temulentos facit. Sucus vero [orig: verò] foliorum certa pernicies insectis interraneis, et vulnerum putridorum alumnis: non qua sacultate idem foliorum Persicae, aut Iuglandium putaminis succamentum efficit: sed vapido tetrßoque situ, odore, et exsiccandi vi, qua alimentum praeripit illis et populatur, excrementis dissipatis: multum alimoniae suggerit Gallinis, Cortalibusque [orig: Cortalibúsque]; sed hieme fecundiores, postea steriles et quasi pinguedinis mole obrutas reddit. Auiculis etiam cibus est, ac tantum saginae adfert, ut aut enecet, aut cantillandi adimat alacritatem et facultatem, ut Carduellis, Linottis. Lacunis aut scrobibus aquae plenis merguntur utriusque sexus fasces et manipuli, ubi macerantur eluunturque multum et diu: deinde siccantur Sole, ut tundantur, ac demum [orig: demùm] cortices staminei tundendo velluntur, ut Lino sit ad filum et telas. Sed lacustris aqua, cui intabuerit, tantopere [orig: tantoperè] viru nocet, ut epota praesentissimo sit sitientibus exitio; nullis enim antidotis quantumvis tempestiue [orig: tempestiuè] datis occurri potuit fato Marquisii Arboii fratris Guisiorum, eiusque [orig: eiúsque] uxori et quamplurimis generosis, qui superioribus annis prope Olbiam in Provincia aestates fervidas cum [orig: cùm] transmitte


page 227, image: s227

rent, imprudenter fontanam lympidam, sed occultis maeandtis et subterraneis cuniculis indidem in fontem illapsam hausissent.

CANABIS erratica, paludosa Syl.

ALIA non est haec à Sativa, ut etiam de Dioscoride discitur, nisi quia illius proceritate vincitur. Haec tamen crassiorem caulem Brismalvae parem indici assequitur: umbrosis lacunarum marginibus Cicutae sociatur, itemque caenosis, foetidis, secus villas et moenia. Flaccidiora folia, sed hirsutiora aliquantum [orig: aliquantùm] et Sideritidis fimbriatis oris: floribus purpurillis et albicantibus. Radix compertissimi commodi ad tophos, et spretas remedia durities.

AQUATICA Canabina, Eupatorium dicta, Mas.

PASSIM iisdem natalibus et Canabina facie oriuntur duae plantae similiter discretae sexu, quas propter amicas hepati vires, forte [orig: fortè] et ob folia, Eupatorium vocarunt, marem et feminam. Ille rotundo subpurpureo caule, intus medulla alba referto exit, duos tresue [orig: tresúe] cubitos aequante, aliquantum hirsuto: uti et folia crenis fimbriata, nigricantia, aspera, Canabinis ortu et situ adeo [orig: adeò] accedentia, ut permulti Pharmacopoei, Belgae praesertim, Eupato rium Auicennae foliis Canabinis proditum, vocitent. Glomerosos villosoque in summo fert flores, ex diluta purpura albicantes, inque auras papposi abeuntes. Radice sparsa late [orig: latè] fibris. Amaricantis gustus, odoris non minus suavis quam [orig: quàm] Betonica vel Agrimonia, cui viribus aequiparant Medici et Pharmacopoei illic: ac quoties praescripto utrumque eodem praecipiunt Dioscorideum et istud intellectum iri volunt. Nec spretui habebit is qui noverit nonnullos ad affectus istius decocta non modo [orig: modò] non cedere Agrimoniae, sed etiam excellere: impacta hepati ac spleni reserando non multa calfactione: etiamque sanguinem temperando et cun ctis partibus concoctioni dicatis tonum, roburque conciliando. Obesae nimis naris aut Rinocerotides erant, qui fetere dictitabant. Quippe suaviter spirat manifesto [orig: manifestò]: omnium ferme [orig: fermè] regionum ad aquas alumna.

FEMINA Canabina Septentrionalium, stellato et odoro flore

NON item tot regionibus frequens, sed Bore alibus magis, et ipsis in udis aut mediis rivulis cunctantius fluentibns vivit haec, vivida radice, multis prolixioribus et gracilibus aquaticarum modo fibris, caules promentibus cubitales et sesquicubitales, subpurpureos, rotundos, ramulis multis, distributos ex intervallis, et è regione sibi Canabina folia magis tamen serrata latiora non perinde hirsuta. In extremis foliola ungules rose os imitata, stellata, luteos umbilicos atris punctis maculatos asteris attici ambientia, odorem Gummi Elemni aut Resinae, aut Cedrini ligni quod adoletur, edunt. Semen Pyrethri longum, compressum, et hirsutie vestibus haerens. Minoris haec notitiae, eoque [orig: eóque] minoris usus: vulneribus introsumpta praesertim plurimum [orig: plurimùm] confert. Et eadem quae superior potis est. In Anglia ubique udorum, praesertim Londini et Auxonae.

CRISTA Galli Herbariorum num *alektorolofos2 Plinii: an num [orig: núm] potius ALLIARIA Recentiorum? Galli centrum inferius adducitur.



page 228, image: s228

PROPTER folia quae cristae Gallinacei aequiparantur a)lekto/rolofor et Cristam Roma ni etiam Plinii aetate dicebant, unde nostri forte [orig: fortè] istam pratensem luteorum florum paruorum et foliorum denso amictu fastigiatam in Cristae modum multiplae et densae ferocioris Gallinacei coniectarunt, aut retinuerunt, foliis utique magis suadentibus, quae ex adverso bina ambitu divisurae prorsum cristatae sunt, sensimque à medio latiore in angustius desinunt cristae ritu. Caulis tenuis, pedalis, sesquipedalis, rectus è radici exili, pratorum praecipueamante [orig: praecipuèamante]. Semen in utriculis foliaceis vel siliquosis, teneriusculis, Pseu domelanthii, fuscum, compressum, rotundum: nullodum tamen experimento oculis prodesse, aut in eos indi compertum habemus: Vulgus etenim non istud, sed Scarleae laevius et lubricius solet genas inter et tunicam inserere semen, et huc illucque oculum versando, ducere, nullo molestiae sensu. Hanc etiam Centrum Galli dicunt, quibus ad duellum sit incitamentum, et si flores non parum ad cristae nomenclaturam alludant. Nulli non pratorum et agrorum marginibus multa, gustu subastringente.

ALLIARIA, Pes Asini Pandectarii, an Alectorolophos Plin?

PERINDE vulgaris haec, itidem Dioscoridi praeterita putatur, quod [orig: quòd] neminem odor illius taediosus Allii latere queat: delineatio autem non pessime [orig: pessimè] quadrat Plinii Alectoro lopho: quippe folia per initia circinata Haederae terrestris longiora, altiusque [orig: altiúsque] setrata evadunt, fimbriatis, acutis in ambitum denticulis, tota planta Urticam referente, praeterquam [orig: praeterquàm] siliquis, Napi semine plenis, nigricante, ut vult Plinius. Flores multi, albidi Irionis: alba radix, multos caules bicubitales fundens. Tota gustu calidiusculo, humente melioreque odore et gratiore quam [orig: quàm] Allii: Quo [orig: Quò] fit ut mulierculae, praesertim Anglae, folia succulenta, tusa, salsamentis et intinctibus frequenter misceant, multumque ad incolumitatem annuam tuendam primo Vere comendent. Quare si quis vires consulat, hanc certiorem dicet quam [orig: quàm] superiorem, cuius vires multum absunt ab Alliaria. Haec autem Erisimum aut Erucam facultate refert: quare tussientibus magis proderit, ut placet Plinio.

Ceterum [orig: Ceterùm] Septentrionalium strigosa, macilentaque [orig: macilentáque] prata montosa Norbonensium palmarem [note: Pedicularis Alectorolophos. ] pusillam quandam habent, floribus Alectorolophi superioris, plurimum [orig: plurimùm] rubris, interdum albis: nos inter Filipendulas dicemus, quorum folia et facies imitatur: Sed facultatibus virosis, pratis infesta, et pediculis hostis, quare quidam Pedicularem vocant.

STACHYS, spicatis circinatoque ambitu cinctis floribus purpuris et luceis.

DE culmorum florumque verticillatis spicatis extremis dictam fuisse sta/xur sive Spicam certum est: unde coniectura non perinde vera ut sollerti perdoctus et modestus Anguillara Spicam Lavendulam opinatus fuit: Senensi autem hic [orig: hîc] moderatio defuit, qui spernendo meliora tum iudicia, tum plantas, suam intrudit Stachyn, Marrubio quidem non ita dissimilem, sed neutiquam spicatam, nec adeo [orig: adeò] congruam, ut est ea quam Germani feld Andoren vocant, id est, Silvestre Marrubium. Eius siquidem est persimilis, proceriore caule quadrato, crassiore, candidiore, et hirsutiore: tumque foliis longioribus, nonnihil ad effigiem et incisuram Betonicae vel Ballotae accedentibus, plusculis alarum ramulis quadratis, quos flores purpurei partim verticillato ambitu, Marrubii aut Lamii ritu, distinguunt, partim superiora spicant Hyssopi vulgaris aut Betonicae modo, quam Dioscorides spicatam summis caulibus Satureiae similitudine dicit: Haec passim sponte in Norbonae asperis, non procul Peraus et Magalona occurrit: interdum purpureis, alias [orig: aliàs] luteis floribus: odoratior, gratior multo [orig: multò] illa quam Senensis priorem et germanam ratus fuit.

Alterafolio Echii, aut Calthae, apud Flandros ST ACHYS spuria.



page 229, image: s229

MINUS vero [orig: verò] Stachys appellationem tuetur, nedum ut vera sit ea, quam multi Belgarum horti alunt, vocantque Stachyn. Foliis siquidem est proximis Myosotidi, pilosis, vel Echii, non Marrub i, neutiquam candidioribus, sed viridioribus: ac potius flaccidis, quam [orig: quàm] crassioribus, aut rigidioribus, nuspiam serrato ambitu: quam potius quispiam alterum Echium luteum merito [orig: meritò] putet: minus enim odora est, succoque [orig: succóque] aqueo praegnat.

o(qo/nnh HERBA VENTI Rond lletii et Monspelliensium, pannosis, flaccidis sub hiemem foliis, an OTHONNA?

QUASI Linteariam, pannosamve [orig: pannosámve] quis dicat, propter folia erosa, multifora, et squalida, [note: De Ocello Africano, sive Othon na Italorum, inferius. ] o(qo/nnh nomen fuit, eapropter herbae cuipiam aptius congruit, quam [orig: quàm] succo illius, vel lapidi Thebaio: sed quae de hac nutantibus sententiis produnt Diosco. ac Plinius, legenti plus quo torqueant, quam [orig: quàm] unde animum expleant, suggerunt. Nec enim sucum, aut plantam sibi visam, sed potius quas de incerta vel lectione, vel auditione opinationes hausissent, scriptas reliquerunt, ex quibus ignotis notis, ne siquidem prae oculis foret ipsa planta, eam valeat certo [orig: certò] quisquam assequi. Quare si illi summi vestigatores nihil certius voluerunt, aut potuerunt decidere, in re tam controucrsa, ne nobis quidem id tentandum. Coniectura tamen indulgendum doctiorum, ne illi nostra causa frustra operam posuisse videantur. Maximae exercitationis praeceptor eruditissimus Rondelletius conferre non semel solebat cum Othonna hac, quandam Monspelliensi Academiae admodum notam, et vulgo illic Pharmacopoeorum Venti herbam vocatam. Etenim solibus aestivis, imbribus et flatu iam marcescentia folia crebro [orig: crebrò] pertusa, et multisora, quasi vento pervia, visuntnr, Verbasci similia, Saluiae, aut Menthae maiora, parum quid serrata, caules ramulis divisos quadratis, cubitales ambientia: quibus indiciis melius hanc, quam [orig: quàm] virosum illum Africanum florem, literae Dioscoridis respondere putabat: Apud quem legebat et restituebat fu/lla h)/diw/s1mw| e)mfe rh=, polu/trkta, yafara\ folia Menthae, non e)ucw/mou seu Erucae similia, multifora, squalentia. Sed quia huius flores purpurei sunt, et Lamii modo, verticillato ambitu ramos stipant, hic [orig: hîc] illi aqua haerebat: reliquumque descriptionis potius depravatum conquerebatur: Nec de flore Indico, sententiae assentiebatur, ut nos infra ostendemus.

*ke/stror BETHONICA.

Germa. Brann Betonie. Belgis. Betonie. Angl. Betony.

MULTA salnbritatis tuendae et restituendae olim merita praeconia apud Latinos Betonica, kestro\r Graece [orig: Graecè] dicta fuit, à floris emicante spicata, mucronata acutie Cestron aut vericulum, ut loquitur Plinius, seu viriculum praeferente: indidemque forte [orig: fortè] s1arci/fagor rumpipetra dicta: yuxro/trofa vero [orig: verò] seu soli frigidi alumna: quia opacis et umbrosis proveniret, cunctis gentibus notissima. Caulem quadrangulum, rectum, pedalem et cubitalem erigens: folia ex intervallis Chamaedrios, vel Teucrii, crenata, thyrsos florum in summo spicatos brunellae, vel Bistortae, purpureos elegantes. Radix albicat multis sparsa implexis fibris, et uno superne [orig: supernè] nexu aptis, Ellebori nigri modo. Cuius sane [orig: sanè] facultates longe [orig: longè] dispares à foliorum et florum viribus comperiuntur: sunt enim hae multum stomacho orique ingratae et nauseam, rugitus, vomitumque cient: folia contra [orig: contrà] odora, aromatica et grato sapore nonnihil roborante, cibo et medicamento naturae amica. Ut maior disparilitas, quam [orig: quàm] Asaro videatur illi contingere, cuius radices quidem turbas cient, vomitum et secessum: folia tametsi sint gratiora et aromatica, non tamen excitos tumultus


page 230, image: s230

pacant, uti Betonica. Itaque verisimile antiquos suum Cestrite quasi Betoniceum dicas vinum floribus et foliis, non item radicibus inditis parasse, coque [orig: cóque] sic faciendum hodie illis qui caseos longe [orig: longè] saluberrimos et sapidissimos hic [orig: hîc] in Anglia et alibi parant, auctores sumus, non modo [orig: modò] enim renibus innoxii sunt tunc futuri, sed etiam profuturi. Quaedam enim naturae maxime [orig: maximè] eorum esu iuvantur, et muccum pituitosum in lotio mingendo everrunt. Est enim diuretica et Litontriba, uti Galenus libro non de sanitate tuenda innuit, qui inibi s1arci/fa=gor, aut Saxifragam nuncupat. Sic Platearius Cestrum Meum dixit, ob consimiles vires diureticas. Betonicas aut Vetonicas, tum Aeginetae, tum recentiorum, Tunices, seu Garyophylleos vocatos, quia multo [orig: multò] diversae sunt classis, suis quamque familiis reddemus. Gens enim Vetonum diversis plantis, ut res et occasio ferebat, nomen suum accommodarunt, ut de Plinio et proximo capite liquet.

klu/menor. BETONICA AQUATICA Septentrionalium, an CLYMENUM.

Angli. Water Betony.

QUAMVIS inclito Regi Clymeno illam cognominem decreverint, Cicilianam seu totam Sanam Gallis vocatam, de qua fusius alibi diximus, tamen et hanc Clymenon putatam, experimentis celeberrimam Vigoni Chyrurgi, tum opinione percelebrem, decuit huc adduci. Eam enim descriptam is auctor impense [orig: impensè] collaudat, ac eius natales prope [orig: propè] Genuam, cuius civis fuit, ad fontem Labrevadore, sive equorum aquatorium dictum, indicat. Amat quippe non secus atque Betonica umbrosa, frigida, sed magis humentes elices et crepidines fossarum, qui hac scatent, in Northmannia et Anglia praesertim. Idcirco Water Betony, seu Betonicam aquaticam vocant Angli. Edit quadratum, fuscum caulem, bicubitalem, geniculatum, canum, et rectum, crassum Betonicae: folia ex viridi nigricant, ambitu, figura et crenis Betonicae, aut Scrophulariae, sed maiora: alae nonnullae in summo sunt, floribus nigricantibus purpureis pusillas cassides imitatis; unde semina pusilla in lagenulis Blattariae, aut Digitalis purpureae. Fusca radix, multum fibrosa. Clymenon etiamnum hodie propter insignes vires putant, miscentque vulnerariis et ulceribus pravo humore imbutis, deterrimique humoris et dolore sauciis. Vulgus Chyrurgorum sua mundificativa, quae ruptica vel abstersoria dicuntur, ex eadem parat. Cruribusque [orig: Cruribúsque] cute erosis admovent folia.

SCROPHULARIA MAIOR Millemorbia, Ficaria, Ferraria sive Castrangula.

Germa. Braunwurtz. Belgis. Steencruyt. Gallis. Grande Scorfulaire.

NON potest non nosse Scrophulariam à radice factoque vocatam, qui proxime [orig: proximè] dictam Betonicam noverit, non enim ovo ovum similius: sed radix tuberculis aspera et capitulis papillosis donata Fabariae, aut Alabastritidis corralivae dictae: alba, solida, strumosa, incondita, subtus porrecta cespite, obstat quo [orig: quò] minus interdum etiam exercitatiores inter legendum utramuis pro altera evulsam accipiamus. Huic tamen folia longiuscula natales silvae et nemora uda, umbrosa, montosa. Calidior etiam haec utravis Betonica et ulceribus strumosis, cavernosis, cadaverosis, carcinomatis, atque depascentibus fideratis oportunior. Tuberculis insuper ab humore frigido glaciatis, aut schirris carcinomata minantibus, discutiendo et emolliendo opitulatur.

SERRATULA.



page 231, image: s231

PERINDE lubens, sed frequentior in nemorosie et declivibus Pedem ontis aut Septentrionalium Northmaniae et Angliae exit haec, antiquis item praetermissa, ac de foliis minutim venusta fimbriola serratis dicta Serratula. Sed ea sunt partim Bethonicae virore, laevore, et crenis: partim non serrata, sed laciniata, ut in Scabiosa visitur. Flores autem purpurci, è squamosis capitulis Iaceae, gustu ferme [orig: fermè] Bethonicae, aut Virgae aureae, à qua per initia erumpens non facile [orig: facilè] discernitur, et promiscue [orig: promiscuè] proveniunt in iisdem syluosis, iisdemque facultatibus ad vulnera et enterocelas commendantur.

Communis VERBENA sive SACRA procerior recta.

AUGUSTA voce i(e/rar quasi sacrosanctam et lustralem herbam hanc nuncuparunt: ritibus quippe pacis et belli verrendisque Iovis aris, Vervenis utebantur, unde satius nomen, quam [orig: quàm] ab herbenis ducere. huic enim suam etiamnum servat nomenclaturam, prolatione paulum mutata, plebecula Itala, Galla et Angla, Vervenam dictitans, antiquumque obtinens, delira quadam persuasione. Quippe ad Veneris illicia, ad diras et clades impendentes averruncandas non parum pollere hodie quidam amentes amantes, et fanaticae Lamiae Mulmoedicae profitentur: quas impietates iandiu ipsi audivimus et risimus. Nec vel hanc supinam aut aliam rectam dictam, arbitramur praestantiores esse primis, secundis, tertiis aut quartis qualitatibus, quam [orig: quàm] sint, Bethonica, Euphrasia, Rosmarinum, Stachas et consimiles. Pagorum viarumque margines et urbium areas occupat haec, foliis virentibus, minoribus per intervalla laciniis, obtusis, Quernis, altioribus, Senecionis vel Scabiosae. Ramulos et caules graciles, angulosos, glabros, cubito maiores, promentes flosculos purpura pallentes, Calamenthe minores. Longiore, et fibrosiore radice.

PERISTERON sive COLUMBARIA dodrantalis, in aquaticis, desiccans et astringens, qualem Aegineta memorat, ansit SCABIOSA Minima?

IAM attentius sacrae Verbenae delineationem, et huius Columbariae historiam excutienti, facile [orig: facilè] patet ipsas inter se figura, viribus, et nomenclatura discerni oportere: quantumvis Plinius brevitatis studio, diversum videatur innuere, et utramque una [orig: unà] involuere. Etenim praeterquam quod [orig: quòd] huic dodrantalis, unus è singulari radice caulis, ex eoque [orig: eóque] folia u(po leuka\ incisa, natalesque aquosi sunt: viribus diversis, si non contrariis pollere traditur, Paulo Dioscoridi suffragante: siccando et astringendo eresipilata reprimere, ulcera putrida coercere, vulnera glutinare, inque cicatricem ducere: demum [orig: demùm] doloris immunem praestare vuluam sive u(ste/rar: unde nobis quidam u(s2erikh\r, quasi Matricariam divinabat concinnius dictam, quam [orig: quàm] à columbis. Sacra quippe illa non modo oedemata antiqua et tumores mitigat, sed et tonsillarum crustas rumpit et exsiccat: nimirum calefaciente vi, qua prodesse capitis affectibus pituitosis, et doloribus cronicis auctor Galenus est: nec in humidis oritur haec Sacra aut expiatrix, sed illa vocata Columbaria, ut cui lubenter advolent, aut assideant Columbae: neutiquam vulgari Sacrae, quae alia occasione peristerew\n videtur dicta. Quippe non semel audiviums multae lectionis et observationis Praeceptorem Rondelletium è suggesto Regio monentem (bona Graecae opinationis venia) non pereisterew\r à Columbis, quae nec Verbenis victitant, aut oblectantur: sed potius periesteriw\r, quasi Columbariam quod [orig: quòd] iuxta [orig: iuxtà] Columbaria in sterquiliniis lubens proveniat. Mirabatur idem triviales semper et neg ligentiores meditationes Senensis, qui non olfecisset hanc Supinam sive stratam et humilem satius dici, Sacram autem rectius rectam: nec illam distinxisset rectis ramulis, pluribus, cubitalibus, angulosis, Querna subglauca folia edentibus. Et tametsi non nesciret ab aliis alias adductas plantas non paucas, sed aeque [orig: aequè] omnes incertas, pro Verbena minore, ut est pratense Teucrium, et quaedam apud Italos Columbina dicta Bugulae flore, aliaeque complures: tamen facie viriumque


page 232, image: s232

coniectura, Verbenam minorem, Columbariam esse opinabatur, nempe [orig: nempè] ea quae minima vocatur, propius reliquis Scabiosis, Verbenam istam adumbrat. Est quippe foliis Verbenae, incisuris per summa altioribus, laciniosis, similibus tamen, et altera superficie albidis, ad terram stratis, latioribus, minus serratis. Caule plurimum [orig: plurimùm] assurgit recto pedem et cubi tum alto, gracili, superne [orig: supernè] in ramulos rectos sparso: hilari flores, rotundos villososque [orig: villosósque] ex caesio caeruleos vel glaucos, Morsus Diaboli: semine compresso, radice pusilla, quantus parvus digitus, parum fibrosa. Prope [orig: Propè] Monspellii Aegidiam portam ad rivulum, et agrorum margines Norbonae plurima. Etiam in Apeninis Bononiae meminimus: eandem Angli et Belgi horti habent. Hac plurimum [orig: plurimùm] utuntur Monspellienses Pharmacopoei, propter inibi maioris Scabiosae penuriam, non modo ad sanguineum serum putridum educendum, defecandumque, et Thoracem pulmonesque [orig: pulmonésque] congerie pituitosa expediendum: sed etiam ad Morpheas Arabicasque [orig: Arabicásque] Elephantiases, et Graecorum lepras squamulasve [orig: squamulásve], reprimendas item impetigines ex aceto Fumaria incocta, sacri ignis excretiones, pruritus, cutisque scabies foedas: quas dotes ferme [orig: fermè] omnes Dioscorides Columbariae verbenae iudicabat, nosque enarravimus, ne si minus placerent lectori illius tanti viri coniecturae, nostraque [orig: nostráque] commentatiuncula, saltem plantae huius utilitas tanta foret accepta.

SCABIOSA maior, Satorum vulgatior, sitne yw=ra Aetii?

Ger. Apostemen kraut, und Srind kraut. Bel. Scabiose. Ang. Scabius. Gal. Scabieuse. Ital. Scabiosa.

[note: Vulgarem non novit Mathiolu: et Iaceam illi nigram maiorem laciniosam inscius suffecit. ] ET quamvis pluribus plantis possit accomodari Scabiosae nomenclatio, (non secus atque Psorae Aetii) ut Iaceae, Morsui Diaboli, similibus facie et viribus: tamen non est de nihilo quod [orig: quód] vulgus tam diu istis Scabiosis id nominis vindicarit: unde propensior est animus eo [orig: ] ut auguretur quampiam harum Aetii Psoram esse, quamvis nuspiam extare apud antiquos meminerimus. Sed maior Scabiosa notior est apud omnes, quam [orig: quàm] ut delineationis egeat, consimili superioris vultu, sed latioribus foliis, pullis, hirsutis, inque terram repandis et recumbentibus, et altioribus incisuris, nec perinde Verbenam Sacram, ut maiorem Valerianam exprimentibus. Radix simplex, longior, caulem plurimum [orig: plurimùm] singularem, cubitum et sesquicubitum altum fundens, et florum caesariem villosam Cyaneo purpuram imitantem, in segetibus, planis, et declivibus laetior degit.

Media SCABIOSA serrato, angustifolio, flore globulariae.

DISSIMILIOR aliquanto [orig: aliquantò] haec maiori Scabiosae, quam [orig: quàm] priori, minimae Verbenae putatae: in marginibus agrorum Septentrionalium laetior multo [orig: multò], et maior adolescit, quam [orig: quàm] in calidis. Caulis è radice exiliore, simpliciore, cubitalis, alis divisus, folia Iberidis aut cristae Galli, aliquantum serrata. Flores Globulariae aut Scabiosae.

Scabiosa ALPINA Maxima, montis Iurae et Salevae.



page 233, image: s233

NON parum speciosiorem et maiorem hanc è iugis oriundam Iurae et Salanae nobis imperti vit singularis amicus D. Penni us, ea Morgano hac aestate flores perelegantes caesios velleris instar sericei, staminulis crebribus amicientibus globulos echinatos, Dypsaci, rotundiores, minores, aspectu hilares, et Scabiosae vulgaris duplo [orig: duplò] maiores: folia item Scabiosae, altero tanto ampliora, altius incisa, et Centaurio maiori Belgarum similia, pene [orig: penè] paria[?]angulosos ab imo et numerosos bicubitales et tricubitales caules, multis alis divisos amplectentia, per aequas intercapedines, iuxta singulos exortus alarum, cavo protuberante et rorem excipiente, Dypsaci more: gustu nihil diversum à ceteris percipitur.

[gap: illustration]

MOTANA calidarum regionum maior.

COLLES AMAT haec plagae temperatioris, ut Pedemontis prope [orig: propè] Rivoliam, et Norbonae, ubi montanam vocatam Herbarii folio angustiore, albidiore, parum hirsu to lenuisque laciniato ad imum caulem Verbenacae, aut vulgaris Scabiosae: superiora vero [orig: verò] in ramulis plusculis, gracilioribus, altius divisis, et flores per Iunium et Iulium promentibus purpureos Scabiosae, parvae, aut Iaceae capitulis squamatim compactis, ubi semen trifolii Asphaltitidis, pullum, copiosum, involucris membraneis arguta concinnitate efficitis, angustiis plicarum fornicum pusillorum cohibentibus.

[note: Varietas. ] Iamdiu est quando in hortis Herbariorum Belgarum quandam multo [orig: multò] maiora fundere folia, teneriora, crassiora, succulenta prassina caulibus et floribus, duplo maioribus, nec iam essetne [orig: essétne] diversa species ab illa, suecurrit.

MONTANA omnium minima.

HARUM omnium minimam hanc animus fuisset verbenam parvam facere, nisi in montibus cretaceis et incultis obnia foret. Nam sesquipalmum pedalesve [orig: pedalésve] paucos edit cauliculos, foliis in imo saepius donatos angustioribus, inter Sesamoidem et Scabiosam minima, floribus dilutae purpurae, è squamosis capitulis alterutrius non diversis.

[gap: illustration]

page 234, image: s234

IACEA NIGRA vulgatior Practicantium: Alba Monspelliensium in Ocymoide dicta fuit.

SVEDENAE Scabiosis Iaceae, quas à Ianthino florum colore vocavit forte [orig: fortè] quis recentiorum Graecorum: tametsi Barbaris Practicis duntaxat notae fuisse videntur, qui nihil praestantius ad hernias invenisse Iacea nigra narrant. Errat oppido [orig: oppidò] Senensis, qui huius facultates Violae flammeae asserit, et à Scabiosis discernere nescivit, à quibus non minus [note: HYOSCIRIS P[?]. ] distat quam [orig: quàm] Morsus Diaboli ab illis: et Iaceae sapor non perinde ingratus, subdulcis astrictio, siccitas efficiatior multo [orig: multò], calor prope nullus: sed decepit illum nomenclatura Iaceae utrique communis: illam tamen tricolorem Iaceam malim dictam a)po\ tou= i(ou à Viola, ut etiamnum vocatur, quam [orig: quàm] quod [orig: quòd] plurimum humi iaceat, ut quidam autumant. Ceterum [orig: Ceterùm], qui hanc Plinii Hyosciridem divinant, ferendi sunt: tametsi pluris ducant virium quam [orig: quàm] effigiei coniecturam, cum [orig: cùm] utraque consentiente sit opur. Intubo dicit Plinius similem, minorem, tactu asperiorem: vulneribus contusam praeclare [orig: praeclarè] mederi. Quae ut nihil certi de figura afferrent, tamen quandam plantam similem opis istiusmodi, indicant: neque enim Serides sunt tantae ad vulnera laudis, quantae ista IOVIA Seris Pliniana, aut Iacea nostra est: quam duplicem, nimirum albam et nigram Practici usurpant, frequentior multo [orig: multò] nigra, notiorque, pratis et incultis multa fruticans, foliis nigricantibus, hirsutis, rigidis, à radice multis, sed in caulibus cubitalibus, et sesquicubitalibus obtusioribus laciniis dissectis. Flores ex purpureo nigricant, in ventriosis poculis squamulis compactis, semini Cyanci, aut Cartami.

IACEA maior folio multum lacinioso, Dentis Leonis, maiusculi vasculis, floris purpurei, et lutei.

SEGETUM haec potius quam [orig: quàm] pratorum est, in Gallia et Anglia plurima altiores cubito et sesquicubito caules edens, circum quem folia multa multumque laciniosa Hieracii modo sunt; globulos duplo [orig: duplò] maiores, communiores, turbinatos, squammulis loricatos gerit, apicibus florum purpureorum obductos Cyani maioris. Radix digitum aequat, lignosa. Semen item Cnici, minus: horti Belgici hanc ut praestantiorem ad usum Medicum colunt: tametsi in Angliae segetibus Coventriae conterminis abunde [orig: abundè] proveniat.

IACEA maior lutea.

INTERODUM eandem videre est in segetibus Monspelliacis, floribus luteis, venustis: Carthami [note: Varietas. ] silvestris nullatenus diversam, capitulis, foliis, aut caulibus: Nisi quia tota asperiuscula; quam qui malit Plinii HYOSCIRIDEM, nobis secundis, liceat.

[gap: illustration]

CAPITULIS SPINOSIS IACEA.

[note: Varietas. ] AD Cellam novam et vicinis vinetis Monspellii minor sponte visitur alia, nigrae eadem prorsum radice et effigie: duntaxat tristiore aspectu, florem edit purpureum interdum album, in squamoso et spinulis horrido capitulo, Calcitrapae haud absimili.



page 235, image: s235

IACEA pumilla, humilis, serpens, acaulis ferme [orig: fermè], flore Cyaneo et albo.

RARIUS occurrit haec, et fere [orig: ferè] Norbonensium est: marginibus satorum ad Pontem Monspellio milliare dissitum, via qua Frontignanam itur, obvia eodem in aruo, ubi studiosi solebant Phallarides colligere, foliis est paruis, laciniis Hieracii, retusioribus, minoribus, una [orig: unà] cum cauliculis dodrantalibus humi stratis: flores et capitula Cyani prorsum, cerula minus obsoleta purpurantes, vel albidi: radix crassior, et semen ceteris non absimile.

[gap: illustration]

Incana altera CYANI aut IACEAE, capitulis et flore.

PROPIOR haec Cyano quam [orig: quàm] Iaceae: utrique tamen haud absimilis, quam quidam Ptarmicam, sive sternutariam arbitrati sunt, propter saporem acriorem, amarum, halitumque tetrum, cerbro sternutamenta interdum extorquentem. Non ita multi sunt anni, quum primum in Linguagotiae vinetis, et cis Cellae novae Monspelliacae P ontem plurimam, iamque in hortis plerisque Angliae ubere [orig: uberè] propagatam videmus, ab una radice du riore, plures caules emittente, totam hirsutie pilosam, incanam, Gnaphalii foliis triplo maioribus, crebribus, leniter serratis, ab imo multis ad usque summa, oblongiora, acutiora, graciliora, squammulis albidis compacta capitula Cyani, aut Iaceae apicibus villosis, ex purpurante paleo colore in pallidum languentibus.

[gap: illustration]

MORSUS DIABOLI.

Germa. Teuffels bisz. Gallis. M ors de Diable. Ang. Dewelles bit.

NON video quid negotii sit hanc non esse è Scabiosis unam probare, quod quidam contendunt: verum [orig: verùm] adeo [orig: adeò] Scabiosis est similis, ut plerumque pro iisdem accipiatur: emdens tamen discrimen in radice, à qua tota Teuffels bisz, id est, Diaboli morsus dicitur, quod nomen Herbarii retinent, nam antiquis non debetur. Cum [orig: Cùm] itaque sit multis crasis fibris sparsis, depacta, praecisa apparet qua [orig: quà] crassiores coeunt [orig: coëunt] fibrae plures, quasi praemorsa foret à quopiam cacadaemone: tametsi idem fere [orig: ferè] cernatur in plantagine, quare malunt alii dictam ab urida vi qua mordicat bubones et carbunculos pestilentes, quibus magno levamento admoventur. In pratis et viis quibuslibet occurrit multa, cubitalis et bipedalis: soliis Scabiosae vulgaris, sed rigidioribus, nigrioribus, hirsutioribus in imo, in summo autem caule aliquantum serratis (non profunde [orig: profundè] incisis, ut scabiosae): floribus item prorsum Scabiosae, sed purpura fusca, tristiore aspectu.



page 236, image: s236

ku/anos. CYANUS VULGARIS. Bapitsecula Officinarum.

Germa. Cornblumen. Gallis. Blavez et Bluetz. Ital. Fior Campese. Belgis. Lorenbloemen. Angl. Blew Bottell.

CAELESTIS caerulae aemulus color flori inest Cyaneo, sic vocato etiam apud Plinium: Blaptisecula vulgo, Bluetz et Blavetz dicta Gallis eodem à colore: etiamque Germanis Cornblumen, sive segetum flos: quia importuno luxu segetes ubique praeter ceteras Secalis passim [note: Utraque propinquior Scabiosis et laceis, quam [orig: quàm] Intybis. ] propemodum enecet, praesertim frigidiusculis terris. Huius diversitates insigniores Erratici et Hortensis. Ille in caule anguloso caesia albicantiave [orig: albicantiáve] folia, angusta, in arctum desinentia, acutis laciniis sinuata Scabiosae, aut Dentis Leonis more gerit, capitulaque [orig: capituláque] oblonga calycis effigie squammatim foris compacta, ex acerosis tesilis nitidis, è quorum medio caerulei erumpunt flores senis plurimum [orig: plurimùm] foliolis, semen sub messem relinquentibus, angulosum, acutum, oblongum, et hirsutie obductum glauca.

CYANUS Maior hortensis.

QUEM alterum Cyanum alunt horti quidam in Gallia et Germania, non ita diversis est foliis, sed maioribus, latioribus, flaccidis, minusque [orig: minúsque] laciniosis, ad Luchnidem, aut Flomam parvam hirsutie et mollitie accedentibus. Nec flores diversi, sed maiores, speciosiores, saturioreque [orig: saturioréque] in purpureum vergenti caeruleo: radix longior, et vivacior, quam [orig: quàm] superioris.

CYANUS minimus viticulis Sparteis striatis, copiosis, perpusillis caliculis, flore purpureo obsoleto.

NORBONENSIS item opulentiae videtur hic [orig: hîc] Cyanus, nec perinde obvius, nisi strigo sis, aridis, prope [orig: propè] Monspelliacum patibulum et Castrum novum. Eradice lignosa ramosos va lde emittit et vimineos graciles sparteos pedales, duriores, lignosos, multis alis divisos, pilosos, incanos, uti et folia pusilla Cyani, aut Iberidis, aut Scabiosae parvae montanae divisura: flores aspectu tristiore in cornulis pellicula squamatim consertis quadruplo minoribus, numerosioribus. Calycibus Staechadis citrinae alterae paribus. Cyaneo gustu, non perinde, uti superior, amara. Semina non dissimilia.

CYANUS peramarus, repens, capitulis squarosis Sesamoidis parui.

MINUS observata haec: non alio [orig: aliò] quam [orig: quàm] ad Cyaneum aut Iaceam referenda, sed habitu ipso et aspectu superficiei proxime [orig: proximè] superioris similior occurit (nec nisi quaerenti) subterque Seseli pratense ramulos ad Sellam novam et alibi agri Monspelliaci reptando latitat: foliolis oblongis, angustis, Lavendulae rigidis illius plantae, quam incanis, albidis Cyani et Iaceae mediam, una interiecta planta, proxime [orig: proximè] descripsimus, similibus in cauliculis gracilibus, viticosis, palinaribus, pedalibus, et sesquipedalibus: quorum singulis summis staminei flores singuli Iaceae, obsoleta purpura, è poculis squamosa insertione conflatis prodeunt. Radix digitum parvum aequat. Tota planta gustu perquam [orig: perquàm] amaro et ingrato.

*sh|s1amoeides2 to\ mikro\r SESAMOIDES parva Dioscoridis squamosis lucidis capitulis Cyaneis, flore caeruleo.

Aliud et primi Dioscordis rutaceis foliis, cum [orig: cùm] Harmala et Rutis.

EXACTE potest aequiparari Cyaneis Sesamoides, à seminis Sesami similitudine, adeoque usu, ut nos putamus dictum. Iamque multi sunt anni quum verum minus notum


page 237, image: s237

fuit scholae Monspelliacae professoribus eximiis Rondelletio et Assatio. Siquidem lineamenta perpendas, folia sunt Cyani parui prorsu, incisura et ortu Coronopi, hirsutiora, maiora (tametsi forte [orig: fortè] makrotera legendum, ut alibi crebrius monuimus) flores radiati prorsum Cichorii concolores et similes superne [orig: supernè], subtus capitula squammulis compacta Chamaelei laevis Theoph. Cyani aut Iaceae modo habentes. Semineintus Sesami aut Cardui minoris: radice Tragopogi, exiliore. Commentator noster cum suis Belle [orig: Bellè] astipulantibus omnibus ex imagine, aut potius ignaviae, notis, huic Phalaridis flores et capitula commentus est, et affingit, suo ne, an sui Thesei errore, nescio: forte [orig: fortè] quia qui illi pictam miserat à nobis Patavii siccam habuerat: Tametsi in Italia Longobarda non infrequentior quam [orig: quàm] Norbonensi agro plurima squal lidis collibus, et etiam herbidis ad Lanum.

[gap: illustration]

CHRYSANTHEMUM segetum folio multiscisso.

CONSPICVUM aureum florem isthaec fatetur Chrysanthemi appellatio, eiusmodi est sane [orig: sanè] ille, quo segetes frigidiorum tractuum Galliae, Germaniae, et Angliae scatent, flavam per messes Cererem ornante, ac una [orig: unà] cum Cyanei et Papaveris Rheadis floribus insternente, magna spectatoris voluptate, quasi tricolori tapcto. Regionibus aestuosis rarius. Caules illi teneri, glabri, virentes, plusculi, rotundi, sesquicubitales. Folia crebra ab imo semunciam lata, toto ambitu Arthemisiae modo et crebro [orig: crebrò] incisa, pallentia, tenera, viridantia. In summo aureae orbitae nonnihil fulgentes, latiores, compressiores, Anthemidis, bollidis maioris, et calendulae similes. Oleracea est gustu et nonnihil caloris indicante, ei tamen parcit pecus in Anglia, nec item olere manditur: ac illis signis deficitur, quae in Calendula graphice [orig: graphicè] Dioscoridis Buphthalmum exprimunt.

CALTHA Poetarum et CHRYSANTHEMON oculatum verius Dioscor idis, Calendula Offici.

[note: Ang. Marygold Ger. Kingelblumen. Bel. Gou bloemen. Ital. Fior d'ogni mese. ] QUIPPE nostras [orig: nostrâs] Kalendula quin sit Poetica Caltha nullus neget, qui in Georgicis Luteolam Caltham, et in Plinio graviter odoratam leget: Columella autem Buphthalmum hanc innuere videtur, ubi faventia lumina Calthae canit, nempe aureum rutilumque flavorem, et orbem circinnatum umboneque in centro exstante conspicuo, luminis, sive oculi, in spe ciem. Unde Cachlan, id est, hiantulam et apertam dixerunt: sicque Caltham putet quis decisam à Calatho (ut Melyphyllon à Melissophyllo) qui quasillus Latinis, Servio teste, poculum et calyx est, cuiusmodi ostentant singulis ferme [orig: fermè] Calendis Calendulae florum pocula flava: cuius et nos sumus sententiae, à quo hisce salebris permultis perplexi, discendi causa Monspelliensem Episcopum Gulielmum Pellisserium, Dioscorideae Plinianaeque lectionis mirum quantum avidum et peritum, Magalonae audire meminimus (inter complura loca partim hiulca, partimque luxata, quae ille interpolabat) distinctius legentem, hunc in modum è codice calamo exarato. capite de Chrysanthemo, xrus1a/nqemor h)/ ka/lqa, tri/fera poa tamnw/dhs2 plei/ous2 de\ (non lei/ous2, nempe [orig: nempè] plures, non laeves legendum) a)iafe/rous1a kaulou\s2 kai\ fu/lla: deinde polus1xidh= a)nqh= mhlina\ i(s1xirw=s2 s2u/lbonta, reliquum autem ut in vulgata editione Lutetiana constabat. Id est: Chrysanthemum seu Caltham, tenera herba fruticosa, plures (in vulgatis laeves) ferens caules et folia: tum multifidos, id est, crebro [orig: crebrò], aut


page 238, image: s238

minutim fissos flores luteos, admodum splendidos vel rutilos, magnos oculos (non bovis) exprimentes: circaque oppida eandem nasci, et olere mandi. Quam hac caesura literam Calendulae seu Calthae vulgatae componentes, tam plene [orig: plenè] et exacte [orig: exactè] utramque utravis indicari, ut nec herba alterius descriptionis, nec descriptio alterius plantae egere visa fuerit. Etenim fruticat Caltha Galloprovinciae et Norbonae cum multis in aruis et incultis propter segetes et oppidorum rudera, tum Monspellii, paulo [orig: paulò] ulterius Aegidio fonte aruis urbi conterminis. Caules è radice parva, fibrosa, complures, sparsi, teneri, laeves: foliaque [orig: foliáque] Leucoii flores eximio fulgore nitentes edunt, vel etiam rutilos (sic enim stu/lbor Cicero, rutilum Martis fulgorem vertit) oculi amplum orbem effigiantes, argutis minutissimisque crenulis multis scissos, quod est a)/nqr polus1xidh=: nulli non horto decora et inquilina, culta autem alte ro et tertio tanto plenioribus et habitioribus floribus paucis coronariorum speciositate secunda. In cibum etiam cedit et iusculis inditur, gustu et odore non ingrato: acetariis etiam miscent multam mulierculae, tum cordis affectibus tum icteritiae et foedis coloribus indunt virgunculae, respirandique difficultate vexatae. Ius et tenerae cymae luteo ovorum in placentam exceptae et mansae, nimis menses fluentes sistere, cunctantes autem impellere compertum est.

Saluia Maior e)leli/s1fakos2 Minor *sfa/kelos Baccifera Cretensis Candida, niuca. Crispa. Horminum. Horminum silvestre Scarlea Colus Iovis quorundam, et Galiospis Lutea. Verbascum Silvestre Salvifolium verticillatum, angustifolium, Monspelliensium, an Phlomos Lychnitis, sive Lucernaria Diosc. Silvestre Salvifolium, latifolium lignosum, fruticosum, verticillatum luteum. Salvifolium purpureum. Mas. Femina. Maximum odoratum. Nigrum odoratum Luteo flore. Purpureum Ericaefolium. Aethyopis. Blattaria Pli. an Chrysogonum. Primulae Veris an antiquorum Phlomides sine Verbasculi? Primula Veris pratensis et odora lutea eiusque [orig: eiúsque] gemina in flore varietas. Primula Silvarum, eius triplex varietas. Sanicula altera Alpina sive Auricula Ursi flore purpureo albo et luteo. Baccharis. Digitalis Purpurea. Lutea. Helenium. Helenium secundum alibi. Buglossum Diosc. sive Borrago recentiorum. Buglossum vulgare angustifolium. Borrago sempervirens. Buglossum peregrinum radice multifida Pulmonariae. Buglossum erraticum, Echioides asperum. Anchusae Onocloides. Lutea, Tertia, Quarta, est Lycopsis.


page 239, image: s239

Lycopsis, sive Lycapsis degener Anchusa Aeginetae, Commentatoris Cynoglossum, sine caule, sine flore. Echium. Onosma. Cynoglossum. Cynoglossum pusillum. Crsion utrumque. Symphytum. Pulmonaria. Nicotiana. Petum ulceraria ferruminaria et Herba Sancta. Arction. Personata. Xanthion. Petasites. Cacalia. Tussilago.

SALVIA Maior scabrior Discor. e)leli)s1fakos.

Germa. Stoß Salbey, [?]eit Salbey. Gallis. Grosse Sauge. Italis. Saluia Maggtore. Belg. Brove [?] groote Saute. Hisp. Sava sive Saluia. Ang. Great Sage.

FOLIORUM squalor cinereus, decolor, pallensque facies, arenti et marcescenti similis, qualis in torridis collibus enatae Saluiae est, occasio fuit e)leli/s1fakor vocitandi, quasi dicas Sole afflatam, tabefactam, aut sideratam: tametsi potuit aeque [orig: aequè] scite [orig: scitè] à medendis sphacelo pene [orig: penè] demortuis partibus, quibus calorem nativum, roburque insitum revocaret, qua pollet familiari facultate nostrae vitae primordiis benefica. Unde Saluia Latinis dicta, quia salvos et incolumes praestet innumeros, eapropter Rithmicus versificator quem in admirationem rapuissent tam divinae vires, sciscitatur, Cur moritur homo, cum [orig: cùm] Saluia crescat in horto? Antiphone, Contra vim mortis non est medicamen in hortis.

Conspicuas duas differentias in Elelisphacum et Sphacelum è Theophrasto etiamnum licet observare. Unam nempe [orig: nempè] Saluiam maiorem in vinetis Aquitanicis, Linguagothicis et Pedemontariis, ubi fruticat multa, squabriore, rugosiore, maiore, magisque squalente aspectu; quevae eadem in hortos transuecta fuit et vocata maior saluia. Eius sunt plures varietates, cunctae Menthae, folioque [orig: folióque] non Cotoneae, ut mendose [orig: mendosè] Graeca, exstant, Plinium legenti manife stum fiet, qui tamen germanitate nominum decep tus, Saluiam in Mentham demutavit.

SALVIA Coccifera, sive Baceata, Cretensis.

QUAS inter perquam [orig: perquàm] pulchra ea est Cretensis baccata nostrati prorsus similis figura, odore, ac sapore, lignosis surculis. Sed hi instar Gallarum rotundis excrementis Pistachiorum magnitudine et forma, sapore minus calido, magis astringente, non insuavi donantur, multiplici lignosi surculi, quibus nos impertivit apprime [orig: apprimè] sedulus et peritus vestigator stirpium Iacobus Reinandetus Pharmapoeus Massiliensis.

[gap: illustration]

Varietas.



page 240, image: s240

Valde variat etiam in Anglia, ubi sarmenta quaedam et palmites eiusdem plantae partim spadiceo colore, partim candore plusquam niveo visuntur, et folia quasi pellucida. Quae nonnullis etiam rugantur, et fimbris multis in ambitum crispa cernuntur, non sine voluptate.

SALVIA MINOR pinnata, Theoph. *sfa/kelos.

Germa. Clein Salbey, edel Salbey. Ital. Saluia minore. Belgis. Lruys savie [?] Orkens savie. Ang. Litle Sage.

ALTERA vero [orig: verò] differentia, quae auritis, aut pinnatis est ad imum. Circeae modo, foliis, minus squarosis et coriaceis, minoribus multo [orig: multò]: eoque nobilem dictam, et Sphacelum putamus, nec ullam eius varietatem novimus: nullum enim discrimen in sapore, aut odore est.

o(/rminor. HORMINUM.

TUM Sativum tum silvestre notius hodie, quam [orig: quàm] ut pluribus asserendum sit: nedum in haesitationem revocandum: utrumque medicatum est: sed vehementius Silvestre ad Venerea illicia, unde nomen acceptum: o(rma=r quippe est impetu caeco agi instinctuque ferri et cieri intestino, uti quos in Venerem urget libido: ideo [orig: ideò] parorma=r pros2 th\r s1unous1i/ar, in Venerem lacessere dicit hic [orig: hîc]. Nusquam autem nisi in hortis, cultu Herbariorum visitur Sativum, foliis Pseudodictanni vel Marrubii ex intervallo binis et in sumno purpurascentibus, collectis ut in Dictamno: iuxta quae tota circum caules quadratos, pedales et cubitales, flores sunt verticillatis pyxidulis purpureis ad caeruleum vergentibus: quae hinantes per maturitatem deorsum nuunt pendulae: semine papavereo maiore, nigro, ablongo, muccaginem aquae merso, ut Psylium, emittente: aestate floret.

SYLVESTRE HORMINUM.

RUDERA et prata macilenta sectatur silvestre dictum: folliis maioribus et aliquantum [orig: aliquantùm] laciniatis oris Blattariae similitudine et colore: quadratis et paucioribus virgultis, sesquicubitum altis: per internalla flores verticillati in spicas longiores abeunt, deorsum inclinatas, caeruleas purpurascentes: nigro, nec absimili priori, semine glutinoso. Utrique radix lignea: Sed illius odor nullus, huius vero [orig: verò] Scarleam redolent flores.

SCRLEA, Centrum Galli, Officinis Gallitricum.

Germa. Scharlach. Belgis. Scarleye. Gallis. Oruale, Toutebonne. Ital. Schiaria. Ang. Clarye.

EST autem quam vulgus Gallicum Orualle, conspicua ad Horminum allusione, et consimili de dote vocitat, notissima. Germanice [orig: Germanicè] et Belgice [orig: Belgicè] Scarley quasi dicas, oculum clarificans, mixtis Latina et Germanica voculis. Semen quippe palpebram inter et oculum insertum, atque diutule [orig: diutulè] retentum, quantum est sordium illic, ilico everrit et rapit, quottidiano etiam vulgi experimento. Seritur, et oritur anno post, Iulio et Iunio: flores edit caeruleos et albicantes Saluiae vel Dictamni: in quadratis caulibus folia praegrandia Verbasci, aspera, admodum hirta, rugis et veluti verrucis nonnihil hirsuta, Aethiopidis aut Verbasci pube, et silvestris Hormini similitudine: sed minor radix, dura et sublutea. Semen in caylcibus nigrum karibari/ar, capitisve [orig: capitísve] gravitatem facit, odore, quem universa spirat, non tamen ingrato: eoque magni usus quibusdam septentrionalium ad Zyti Bieraeque confectionem: Lupuli namque vel penuria, vel vegetioris potionis faciendae causa, cortinis


page 241, image: s241

ferventibus addunt; fitque temetum, quo non multis depletis poculis temulenti fiunt, hilaritate propemodum insana: in nonnullis tamen, risu quam [orig: quàm] miseratione magis digna. Menstrua et secundinas ducit, et Venerem ciet, quare minus, quin sit Hormini species, refragandum.

COLUS IOVIS folio Urtica, aut Hormini, Galiopsis Lutea recentiorum.

HIS merito [orig: meritò] accensenda videtur ea, quam nescio qui rei Herbariae nomenclatores, Galiopsim luteam dixere [orig: dixêre], et Colum Iovis: summo caulis fastigio colum flavo penso involutam, nonnihil effigiantes: facie quippe Hormino propiore quam [orig: quàm] Urticae, aut Ballotae. E radice Lamii simili, caules edit non multos, cubitales et sesquicubitales, quadratos, hirsutos, quibus folia Urticae, aut Trachelii albida, ad basim sinuata, latiora, laevia, Gallitrici minora: flores in verticillis lutei, Saluiae aut Scarleae. Scaturigines udosque [orig: udósque] silvarum margines amat, Galliae, Germaniae, et Italiae. Gustu nonnihil calido, exsiccante.

VERBASCUM Silvestre Saluitenuifolium Norbonensium, an PHLOMOS LYCHNITIS Dios?

MULTIPLICIS differentiae item flo/mos2, vel flo/gmos2, deductus è flammis, aut Elychniis, quae huius tomento bombaceo concinnantur et aluntur, Tapsum potius maius dicunt, aut Taxum practici, quia toxicis adversetur: tametsi cognati cuncti saluiis facultate et facie adeo [orig: adeò] sunt, ut silvestrem saluia plebs vocitet minores species montosas, inter quas frequentissima plerisque omnibus agri Norbonensis collibus glariosis, Monspellio vicinis, fruticat hic quem Phlomus Lychnitidem videtur innuere Dios. rarus alibi Galliae, vel Italiae. Peramoeno aspectu florum luteorum Fabae vel Marrubii, in verticiallatis circinationibus secundum foliorum exortus hinc inde porrectis, pallidulis villis staminum, folia scabra, crassa sunt, densa lanugine cana, asperaque [orig: asperáque] tactu et crispata, Saluiae Angustifoliae angustiora, sed longiora, et ad Elychnia valde accommoda: unde videtur Discor. Lychnis dicta.

[gap: illustration]

SYLVESTRE Salvifolium, fruticosum, lignosum.

ILLI proprior ceteris hic Marrubium et Saluiam imitatus: eoque [orig: eóque] vocant quidam horti Angliae, Italiae, Belgiae et Galliae, agrestem Saluiam: foliis scabris, albidis, aliquantum hirsutis, quadrangulis, in virgis lignosis, bruibus, bicubitalibus, per intervalla foliorum flores promentibus luteos, Marrubii vel Archangelicae modo, verticillatim haerentes, visu per iucundos.

VERBASCUM Nigrum Salvifolium, purpureo flore.

PRATIS sabulosis familiaris hic Salvifolius, praesertim non procul Taurino Pedemontium: pariter Germaniae, Galliae, Angliae, saxosis pratis herbidis et ruderibus. Folia quam [orig: quàm] maxime [orig: maximè] Saluiam agrestem, sive Scordeum Plinii, aut Horminum aemulantur, secundumque [orig: secundúmque] caulem et ramos ab imo quadratos pedales et sesquipedales numerosi flosculi, verticillati, purpurei, vel caerulei, per foenicetia.



page 242, image: s242

PURPUREUM Erucae folium Angliae et Galliae etiam obvia hac tum pratis, tum ruderibus, quam horti quidam alunt in Belgio, cognitu et destinctu sacitem, foliorum laciniosae orae Erucae, aut potius cornuti papaveris divisura, et colore nigriore, ramosos caules et cauliculos ambiunt: flores per intervalla Saluiae aut Hormini modo et colore, tota viridante et hirsuta superficie. In mole templi diruti bathoniae Anglae prope Thermas, videre erat superiore anno.

flo/mos. VERBASCUM MAS, Thlapsus Barbatus.

Germa. Wullkraut. Gallis. Bovillon blanc Maste, Belgis. Wollcruyt. Ang. Mulleyne the male.

QUI observarunt mustellas conflixisse cum serpente, peneque enectas et victas, pastas isto Thlapso, et factas denuo [orig: denuò] alacres, duellium instanurasse, Taxum vocarunt: alioqui luculenta foliorum magnitudine, et videndi ubique consuetudine, nulli non cognitum. Folio praegrandi, simili, et parti, Enulae, pube obductum multa et leni et incana, quali in Gnaphalio et Aethiopide. Caulem admodum procerum, trium cubitorum, à sui medio summo tenus floribus luteis stipatum, thyrsumque, sive funalem exprimentem, visendum, unde vulgo Torches et Graecis flo/me à flmma, quam alunt funales, aut Phlomi folia et caules in lucernis. Radix pollicem crasa.

FEMINA.

HANC si albidis exeat floribus, et senis foliolis divisis, feminam vocant, alioqui folio consimili et pari.

MAXIMUS odoratus meridionalium, Thlapsus barbatus.

EXCELLIT hic [orig: hîc] ut magnitudine foliorum, sic etiam odore suavi, omnibus Verbascis: tametsi varietas tantum videtur descripti communis Phlomi feminae, vel maris: floribus quippe luteis et interdum albis exit, senis foliolis: quae arantur rubris lineolis, odore suavissimo, folio longiore, latiore: radice crassa, nec aliubi dissimilis tota planta. In Belgicis, et Gallicis Norhthmannis hortis alitur. Pedimontani vero [orig: verò] agri, Norbonae, Angliae, et Italiae, occurrit passim in campestribus.

NIGRUM Latiifolium Luteum.

ET huius omnia pene [orig: penè] similia, foliis namque Enulae inter et Digitalem vel Symphitum nigricatibus obsidetur, paribus, scabris graviter olentibus, nec incanis, flosculis ex herbaceo luteolis, stellatis, minoribus: semine item Papaveris minore, Digitalis ritu incluso: è radice aeque ceteris magna, caulis gracilior Blattariae cubitalis. Pratis Brabanticis, sabulosisque et herbidis, atque in Francia, et Anglia, Iulio et Iunio sponteprounenit.

AETHIOPIS flomw/s1hs2, sive Phlomitis.

HVIC nomenclaturam Magica futislisque mendaciorum magistra superstitio commenta videtur, quod [orig: quòd] iniecta flumini folia quantum esset aquae exhauriri crederetur: tametsi verisimilius, quia optima ex Aethiopia adveheretur: nisi sit dicta, quasi fuliginosa cinefacta, cinereve [orig: cineréve] aspersa, a)iqoy, namque Graece [orig: Graecè] fulligo est, sive favilla adusta. Inquilina haec hortis Germaniae, Angliae, Galliae, et Italiae: ubi primum [orig: primùm] vidimus ex Graecis et Illyricis montibus maritimis allatam, iamque satis vulgatam esse, et cognitu facilem, Thlapsi barbari admodum similem, constat, Magis tamen incanis, mollioribus: carptaque delicationre longiore lanugine, cuiusmodi Cretensis Dictamni, et laciniosa undulataque [orig: undulatáque] crispante ora, circum imum caulem


page 243, image: s243

accubantibus, et ambientibus quadratum, hirsutum, binum pedum, et sesquicubiti, mul tas in alas sparsum, quae secundum longitudinem verticillatim flores amibiunt Scarleae aut Hormini: sed albidi, et semen non dissimile. Radix cognatam Verbasci naturam testatur

CHRYSOGONUM, an potius BLATTARIA Plinii, quam [orig: quàm] recentiorum TORMENTILIA?

ABaurea florum fetura dictum Chrysogonum credere par est: Eapropter si Blattaria Plinii Chrysogonum Dioscoridis non est; nulla iam planta in memoria est, quae nou longius multo [orig: multò] absit à Chrysogono, quam [orig: quàm] hec Blattaria. Quippe dense [orig: densè] fruticat, multisque [orig: multísque] firmis ramis, et rigidis sesquicubitalibus, et duos cubitos altis, rectis: soliis Quercus, aut Verbenae: flores adeo [orig: adeò] Verbasco, foliorumque quinario numero, et colore accedunt, ut utramlibet pro utravis accipere facile [orig: facilè] sit, etiam monente Plinio. Verum [orig: Verùm] Blattariae flavo saturiore, [note: Graece [orig: Graecè] similem rapo, non aqualem, aut extuberantem radicem o)uqi/ar goggu/lh ] et magis rutilo, initio [orig: initiò] praesertim, folia non perinde incana, aut hirsuta, sed obscure [orig: obscurè] viridantia. Semen pullum, inclusum pericarpiis Lini, aut potius Digitalis purpureae. Radix Napi aut Raphani silvestris, alba, digitum crassa; sed aestate exeunte per Autumni initia, ex atro foris int´sque rufescere quidam amici affirmabant; nempe [orig: nempè] ex cocto ab aestu alimento: quemadmodum Carduo Benedicto usu venire videmus, et quidem minus de hac miramur, ut cuius flores interdum purpurei, punicei et caerulei conspiciantur, non modo in Belgii et Galliae Herbariis hortis, sed etiam in Taurini et Rivoli marginibus campestribus herbidis. Amara admodum, calidaque et sicca gustanti; quare qua alliciat blattas et tineas dote arcana malim scire, quam [orig: quàm] non potiuss (quemadmodum Absynthio, Abrotano, et aliis amaris arcentur) ab-actum iri idem animalculum suspicari: sarctus viscerum [note: TORMENTIL. ] meseraicarumque expedire certum: incertum vero [orig: verò] quid ad morsus venenataque [orig: venenatáque] possit. Eapropter qui prae hac Tormentillam septifoliam, inter Pentaphylla memoratam, mavult Chrysogonum facere, ob radicum (tametsi perparum rufescant) effigiem flores et folia, ac denique vires ad venenata plurimi faciendas: sane [orig: sanè] per nos optionem habeat, dummodo [orig: dummodò] hasce nostras coniectationes sic accipiat, ut eas, quae sunt lubenter cessurae potioribus vestigatoribus, non ignavis obtrectatoribus.

flomi/des2, PRIMULAE variflorae, an Antiquorum PHLOMIDES, sive Verbasculi?

AVerna germainatione, florumque quasi redivina vernatione, vulgus Primulas veris, quia primulum [orig: primulùm] tum erumperent et florerent, vocitavit. Huius plures varietates, praesertim in Anglia, lautitiae et florum deliciae amantissima, quam [orig: quàm] alibi conspiciuntur: quarum qui unam duntaxat noverit, cunctas cognitas habebit: distant quippe floribus duntaxat saturiore colore, rugosioreque [orig: rugosioréque] folio.

PRATENSES Duae, Pallida, Lutea odora, quae culta sit maior et flore multiplo apud Anglos.

Germa. Himmel schlussel, [?] S. Peters Kraut. [?] Schlusselbluom. Gallis. Prime vere et brayes de Cocu. Itali. Brachediculo, et, fior di prima vera. Belgis. S. Peters cruyt. Ang. Coweslyppe.

UBIQUE IN pratis uliginosis et riguis, praesertim regionum minus calidarum, ut Sabaudiae, Flandriae, Galliae, Northmanniae, et Angliae, primo veris tempore florent: è radice albida, fibrosa culem nudum, rotundum, aliquantum hirsutum, palmarem et sesquipalmarem, quem summum et nutantem umbellae instar, florum calyculi ocopiosi ornant, non dispares pulmonariae, sed lutei, cerae novae odorem et colorem aemulantes. Folia


page 244, image: s244

maiora Betonicae, neutiquam ambitu iincisa, Digitalis purpureae quadantenus, rugosa, ad imum strata, aut parum surrecta: gustu non ingrato, in olere, placentulis, et acetariis: admodum utilis capiti, nervis, et humorum ex decubitu putredini, aut inflammationi, eoque [orig: eóque] vulneraria habetur.

Varietas florum, gemina. IISDEM fere [orig: ferè] locis haec, nec diversis floribus, sed pallentibus, et foliis grandioribus paulo [orig: paulò], odoris vero [orig: verò] nullius. SED quae in hortis Anglicis et Northmannicis colitur, florum maiorum, proventu et fetu multiplici, triplo [orig: triplò] aut quadruplo [orig: quadruplò] omnium Primularum magnitudine et elegantia prima.

SYLVARUM PRIMULA.

HANC non potest non nosse qui ullam superiorum viderit: differt enim flore duntaxat, qui singulus languido pallore, pusillus, palmo brevior, quasi cauli summo inest. Folia sapor, odor, usus, non disparia, sed lubentius haec nemorosa umbro sasque convalles sectatur. uti in Anglia, Delphinatu, et Sabaudia. Flandris [orig: Flandrís] et Gallis hortensis.

Varietas VARIAT haec in Angliae hortis speciosa florum duplicatione et incremento, Lychnidem coronariam duplicatam aequante: coloris etiam diluti lutei. INTERDUM et albi peramoeni, sed simplici floris, venum derunt mulierculae in vicum Mercatorium Londini. ETIAM fimbriatis floribus, rugosisque plicis, et coloris obscure [orig: obscurè] virentis, Primula quaedam Londini hortis frequens, alioqui assimilis ceteris: quam studiosi Herbarum Antuerpiani, ut nonnullas superiorum indidem habuerunt, et nos monuerunt quampiam Primulam in Anglia extare floribus prupureis: sed nobis frustra quaesita, et Pulmonaria putata, ut doctissimus Turnerus dicebat.

Harum omnium cum [orig: cùm] sint folia ambitu rotundiore quam [orig: quàm] amioris Verbasci, et caulis nonnullarum foliaque sint hirsuta; cur neget commentator non esse Phlomides? nullam nisi ostentationis futilis habet rationem: vires quippe [orig: quippè] et tota facies plane [orig: planè] Thlapsi, contra [orig: contrà] suadent, consensusque [orig: consensúsque] experimenti apud omnes regiones, quae modo [orig: modò] unam quampiam harum habeant, Paralysis herbam vocant, quo nomine propter insignes facultates fuit etiam Phlomus donatus: igitur et hae Phlomides.

PARALYTICA Alpina SANICULA, Ursi auricula recentiorum, figura Primulae, sed floribus purpureis.

VISENDAE venustatis ut si quae alia Alpinarum, istam herbulam, satius fuit Arthriticam vel Paralyticam nominasse, quam [orig: quàm] Saniculam, tum propter peculiarem expressionem affectus Arthritici, quem admolitur, tum maxime [orig: maximè] quia Primulis annumeranda videtur: tametsi amat haec summa item montium praecelsa, et praeruptarum supercilia petrosa, qualia sunt in Claudii cautibus, Clavene, et Oenipontis finitimis, ubi fere [orig: ferè] totam aestatem perennat nix, qua invita exacto Vere hae Primulae pratenses singulari cauliculo, quasi flores in pediculo molliore et inflexo punicantes, aut ex roseo albicantes, visum exhilarantes dant, suaviterque spirantes: folia autem albida, virentia, crassiuscula, carnosa, et laeviora, quam [orig: quàm] Primula Veris, nonnihil repanda, et limbo crasiore tantillum [orig: tantillùm] fimbriata et circinata: radice multum fibrosa et cognata Primulae: gustu pariter multum exsiccante et astringente, vulnerariis potionibus quaesita, et foris vulnera glutinante, unde Sanicula.

[gap: illustration]

page 245, image: s245

Varietas. Alibi montium interdum frequentiorem et maiorem vidimus foliis, cauliculo et flore, qui tamen non purpureus, sed luteus, aut albus, et suscedine pullus est.

DIGIT ALIS PURPUREA.

Ger. Fingerhut [?] fingerkraut. Belg. Ninger hoet cruyt. Gall. cant nostre dame, doigtier. Ang. Foxe glove.

REGIONES quae ad Aquilonem sunt, feracissimae sunt Digitalis purpureae, quae Meridianis calidiusculis fere [orig: ferè] dest. Sed in Francia, Belgio, et Anglia, nulli non nota, ubi id nomnis vernacule [orig: vernaculè] assequuta fuit, nec enim antiquis memorata, quorum calathi oblongi, picti, caelative [orig: caelatíve] apparent, in Digitalis sive digiti ad suendum munimenti speciem, eleganti serie cauli bicubitali haerent uno ex latere, penduli, folii paris, concoloris, et similis, Cynoglossi vel Symphiti maioris: fibrosa radice, viscida, nigricante, semen in pericarpis pusillum, Verbasci, odore putidiusculo, et qui Baccharim dicebant, opinionem refellente gustu ingrato, exsiccante, aliquantum calido, et vulnerario: quare plurimi fit ad omnia vulnera sananda.

DIGITALIS Lutea.

MINOR haec, minorisque [orig: minorísque] elegantiae, minus fert caelum Angliae, ubi non vidimus, alioqui passim in Pedemontani Taurinis et sabaudiis collibus, folio nigriore, angusto, Blatta riae aut Plantaginis, laevi, nec hirsuto, non perinde hilari aspectu florum, qui palliduli luteo squalent, angustiore nola, nec perinde punctulis impressa.

*gakxaris2 panxaris2 BACCHARIS.

EXTAT apud classicos Graecos bakxaris2, aut potius panxaris2, plantae cuiusdam nomenclatura, sic, ut lubenter credimus, indita, propter eximiam fragrantiae gratiam Cinamomeae radicis, ex qua cum [orig: cùm] multa alia, tum unguen consiebat, item panxaris2 apud Atheneum dictum, sertaque [orig: sertáque] concinnabantur, quibus tempora cingebantur, ne Vati noceret mala lingua funturo, ut canit divinus Maro. Eam ob rem licentius abutuntur lectoris patientia, qui istud caput è Dioscoride quasi spurium expunctum volunt, frustraque [orig: frustráque] probare satagunt, utramque plantam, Baccharim nempe et Asarum, et utriusuis descriptionem (paucis quae irrespere [orig: irrespêre] demptis) eadem esse, cum [orig: cùm] quilibet iam cernat legendo non propius abesse Hederam à Saluia, quam [orig: quàm] Asarum à Bacchare. Astringit haec, inflammationibus et ignibus sacris proficit, somnifero est odore, fronde inter violam puta albam et verbascum. Illa contra [orig: contrà] impendio [orig: impendiò] calfaciens, discuti ens, hederaceo folio. Non parum itaque diserepant Plinio auctore: qui quod [orig: quòd] coronis non addatur, dictum tradit Asarum. Labes haec profecta è fragmentis Cratevae, ubi Baccharis Dioscoridis Asarum vocatur et describitur. Quod qui dem nos monet, sedulam appellationum perpensionem neutiquam neglectui habendam esse accuratis viris, veri fidis venatoribus. Iam vero [orig: verò] de multis, si optio detur, nullam perinde congruam videmus, ac illa, quam olim barbarorum doctissimi genuinam putabant: multo [orig: multò] enim propius, quam [orig: quàm] illa Mathioli species verbasci odorati, ad Baccharem accedere certum est. Haec quippe fruticosa, appendicibus donata, foliisque asperis, nigricantibus, Primulae veris, vel Saluiae latifoliae magnitudine, caule bicubitali, floribus purpura obsoleta glomeratis, in pappos defluentibus, Cardui modo. Radix summo cespite sparsa, diffusis fibris, garyophyllatae modo, cuius odorem praesentissimum halat, vel cinamonmi: cui contulerunt antiqui Baccharis radicem, qui Caryophillos non nossent. Palanta valde frequens, valdeque [orig: valdéque] isto nomine nota Monspellii circum, et alibi non paucis locis. Qui quatuor Conizae species noverit, (earum namque inter se non parva similitudo, flore, Luteis omnibus, odor gravis, gluten dum attrectantur) cur Mathiolus istam Baccharem odore et flore


page 246, image: s246

nobilem Conisam maiorem fecerit, et Verbascum ei suffecerit, haud facile [orig: facilè] dicet. verbascum quippe est odortaum, cui interdum flores lutei, interdum purpurei, ut Blattariae maiorique Verbasco interdum contingit mutari. Romae cum [orig: cùm] valde avidi, ut semper soliti fuimus [orig: fuímus], et freti fide Mathioli complures quos sciscitabamur herbariae rei peritos, nihil aliud quam [orig: quàm] Verbascum putabant: idemque in Flandria aliisque non paucis locis ortum, non chartae Agglutinatam plantam istam Mathiol, quae potius figurae, quam [orig: quàm] odoris, colorisve [orig: colorísve] notas retinet. Sed istud consuetum illius dignitati, res verbis aut chartis assertas, non item inspectione exploratas literis mandare.

e(le/nior HELENION.

Ang. Elecampane. Ger. Alantwurtz. Bel. Alantwortele, ende Balantwortele. Gal. Enula Campani, herbe d'Elaune. Ital. Enola, l'Ella.

HELENAE luctu aut satu clarius et notius posteritati factum est Elenion, quam [orig: quàm] ut fusiore delineatione sit opus, tametsi et ab insula Helena dici putatur, ubi longe [orig: longè] optimum-luxuriet numerosa et praegrandi fronde Digitalis aut Verbasci Platiphylli (non an gustifolii Verbasci, ut mendose [orig: mendosè] codex Graecus) florem Buphthalmi aut mediae Conizae aureum stellatum Iunio et Iulio fundente scapo summo, recto, tres aut quatuor cubitos procero: radicis amplae, crassioris, carpum fere [orig: ferè] aequantis, perquam [orig: perquàm] odorae: in pratis villarum et praedi orum Angliae, Germaniae et Galliae, erui primo Vere solitae. Qua quidem utendum intro [orig: intrò] humenti et recenti ad animi paranda commoda laetitiamque invehendam, et maestitiam necandam: de qua dote plurimi fecerunt eam antiqui, et nepenthe illud Aegyptium ex ea una confectum opinati sunt: sicca vero [orig: verò] bene [orig: benè] facit foris: sin intro [orig: intrò] sumas, hmenti atque recenti utendum, praesertim in pulmonis affectibus cronicis. Istud tamen Pharmacopoei non est, sed periti Medici.

*bou/glws1s1or BUGLOSSUM sive BORRAGO, BUGLOSSUM vulgare angustifolum. Euphrosynon.

Ger. Bureisch. Bel. Bernagie. Hisp. Borraienes, Boraies. Ang. Borage. Gal. Borraches.

BORRAGINEM quasi Bovaginem vulgus dixisse putatur, versa et deinde perversa è Buglossa voce, quod [orig: quòd] tam verum videtur, quam [orig: quàm] nulli in dubium iam vertitur, nostram Borraginem esse genuinum Dioscoridis Buglossum, e)upros1i/nh, seu exhilarantem herbam: cuius postea aetas recentior nomen confudit et commune fecit, viribus et nonnulla ducta similitudine, angustioriibus foliis, et aliquantum diversae plantae, non Borraginis, ut nunc, sed Buglossae tunc dictae. Iam vero [orig: verò] notior utraque etiam plebeculae quovis olusculo: sed minus vera, verum retinuit nomen. Latifolia et germana, non Buglossa, sed Borrago tantum [orig: tantùm] dicitur. Utraque fecunditate importuna in hortis luxuriat. Genuinum et latifolium foliis in cespite stratis, latis, subrotundis, asperis, hirsutis, rimosa viridi in atrum declinante, superficie Symphiti maioris potius quam Verbasci. Huius radix extima albicat, minor et brevior nec perennis. Alterius contram foris nigra, perennis, prolixior. Utraque tamen glutinosa, edendo medendoque [orig: medendóque] nata: genuinae flores stellati quinis foliolis, eximia purpura, caeruleoque [orig: caeruleóque] nitentibus, interdum candidis, medio quasi centro coronidem circinatam, fuscam, exilem cohibentibus. Semine nigro Anchusae aut Lycopsis: Sed alteri flores concolores, Primulae Veriss modo aut Anchusae: Semen maius, minus nigrum, folia longiora, angustiora, Echio aut Lycopsi toto habitu tam prope [orig: propè] accedentia, ut ni defuisset rubellus radici colot, Lycopsim domefticam facturi fuissemus, qui quia nigricat, potius Echium indicat, aut utriusque anceps naturae.



page 247, image: s247

BUGLOSSUM semper: virens.

EX duabus dudum recensitis videtur natura Daedala ludibunda unam concinnasse multo [orig: multò] elegantissimam, ac semper virentem, etiam frigi dissimis Angliae, Antuerpia, Belgiaque [orig: Belgiáque] reliqua advecta, ubi plurima et peropportune [orig: peropportunè] viget in hor tis ad usus medicos, utraque Brumae rigoribus deleta. Folia subrotunda, latifoliae Borraginis, uti etiam caulis: radix situ, habitu et muccagine Consolidae maioris: Flores vero [orig: verò] secus alas et foliaprorsum Angustifoliae: eiusdem saporis et utilitatis ad cordis et ex melancholia affectus.

[gap: illustration]

BUGLOSSUM peregrinum radice multifida Pulmonariae.

IN nostris stirpium sportulis quaedam arida adhuc est Buglossi facie planta, quam ex hortis Bononiensibus habuimus: in pilis densis, horrida et aspera sunt, angustius desinunt folia qua haerent radici, fibrosa, fusca, non Buglossi, sed Pulmonariae: caules et flores per temporis angustiam expendere non licuit.

Erraticum BUGLOSSUM asperum Echioides.

EST et haec perquam [orig: perquàm] similis qualibet sui parte superiori, et pene [orig: penè] par, macilentis et sabuletis Antuerpiae viciniis passim sponte, etiam in hortis locum faciunt, utunturque [orig: utuntúrque] Bug lossi penuria Pharmacopoei, quibus Silvestre Buglossum creditur. Admodum horrent hispidaque [orig: hispidáque] sunt folia, setaceis, pilis rigidis, et bullis prominulis, tantumque [orig: tantúmque] et simili differt modo à superiore, quantum Labrum Veneris à Dipsaco hortensi. Radix gracilior, lignosa.

BUGLOSSUM Echioides Luteum.

VALDE cognatum huic est facie, natalibus, ususque. Pluris faciunt hanc mulierculae Anglae, quam [orig: quàm] Buglossum, vocantque linguam Bovinam luteam, propter luteos flores Sonchi simi les, in asperis caliculis collectos. Folium item Dipsaci Silvestris, nec minus spinosum, angustius aliquantum. Radix alba, viscida, oleracea, ut Buglossi, cuius est species.

a)/gxous1a ANCHUSA.

Offi. Alcannae radices. Ger. Root ochsen zung. Gal. Orcanette. Ang. Alkanet.

FUCO pigmentisve [orig: pigmentísve] illinere, Graecis a)gxou/s1eir erat, unde Anchusa dicta à radicis illustri cruore, coloreve [orig: colorève] florido, cui plantae totius cognitionem debemus: vix enim alioqui innotuissent, tum propter cum Echiis, Lycopside, et buglossis similitudinem, tum etiam ob versionem minus perspicuam: confert quippe hanc lactucae th= o)cufullw=| angustifoliae,


page 248, image: s248

vel acutae, et uti videtur agresti, quae hirsutior et horridior. Quatuor animadvertimus differentias ex floribus, foliis, et magnitudine. Quae Calys seu Onocleia vocatur, maxima, fre quentissima Galliae et Angliae, aruis laetis, sed glareosis, vel argillaceis. Radix intus ligneo corculo, libro corticeque [orig: corticéque] crassiore amicta, sanguineo succo sandalinove digitos inficiente: digitum aequat, sesquipalmum longa, gustu Buglossae. Folia copiosa Echii aut Buglossi angustifolii, lanugine spinosa, incana, cespiti incumbentia: caulis plurimum [orig: plurimùm] singularis, rotundus, squaber, cubitalis, tirsulis florum caeruleis ad punicem vergentibus, Echii non dissimilibus. semen exiguum, oblongum, pullum.

Lutea ANCHUSA.

RARIOR et elegantior multo [orig: multò] qui luteis floribus, sed ramulis minoribus et magis collectis in summo: foliis item numerosioribus, lanuginosis, albidis magis: caulis pedem aut cubitum aequat, et semen alterius. Radix tamen vividiore multoque [orig: multóque] delicatiore nitet purpurissa, succulentior priore, Norbonae ad aquae Marianas, umbroso et pingui solo. Etiam in asperis, non procul Athesi flumine, et Baldo Veronensi, collegimus.

[gap: illustration]

MINOR seu Alcibiadion vel Onochiles.

NOTISSIMA haec et copiosissima in Nitiobrigum agro, unde Pharmacopoei Monspellienses et Lugdunen ses Lugdunum ad nundinas quotannis acsersunt: nos è vinetis et sabulosis aridisque collibus Grammuntiae Silvae, prope [orig: propè] do ctoris Assutii praedium, eruendam curabamus. Prolixior namque et carnosiore plenioreque [orig: plenioréque] est radice ceteris. Cetera tota mi nor, angustiora folia, multo [orig: multò] numerosiora, viridantia Buglossi. Complures fundit cauliculos teneros, graciles, floribus minoribus, Buglossi minoris angustifolii, puniceis. Semen cinereum, oblongum, parvum. Sapor Buglossi, non ingratus, acrior tamen et siccior.

[gap: illustration]

ANCHUSA LIGNOSIOR angustifolia.

ULTIMA haec et minima omnium, tametsi vix Anchusa ha benda sit, ut cuius sit parum aut nihil purpurea radix lignea, ruffofusca, fundensque cauliculos sesquipalmares lignosos Satureiae: foliolis oblongis, Alcibiadae Anchusae mino ribus, minusque [orig: minúsque] hirsutis. flores item non multum absimiles, pusilli, caerulei. Radix lignea ex fusco ruffescens, parum aut nihil inficiens. Marginibuss agri Frontignani et Valeriae Silvae haec interdum occurrit. Alibi nobis nusquam visa.

[illustration:

Anchusa lignosior.

]



page 249, image: s249

LYCOPSIS, vel Lycapsis degener Anchusa, Aeginetae. Mathioli Cynogiossum.

NIHIL habet haec Anchusae, praeterquam radicis fuscum ex purpureo colorem; à quo Lycopsis derivata fuit, id est, fuscedo obscuritasve [orig: obscuritásve], qualem ante lucanum vulgus inter Canem et Lupum crepusculum vocat: nisi sit ab hispida caulis foliorum et florum inpexaque hirsutie, pedem imitata Lupinum: qualem non procul à littoribus Frentignanae et Doctoris Griffii rure nobis primum ostensa fuit à Professore D. Assatio, praeceptore exercitatissimo, et de Medica materia bene [orig: benè] merito. Satam postea habuimus Londini in Anglia: folia dum per initia erumpunt, cespite instrata numerosa, bullis et villis asperata, Echii, palmum longa, pollicem lata iacent, neque toto anno assurgunt, aut caulem floremve [orig: florémve] edunt, sed uno et interdum altero anno post [orig: pòst], aestate caulem sesquicubitalem, rotundum, hirsutis alis multis divisum. Iuxta quas et folia erumpunt ex intervallis: floresque [orig: florésque] Echii fimbriati, diluta purpura, exili stamine. Semen Borraginis, minus nigrum: radix crasior digito, rufescit, lignosa: parum aut nihil attrectantem inficiens.

Haec ab ea quae hic [orig: hîc] in Anglia via quae Bathonia et Bristolia Londium ducit per messes laeta et multa hilari visitur aspectu, floribus tantum [orig: tantùm] differt: quos non secus [orig: secùs] foliorum et alarum interstitia, sed in summis caulibus satuciore purpureo, Anchusae maioris. Ut prior subrubra linet et nonnihil rubelli affricat digitis.

e(/xior ECHIUM, Buglossum agreste.

Germa. Wild ochsen zung. Gallis. Buglosse Sauvage. Belgis. Wilde Osse tonghe. Ang. Wyld Bugloss the lesser.

SE IPSA prodit seminis indice, quo à Borragine discerni videtur: ab Anschusis autem radicis colore, siquidem Echio multumque ad silvestrem Buglossum accedunt, folia per intervalla circum teneros rotundos quaternosve [orig: quaternôsve] caules rectos sesquicubi tales, alterno situ plurima hirsuta, ternas, quaternasve [orig: quaternásve] uncias longa, pllicem lata, subnigra, crassa, à quorum sinu emergunt per intervalla flores copiosi, ex puniceo caerulei, in pusillis utrinque incurvis aristis digesti, plumatas summitates effigiantibus: hisce asperiusculis et spinosis tegumentis evolutum clauditur semen, viperinum caput argutis, sed exilibus oris, luminumque vestigia efformat.

ONOSMA; sive Ononis.

NULLUS est paulo [orig: paulò] exercitatior, qui illico [orig: illicò] percepta Onosmatis ex Dioscoride delinea tione, non opinetur eam esse è censu Anchusarum, Lycopsidi nimirum cognatam, anchusamve [orig: anchusámve], degenerem, quam secrevit Diosc. nomine et familia: ut sno obsequutus instituto frugiperdis abortum facientibus insereret, cuiusmodi sunt Securidica, Nymphea, Asplenium, Hemionitis. Eoque [orig: Eôque] bis foliorum similitudinem ad Anchusam inculcat. Res vero [orig: verò] ipsa indicat esse, quemadmodum arbores non paucae, quae fetae fuerunt primum [orig: primùm], postea exhaustis viribus biennio aut triennio florem stuctumque edunt nullum. Sic duo aut tria genera Echii putata meminimus, triennio primum [orig: primùm] non nisi folia, postea caulem et semen promere: quibus per frigora amissis, non nisi biennio aut triennio interiecto, rursum incaulem et flores erumpere: alias anno floruisse primo, aut altero, bienniumque [orig: bienniúmque] interdum totum quasi effetas et steriles, caule orbatas fuisse, suspicionemque fecisse seminis, florum, caulisque [orig: caulísque] sua natura expertes esse cum [orig: cùm] tamen denuo [orig: denuò] rediuivas reparatis caule flore atque seminibus Lycopsides animadvertissemus: quod potuit itidem inde istis evenisse, et id vulgo persuasisse, quia infelix, atque fetus certa pernicies, non secus atque filix aliaque [orig: aliáque] haberetur. Huc exempla Bechii et Dictamni studiosi arcessant. Cynoglossum autem iam hic [orig: hîc] nobiscum perpendant.



page 250, image: s250

*kuno/glws1s1or. CYNOGLOSSUM.

Germa. Hundtzunge. Gallis. Langue de chien. Belgis. Nondts tonghe. Ang. Howndes tunge.

HAUD dispar de lingua Canina haesitatio, sedquae minoris egere videatur disquisitionis et probationis, aequis arbitris attentius rem ipsam expendentibus. Etenim nisi nullidum cognita est Cynoglossa, aut certe [orig: certè] ea est planta nominis interpretatione, usu, et caninae linguae assimilatione, consensui vulgato adeo [orig: adeò] probata et recepta, ut nullus sit ex istis male [orig: malè] feriatis novatoribus, qui aeque [orig: aequè] bonam et congruam, nedum potiorem, indagare quiverit. Est namque ea foliis mollicellis, lenibus, lanugine pauca, ad tactum minime [orig: minimè] aspera, mollicie et effigie linguae caninae vel Glasti, nonnihil venosa, albicantia, Plantagine latifolia arctiora, praesertim aridis et sabulosis Linguagotticis, ubi pusilla vix sesquipalmum et pedem excedens: caulis rotundus, incanus: in alas divisus, quibus flores punicei angustifolii Buglossi: parvum semen lappulis, hirsutisve [orig: hirsutísve] clypeolis contentum, vestibus, ut Agrimoniae vel Caucalidis pertinacius haerens. Pinguibus tamen et humentibus aruis Ferrariensibus et Patavinis maximum glastum superat, eo [orig: ] proceritatis progressa, ut vix sui similis sit: viridiora namque folia ima et late [orig: latè] humum operientia: dilutiores flores, obsoletioresque [orig: obsoletiorésque], quos fert nullos nullumque caulem nonnullis annis, praecipue [orig: praecipuè] umbra salignea aut sepibus vicinis opacata. Qui in Herbariae cognitione consenuerat peritior quam [orig: quàm] iactantior Barallis, Dioscorides Monspelliensis vocatus, asserebat Rondelletio nobis audientibus sibi non semel in Lemovicibus et Auerniis observatas non paucas triennio et quadriennio quotannis belle [orig: bellè] reviruisse, cetero [orig: ceterò] nullum caulem prompsisse. Quin si vires spectes, magis arrideat tum planta, tum sententia nostra, quae doctiori lubenter cedet, quum potiorem [note: Plinii. Cynoglo. ] indicarit Cynoglossum. Ambustis siquidem opitulari, vel mulierculae sciunt, refrigerandi scilicet manifesta qualitate, exsiccante, doloremque leniente, et maiorem affluxum prohibente; praesertim exungia alliquefacta fervidave [orig: fervidáve] instillata: item Allopeciis de acri et erodente hum ore capillis defluentibus, confert. Nec non emolliet alvum eius vis malactica et muccaginea vino incocta et frigore retuso. Radix Symphiti est magnitudine, muccore et colore, odore pene [orig: penè] soporifero, maximi hodie usus ad acres et tenues fluxiones: magis tamen incrassat quam [orig: quàm] refrigerat. Haec Plinii lappulas ferens videtur: non enim Echii, aut Anchusae, aut Lycopsides ferunt. Quare, si, ut pleraque omnia, è quopiam Herbario vertit Plinius, caulem ferre et semen, ut qui observarit forte [orig: fortè] eadem quae nos scripsimus: inscite [orig: inscitè] simul atque perfide [orig: perfidè] erroris foedi traucitur, et Ruellio pererudito calumnia impingitur non ferenda ab illo eius perpuetuo plagiario praesertim: qui nisi hic [orig: hîc] tantus fuisset, numquam ille commentatoris opinionem sustinuisset. Porro [orig: Porrò] eum nisi tumultuari gloriolamque aucupari satis perspicuum, cum [orig: cùm] nihil interim doctiores nos uspiam relinquat. Cur non docebat, qua de re Trallianus eximius Graecus addiderit radicis cortices pilulis, quas de Cynoglosso inscripsit? quae apprime [orig: apprimè] pollicitationi stant, nec ullus Medicorum hodie aliam vel addit, vel novit. Etenim Mathioli hanc, cui natales Romae ad molem Adriani facit, nusquam non locorum paulo [orig: paulò] calidiorum Nor bonae et Hetruriae multa, nec alio quam [orig: quàm] diximus modo iin Lycopside et Onosmate, illic caule vidua cernitur. Proinde, qui nec hanc quidem probe [orig: probè] notam de facie haberet Senensis, paucas et confusass notas posuit: vires vero [orig: verò], quod minime [orig: minimè] decuit, suo more reticuit, et tamen legittimum asseruit.

[illustration:

CYNOGLOSsum Pusillum Norbonense.

]



page 251, image: s251

CIRSIUM.

CIRCIAE varices Hippocrati, Ixiae Aristoteli sunt: venae humore flatuque [orig: flatúque] melancholico prominentes et tuberosae, dolore interdum saevo partem vexantes, quibus quia haec planta medetur, id nominis assequuta fuit. Genuinam autem plurimam prope [orig: propè] pistrinum olivarum, et pone [orig: ponè] molas farinarias, in locis vadosis Lani amnis Monspelliaci, et pratensibus lacustribusque littoreis à Grammutio luco in meridiem devexis, qua [orig: quà] maris alluvionibus et solibus fervidis longe [orig: longè] lateque [orig: latéque] patentes planicies sale nniveo opertas pedibus terebamus Iumo 1566. Radix et ima folia Dypsaci modo et ortu, Buglossi angustifolii acutiora, et levibus hirssutis spinisque [orig: spinísque] asperiora, longiora, virida. Caulis ut plurimum singularis, binos, ternos, aut quaternos cubitos aequat, angulosus, rectus, incanus, tener, Sonchi modo. In quo extremo flores, rotundis, oblongis capitulis, Senecionis, aut Cardui, purpureis densis conflati staminibus, una [orig: unà] numerosi et condui. In pappos defluentibus Iulio, relicto exiguo oblongo cardui semine fuluo. Notissima haec illic studiosis, alibi Italiae aut Galliae parum nota, aut frequens. Quam eandem cum Guini Cirsio in Mathioli commentariis eleganter depictam, intuitu, quoad licet, coniectamur: propterea quia idem Senensis utique sui similis, nullam descriptionem apposuit: ruellio aliisque doctis, qui putarint hanc Buglossum angustifolium esse, neutiquam parsurus: si virentem, florentemque, uti nos, vidisset. Sane [orig: Sanè] vix ulla in Dioscoride plenius descriptioni respondet et facultatibus, quam [orig: quàm] haec, floribus non quidem Buglossi, sed papposis et lanuginosis, evanidis, caducis.

ALTERUM.

HIC Londini in horto Morgani, etiamnum ineunte hieme, huic aliud Circium creditum crevit, cognatum foliis, floribus, et radice, facie tamen Cicerbitae, foliorumque positu in cauliculis teneris, canis, minus hirsutis, uti etiam folia pualo [orig: pualò] breviora: sed flos purpureus, et singulae cymae singulus papposus: ea annum ferme [orig: fermè] vegeta viruit.

SYMPHYTUM Alum, seu Alus.

Gallis. Consyre, Oreille d Asne. Ang. Comfrey. Consolida maior. Hisp. Suelda maior. Ita. Consolida maggiore.

PERAPOSITE istud Symphytum contulit Buglosso, id est, nostrae Borragini Dioscorides: quandoquidem tractus amat laetos, riguos, interdum et hortenses istud, non [note: Quod sonat ipsa nomenclatura. ] secus ac Borrago: cui foliis similibus, maioribus, longioribus, itemque caule cavo, hirsuto, anguloso est: radix nigra foris, intus alba, mollis, et ferme [orig: fermè] omnium quas novimus maxime [orig: maximè] viscida: sapore oleraceo, vel insulso, quae carnium frusta, si illi incoquantur, ferruminare, glutinareve [orig: glutinaréve] merito [orig: meritò] creduntur. Quamplurimos [orig: Quàmplurimos] ad affectus certissima ope condiuntur, ad unguenta spissantur, tota namque folio et radice vulneraria est: Buglossi gustu et muccagine, sed multo [orig: multò] pluri et efficatiore ad ulcera ferruminanda, eoque [orig: eóque] Consolida maior vocatur: et quae mas vulgo [orig: vulgò] dicitur, floribue purpureis, efficatior habetur: quae vero [orig: verò] albidis floribus, femina. Luteis etiam floribus observavimus quandam, quae foliis putaretur Borrago, ubi dessoruit, nisi radix subesset tuberosa nigricansque: quare minus vere [orig: verè] quidam opinati sunt, Indicam occiduam sanctam herbam, Symphyt pektor apud Dioscori, esse, ut mox ostendetur.

Indorum Sana SANCTA, sive NICOTIANA Gallorum.

IMPUDENTIUSCVILIS Herbariae obtrectatoribus, ignaviam haec, si loquatur, exprobret, ingenuis autem vestigatoribus sedulitatem gratuletur, qua factum est ut non multis ab hinc annis ex Hessperiae Indiae novo orbe Portugaliae, Galliae, Belgiae, et Angliae facta fuerit inquilina: maiorene [orig: maioréne] an certiore commodo, incertum Siquidem non modo [orig: modò]


page 252, image: s252

Symphyti de figura et habitu ipso conferenda est, sed etiam effectionibus ad interna et ex terna incommoda, eidem et cuilibet Pannaci decantatissimae praeferenda. Non est tamen Symphyti species, tanto [orig: tantò] minus pektor Dioscori. sit, licet visum fuit quibusdam: at illud est nostrum symphytum vulgi magnum, tametsi iisdem riguis, nempe pinguibus et apricis gaudeat, proveniatque foliis praegrandibus, oblongis, hirsutis, Symphyto magno, latioribus, rotundioribus, Bardanae Hyoschyamo luteo concoloribus, multis è radice exili Lactucae, multum fibrosa: scapus exit trium cubitorum in Francia, Belgio, et Anglia: saepissime [orig: saepissimè] quatuor et quinque proceritate, quum mature [orig: maturè] satum semen in calidioribus tractibus Aquitaniae et Linguagotiae: florum calatos Augusto fert, herbaceo pallore nonnihil punicantes, unciales: semenque maturat in calyculis exilibus admodum, et similibus Hyoschyamo Luteo, unde nonnulli putant Hyoschyamum luteum huius speciem esse: et sane [orig: sanè] utrique plusculum caloris inest. Quare nec Hyoschyamus esse potest; quod [orig: quòd] illis persuasum fuit, quia vidissent non paucos huius fumo hausto temulentos fieri. Videas enim naucleros plerosque [orig: plerósque] omnes qui isthinc rediunt gestare pusilla infundibula ex folio Palmae aut storea confecta, quorum lateri extremo inserta sunt convoluta folia et comminuta siccata huius plantae: istud illi accendunt igne, atque hianti ore quantum plurimum [orig: plurimùm] possunt, inspirando fumum sugunt, unde sibi famen sitimque sedari, vires instaurari, spiritus exhilarari asserunt: sopirique iucunda ebrietate cerebrum, dictitant: incredibilem pituitae copiam plerumque educi: Quod ipsi dum hauriremus, experti sumus: non tamen cito [orig: citò] inebriat, nec frigore dementat, ut Hyoschyamus, sed quadam aromaticitate vapida ventriculos cerebri imbuit. Hyoschyami illius lutei nullum factum à nobis certum periculum, Istius vero [orig: verò] Sanctae herbae vocatae iam ubique increbuit fama: sane [orig: sanè] ad ulcera, vulnera, thoracis affectus, tabemque pulmonum, ea nihil novi novit ex novo Orbe nostra aetas praesentius, aut efficacius, quemadmodum inter remedia dicetur.

[illustration:

Nicotiana inserta infundibulo ex quo hauriunt fumum Indi et nau cleri.

]

PULMONARIA, maculosa folio Borrag. floribus Primula Veris, purpureis.

Gallis. Herbe aux Pulmons. Belgis. Onser [?]rouwen melckcruyt. Ang. Sage of Ierusalem.

CONSULTIUS huc haec fuit dilata, non enim magis dicta Plinii Pulmonaria ob effigiem foliorum, quam [orig: quàm] propter vires pulmonibus non secus laudatae atque Symphitum, cui congener est, nec parum similis, hirsutis calyculis florum Primulae, prima vernatione eleganter purpurantibus, in cauliculis mollioribus, sesquipalmaribus: foliis item


page 253, image: s253

superficie item superficie et hirsutie Symphiti aut Buglossi, maculis lacteis et nigris aspersis, semina nigra relinquentibus Borraginis, ab imo erumpentibus, superne [orig: supernè] acutis, radice quam [orig: quàm] Primulae crassiore, fusca, viscida: gustu non igrato totius plantae Holeraceo. Iusculis miscent fo lia mulierculae, aut tusa ex ovis in placentas ducunt, adque pulmonis affectus, et cordis vires conferre praedicant, eoque in hortis habent ex umbrosis montosis. Quibusdam regionibus visuntur sine maculis.

PULMONARIA Gallorum, flore Hieracii:

QUAMVIS sit haec Pulmonariae maculosis foliis et nomine donata, propior tamen videtur Intubaceo generi: flore nempe [orig: nempè] luteo Hye racii, in parietinis et dirutis, musco obsitis, lugduni, et Monspellii Gramuntiae silvae, emicat tenello cauliculo, Intubaceo, pal mari et sesquipalmari, gracili, è radice exiliore Betonicae, nonnihil fibrosa. Incerto adhuc usu, uti planta parum nota est: quidam tamen conferre paronochiis et pulmonibus praedicant.

MONTANUM Arction an Persolata Plinii?

TAMETSI nullusdum scriptor ARCTION; sive Ursam, vel Arcturum Dioscoridis novit (neque enim Ruellii undequaque doctissimi manes, aut sententiam de Xanthio, insectari, animus est, aut fas ducimus) tamen id putamus factum ignoratione, non tam plantae ipsius, quam [orig: quàm] Cumini Silvestris sive parui, cui confert Dioscorides Arctii semen: alioqui folia ampla Phlomo rotundiora, caulesque [orig: caulésque] teneros et longos promit haec, quae ut nomine et ordine apud Dioscoridem, sic facie magnopere [orig: magnoperè] cognata est Personatzae sive *arke/iw vulgari, quam Ursam interpretamur dictam, utramque à semine, uti videtur, hispido, villosis echinis, qui hu ius Arctii sunt molliores, propiusque [orig: propiúsque] Cuminum parvum sive Silvestre simulantes: semine etiam non absimili. Quare nec absimili vero ratione videmur asseruisse hanc Arction veram. Haec nuspiam nobis visa, nisi celsis et Syluosis montium opacis, ut Veganii Iugis Norbonae et Salevae motis [orig: mótis], aliisque Pedemontis et Sabaudiae finitimis. Radix longa, tenera, candidaque foris et intus, edendo non ingrata. Folia, subtus praesertim, admodum [orig: admodùm] incana, uti ungulae caballinae vel petasitidis. Plinius hanc Persolatam nuncupasse videtur: sed descriptionem confudisse (ut saepe [orig: saepè] facit) cum Personata, non levis suspicio est: tum quia folia utriusque comparat Cucurbitae, et tamen singulari distinguit Persolatam à Personata capite et radice. At Dioscorides Verbasco comparavit, et hasce tres, nempe [orig: nempè] Arcion, Arction, et Petasitidem, admodum inter se similes, serie coniunxit, nec tamen aliam alii assimilavit, cum [orig: cùm] tamen Petasitidi simillima Personata sit.

a)/rkkeior. PERSONATA, Lappa maior, Bardana.

Ang. Great Burre. Ger. Sroß kletten. Belg. Broote clissen. Gall. Glouteron ou Gletteron. Ital. Lappola ma ggiore. Hisp. Bardana.

PROPTER Eandem quam cum villosis hirtisque [orig: hirtísque] ursorum capitibus glomerationes echinosaeque lappae haberent similitudinem, nomenclaturam consimilem accepit Arcion et Arction. Personatae autem forte [orig: fortè], quod [orig: quòd] folia praegrandia vultui, larvae, aut personae obtendi facie solita essent. Et Persolata, quia galeri vice Solis aestum à capite arceret: unde etiam Petasitidi nomen factum.

Nimis quam [orig: quàm] frequens et vulgaris lappa magna ubique gentium secus vias et urbium pomeria, luculentae magnitudinis, Cucurbitae aemulis foliis, et Echinis, mordaci haesu vestes canesque [orig: canésque] arripientibus, puerorum frequenti lusu nulli non notissima. Radix grandis, carnosa Arctii sive Persolatae, sed foris nigra: conditur saccharo, et cum [orig: cùm] grata tum utilissima ad calculum et dysenteriam habetur, Veneris etiam incentiva: Idem semen pllet, sed multo [orig: multò] efficacius calculosis.



page 254, image: s254

*sa/nqior kafaganior, XANTHIUM sive Strumaria.

Offi. Lappa minor. Ang. Lowse burre, or lesser burre. Ger. Betler sleitz und Spitz kletten. Bel. Lleyne clissen. Gal. Petit Gloutteron. Ital. Lappula minore.

COLORIS cognomine sic dicta, quia ruffat capillos, quemadmodum hodie vulgus tinctorum luteam et Kermes, sive Kermesinum dicit, cuilibet regioni ferme [orig: fermè] aeque [orig: aequè] nota ac maior lappa, sed non perinde feraci invisoque proventu abundat, locis et scrobibus arefactis, quando imbres aruerint, gaudet, ortn et fructu echinato lapposoque Platani aut potius Glycyrrhizae alterius siliquosae, folia gerentibus caulibussesquipedalibus et pedalibus, incisura, figura, et colore Attriplicis vel Tornesolis, Bardanam etiam aliquantum [orig: aliquantùm] adumbrante: unde Bardana minor dicta, radice non profunda, fibrosa, merito [orig: meritò], uti semen ipsum, laudata ad tumorum strumarumque pertinaciam delendum frequenti admotu, unde xofado/leror, sive struminecam vocarunt antiquitus.

*bh/xior. TUSSILAGO, Farfara et ungula cabalina Offi.

Ger. Roßhub [?]antlattich. Bel. Hofbladeren. Ang. Folefoote, Coltes foote. Gal. Pas d'asne, patte de cheval.

ACOMMODO compertissimo, quod praestat anhelosis et tussi afflictis, dicta fuit Bechium Graecis, Tusilago Latinis, vel ungula cabalina recentioribus. Folia quippe pro mit ab imo in pediculis sesquipalmum altis, rotunda, sed lateribus senis, septenisve [orig: septenísve] angulos acutos claudentibus, aversa tomentosa incana, adversa virentia carnosa, Petasitidi adeo [orig: adeò] accedentia, ut per initia nisi odor (qui huic gravis) discerneret, eandem putares. Flos illi aureo pallore, radiatus, dentis Leonis aemulus, qui Februario et Martio nondum egressis foliis repente [orig: repentè] floret: parumper perstat, et celerrime [orig: celerrimè] in pappos dehiscene. Radice tenera, can dida, carnosa, geniculata, humi [orig: humí] sparsa, cuius cum foliis est usus notior, quam [orig: quàm] ut longiori egeat oratione. Uda sata, crepidinesque [orig: crepidinésque] fluminum amat.

petas1i/ths2 Petasites.

Ger. Pestilentz wurtz. Bel. Peltilence wortelen. Ang. Butter Burre.

SED et utique similes sui negotium ex negoio serunt studiosis, qui Tussilaginem asserunt, Petasitem negant, plantam illam in pratis palustribusque [orig: palustribúsque] primo Vere crescentem, atque nondum foliis ortis caulem erigentem tenerum, carnosum, concavum, sesquipalmum altum, Orobanchae similem, floribus in summo densis, pusillis, multis, mucosis, racemosis, oleae, in purpureum conum compactis, spectatu amoenum: nullo semine praegnantem, sed flore marcescente et defluente, spem etiam seminis perdentem. Folia p ediculo cubitali, crasso, carnoso, quasi appensa medio sui centro, pendula instar Petasi inversi visuntur, maximam Personatiam superantia: sed rotunda, subter parum incana, singulis pediculis singula, medio ferme [orig: fermè] totius puncto haerentia, ubi sinus desinit profundus ad usque folii centrum actus, quae si prorsum clauseris, fungi penduli modo fulciri dixeris: simulque [orig: simúlque] Commentatori silentium indixeris, qui dum nihil habet quod illinat paginis, in minutiis istis obstrepit bo nis viris, nec quid quove [orig: quóve] modo scribat, de facultatibus notisve [orig: notísve] certioribus, quicquam pensi habet. Gravis enim et prorsum ingrati est odoris baec, gustanti vero [orig: verò] perquam [orig: perquàm] amara, et ingrata: desiccat item magnopere [orig: magnoperè], quapropter morbis epidimicis utilissima habetur et comperta Medicis Germanis etiamque plebi, quae ea de dote vocat Pestilentie wortele, id est, pestis radicem: quae valde [orig: valdè] crassa, foris pulla, intus candida; et plurimum [orig: plurimùm] vermiculis praegnans et exesa, quod [orig: quòd] mirum foret pabulum adeo [orig: adeò] amarum amare, nisi illius essent proles et alumni: ut in absynthio, et in vesiculis, quibus condita et reposta aloes aspor tatur, cernitur, quam interdum etiam mures liguriunt. Radices complures cortice exutas


page 255, image: s255

et exenteratas aceto indunt quoad viribus imbutum fuerit, exque illo cum Rutae succo et Theriaca propinant, praesidiumque nulli secundum affirmant. Leviusculo argumento deceptus fuit, qui rebatur propter communia natalitia et florum ante foliorum egressum, esse easdem, quasi non idem contingat Trifolio Hederaceo, Croco Silvestri, Ephemero, et aliis.

CACALIA.

HAEC multum Petasitidi assimi latur, foliis praesertim: an vero [orig: verò] sit Cacalia ambiguum, nec tamen ulla alia ullam opinionem verae nobis fecit, nedum ut animum expleret, praeterquam [orig: praeterquàm] ista. Alpinis iugis opacisque superciliis prope fagos et aquarum scaturigines velfluenta plruima, alibi rara. Ternos cubitos aequat caulis: ramulis quibusdam divisus, flosculis albicatibus et aliquantum obsoleta purpura aspersis, incondite [orig: inconditè] congestis et pannosis muscosisve [orig: muscosísve], ut in Eupatorio Canabino, aut Virga aurea, radix albi da, fibrosa, crassa Garyophillatae, unde pediculi surgunt foliis permagnis leviter laciniosis donati Petasitidis: quam [orig: quàm] etiam odore quadantenus imitantur. Galliae Norbonensis celso monte Calcaris nuncupato primum [orig: primùm] vidimus, pro pe illius montis verticem qui Dei Paradisus à plebe vocitatur. In Delphinatum vel Allobrogum finibus Montes qui Pilati monumento è regione visuntur istam habent, unde quidam amici Lugdunenses peritissimi habuerunt.

[gap: illustration]

ALYSSON.

FVIT haec Thlapis et Lunariae Graecae socianda: sed operarum properatione huc intrusa est, licet non absimilia sint folia Echiis: in hortis cultioribus habetur, et nonnullis Lunaria vocatur: sed nulla melius Alysso Dios. quadrare videtur: est cubitum alta tota, incana, asperiuscula, ac nonnihil tomentosa; radice exili, foliis in imo Conizae, vel albae violae, plurimum [orig: plurimùm] unicaulis, rotundus, hirsutus, pusillis alis divisus, in quibus alternatim flosculi lutei oriuntur Irionis, et folliculi oblongi clypeoli compressi, qualis Lunariae Graecae, quem duplicatum facit membranula dissipans utrinque seminum seriem duplicem, quae sunt Leucoii similia, sed maiora. In Belgio vidimus, in Italia dono habuimus, Monspelliique satam et enatam gustavimus, sapore longe [orig: longè] Porro aliud est Galeni Alysson putatum à recentioribus, Bugula nempe sive media Consolida, iamdiu superius adducta.

Dotterbloemen Germanorum, an Plinii Chamalence et Malococyssus? Chelidonium minus. Nymphea Alba maior. Minima. Nymphea Lutea. Minor.


page 256, image: s256

Morsus Ranae. Tribulus aquaticus. Faba Aegyptia. Arum Aegyptium. Dracunculus maior Math. Dracuncellus aquaticus. Arum. Arum minus. Arisarum utrumque. Arisarum Norbonense. Asarum. Asarina. Brassica marina, sive Soldonella. Soldonella montana. Gramen Parnasi. Thora. Ciclamen utrumque. Aristolochiae Rotunda. Longa vera. Polyrhizon Pli. Aristolochia tenuis efficacior Galeni incognita, Mathi. Clematitis, falso [orig: falsò] longa. Math. Viola Martia, eiusque [orig: eiúsque] varietates. Viola flammea, coloria, calida. Saxifragia Alba, strumosa, Chelidonieides. Aurea. Caryophyllata Alpina.

xelido/nior mikro\r. CHELIDONIUM minus, sive Hirundinaria minor, Scrophularia minor.

Germa. Klein Scholwortz, klein feigwartzenkraut [?] Meyenkraut. Gallis. Covillons de prestre, Petite Esclere. Itali. Favoscello. Angl. Pyle woorte or Fygwoorte.

NIMIS quam [orig: quàm] morosi sunt, qui Chelidonium minus ob ignavam acrimoniam reicinne, cum [orig: cùm] notae ceterae suffragentur apprime [orig: apprimè] descriptioni: nam oritur primo Vere cunctae Europae chelidoniis ad nos remeantibus, et granula triticea multa appenduntur radiculis, unde triticum, sive pu/ror vulgo [orig: vulgò] Diosco. aevo dictitatum fuit: à nostris autem Scrophularia etiamnum vocatur. Quare facile [orig: facilè] futilis obiectio de acrimonia refutatur, aliorum multorum simplicium exemplo. Apud Diosc. Arum, Asphodelus ex Hesidio, ubique coepae fidem facient, quorum acrior aut mitior sapor, agri sequitur conditionem. Folio Hederaceo Asari exit, florumque elegantem sobolem in pediculis tollit, foliolis aureis radiatis, stellatis.

CALTHA Palustris recentiorum, non est Chamalence Pli. folio Populi, sive humilis incana. Dotterbloemen belgarum, et Farfrugum recentiorum.

LOCIS item lacustribus et udis huic perquam [orig: perquàm] similis et frequensquae Germanice [orig: Germanicè] Belgice [orig: Belgicè] Dotterbloemen vocatur, Chamaelencem quidam ex Plinio, ex Geoponiciss Malococyssum [note: MALOCOCISsus Cassani Bassi. ] maiorem: Mathiolus ex suo cerebro Tussilaginem alteram facit: nam coniecturas triviales, quas et descriptionem de recentioribus scriptoribus, peritissimo Dodo. et aliis, emendicavit, inculcat, suppressis nominibus et mutatis classibus, quasi scopas dissolntas: haec enim multo [orig: multò] magis Chelidonium ipso toto vultu praefert, nisi quod [orig: quòd] universa maior: Flores neutiquam papposi sunt, quinimo [orig: quinimò] diu admodum et particulatim floret aureis Ravunculi, aut Chelidonii minoris: neque folia ortu, ut Tussilago, antevertunt, et Nympheae luteae colore, vel Chelidonii minoris nitore fulgent, et similes sunt adeo [orig: adeò], ut in Angliae vuidis, ubi uberrima, saepe [orig: saepè] pro Nymphea minore Pharmacopoei et Clinicae


page 257, image: s257

mulierculae nobis attulerint et ostentarint. Folia non subter incana, non angulosa, non caulis tomentosus, sed potius atro virore polito, uti Asarum, Nymphea. Radix fibrata capillamentis, acris gustu est, sed moderate [orig: moderatè]: nondum tamen usu exploratae facultates: quod magno pudori est istis audaculis assertoribus, sed maiori detrimento medicinae tyronibus, maximo vero [orig: verò] nocumento aegrotis, quos perdit inscitia, et scelerata gloriae fames.

*numfaia NYMPHEALUTEA, Papaver palustre. Nenuphar Officinarum.

Ger. Wasser gilgen, haarwurtz, ze bluomen. Belg. Plompen. Hisp. Escudetes del Rio, et Higos del Rio. Ang. Water lilie. Gall. Blanc d'eau, et Lis d'estang.

AQUAE Lymphae seu Nymphae antiquitus [orig: antiquitùs] vocatae, natales et nomen suppeditarunt Nympheae, quae nuspiam nissi in aquis leniter labentibus emergunt, parum exstante folio peramplo, Bechii aut Dotterbloemen, circinatae rotunditatis, laevoris, densitatis, et magnitudinis, in caule glabro, quasi pediculo, quaternum quinumve [orig: quinùmve] cubitorum, flore spe cioso, luteo micante aspectu, et ambitu obtusiore, quam [orig: quàm] albae Nympheae.

NYMPHEA alba.

ALTERAM specie [orig: specié], quae maior vocatur, vix quisquam discernat, nisi floris emaculato candore Lilium provocante: radix utriusque crassitie cruris humani, nodoso et strumoso corio clavam imitatur, gustanti insipida quum adhuc humens, siccatae nonnihil sapit alimentosi. Luteae albus est, Candidae autem nigricat cortex, utriusque amaricat: semen et flores nonnihil odori albae: Flagrantissimi lutei, et gustanti nonnihil acrimoniae praeferunt, glutinisque [orig: glutinísque] quippiam habent, quem, nisi condiantur, arefacti amittunt, siccique efficiuntur, atque nullo aut pusillo calore digerunt: qua è perpensione facile [orig: facilè] quis componat tumultuarias Arabum et Neotericorum inter se perorationes. Atque quum attoniti mirantur arabas quandam speciem Nympheae calidam te nuantemque putasse: non est sane [orig: sanè] quod convicientur, aut inepte [orig: ineptè] è capite de Sedo accersant subsidium: nam si Nympheae inde sit dicta, quia Lymphis Nymphisve [orig: Nymphísve] est convictrix et accola, potuerunt Serapione antiquiores Caltham nobis dudum Palustrem dictam congenerem fecisse: natales quippe, folia et flores affinitate haud vulgari, etiamnum persuadent idem quibusdam Pharmacopoeis, qui no stris medicamentis non semel subdiderunt hanc, illarum utriusuis loco: vocabantque Nymphaeam luteam. Quin ni nobis forent notae Nympheae, certe [orig: certè] hanc legittimam Nymphaeam agnosceremus, uti forte [orig: fortè] plerasque alias arbitramur plerique omnes humanae Minervae coniectores, quoties potiores vel rationes, vel plantae accommodatiores nos deficiant.

ALBA Minor.

SUNT insuper antiquis praetermissae Nymphaeae duae, potrices quidem, et aquarum alumnae: verum [orig: verùm] regionum duntaxat (aut certe [orig: certè] plurimum [orig: plurimùm] ) Septentrionalium, praefertim Angliae, via quae Londino Oxoniam et Bristoiam ducit, secus et trans aquas viarum pigriores minusque [orig: minúsque] profundas, numerosum exserit haec in tenuioribus pediculis et non dissimi libus folium, fere [orig: ferè] magnitudine Chelidonii minoris, aut Palustris Calthae, Dotterbloe men vocatae: defluente flore candido Papaveris, Rhoeadis, aut Melampyri, capitula et semi na supersunt, crassiusculo cortice obducta, nullius dum usus.

NYMPHEA LUTEA minor Septentrionalium.



page 258, image: s258

MINUS frequens Lutea minor, è limoso item fundo, traicit lymphas iunceis pedi culis, ternum et quatenrum cubitorum crassiusculis Portulacae, singulare folium in summo gestantibus, duplo [orig: duplò] maius quam [orig: quàm] superioris: quare hae differentiae sibi ita ex adverso altrinsecus opponuntur, ut haec maiuscula lutea, albae Nym phaeae Dioscoridis respondeat, superior vero [orig: verò] minima conveniat cum maiore lutea. Floribus ex uno quasi iunceo exortu Primulae, minoris chelidonii stellatis, iuxta amoenissima Thamesis fluenta, in udis scrobibus et lacustris pratensibus: gustu plusculum caloris videtur habere, et siccior esse quam [orig: quàm] superiores.

[gap: illustration]

MORSUS RANAE.

INCOMPERTAM et hanc Graecis, Septentrionales, apud quos (rarius in calidis) provenit, Korschen Beet, aut Ranae morsum vocitant, et clepn plompen, id est, parvam Nym phaeam: et certe [orig: certè] magis Nymphaeis, quam [orig: quàm] Potamogetoni accedit, praesertim figura et natalibus, nempe [orig: nempè] torpentibus aquis foliola plurima innatant, in Lenticulae palustris quandam effigiem, aut potius pusillae Nymphaeae albae, circinato pariter ambitu, sed minore Cappa ris, unguem maioris digiti aequante: in pedicellis flosculi intermicant luteoli, alibi lactei aut melini sunt, tribus foliolis constantes minimae albae Nymphaeae, crebribus radicum staminibus, longius se porrigentibus in fundum lacustrium, stagnantiumque [orig: stagnantiúmque] aquarum, ubi ranae lubentius stabulantur, unde nomen: ad arcem Londini regiam et moenia, plurima Iulio et Iunio, gustu Nymphaeae aut Lenticulae palustris.

*yri/bolos2 TRIBULUS Aquaticus.

Offi. Tribulus marinus. Ger. Wasser nuß, weihernuß, Stachelnuß, und Spitznutz. Belg. Water noten. Hisp. Abroyos et Abrollos. Gal. Escharbotz, Saligotz, Chastaignes d'eau, ou Truffles d'au.

BOREALIBUS, ut Belgiae, Germaniae, fossis, et pigris fluentis, prope Nymphaeas aquaticus Tribulus, qui etiam adverso flumine è Francolino Ferrariam versus navigan ti, non semel occurrit, adque ipsius urbis Ferrariae moenia lateritia in alte [orig: altè] depressis vallibus et scrobibus. Paucis haec similis effigie, eoque [orig: eóque] nullum latere quit, qui muricatasn uces castaneasve [orig: castaneásve] triquetras, duras, ternis plurimum [orig: plurimùm] aut quaternis mucronibus figetes [orig: figètes], norit: nucleo albido, Castaneae sapore, quo plebecula lubenter victitat, Castaneasque [orig: Castaneásque] aquaticas appellitat. Semirotunda, cristato leniter ambitu, folia Soldonellae et Umbilici similia sed


page 259, image: s259

crassiora, e pediculo longiore, superiore sui parte nonnihil protuberante, carnoso, succulento, è caule brevi Portulaceo sensim desinente in radices, comis udis, et albicantibus capilla mentis, prolixis, fibratas, continenter in aquis partim natantibus, partim in fundo reptantibus et mersis. Quare videndum merito [orig: meritò] cur Agrippae veguento addantur nuclei, qui bus etiam emplastica, obstruendique vis, alvum constipans.

COLOCASSIA, sive AEGYPTIAFABA an sit ARON Aegyptiunm putatum, Italiae nuper inquilinum?

SI QUIS ad fructuum varietatem respiciat, latius hodie multo [orig: multò] patet ambitus generis fabacei, quam [orig: quàm] quum Dioscorides Graecam fabam et Aegyptiam duntaxat memorabat: nam et nostras vulgaris neutra illarum est, et complures ex India tum Orientali, tum nova Occidentali consequuti sumus, quorum fructus aliquantum fabae aequiparantur, frondem autem et reliquam faciem, si ille absit, nullus agnoscat fabae. Eapropter illa cum primis egregia Aegyptia huc pertinere videtur, ut quae palustris soli humentis glebae sit soboles, unde apte [orig: aptè] Dioscorides Cibotii sive Arculae eruit ethymon, quod immerito [orig: immeritò] quidam carpunt, uti dicetur postea [orig: posteà]. Et frondes isti sunt quantae arborum (malim verti Petasitidis [orig: Petàsitidis], ut è Graeco potest elici, eque [orig: equè] Theophrasti et Galeni lectione.) Radix harundinacea, crassa, cruda vel cocta estur. Quare apprime [orig: apprimè] olim innotuisse Theophrasto et Dioscoridi, certum est. An vero [orig: verò] sit ista, quam Commentator sibi, aliisque persuasit, fides sit penes Bizantiam picturam: quam isti critici audaculi subsannant, acmussant Dracontio Aconito, aliisque nonnullis, ita nescio quid tale evenisse. Certe [orig: Certè] multis annis ab hinc permultas credebamus plantas nobis visas istius in plerisque Italiae locis (nam nullus erat hortus paulo [orig: paulò] celebrior illic cui deesset) verum [orig: verùm] postea [orig: posteà] monuerunt nos slores et bulbi, tametsi complures una [orig: unà] adnati, Aronis speciem esse. Sunt enim multae confertae et quasi appendicibus aliorum bulborum auctae, tuberosae, oblongae radices, esfigie quidem Ari, sed triplo [orig: triplò] aut quadruplo [orig: quadruplò] maiores, similes, et concolores illi radici, quam Apium falsum esse monui mus: sed succulentae, tenerae, intus forisque fuscedine rubiginosa: folia nobis creverunt Nymphaeae maximae magnitudine et fere [orig: ferè] similitudine, crassitie, colore, sed lirae, venulae, nervulique et supersicies fuerunt Aronis, uti et gustus: florem nullis blanditiis potuimus prolicere, neque diligentiores cultores, Pisis, Bononiae, Patavii, ubi Trivisanus Medicus habuit: nec Leo ille forensis Pliilosophus Venetiis parum studii huic impendit; in Belgio satam hiemis saevitia delevit.

ARON AGYPTIUM qui et Theophrasti, num sit recentiorum Colocassia?

SI igitur, ut non nolentes assentimur, sit Arum Aegyptium ista planta, quam dudum delineavimus, non Colocassia sive Aegyptia faba, cognationis notis quibusdam potuit imposuisse cum [orig: cùm] antiquis auctoribus: nam Palladius, ubi bulbos Col locassiae serendos praecipit, videtur sequutus opinionem et nomenclaturam Cypriorum, qui Collcassiae appellationem huic impertiunt, ut est apud Dioscoridem. Et utinam otium non defuisset Mathiolo, quum illi ostendebatur Tridenti vera Colocassia, nae ille accuratius tam visendam stirpem, eiusque [orig: eiúsque] natales, conditiones, magnis, ut par est, votibus her bariorum expetitam, nec citra laborem et sumptum advectam, verbis expressisset: Sed non raro [orig: rarò] instituti oblitum magnum virum transversum agit perorandi libido in quoslibet, qui nequeunt favere linguis et silere, cuiusmodi hic doctissimus Guillandinus, modestissimus Anguillara, Matthiolomastix Vercellensis Apollo. Itaque ob similitudinem caulis et foliorum Nymphaeam Aegyptiae fabae contulit Dioscorides, et rursum istum Aronem peregrinum Colocassiae compararunt Palladius et recentiores, cuius nostrum Aronem speciem esse, certum habemus. Quin si è Graeco non sit a)/ror i)/eror quasi Sacrum, ut in Iride fa ctum, plebecula, quae Barbam Aronis vocitat, videtur agnoscere ex Palaestino vernaculo


page 260, image: s260

et ornamento Aaronis Pontificis. Et alii foedius, sed signatius, eodem [orig: eôdem] fere [orig: ferè] alludentes, Sacerdotis veretrum, aut mentulam vocant, in conum mucronatum racemum illum purpura punicante miniatulum acinulisque stipatum, ad milii Indici fastigiatae spicae effigiem: ubique viarum marginibus et pratorum ripis udis obvium, vixdum hieme exacta folia pediculo edente bipennis effigie, quale sagittariae aut Boni Henrici, virore lurida et pallentia, maculis nonnullis nigricantia, unde etiam Dracontium vocant: radice hermodactyli fere [orig: ferè] oblongiore Satyrii Erithronii Genevensis.

ARISARUM Veronensium, Plinii ARIS.

VOCIS argumento, non tantum [orig: tantùm] efsigie et viribus perspicunm Aro congenerem esse Arisarum, quem vocat Galenus et Plinius Arim: quae vox Hippocrati, instrumentum Chirurgicum ostendit, unde forte [orig: fortè] accommodatum nomen: aut potius à vigetiore acrimonia quae huic inest, quam [orig: quàm] Aro, et qua discernuntur: alioqui non nisi magnitudine discrepantes et in Aegypto nafceutes à Plinio traduntur. Nobis tamen quae notae sunt species duae, non solum [orig: solùm] minores multo [orig: multò] sunt, sed etiam rotundius folium uni est, cuius virentis magna copia nos donavit Franciscus Calceolarius Veronensis in primis peritus Pharmacopoeus. Eam putamus alicunde [orig: alicundè] ex vicinis urbi montibus advectum fuisse, nam et alibi non procul Thermis Lucensibus habuimus: et idem bulbi, quos una in capsula cum Moly et Colocassia afferen dos curassemus, in Belgio sati ipsa Bruma in folium erupere [orig: erupêre], paulo [orig: paulò] ante [orig: antè] Ari exortum: in pedicellis loreis Cyclaminis modo, folia singula Hederacea, multo [orig: multò] minora, Ari molliora, et delicatiora. Flos fuit etiam singulis unus, uno foliolo convoluto, oblongus aspectu Aristolochiae, è lateris rimula emicante fibra staminea. Radix quanta Fumariae Plinianae, sed foris fusca, albida intus, tantopere [orig: tantoperè] fervens, ut ista Agyrtae: ridiculum quidem, sed non perinde iucundum, excitent plebi spectaculum. Quippe alicui è turba ostendunt nuculam avellanam, persuadentque saltem in os inserat, si deglutire non lubet: tum impostor, celeritate manus, qua valet, inserit hianti rustico unum ex istis bulbillis, moxque illi eomprimit fauces, quae actutum inustae bulbi impressione, contractis fibris, et tunica palati, convelluntur. Manetque misellus rictu diducto, ore hiante, ridenti similis: Sed klaus1i/genor Homericum edente.

[gap: illustration]

ARISARUM Norbonense.

HOMUNCIO quidam Stephanus Barallius vocatus, nobis perfamiliaris, propter summam stirpium Norbonensium peritiam, in qua consenuerat, et nomen in Academia indeptus erat Dioscoridis Monspelliensis, non semel duxit nos ad rivulum quem dam pone [orig: ponè] coenobium Funecinctorum, ubi in salicetis et herbidis udis eruebat radices huius, interdum unam aut alteram simul, interdum plures adnatas, maiores quam [orig: quàm] Chelidonii mino ris: folia emittentes longiora, angustiora Asaro, rigidiuscula, eoque cuncta plantula adeo [orig: adeò] arida, ut frustra saepius cupierimus flores et fructum videre, maturius marcescentes prae solibus fervidis. Nam illic quibusdam annis, humidioribus praesertim, nonnullae se produnt plantae, quae alias [orig: aliàs] aliquam [orig: aliquàm] multis annis continuo [orig: continuò] aestate recurrente praesicca, nuspiam comparent: ut est legumen illud Ferro Cavallo Italice [orig: Italicè] vocatum, nec non aliae multae.

ARISARUM angustifolium, Orthinogali lutei facie.



page 261, image: s261

NEQUIDEM illius angustifoliae Arisari, quod in hortis Belgricis, Gallicis, et Anglis colitur, nobis florem ullum aut semen hactenus visum. Quod quidem eo [orig: ] magis optabamus, quia suspicabamur Orithogali lutei congenerem. Estenim in ericetis et filicetis, Liguriae praesertim, angusto folio, porraceo, aut Ornithogali lutei, palmari, in angustum quasi pediculum, prolixum, ad imum deficiente, è cervice bulbi Auellanae nuculae paris, atu Serpentariae maioris.

[gap: illustration]

ANGVINA DRACUNTIA.

SERPENTARIAM istam maiorem, quam cuncti horti norunt, et ager Monspelliensis sponte dat, quin sit Dioscorid. Dracontium maiorem, maculis albidis, folia Haederacea promentem, nullus inficias ibit, nisi maleferiatus temporis prodigus rixato quispiam. Rectus quippe caulis, glaber et politus, extima cute anguinum serpentisve [orig: serpentísve] exuvium, maculis, fuscis, vipereis, pullis, puniceis, giluisque, transversis, obliquis, et fortuitis, adeo [orig: adeò] exprimens, ut eminus repente [orig: repentè] intuenti horrorem incutiat: sesquicubitali bicubitalique in summo è vaginula emicat, congestus in cono racemus plane [orig: planè] Ati, cui radicem ctiam non absimilem, rotundam, maiorem, seque lateratim propagantem. Qui igitur foliorum comparationem negant veram, quod [orig: quòd] non sint hederacea, actum agunt, nempe [orig: nempè] monent, propter consequutionem et arctam similitudinem, folia Dracontii dicta fuisle hederacea, cum [orig: cùm] potius debuerant hederacea illa Ari dici, quia huius postea conferuntur cum foliis Dracunculi et radice. Ubi Dioscorides, aut si quis alius Cratevanus suit, ad indolem et universum habitum plantae respexit, foliorumque laevorem, virorem, colorem nuidum superficiei contulit; quia essent perquam [orig: perquàm] affines plantae, ut vides in collatione etiam radicis: ubi singularis numeri, nulla expressione maioris, aut minoris Dracontii, bis repetit collationem. Nec universo tractu Graeciae, à nostris amicis iamdiu lustratae, ulla alia uspiam Serpentaria, quam [orig: quàm] ista, quae etiam non procul moeniis Monspelliacis inter segetes, Gladiolos et Hyacinthos laeta exit, alibique in pinguibus aruis, non diversa nisi aetate, quando decussis seminibus et summitatibus effiactis à praetereuntibus, frequenter repullulant novellae, quae potuerint Plinio persuadere, plures ut constitueret species Dracunculi, misceretque [orig: miscerétque] [note: DRACONTIUM Mathioli. ] Ari, Asari cognatas differentias, ut in Bechio, allisque locis illi contigit. Nec alterius plantae videtur geminata descriptio apud Dioscoridem, sed ab alio quopiam, paulum [orig: paulùm] diverse [orig: diversè], ut fere [orig: ferè] fit, descripta, Lubenter nos et grati illam à Senensi Rapi efsigie adductam, nec tamen descriptam, spectatum ivissemus quo [orig: quò] loci ille dicit, ubi saepius srustra sciscitati sumus: negant enim Patavini, Veneti, Veronenses Pharmacopoei, et doctissimi complures, usquam sibi visam: negabant item Cortusius et Anguillara nobis anxie [orig: anxiè] seiscitantibus.

AQUATICA ANGVINA, sive Dracunculus.

IUXTA rivulos et labentes aquas frigidarum ac calidarum regionum, ut in Belgio, Northmannia, Apulia et Hispania Granata, sponte istum emergere asserebant nobis, qui in hortos suos indidem transplantarunt: cauliculis solia haederacea gerit, maiora Ophioglossi, superne [orig: supernè] acuta: in caule humili subpurpureo vix palmati florem rubullum, odorum, non absimilem Serpentariae, è radice fibrosa, geniculata, latius serpente, et multis fibris humi depacta, nullo bulbo appenso aut annexo, urente gustu et crustas excitante.

[note: a)/s1aror. ] ASARUM Baccaris, sive Baccatus diversus à BACCHARE, Nardus Rustica.



page 262, image: s262

Germ. Hafelwurtz. Gallis. Cabaret, oreille d'homme. Belgis. Haselwortel, ende Mansooren.

NON video quid negotii fuit quaenam Asarum esset, quidve à Bacchari distaret dignoscere. Sed ambitiosa huius aevi declamandi licentia mavult rixari, quam [orig: quàm] docere, qut doceri. Qui enim Baccharm videt, etiamnum apud Italos et Hispanos, apud Gallos item Cabaret hanc dici, leviuscula Metathesi, voluerunt Baccharim fuisse Dioscoridis: illud autem caput, aut idem cum isto, aut reiectaneum esse. Atqui discrimen utriusque satis perspicuum cum [orig: cùm] nos illic ostendimus, tum hic [orig: hîc] addimus: nominis confusionem neuti quam fraudi esse debere nostrae cognitioni. Baccarim hanc forte [orig: fortè] vocatam dicimus, quod [orig: quòd] Bac culis similes, aut Vacciniis ferat lagenulas similes, illam alteram panxarir, sive Baccharim, propter odoris commendationem. Quare quando Plinius negat Asarum Coronis addi, eoque [orig: eóque] sic vocari, putamus voluisse dicere, ex hac aptari nullas scopas lustrales verendis Deorum aris, quales colligebantur ex Verbenis, Verbascis, et similibus comosis firmioribus. Nam hic [orig: hîc] Dioscorides stefwnomatiko\n asseverat; et ipsa planta id confirmat semper virentis fo lii laevore cum [orig: cùm] sit, ramulis viticosis, et pediculis flectilibus in corollas aptis, floribus purpureis, odore Nardi; radice exili, fibrosa, admodum [orig: admodùm] vivaci, non solum [orig: solùm] domi, sed et ruri sponte [orig: spontè] enata, in montium convallibus humentibus, syluosis, Allobrogum, Sabaudorum, Galloprovinciae, et Pyrenaeorum.

ASARINA, aut Saxatilis Hederula.

ASARINAM vero [orig: verò] raro [orig: rarò] nisi locis montosis et saxeis vidimus, in Galloprovinciae, Delphinatu, et Norbonae montosis; cuius quidem perplures notae sunt, quae Hederae terrestriconveniunt, proindeque nonnullis Hedera saxatilis dicitur: hanc urinas ciere scimus, an alvum ducat compertum haud habemus: nec tamen id inficias imus: nam huic forte [orig: fortè] usu venit quod de Asaro asserunt. Si tenuissime [orig: tenuissimè] teratur potu, lotium; sin negligentius, alvum et vomitum ducere. Sane [orig: Sanè] putarim, quia tenuissimarum partium, decoctum celerrime [orig: celerrimè] ventriculi fundum et duodenum transuectum illico [orig: illicò] hepatis vi ulterius moeseraicas rapi vix dum collutis ductibus, aut leviuscula impressione inibi relicta: at subest ratio argutior, hydopotae non pauci, praesertim splenetici, etiam reserto cibis ventriculo, moxquam [orig: moxquàm] frigidam hauserunt, rugitum, gravitatemque in splene praesentiunt, nullo ventriculi aut hepatis percepto fastidio. Nempe [orig: Nempè] venae, quae superiores mcdiasque stomachi partes à liene traiciunt, suis ramis hauriunt illi co [orig: ] maximam liquoris copiam, rapiuntque in splenis maiores venas, unde flatus, gravitas, murmurilli.

SOLDANELLA Montana.

QUAE arduis montibus oritur et periclitatoribus Germanis montana Soldanella nuncupatur, celsis Alpibus quae Inspurgum et Ravispurgum ambiunt, nobis collecta fuit, cum [orig: cùm] quidam ex illis Theophastinis aeruscatoribus folia decerpta, cuticulaque summa deglubita ascitico abdomini admoveret, et aquas se educturum citra ullam calfactionem aut tractionem assereret: vulneribus etiam illico [orig: illicò] mirifice [orig: mirificè] carnem claudebat, et cicatricem obducebat. Folium crassiusculum et subastringens, amaricante sapore Soldanellae plane [orig: planè] simillimum, unde nomen, illi autem flos Gentianellae minoris caeruleus. Audio quibusdam montibus. Auinione non dissitis, magna gliscere copia.

[gap: illustration]

page 263, image: s263

*kra/mbhqalas1s1i/a. SOLDANELLA. Brassica marina.

Ger. Meerwinde. Ital. Cavolo marino. Gal. Chou de mer. Ang. Sea cole.

VULGATISSIMA haec non modo [orig: modò] meridionalibus litoribus maritimis, sed etiam ad Septentrionem Angliae, Belgiae, et Nortmaniae, abunde [orig: abundè] provenit folio Asari minore, crassiore, in viti culis pedalibus et cubitalibus, humi sparsis: flore pulchello, purpurante, Volubilis, nolae instar. Semine nigro, duriusculo, anguloso, Poeoniae minore. Tota muccagineo succo praegnat, qui denstatus Hydropicis, cum [orig: cùm] intro [orig: intrò] sumptus, tum abdomini admotus, multum commodi praestat, notiore quam [orig: quàm] tutiore experimento.

GRAMEN PARNASSI hederaceum recentiorum.

PERPULCHRA herbula, floribus candidis, Ranunculi, venulis fuscis, pallentibus depictis, in viticulis dodrantalibus, semipedem et pedem longis, inferne [orig: infernè] rubellis, et à me dio ad radicem, folia Cochleariae adolescentis, vel Chelidonii minoris aut Hederae, sed multo [orig: multò] minoribus, nitidis, virentibus: radice crassa, tenera, multis fibris recta [orig: rectà] depacta, in pratis et udis pascuis Angliae ad Oxoniam, Pedemontium, Belgii et Northmaniae: semen in utriculis, subruffum, exile, legebamus per caniculares dies dictos: sapor subdulcis, gramineus, tantillum acrimoniae prodit: magis congrua descriptioni facie, quam [orig: quàm] usu comperto, gramen Parnasium sanxit hanc herbariorum Germanorum Senatus, Bras von Pernassus vocans.

fqo/ra PHTORA Valdensium et Thora.

NON inscite [orig: inscitè] quis inseret huc illam istis persimilem herbulam, quae passim montium Alpiumque accolis vocatur Thora, interdum nulla adiectione, interdum Valdensium. Etenim multum [orig: multùm] diuque venatores illius Alpinae gentis uti sunt, uti etiamnum multi alii, ad ferarum cap turam, quibussolo succo expresso, et spiculis illito certam citamque parant perniciem, qua namque haeserit telum, aut vulnus fercerit, subire repente [orig: repentè] virus, quo illico [orig: illicò] ora vulne ris (nisi praecisione antevertant) corrumpuntur, putrescunt ve: unde Phtora nuncupata, vestigio manifesto de Graecis relicto: quippe fqo/ra corruptio, nex, venenum, aut mors. At hi quibus multis periculis notae sunt vires earum omnium herbarum, quae vulgo nuncupantur Sagittariae, cuiusmodi cum multis Aconitis, etiam Hellebori sunt, Hispanis vocati hierua de los abalestrieros, praeut ista est, ceteras prop è elumbes et incertas ducunt. Huius vero [orig: verò] ineunte Vere ius premitur, atque vesiculis, aut potius ungulis et cornibus bovillis reconditum emitur mittiturque venum ad emporia finitima, ubi ad usus annuos venationum sibi comparant ferarum insidiatores, quos vicini Delphinates, Allobrogi, et Provinciales vocant, Bessiers vel Lobatiers. Qui quidem movere potuissent istum Pseudocommentatorem, ne Pseudoaconitum astrueret, ut quae funesta dote superet quoduis Aconitum et toxicum. Hanc nos ex montibus Genevae conterminis primum [orig: primùm] Italis plerisque ostendimus: Cardanoque [orig: Cardanóque] qui tum primum [orig: primùm] suo de venenis libro, multam illius mentionem fecerat, neque dum noverat, dono tulimus, cum huius antagonista seu hostica anthidoto, Antithora etiam vulgo [orig: vulgò] sic dicta. Sesquipalmum vix superat caulis, glaber et iunceus, cuius è medio et summo saepe unum, raro [orig: rarò] bina, rarissime [orig: rarissimè] toto caule terna aut quaterna folia orae circinatae, et tantillum cristatae: superficie [gap: illustration]


page 264, image: s264

glabra et rigidiuscula non hirsuta, laevore et colore viridante, nonnihil ad Cyclamen accedunt, sloribus luteis Pentaphylli, Tormentillaeve. Radicellis aliquammultis quasi torulis oblongis, in imo exilioribus et acutis: superne [orig: supernè] autem quasi nodulo collecti, Asphodeli aut Lcucacanthae nostrae similitudine et candore cespitem amplexae, quasi Cancri forcipulae, quod Theophrastus vocat enkarkinousqi, ab cancrorum pertinacis amplexus imitatione. Cu iusmodi ea quam è celsioribus Sabaudiae Alpinis val a'Engrogne, vocant, hic [orig: hîc] damus, Nam in hortis mechliniae cauliculo singulari singulum florem Ranunculi dedit, amico stirpium perquam [orig: perquàm] studioso Georgio Riensi.

*kukla/minos2 CYCLAMEN folio H ederae.

Offi. P anis P Orcinus. Ger. Erdt apffel, Seuwbzot. Bel. Eerdt appel. Gal. P ain de Poureeau. Ang. Sowbrede.

INSINVAT Cyclamini vox tum folii ambitum circinatum et circulare, tum etiam orbiculatum radicis bulbum, unde facilis dignotio vulgatioris Officinarum: Num ex montibus Alpinis Rhaeticis in Italiam proficiscentibus, locis udis et faxeis itineribus obvia passim alia, quae non folio circinato ut Asari aut vulgati Cyclaminis est, sed potius triplici mucrone distincto, herbae Trinitatis aut Hederae Helicis modo. Eadem etiam Norbonae riguis montibus et hortis crebra. Eius radices quae vetustiores magnitudine alterius sunt: quae novellae adeo [orig: adeò] exiguae, ut Auellanae magnitudinem vix superent. Adultioribus caulis promitur exilis, teneriusculus, et in humum pronus, èquo praelongis pediculis folia surrecta fastigium versus, ubi sunt flores purpurei communis Cyclaminis prorsum similes, purpurei: nonnumquam et luteos Verno tempore exortos nondum foliis emersis memi nimus nobis attulisse commilitones: Florent cnim Vere et Autumno interdum odorati, alias [orig: aliàs] non. Huius vires communi pares, et usus frequens Norbonensibus ad Hispanicam lu em. Doctor Senensis ubi ex Mesuae maiorem et minorem facit, tandem dixit se minorem vidisse solum [orig: solùm] uno tractu: eam tamen neque verbo aut icone docuit. Decuit tamen illum sinere nos scire quaenam ista esset radix, et an ab hac nostra differet, quando multa minus utilia variis locis inserit.

Aristolochia Lopga. Rotunda. Polyrizon Pli. et Gal. Clematitis.

COMPLURES iam sunt anni cum Academia et Pharmacopoei Monspellienses quatuor Ari stolochias notissimas, et usu receptas habuerunt: quas hic [orig: hîc] propter ardeliones, qui temere [orig: temerè] res sibi nec visas, nec auditu cognitas pervertunt, potius quam [orig: quàm] produnt, operaeprecium fuerit oratione et icone perspicuis notiores facere. Ac primum animum huc advertat vestigator, tantam esse trium, Rotundae, Longae et Polyrize P linianae, foliis, caule et flore similitudinem et parilitatem, ut ne perspicatiori quidem, et exercitatiori interdum liceat non decipi: nam folium cunctis circinatae rotunditatis, magnitudo fer mepar [orig: mèpar], è caule lento flexili: floribus color partim ex luteo nigricat, forma omnibus eadem, unde discrimen vel attentius intuenti vix patet inter ipsas tres Aristolochias: ac nisi radix certiorem faceret, nullum non fallere posset. Id tamen interesse depraehendes, si quando loca ubi omnes magna copia nascuntur, ut toto Narbonensi tractu, lustraris, Pistolochia toto habitu aliquanto [orig: aliquantò] minor, neque fclii, neque

[illustration:

LONGA vera.

]



page 265, image: s265

florum aut pomorum differentia nulla, uti neque seminis, radice tantum [orig: tantùm] differunt, quae Lon gae, forma digiti, cum [orig: cùm] pusilla, qualem videtur describere Dioscorides, cum [orig: cùm] vero [orig: verò] provecta, quadruplo [orig: quadruplò] maior, foris colore fusco vel atro, intus flavet Centaurei magni colore.

[illustration:

Aristolochia Polyrhizon, sive Pistolochia Plinii.

]

POLYRHIZO gratior odor multo [orig: multò] et aromaticitas; radix multis fibrosa capillamentis Hellebori modo, prolixioribus tamen, et flaventibus ex atro. Rotunda utrivis perquam [orig: perquàm] similis; verum [orig: verùm] folia aliquantum rotundiora, et nigriora Longae Aristolochiae, non Pistolochiae, ut plurimum, [note: ORYUNDA. ] nam situ mutari possunt et solent: flores itidem, ut folia, obscuriores, es per messes turgent lagenulae, nucis moschatae pares, semine fusco praegnantes, ad basim compresso, et apice donato; ea cadem plane [orig: planè] quae inter marem Myristicam et feminam nuces intercedit discrepantia. Rotundae autem radix iam valde nota, Italiae et Galliae Norbonensis; sed non perinde in usum deducta, ac potius Chirurgis, quam [orig: quàm] Medicis, magno sane [orig: sanè] dedecore artis, et incommodo aegrorum: Quibus commendamus Indicas merces, plerumque tempore viet as, aut cariosas: haec autem nostratia recentiscima ignorare non pudet. Tam efficaces quippe sunt Longa, et Polyrhizon praesertim, ut radices utriusque pari momento, partim intro dato, partim in pessario admoto, elicuerint fetum iam sesquidiem frustra erumpere conatum, fetusque involucra lacerata, enixam puerperam, tridui cruciatibus pene [orig: penè] enecatam: eoque [orig: eóque] multus omnium usus apud Monspellienses. Polyrhisae quidem Aristolochiae, indictae Diosco. et incognitae Commentatori, radices, in usum Rondeletius revocarat, propter plantae ignarationem iamdiu desitum, et tamen praeferendum reliquis duabus, tum suavi aromaticitate, tum medicata efficaciorc facultate: cuius merito Andromach, et Gale. Theriacis aptiorem prae Rotunda et Longa praeceperant; at utranque de odore et sapore exploranti, multo [orig: multò] ignavior [orig: ignaviór] comperitur Clematitis, quam falso [orig: falsò] tenuem apud antiquos Theriacae scriptores vocatam putabant Itali: est enim ista implexa multis viticulis tenuioribus quam [orig: quàm] Asparagi, aut Clematidis alterius caeruleae; sed non dissimilibus, qualem in Olivetis, segetibus siccioribus, nos, comilitonesque [orig: comilitonésque] nostri toties videbamus et eruebamus, quoties Monspellio Botonetum versus et Castrum novum prodeambulatum ibamus. Inibi etiam locis pratensibus et udis Rotunda luxuriat. Longa vero [orig: verò] prope rudera coenobiorum, via quae Frontignanam ducit plurima. Procoemiscue [orig: Procoemiscuè] adeo [orig: adeò] utravis, item Rotunda et Longa in pratis ad oppidum Villae novae, ut vix discernere queas.

CLEMATITIS.

NON parum notiorem et frequentiorem Clematidem, tum vineae plurimam, tum et arva frigidiora dant in reliqua Gallia, cuncta Italia: deinque Germania, et Flandria sponte habent: multo [orig: multò] proceriote fruticat viticeo sarmento, cubitali; flore luteo, caule cubitali, fructu oblongo, magnitudine parui oni: semine intus lato, radix exilis, odorata. Huic vires ignaviores ceteris, et usu obsoletior, praeterquam [orig: praeterquàm] apud omniscios Appollinem et Mathiolum, secutos faecem Pharmacopoeorum; qui cum [orig: cùm] Longam et Polyrhizon numquam vidissent, et Italiae nihil uspiam plantarum deesse à Mathiolo persuasi essent, illi facile [orig: facilè] et falso [orig: falsò] persuaserunt, Clematidem essem genuinam Longam. Hincque tot morolae Laureati Appolinis disquisitiones, qui cum [orig: cùm] hanc in Biblioteca pictam ex auctoribus frustra quaesisset, et Mathiolo seribenti, prope fossas emergere, fidem habuisset, illuc illum sequutus, dum venatur, una [orig: unà] suo more, in fossas lapsus est. Res ipsas


page 266, image: s266

qui inspectione notas habuerit, et tum mente, tum manu concinne [orig: concinnè] digerere noverit, facile [orig: facilè] ex voculis perperam asscriptis, sese et lectorem extricabit, et perplexas aceruationes istorum declamatorum aut ridebit, aut declinabit, nec se rubus, sed sibi res subiciet. Pistolochia Fuschii, quam Plinii Capnon esse, nullus iam ambigit, plurimum aberat à Polyrhizo: hincque licet documentum videre humanae imbecillitatis et satagentiae, quae etiam optimum quemque, et veri amantissimum, ut fuit Fuschius et Dodonaeus, non raro [orig: rarò] transversum agit: modestia horum tamen potius gratiam, quam [orig: quàm] censuram merita est: Alioqui vides Pistolochiam à crebra radicum propagine prolixa sic nuncupatam, et descriptam. Contra Capno utrique rotunda vel glomerosa radix: maioris, quanta Castaneae nux magna, inferne [orig: infernè] concava: minoris, nuci avellanae par. Fumariae folia latiora, caules, flores, sapor et odor, cetera similia, unde Capnos: et vides quid profuerit error: etiamnum hodie clinicae et Chyrurgi Batavi isto errore imbuti ad vermes necandos et vulneribus utuntur, non infelici tamen successu.

i)/ior porfurou=r. VIOLA purpurea.

Ger. Blauw Veiel oder Mertzen violen. Ang. Violet. Bel. Nioletten. Gall. Violettes de Mars.

VT fere [orig: ferè] prima ortu, sic in prima commendatione utilitatis et delitiis inter vernos flores Viola purpurea, sic Graecis vocata ab Io vacca fabulosa, cui pabulo haec suerit. Nihil frequentius et visitatius ubivis gentium, tum officinis, tum plebeis commodis, toto vertente anno, foliorum virentium, et florum recentium, Vere praesertim. Eximia namque fragrantia blandiuntur quae saturiore purpura nigra lucent: flores albae quippe ubique etiam vulgatiores, nullo aut sane [orig: sanè] languido, placent odore, ad Cordiales condituras, Syruposque [orig: Syrupósque] et catharticas decerpuntur, usurpantur, aut siccati umbra servantur. Nullibi Europae cultu luculentiores, magnitudine, fragrantia, colore, et proventu visuntur, quam [orig: quàm] Antuerpiae officinis, quibus parant caeruleum violaceum Syrupum ex pluribus infusis, saccharo addito, Soli 20. aut 30. dies expositis. Angliae horti delitiis, aediumque ornamento et olfactoriolis alunt. Sed semine cassam orbamve [orig: orbámve] fecit hanc duplicem vocatam Violam, florum luxus, fraudato seminis genio. Etenim si rursum negligatur, nec frequentius transplantetur, ad ingenium redit, siliquosaque, fecundaque seminis albi, rotundi, pusilli, miliacei, mollioris, meduilosi, ad purgandum utile, sed calculosis utilissimum.

VARIETAS.

QUEMADMODUM loci et frequentis transinotionis occasione, flores maiores, coloratiores, et semina nulla edit: sic in nemorosis, umbrosis, frigidarum regionum, qualis Anglia, Belgia, vel calidiorum montibus arduis, sicuti Veganii et alii Norbonenses montes, ramosos cauliculos emittit, sesquipalmares, teneros: et ex intervallis folia oblongiora, altius serrata: siliquasque in tres fissuras dehiscentes, longiores: flores concolores, inodoros: nonnihil tota ortu et positu Violam flammeam imitata. Neque tamen specie, aut natura diversa à Martia, ne tantopere [orig: tantoperè] sibi plaudat Commentator, qui inventa Labrusca, insultare videtur Baccho.

VIOLAFLAMMEA, coloria, calida.

Germa. Freyscamkraut. Gallis. Pensees, aut menues pensees. Belgis. Penseen. An. Hartys ease, Love in ydle pances.

[note: Varietas. ] SICCIORIBUS hortis pratisque [orig: pratísque] siticulosis haec admodum similis violae fruticosae, sed angustioribus, longioribus, laciniosisque foliis, caulibus quadratis, tenellis, succulentis, reptantibus: florum tricolori vatiegati elegantia et magnitudine violae Martiae aemula. Sedula etiam culturae opera, nitidiore bicolore purpura, candore immixto, intermicant flammeis violaceisque foliolis quinis et quaternis, gustu subacris tota est.

SAXIFRAGIA ALBA Chelidonioides.



page 267, image: s267

IN serenda huc est haec, magis figurae merito quam [orig: quàm] temperamento, aut vi calfaciendi et incidendi sua, unde radicem ad calculum laudant, et Saxifragum dictitant, illius enim albae Strumosae et grandinosae nigrae filamentis et fibrillis haerent pendula exigua quasi gran[?]la, qualia Chelidonii minoris, fusca et obscure [orig: obscurè] purpurea, acria, amara, à vulgo semina falso [orig: falsò] putata, propterea quia observarit sese propagare ex aliis atque aliis bulbillis, nova sobole succrescente: folia nonnullis ima erumpunt è pallore virentia, in pedicello pilloso, rotunda, cristata, mollia, minora, similia Asarinae aut terrestris Hederae. Caules etiam villosos, pedales, et sesquipedales, quibus foliola florum nonnulla summatim habent albicantia, Nasturcii quadantenus colore, effigie, aut Erucae. Magna copia et magni nominis haec in sterilibus, et fodinis lapidei carbonis, via Bathonensi in Anglia, Belgio etiam et Northmannia, acceruant mulierculae grandinosam nondum florentis plantae radicem, vocantque Saxifragiae semen: peroptimum ex vino vel polline ad calculum pellendum, farctusque [orig: farctúsque] renum, ureterum et visicae extergendos.

SAXIFRAGIA AUREA Lichomifacie et natali.

HVIUS videtur species illa herbula palmaris et perquam [orig: perquàm] similis foliis: sunt enim rotunda, et similiter circinata, crassiuscula, nigriora: sed radix tenella prolixoribus et comosis fibris, multos hinc inde cauliculos emittens, in quorum summo flosculi emicant aurei, unde utriculi semina per maturitatem pandunt hiantes, rotunda, parva, rubella, sapore herbaceo, frigido, insipido, et prorsum eiusdem tum figurae, tum naturae, quae Hepaticae aquaticae: qua cum Martio et Maio bellula in Angliae Northmanniae et Belgii humentibus atu Lichenis saxeis et parietinis substilliis et manantibus floret. Usum putarim von alium quam [orig: quàm] Hepaticae aquaticae, aut Lichenis.

GARYOPHYLLATA, sive GEUM Alpinum Recentiorum folio Hederaceo.

NOSTRIS herbariis hanc Alpinam Geum quoddam facientibus, non adversamur, quia nescimus, sitne potius ad Saxifragas supetiores referenda. Folia quippe in imo plura, Hederacea, nonnihil cristata, circinnatione Asarinae, aut Saxifragiae albae, sed maiora sunt. Caulis è radice geniculata, ex fusco ruffove [orig: ruffóve] albicante, rectus, gracilis, cubitalis, summo ramulis divisus, et flosculis albis, stellatis onustus: tota nonnihil calefacit, exsiccatque gustu Caryophyllatae, aut Saniculae.

[gap: illustration]

Hedera terrestris, an Chamaecyssos Diosco? Chamaeleuce, sive Populus pumilla, an Populago, Dotterbloemen, sive Farfrugum? Hedera Nigra corymbosa communis. Lutea. Alba. Heaera Helix. Cymbalaria Italica hederaefolio. Smilax aspera, non est Sarsaparilla. Sarsaparilla. Smilax lenis.


page 268, image: s268

Scammoneum Antiochenum. Monspelliacum. Dragredium. Helxine Cyssampelos. Volubilis minima. Campanula Lasura, Asureus sive caeruleus convolvulus Hederaceus. Bryonia Alba. Nigra. Viorna. Clematis altera. Clematidis alterae Varietates. Flammula. Lupus salictarius, Vitis Septentrionalium. Vitis vinifera. Labrusca. Apocynon. Peripolca repens. Clymenon, sive Ciciliana Italorum. Periclimenon. Seseli Aethiopicum Diosc. folio bederaceo ad Peryclimenon accedens. Lybanotis Theoph. non est Aethiopicum Seseli. Capparis. Vinca pervinca, sive Clematis Daphnoides. Asclepias. Viscum. Polygonatum. Ruscus. Hippoglosson. Laurus Alexandrina.

HUMILIS HEDERA, Hederula, sive Chamaecissus.

EFFIGIEM, vires, atque nomenclaturam plebeiam vulgaris hederae terrestris expendenti, vix ulla se offert planta quae aeque [orig: aequè] scite [orig: scitè] quadret Dioscorideae Chamaecisso: [note: Ger. Sundelrab An. Alehove. Belgis. Onderhave. ] sic dictae (ut verisimile fit) sicut Chamaepeuce, Chamaedris, Chamaeciparissus, et Chamaepitis, quia hederam prae se ferret, specie tamen differret, uti facit terrestris Officinarum Hedera, quae amarore et viribus Dioscoridi memoratis, ad obstructiones discussu perdificiles, nec non arthriticos affectus valere, Barbarae praxis crebrum experimentum testatur. Verum [orig: Verùm] qui malunt litigare quam [orig: quàm] invenire, obiciunt folia Macrotera, ubi nos Microtera (quae transmotiuncula unius literulae frequentissima est) legendum suspicamur. Respuunt etiam flores Leucoii minores: atqui respuerent potius in Anthirrhino, quem Violae Leucoii assimilat Dioscori. sunt et huius purpurei caliculi filaceis flosculis non ita dissimilibus. Reliquaeque notae adeo [orig: adeò] suffraguntur, ut qui hanc hocloco excludunt, dum nullam sive potiorem, sive deteriorem susficiunt herbam, parum gratiae ineant à rei Medicae candidatis, et à nostris Practicis merito [orig: meritò] ambitionis praecipitis in suspicionem veniunt. Passim abunde [orig: abundè] haec provenit, et noscitur ab omnibus, iuxta fossas et culta, ut Dioscori. monet. Qui etiam flores candidiores quam [orig: quàm] Albae violae desiderant, minus accurate [orig: accuratè] vulgatos legisse videntur codices, qui non habent album slorem, Nec si Plinius Spicatum tritici florem habet, illico [orig: illicò] idcirco sequendus, quando Dioscorides nullam facit mentionem, et Plinius solitus est non paucis in locis permiscere notas, vel audacius Latine [orig: Latinè] vertere, ut proximo facit capite de Chamaeleuce: quem tamen nos lubentius excusamus, quam [orig: quàm] incusamus, hoc saeculo alienae famae vorandae avidissimo.

CHAMAELEUCE, sive Populus pumilla, an Populago?



page 269, image: s269

HANC etiam quaenam sit, vix nisi de nomine coniectari licet, adeo [orig: adeò] ignotis notis prodi dit Dioscorides: verum [orig: verùm] si quae sit uspiam nostris in terris Populum proxime [orig: proximè] imitata foliis planta, ea erit, quam vulgus Germanorum Dotterbloemen vocitat, Latini autem, Farfrugum: qua pratis nihil notius aut frequentius est, vicina, aemula, et convictrix Chelidonii minoris, prope quam collocavimus. Ad renum lumborumque dolores epota mulcere [note: Utra quadret A melo Virgilii. ] posse, si quidem crassis et flatulentis muccoribus sint oppleta, facile [orig: facilè] credet, qui gustarit, et noverit partim urinas ciere, partim etiam in alimentum adeo [orig: adeò] multum et laudatum abire, ut vaccae primo Vere pastae, lac perbonum efficiant, et inficiant butyrum luteo colore.

*kis1s1o\s2. CORYMBOSA HEDERA Communis.

Germa. Epheu. Gallis. Lierte. Belgis. Neyl. Ang. Iui.

MALIM *kistor dictum à textura porosa et spiraculis innumeris sere [orig: serè] pervia, quae vinum transmittunt, quale Catoni et Varroni Cissymbion poculum est: quam [orig: quàm] à pusionis Citti saltantis in Hederam Poetica [orig: oëtica] deformatione à Baccho versi, ut fabulant Graeci. *kisthris2 item pumexve [orig: pumèxve], sive porosus lapis, indidem videtur deductum, et utrumque a)po\ tou= ki/os2, sive Curculione, qui cuspidula, aut acu, potius quam [orig: quàm] ore triticum hordeumque terebrat. Latini ab edendo Hederam dixerunt: Etenim arborum importuna amasia, et veluti assentatrix, cortice rimoso impacta, maceries vetustiores demolitur, et radicatis propagationibus arbores amplexa, enecat et exedit; praesertim illa species quae maior et arborea vocatur: non item quae Helix. Nec plures duabus novit nostra aetas differentias genericas: tametsi quamlibet multas dixerit species Dioscorid. quae forte [orig: fortè] melius decernentur varietates, quales agnoscit quaternas quinasve è duplici specie vulgaris arboreae, quae cunctae genti notissima, virere etiam invita Bruma solita est: Fronde in imo per initia arcuatis, et semilunatis angulis triquetra, ut sunt Trinitatis herbae dictae: Vetustiora autem in editioribus viticulis circinata, qualia Cyclaminis: floribus congerie muscarii glomerosi aestate defluxis, corymbos botrosve [orig: botrósve] glomerosos ineunte hieme matuerescentes, Ligustro similes, cernere ubique viarum est: item circa uda, et ripas humentium regionum frigidarum ac temperatiorum; nam et calidissimarum impatiens est. Huius multae varietates sunt, quae antiquis persuadere potuerunt, ut plures differentias, sive species statuerint: tametsi discrimen è Baccis duntaxat Dioscorides accersat, uti in Malis, Nucibus, et aliis fructibus vulgo [orig: vulgò] fit.

Arborea Hedera rectae.

Quinetiam arborescit quaedam, suapoeque stat stipite, nulli innixa pedamento, qualem in syluosis quibusdam Angliae meminimus, Orthocissum antiqui dicunt. Interdum etiam quibusdam locis xerampelino colore folia nitent. Pisis nobis ostendebant herbarii corymbos caesii et albicantis coloris. Melinos subfuscos corymbos pleraeque plantae satae in hortis Italicis et Germanicis ex Campania et Apulia, hodic maturant.

HELIX, sive provoluta, sterilis Hedera.

HUMILIS plane [orig: planè] haec minor et infrequentior concinne [orig: concinnè] vocata Helix fuit, quia secundum sarmentosos sunes exserat claviculas capreolosve [orig: capreolósve] viticeos, qui humi panguntur, et propagatione quadam quasi in spicas et anfractus provoluuntur: interdum etiam serpendo muscidis truncis et caudicibus advoluitur gracilioribus sarmentis, folia minora altius triquetro segmento sinuata, edentibus, plane [orig: planè] superioris, sed minora minorisque usus: nec enim vel folia huius decerpuntur, vel Gummi ullum officinae ex hac colligunt: Quin nec fructus quidem ullus in ea observatur, unde sterilis putatur. Verius autem haec nuncuparetur terrestris Hedera, quam [orig: quàm] illa Barbarorum, nobis paulo [orig: paulò] ante asserta Chamaecissos Diosco.

CYMBALARIA Italica, Hederaceo folio.

VENETIIS, Patavii, et vicinis pagis passim in adium patietinis Hederae, aut Alsines modo dependet istaec, folio sinuato, Hederaceo, mollicello, laevi, in flexilibus, exilibus et tenerrimis, capillaceis, pedalibus et sesquipedalibus Cassitae cauliculis. Flosculi


page 270, image: s270

luteovirentes Elatines, sive Veronicae feminae pares et similes. Illic Pharmacopoei, penuria et ignoratione Cotyledonis veri, miscent Populneo unguento.

SMILACIS ASPERAE, et SALSAEPARILLAE figurae et naturae discrimen. SMILAX ASPERA.

DIFFERT haec à laevi vuis foliis, spinis, radice, floribus, viticulis, atque viribus, denique natalibus. Quippe non nisi montosis et collibus fervidiorum tractuum, Romaniae, Hispaniae, Linguagoitae, ubi plurima, horridis aduncisque crebribus spinis, Rubi ritu, implicat mordicus proxima quaeque; assurgitque ultra supraque parietes et sepes vicinos. Folia Hederacea, longiora, Bryoniae nigrae ambitu et superficie: non incisa, sed laevia, et in medio, secundum strias nervulorum, spinulas habentia atrovitentia, acinosque rubros, racematim copiosos, Ribes magnitudine et modo: nec flores dissimiles Ribes utriusuis ra cemosi, sed albi. Radices tametsi longius excutrant subter humum, ternis aut quaternis ulnis longiores, non tantae tamen cum Salfa-parilla similitudinis sortitas scimus, quantum hactenus persuasum doctis quibusdam fuit: qui scriptis mandarunt Salsaeparillae ean dem plane [orig: planè] esse: cuius tamen conspicuae intuenti patent, à Smilacis radicibus, differentiae. Siquidem Smilacis geniculatae, articulatis segmentis radices, candidae, foris nitentes, Graminis carnini, aut Harundinis valatorii.

[illustration:

SALSA-PALLA.

]

At Parillae crebris loris prolixissimis, ab uno trunco radicis magno, praeduro, strumoso rugosisque capitibus, hinc inde subtus, ut in Asparago, vel Rusco, oriuntur numerosi concolores lori, aequabiles et sine geniculis vel nodis; recti, flexiles, cortice duriuscuculo, pullo, rugis striato in longitudine, quam vicenum pedum interdum metiti sumus. Intus farinacea medulla, non ita ingrata, sed viscida, nonnihil emplastica, amaricante, nec tamen calorem prodente. Eapropter perspicuum est, non magis esse Smilacis, Rubi, aut Clematidis alterae Viorna dictae, quam [orig: quàm] sint Cinnamomi, et nonnullae arbores,


page 271, image: s271

tum Indicae Orientalis, tum Perunianae nostra Laurus: Tametsi haec possit nonnulla eadem: quae illa praestare. Neque si Colutea simillima est Senae, ideo [orig: ideò] continuo [orig: continuò] eadem astruenda. Sed stipites quos habemus Salsae, ex eodem radicis praegrandi et capitato nodo lignoso, intus slavescente, Aristolochiae rotundae tuberosae magnitudine, et colore, exeuntes, pollicem, aut maximum Rubum crassitie superant: sed praeduri lignosique, crebros nodos admodum exstantes circa artisulatas commissuras crebriorum uncialium, frequentiumque intervallorum, atque aculeosaduncos deorsum versus nonnihil depressos, rigidos habent, et valdequam [orig: valdequàm] Rubum imitantur aspectu, potius quam [orig: quàm] Smilacem: verum [orig: verùm] gustu neutiquam astringente, sed ferme [orig: fermè] insipido, nec ut radicis emplastico: eoque [orig: eóque], ut certo [orig: certò] scimus, minus efsicaci: Folia tamen quidam amici, qui viderant, asserebant non admodum abesse ab Smilaceis. Optima habetur quae plenis medullosisque est flagellis, solida, candida intus et habitior, quaeque facilius in aequas tota sui longitudine partes divellitur: huius namque libram semissem plus virium habere experiuntur, quam [orig: quàm] alterius strigosae et gracilioris, nigrioris, decem aut duodecim uncias. Debent tamen institui decoctiones non minoris quantitatis, quam [orig: quàm] 10. aquae librarum, ad uncias duas, tres, vel quatuor radicis: non, ut quidam Medici nostrates scripto imperant, aquae libra 3. ad unciam unam radicum. Citius namque disflarit aqua (nisi in diplomate id praeceperint) quam [orig: quàm] radicum vires bulliendo eductae fuerint. Radicis namque medius torulus vel corculus, qui lori instar est, durior est, quam [orig: quàm] ut tam cito [orig: citò] vires deponat. Unde quilibet facile [orig: facilè] percipiet, quam [orig: quàm] parum [orig: parùm] comperta sibi ex alienis paginis in suas transferat et posteritati offerat Commentator, qui eximii ingenii et Italorum superioribus annis doctissimum Medicum Fallopium mendacii insimulet: atque istius de Salsae-P arillae, atque eiusdem sententiae, admodum [orig: admodùm] incertae, auctorem faciat Guinum suum praeceptorem, quem virum auditione, dum Pisis essemus, accepimus tantopere [orig: tantoperè] flagrasse rei plantariae cognitione, ut etiam nihil non lustrasse montium, nemorum, praeruptarumve [orig: praeruptarúmve] rupium Hetruscarum, et Tyreno vicinarum insularum, quo [orig: quò] minimas quasque herbulas indidem advectas, nec dum sibi notas, in chartas ipse conderet, et affabre [orig: affabrè] pingendas curaret. Quare si fuit illa pluribus abhinc annis Tuscorum Principi allata planta vera Salsa, (ac nompotius, quod periti nonnulli subolfecerunt, Hispanica Smilax aspera) mirum videtur Philosophici et nobilis animi Principis, principes Medicos Guinum et alios istam non curasse repraesentandam; saltem illas satis compertas, et valde varias notas, quas superius ostendimus.

CONVOLVULUS maior Plin. Smilax lavis vel lenis. Volubilis maior vulgi.

VALDE quam [orig: quàm] laxus Smilacis significatus, qui quasdam cognatas, vel similes alias, tamen admodum discrepantes, et viribus pene [orig: penè] contrariis pollentes, defignat, ut Smilacem, Taxum virosam, asperam Smilacem venenifugam, fraxinum ambiguam: demum [orig: demùm] hanc non valde [orig: valdè] certam, ut cuius utilitatem nullam, sed duntaxat incommodum turbulenti insomnii parere Dios. autumat: eapropter hanc hic [orig: hîc] nostro more discussimus confusam significationem, ne uti Plinio, imponat nobis. Quod autem ad Laevem Smilacem istam, vulgo [orig: vulgò] receptam attinet, quia nihil omnino reclamat: praeterquam [orig: praeterquàm] collatio seminis huius angulosi, cum Lupini rotundo, compresso: quae sane [orig: sanè] ineptior est, quam [orig: quàm] ut Dioscoridis sit putanda: coniectamur nos voculam qe/rmou quippiam depravationis perpessam, quae genuinam conparationem viciarit. Ut si amanuensis quispiam anti\ qermou/, id est, pro Lupino, è Latino Graecum e)rbo\r faciat: Sic extrito primo elemento, et medio mutato, facile [orig: facilè] potuit e)rbou/ legi: quam suspicionem augent verba quae proxime [orig: proximè] addita sunt, quae neutiquam scite [orig: scitè] cohaerent; haec nempe [orig: nempè] Semen veluti Lupini parvum et nigrum. At Lupinum non est parvum: nec nigrum. Saltem quaepiam subest labecula, cuiusmodi myriades plures expunctae sunt in auctoribus Graecis Theoph. Atheneo, et aliis: et in Galeno nonnullae: in Paulo et Tralliano complures voces Latinae. Eapropter hanc eandem maiorem Convollvulum retinendam arbitramur. Est quippe non modo [orig: modò] sarmentis viticeis, mollioribus, longissimis, et aptissimis ad fornicatas opacationes: Foliis item laevibus, hederaceis, aut alterius Convolvuli Cissampeli maioribus, mollibus: cetera tum flore, semine, sarmento prorsum Cissampeli nostri, sed maiora: radice item longa, sparsa, flexuosa, sed paucioris lactis, hec comperti commodi.



page 272, image: s272

CONVOLVULUS Minor purpureis.

[note: Iasione Theop. ] ET hic [orig: hîc] satorum alumnus convolvulus, non sociae segetis, aut sepum: est enim caduca, vite multo [orig: multò] minus prolixa, nec proximis adminiculis sese applicante; ternum et quaternum pedum, reliquis convolvulis tenuitate, flexilitate, radice, foliis, semine iisdem, sed pur pureo flore dilutiore: totus multo [orig: multò] minor, neglectus, aut potius invisus rusticis: tam notus quam [orig: quàm] passim obvius.

SCAMMONIUM SYRIACUM, Amiochenum, et Norbornense.

PAUCAE sunt plantae, quas de facie et facultatibus penitus notas habere, magis intersit boni Medici, aut Pharmacopoei, quam [orig: quàm] Scammonium, tam enim commoda haec lactaria scansoriaque [orig: scansoriáque] volvula, (unde forte [orig: fortè] nomen Volvulo fuit) catharticis medicamentis, et necessaria, ut tametsi nonnulla infamia flagraret, tamen nulladum sit inventa, cuius ulla pars, sucus, vel excrementum, tam pusilla mole tantum commodi praestet, aut ut vicaria huic suffici queat. Quo [orig: Quò] magis nostra ignavia incusanda est, quibus licuisset hanc plantam alere, succumque illius exprimere, si non multum ad utendum, saltem quantum sat ad cognoscendum, impostorumque fraudes detegendum; sicque cautior et felicior foret Medici opera. At vix hodie millesimus quisque Medicorum plantam vidit, nisi forte [orig: fortè] pictam, cuius pluries quam [orig: quàm] saepius millies succo vel lacrima sc usum profitetur. Quare quo [orig: quò] dehinc cuilibet sit in procinctu veram et nosse, et alere, orationis ambitu pingenda, quam solo penicillo Commentatoris pictor expressit. Anno sexagesimo primo aut secundo supra sesquimillesimum, indefessus ille herbarum novarum vestigator Venetus Pharmacopoeus Sequinus Martinellus, ex Syriaco Alepo miserat plusquam [orig: plusquàm] centum libras glebae Scammo nii Antiocheni succi concreti, cui exprimendo interfuerat: conchas etiam non paucas Lacrima plenas, seu Diagredio antiquorum, cum seminibus angulosis Volubilis. Haec semina tum Patavii et Venetiis primo Vere mandata, in luculentam Volubilem, seu Voluusemina abiere [orig: abiêre], adeo [orig: adeò] sinuosis Smilaceis foliis, triquetris, vel potius Cissampeli, foliis, floribus, et facie, ut plane [orig: planè] nostrae Cissampelo eandem dixisses: verum [orig: verùm] radice insigni fuit, et mole grandem [note: TURBITH. ] Bryoniae radicem aequante atque teneritudine simulante: foris tamen pulla, aut cinericia, intus albida carne: cuiu[?] fissae torulus sive cor medium exemptum, plane [orig: planè] idem est, aut simile radici communis et probatioris TURBITH officinarum: verum [orig: verùm] facilius aliquanto [orig: aliquantò] frangitur haec, tametsi perinde gommosa succoque lacteo praegnet, atque Turbith. Hanc eandem postea [orig: posteà] Antuerpiae, quo [orig: quò] semen miseramus serendo meminimus, speciosam factam, floribus et viticulis quinum et senum cubitorum, proorsum nihil diversam, cuius Guillielmu[?] Dries, non minus peritus Pharmacopoeus, quam [orig: quàm] probus civis Antuerpianus, adnatae radicumque pullulationes excisas, exsiccatasque ostentabat, adeo [orig: adeò] Turbith Alexandrinum ementita, ut discriminis perparum, aut nihil percipi posset.

Quae lacrima fuit apud Albertum Martinellum Sequini fratrem, ad Symbolum Angeli, Venetias in Syriacis conchis allata, non fuit aspectu tristiore, squalidiore et cineritio, uti vulgatum Scammonium visitur, sed Colophoniae concolor, concretione similis ex fusco caeruleus erat. Quare non secus differunt quam [orig: quàm] Meconium, sive sucus expressus, ab Opio, quae fuit manans liquor, seu lacrima. Sed Scammonii lacrima cinereum habet colorem: Opium [note: Seammonii descriptio. ] flavum et limpidiorem: utpote è capite, ubi desaecatior, non è radice fluens. Verum [orig: Verùm] quia pauca lacrima aut mera, aut hodie usurpata Europaeis vaenit, non enim posset tanto usui tam paucasatis esse: opera ponenda, ut succi probe [orig: probè] teneamus exquisitas notas, et varietates, quo [orig: quò] minore mortalium detrimento, longe [orig: longè] maiore emolumento eo utamur purissimo, vel saltem quam [orig: quàm] optime [orig: optimè] correcto. Non paucos enim saepe [orig: saepè] fallit multum [orig: multùm], pusillum delectus discrimen. Videas namque non raro [orig: rarò] idem corpus, eadem de morbi causa, et plane [orig: planè] eodem modo affectum, aliquot granis sumptis saepius facili ductu, nulloque cruciatu bilem, pituitosamque colluviem excludere, tum ex eadem prorsum gleba effracto frustillo, multo [orig: multò] plura grana


page 273, image: s273

data minus educere, multum tamen cruciatum ciere: nempe [orig: nempè] dispar molis concretio alicubi plus, alibi minus, alterius cuiusdam lactis Tithymali, aut Cataputiae accipit: unde disparilis vacuatio tam saepe [orig: saepè] consequitur: si namque foret purus et merus sucus uniusmodi, nequaquam tantae dos ewr essent discrepantiae, quantas cum [orig: cùm] antiqui tum hodierni Scammonii animadvertimus: quandoquidem etiam hodie quidam nihil aut parum excernunt scrupulo vel 3. s. quamplurimi [orig: quàmplurimi] vero [orig: verò] minore portiuncula, quia ut plurimum remistum est Scammonium, quae miscella neutiquam improbanda videtur, ut vociferantur humoristae Galenici, namque si est pro eo ac debet, aequabilis atque correcta, valdequam [orig: valdequàm] est utilis, dum minore et mo le et more educit, antevertique impressioni caloris, quae fieri solita est à medicamenti cuncta tione: maximam enim novimus utilitatem in huius cathartici celeri motu cum delectu: nam sufflonum Agyrtarumque vitrum, flores, sive farinae stibiae, impetu et non discretu humores quoslibet obvios praecipites dant. Tametsi vinum purgans ex radicibus Scammonii Dios. parat, et si homini Graeco istud demensum solitum, sane [orig: sanè] plus purgat aliis additum: sic videmus additum Diaphaenici Catholic et aliis, ut succo Rosarum, plus movere, ut Brassica marina Thymalli. Ac nullum Scammonium hodiernum affertur non adulteratum, et tamen fortassis commodius, quam [orig: quàm] Dioscorideum sincerum, cuius aevo si fuit dosis recepta, par est putare alicuius vehementioris succi additione, tantillam quantitatem tantum efficere nunc, etiam nonnulla portione farinae, colophomae Resinae addita: nimirum resina ad pelluciditatem coloremque taurini glutinis ementiendum: farina vero [orig: verò], ut cuius interventu resina cum Scammonii lacte aqueo societatem coalitumque inire queat: lento tum igne rudicu la versando quantum plurimum possunt optime [orig: optimè] agitant, donec induruerint, coaluerintque in commodae mixtionis glebam. Cuius dignotio haec, si non admodum ferveat ore, non multum virus redoleat, nec nimium tenax sit terendo: nam levitatis albescentis atque taurini glutinis pelluciditatis hodie vagae, nec certae notaesunt: nullum ferme [orig: fermè] hodiernum videas Taurino glutini aut Bdellio transparens et nitidum, nec lacteae albedinis, sed liventis et ad caeruleum dilutum quadantenus vergentis. Pharmacopoei è Mesue et Graecis cytonii cavo inditum coquere in clybano addereque mastichem soliti sunt: minusque prudenter cytonia abiciunt, quibus transmissa vis et potior et delicatior scammonii remanet: Quare dehinc sciant miscendam esse carnem cythonii compositioni, vel isto Venetorum modo parandum, ne maior iusto [orig: iustò] moles medicamenti instituto officiat Pulueratum scammonii Lib I. succo cytoniorum depurato operiunt, leniterque et balnde [orig: balndè], non secus atque Mesues suum de succo rosarum Elect. excoquunt, dum induruerit, ubi cautio, ne nimio obruant succo, quo [orig: quò] vires scammonii nimis reprimantur, obtusaeve pene [orig: penè] langueant, plerumque plus nociturae quam [orig: quàm] prosuturae: Nam Mesue merito [orig: meritò] multum succi rosarum Sacmmonii incoquit, ut quo retundatur quidem impetus et acuties, sed non deleantur vires à succo Rosae roborantis et purgatricis,

Monspelliense SCAMMONIUM.

COMMUNIS Pharmacopoeorum consen sus Scammonium etiam facit illam Marinam volubilem, copiosissimam toto illo lito re et sabuleto, ab usque Rhodani ostio ad Aquas Marianas et Sinum Agathensem, cuius succo lacteo concreto, (quo multo tota turget) purgationes moliebantur, sed maiore do si, minore effectu: quippe succo nihil additum erat, sed coctione coactus, niger vel fuscus erat. A volubilium omnium floribus differt flos huius, multos namque pusillos, stellatos, candidos, consertos fert Iunio et Iulio: folia rorundiora, Asari, breviora, crassiora, firmiora, latiora, superius albida, acuta, et basi falcata, necangulosa Apocyni, aut Aristolochiae similitudine et magnitudine: ex pediculis et loris reptantibus et stratis humi viticulis vel piscatorum attegiis et Tamariscis [gap: illustration]


page 274, image: s274

advolutis quaternum quinumve [orig: quinúmve] cubitorum: semen angulosum in utriculo minore quam [orig: quàm] Aristolochiae: radix digitum aequat minimum, longo reptatu multum [orig: multùm] fibrosa, alba, succulenta, veluti relique planta.

CONVOLVULUS minimus Spicae folius, vel Staechadis citrinae, aut Linariae.

RARIUS inventu hic [orig: hîc] aliis regionibus quam [orig: quàm] Galloprovinciae, Allobrogum, et Norbonae, ad margines aridos satorum, et olinetorum: ubi Iunio, et Iulio florem delicatiorem superiore, sed consimilem, unifolium, angulosum, diluto colore purpurascentem; semenque haud dissimile, angulosum, compressum, promit exilibus in viticulis, rectis, crebribus, à radice lignosa, sesquipalmum longa, albida, à qua partim folia, partim à cauliculis sesquipalmum altis, exseruntur, angusta, longa ad Linariam, aut Staechadem citrinam Phiteumave [orig: hiteumáve] Norbonense, etiamque colore et canitie accedentia: gustu exsiccante, nonnihil calfaciente.

[gap: illustration]

ASUREUS, sine caeruleus Convolvulus Hederaceus, vel smilaceus, exoticus.

HAEc omnium huius classis rarissima et pulcherrima, nec nisi hortis Italie, Galliae, et Belgiae nota, ubi amoena purpura porrectis attextisque [orig: attextísque] secus parietes et perticas funibus vi ticeis, gracilibus, umbracula concinnant, atque fornices, visu periucunda: visenda, quippe floribus, è pediculorum calyce exeuntibus, Iasmini, aut Vincae pervincae similibus, sed ora quinis stellatim prominentibus angulis, nolae caeruleae vel asureae effigie: unde Campana Lasura Italis. Folia ternis angulis singula, in teneriusculis pediculis, Ciclamen, Hederamve [orig: Hederámve] annosam imitata, nonnihil hirsuta: longa et gracilis radix, nulla sui parte in Medicorum commercia venit.

HELXINE CISSAMPELOS.

SIMUL Cissampeli nommen, simulque collatio et solvendi effectio, testantur abunde [orig: abundè] Hel xinem esse unum quempiam Volvulorum lactariorum, passim propter sepes, inter segetes et vites oriundum: vox siquidem e(lkei=r, trahere, haerere, vel arripere consignificat, viticeam, volvulosamque propaginem, praesertim in Cissampelo, et Hederae mixta significatio, folia satis repraesentat: Verum [orig: Verùm] cum [orig: cùm] Volvulorum, plebi Volubilium dictarum, quatuor sint disserentiae, mox subdendae, quae vixdum esfigie, viribus, vero [orig: verò] neutiquam distinctae hactenus fuerunt, nobis eam sanciendam Cyssampelon, quae cum eo, quod notis et natalibus magis quadrat, tum etiam prae ceteris evidentius purgat, quam unam duntaxat facultatem illi reddidit Dioscorides, cui potius assentiendum quam [orig: quàm] posteris illius duntaxat amanuensibus, et exscriptoribus, quos modestiae causa non nominamus. Scimus igitur Volu bilem illam, quae inter vineta Muschatelina, maritimasque sepes, Thamariscos, prope segetes ad Frontignanam Norbonae et Lio Venetorum, inter mare et hortos, alibique passim viticularum prolixissimis flexilibus sese advoluit, alvum solvere succo et diluto. Est haec non diversa à Volubili vulgari maiore: sed folia aliquantum [orig: aliquantùm] angustiora, crassiora, dilute [orig: dilutè] virentia, in exilibus pedicellis et praelongis viticulorum loris quibus etiam intricat sepes, pendentia: prope quae, ex iisdem intervallis, sed in aliis pediculis, flores infundibuli, nolaeve effigie, à latiore labro ad mucronem ductis levibus striis, latera nonnihil intro [orig: intrò] inflexa, finientibus, candidos, tenues: è cuius imo centro prodit utriculus angulosi seminis plenus, Aristolochiae rotundae similis, sed dimidio minoris, Scammoneae Antiochenae paris. Succo etiam tota, tum radix, tum folia turgent lacteo. Candida radix, prolixa, fragilis, huc illuc reptans, minimum digitum aequat. Hac plerique impostores Phamacarii, praesertim


page 275, image: s275

regionibus maritimis, ubi haec adultior, admixta succo Tithymali Paralii et resinae Colophoniae, quae nigricat, ementiuntur Scammonium.

CISSAMPELOS, ALTERA, Atriplicis effigie.

HANC iamdiu à doctis persuasi, huic tamen aliquantum [orig: aliquantùm] dissimilem putaramus legittimam Helxinem: frequens namque amplexibus multis vites arripit, nec secus aut arctat, aut enecat, vel lisdem pabulum surripit, atque Cassytha. Foliis est hederaceis, oblongis, in angustum Atriplicis facie et modo desinentibus: Flores item Atriphcis albicant racematim: semine triquetro, nigro, Selami Theoph. sed minore: radice exigua; ubivis ma gno proventu vinetis, frugibus, ac sepibus adnata. Sed de succo vel facultate subducendialvum, nobis ignota, nisi quis Atriplicem putet, eoque lubricare posse alvum statuat, multo [orig: multò] tamen imbecilliorem illa maritima certum.

VITIS ALBA, BRYONIA. Germ. Stichwurtz. Gallis Couleure. Ang. Bryonie, Wide vyne et Wilde hoppes.

HANC nullusdum in dubium vertit, quippe quae commodi plebei et cognitionis semperfuit. Radix luculentae magnitudinis est, quam avulsam, qui quotannis, vel alternis, deorsum versa basi pangunt, altero tanto crassiorem efficiunt, tenerarn, Raphani colore et concretione: In viticulis praelongis, teneriusculis, claviculis multis, obvia quaeque praehendentibus, folia vitis, aut Balsaminae, incana, flores palliduli, stellati: acini sparsi, rubentes. magnitudinem Asparagorum ferme [orig: fermè] aequant, succulenti, acriores, uti tota planta: cuius turiones et asparagi pullulantes etiamnum hodie quidam in acetariis esitant. Ischiadicius cataplasmatis radix peroptima, et Psilotris: immixta et contusa taurino sanguini, ad Scirros et carcinomata mirum quantum prosit.

VITIS, vel BRYONIA nigra, Sigillum Mariae, an Ciclaminos altera?

VEL tacitus plebeius consensus istam vitem esse scivit, vocavitque nigram Bryoniam, uti ex Dioscoride Galenus et Paulus, cuius tametsi quiddam levioris momenti, ut color rubens in acinis, ac buxeus internus vitibus desit: tamen hederacea folia, Smilaceis asperae quam [orig: quàm] simillima, citra, sentes flexuosi gyri, viticularum multiplici capreolo, et clavicella proxima quaeque amplectente, racemi multis aggesti acinulis, virentibus primulum, deinde rubellis, demum [orig: demùm] ulterius maturitatis quasi vietae progressi, ex fusco rubore in fuscedinem atram vergunt: cetera, uti radix, quae Bryoniam magnitudine, figura. efficacitate et teneritudine imitatur, foris nigra, intus alba: plane [orig: planè] tam vera, quam [orig: quàm] vulgo notissima sunt: ubique siquidem in Gallia et Germania Syluosis et asperis dumetis, arbores, sepesque [orig: sepésque] scandit, et vuis, speciosis, oblongis, sloribusque muscosis Labruscae, vel Oleae pallentibus convestit. Compertum est. vel mulierculis, vehementius utinam, renumque sabulum, et mensium saburram, impellere potu: verum [orig: verùm] Veneris tantopere [orig: tantoperè] incentivam esse, non perinde assentiuntur quidam Commentatori; quin potius experti eidem conviciabantur; conquesti lubos enervare, sanguinem, renesque [orig: renésque] inslammare, plurisque [orig: plurísque] esse sibi unam aut alteram Cynaram, quam [orig: quàm] incertam et periculosam suam Bryoniam: quam si propter calorem, Venerem accendere vult, haberet sibi uni, aut Flammula vesceretur, ad sui Satyrii Erithronii vires enerues supplendas.

VIORNA VULGI, forte [orig: fortè] Vitis silvest. Dioscor. et Theoph. Atragene.

NULLI loco aptior Viorna vocata Gallis, quae nusquam non frequens et nota (forte [orig: fortè] quia viarum sepes ornat) quam [orig: quàm] huic: Sarmenta quippe ceteris Clematidibus prolixiora, duriora, crassiora, rugosiora, vitique Labruscae vel Viniferae Vitis colore similiora: folia etiam sunt Solani hortensis et maiora, atque singulis claviculis quina, quibus lubens obrepit arboribus, atque Hederae aemulatione editiora fulcra standit, sed interdum ambitu


page 276, image: s276

superne [orig: supernè] serrato ternis aut quaternis dentibus, ut in Solano nonumquam visuntur, quae laciniata pedem Anserinum vocatum, Atriplincis speciem, tam belle [orig: bellè] reserunt, vix ut discernantur, sintne Solani an Atriplicis: flores radiati, pusilli, conferti, numerosi, albidi, muscosi, et stamineis apiculis ornati, odori, Maio et Iunio: capillaceo tomento cinguntur carptae lanuginis albidae, laevis, quae etiam in multam hiemem perdurat, foliisnmilssis: acini autem complures confertim stipantur ab uno pediculo, apti, rotundi, rubentes ex fusco, compressi tamen: quare nonnulli docti, ubi periferes2 s1xa=ma legitur, id est, sphaerica figura acinorum vel granorum, platifere\s2 leviuscula immutatione et commodiore sensu legi [note: Atragine Theophra. vitis Syl. Diosc. Dalesc. ] volunt, id est, rotundam compressam siguram. Ac tametsi coniectura haec nobis non satis animum explet, tamen multo [orig: multò] minus respondebunt, amara Dulcis vocata, aut Bryonia nigra quas suis locis commodius et necessario [orig: necessariò] aptavimus, notis. Alteram scilicet neutiquam viticeam, sarmentosamve [orig: sarmentosámve], rugosam, lignosam, rimosam: illam vero [orig: verò] communem, ipsam nigram Bryoniam.

CLEMATIS peregrina Caerulea purpureae.

NON absimilis est haec caerulea peregrina nostrati Flammulae clematidi, ortu et flexu, porrectuque viticularum atque foliorum habitu: sunt tamen maiora, flaccidiora, firmioribus sarmentis, prolixioribusque ansractibus, Viornae non disparibus. Flores alias [orig: aliàs] caeruli, alias [orig: aliàs] purpurei, ab illius et multorum foliorum figura situque multum diversi, expansis quaternis altrinsecus et ex qverso sitis foliis, Pusatillae effigie et colore, minoribus tamen. Semen et radix Flammulae. Nuspiam nos vidisse meminimus, nisi in hortorum delitiis: Quin superiore tantum [orig: tantùm] anno Angliae inquilia fuit, floruitque in Morgani horto: ut male [orig: malè] sit istis bambalionibus rizotomis, qui doctissimo Dodonaeo hanc passim viarum et agrorum in Anglia luxuriare persuaserunt.

CLEMATIS altera, urens, vulgi Flimmula.

EClematidum viticearumve [orig: viticearúmve] generi affinibus plantis, nulla est, quae perinde quadret facie, vel viribus, atque Flammula, plebi sic vocata, quia non secus ac flammeus feruor cuti adpressa, vesicas, crustas, ulceraque inurat: Quin eius est tenuitatis calor, praeter multae quae urunt, ut spiritum uridum dum digitis fricantur folia, eminus in nares praesertim iaculetur. Cerebrumque et sensus repente [orig: repentè] magnopere [orig: magnoperè] percellat, quod [orig: quòd] experiendo notius, quam [orig: quàm] gratius nobis fuit, tametsi idcirco ad facultatem noscitandam adiumento fuit. Quippe feruor ille non in centro, intimisque terreis partibus, sed in levioribus extimis, indicium faciunt sues Norbonae, et alibi, qui hac innoxia, tum viridi, tum siccata, vesuntur etiam aestate, saginarique creduntur mulierculis. Quin et sucus, et stillatitius liquor primus, quasi è vino flammeus est. Folia multum [orig: multùm] colore et laevore Peruincam Clematidem praeferunt: flores item stellati, sed minores, albidi, et pusillis in medio staminibus, ut in Hypericone. Radix ab uno principio multas spargit fibras Hellebori modo: nescio an etiam purgent, uti de semine prodidit Dioscorides. Est autem subfuluum, vel fuscum, rotundum compressum, in angustum desinens, copiosum, serie quadam et corolla coniunctum: Norbonae et Galloprovinciae sponte et in pratis maritimis humi sparsa, tenera, et humilis visitur, aut foe nicecis falce cadit, deficitur quippe fulcris, quibus innitatur: etiamque plurima fruticibus et sepibus innixa, aliisque pedamentis, si quae nacta sit. Belgi et Germani cultiores scita textura huius, Campaniclae lasurae, et peregrinae Clematidis caeruleae, depactas stirpes frondosasque [orig: frondosásque] vites porrigunt, ad parietum fornicumque umbracula, variegato implexu, reticulatoque [orig: reticulatóque], tricoloria. Nec enim minus scandit, nec dissimiles vites habet Iasemino: ne tantilla anicularum ratiuncula à Commentatore tanto adducta, quispiam deinceps audeat inficiari veram alteram Clematidem esse hanc, cui praetulit Senensis idem Viornam vix acrem, nedum urentem, aut ulcerantem.

LUPULUS SALICTARIUS, Spontanea. Lupus salictarius et vitis Septentrionalium.



page 277, image: s277

Ger. Hopffen. Gal Houblen. Ang. Hoppes.

QUAMVISIN antiquorum monumentis non extethaec, quam coniectamur, nec asserimus à Plinio dictum Lupulum salictarium: tamen quia in Graecia etiamnum hodie vernacule [orig: vernaculè] bruwni/an vocari audimus, non abs re hanc saltem de facie Bryoniae compa ramus, nec enim Volubili aut Convolvulis, ut Commeutatori visum est. Cunctis gentibus haec sponte [orig: spontè], ad sepes et margines pratorum humentium educat longa, prolixa sarmenta, hirsuta, tactu aspera, albida, multis claviculis virgulta et frutices intexentia: fronde multa Bryoniae squabriore, aut viti nigrae modo triangula: floribus albidis in oblonga caudata congerie foliaceis, instar glumarum structuli serie connexarum: semine compresso, pullo, Genistae, sed minore, contento in illis cellulis, florum membraneis, quas colligunt Augusto et Septembri Septentrionales ad Bieram (potionem omnibus familiis consuetam) parandam, quae alia longe [orig: longè] est à Dioscoridis et verterum Zytho: cui perperam paucae lectionis et peregrinationis quidam Medici, quos sequutus est Commentator, nomen Biere accommodant, et aeque [orig: aequè] inscite [orig: inscitè] Anglicae Alae. Quae utravis potio suavis et salubris, tam longe [orig: longè] abest à Curmi et Zytho, Dioscoridis nocuis temetis, quam illa acidula potiuncula plebeculae utilissima in Hannonia et Picardia, Brassim et Bullon vocata, distat ab aceto: ut tempestivius alibi excutiemus.

SATIVA Urbana.

MUNIFICA Phronaea miserta algidiores regiones, eis largita est hanc quasi vitem alteram, qua quasi vita quapiam suas potiones animarent, et salubriores efficerent. Quare sedulo colunt hanc vulgo [orig: vulgò] vitem, depactamque [orig: depactámque] è silvestri Urbanam fecerunt, iam tot in locis, ut etiam tractus patentissimos vinetorum superent, depactis multis pedamentis et ridicis, quae tenella clavicula et capreolos fulciant atque maritent: hae autem fulcra, quia saligna ut plurimum [orig: plurimùm] essent, ideo [orig: ideò] forte [orig: fortè] salictarium vocarant Lupulum: solo humentiore, laetiore, pinguiore, radicum fibras inserit hodie Germania, superior praesertim, atque Flandri, Anglia et Northmania, unde uno aut altero anno postse [orig: pòstse] porrigunt viticeae propagines mul tis anfractibus prolixae, amplexantes obvia quaeque arborum et arbustorum, lucosque [orig: lucósque] efficiunt fornicata pulchritude visendos: quippe laetior multo [orig: multò] tota planta culta evadit, florumque thyrsis foliaceis et squamosis adultioribus, semine item multo [orig: multò] maiore. Veluti forent viridimiae, quo tempore vua, decerpum tur, et in saccos coguntur ad Bierae sive Cerevisiae confectionem. Constat haec hordeo et boni tritici farina: sed longe [orig: longè] alio pacto paratis et subactis, quam [orig: quàm] Dioscoridis Zythonaut Curmi, quibus ex hordeo in aqua tubefacto, nihil Lupuli additur, cuius tamen permixtio plurimum [orig: plurimùm] iuvant nervorum et articulorum imbecillitates: tantum absunt ab improbitate Zythi et Curmi Dioscoridei hae Cereales poti ones. Turiones etiam primulum [orig: primulùm] erumpentes primo Vere, tum sponte nascentes, tum sativos, plebecula acetariis indit: Cichorii sapore, non ingratos, calore temperatos.

VITIS VINIFERA, Silvestris spontaneave [orig: spontaneáve] Oenanthe Labrusca.

Ger. Welnreb. Bel. wyngaert. Gall. Vigne. Ang. Vynde.

FRUCTVUM FACILE principem utilitate, speciositate, et suavitate, dat vitis à vino dicta, veluti a)/mpelos2, aut e)/mphlos2 (quod o)i=non fuit) id est, vinea, aut vinifuda vocabatur, eademque originatione kraipa/lh sive crapula Latinis è Graeco manavit.


page 278, image: s278

Nam pr=los2 vinum olim fuit. Eius autem diversitates prosequi nullum operaeprecium: quando varietatem accipit multiplicem à soli conditione, more, et Solis ab aequatoris inclinatione. Neque enim Aquilonium caelum fert, aut certefructum [orig: certèfructum] profert immaturum, serotinum, minimum [orig: minimùm] suavem.

Spontanea nec culta profundit vires insana lascivia, et in sarmentosam, arboreamque pene [orig: penè] sobolem luxuriat, prolixitate anfractuum, unde sterilescit, aut minores minusque sapidas et maturas vuas fert: Qualis in Pruinciae et Norbonae maritimis, Gallia Lugdunensi, Italiaeque plurima, squalidis agrorum marginibus. Sarmento duriore, cuteque [orig: cutéque] integitur rimosa et villosa, Viornae, aut sativae vitis modo.

DOMESTICA.

DOMESTICAE autem viti, amputatione et interlucatione sarmentorum praestatur ne sucus sarmentis et palmitibus impendatur. Eoque [orig: Eóque] mitiores, maiores, et elegantiores botri sunt, suaviores acini, uberioresque latice manant. Palmitum decora magis fronde, habitiore, latiore, divisura Platani aut Aceris.

CORINTHIA sive aphrena vua.

CORINTHIA quae vocatur vua, nomen patrium testata, effigie nihil plane [orig: planè] differt à communi: Sed algidioris caeli impatiens, gracilitate tantum racemorum et exilitate aci norumsuperatur, qui gygartis carent, suntque apurina, ut quaedam mala Granata arillis vacua. Botri enim, sive racemuli ipsi, conflantur acinulis, Piperina aut Sambucina grana aequantibus. Ad topiariorum pergulas et fornices deducuntur hodie in Italicis et Pedemontanis hortis vites huius.

ASCLEPIAS Vicetoxicum.

QUANDO isti morosuli Critici, potius quam [orig: quàm] Commentatores, nullum modum carpendi, immutandi, improbandive aliena placita, faciunt, nostraque [orig: nostráque] exspectatione et aequanimitate abutuntur, exerceamus dehinc nos met conferendis plantis nobis plene [orig: plenè] cognitis, cum antiquorum descriptionibus: invitis illis rigidis censuris, ad quas si universum opus herbarium severius exigas, vix centesimam quamque plantam legittimam dicas. Minus vere [orig: verè] negant Vicetoxico nostrati deesse Hederae folia, eaque longiora: floremque graveolen tem: quos potuit docere vel inspectio merae picturae, quae folia hederacea praefert: vel Dioscoridis etiam lectio, qui Periclymenum et Ethiopicum Seseli Hederae foliis committit: additque quantitatis dementionem, nempe [orig: nempè] longam, Periclymeni modo: et idem hic Hedera cea facit, sed longiora. Stirpi aunt pictae, aut chartis affixae, si odorem negant, forte [orig: fortè] assentior, sin florenti in montibus, dicam esse illi narem obesam, aut numquam virentem visam. Tametsi taedet tot repetitionum de odoris incrementis et amissione variis in locis et plantis. Infirmum enim argumentum, quando multa apertiora et potiora suppetunt. Quippe Vicetoxico vulgus practicantium nomen fecisse à dote qua adversum deleteria pollet, verisimile: uti et Asclepias nomine tanti Medici nobilitata propter consimilem facultatem videtur. Radix porro [orig: porrò] huius innumeris ferme [orig: fermè] capillamentis fibrata, caules flexiles, vimineos, laeves, sesquicubitum prolixos, edit. Folia quidem Hederae rigida, ex atro virentia, sed aliquanto [orig: aliquantò] longiora, et quasi super ne [orig: ] mucronata: florem exiguum candicantem, odoris gravis, ingrati, quibus succrescunt oblongae, teretes, Rhododendri aut Apocyni persimiles siliquae, semen subfuluum, Sssami aut Apocyni, lanugine obvolutum cohibentes, Apocyni ritu. Huius radice usi primum [orig: primùm] periclitatores, cum [orig: cùm] adversus venena, tum ad ulcera, magnum sibi et plantae nomen pepererunt. Neque posteri potuerunt postea adduci, quin pro Asclepiade agnoscerent et uterentur. Siquidem illis etiam natalitiis, nempe [orig: nempè] montibus aut aridis collibus, praesertim Narbonae et ad Ligures Taurinos prope [orig: propè] fruticat.



page 279, image: s279

Situe Diosco. APOCYNUM, Peripolca Graca, foliis latioribus hederaceis.

QUOD canes interimeret esu, a)po/kunor, voce concisa, quasi canicidam, dixerunt. Cuius descriptioni studiosi poterunt conferre duas non minus raras, quam [orig: quàm] elegantes et [note: APOCYNUM ] apprime [orig: apprimè] quadrantes plantas, quas Patavii iamdiu etiamque non multis ab hinc annis in Pisano publico vireto videre meminimus, et adhuc dono servamus à Medico longe [orig: longè] peritissimo Andrea Acroaria Cisalpino. Earum utrique nomen Periploca erat. Altera fuit flexilibus surculis vimineis, gracilibus, levibus, pediculos utrinque habentibus, longiusculos et exiles [orig: exilès], in quibus folia Hederacea, molliora, viridantia, laevia, renidentia, et quam [orig: quàm] Vicetoxici rotundiora, nonnihil in summo acuminata: flores tenues candidi muscosi Valerianae, aut Drabae inter folia exseruntur: succedentibus Augusto mense siliquis corniculatis, mucronatis, rectis, Asclepiadis maioribus, claudentibus semen nigrius depressum, papposa lanugine obductum. Sucus flavescit, ingratus, et, uti tota planta, virosus videtur. Haec si cani nex sit devorata, Apocynum esse (et huius fore antidotum Vicetoxicum) vaide probabile est. Certum nos exploratumque habemus iam diu, saltem aliis venenis à cane devoratis antipharmacum fuisse: uti Thorae Anthora, et Paridie herba Pardalianchis, sunt.

PERIPLOCA serpens, angustiore Periclyneni folio.

ALTERA vero [orig: verò] Periploca repens vocata, prolixioribus et lenioribus viminibus serpit, varisque [orig: varísque] flexibus arripit et amplectitur obvios caudices, Periclymeni modo. Folia [note: P ERIPLOcarepens. ] utrinque ex adverso bina, Periclymeni potius, quam [orig: quàm] Hederae aemula, sed apice ut Vicetoricum donata. Flores in horto Pisano dudum desfluxerant, dum inibi siliquas intueremur: quae sollertiore connexione mutivis erant coniunctae quasi rostris, una è floris basi, seu calatho, utrinque repandae, summis et imis insertae mucronibus, Rhododendri quadantenus in morem.

CLYMENON Italorum, sive Siciliana, non est Andrasaemon.

Gallis. Toute saine. Ang. Tutsan,

AMBIGVI animi et sententiae in Clymeno videntur fuisse antiqui nonnulli celebriores, Galenus, Aegineta, et alii: qui eius historiam et mentionem quasi nullam, aut incertam, taciti praeteriere [orig: praeteriêre]. Aciam tum Pliniiaevo variabat descriptio et confusa ex Clymeno et Periclymeno, alia Graecis, aliaque Latinis erat. Quo [orig: Quò] minus nobis lubitum fuit prorsus aquaticam Betonicam, eiusve affinem Scrophulariam, verum Clymenum asseverare, tametsi utrivis nec facies ita dispar, et vires neutiquam sint appellatione Clymeni indignae Quippe sunt hae non minusvulgatis Chirurgorum praeconiis nobilitatae, atque planta Clymenum, Regis Clymeni cognomine. Verum [orig: Verùm] non minus inclito nomine fuit donanda ea, quam vulgi Gallici consensus Toute saine (quasi Panaces omnibus remedia ferens affectibus) vocat. Sempervirens haec, virgis exit vimineis, sanguineis, nitenribus, rectis, flexilibus, nonnihilangulosis, aut secundum longitudinem striatis, Periclymeno, seu Matrisyluae concoloribus, et perquam [orig: perquàm] similibus. Etiamque folia bina ex intervallis, aversa, caesia, superne [orig: supernè] saturato virore, multum similia, nisi quia è geniculis emicant, nec, uti illa, virgis traiciuntur, eoque [orig: eóque] pusillis intervallis, binis per eadem spatia foliolis, Audrosaemum referunt: verum [orig: verùm] non perinde sanguineum cruorem vel fundunt, vel allinunt affricta chartae, uti dictum in Androsaemo vero: flores lutei non dissimiles sunt, et bacculae primum [orig: primùm] rubrae, deinde nigrae, cruore nitente, purpureo, et seminibus minutis, fuscis, turgidae. Redix foris fusca, intus alba, lignosa, fragilis, pedem et sesquipedem longa: gustanti resinosa, lentoris expers, nec tota planta ingrata, nonnihil gummi elemni, aut trifolii odorati sapit: moderate [orig: moderatè] astringit digerendo, et desiccat, pauxilla, aut nulla calfactione. Vulnerariis remediis, Balsamis, adeoque [orig: adeóque] potionibus et oleis nata, usu


page 280, image: s280

multo [orig: multò] laudatissima et plurima Angliae silvis, lucis, et nemoribus, praesertim Bristoiae et Glocestriae conterminis. Flandris hortensis est tantum [orig: tantùm], et Androsemum nuncupatur, falsoque [orig: falsóque] proditur foliis cruore [orig: cruoré] fundere, vel resudare compressu sanguineum sucum. Patavii etiam in vireto Senatorio alebatur studiose [orig: studiosè]: ubi non nemo ardelio ambitiosior persuadere frustra [orig: frustrà] nobis conabatur, hanc solius Siciliae indigenam alumnamque esse: eoque Itali plerique omnes Sicilianam vocitant.

*periklu/menor. PERICLYMENON. Offici. Caprifolium, Matersylua, Lilium inter spinas, Volucrum maius.

Germa. Seyßblat unde speck gilgen. Belgis. Sheyten bladt ende Memmekens. Gallis. Cheure fueille. Itali. Vinci bosco. Ang. Wod bynde.

AMBIGANT quamdiuvolent, qui Matrisyluam in dubium revocant, negantque esse Periclymenon, quia radice non sit rotunda, et crassa: frustra [orig: frustrà] enim inquirunt et exquirunt, qud iamdiu habent: non enim s1tro/ggulor ri(/car dixit, sive orbiculatam, vel tuberosam Disc. sed periferh=, id est, rotundam, non angulosam. Quin etiam hodie qui ex Crateva et Oribasio paxei=ar kai\ ma/krar, id est, radicem crassam, et longam suffecerunt, aut restituerunt, prorsum ansam quamlibet rixandi praeciderunt. Videtur autem Apocynis vel Periplocis descriptis congener, et etiammum Graecis hodiernis periplo/ka/da voeatur. Cuius duplex observatur varietas ex folio. Quod [orig: Quòd] folium Italicae et Norbonensi vulgatiori surculis sarmentisve [orig: sarmentísve], unum cum [orig: cùm] sit et continuum, gemini tamen speciem praebet, quasi umbilico medio traiectum, ut in luteo Centaurio et Tithymallo serrato: eoque Perfoliatum dictum, quasi pertusum, perforatum, aut perfusum, ut Cicero loquitur. Extremis vero [orig: verò] flexibus capreolatis, folium acetabuli forma, vel umbilici circinatum, florum delicias continet, ex purpura niveo candore nitentes, et alicubi luteo aspersas, sensim in longitudinem porrectas, quasi promuscides elephantium, aut lagenulas, floribus fabaceis multum [orig: multùm] similes, sed fragantia maiore, et apiculis luteis ornatas. Semine rotundo, coccineo, Bryoniae, succulento.

PERICLYMENON non perfoliatum Septentrionalium.

ISTUD autem in Belgio et Anglia frequentius usitatiusque, folium utrinque ex intervallis habet seorsim non continuum, nec sarmento pervium et perfusum, neque cupulo foliaceo erumpentes flores. Alioqui prorsus idem.

ALLOBROGUM periclymenum alterum, Cornus feminae effigie.

SUNT qui fruticem quandam, vel arbusculam in Allobrogum syluosis crescentem, Cornus feminae facie, et baccas in pediculis binas testiculorum situ, et nonnihil oblongas, ferentem, Periclymenis iungunt. Cuius acinos Helvetii, ubi plurima haec, hunden kirsen, id est, cerasa canina vocitant, nec desunt qui eadem Matrisyluam autument: quippe folia huic perquam [orig: perquàm] similia, bina, et similiter parum caesia, aut glauca, binisque [orig: binísque] in exilibus petiolis flosculis, oblongis, nec ita absimilibus, sed minoribus, candidis, multa staminea exserentibus. Qualis Belgiae hortis colebatur à Guil. Dries optimo viro et Pharmacopoeio Antuerp. sed suo haec caudice fulcitur, non (ut altera) indiga adminiculi ullius, et habitu fusagi nis fruticat, aut Cornus feminae, quatuor quinqueve [orig: quinquéve] cubitos alta. Facultatum incerti sumus.

SESELI AETHIOPICUM.

QUOT genera Seseli à Dioscor. recensentur, tot eademque collegimus in Galloprovincia Maisiliae circum, atque prope Ceti montem ora Norbonensis maris, non procul Monspellio. Indidemque; nonnulli studiosi stirpes quasdam deferendas curarunt Lutetiam, Antuerpiam, adeoque in Italiam, ubi nondum innotuerant vel doctis. Quin ne nunc quidem notas esse Senensi Commentatori, in istis postremis Imaginum recusis et mutatis sententiis, magna iniuria facta Pharmacopoeorum plebi, videtur, Medicisque; ignavis. Et sane [orig: sanè] multo [orig: multò] maiore luae dignitatis detrimento, id contigisse magis dolendum, quam [orig: quàm]


page 281, image: s281

ridendum moderatis ingeniis. Qui norint non vulgari moderatione et certa prudentia illum quantum licuit lapsibus uno loco tam multis occurrere conatum: Cum enim per opinionem tum fiduciae, tum etiam emunctae cognitionis, quam illis de fe iamdiu excitarat, licuisset (illi si lubuisset) non solum picturis mendosis, sed etiam verbis subdolis persuadere, picturis tamen contentus fuit et silentio suae dignitati consuluit. Si qua tamen usus est vafricula inversiuncula, est illa levius ferenda: Non enim noverat aptiores: aut si norat, se tantopere [orig: tantoperè] deceptum fateri, eius dignitatis non erat. Igitur quas potuit, dono puta emendicatas, ideo nec recens animadversas, aut descriptas, in paginas congessit eius pictor, perperam quidem illas omnes censitas, sed tamen earum unam ferme [orig: fermè] correctam istam, quae est Seseli Aethiopicum verum: cuius effigiem mutuatus fuit à Dodonaeo Medico multum [orig: multùm] exercitato.

[gap: illustration]

Ea Saxeis illis devexis Massileae et marituimisus, tum etiam ad Coeti montis celsi radices, qua in Lacum vergit, fruticat uberi proventu Iulio et Augusto valde quam spectatu elegans, multis provenit virgultis rectis, ligneis, nigricantibus, rigidis, binos ternosve [orig: ternósve] cubitos altis, in varios sur culos diductis, folia crassa, rigida, et laevore viridantia, ut Hederae, figura oblonga, propior Periclimeno promentibus. Luculentas in summis gerit umbellas, luteis floribus Anethi, quas semen stipat fuscum oblongum, copiosum, foeniculi maius: non solum [orig: solùm] semen, sed etiam universus frutex gustanti aromatis saporem acrem, medicatum, et subamarum, sed gratum imprimit, suavemque odorem spirat à summo ad imam usque radicem, quaelignosa est. Eximiae vis est huius semen, cu ius copiam misimus amicis Venetis et Lugdunensibus ad The riacem, quod etiam, uti Dioscori des innuit Massiliensi multo [orig: multò] odo ratius et efficacius est. Quod Seseli, si ut pictum in Dodonaeo, ita vivum in agro vidisset Commentator, lubens et volens suffecisset in locum illius plantae, cui videtur postposuisse: est enim illa non frutex, sed herba, quam Recentiores Libanotidem Theophrasti prodiderunt, viribus et figura aliena ab hoc Aethopico, quem fruticem, adeoque magnum, Dioscoridis correctior codex statuit esse.

CAPPARES.

Ger. Kappzen. Hisp. Alcapparas. Ang. Kapper. Gall. Cappres.

FRUTICAT ruri in ora Thyrrenici maris, Norbonensi, et Hispanica Capparis uberi proventu. Eadem hortis iamdiu innotuit, et fetus priusquam [orig: priusquàm] in florem se pandat, aut perdat, decerptus, et muria conditus magno semper usu fuit. Flos ei candidus inest, Rosae aut Mali Cotoneae: et semen in siliqua oblonga ruffum Milii Panici, medicamentis utile.


page 282, image: s282

Maiores et minores Emporiis variis vaeneunt, sed minores in prima sunt commendatione, sextiesque [orig: sextiésque] pluris emuntur, quam [orig: quàm] maiores: vulgo namque habentur meliores, quia palato gratiores parvae. Sic palati studium fallit ingenium, valetudinis dispendio: nam qui sapor illis percipitur, ascititius est à muria, vel ab aceto: alioqui utraque acerrimi et teterrimi gustus est, seu viridis, seu matura. Proindeque minor, perpaucae carnis et succi, facilius et penitius imbuitur conditura, quam maior: quae melioris succi et aptioris alendae carni est. Culinae proinde error est, minores maioribus paerferre Sed hic consuetus inolevit, mos. Nam, ut sci te [orig: ] dicebat Philosophus, nihil magis adversatur valetudini, aut Medico, quam [orig: quàm] bonuscoquus. Itaque voluptati coquus emat minores magno pretio, frugi oeconomus emet (si nos audiat) maiores minoris multo [orig: multò], bonae tuendae valetudini. Radices esse adulterinas quidam imperiti Medici ridicule [orig: ridiculè] non minus quiritantur, quam [orig: quàm] ille qui conquerebatur, perperam fieri hodie, quod [orig: quòd] Santalum citrinum adulteraretur ligno aloe: nam hac radice nihil vulgatius aut vilius, etiam in Hispania.

*klh/matis2[?] dafnoeide/s2 VINCA Pervinca, sive Clematis Daphnoides.

[note: Ang. Pervincle Bel. [?]incozte [?] maechoc palmen. ] QUIN sint dictae omnes klkmati/des2 à viticulorum sobole sarmentosa nullus negat: Istam autem ubivis Germaniae, Galliae, et Italiae, nemoreis, umbrosisque tractibus, et sentice tis, marginibus gaudentem, veram primam Clematidem, tum facies, tum vires iamdiu, et [note: Ger. Singruen. Gal. Pervenche] saepius compertae testantur: tametsi pauci meminerint, huic inesse quendam calorem, quo ab stergat educatque foetidam menstruorum alborum illuviem: ac rursum astrictione inibi relicta, et robore parti restituto, eandem supprimat. Ac mirum sane [orig: sanè] magnum sit, si duntaxat corolla ex hac contexta, capiti, aptata sanguinem è naribus fluentem sistet, aut inguivis regioniappressa, menstrua cohibet, abortumque inhibet, ut auctor est Mathiolus commentator. Ceterum cuilibet haec nota est, fronde laurea sempervirenti: laevore, colore, magnitudine, et facie Ligustri, ex intervallis bina ex adverso, in virgis viticulosis, flexilibus, virentibus, sparsis humi, et caducis, nec obvias plantas irretientibus: numerosis, gustu amaris, nonnihil calidis, astringentibus. Flores calyculis constant quinis, foliolis Iasemini, paulo [orig: paulò] maioris, minus aut nihil odo ris. Fibrosa radice, flavente.

PERVINCA maior.

MAIOREM multo [orig: multò], nec nisi Norbonae, non modo [orig: modò] umbrosis, sed etiam apricis et aestuosis, olivetis, oriundam meminimus eandem, quae tamen non nisi laetiore habitu proceritateque distat.

i)/cos VISCUM.

[note: Ang. Misselio. Ger. Mistel. Gal. Guy. Ital. Vischio. ] E VOCE i)cou= deflexum Latinis Viscum sive gluten, quod optimum ex hac paratur, satis constat: cuius satius fuisset post Quercus recensitam historiam, quasi sobolis aut appendicis meminisse. Nec tam rarum, quam [orig: quàm] mirum citra ullas radices passim in arborum caudicibus totum vertentem annum, adeoque Brumali tempore Viscum Fronde virere nova, quem non sua seminat arbos, ut canit Maro. Quo [orig: Quò] minus verisimile fit, acinulo illo allido et pellucido seri hunc, sed potius ex succo elaboratiore aggesto, ad cortices librosque [orig: librósque] brachiorum exhalante, et vapido, unde fit ut alimentum numquam deficiat copiosum, nec folium defluat: et oriri multa seminio nullo, nulli mirantur, qui iisdem natalibus Polypodium, Dryopterim, Lychem, et Moschum provenire meminerunt. Quercinum autem Viscum laudatissimum est, sed adeo [orig: adeò] rarum ut vix millesimae Quercui inhaerere comperiatur. Quin hicin [orig: hîcin] Anglia innumeras quercus nobis intuentibus, vix una aut altera comparuit, ubi perpaucum et magno studio servatum in erat. Cuius tamen sapor, color, et odor, nihil prorsus variare videntur. Verum non absre anti qui Hyphear ab Ixia et Stelite, (quae cetero-qui natalibus tantum [orig: tantùm] differre videntur) discreuere [orig: discreuêre]. Purgat sane [orig: sanè] viscum quernum, melancholicum et pituitosum sucum, unde vertiginio sie cerebrisque epilepticis piamentum quasi inventum fuit, et celebratum olim, ceu sacrum amuletum, à Gallorum mystis Druydibus, qui è quercu viscoque [orig: viscóque] querno vaticinati fuere [orig: fuêre]. Nec minus Chymistis eius qui vocatur Solis Aucupium seu Illicium expetitus spirtus: quae mysteria profanis neutiquam reseranda. Quasi topici medicamenti, nec introsumendi


page 283, image: s283

mentionem fecit Dioscorides: usus tamen, tum potiunculis, tum catapotiis valde [orig: valdè] tutus: so ris vero [orig: verò] exploratae utilitatis adeo [orig: adeò] novimus, ut è penitioribus sinubus collectum pus, trans spatia musculorum et densas cartilagines eliciat. Est namque epipasticum nulli secundum, ut quis experiri potest, quem iuvabit vires nosce Emplastri viscini, ab Scribonio Largo laudati.

poligo/nator. POLYGONUM maius.

Ang. Whiteroote, or cely scala. Offi. Sigillum Salomonis. Ger. Weißwurtz. Bel. Salomons segel. Gall. Signet de Salomon. Ital. ginochietto.

NOMINIS argumentum radix, geniculis compluribus pyxidatim consertis, Rusci modo protuberans, digitum minimum crassitie aequans, innuit: quae vagatur cespite summo, multum fibrosa, candore pellucido, marmoreo, Alabastritidis radicis aspectu, gustu insuavi dul cedine, subastringente. Caules emittit rectos, rotundos, cubitales, virides, quos folia ambiunt Lilii convallii, vel Bifolii, vel Lauri Alexandrinae, Ellebori albi modo, liris vel rugis rectis venosa: è quorum emissu pedicelli prodeunt: flores Unedonis, seu Arbuti dicti, ex candore herbidi, Lilii convallium longiores: quibus excussis, Maio et Iunio, baccae virides, deinde nigrae subnascuntur. Corrudae aut Ligustri.

*murs1i/nh a)gri/a Myrtacantha RUSCUS.

Murina spina, sive Myrtus silvestris. Ger. Bruosch, aut Meußdom. Hisp. Ius barba, et Gilbarbera. Ital. Pongitopi. Gal. Brusc. Ang. Bochers Browme.

TAMETSI Mythum humilem, silvestrem, et aculeatam vocarunt Ruscum antiqui, quasi eiusdem naturae, ut figurae erat prorsum simillimae: tamen differre inter se indole et natalibus certum est, cum [orig: cùm] ad Septentrionem populis nulla sponte nascatur Myrtus: Ruscus autem calidis et frigidis peraque [orig: peraquè] multa scateat, facie foliisque plane [orig: planè] Myrteis, sed rigidioribus, mucronatisque superne [orig: supernè], quibus mediis ritu Cocci baphicae haerent singulis baccae singulae, ruberrimae, duriores, maioresque [orig: maiorésque] quam [orig: quàm] Asparagi, nucleo ossea plane duritia, vixque ulli frangenti ictui cedente. Floribus pusillis, in fruticantibus multa soboles virgis, praeduris, bicubitalibus, et tricubitalibus, rectis, striatis, vivacissimis, ut et radices, quae quamplurimos [orig: quàmplurimos] annos perennant, succtescente quotannis nova Asparagorum simillima turionum propagine: aromatica, aliquantum amara, viscerum et ductuum farctui usitatissima, nec secus ac in officinis Asparagi usurpari solita, vel Bonifaciae, cui non parum similis. Semen etiam miscetur eodem scopo Benedictae laxativae et Litontribis.

LAURI ALEXANDR Ae Ae Dioscor. (quae Theophrasto Ruscifolia e)pifullo/karpos, sive superfelio baccifera, vocatur) cum HIPPOGIOSSO sive LIGULATA discrimen.

ALIAM esse Alexandrinam Laurum ab Hippoglosso, cuivis in promptu est de Theophrasto et Dioscoride nosce: quippe fructum sive baccam coccineam mediis in foliis haerere, nullius ligulae facta mentione, uterque afferit: folliave molliora, maiora, et albidiora quam [orig: quàm] Rusci inesse Lauro huic, Dioscorides subdit, viresque [orig: virésque] diversas reddit, et radicem maio rem, molliorem, odoratam.

HIPPOGLOSSUM.

[note: Ger. zapfflikraut Zanckbladt, und zungen bladt. ] AT Hippoglossi sive Linguatae radix minor, gracilior, brevior: folium tenue, parvum, cui medio quasi cavo aliud foliolum, lingulae instar, insitum: aculeo rigido, infesto, mucro [note: Bel. Tongen bladt. ] natum utrumque, inter quae baccula etiam rubra Rusci visitur, suspiciendo naturae, propter raritatem, opere. Quare versionem Plinianam legenti, satis liquet diversas esse plantas, lectionemque [orig: lectionémque] [note: Ang. Double tonge. ] Hippoglossi luxatam fuisse. Namque sic Plinius:

HIPPOGLOSSA folia habet silvestris Myrti, concava, spinosa, et in his, ceu linguas, folio paruo quasi exeunte de foliis. Ubi videtur legisse non komh\r, sed koilh=, id est, non comosa, sed cava folia, sive inflexa cuiusmodi plane sunt omnia nostratis Bislinguae sive Bonifa ciae: hortisiandiu satis notae, et viribusad calculum dyssuriasque [orig: dyssuriásque] eximiis celebris: presertim sponte


page 284, image: s284

nascentis, montosis, saxosisque, et asperis, incultis, Genuae, portus Lunae, Savonae, Nicae, aliisque Alpinis sterilibus calidiorum tractuum.

[note: Math. Laurus Alexan. commentitia. ] Senensis noster, qua ingenii est opulentia et liberalitate, ubi ceteri scriptores putarant descrip tionem, nomenclaturamque geminam esse, duntaxat unius et eiusdem plantae, non solum [orig: solùm] dedit, ut par fuit, Bonifaciam pro Hippogolosso, sed insuper duas scitissime [orig: scitissimè] equidem commentusfuit. Alteri nempe [orig: nempè] affixis affabre [orig: affabrè] ligulis, quam [orig: quàm] postea pudentior factus, delendam curavit: Alteri datis in petiolis longis baccis, quam sigillum Salomonis merito [orig: meritô] suspicantur, in illumque quasi impostorem ignarum debacchantur morosuli isti critici, quod [orig: quòd] toties, totque annos, cum [orig: cùm] versarit hasce quisquilias, tandem non animadverterit Theophrasto et Dioscor Lauro mediis in foliis fructum, non in peciolis inesse: sed illam demptam, quasi foret à se fictam commentariis penultimis, commodiorem multo [orig: multò] fuisse: quippe cui similior est ea, quam quidam herbarum peritissimi in hortos colunt, et veram affirmant Alexandrianm Laurum.

Cucurbitae. Cucumis sativus esculentus. Cucumis flexuosus sive Anguinus. Melo sive Cucumis antiquorum, Dioscor. Melopepo. eius varietates. Citrullus officinarum, Anguira, sive Batecha, semine nigro Auicennae, an MELOPEPO? Pepones oblongi, ovales vulgatissimi. eiusdem varietates. Cucurbitae varietates. lagenaria maior. minor. eiusque varietates. Colocynthis. Cucumis Elaterysyluestris. Momordica, Belsamina. Doronici, quorum nullus est ACONITUM Pardalianches. Doronici varietates. Xylon. Malvae. eius varietates. Bamia. Syda Tbeoph. Abutylon. Althea. Althea arbor. Alcea Alcea Veneta. Gerania. Pes Leonis, sive Alchinulla. Sanicula. Epipactis. Ranunculi. Ranunculus flore albs. Ranunculus gramineus. Flammula Aconita. Napelli. Luteum. Lycoctonune. Muscae Napelli. Anthora.



page 285, image: s285

CUCURBIT Ae Sychia. Succha. *si/kus2.

TANTA est Cucurbitarum, Cucumerum, et Poponum inter se cognatio, ut antiqui Graeci et Latini, nedum recentiores, minus accurate [orig: accuratè] nomenclaturas discreverint. Euthydemus siquidem in oleraceo libro Syciam Indicam nominat colocyntidem: puta post Hippocratem, cui uti etiam Theophrastus videtur, quamlibent varietatem et differentiam genericam horum fructuum s1ikuw/nh vox signare s1i/ceir namque bullire est, unde s1kis2, quae vas, ollam, et pyxidem significat, et sanguisugum vitreum, aut cornu instrumentum, indeque forte [orig: fortè] Latinis Cucurbita, tametsi Varroni à curvando dicta putetur. Aristoteles etiam Sicyas pepones appellat: et Galenus Pepocucumerem. Quare quo [orig: quò] facilius percipiantur etdiscernantur ab invicem, quae hodie in usum culinarium et medicatum venerunt, genera cuncta non incommode [orig: incommodè] s1iku/as2, vel Cucumeres, vocamus: quarum duo summa fastigia sint Curcubitae et Melopepones, varia nomina adepta, propter fructuum, foliorumque varietatem.

CUCUMERES SATIVI et Esculenti.

Germa. Cucumetem. Gallis. Concombre. Belgis. Lomcommeren. Ang. Cucumbres.

NOTISSIMI sunt, tum Meridionalium, tum Septentrionalium hortis Cucumeres, qui et suavismi esu et srequentissimi, praesertim crudi, aut muria conditi, dum adhue sunt tenelli, merito habentur. Foliis hispidis, scabris, viridantibus, similibus Brioniae, aut Vitis: maiotibus, minoribu[?] Bardanae et Petasitidis: flores e xluteo plaaent liliacei, connivent que noctu, aut marcescunt, Volubilis ritu: reptantibus multis vitibus et claviculis, proxima quaeque implicantibns, fructumque dant teretem, semipedalem, oblongum, cortice teneriore, maculoso, ex obscuro virore in flavum maturescente, interdum spinuilis, molliusculis, asperato, et leviter secundum longitudinem canaliculato, vel sulcato. semine referto albo, Melonis adeo [orig: adeò] simili, ut neutiquam, nisi quia angustius, et pusillo apiculo subtus protenso donatum est, discrepet: medulla lactescente, admodum [orig: admodùm] suavi, et multi usus Officinis, non item Culinis.

CUCUMIS flexuosus, sive ANGVINUS

RARIOR hic [orig: hîc], et nisi in hortis herbariorum infrequens, prorsum simillima superiori Cucumeri, flagellis, flore, soliis, et claviculis, fructu autem facile [orig: facilè] discernitur, et agnoscitur, qui incurva gracilitate anguinum flexum, et longitudinem et crassitiem aequat, unde nomen: tenera cute, nitore herbido.

MELO vulgi, sive Cucumis Antiquorum, Diosceridis MELOPEPO.

German et Bel. Melonen. Gallis et Angli. Melons.

ILIS affinitate foliorum, florum, et fructus proximus hic, simillimo etiam, ut diximus, semine, incluso tamen in globosum fructum, magisque [orig: magísque] ventriosum, et secundum longitudinem altioribus liris, et torulis sulcatum. Cortice duriore, nonnihil hirsuto, rugoso, pullo, vel cinereo. Carne fulua, sapore et odore mellito, vel saccharato, cuiusmodi in gulae delitiis crudos suavisimos habet universa Italia, Galloprovincia, Norbonensisque et Vasconica, Gallia, Hispania: esitantur cum pauco sale et pane Iu lio et Augusto. Ceteris regionibus ad Boream, ut Franciae, Belgio, et Angliae, aegre [orig: aegrè] aut insipidiores proveniunt. nec plerumque maturitatem assequuntur, prae imbrium copia, et caloris inopia. Semen etiam unum officinarum habetur, inter quaturo maiora vocata, primae commendationis, et frequentioris usus,



page 286, image: s286

Varietas peponum, magni tudinis, coloris, et odoris. Est quippe species quaedam Moschatelina, quae vix Colocynthidem, aut Arantium superat, odore Mschi, sapore delicatissimo. Est et altera cortice carneque [orig: carnéque] alba: sapore etiam periucundo.

VEL hoc uno argumento quilibet asseruerit Melones nostros, sive vulgi Italici Pepones, esse antiquorum (praesertim Dioscoridis) domesticum Cucumerem, sive Sicyam sativam, quia odore eximiae fragrantiae, et cytonii mali, aut pomorum redolentium, aemulo, restauret vires languidas et reficiat, spiritusque [orig: spiritùsque] dissipatos revocet animo lapsis: ut idem Dioscorides auctor est: coque Melones, quasi Pomosi, merito [orig: meritò] vocati fuerunt à recentioribus Graecis, quod [orig: quòd] ori ac stomacho cibus sint gratissimus, omnium huius generis.

CITRULLUS officinarum, Anguria sive Batecha Auicennae semine nigro an Melopepo.

IMITATUR ctiam Citrullus maiorem aliquem Melonem effigie et carne solidiore, fragili: sed sapore vescendoque magis Pepones vulgatos refert: unde Melopeponem istum nomenclatura, ut ancipitis naturae, dictum de utroque mixta putamus, nempe Mali, sive Melonis circinnata ro tunditate, non tamen torulis sulcata, et sapore magis Peponem, quam [orig: quàm] Melonis dulcedinem melleam referente: quibus etiam, monente Galeno, discermtur à Melone. Semen vero [orig: verò] unum è quatuor vocatis maioribus est; maius Melonis, minus Peponis, duriore cortice septum, nigro, omnium durissimo: alioqui tota planta similis Peponum plantae, sed foliis altioribus, laciniis Colocynthidi proprioribus. Seritur etiam et manditur caro cocta vel cruda, et plerisque Pedemontis Italiaeque hortis enascitur.

s1iku/ope/pones2. CUCUMERES Peponesve [orig: Peponésve] oblongi, sive ovales, vulgatissimi.

HORTORUM ruralium nullus Pepone isto notissimo vacat, eosdem vocatque cuncta Germania et Anglia Pepones magnos, admodum Meloni, vel Citrullo similes: flexuoso flagellorum, sed proceriore reptatu, foliis latioribus, profunda Citrulli laciniosaque [orig: laciniosáque] divisura, flore maiore, fructu tereti, oblongo, ovi struthii similis, maiore multo [orig: multò], flavo interdum, interdum et albicante cortice obducente. Semen Citrullo latius immersum carni luteae, quae hiemesuper aut subtus camino fumoque [orig: fumóque] arescunt, iisceque tenuis sortis plebecula vescitur.

Varietas COMPRESSI rotundi, Melonis effigie. VARIANT vero [orig: verò] minori minusque [orig: minúsque] inciso, alioqui simili, nec dispari flo re, aut fructu, rotundo, compresso, Melonis effigie, nonnihil item orbiculatim striato. Corticc delicatiore, glauco, vel albido, nitente. Semine albo Citrulii. LATIORES Clypeisformes. NIHIL prorsum dissimilem in ramis et foliis alterum horti alunt fructum latiorem, rotundo Galeri specie, aut Clypei umbilicati, et ambitu rimoso, atque plicis fimbriisque rugoso cortice: delicato et concolori superiori, nec diversi saporis à superiore. Utrumque in taleolas scissos, frictosque [orig: frictósque] in sartagine, et farina aspersos, suaves admodum mandunt, in Belgio, Gallia, et alibi.

STRUMOSUS.

PERELEGANS hic et rarus, foliis alioquin ficulneis proximis, fructu Melonem magnum aequante, sed Limunia mala exprimente, tuberosoque cortice, papillatim variegato: speciosa item tricolori strumarum bullatione. Semine non dissimili.



page 287, image: s287

CUCURBIT AE sive Zucchae.

ADMODUM verisimile fit, Zucchae nomen (sie enim Italice [orig: Italicè] vocant Cucurbitam depravatis elementis) s1iki/ar, atu s1uki/ar (utroque enim modo scribunt nonnulli Graeci) designare: nam s1ikia, unde etiam ficus Latinis derivatur, generalissima fuit appellatio Cucurbitarum, Cucumerum, et Melopepopum, ut superius monuimus.

Quare Cucumerinae familiae maximae vocari possunt Cucurbitae, et commodiore etymo à curvando deduci, quasi curbando, ut loquuntur Vascones et Pyrenei. Notissima et condituris aptissima, quae anguina vocatur, omnium maxima, in arcum flexa, ternum senumque pedum longitudinis, cute polita, albida ex viridi, testaque duriore quum arida fuerit. Carne alba, elixa non ingrata. Semine longo, lato, nonnihil quadrato. Folio Cucumeris ro tundiore, minore, flore albo, in flexilibus caducisque [orig: caducísque] humi loris et caprcolis, topiarias ridicas et pedamenta implicantibus. Hanc maxima copia in taleolas longas dissectam, saccharoque [orig: saccharóque] conditam, Lusitani Hispanique adferunt venum in Septentrionem, vocantque Carbasade. Siticulosis et aestu febrili vexatis gratissimae offulae sunt.

LAGENARIA.

Varietas. LAGENARIAM vocamus, ut qua peregre [orig: peregrè] proficiscentes lagena utuntur, praesertim in Galliis, Hispaniis et Italia: commodius namque gestatur vinum quam vitreo autfiglino vase, quae oneri sunt et facilius franguntur. Semen illi minus quam [orig: quàm] superioris: folium alioquin, flores, et reliqua non disparia. Varietas. LAGENARIA maior. AB illa tantum [orig: tantùm] differt fructu minore, lagenulamque concinniorem exprimente, eoque [orig: eóque] lubentius commodiusque gestatur itinerantibus. Semine. folio, et flore, delicatiore, non diverso.

COLOCYNTHIS, sive Cucurbitula amara, Cathartica.

Ger. Coloquint Opfflein. Bel. Quint appel. Ang. Coloquintida.

QUIA consimili esset facie, sed multo [orig: multò] minor tota, Cucurbitulam et s1ikuw/nhn sive Cucumerulum vocarunt Hippocrates et Aegineta, ducti potius foliorum aspectu, quam [orig: quàm] plane [orig: planè] contrariis facultatibus, qui bus insigniter pollet: et documento est, sub iisdem foliorum florumque [orig: florùmque] lineamentis, cognatarum specierum plerumque esse perquam [orig: perquàm] dissimilies vires: quae quo [orig: quò] melius innotescant, plantae ipsae sunt iuxta se ponendae, et describendae, ut frequenti intuendi in eas consuetudine et experiendi, periti earum evadamus. Idcircoque [orig: Idcircóque] uti superius semper, sic et hic [orig: hîc] nos hunc Cucumerem, et alium agrestem vocatum, suis gentilibus subdemus. Hanc ferunt Herbariae voluptatis studiosi Vere, in Gallia, Germania, et Anglia, fructumque [orig: fructùmque] decerpunt Septembri, sed subflavum, virentem, virosumque [orig: virosùmque], nec purgationibus perinde [orig: perindè] aptum. ut ea quae ex Graecia Hispaniisque deferuntur Poma sive Cucurbitae, exempto cortice flavescente candidae, et fungosae, laevique concretione, amarore viroso et exsuperanti, et horrendo, fauces viscera intestinaque [orig: intestináque] laedente. Ortu et natalitiis humentibus pene [orig: penè] Cucumeris sativi par, sed folio minore magisque lacinioso, ad Citrullum accedente, luteolis nec diversis floribus. Semen item simile, sed minus, durius, peneque lignum est, non tanta virulentia ad purgandum, quam [orig: quàm] caro ipsa sive medulla: dedimus namque multo [orig: multò] maiorem dosim quam [orig: quàm] medullae, maiore commodo, nullo aut longe [orig: longè] minore tumultu.

Satae Colocynthidis in hortis Batavis, Gallicis, et Italis, vidimus triplicis aut quadruplicis varietatis: fructum nempe [orig: nempè] pusillae Cucurbitae aut Pyri et lagenulae effigie, ex fulsco viridante: cortice nonnihil maculis variegato, reliqua foliorum facie Cucumerem silvestrem referente: tterrimi etiam saporis tota haec est: videturque [orig: videtùrque] Silvestris sponteve [orig: spontéve] nascentis ea species, quam mortem, sive exitium in cacabo, vocabant quaeribundi Prophetae illi, qui


page 288, image: s288

apud Eliseum fame pressi, cum multidegerent, et cibum caperent, iussusque [orig: iussùsque] esset quidam incoquere pulmentoolera, collectam magnam huius copiam, ratus esse Cucurbitam esculentam, ollae indidit: Illi vero [orig: verò] ut esitare coeperunt, amarorem iufestum, quasi mortem detestati sunt: nec porro [orig: porrò] vorare potuerunt, tum ad Prophetam protinus exclamare, et Mors, inquiunt, Divine, est in cacabo, nec possumus vesci. Vates autem Eliseus miraculis potens fretusque [orig: fretùsque] multis, farina adiecta pulmentum Colocyntidasque [orig: Colocyntidásque] silvestresdulcoravit, edendoque commodas reddidit: quare oportuit esse amarissimas.

Meminimus etiam exacte [orig: exactè] sphaericas, maximum Arancium aut Citrium, vocatum Adami Pomum, aequiparantes, etiam nonnihil variegato cortice.

Videas et nonnusquam compressae rotunditatis, subflavi corticis, quarum omnium eaedem vires, et dirus amaror.

Saepissime [orig: Saepissimè] pusilli, Peponis oblongi effigie, ovum anserinum aut olorinum aequantes. corticis durioris, ex viridi in atro et cinereo maculati sunt.

CUCUMER Elatery syl.

Ger. Wilder Cucumer. Gal. Concombre auvage. Ang. Naolime tangere, et Wilde Cucumber.

NON immerito [orig: immeritò] Cucumerem agrestem vocarunt hunc, potius quam [orig: quàm] Asininum aut silvestrem: quia omnium huiusgeneris plantarum, suapte [orig: suaptè] sponte [orig: spontè] importunoque [orig: importunóque] admodum proventu oriatur circa urbium moenia, areas, et stabulorum fimeta, in Italia, et Norbonensi, Provincialique Gallia, ubi vel puerulis notissimus, qui fructum turgentem vixdum tactum digitis ludibundi in faciem invicem elidunt semine, succoque [orig: succóque] peramaro et viroso os oculosque [orig: oculósque] perfundunt. Repens et humilis, non topiaria est, tota Cucumeris sativi effigie, minoribus foliis, magisque [orig: magísque] scabris, et crassioribus, cineritiis, ab imo dense [orig: densè] fruticantium caulium teneriorum, succulentorum: quibus exeunte aestate, post flores luteos, pallescentes, Cucumeruli in pediculis per intervalla insunt, pruni instar oblongi, hispidi, cinerei, coloris qua damtenus Papaveris gemmantis glomerulos imitantes. Semine pullo colore, vel cinereo, nigricante, Colocynthidis non dissimili, sed minore: radice crassa, Raphani aut Bryoniae, aliquantum fibrosa. Medulla candida minus quam [orig: quàm] fructus, aut folia, ingrata: quae praesertim Sole siccata, flammis admota, tota deflagrat urendo. Unde primum [orig: primùm] nobis coniectura fuit ex Plinio, meonente etiam Praeceptore accuratissimi iudicii Rondelletio, ELATERIUM verum ex hac plurima, et pauca ei haerente muccagine medullosa, non ex ipsis Cucumerulis parandum esse. Perquam [orig: Perquàm] celebre fuit antiquis Catharticum, ut de Hippocrate et Theophrasto liquet, Elaterium, quasi dicas exagitans turbasveciens [orig: turbásveciens] medicamentum: vehe menter namque superne [orig: supernè], inferneque [orig: infernéque] alvum citabat, pusilla dosi, nempe [orig: nempè] oboli, vel scrupulo, semisse, per se, vel adiecto salis altero tanto, et Stibii, quod colorando fatis esset. Probatissimum fuit, laeve, non asperum, nec ponderosum, sed album, nec aridum, vel exsuctum, vehementer amarum, et lucernae obiectum facile [orig: facilè] flagrans. Quae notae lectori plantarum con sulto, non rixandi, sed cognoscendi cupido, facile [orig: facilè] retegunt plane [orig: planè] perviam huius loci in Theophrasto et Dioscoride salebrosi intellectionem: cum [orig: cùm] namque ex Cucumerulis istis sucus effluat admodum [orig: admodùm] tenuis, viridis, aqueus, igneque [orig: ignéque] densatus inaequalis, nigricans, acobiectus lumini neutiquam flammam alens, paucisque [orig: paucísque] annis mucidus putrisque [orig: putrísque] futurus, verisimile nobis fuit, vel Theophrasti, vel Dioscoridis Elaterium dici non posse, tum propter illa omnia iam quae diximus, reprobi inditia, tum quia nec durat, nec flagrat. Quare ipsi superioribus annis cum [orig: cùm] in Gallia Norbonensi parassemus Dioscoridis et Theophrasti instituto, curasse musque [orig: mùsque] parandum multis modis: tandem maximam Cucumerulum [orig: Cucumerulûm] copiam colligendam curavimus, è quibus super cribro incisis, seminis tusi, et crebro [orig: crebrò] manibuspressi, medullam sive muccaginem Psilii similem subter cribrum transmissam excepimus, Cucumerulorum corundem succo affuso, et aquae fontanae nonnihil, quo [orig: quò] facilius gluten remitterent trans cribrum: istud partim Soli sub dio expositum nigricans habuimus, partim vero [orig: verò] igne aut sub cineribus exsiccatum, albidum, et pullum. Utrumque tamen lucernae admotum actutum flammam dabat et ale bat sua pinguedine: quin etiam, quale nobis adhuc in museolo longearidum [orig: longèaridum] superest,


page 289, image: s289

facilius uret, cuiusmodi numquam poterit parari ex sola Cucumerulorum aqua, muccosave [orig: muccosáve] carne, ut probe [orig: probè] norunt qui saepius periculum fecerunt. Eapropter Plinius videtur ceteris melius et verius ex Theophrasto, aut quopiam alio classico auctore, ad Diolcoridis sententiam accesisse; quum ex fructu et semine faciendum censet: nimirum ut obiectum flammaeflagret, quale optimum tradit Dioscorides: quem suum ducem ignaue [orig: ignauè] hic deserit Senensis commentator, et insulse [orig: insulsè] suggillare videtur, dum contentiosas texit ambages auctoritatum farragine. Sane [orig: Sanè] par est, quo diximus modo, commodius tutiusque purgare, adeoque [orig: adeóque] diutius non putre durare quia acris virulentusque [orig: virulentùsque] sucus medulla pingui seminis retunditur et mitescit, nec perinde (qua [orig: quà] oleaginosum pinguc) putrescit: Mitior etiam vis in semine, et par ratio, quae in Colocynthide. Radice buius multum utuntur practici Monspellienses, cuius efficacitatem depraehendas ex unguento Agrippae, Ciclaminis, et aliis etiam internis, ut Anasarca et Ascite.

BALSAMINA Cucumerina, Punicea.

COGNATA facie Cucumerino generi est peregrinae venustatis Balsamina vocata Herbariis, qui eam in hortis colunt, unde coluptatem et utilitatem capiant ad vulnera glutinanda: doloresque [orig: dolorésque] ulcerum pravi humoris mulcendos Balsamo artificioso, ex pomis Charantiis contusis vel oleo bullitis parato, indidemque ipsa tota planta Balsamina et Charantia forte [orig: fortè] dicta, propter gratiam elegantis effigiaturae et coloris pomorum, quae magnitudine et effigie utrinque in conum fastigiata, medio ventriosa, Limonium parvum imitantur, sed superficie carneque nitentis purpurae phoeniceae: pusiilis, et crebribus spinosis bullis, quadantenns Opontii, sive Ficus Indicae dictae Semine Citrulli, nigro, minore. Folia, sarmenta, facies, et claviculae totiariis ornamentis aptissima, Bryoniam et Cucumerem imitantur; sed aspectu hilariore, folioque [orig: folióque] Vitis altioribus incl suris. Floribus pusillis, minoribus Melonis, ex luteo in pallidum languentibus. Hortis calidiorum regionum adultior multo [orig: multò], et fructu maturiore frequentioreque [orig: frequentioréque] est.

DORONICI variinostrates, quorum nullus est ACONITUM PARDALIANCHES.

MULTARUM stirpium (forte [orig: fortè] et Pharmacorum) nomen unum fuit Aconitum: ut cuius succo, vel radice, quasi cote, spicula à venatoribus affricta, et subacti, celerius et subirent et perniciem adferrent. Aptior enim haec nomenclaturae interpreatatio venit, quam [orig: quàm] si è cautibus, aut è pago cognomine deducas: tametsi non nescii sumus posse etiam a)po\ tou= a)konti/ceir deduci: quemadmodum tociko\r a)po\ tou= toceu/eir. non à Taxo dictum putamus. Sic enim in Cyri Paedia Xenophon: ou)de\ ga\r toceu/ein, ou)de\ a)konti/ceir a)potre/pomer h(mas2. Non enim, inquit. iaculari, aut in hominem collimare vobis integrum facimus, quippe nefas: alla\ de\, quasi diceret, qu/rar, feram, puta cervam, aut damam. Cum [orig: Cùm] itaque inter multas letales, essent compertae hae celerrimae et certissimaeinternecionis, Theophrasto, Diosco. et allis proditae seorsim et distinctae à ceteris sunt, tametsi minus plene [orig: plenè], aut perspicue [orig: perspicuè]: etenim, qui mos fuit saeculo illi, flores [note: Doronicum. ] tacuere [orig: tacuêre] et alia multa, quae non viderant, sed fortelegetant [orig: fortèlegetant]: idcirco stirpibus ipsis in aspectum iudiciumque adductis, nobis aliquid certi statuendum. Quales radices in Pharmacariis tabernis prostare vides Doronici nomine, nos non taro [orig: tarò] easdem memin imus erutas integra planta in montibus etiamque collibus Pedemontanis. Eae triplici in d ifferen tia sunt, tametsi non ita dissita: nonnullis enim Franciae collibus ceteris minores, minusque fibrosas radices hasce invenias, nec appendiculis utrinque, quasi brachiis seu Cancelli forcipiculis donatas, sed crebribus. Est item duodecimus ferme [orig: fermè] annus, cum [orig: cùm] quidam Risotomi Lutetiam indeque [orig: indéque] Antuerpiam quasdam plantas Doronici iam tum creditas, ex quibusdam Francicis collibus erutas in hortos advexerunt. Pusillae erant totae, caules teneri, folia mollicella, oblonga, uti Plantaginis: nonnihil ex viridi flaventia conspicue [orig: conspicuè], hirsuta, Pilosellae modo, vel Cucumeris agrestis, sed attrectanti laevia, ambitu rotundo, sed


page 290, image: s290

nonnihil lacinioso et superne [orig: supernè] angusto, Cucumeri agresti, quam [orig: quàm] Cyclaminis similiore, terna vel quaterna, pediculis innatis radici exiguae, tereti, orbiculatae, sed inferne [orig: infernè] in angustum sensim adductae, subtu; et transversis quasi squamularum torulis articulatae, apprime [orig: apprimè] scorpionis cadaverulum et caudicellam expr imenti, plusculis donatae fibris: color candidus, sapor dulcis, amaricat, et lentorem multum pauxillae coniunctum astrictioni praefert: sesquipalmum altus caulis, floribus in summo donatur luteolis, aut pallidis, radiatis, Buphthalmi, aut Mediae consolidae. Frequens haec nunc in hortis Belgicis et Anglis, ac prorsus eadem Doronico vulgatiori et minori Pharmacopoeis dicto, apud quos cum [orig: cùm] alias [orig: aliâs] saepe [orig: saepè], tum praesertim cum [orig: cùm] haec meditaremur, inter hasce radices duas alias Doronici differentias observabamus. Alteram hac maiorem longioremque multo [orig: multò], pluribus corticeis squamulis, nitentibus, candidis, marmoreis, transversim cinctam, cut ala utrinque apta una est, Squislae marinae, Cancellive [orig: Cancellíve], aut Scorpii forcipulis non absimilis, dulcicula gustanti. Folia, floresque [orig: florésque], et caulis, maiora paulo [orig: paulò] et rotundiora. Umbrosis haec montibus oblectatur, non solum [orig: solùm] Alpinis ad Meridiem, sed etiam rigidissimis Angliae ad Septentriones, ubi sibi visam et lectam in Northombriae arduis asseruit nobis amicus multae lectionis et peregrinationis pereruditus Medicus Pennius Anglus.

[note: Varietas tertia Doronici. ] PRIORI propior tertia est, si prorsus eadem sit etiam suffragio Herbariorum, qui magnitudine duntaxat distare aiunt: nam hic multus collibus nemorosis Taurini et Allobrogum, tum ruri, tum domi oriundus, est folio hirsutior: flore et radice mairo: caulis sesquicubitalis: alioqui similes inter se sunt. adeo [orig: adeò] hae tres, ut Cyperorum ritu discrepent, magnitudine tantum [orig: tantùm], situ, et numerosa sobolis propagine. Iam neutiquam opus sit multa disquisitione ad statuendum, ecquid sit discriminis inter Theophrasti, Dioscoridis, Plinii, et aliorum, Pardalianchen, Theliphonum, aut Cammorum: quae nomina unius huius plantae diversa putamus: nec videmus ulla insigni distinctione mereri genericam differentiam: facies enim, sapor, odor, omnibus idem, itemque ferme [orig: fermè] natales. Sed tamen paulum [orig: paulùm] quid variat Diosc. de radice delineatio, quippe caudae hic, Theophrastus vero [orig: verò] cadavert toti confert. Id Non continuo [orig: continuò] alius generis stirpem astruit: sed eandem brachiorum aut alarum expertem, ut saepius orbata, quam [orig: quàm] eisdem donata visitur. Nec dubium quin mutuatus sit ex Theophrasto, vel uterque de alio quopiam scriptore: nam quae de nocumentis et effectionibus prodita essent, ut lecta, non explorata, subdunt. Plinianum non esse idem inficiari eius interest, qui non meminit, pleraque omnia in Stirpium historia illum accepta ferre Theophrasto. Ecquid loci sit isti commento Pardalianche relictum, dicent consultisimi et stirpium exploratores indefesti Italorum doctisimi, qui nullum uspiam sibi visum, vel auditione cognitum plerique omnes nobis asserebant, querebanturque ca spe frustra [orig: frustrà] se lustrasse pene [orig: penè] quantum est [note: Pictum Parda lianchesomnium. ] Alpium et cautium, nemorum, et montium, perpetuo illo dorso à Lemano Clavenam, indeque [orig: indéque] ad Veronae Baldique devexa, nusquam tamen comparuisse. Nostratis iuterim Doronici plurimum [orig: plurimùm] diversis locis obvium habuisse: eoque [orig: eóque] nobis tametsi invitis suadebant istum Senensem commentatorem, cui imposuisset haec leviuscula, quam supra agnovimus, differentia, quasi unam quampiam novam et sui generis sanxiffe. Indicio esse, quoties curavit recudenda illa commenta, toties variatam Iconem: nec nisi unam misellam, caule floreque [orig: floréque] mutilam, semel carthae mancipatam, tot ubique gentium vestigatoribus sedulis repertam fuisse, Historiae fidem item temeratam audacia, ut qui nullo periculo facto (necenim potuit) illico [orig: illicò] decreverit Pardalianchen. Quo vero fastu, astu, et palpo magni nominis eruditis inculcet illud, Palpate et videte, quoniam Mathiolus non scribit mendacia, se ridere et mirari: fore tamen iam, ut senior eoque [orig: eóque] moderatior factus, fateatur se lapsum, lugeatque [orig: lugeátque] Doronici, sibi ignotum antea [orig: anteà], quod sceleste nefas, illi Aesculapio Cortusio primum [orig: primùm] innotuerit, et per illum mortalium generi sit retectum. Quod maleficium cum [orig: cùm] nostrae memoriae plerisque notum esse scivissemus, et Cortusio in hortulo suo Patavii inter colloquendum respondissemus, id verum quidem esse, ceterum [orig: ceterùm] minime [orig: minimè] mirum: ut qui experimento certum haberemus, Aloe saluberrima interfici vulpes, easdemque [orig: easdémque] enectas amygdalis amaris ex Plutarcho meminissemus, annuit


page 291, image: s291

ille Italice [orig: Italicè] cuidam compatri suo Pharmacopoeo; qui vulgatum exemplum de nuce vomica subdidit, ea nempe [orig: nempè] feles, canes, auesque [orig: auésque] intermini, quae tamen tuto et magno commodo adversus letifera et Epidimicos morbos in Electuariis Liberantis, datur homini. Immerito [orig: Immeritò] [note: Dira Mathioli. ] proinde Doronicum verbo diro dum infame facit, quam [orig: quàm] multum sciret, et parum saperet, perspicuum facit: Daemones quippe felices vocari, vel monachi norunt, qui Cacodaemones haud atrociori convicio incessunt, quam [orig: quàm] ille Doronicum è republica Medicorum exigere nititur. Tantillam rem, tam valde [orig: valdè] vulgatam, captum superasse tanti Commentatorts, stupet vulgus, qui Philomelis, Alaudis, Hirundinibus, aliisque delicatioribus aviculis non solum [orig: solùm] non noceat, sed interdum cibus, saepissime [orig: saepissimè] remedium unicum et panchraston sit. Quam multis tu Principibus, nos pauperibus, Doronici ignoratione, exitio fuissemus: quantam stragem plus quingentis abhinc annis dedissent Medici, freti electuariis de Gemmis et aromatibus et aliis Cordi amicis, quibus frequentissime [orig: frequentissimè] usi sunt, teque [orig: téque] monere possunt, Doronico ne tantopere [orig: tantoperè] convitieris [orig: convitiêris], sed potius dosim metiaris: alioqui Croci, Moschi, similiumque dato quaternum [orig: quaternûm] drachmarum demensum homivi, et comperies Daemonium tuum. Quin tus etiam, multo [orig: multò] quibusdam minore mole, meminimus perniciem attulisse. Tantae exspectationis Commentatoris intererat, saltem hac postrema Commentariorum manu et mole, an Pardalianche eodem necaret modo, quo cetera Aconita, exquirere: quippe si nominis etymon et seriem Sympthomatum perpendas, videtur, aut sola (aut certe [orig: certè] comite veneno) strangulatione, di patrare: quemadmodum fungi, papposaque excrementa Typhae et Cannarum, quae belluis, praesertim siccis et angustis meatibus, nec ruminantibus, si cum esca pauca multum confertim vorarint, mortem moliuntur suffocando. Quin non semel audivimus venatores affirmantes, se frustradedisse [orig: frustràdedisse] Napellum, Helleborum, et alia toxica, à feris statim vomitu reiecta: at ubi pauxillum Taxi addidissent, prorsum nullum animal evadere, quippe nauseare, sed evomere nihil Percunt igitur partim veneno, partim occluso spiritu, puta ad fauces, tracheam, et diaphragma: plerumque etiam evomere bilem, muccum, cibum, veneni autem nihil, nisi ob siccitatem, sero [orig: serò] aut perparum. Non igitur respuemus nos Doronicum, sed utemur moderate [orig: moderatè]: si non ut aromate, saltem liceat nobis ut Theriaca et antidoto quapiam: cuiusmodi instituisse vides in Degemmis Mesuae, etaromatum Electuario, celebres Medicos, quos temere [orig: temerè] inscitiae et sceleris reos facis. Sed haec fusius paulo [orig: paulò] mpx, in Paride et Napelli muscis, non muribus tuis, quos multi aeque [orig: aequè] catti herbarii, atque tenon minus sagaces, nequiquam venati sunt. Istae dudum descriptae radices, à nobis Aconita censitae, ut omnes congeneres, sic sapore pene [orig: penè] sunt, nempe [orig: nempè] ignaviore subdulci, et emplastico. Quo [orig: Quò] magis adducimur, ut cre damus Dioscoridis legitimam esse Adoninis, quippe ascenset ille, oculorum scilicet remediis blandis temperatisque calore et crassi nonnihil, emplastica, pauxilla astrictione, digerente.

cu/lor h\ gos1s1i/pior. GOSSIPIUM sive Xylon Bombax.

Ger. Baumwoll. Ang. Gal. et Belg. Cotton. Ital. Bombace.

QUEMADMODUM sedulitate Europaeorum factum est, ut sericum sit iam valde [orig: valdè] plebeium et passim emolumentum ex eo multum sentiatur, sic Gossipium priscis ferme [orig: fermè] ignotum, adeo [orig: adeò] crevit nostro aevo, ut ex tractibus et insulis Arabicis iam non opus sit petere: multis enim mediterraneis littoribus alitur, et venum inde devehitur. Vidimus Patavii et Venetiis, aliquot, abhinc annis in Trevisani et publico horto fruticantem cubitum altum caulem, aliquot surculis et petiolis cinctum. In quibus folia Alceae aut Vitis, sed minora, moili ora, incana: Flores lutei, nonnihil in medio purpurascentes. nuculasque [orig: nuculásque] relinquunt, aut potius mala exigua, pullo colore, Aristolochiae rotundae magnitudine et ritu radiatim hiantia, dumque maturuerunt bombace referta ambienteintus, semen Terebinthi aut Cubebaeoblongum, copiosum,


page 292, image: s292

medulla plenum alba, oleaginosa non insuavi gustu, Pineae, aut Amygdalarum, praesertim dum recens est. Exigua radice, fibrosa, alimenti perboni: pulmonum et thoracis congestam ma teriam ad excludendum et detergendum et detergendum apta: hepati et renibus amica, stomacho haud perinde, aut capiti. Dysentericis etiam opitulari novimus, eoqe [orig: eóqe] lubenter voluissemus quondam hanc Dioscoridis facere Gnaphalium, aut huius speciem, et per descriptionem licebat: mollia namque et incana sunt folia usus in tomenta optimus. Verum Theophrasti postea [orig: posteà] loco moniti, ad illius lanigeras vites referendam agnovimus. Sic enim ille: Insulam esse Tylem (qualem hodie narrant navigationes) non illam quidem algidam et cymeriam Septentrionalem, in sinu Arabico ad Orientem, feracem arborum, aliarumque multarum stirpium lanatarum, quibus folium inest vitis, sedminus. Et fructu quidem orbam, (intelligit vesco) ka/rpor de\ ou)der fereir (legendum ekfereir ) et hic [orig: hîc] expungendum signum, et porro [orig: porrò] legendum en w=| fe/reir in quo lanugo. Eundemque [orig: Eundémque] fructum parem esse pomo verno occluso, maturo vero [orig: verò] pomo, evelli eximique lanuginem, qua texunt vestes, partim eximias, partim plebeias. Easdemque plantas in India et Arabia oriri, ubi etiam easdem Plinius recenset, tametsi foliorum non meminit. Et, qui mos illi vertendi, paulum [orig: paulùm] variat, aut aliunde [orig: aliundè] mutuatus fuit: Senensis vero [orig: veró] tantus vestigator negatuspiam factam huius mentionem à Graecis antiquis, nec tamen istum luculentum adduxit locum: alioquin velitationum ex Manardo, Brassavola, Ruellio, et Fuschio importunus merusque [orig: merùsque] interpolator et proxeneta: sed imposuit illi versio Gazae, quae videtur innuere (neglecta disiunctione) Xylon arboremesse: atqui ne deinceps risui sit criticis istis, qui illum ne Latine [orig: Latinè] quidem, nedum Graecescire [orig: Graecèscire] inciviliter negant, adeat Graecum codicem Theophrasti, et discet non arbores solum [orig: solùm], sed etiam communi nomine stirpes, lanigeras inibi memoratas.

Apricis maritimis ad Austrum iam mutlis, provenit semine: quod sullio aut vaccino stercore triduum macerari olitores Candiotae asserebant nobis. Sic enim uberius et felicius enasci, nempe [orig: nempè] celerius emergit, copiosiusque [orig: copiosiùsque] fert, antevertitque frigoris tyrannidem, et saevitiam. Sic enin industrii plerique omnes herbarii, etiam minus tepido et commodo caelo plantas vel morosissimas assuefaciunt cito [orig: citò] et ubere [orig: uberè] ferendo.

Silvestris MALVA vulgaris procerior.

Ger. Pappel. Bel. Malwe endekeeskens crupt. Gal. Maulue. Ang. Mallow.

CVILIBET genti notius nihil, aut utilius Malva, appellationem ob praecipuam emolliendi vim assequuta: Graece [orig: Graecè] enim mala/kh est: quam cultu teneriorem et suaviore sapore frugi antiquitas in hortis efficiebat, famemque ea explebat quottidiano olere, et ventrem molliebat, ut festiue [orig: festiuè] dicit Poeta: Exoneraturas ventrem mihs villica Malvas Attulit. Etiamnum [orig: Etiámnum] hodie primo Vere una [orig: unà] cum [orig: cùm] Asparagi pullu lationibus plebecula in agro colligit, et esitat eius turiones teneros: nam hortis exulare, iamdiu iussit luxus ipsam, et officinis utendam reliquit quottidiano ad varios morbospraesidio: ubique viarum et arearum prope [orig: propè] urbes luxuriat, caulium teneriorum flexili sobole: foliis quamplurimis [orig: quàmplurimis], crassiusculis, ambitu nonnihil laciniosis, viridantibus, circinatis, partim et initio, partim et postea angulosis: flores tota aestate particulatim exeunt, colore subpunicante et ex purpureo pallidi: edentes clypeolos aut orbiculos seminum: radice pusilla, longa, digitum aequante, lignosiore.

MALVA Silvestris.

MINUS copiosa, quae pusilla visitur Silvestri,s ramulis repens minoribus, prope [orig: propè] rudera, et inculta pagorum, minore folio, rotundiore, minutius crenato, radice pene [orig: penè] pari superioris, flosculis purpurantibus, albicantibus, utilitate aut facultate non diversa.

MALVA arborea Silvestris.



page 293, image: s293

EVENIT huic Malvae quod Ficilici Sedo Arundini, atque aliis non paucis plantis, ut etiam non cultae arboream proceritatem, durationem, et ramorum magnitudinem assequantur. Etenim quam meminimus in coenobio D. Spiritus prope Venetias, et aliis locis maritimis Thyrrenae orae, non procul Savona et Arbenga sponte adultas, Persicam arbusculam aequabat, altitudine et crassitie stipitis, qui ramis sparsis, frondis laevore, virore, imo [orig: imò] toto flore, semine, et facie Malvam testabatur: sed crassiorem totam et habitiorem, qualem Gallo Belgiae, Angliae, et Germaniae horti hodie colunt, qua driennium, quinquenniumque edurantem, lignosiore praegrandi radice, et solido trunco, duritie lignea, senum et octonum cubitorum, facultate non diversa à Malva vulgari: nec tamen olitorum dustria, ut falso Senensis arbitratur, sed solo nativo deberi hanc differentiam specificam, è natalibus manifestum fit: nec enim vulgaris malva studio, aut fortuito [orig: fortuitò] in holeraceis hortis culta, uspiam visitur arborescere, aut tot hiemes trunco perennare.

MALVA ROSEA FRUTICOSA, an Galem Anadendromalache?

Germa. Ein Kosen und herbstrosz. Belgis. Winterroosen, Ang. Holy hocke.

OVAE autem floris Rosei elegantia et similitudine à Septentrionalibus vocantur winter rossen, id est, hiemales rosae, vel Malvae roseae, videntur ex aequo cum Althea istis Malvis cognatae: quippe foliorum incana superficie, molliore, muccagineaque; radice Altheam referunt, ambitu vero [orig: verò] Ficulneo, aut Malvaceo, et scapo arborescentem Malvam pene [orig: penè] assequuntur, sed Althaeae positu et modo oriuntur, quottannis etiam moriuntur, radice denuo [orig: denuò] primo Vere sese propagante, culmosque [orig: culmósque] edente ternum et quaternum cubitorum: secundum quos serotini prodeunt Augusto flores, magnitudine, effigie, et elegantia tricolori Rosam ipsam provocantes. Trifario [orig: Trifariò] enim variat hortis Septentrionalibus flos, qui multiplicior, confertiorque foliorum serie structuli evadit, ut plurimum Paeoniae. punicae saturae concolor: Sed candidus non raro [orig: rarò]: interdum dilute [orig: dilutè] rubet, aut utrisque confusis coloratur. Semen illi etiam similius, sed grandius, Althaeae: cuius loco utuntur plerique, nec enim etiam radicum huius dispar facultas ab Althaea; quare esse hasce Galeni Anadendromalachen certius quis affirmet, quam [orig: quàm] arboream superius adductam.

ALTHAEA IBISCUS.

Germa. Ibisch. Gallis. Guimalves. Belgis. Witte huenll, [?] witte Malve. Ang. Marshe Mallowe.

RITE medicatricem vel medicam vocarunt Graeci hanc, ut quae sit certissimi et fere [orig: ferè] ingentis commodi ad quamplurimos [orig: quàmplurimos] affectus morbidos: è Silvestrium Malvarum fa milia, sicuti etiam monet Dioscorid. esse, cuilibet primo [orig: primò] intuenti satis ostendunt folia Malvacea, lenia, sed oblongiora, incana, nonnihil tomentacea ad Populneam frondem accedentia: flores albidiores, et semina prorsum silvestris Malvae: radice tamen multo [orig: multò] habitiore, carnosiore, tota muccagine praegnat, et in multas fibras digiti crassitie divaricatur, ac pratensibus maritimis lubentius sponte propagatur, nec fere [orig: ferè] alibi quam [orig: quàm] in afflatun maritimo: idcirco asserunt quidam Pharmacopoei avulsas radices è maritimis, et procul transmotas in hortos im Malvam vulgarem abire. Medici et exercitatiores Veneti Pharmacopoei, è muccagine radicis, ad tenues in pulmones defluxiones, offulas, morsellos vocatos, diuriusculos ex sachato excoquunt, usque movendo, ne urantur, nec enim cuiusuis est, propter lentorem, bene [orig: benè] parare.



page 294, image: s294

ALTHEA arborea Olbiae in Galloprovinc.

NON secus atque malva Arborescens à vulgari, differt haec ab Althea communi: sed paucioribus locis, et fervidio: re caelo (quale in maritimis Galloprovinc. ad Olbiam) proventu tanto fruticat, ut ad sepes constituendas sat sit. Mul to autem solidiore scapo est, quam [orig: quàm] Malva arborea, Salignae quasi concretionis, inque arboream texturam ferme [orig: fermè] verso: flos item Malvae vulgaris, aut Altheae, nec dispar semen: quod in Morgani hortis Londini satum, hac aestate plantam ipsam peperit minus incanam, aut hirsutam, minusque [orig: minùsque] speciosam: tantum abest ut cultu aut mangonio arboream evasisse qui[?] argutetur: perdurat etiam hic [orig: hîc] in Septentrione aliquot hiemes nisi so lito [orig: litò] sint saeviores.

[gap: illustration]

Althea palustris, Cytiniflore, Aristolochiae utriculis, SIDA Theophrasti putatur.

RARIOR et perelegans Malvacea haec, Altheis generica habenda certe [orig: certè] est, eademque non abs re à quibusdam doctissimis SIDA Theop existimata, cui quidem, ut si quae alia, exacte [orig: exactè] aequiparatur. Nam *si/dh Graecis dicta fuit à flore Balaustio concolori, nec absimili, qualem venustum imprimis ostendit haec planta, florere solita in locis riguis, lacustribus agri Ferrariensis, inter Patavium et Eridanum flumen. Radix hortensis Malvae: caulis cubitorum duorum. Folia Altheae, sed oblongiora, laciniis acutioribus. flos illi purpureus, saturior Peoniae, aut Malvae sativae, aut Cytini: iuxta et in summis cauliculis visuntur tempore vindemiarum utriculi rotundi, oblon gi, phaeo vel pullo colore, Aristolochiae effigie, Praegnantes semine Smirnii, aut Milii colore et magnitudine.

[gap: illustration]

LUTEIS floribus Althea, an Theoph. Ibiscus, et Auicenna Abutilon?

[note: Senensis videtur folliaceum Abutili innolucrum Sidae appinxisse, et Abutilon puzasse Icon 926. ] NEchuius quidem ulla qpud dioscorid. mentio, cum [orig: cùm] tamen plurima occurrat in humentibus viarum marginibus, praesertim prope [orig: propè] Ferrariam Bononia redeunti: flosculis Iunio et Iulio luteis, Potentillae aut Altheae Venetae, per Augustum et Septembrem semina relinquentibus, parva, nigricantia, conclusa praesepiolis pilosis, membraneis,


page 295, image: s295

acerosis radiatim sese pandentibus: radice Malvacea, folioque [orig: folióque] Altheae, sed longiore, leniore, flaccidiore, superneque [orig: supernéque] acutiore; ut Sidae: nec gustanti ab utravis diversa, nisi quod [orig: quòd] non adeo [orig: adeò] est glutinosa. Quare cum [orig: cùm] nullam sciamus in Malvaceo censu flore luteo, praeter hanc, aeque [orig: aequè] tuto Ibiscum, vel Altheam Theophrasti profitemur, atque Altheae speciem.

EXOTICA Malvacea, Bamia Eben quibusdam.

IAMDIV est quum rarissimam hanc primum [orig: primùm] Veronae in urceis pensilibus vidimus: posteaque Monspellii sevimus, et virentem habuimus anno 1565. in horto Regii professoris perquam [orig: perquàm] eruditi Iuberti. Et tametsi facie sit Malvae, sed arboreae nondum adultae: nempe [orig: nempè] folio crassiore, rotundiore, minusque [orig: minúsque] sinuato, et magis ad Sidam accedente, tamen incertum nobis adhuc, sitne Malvacco generi accensenda: florem quidem nullum prompsit illic, et hieme prima saeviente periit nobis: Semen autem à nobis terrae mandatum, allatum fuerat Alexandria aut Barutho, Malvae et Altheae dissimile, teres, rotundum, pullum, Erui aut Orobi par: fortuita quadam ex Arabistis codicibus, ut videtur, coniectura remotiore, quidam Bamian Eben divinarunt, quae species Malvae videtur.

VULGARIS ALCEA.

QUASI ceteris robustior et efficacior foret, videtur antiquitas hanc etiam silvestrem Malvam ista appellatione insignivisse: a)lkh/ siquidem robur, praesidium, et remedium Graecis est: multo [orig: multò] autem notissima haec ruri ubique: prodit quidem facie Malvae, ortu, et cauliculis, sed altius incisis, quinque partitis foliis, qualia sunt Malvae vetustiori, pusillae, aut Geranio, è radice prorsum Malvae, et virgultis sesquicubitalibus, numerosis, semen rotundum, orbiculatum, compressum edentibus, post florem copiosum; sed particulatim florentium, utrumque item Malvae, calidis pariter et Septentrionalibus familiaris: plurima in Anglia, prope Coventriam urbem: magis digerit, muccaginis minus dat, quam [orig: quàm] Malva aut Bismalva.

FRUTICOSIOR Alcea Pentaphyli folio.

PERMULTI Herbarii habent hanc, prolixioribus magisque [orig: magísque] vimineis surculis fruticantem, divisura altiore, quinaria,et crenulis exiguis, plane [orig: planè] rubrum Pentaphyllum, aut cannabina folia exprimentibus; purpurante flore: nullatenus dissimilis superioribus tota herba, qualem meminimus aestate superiore in hortis videre.

PEREGRINA Alcea Solisequa, an Theophrasti Malva?

QUAMNIS quidam hanc Italicam et Venetam dicant, tamen nuspiam meminimus in [note: An Argemene altera Fuschs ] Italia, nedum Venetiis, nisi in hortis vidisse, et multo [orig: multò] plurem Herbarii Septentrionales habent, quam [orig: quàm] Itali. Emicant in summis sesquipedalibus lentis virgultis pervenusti flores, aliquotque foliolis constant, foris albidis, medio et intus prupurantibus, Abutiii effigi et folliculo, è medio florum emergentem croceum cuneolum, teretem, oblongiusculum occulentes; nisi quando Sol fere [orig: ferè] meridianus caeli nostrum verticem scandit, tunc enim, quasi sideris iubari inhiantes, se pandunt, unaque aut altera horula post [orig: pòst], illius veluti digressu et desiderio maesti, marcescunt et occluduntur, unde quis Theophr. suspicetur Malvam esse Horariam, quam Columella Molochen videtur intellexisse illo versu: Et Moloche prono sequitur quae vertice Solem. Radix exigua, tenera, folia ab imo terna quinave [orig: quináve], Pentaphylli aut Papaveris Rheadis vel Alceae: flexilibus cauliculis, hirsutis: flores Malvae vel Anemones; Capita numerosa, secundum caulium longitudinem, lanuginosa, mollicella, strigata, membranosa, hirsuta, operculo tenui, radiato, clypei forma, obducto; ubi semen nigrum, Nigellae fere [orig: ferè]. Admodum rudis est Commentator, qui Rutae folia huic esse contendit, oculis reclamantibus ceteris notis, et viris doctis monentibus ac negantibus, quibus feroculus insultat. Et quod deterius est, sibi nobisque [orig: nobísque] discendi avidis, imponit, dum huic vires Opii asserit: nam gustanti potius insipidum quiddam et ignavum linguae relinquit,


page 296, image: s296

ab Opio prorsus alienum amarore horrido: qui explorarunt gustu, humidum tantum [orig: tantùm] et calidum secundo ordme, facile [orig: facilè] dicent.

GERANIUM Robertianum Sideriti Achillsadon, aut congener.

ROSTRATI cpaitis Gruini cum [orig: cùm] praeferrent effigiem cuncte huius samiliae rostrata semina, nomen obtinuerunt Geranii: quorum non valde pervia sunt, quae duo memoriae prodidit Dioscorides, multis Europae regionibus, ubi nihilosecius ubertim tres quatuorve [orig: quatuórve] luxuriant differentiae, eidem et plerisque [orig: plerísque] priscis indictae, forte [orig: fortè] nec isto nomine cognitae: nam etiamsi inutiles putassent, non tamen tacuissent, cum [orig: cùm] hic [orig: hîc] alteram describat et dicat axrks1tor, id est, nutilem suo tempore, hodie tamen utilissimam. Eapropter operae pretium noster conatus faciet, si perspicuas omnes fecerit, atque cum [orig: cùm] inter se, tum etiam ab aliis, nempe [orig: nempè] Anemonibus ranunculis et Napellis distinxerit, ne deinceps tyroni imponat, neve [orig: néve] negotium facesact multiplex concors et hallucinatrix parilitas.

Quocumque [orig: Quôcumque] aciem verteris multis in ruderibus, parietinis, et imbricamentis, vel suggrundiis tectorum, denique segetibus et aruis videre est, tres notiores differentias herbulae Robertianae vocatae, summo cespite virentis, cauliculis gracilibus, sparsis, multis, retro [orig: retrò] deflexis humi, hirsutis, purpurascentibus vel xerampelino vel phoeniceo nitentibus, singula teneriuscula ferme [orig: fermè] folia educantibus, Pentaphily, Arthemisiae, et Ranunculi divisura, sed profundiore: complures flores quinis item foliolis in summo constant, purpurei, circinnati, qui defluentes rostratos mucrones, aut acus, è latiori basi et rectum desinentes, relinquunt, ubi semen pusillum. Sapor non ingratus, astringen; vulneribus perefficax; odor teter et vehementior; notissima et utiliisima: radix ex flavo viret.

HAEC duabus adhuc differentiis donatur: quarum altera floribus maioribus visitur, [note: Varietas Robertiani. ] foliorumque altioribus incisuris, cetero simillima. Tertia item Robertiana pluribus, cauliculis, teneris, nonnihil hirsutis, reliquaque [orig: reliquàque] similis: duntaxat radice dissidet sanguineo prorsum foris et intus colore, longiuscula, flore item roseo colore et ambitu. Est haec tertia, quam Achilleam vocat Dioscorides sub eodem Sideritidis ambitu, tum quia descriptioni quadrat, tum quia praestat plane [orig: planè] ea quae eidem Diosc. reddit, eoque [orig: eóque] Blutwurtz Germani vocant.

PES Columbinus, seu Dioscoridis alterum Geranium.

RECENTIOR aetas istud perutile agnoscit, et pedem Columbinum vocavit, ut cuius folia circinnata Alchymillae vel Saniculae similia, senis octonisve [orig: octonísve] incisuris laciniata, flaccida: singula in exili caule appensa, similibus flosculis Anagallidis minoribus, purpura diutiore, è quibus caliculi seorsim seminula oblonga cohibent, et acus exserunt praetenues, fuscas, et nitentes. Balneis percommodam asserunt practici (tametsi Dios cor. sua memoria inutile) et ad intestinorum tormina utilissimam scimus. (Cultis et incultis passim inodorum.

MYRRHIDA Plinii, Rostrum Ciconiae, seu Acus Moschata Officinarum, et Pastoris.

Germa Stocken schnakel. Gallis. Bec de Cigogne. Belgi. Opevaresbeck. Ang. Storckes bill. Hispa. Pico de Cigouna.

PAULO minus obvia ista, cauliculis item gracilibus, compluribus, è radice exigua subpurpureis et hirsutis, praesertim adultis, è caule medio apice tenus foliis enascentibus Myrrhidis aut Cicutae, positu Tanaceti, in plumam tarsumve [orig: tarsùmve] deductis: in summo flosculi supe rioris, qui caliculos in suis petiolis relinquunt foras introque [orig: intróque] reflexos, collum ciconiae effigiantes, stylumque protendentes exilem, tenuem, et longum, unde nomen, etacum Moscatam vulgus etiam dixit, ab odore suavi Cicutariae verae aut Myrrhi.

BATRACHIODES, sive magnum caeruleum odoratum Gratia Dei.



page 297, image: s297

IAM speciosius istud et calidos tractus evitans, amantius multo [orig: multò] frigidiorum, pratis et glareosis etiam lumis vel senticetis Angliae lascivit, floribus caeruleis, aut violaceis, Anemonae magnitudine, conspicua: Folia rotunda, fissa, peramplis multisque [orig: multísque] divisuris, Ranuncu li aut Aconiti viridantia, et interdum maculosa, è iunceis ramulis apta, glabris, pluribus ab uno caulium internodio ortis, qui copiosi à radice propagantur, et varie [orig: variè] inclinantur: prorsum horsumque procumbunt cauliculi: è pediculis ambiunt verulos crassiores cuspidesve [orig: cuspidésve] tridentales, aduncas, breviores quam [orig: quàm] superiorum, apicibus dehiscentes, nonnihil inflexas, cum [orig: cùm] iam prae aetate marcidi nutant deorsum flores: gustanti sici, nonnihilque astringentes, minus amari: odor quiddam Rosae Moschatae non absimile resipientes, cuiusmodi inest Acui Moschatae Dioscoridi indictae. Sed vulgus iam Plinii aevo Myrrhida vocabat, uti dictum: adeo [orig: adeò] efficax comperta vulneribus est, ut Sodsgnad Germanis, Deive [orig: Deíve] gratiam nomen invenerit.

BULBOSUM Dioscoridis primum.

DIV est cum [orig: cùm] quidam Pharmacopoeus Oenoponti, nobis istud Geranium pro Anemone venditabat: verum animadversis postea rostellis, quae huic toti speciei pervia sunt, facile [orig: facilè] calculum reduximus, et radicem pallidam, subliudiam, rotundam, sapore insipido, insulso, vel vesco animadvertimus, in petiolis praelongis, folia ab uno centro quinque partita, et divisura Geranii Robertiani donata. Flores non ita intense [orig: intensè] purpurei fuerunt: nos primum Dioscoridis Geranii agnoscimus, tametsi nullum periculum illius fecimus. Raro [orig: Rarò] enim in Italia et Galliaobvius nobis fuit.

GERANIUM malakoides2.

APUD clarissimum, ni labat memoria, Caesarem Odonem Bononiae istud vidimus, etiamque Florentiae Thomas Transyluanus summae spectationis Iuvenis, in quopiam vireto non procul ab urbis pomoeriis nobis commonstrabat, priusquam [orig: priusquàm] luculentum proventum nacti essemus ad Monspellii moenia, porta Aegidia, et via qua ad aram, dirutumque fanum itur, in colle amoenissimo, nec non via qua itur Monspellio Besiers, 3. aut 4. ab urbe lapide. Mollicella tota, cauliculis et foliis, Malvae instar humi fusis, sed longioribus, ex viridi pallentibus: flores minores, albicantesque [orig: albicantésque] purpura, acus, verulive [orig: verulíve] Venerei pectinis, sed breviores: Radix cuiusmodi Fumi terrae. Senensis Commentatoris arguere videtur (ut non paucae aliae) haec planta supinam securitatem, quippe quam paulo [orig: paulò] superius titubans in hortis sibi visam, et Momordicam herbariis quibusdam nuncupatam dicit: eandem postea [orig: posteà] rerum incertus, quasi alterius generis planta foret, ut Calciolarii donum, describit et appingit. Sed fraudi illi fuit, nolens tamen, ille qui à Sequino acceptam illam, quae magis albida et tomentosa erat, misit, nec noverat eam ipsam esse quae Bononiae hortis sata, magis glabra et minus candida cernitur.

SANICULVA et Diapeusia.

Ger Bel. Ang. et Sanikel et Sanicle. Gall. Senicle.

A Potiore Medici munere, sanandi nempe [orig: nempè], nomen factum Saniculae: Sanat quippe potu vulnera, et praerogativa quapiam interiorum excrementorum commotionem inhibet, sistitque, ne in partes imbecilliores corriventur, corruantque. Haec Septentrionalium et montanarum regionum, Syluosarumque udarum amantior, quam [orig: quàm] calidiorum. Copiosissima et notissima Anglis et Germanis. Folio quina divisura altiore, et apprime [orig: apprimè] compto, crenatura fimbriata, Geranii columbini modo, rotundo, virente, et ex atro polito laevore, nume rosa, singula è singulis prupurascentibus quasi pediculis, ab ima radice multum fibrosa, Ellebori nigri aut Epipactidis, foris nigra, intus alba: è qua caules cubitum aut pedem alti folia superant, glabri, teneri, graciles: flores albos quasi umbella collectos: semine hirsuto, aspero, et mordaci lanugine, Iunio Iulio etiam in hortis chirurgorum et mulierculatum Belgarum floret.



page 298, image: s298

ALCHIMILLA, Stellaria, et Leontopedium recentiorum, non Dioscoridis.

Ger. Synnauw, Zewenfusz, und grosz Sanikel. Angl. Ladies mantell. Belg. Spnauwe, onser browenmantel. Gall. Pied de Lion.

UMBROSA etiam montosa et rigua editiora haec amans, celebre Alchymistarum prae coniis nomen indepta videtur, et Germanis Chirurgis, qui hanc multum usurpant, Maior sanicula vocatur: nec abs re sane [orig: sanè], est'enim admodum [orig: admodùm] affinis viribus et facie, haud itafolia dissimilia, latiora tamen, et multo [orig: multò] minus alte [orig: altè] incisa, rotunda, angulosa, Malvae, sed virentia, polita, senis pluribusve [orig: pluribùsve] angulis, quasi plicis donata, et antequam erumpant, una [orig: unà] farcta et convoluta, argutis crenulis fimbriata: interque [orig: intérque] hirsuti cauliculi exseruntur, sesquipalmum et pedem alti, albi, rotundi, quibus stellati, luteoli flosculi, vel herbidi, racematim congeruntur: et in tuniculis herbidis semen exile Portulacae vel Papaveris: radice crassa, sibrosa, foris nigra, minusque [orig: minúsque] calida quam [orig: quàm] Sanicula, sed admodum [orig: admodùm] sicca et astringens, vulne ribus, si inflammationis suspicio adsit, admodum [orig: admodùm] oportuna.

ALPINA Eleborine Saniculae, et Elebori nigro facie.

DE Eleborine aut Epipactide, multa lectorem monuimus in albi Ellebori calce pag. 131: istam vero [orig: verò], utpote Saniculae et Ranunculis propiorem huc adduximus, iisdem quippe montosis, umbrosis, sed celsioribus et Alpinis oblectatur: è radice fibrillis uno nexu appensis donata, erigit pedicellos teneros, glabros, flexiles, in quibus summis folia qninque partita, divisa, et parum crenata, Geranii Columbini aut Saniculae divisura insut: Floribus radiatis, foliolis senis, gustu non ingrato, sed acriore, Ellebori nigri radice: quare nonnulli voluerunt Elleborum nigrum esse. In vallis Ostensis saltibus, non procul à Iovis monte, aliquot plan tas collectas servamus.

*batra/xior. PANUNCULI.

Ger. Sanenfusz. Bel. Danenboet. Gall. Bassivet et Grenoville. Ang. Croefoote.

QUIBUSDAM è Geraniis non parum [orig: parùm] similes sunt Ranunculi, quos cognomines Ranis fecerunt, quia iisdem lacustribus oblectarentur, et floribus ut plurimum [orig: plurimùm] ranatis, ut loquuntur Graeci, id est, luteis herbido permixtis, insignirentur, unde facilis cognitu fuit semper planta. Eius autem multo [orig: multò] plures differentias et varietates quam [orig: quàm] Dios. notavit posteritas. Et vulgatissima quidem est ubique pratensis à Brabantis rita [orig: rità] Brabantis rite [orig: ritè] Boterblom vocata, ut qua tenera floribusque [orig: floribúsque] onusta multum pastae vaecae, quum ad mulctram veniunt uberius lac dant: idque colore pallensaut subluteum, odore primae bonitatis et notae: folia initio [orig: initiò] rotunda, in ambitu Geranii columbini, deinde incisura Coriandri. maculis paucis, fuscis conspersa aut ferrugineis. Flores Dotterblom Calthae palustris fuigent nitore: foliolis concavis, peluim pusillam essigiantibus, aurei. Semen in racemosa, sive Adonidis simili congerie, grumosa, minus urente gustu, nec insuavi odore, quem etiam lacti impertire creditur: pascuntur enim hanc prae ceteris armenta, quia gratior et pratis pinguioribus usque cunctis copiosissima.

PRATENSIS Ranunculi varietas.

EUNDEM fere videas iisdemque [orig: iisdémque] pene [orig: penè] pratensibus et germinosis udis marginibus hunc, sed minorem totum, folio altius et minutius diviso, Coriandrinis simili, et in cauliculi pedalibus summis multo [orig: multò] tenuius inciso, flore aureo et capitulis congerie non diversis.

POLYANTHEMOS, multiflorus, sive Holeraceus.



page 299, image: s299

ET hunc putet quispiam duntaxat superioris varietatem, sed florum feturam perelegantem et multiplicem sortium cultu hortensi: unde Polyanthemon P linianum arbitrantur recentiores. Nec sane [orig: sanè] non alius videtur à vulgari pratensi, nisi quatenus cultu mitior et tenerior factus, quibusdam in holere manditur. Angli horti quendam habitu rotundiore Geranii folio habent, floresque [orig: florésque] duplo [orig: duplò] maiores, et saepe [orig: saepè] geminos, nempe [orig: nempè] inferius medio fere [orig: ferè], caules, latiores, quos medios transadigit cauliculus, alterum in summo minorem florem ostentans, amoeno in hortorum deliciis spectaculo.

BULBOSUS Ranunculus, hirsuto muricato semine.

NEC infrequens hic, sed amantior multo [orig: multò] satorum, aut sabuletorum, quam [orig: quàm] densi com pactique soli pratensis: folio paucioribus, sed altioribis incisuris, superioris Ranunculi simili, sed seminis involucro villis asperiusculo, lapposo et tantillum echinato, Xanthii aut Caucliadis modo, radicis bulbosi Geranii, subtus fibrosae.

PALUSTRIS rotundiore folio semine Echinato, estne Apium Risus?

IN nullam magis quadrat Ranunculi nomen, quam [orig: quàm] in hanc, utpote ranis convictricem, et aquarum potricem, quasi refocillationis et frigidioris egeret alimenti quia omnium Ranunculorum habetur calidissima, eoque [orig: eóque] Apium Sardonium Discori. putatur. Et certe [orig: certè] rarius quidem, sed tamen alicubi in montosi strigosique agri lacustribus visitur, foliis albentibus, nonnihil pilosis, Aceris, aut Pampini pene [orig: penè] divisura. Plurimum [orig: Plurimùm] tamen est videre vulgaris ubique torpentium, aut pigre [orig: pigrè] labentium aquarum, folia sublustri virore mitentia, Smirnii, aut Paludapii, quae idcirco ex Dioscoride nonnullis persuaserunt esse Apium Risus, nobis neutiquam inficiantibus, sed herrentibus aliquantum [orig: aliquantùm], propter caulem huius, qui vix superiores aequat: est haec aureo flore et semine superioris, ceteroquin acrimonia ructis excitandis, et hemoroidibus reserandis, si in Oleo Violaceo maceretur, aptissima, propterea dicta Homeroidum Herba.

Flammeus RANUNCULUS, aquatilis, angustifolius, Taraconis effigie.

PERQUAM familiaris hic rivulis et propter steriles tractus segnius fluentibus Belgii, Franciae et Angliae, non perinde calidis tractibus, quasi frigidiusculo succo et aere [orig: aëre] gauderet, quia fervidissimus enecat quippe edendo pecora, et ideo arcent sedulo [orig: sedulò] pecus opiliones, ne eo vorato inflammentur praecordia, indidemque [orig: indidémque] moriantur, ut videre est in balantum extis, quae huius pabulo ambusta fuerant: et summi floris quidem calyculi aurei lucentes Ranunculi sunt: folia tamen angusta, oblonga, carnosa, nitentia, Lysimachiae rubrae paria, ambitu aliquantum serrata, in rubellis geniculatis rectis pedem ac cubitum altis, caulibus concavis, capillata radice, albida.

Pumilis RANUNCULUS, gramineis foliis et geniculatus.

PARUM obvius hic, duntaxat Norbonae pratensibus pone [orig: ponè] publicum diversorium monti Lupi, et in arduis Mindeni Ruthenorum pascuis nobis repertus: aspectu laetiore, et flore quidem, radice, ac semine racemoso, prorsum Pratensis: verum [orig: verùm] folia pauciora habet, et adeo [orig: adeò] exilia, ut vix nisi floreat, à gramine dignoscas, praesertim locis illis strigosis, ubi caulis palmum et sesquipalmum non excedit.

[gap: illustration]

page 300, image: s300

Nemorosus RANUNCULUS, flore albo, stellato et lutco.

VIX nisi syluosis, aut frigidiusculis et montosis reperire est pusillos istos Ranunculos, primo Vere florentes, luteos interdum, saepius can didos: foliolis stellatim dehiscentibus, caule palmum alto, folio, divisura Napelli aut Anthorae, plerumque uno, nec pluribus, radice Filiculae, sive Polypodii, minore tamen, necimpressis cotyledonibus.

MINIMUS RANUNCULUS Septentrionalium, herbido muscoso flore.

VNA cum Ranunculiae istis et Unifolio, in iisdem syluosis et umbrosis, frigidiusculis Angliae, Belgii, et Northmanniae, non semel reperimus quandam tenellam, petiolis gracilibus, viridantibus, flexilibus, palmaribus, folia laciniosa fulcientibus, perquam [orig: perquàm] similia Fuma riae Plinianae, vel superioris Ranunculi syluosi; sed nitentia, ex pallore virentia; in cauliculo pariter Fumariae, seminum glomerulus apiculis aliquantum verrucosis compactus visitur, etiam radice aliquantum [orig: aliquantùm] asperata, squamosis grumulis, candida, pellucida; sapore Geranii Robertiani, non ingrato.

[gap: illustration]

ACONITUM Batrachoides, an sit Diosco. albo flore Ranunculus?

FACIT arctissima Ranunculorum Aconitis similitudo, ut utri sint referem dae quaedam plantae, alioqui apprime [orig: apprimè] nobis notae, nesciamus: E quibus est una haec in montibus Veganiis Norbonae, Aruerniae et Sabaudiae satis frequens, iux ta Cacalia, et in mediis rivulis im Maio promentibus ramulis, caulis sesquicubitalis et bicubitalis, flores candidi, delicatiores, Ranunculi effigie, seminum capitulo non absimili. Folia singula, quinquepartita è pediculo, incisa Aconiti, Ranunculi, aut Saniculae divisura, ambitu parum serrata, pallentia. Radix cavo cauli subest, in multas maiusculas fibras disparata; acris ut Ranunculus.

[note: RANUNCUlus quartus Mathid. ] Quem quartum non Mathiolus describit, sed eius pictor ostendit, totus est facie Napelli; montibus celsis, sed udis oritur. Radice Hellebori nigri, floribus albis, Ranunculo maioribus: caule sesquicubitali, foliis divisura Napelli.

[gap: illustration]

BULBOSUS unifolius aut Bifolius Batrochoides, Elleboracea herbula.

INSOLENTIORE effigie, hanc Venetiis in mercatu holitorio primum [orig: primùm] à mulierculis herbilegis emimus, posteaqvene Patavio vicinis collibus, ubi viperae capiuntur,


page 301, image: s301

ecandem evulsimus. Recto, uno, gracili caule surrectam, palmari et sesquipalmari, in medio quasi centro, singulum item folium (aut non plura duobus) fulciente, quod multis et altis incisuris radiatim divisum Aconiti folium refert, cuius in medio, quasi umbilico, flos unicus, herbaceus, pallensque [orig: pallénsque], Aprili et Maio visitur, Hellebori prorsum: siliquosumque semen relinquitur, etiam stellatum, et effigie Hellebori: radicis bulbillus, quantus Fumariae Pli nii, admodum acris gustanti, etiamnum novem abhinc annis erutus.

[gap: illustration]

ANTHORA sen fqwra.

IISDEM prorsum natalibus, nempe [orig: nempè] Rheticis atque Sabaudicis alpibus, emicat aestate Antithora, quam quodam providentiae munere adversum Thorae pernecabile virus compatatam rentur Taurini Ligures, et Lemani accolae, quorum opera plurima radicum copia coepta Venetias adferri plusculis abhinc annis. Agyrtis plurimi fit, ad omnium venenorum amolienda nocumenta, dum plebeculam panagyricis declamatiunculis excitam praestigiis illis oblectant et illudunt: etiam purgationi apta est, educit namque muccosos serososque humores et putredinem corrigit aut exsugit, lumbricisque exactis, materiam futuris praescindit. Amarorem aversatur plebecula illic, aitque si quidpiam peramarum gustarit amarius esse Anthora, id est vernacule [orig: vernaculè] L'Anthoro: tametsi scimus etiam aliis eos hanc nomenclaturam indere. Quam [orig: Quàm] Toro paulo altior caulis huic, rotundus, striatus, alterno foliorum ab imo summo tenus exortu, singulari, multiplici, folio alte [orig: altè] et tenuiter inciso, quadantenus Delphini, Nigellae aut Napelli: cuius floribus similes, sed luteos, minores, cuculatos, et rictu hiante, habet galericulos, geminas radices Cyperi aut Orchis, foris rugosas, solidas, fusco colore, intus albas.

ACONITUM Luteum Ponticum, Lupicida, Canicida.

ALIA et natura et facies alterius summi Aconiti generis, cuius differentiae plures quam [orig: quàm] recensuerit Dioscorides nostrum novit aevum, tametsi ambiguae mediaeue [orig: mediaeúe] naturae inter Ranunculos, Helleboros atque Napellos videantur earum nonnullae. Ponendae eae primum [orig: primùm] quorum vires certiores, exploratioresque [orig: exploratiorésque] eventu repraesentant facies, ut quae foliis est viticeis alte [orig: altè] incisis, nigricantibus et Geranii maioris, ut similibus sic maioribus edit. Caulem rotundum tenuem, bipedalem, lentum atque nonnihil flexuosum, petiolis nudis, alterno situ folia gerentibus donatum, floribus ornatum luteis vel pallentibus Linariae colore, et effigie: sitiqvulis subnascentibus, semenque [orig: seménque] angulosum et atrum cohibentibus. Radix flexuosis et numerosis, nigricantibus fibris cyrrisve [orig: cyrrísve] implexis, montosis, et opacis saltibus aviisque [orig: aviísque] nemoribus oritur: in hortis Galliae et Belgiae colitur, proque deteriore ceteris veneno habetur à venatoribus qui Lupicidam vocant: non quod [orig: quòd] idem non faciant aliae, sed quia haec citius et certins: quin nonnullis in locis adultaeflores vel solo mansu fauces linguamque [orig: linguámque] tumore ilico excitato adurunt, et vertiginem cient.

NAPELLUS verus, Caerulens.

CETERA Aconiti genera tametsi Dioscoridi nomine tenus duntaxat prodita sint, tamen vantum ex stirpium collatione et virium observatione assequi quimus, Napellus vulgaris vulgo [orig: vulgò] Germanis Kapenblomen, id est, slos Rapaceus, nam radix Rapi modo turbinata huic, non oblonga, aut conica, dictus una fuerit differentia: alteram arbitramur,


page 302, image: s302

quam Savenae Monspelliacae accolae perperam Thoram, nempe vaga cum ceteris nomenclatione usum propter, vocitant. Huic folia et facies luteo Pontico non disparia, sed minutioribus pluribusque [orig: pluribúsque] incisuris molliora: è radice tereti, nigricante, et quam Anthorae graeiliore, sed longiore, ima parte recisa, obtusa, caulem cubitalem, singularem exserit. Flores et semen in corniculis Aquilegiae Napellive [orig: Napellíve] modo. E devexis horti Der Linguagotticis nemoribus nobis Canonici Lignipedes illic venationis callentissimi ostenderunt, huius copiam in hortos Monspelliacos transtulimus: vixit diu in Hermeti Pharmacopoei viridario ad Aegidiam portam.

[note: Napellus. ] Illud vero [orig: verò] iamdiu etiam hortis praesertim Germanicis et Belgicis pervulgatum, et florum amoenitate duntaxat mulierculis expetitum, quos propter similitudinem Brabantii Munckscappen, id est, monachi cuculam dicunt. Germania superior Kappenblomen, ex radice et flore conflata nomenclatione: insignis quippe radix, insignior et flos arguto naturae opere: prae se namque fert cucullae hiantis aut cassidis speciem, cuius anteriore media parte demissior paulo [orig: paulò] frons in faucem promissam inferiorem vergit, eque medio exserit lingulam geminam, paulum quid inflexam, multis indidem porrectis villosis staminibus, quibus extremis puncta lurida, viridiave insunt. in thecis semen simile nigrum et angulosum ut luteo. Radix orbiculata Apii modo, vel Dracontii oblonga, emittit caulem tricubbitalem, petiolosque [orig: petiolósque] graciles, praelongos, foliis nigris donatos, multis magnisque incisuris, quadantenus pampineis, aut Platani. Huius videas acclives montium saltus Iunio et Iulio perquam [orig: perquàm] elegantem et luxuriantem fundere ubertatem in Rheticis Alpinis, cui tamen (cuncto illic arroso gramine) parcit quantum est pecoris, praesertim secus iter, quo Constantia Nasaretum versus itur, ubi à quovis animalium illibatum perstat, praeterquam à muscis, quae illi turmatim insident et advolant, et floribus forte [orig: fortè] innascuntur, sunt enim ferme [orig: fermè] concolores, maiores, quam [orig: quàm] communes, alis capitulisque ex lurido viridive [orig: viridíve] caesio virente, quasi cantharides, vel cincedulae, hasce attentius observavimus quidem continenter de floribus ro stello delibantes: ceterum murem Napelli frustra diu et multis avulsis plantis, quaesivimus, et an vidissent opiliones percunctati, nusquam sibi visum negebant: mu/r sive murem è muia fecisse, nempe [orig: nempè] è musca murem: igitur iam tum suspicio nos incessit, istos Arabas cum [orig: cùm] scriptum fuisset. Musca, Murem legisse: quippe nullam antidotum è mure parant: è muscis praestantissimam adversum funestum Tarantae morsum atque Epidimicos morbos, cuiusmodi haec.

Rec. muscarum quae pastum ceperint de Napello N. xx. Aristolochiae, Boli armeni. ann. 3i.

Nec in ulla planta huic congenere, muscae hae caeruleae insident aut victitant, quo [orig: quò] certior est coniectura istum Napellum esse Arabum, idemque [orig: idémque] Dioscoridis unum ex Aconitis: nam quod [orig: quòd] qui perfunctorie [orig: perfunctoriè] paginulas perpaucas Auicennae lustrarunt, argutantur illum diversis capitibus quasi diversis de plantis scripsisse, quam [orig: quàm] non multae, neque accuratae sint lectionis, indicio sunt tam multa capita unius rei, quas ille aut propter varias nomenclaturas putavit et descriptione secrevit, aut quo [orig: quò] incertus rerum quae parum plene [orig: plenè] commentatus esset exactiore opera prosequeretur. Sic Serapioni non uno loco contigit quin et Dioscoridi ipsi non paucis, magno flagitio eius dignitatis et dispendio posteriratis. Senensi vero, cum [orig: cùm] saepe ut alibi ostendimus, tum autem, quod mirum magis, isto etiam loco, easdem plantas bis terve [orig: térve] inculcare, nimirum nomenclaturae diversae ignoratione et suis imaginibus delusus. Quas enim imagines se dono accepisse iactat, easdem spectandas dat, nec descrip tiones, quod illi familiare, apponit, sed meris, nescio quam [orig: quàm] veris, picturis, duntaxat oculos, non item animos pascit.

Elleborastri et Consiliginet. Elleberus niger. Christophoriana. Astrantia nigra.


page 303, image: s303

Paeonia. Mas. Feminae. Promiscua, Leontopetalon. Alabastrites et Coralleides Cordi. Staphis agria. Ricinus. Quinquefolium, sive Pentaphyllon. Pentaphyllon Minus luteum. Album. [?]urpurcum. Alpinum petrosum, sive minimum argentatum. Eupatorium Graecorum, sive Agrononia Officinarum. Agrimonia, sive Eupatorium odorum. Potentilla, Argentata. Leucas. Tormontilla. Fragaria Alba, flavescens. Rubra. Garyophyllata Alpigena. Montana. Vulgaris, an Geum Pli?

HELLEBORASTRI et Consiligines.

NONNULLAE adeo [orig: adeò] Aconitis germanae, nec ita Hellebori nigri a bsimiles visuntur, ut cum [orig: cùm] neutrum vere [orig: verè] exprimant, utriusque tamen vel alterutrius aemulantur faciem et vires impendio [orig: impendiò] purgatrices: unde quis coniectari possit Conciligines dictas primum [orig: primùm], quod [orig: quòd] cierent alvum, non solum [orig: solùm] quia segetibus consererentur, aut adnascerentur. Sic enim interpretatur Concilium, sive Convolvulum Plinius, quia Venerem cieat, tametsi inter segetes luxuriet frequentissimus. Gemeinam autem Consiliginem novit aetas nostra, nempe [orig: nempè] segetum sociam, quae passim Biturigas circum, et Beauciae variis aruis, Galliae Aquitaniae, et Norbonensis exit: ut iux ta Lanum amnem Monspellii, omnium maxima, fetura luculenta foliorum, florumque: caules sesquicubitales, geniculatos: cute ex virore pulla, vel atra, squamosa, multas semiuncialis latitudinis fundens alas, quae densa pleraque folia fulciunt, singulae septena, leviter crenata, digitata, Lupini, Platani vel Viticis divisura, figura, et [note: Chzistwurtz Ger manis, quod [orig: quòd] floreat ad nataleus ] folio, sed longiore, cralso, rigido: colore, odore, et sapore, fere [orig: ferè] Laurcolae. Porriguntur indidem multiplices petioli, qui in flores herbaceos, Buxeosve [orig: Buxeósve], pallentes, rugosos primum [orig: primùm] explicantur, Garyophyllatae montanae, Tithymallive [orig: Tithymallíve] Helioscopii modo: deinde succrescentibus corniculis membraneis, pallentibus, quadantenus Aquilegiae, semen teres, atrum, et oblongum, grano tritici minus recludentibus, Sole arietem ingresso. Perennis [note: Anglis à figura Berwurtz. ] Bruma rigidisima etiam Septentrionalibus perstat, floretque Christi ferme [orig: fermè] Natalibus: unde Germanis Chzistwurtz. Radix durior, intorta, valdeque fibrosa, nigricans, subamara; acris, virosa.

ALTERA, quae minor tota, paucioribusque caule et foliis, sed maioribus et latioribus, [note: HELLEBOrasti duplex differentia. ] flaccidioribus, magisque serratis, è pediculis sesquipalmum pedemve [orig: pedémve] longis, eductis, qui in tenuem sibram porrectum florem edunt, et siliquam et semen, cuiusmodi proxime [orig: proximè] descripta, sed non perinde [orig: perindè] copiosa; eodem tamen sidere et frigore: verum [orig: verùm] silvis haec et umbrosis gaudet: fibris nigricantibus implexa radix, uti Vicetoxici, uno quasi oblongo nodulo aptis. Haec propior nigro Helleboro, illa Aconito, viribus et facie. Haecque, quasi sui dissimilis foret, si serius, ut Februario floreat, procerior: sin citius, multo [orig: multò] minor fit, tametsi eodem solo et tempore sata: quin, ut crebro [orig: crebrò] notavimus, etiam clementiore hieme, solutaque, nec gelida tellure, quae minor, est florum partione alteri, mense, aut sesquimense


page 304, image: s304

antevertit. Dudum monuimus, nostra memoria Pharmacopoeos harum utraque usos fuisse, Hellebori nigri penuria et ignoratione: nonnulli etiam veri Hellebori nigri persuasione: qui tametsi non parum [orig: parùm] accedunt, tamen illi neutiquam tuto utendo suffici queunt.

HELLEBORUS NIGER. Germa. Christwortz. Belgis. Swert Nielcrupt. Ang. Oxe hele, and set ter Worte.

NIGER vero [orig: verò] Helleborus (nam Veratrum nigrum qui dicat, videatur et dicere posse atramentum nigrum, uti Sesquilongobardus ille ineptiebat) iam plurimus ex Pyreneis et Alpinis in hortos transuectus, qui ineunte hieme, itidem paulo [orig: paulò] post brumam flores dedit ex candore Roseos, interdum albos, nonnumquam purpureos, nec è foliis, aut caule, sed è pedicellis statim à radice ortos, cuiusmodi Cyclaminis. Folia fert in singulo pediculo minora, breviora, rotundiora, et retusiora, superne [orig: supernè] qua duntaxat pusillum quid crenata sunt, divisura septena, Peponiae feminae, aut Smynii ferme [orig: fermè] modo. Viridantia ex atro, minus crasa, aut rigida Radix intexta, intricate, innumera fibrarum atrarum sobole, eodem ferme [orig: fermè] superno complexu appensa, amara valde [orig: valdè] et ingrata. Morbis pene [orig: penè] invictis, non modo [orig: modò] Melancholicis, sed etiam mere [orig: merè] pituitosis et sanguineis eximium praesidium esse, certum habemus. Praeter namque vertiginosos, amentes, et cancro vexatos, etiam paralysi de sanguinea pituitosaque materia spiritum partim obstruente, partimque nervorum et fibrarum tonum vigoremque laxante, correptos, valetudini restitutos fuisse scimus: et quid Arelatensi cuidam Monacho, colore et habitu vegeto, viribus athleticis, repente [orig: repentè] Paralysi et Podagra perculso, Rondelletius praestiterit, in memot ia etiamnum habemus. Vocabatur Apis Monachus perquam [orig: perquàm] notus et scitus aulicus ille, id est, Abeille, vernaculo Narbonico. Nec tamen ac albus, est perinde formidandus hic: nam decoctis unius librae purgantibus et mitificantibus, Melancholiam drachrnae duae tresve [orig: trésve] radicum, infuso addebantur: quin et nonnumquam albi et nigri mixti, ana 3 ii. addidimus. Quo [orig: Quò] magis accedimus corum sententiae, qui primum [orig: primùm] e Pyreneis Perpignanae, et Salsas Hispaniae conterminis, eruti Hellebori periculum fecere [orig: fecêre]. Postea [orig: Posteà] nobis collectum idem in Apenninis Bononiae acclivibus, et valle Austensi Pedemontana, ad Iovis montisfastigia et ardua circum, nigrumque, nigri Hel lebori opinionem auxit: alioqui minus congruit Dios. delineatio: nulli enim huic flores ra cemosi, semen Carthami Sesamoidisve [orig: Sesamoidísve] est: et caule glabro laevique, non aspero, aut nisi mavis in terpretari rigidum firmumque caulem u(potra/xeior, ut posse, nos alibi docuimus. Quod vero [orig: verò] inter Platani et Spondilli folium, crebriusque [orig: crebriúsque] incisum dicit, ferendum Dios. descriptioni: non enim adeo [orig: adeò] rigide [orig: rigidè] ad normam minima quaeque exigenda: verum [orig: verùm] in floribus, semine, aliisque [orig: aliísque] nonnullis, luto haerendum est. An suspicandum luxam hic [orig: hîc] laceramve [orig: lacerámve] descriptionem, aut potius quodpiam mnhmoniko\r a)ma/rtrma subesse? siquidem albi flores, muccosi, racemosive [note: CRISTOPHOriaena. ] cum [orig: cùm] sint, tamen descripti non sunt, sed forte [orig: fortè] huic ascripti. Huic excusationi venia si desit, verisimile fit, nos illo antiquo carere veratro. Idcirco CHRISTOPHORIANAM illam, Aconitum racemosum nonnullis censitam, Helleborum nigrum, non semel arbitrati sumus. Radix quippe atra, confibrata, quamplurimis [orig: quàmplurimis] appendiculis, morsus Diaboli aut Veratri: Folia crebribus incisuris, effigie Napelli lutei, serratis, longioribus, pendulis, atrourentibus, Spondylium, vel Imperatoriam aliquantum praeferentibus: caulis sesquicubitum altus, gracilis, geniculatus: è quo extremo flosculi racematim cohaerentes, Oleae, aut Helleborine albae, albidi, Corylli nucamento maiores: quibus dilapsis, bacculae Laureolae haud dispares, acinorum modo in Botrum congestae, cuiusmodi in Ligustro. Iunio flo ret: saltibus montosis et dumetis gaudet. Prope Taurinum in Pedemontanis Transpadanis collibus, ubi et Laburnum vidimus: verum [orig: verùm] cum [orig: cùm] hanc tantopere [orig: tantoperè] nocuam accepissemus, in aegroto ullo periclitari vires, religio fuit: eoque [orig: eóque] vulgarem retinere consultius visum fuit: erratum rati non in re, sed in Dioscoridis codice.

ASTRANTIA NIGRA.

TANTO minus illi quadret Astrantia nuncupata Atra, German. Schwartz Astrentz, oder Muterwortz, quam [orig: quàm] periti Saniculam alteram putabant, alii Helleborum nigrum,


page 305, image: s305

leviuscula sane [orig: sanè] coniectura. Eradice multum fibrosa, aliquantum [orig: aliquantùm] Helleboro nigro simili, atra, emergunt complures petioli et cauliculi glabri, graciles, quibus folia quinis divisuris Pentaphylli, Saniculaeue [orig: Saniculaeúe] modo, per ambitum serratis, obscure [orig: obscurè] virentibus: flores aceruatim glomerulis collecti, muscosi, Bellidis, Succisaeue [orig: Succisaeúe] modo et colore: luteum universa fundit suc cum, cuiusmodi Astrantia maior, cui haec etiam aliis notis merito [orig: meritò] assimilatur: idcirco [orig: idcircò] nigra Astrantia vulgus dicitur. Sed enim huic cum Helleboris cognationis: montana tamen est, sed vulncraria.

POEONIA femina.

AUSPICATISSIMO Apollinis cognomine, et felici ope praestanda, Paeonia notissima, quam quasi sexu distincta foret, marem et feminam fecere [orig: fecêre]: utramque Genevae Alpinis et Nor bonae arduis Veganii culminibus, et indidem syluosis non procul alio celebri monte Lupi vocato, feminam eruimus Vere florentem et ineunte aestate: ubi peraeque [orig: peraequè] frequens utraque hortis, tamen notior femina, eoque usu frequentior. Quae namque prostant Officinis, Feminae sunt, Asphodeli, Cyperi maiores, aut Oenanthes, uno tuberoso nodo pendulae, late [orig: latè] sparsae, glandulosae, ruffescentes, oblongae, et tenuiores, quam [orig: quàm] promiscuae Paeoniae: caules primulum [orig: primulùm] pullulantes puniceo rutilant: folia inter Helleborum nigrum et Smyrnium, divisura maris minora, aversa, caesia et albida: flores roseis foliis et calycibus maioris, saturatis, ut Malvae hortensis, succedente terno folliculorum fetu, Amygdalae putamini simili, et pari serme [orig: sermè], concolori, dehiscente per maturitatem, Hellebori nigri siliquae ritu, atque pandente purpureum seminis partum rutilum, oblongum, nitidum, teretem, serie mirabili stipatum, acinis Punicae non dissimile: plene [orig: plenè] maturum, nigrum, lucidum, medullosum: sapore medicato, acri, subastringent, nonnulla dulcedine cum amaritudine.

MAS.

RADICE simpliciore, nec sparsa, sed rectius altiusque [orig: altiúsque] depacta, et interdum binis, ternisve maiusculis flagellis, odora, intus albida, foris ruffa. Folia Iuglandis situ et ambitu mi nora, crassiora, ad Terebinthum aut Staphylodendrum accedentia. Flores, siliquae feminae similia, sed semine exquisite [orig: exquisitè] rotundo, concolori.

PROMISCVA seu Neutra.

QUAE nondum mari Paeonia reperto à nonnullis Mas credebatur herbariis, nobis Promiscuum, quasique utriusque cinnus esset, et neutrum, visum fuit appellare. Quippe quantum à solo exstat, si perpendas, Masculum dicas. Sin erutas radices intueare, feminam iudices: nisi quia pleniores et habitiores. Haec Plinio Mas forte [orig: fortè] est, tamen id excutere nostra haud magnopere [orig: magnoperè] interest, nec otium est, nec lubet anxius prosequi, num idem auctor errarit, dum marem foliis ait redolere Myrrham, quippe cum [orig: cùm] Smyrnium Myrrham redoleat, perinde sit, utro modo dicas, omnes iam in hortis et usu sunt. Radice rediuiva multos annos perstant.

LEONTOPETALON.

MULTIS ab hinc annis qui complures radices tuberosas prostare quibusdam Venetis Pharmacopoliis saepius vidissemus, putabamus esse Cyclaminis adultae aut vietae, pri mo intuitu. Postmodum [orig: Postmodùm] sciscitati institorem, respondit esse Leontopetali radices: cumque [orig: cúmque] multis postea in hortis accuratius vivam perpenderemus, flores Anemones vel Ranunculi, in siliquis semen, caulem non ita procerum, adeoque [orig: adeóque] radicem magni Cyclaminis aut rapae foris fuscam, tuberosam, uti Dioscorides prodidit, memineramus. Ceterum [orig: Ceterùm] folia tametsi ampliora multo [orig: multò], tamen sinuosa et circinato ambitu divisa, Paeoniae modo: non Brassicae similia, aut Papaveris divisura observabamus. Iam inquilina cum [orig: cùm] sit Italiae et Galliae, lectori integrum erit nihil assentiri, usquedum vires exploratas habuerit.

Nemoralis Alpina Herbariorum AL AB AST RIT ES, CO RRALOIDES Cordi.

POTEST ITIDEM P ENTAPHYLLI vOCARI EA, QUAE in umbrosis saltibus Taurinensis agri, Calcaris montis Sevenae, et trans Rhenum non procul


page 306, image: s306

Basilea reperitur. Folio è singulo pediculo quino et septeno, Ellebori nigri, aut potius Poeoniae, serrato, in pediculis gracilibus, glabris, è caule sin gulari, sesquipedali, innixo radici crassiori, minimum digitum aequanti, transu ersim depactae humi, quae crebribus articulatur portiunculis, frustillisve marmoreis, et Polypodii modo radicem acetabulis insculptam, effigiem Coralli albi praefe rentibus. Flores in summitate plusculi pallentes insunt Maio, postea [orig: posteà] siliquosa vaginula erumpente, maiore Erucae aut Chelidonii: semen pusillum claudente, gustu tota haec amaricante et calfaciente.

[gap: illustration]

RICINUS,

[note: Cerva maior. Cataputia maior. Granum Re gium Mesuae. Palma Christi. ] RICINO sive ki/kews2, seminis imago, quae animalculum cognomine imitatur, vocaturque [orig: vocatúrque] Ricinus: appellationem dedit, uti Echio, Psylio, Verucariae. Cervam maiorem sive Cataputiam passim officinaeappellant. Granum regium Mesuae: Palmam Christi vulgus, propter frondis digitatam effigiem, quae volam palmamque expansis digitis quadantenus aemulatur, oriunturque [orig: oriuntúrque] ex caulis crassi, cavi, 5. aut sex cubitorum, pixidatim consertis geniculis, depressis, alterno situ folia in ficulneo pediculo haerentia, septenis et novenis altioribus divisuris, Ficus, Platani, Castaneae equive [orig: equíve] Staphidis agriae vel Ellebori nigri, subnigra aut subcoeru lea, pinguia. Siliquato secundum summitates fastigio, racematim compactis floribus luteolis succedente, ubi conduntur plurima ternis costis, aut loculamentis, conspicua concep tacula orbiculata seminis tricocci medullosi, multumque [orig: multúmque] olei pressi reddentis. Vix alibi quam in hortis videre est, tamen tum calidis tum frigidis, laeta tota ex caeruleo in fuscum languet, annua est, nec rediuiva.

[note: Lat. Pedicularis. ] stafi\s2 a)/gria STAPHIS agria, sive vitifolia.

[note: Gall. P ovilleuse. ] DUXIT à foliorum divisura, qua Labruscam sive vitem silvestrem imitatur nomenclatura Staphis agria, quae et pedicularis notissima est vocabulo, et compertissimo usu, ad pediculos illitu et suffitu abigendos: maceratae namque et tusae in aceto vegeto, grana si affricentur [note: Ger. Luyscruyt. ] interulis, quantum est pediculorum vellendium enecant. Ad quod bellum pediculorum, in praesidiis ipsa planta alitur ubivis gentium, et nusquam ultro [orig: ultrò] provenit, caule cubitali, surrecto, fusco, folia ab imo in pediculis pampineis laciniosa, crebra, profundaque [orig: profundáque], Aconiti, Ricini vel Vitis divisura. Caeruleos autem flores stellatos, Rapontii, Iulio et Au gusto dat. In oblongiore siliqua, multis costis compacta, dehiscente, semina erumpunt tri quetra, pulla, amara, et urida, oleosa. Radix non ita magna, annua est.

QUINQUE folium.

FOLIORUM numero quinario notum Pentaphyllon, perinde ut Argentina cognata, frequentissimum ubivis itidem marginum et viarum udis cuiuslibet plagae. Folia crenis et aspectu Agrimoniae vel Potentillae, in lorulis praelongis, flexilibus, purpurascentibus, qui sese novis, qua solum subierint, propagantibus Fragariae, Potentillae vel Unicae peruni cae modo quinque partita effigie digitata, Ricini, aut Lupini, ad Saniculam etiam accedentia, Argentinae luteis floribus. Radix quanta minimus digitus, longa, purpurea, vel Centaurei maioris colore, quae arida facta, quadrata cernitur, verissime [orig: verissimè] monente Theophrasto: qua etiam nota, adversante Barbarorum pertinacia, manifesto [orig: manifestò] distare à Tormentilla cuilibet in promptu sit nosse.



page 307, image: s307

Huius animadversa iamdudum quadruplex aut quintuplex varietas, in magnitudine florum, colore, et foliis sita.

PENT AP HYLLUM Minus Luteum.

MINIMUM omnium differt Pentaphyllum luteum et minus vocatum, rarius tamen nisi syluosis pratis et herbildis muscosis occurrit, ubi Tormentilla, quam gracilibus tum foliis tum viticulis, simul ac pusilla statura (nec sese defixis ramulis propagante, ut prior) admodum repraesentat. Folia qua terram spectant, albicant.

PENT AP HYLLUM album.

NAEC multum magnitudine superatur, commune luteum Pentaphyllon ab hoc, cui item quinque partita et Helleborastri modo digitata et anterius duntaxat crenata folia, subterque [orig: subtérque] in cauliculis hirsutis, flores conduntur albidi, radice multis adnatibus huc et illuc vagantibus. In Belgiae et Galliae hortis meminimus vidisse.

ALIUD album, et Purpureum.

PRAE omnibus procerius et speciosius istud, quod in pingui pascuum [orig: pascuûm] solo vel pratorum Savenae Norbonensis Iunio et Iulio flores edit candidos, interdum purpureos, et in cau libus ab imo, rectis, firmis, pedalibus et cubitalibus folia sunt quinque partita, sed altioribus et crebribus, Coriandri Geranii Robertiani vel Alceae modo: foris nigricat radix, intus rubella, digitum lata, palmum longa, et sesquipalmum. Etiam in Apennino Italiae purpureo flore, perquam [orig: perquàm] aspectu amoeno, legebat peritus Pharmacopoeus et amicus non vulgaris, Iacobus Rainau det Massiliensis: Belgae et Galli, in hortis alunt.

ALPINUM petosum et minimum Pentaphyllum.

NE hoc quidem adhuc descriptum, quippe non frequens occurrit, nec nisi celsioribus montium iugis gelidisque [orig: gelidísque] cautibus, quales sunt Sabaudiae, in Austensi valle, et Norbonae ad Calcaris hortique Dei ardua, et in verticibus editissimis Mindenii. Foliola sunt circinato et integro ambitu, quinque partita, tenuia, et subtus candore nitido lucentia, adversa, viridia, Saniculae tenellae multum similia, sed minora. Flosculi stellati, racematim collecti, candidi, interdum et purpurascentes, Alchymillae similes, defluunt ventis aestate, in greacilibus admodum [orig: admodùm] cauliculis, è radicibus fibrosis capillaceis, fuscis, purpurascentibus. Quidam Tormentillae annumerant istud, cui multum sane [orig: sanè] simile est: Incompertae tamen facultatis, nisi exsiccantis et astringentis.

[gap: illustration]

Incana Pentaphylli effigie, an LEUCAS Diosc?

NON penitus nihil sentiebant docti amici nostri Valerandus et alii, qui hanc plantam intuiti, Leucadem censebant: non modo [orig: modò] enim tota incana est, ut flagitare videtur ipsa nomenclatio, sed etiam Trissagini foliis est, qualem oportere esse, facit suspicionem consequutio. Folia sunt terna aut quaterna, cre bra divisura et magnitudine Trissaginis, surculis bre vibus, crassis, lignosis, subrubris, rugosis, fuscis, ut Pem taphylli, quod inaequali à radice exortu multis depacta portiunculis quodam habitu adumbrat: item ex fusco purpurascentibus, in alias fibras divisis, gustu etiam Pentaphylli vel Tormentillae, astringente, exsiccante. Quare et forte [orig: fortè] non minoris quam [orig: quàm] illae duae efficaciae adversum venena est: quae causa fuit, ut illi forte [orig: fortè] vires radicum experti, ausi sunt Leucadem hariolari. Et praestat (quando nulla est Dioscoridis delineatio) hanc perpulchram plantam nosse et [gap: illustration]


page 308, image: s308

experiri, quam [orig: quàm] nullam, nihilque periclitari ad eruditionis supplementa. Admodum [orig: Admodùm] inventu rara, nec nobis lecta, nisi prope [orig: propè] Allobrogum devexa, planitie in arida, glareosa.

EUP ATORIUM Graecorum, Agrimonia Officinarum.

[note: Ger. Oderwenig, und Bruc Wrtz. Ang. Gall. et Bel. Agrimo nie. ] TAMETS'I quosdam novimus in Belgio et alibi, qui Agrimoniae, sive vero Diosc. Eupa torio in morbis hepatis, lubentius Canabinum aquaticum, à nobis superius memoratum, subdant, usurpentque frequentius, tamen quia non rei ignoratione faciunt, sed virium maiorum exploratione freti, eos adeo [orig: adeó] non incessimus, ut potius laudemus, si veterum quopiam simplici perbono aliud melius usu comprobarint. Agrimoniam autem nostratem satis cum [orig: cùm] notae cunctae, tum nomen Argemonae in Agrimoniam detortum, (non Arthemisiam, ut sub capitis finem Dioscorides monet) verum esse Eupatorium satis testantur. Quin vires multo [orig: multò] magis, sed multo [orig: multò] plures sunt, quam quas Dioscorides enarravit. Estque notitiae vulgatae planta, frequentissimi commodi, ubivis gentium in pratis siccioribus satorum, viarum marginibus fruticat cubitum et sesquicubitum alta, striatum, angulosum, subpurpureum, hirsutum, durum, lignosum et unicum saepissime [orig: saepissimè] caulem promens, multis ramosis nervulis, folia quasi pediculo innixa, ad Ulmariam, Potentillam, aut Rosam effigiata hirsutie, nonnihil incana, floresque [orig: florésque] in summo exiguos, luteos, stellatos, Pentaphylli minores, secundum totam summitatis lon gitudinem edit, ubiseminum series Lapposa hirsutaque [orig: hirsutáque], pannis haerente, quos vel tactos mordicus tenet: medulla intus albida, sapore non ingrata, uti nec odore tota planta. Radix cras sior, foris fusco rubore, dura, exsiccante, et moderate [orig: moderatè] astringente, adeo [orig: adeò] apta foris et internis affectibus, ut decoctum dilutumve [orig: dilutúmve] colore lympido vini gilui, placeat: et potu viscerum, hepatis praesertim, tonum restituat, intemperiemque omnem ferme [orig: fermè] corrigat, obstructiones reseret. Eoque sucum officinae expressum in Trociscos servant. Xantis Pictavae Galliae finitimae silvae eandem Agrimoniam edunt, quam odoratam vocitant, propter odorem multo [orig: multò] flagrantiorem, etiamque in hortis colebat superioribus annis, et dabat nobis illic eruditus Medicus Lamoureus.

[note: Ger. Erenfing. Gall. et Bell. Argentine. ] ARGENTINA sive Pot entilla. Ang. Wilde Tansie.

TANTOPERB est haec affinis facie Agrimoniae, ut et vulgus Silvestrem vocet Agrimoniam, et non raro [orig: rarò] mulierculas Agrimoniam se collegisse ratas fallat: discernitur vero [orig: verò] reptatu viticulorum teneriorum, gracilium, Fragariae vel Pentaphylli, cuius flores sunt similes, et concolores, lutei: folia autem superne [orig: supernè] virent dilute [orig: dilutè], aversa autem argenteo splendent nito re, unde Argentine dicta. Potentilla pariter à viribus, quibus eximiis pollet, ad fragendum calculum, interiora vulnera et ulcera maligna, et dyssenterias, viscera roborando, similiter Agrimoniae: cuius, potius quam Tanaceti, temperamento exsiccante, sive calore moderato est, sed astrictione superat: multum sanguinem grumosum potu dissolvit. Viarum, udarum praesertim, nulla amantior, frequentiorque [orig: frequentiórque] alumna ubique gentium dignum observatu. Hanc inditam pelui frigida aqua semiplenae, et operculo occlusae destillare, sive vapores in concavum operculi subuehere, quod sublimare vocant, ferunt. Huius stillatitiam ad lentigines, pannos, et maculas, fuscumque colorem Sole contractum delendum, Anglae mulierculae adhibent.

[note: Ger. Brickwurtz und rot heylwurtz. Gall. Ang. Bel. Tormentill. ] TORMENTILLA vel HEPTAPHYLLON, an Chrysogonum Diosc?

QUI Pentaphyllon novit, non potest quin norit Heptaphyllon, à septena foliorum divi sura sic vocatum: Tormentillam vero [orig: verò], quia tormentum, cruciatumve [orig: cruciatúmve] dentium saevissimum placat, atque venenatorum quorundam rerum compescat furiam cruciantem. Nemorosa, montana, sicciora, macilentioraque prata sternit, surculosis, gracilibus, senis vel octonis ramulis, folia Quinquefolii minoris Iutei, sed septena divisura, sparsis, rubellis, nitidis ab radice exsortis corpulentiore, et crassa, pollicem fere [orig: ferè] aequante, Bistortae, et colore intus rubro, foris nigricante: flosculis Potentillae, vel Penta phylli lutei minoris.

FRAGA Fr agaria.

NONITA diversa ortu' et habitu ipso visitur in syluosis Fragraria, praetermissa etiam Diosc: sed versu Maronis signata: Qui legitis flores et humi nascentia Fraga. Fragrat


page 309, image: s309

mamque non modo [orig: modò] fructus et flos, sed etiam stillatitia; praesertim fructuum maturorum: qua mulierculae Erisypelaceas et furfuraceas lentiginosasque [orig: lentiginosásque] faciei foedariones leniunt et abigunt. Ad calculosos et inflammationes epota optime [orig: optimè] facit. In bellariis, praesertim cul tae plantae idem usus, sed quam [orig: quàm] Idei Rubi delicatior fructus. Humilis herba, syluosis familiaris et viarum marginibus, primo Vere floret, et tota aestate fructum fert, purpurei, sanguinei diluti cruoris saturum, folia terna Rubi, aut Idei, adeo [orig: adeò] similia, ut nonnulli somniarint eandem, differt vero [orig: verò] herbacea natura, (tametsi hieme perstante, quando etiam Brumae tempore semioperta nive in Anglia, mora esitavimus nonnulla) viticulis exilibus, enodibus, numerosis, pilosis, nequaquam spinosis, ab radice tenui, superficiaria fibrosa, prodeuntibus: floribus in summo albis, Rubi, sed minoribus.

Vulgaris GARYOPHYLLAT A, an GEUM Pliny? Germa. Benedicten wortz. Gallis. Galiot. Ang. Auens.

NUTRIUNT et syluosae vulgarem hanc, illis non multum [orig: multùm] absimilem, nec item Graecis et Latinis (nisi fuerit Geum apud Plinium) dictam, cuius tamen radix eximii odoris nullum latere debuit, qui olfecisset: quippe Nardi Garyophylive [orig: Garyophylíve] suavitatem spirat, multum capillosa, rubella intus, caulem pilosum, subpuniceum, sesquipedalem, et bipedalem emittit, alis aliquot divisum, quibus summis flores Potentillae, aut Tormentillae insunt, et pilulae deinde oblongae, scabra hirsutie mordaces, in pediculo singula ad imum folia fere [orig: ferè] Alchimillae, in summo Fragariae; sed hirsutie et similitudine Agrimoniae, cuius qualitates fere [orig: ferè] est assequuta: calore et siccitate temperatis: ad vulnera intus forisque [orig: forísque] usu laudatissimo; quare et in hortis ubique herbarii colunt.

Septentrionalium rotundifolia Papposo flore GARYOPHYLLATAE.

BRABANTIAE syluosis conterminis Mechliniae, et in Northmannia frequens ista, in Anglia vero [orig: verò] plurima: quae magis totius plantae habitum perpendenti, quam [orig: quàm] foliorum expressionem, aut radicis, Garyophyllatam repraesentat: sunt etenim circinnata, et aliquantum [orig: aliquantùm] cristata, ambitu Hederae terrestris, in petiolis exilibus nonnulla foliola admodum [orig: admodùm] exigua habentibus, vulgaris Garyophylae modo: radice crassiore, minus fibrosa, minimum digitum aequante, Geranii moscati momordicae dicti, nec perinde Garyophylam, aut Nardum halante: flore speciosiore, et caliculo pallidiusculo, relinquente papposam orbitam, quasi plumeis undantibus, quadantenus Alceae Venetae radiatam.

Alpina Pentaphylaea CARYOPHY LAT A.

IN Rheticis Alpinis non procul Clavenia, hanc primum [orig: primùm] na cti, putavimus esse Tormentillae, aut Petaphylispeciem: verum [orig: verùm] radix Geranii fibrosior, forisque rubiginosa, parum [orig: parùm] quid suave redolens, Garyophylatam testatur. Quinetiam etigit caules pedales, cui haerent folia quinquepartita, ambitu serrata, Penthylli, aut Tormentillae, flore lutcolo pallenteve [orig: pallentéve], staminulis lanuginosis, croceis, papposis, minoribus Garyophylatae.

[gap: illustration]

VERONENSIUM Garyophylata, flore Sanicula Ursinae.

INTER complures insigniores plantas, quas apud Veronensium Pharmacopoeorum peritissimos, Franciscum Calceolarium, et Andream Bellicoquum, partim in Officinis, partim in hortis videbamus 1563. fuit quaedam pervenustis florum quasillis, pusillis,


page 310, image: s310

ortu et similitudine Primulae, aut potius Saniculae Alpinae, intus luteis, foris purpurant bus, nitidis, è medio filamenta crocea ostentantibus, et pluribus in singulo cauliculo, glabro, gracili, è radice numerosa coma donata, quae permultos petiolos statim fundit, quibus cunctis singulum folium Geranii, Malvacei, aut Saniculae, rotundum nempe [orig: nempè]: sed per ambitum altius sinuatum, minutimque crenatum, asperiusculum, flexum humi, et fusius aliquanto [orig: aliquantò] se pandens, ritu Geranii. Qualem meminimus in hortulo pone aede[?] Iacobi Cortusii Patavini Patricii, rei herbariae perquam [orig: perquàm] periti et avidi, cui et nos vicissim quasdam transalpinas et Norbonenses plantas, partim dono, partim spectandas dedimus; sapore ex astrictione siccante.

Imperatoria. Pedagraria Germanorum. Angelica sativa. Varietas. Angelica silvestris. Benzoin, Assa dulcis. Panax Heraclea. Altera Olusatri aut Pastinacae facie, Panacis speccies. Laserpitium. Levisticum. Spondilion. Libanotis Theophr. Coriandrum. Apium hortense. Orcoselinum, sive Petroselinum Macedonicum. Hipposelinum. sive Olusaetrum Smyrnium. Ligusticum. Pastinaca domestica. Sylue stris Baucia. Pastinaca marina. Sysarum, Asphodelus Hesiodi. Potades, sive Batades Lusitanorum. Esaphoboscum. Costus adulterinus Illyricus. Barba Caprae, sive Ulmariae, an Rhodera Plinii? Flos Aphricanus, sive Othomna Italorum. Centaureum magnum duplex. Phu, sive Valeriana omnis. Nardus montana. Phytenma Monspelliensium. Saxifragia hircina Maior. Minor. Phellandrium Plins Pimpinella. Daucus secundus Selinoides. Ammi vulgare.

IMPERATORIA.

AUGUSTO haec propter raras facultates donata fuit nomine, ceu quaepiam lectae mercis indicatura. Affinior autem est facie sativae Angelicae, quam [orig: quàm] silvestri: folia tamen propius Spondilium et Hipposelinum aemulantur, ut plurimum [orig: plurimùm] terna, statim ab humo cauliculis subuecta: gracilis caulis, nodosus, sesquicubitum altus est: umbellae et semen Angelicae silvestris, vel Anethi: radix digitcum aequat, multis fibris in terram sparsa, foris fusca, albicans intus:


page 311, image: s311

multo [orig: multò] vehementioris et acrioris facultatis, et odoris quam [orig: quàm] Angelicae. Isdem gaudet natalitiis.

PODAGRARIA, German.

MULTUM abest ab huius facultatibus ca quae adeo [orig: adeò] restibili et importuno proventu iuxta sepes hortorum et parietes udis umbrosisque locis pinguibus provenit, ut vix inde possit radicitus deleri. Pedem alto caule, candida umbella, Imperatoriae, minora folia et radix, odore minus suavi, quo et viribus quadantenus ad Ebulum accedit. Ea propter plebecula rata Ebulum esse, usa iam diu est, etiamnumque experitur ad Ischiadicos Podagricos optime [orig: optimè] facere. Vocitantque [orig: Vocitántque] Belgae Flercincrupt, id est, Podagrariam. Sane [orig: anè] facultates Ebulo quam [orig: quàm] IMperatoriae similiores sortita est.

ANGELICAE.

VIX credit par est nostrates Angelicas Indicis delitiis aut praesidiis neutiquam posthabendas, Antiquitati notas, nisi sint apud auctores veterinarios Gallorum Laserpitia memorata: nec enim siluissent illi tam divinam fragrantiae gratiam, et vicarias divinae Beneficentiae vires, sive Angelicas, triplicis nostratis Angelicae. Quarum quae procerior, radice crassa et aliquantum superne [orig: supernè] tuberosa, multis appendicibus humi mersa intus candicat, foris pulla, odore perquam [orig: perquàm] suavi, aromatico, pinguem, gummosum, flavumque sucum remittente. Caulis bicubitalis binum triumve [orig: triúmve] cubitorum: striatus, pallescens, ferulaceus. Foliis latis, Hipposelini, Simoniive aemulis, ex viridi in pallidum languescentibus, mollibus, umbellae sunt Pastinacae, domesticae, luteique flores et semina foliacea, rotunda, compressa, et albida, acris gustu et odoris eximii.

Varietas.

NOnnullis in hortis hic Londini, Antuerpiaeque visitur alia, tota minor, cuius suaviorem odorem radix spirat, prope quam folia ima ex purpura rubescunt: superna autem ex rubore virescunt: umbellae ceteraque [orig: ceteráque] semina similia. Celsos utraque montes gelidaque [orig: gelidáque] amat iuga, veluti Imperatoria dicta, cum qua in hortis colitur in Anglia, Belgio, Gallia.

SYLVESTRIS Angelica.

SED quae silvestris rarius hortis sed saepius uliginosis, pratensibus locis frigidis, gaudet, radice pluribus fibris, odoreque [orig: odoréque] ceteris multo minore est, gustu non ingrato et Pastinacae ferme [orig: fermè]: minoribus foliis, acrioribus, paucioribus, minusque [orig: minùsque] incisis: graciliori et humiliori cauli, umbellae albicant magis. Cuilibet haec notarin Anglia, ubi lubenter utuntur, quia aptior eduliis condiendis. Corrigit enim proventum saburamque crassorum et viscidorum humorum, atque foetidum halitum emendat tetri spiritus, ex prava concoctione manantis, copiosior etiam et gratior est.

ASSA fetens, an sit sucus Cyrenaicus mixtus. BENZOIN recentiorum, non est sucus Cyrenaicus.

SUCUM Syrenaicum longe [orig: longè] alium fuisse, et Benzoino vocato excelluisse in promptu est nosse: cum legenti, alterum Ferulaceae plantae, alterum vero [orig: verò] arboris procerae multo [orig: multò] suavissimum excrementum esse: tum etiam facultates, qualitatesve [orig: qualitatésve] exploranti, quae gustui in Benzoino, neque feruorem in intima sese dantem, neque in corporis meatus pervadentem, sudoresve [orig: sudorésve] affatim cientem exhibet. Capiteautem de Lacca, Benzoin inventum recentioribus, et à Cancamo differre, disseruimus. Ac tametsi Syrenaicum illud celeberrimum iam tum defecisse Plinii aevo assentimur, non tamen prorsum nullum extare in naturae familia Laser persuademur. Praeter enim quam [orig: quàm] quod [orig: quód] speciem nullam penitus posse interire docent Metaphysica dogmata, tum vero [orig: verò] nobis suppetit Assa foetida, quae potis est Syriaci, Armeniaci et Lybici laseris opinionem sustinere. Solitum enim erat istud notae deterioris mixtum Sagapeno vaenum vehi. Sagapeni enim est odor Assae foetidus affinis, quod Laseri nondum siccato soliti erant remiscere, sicque venundare, Dioscoride auctore, cuius recensione doceri oportet Laser non adco [orig: adcò] celebre fuisse, quia odoratissimum, alioqui primo libro recensuisset, aut hic [orig: hîc] usum tam rari odoris addidisset, vel saltem odoratissimum dixisset: atqui duntaxat Syrenaicum laudat, quia aptius cibis, maiore commodo, minore odoris saporisque [orig: saporísque] fastidio esitetur. Odorem non suavem, sed intensum vegetumve [orig: vegetúmve] commendat, quo mixto sali aut condimentis, oris foetentem halitum corrigit, ut puta Ligustico Imperatorio, Zeduaria, Levistica


page 312, image: s312

non suavi, sed gratiore quam [orig: quàm] naturae placeat odore. Hunc Serenaico temperatiorem multo [orig: multò] esse, et os eo imbutum minus vehementer spirare. Ipsis subductis, si quis duplicem assam meminerit Arabibus dictam, alteram dulcem, alteram foetidam, vires nosset sic satis quadrare: odorem vero [orig: verò] mitiorem illius, quae dulcis dicitur, agnoscet, ut cui minus aut nihil additum sit foetidi Sagapeni, aut alicuius consimilis gummi. Foetidam vero [orig: verò] ubi multum sit remistum, eoque fit ut interdum liquidior, lividior, rubicundior, remissior cernatur, prout mixta, recens aut vetustior fuit, neque dum exaruit, cuiusmodi interdum visere est in rancidis officinis.

PANAX Heradium Herculea, sive Heradia fronde Pastinacae.

DIXIMUS antea Panacis nomenclaturam communem fuisse pluribus plantis, quae neque inter se facie, nec plane [orig: planè] viribus similes essent, magnae tamen celebritatis commendatione kata\ to\ pan)akeir, ceu quemlibet morbum doloremvea [orig: dolorémvea] abigerent, dictae fuissent. Hanc autem etsi Herculis nomine claram difficile [orig: difficilè] noscitare sit, quia aliquam [orig: aliquàm] multis, quas novimus in nostro caelo oriundas, effluat nullus sucus, tamen non desunt qui quandam in hortis coli non ita diu coeptam, nobis etiam (commonstrante Doctore Assatio) ruri lectam, veram asserunt. Verum [orig: Verùm] permultae sunt aliae huic nulla dote aut nota inferiores: radix exigua nimis videtur, duum cubitorum caule ferulaceo enim, foliis quadantenus Smyrnii aut Imperatoriae, sed laciniis ambituque [orig: ambitúque] magis circinato, viridis pallentisque [orig: pallentísque] coloris, rigidis, et leviter hirsutis. Radix non perinde succulenta Ligustici vel Angelicae, umbella lata, floribus luteis. Crevit suapte [orig: suaptè] sponte in illo saxoso colle, qui Frontignana redeunti Monspellium ad laevam est, prope [orig: propè] aut pone Sacellum dirutum, ut nos monuit multiplicis industriae atque indefessi laboris hac in parte Doctor et professor Monspelliensis Assatius: sed studiosorum accursu, qui avide [orig: avidè] istam plantam in chartis servabant, deleta illic fere [orig: ferè] fuit.

PANAX altera recentior Olusatri aut Pastinacae facie.

VENETORUM quidam potiores, etiamque Leopilli circulator, alebant et ostentabant quandam Panacis speciem ferulaceo caule binum et 3. autem 4. assurgere cubitorum, multos in ramulos superne [orig: supernè] diviso. Ferulacea autem folia squabra, asperiora, in singulis petiolis, geniculis, singula prodeunt, ampla, tharsi, plumatimve ex intervallis aequis positu Pastinacae, et foliis constans multis in uno petiolo, oblongo: Africani ferme [orig: fermè] floris luteoli aut pallentis: flores in umbellis pastinacae aut Bauciae, quam etiam assimilat tota planta hirsutie incana, radice longiore, albida, nec ita dissimilis: in Venetis et Flandriae hortis meminimus gustu aromatico, calfaciente, et digerente, gummeo, oponaceum sucum redolente: quare merito [orig: meritò] putetur haec, ut si qua alia, Panax legitima.

LASERPITIUM.

CONTRA quam [orig: quàm] fit hodie ab istis auctoritatum racematoribus, minime [orig: minimè] nobis lubet multas aceruare super hac historia paginas ex veteribus, quibus ne nunc quidem si viverent forte [orig: fortè] essent ipsae plantae notae, Lastipitii dico Sagapen, permultarumque [orig: permultarúmque] eiusmodi gummificarum, quae videntur Dioscoridi et Theophrasto non visa, sed lectione aut auditione accepta. Eamobrem non multa hic verborum velitatione, ut moris hodie, sed sedula lustratione et peregrinatione opus esset, quando antiquorum manca saepe, saepius nulla recensio exstat. Igitur ipsi quantum inspectione assequuti fuimus, candidis amicis lubenter impertiemur. Eregione Massileae, et non procul insulis, quas videtur vocasse Dioscorides Staechades (quae tamen putantur hodie illae è regione Olbiae, à Massilea ferme [orig: fermè] diei navigatione, uti capite de Staechade dictum fuit) inter multas raras nascitur ferulacea


page 313, image: s313

[note: Laserpitium è regione Massiliae repertum. ] et visenda planta, cuius radix praegrandis, intus alba, foris cineritia, suc co praegnans, mollis, pinguis, odorata, maior quam [orig: quàm] Thapsiae, aut Ferulae. Caulis proceritate et crassitie Ferulam aequat. Folia Paludapii, sed crassiora, rigidiora. Umbellae praegrandes Ferulae, aut latiores quam [orig: quàm] Anethi. Semen Angelicae foliaceum, rotundum, compressum, odoratum, et colore buxeo. Hanc Iacobus Rai naudus Massiliensis Pharmacopoeus, stirpium valde cupidus et peritus, nobis misit: deinde attulit Monspellium quatuor ab hinc annis: quae praeceptori eximii ingenii Rondelletio visa fuit Laserpitio aptius con gruere, quam [orig: quàm] quaevis alia ex multis, quas ille vidisset, Ferulis. Satum in Belgio semen, an creverit, nondum scimus.

[gap: illustration]

LEVISTICUM, Germanicum Laserpitium.

SPECIOSA minus haec superiore, odore nec tam grato, nec perinde suavi, quam Levistrcum eiusve [orig: eiúsve] speciem censuere [orig: censuêre] Folio enim Apii palustris maiore, radice crassa, fusca, odore gravi usculo, caule et umbellis ferulaceis, semine oblongo, foliaceo, Sileris montani dicti. Utranque proponimus doctioribus arbitris expendendam: possunt siquidem esse in dissimili similitudine, et tamen congeneres, veluti ferulaceae illae Afrae vel Cyrenaicae: Quibus nostratis triplicis Angelicae et Imperatoriae (eximiis et pene [orig: penè] divinis, tum nominibus, tum dotibus nobilitatae) si non sunt affines, certe [orig: certè] accenseri, ne dicam praeferri, sunt meritae.

SPONDILIUM, Germanis falso Acanthum.

NULLI non regioni sponte oritur haec, et pro Spondylio etiam vulgo [orig: vulgò] noscitur: siquidem praeter odoris gravitatem, à qua propter virorem, Spondylium, qui itidem foetet et radici similis est, dicta videtur; etiam nulla prorsum de est, aut adversatur descriptioni. Plerisque locis udis et secus scrobes oritur, foliis longis et latis, Panace Heracleo maioribus, et incisuris prope [orig: propè] aequantibus, crassis, laciniosis, albicantibus: Caule, umbellis, et floribus Bauciae, candidis, latis: radix Hyoschiami, candida. Universa nonnihil foetidi olet; et ab Acantho vero non modo viribus, sed etiam toto genbere differt: nec enim spino sa uspiam: aut perinde emoliiens est, nescio quam [orig: quàm] vere [orig: verè], sed monebat quidam Medicus, huius solum et merum sucum curasse pro enemate indi, ratus esse Acanthum verum, et sensum primum [orig: primùm] glaciei, deinde stuporem invexisse, cuius tamen periculum nullum facere licuit.

LIBANOTISTheophrasti.

NON multum videtur abesse à Theophrasti Libanotide planta, Hipposelini, foliis paucioribus, parum in ambitu serratis; semine in umbella foliaceo, lato, oblogo [orig: oblógo], odore et sapore Angelicae, radice ferulae, quae comampromittit villosam, furuam, Peucedani ferme [orig: fermè] vel Dauci, alba intus, foris pulla, odoratu medicata, ferme [orig: fermè] Silvestris Angelicae, hanc Commentator, nescio si vidit, certe [orig: certè] non descripsit, verum [orig: verùm] suo pictori praecepit ut pro Aethiopico Seseli sculperet, qui perperam aemulatus est ex commentariis Dodonei, cuius


page 314, image: s314

mentionem nuspiam cur non fecerit facile [orig: facilè] subodorari. Foliis Lactucae silvestris, sterilis, orba caule, flore, et semine, Theophrasto memorata, nusquam nobis visa.

CORIANDRUM.

VBIQUE hortorum pervium Coriandrum, à cymicum putore, aut potius cicutae foetore viroso, et consimili facie, nominatum: tametsi et simili, ut videtur innuisse Dios. viribus [note: Consule Diosco. ] cognatum. Cuius sententiam si accuratius subduxisset Senensis, non quidem iam com mentator, sed Diosco. immerentis desertor, neutiquam tam multas farragines ex Galeno, Auicenna, Ruellio, Brassavola, in suas paginas convasasset. Quin potius, quod sollertis interpretis et candidi est, à veritate Dioscorideque [orig: Dioscoridéque] stetisset, neque nostra delusa spectatione sic, nihil docendo, elapsus abiisset. Licuit enim cuilibet Philosophiae mediocriter imbuto, dimidio paucioribus versiculis non parum lucis huic difficultati afferre. Et decuit etiam Medicum doctum hunc admodum pauca disserere: Coriandri aut herbam totam, aut semen in usum ut plurimum [orig: plurimùm] venire: et eius quidem, aut aridi, aut virentis: neque tam multis rixis, sed multiplici experimento, et antiquorum certissima observatione, eius expressum sucum herbamve [orig: herbámve] contusam, illitu tumorum feruores compescere; semen vero [orig: verò] stomacho multis de causis proficuum, concoctionem iuvare, vaporum sursum eruptionem flatuumque impetum sistere, temperataeque qualitatis alimentum esse, unde sanguinis seminisque [orig: seminísque] incrementum, ac ne quidem correctum prodesse, ne tantopere [orig: tantoperè] aversen tur illud meticulosi isti declamatores: cum [orig: cùm] quisque Pharmacopoeorum, aut etiam è plebecula quottidianis epulis aut medicamentis correctum misceat, nullo inde percepto nocumento. Plerumque etiam illud saccharatum officinarum, neutiquam correctum est: nisi putes saccharo, igneque: igitur non aceti frigiditate, sed potivae seminis siccitate et tenuitate. virus foetidumque spiritum abstergi putandum.

Rationis subductio igitur haec est: Coriandri herbam praesertim succo frigidam esse, adeoque nonnullis in locis, Arabum testimonio, eius sucum epotum exitio esse: quod de Hiulca recentiores etiam exploratum habent: Herba nempe [orig: nempè] vesca et boni alimenti, sucus cuius, hominem necat. Quapropter et sacris ignibus illitus reprimet sucus inflammationem, exceptus polenta panis medulla, quam Galenus haud reiciet, ut qui libello de paratu facilibus, ex antiquis doceat hordei farinam polentam panemue [orig: panémue] et similia addi solita, non tam quo [orig: quò] agant, quam [orig: quàm] ut agendorum succorum vires excipiant. Tametsi videntur etiam iuvare digerendo, et siccando, ut hordeacea, aut etiam demulcendo, ut medulla. Atque huic responsio eruenda obiectioni de strumis: multa namque sunt non calida, quae strumas incipientes discutere valent: eoque [orig: eóque] hic farinam fresae fabae addi vult Dios. tum excipiendo medicinam, tum etiam iuvando actionem: Digerit namque faba, cumque Co riandri succo mixta moderate [orig: moderatè] repellit exsiccando: qua etiam vi testium phlegmonibus opitulatur: sicca enim optime [orig: optimè] id praestare, modo [orig: modò] modice [orig: modicè] refrigerent et discutiant, praesertim initio [orig: initiò], Methodus Galenica docet: sic Plantago etiam Dioscoridi, sic capilli Veneris strumas discutiunt.

APIUM Hortense. *selino\r Germ. Petersilagen. Gallis. Persil. Ang. Persele.

MALIM equidem elinon quasi Lunaticum dictum, ab illo formidando affectu, quem accerseret esu, quam [orig: quàm] à palustri solo, ubi non semper nascitur. Ei autem non desunt vires quaedam Coriandro analogae. Siquidem eadem ferme [orig: fermè] utrumque praestat, experimento et Diosc. suffragio: non tamen cum [orig: cùm] dicimus analogas, easdem aut similes, intellectum iri volumus: sed sic loquimur, ut enucleemus istius auctoris scitum solersque [orig: solérsque] ingenium, pauci eloquii et veritatis amicissimum. Ut quid non argutetur nunc criticus ex Galeno, haec Methodis adversari, calidum nempe Apium? inflammationibus oculorum mederi, aestuanti stomacho amicum mammisque turgentibus: et tamen haec Dioscoridica medicatio, eiusdemque intellectio, est Galenicae Methodi anima, perquam [orig: perquàm] digna cui navet quippiam operae sedulus Senensis: Sicque se expediat, esse praesidia non parum multa, quae contrariis, aut valde diversis


page 315, image: s315

polleant effectionibus, et tamen eidem medeantur affectui eiusdem incrementi et modi. Id in capitis fracturis atque vulneribus facile [orig: facilè] de Galeni Celsique lectione, et medicamentorum collatione discas: quorum hic siccantibus frigidis, ille vero [orig: verò] calidis digerentibus, etiamque humectantibus feliciter usi fuere [orig: fuêre]: sicque testium tumoribus violaceum farinis exceptum leguminosis quidam, ahi vero [orig: verò] Cretensi fervido vino exceptum Cumini pollinem medentur. Sic hic [orig: hîc] nihil mirum Coriandro sicco refrigerante, et paulum [orig: paulùm] quid astringente partim dissipari, partimque repelli materiam eiusque [orig: eiúsque] incrementum, vel Apio calefaciente digerenteque [orig: digerentéque] in halitum per poros laxatos difflari. Multa cum [orig: cùm] sint Apii genera, omnium frequentissimum [note: Varietates. CRISPATUM Apium. ] gratissimumque cibis est domesticum, eoque [orig: eóque] merito [orig: meritò] tacita coniectura magis quam [orig: quàm] certa ulla expressa figura, verum antiquorum putatur. Nam illud perelegans et rarum, quale viruit in hortis superiore anno è montibus allatum, nihil distat, nisi foliorum crispatis oris, argutioribusque et minutioribus incisuris. Istis haud absimiles ceterae species, viribus tamen efficatiores et medicatae magis.

[note: PALUDAPIUM] Paludapium vocatum sativo quidem maius, sed ingrati tum saporis, tum odoris, ut si quod Apium merito [orig: meritò] fuerit Chrysippi Dionysiique consiliis Medicorum, à cibis abdicatum, quia propensius paroxismum epilepticum excitet, acieique obsit: istud palustre sit merito [orig: meritò] censendum. Est tamen efficax valde, eoque [orig: eóque] Arabibus et Pharmacopoeis nonnullis usitatius in syrupis ad obstructiones, Bisantino et 5. radicum.

OREOSELINUM, sive Petroselinum.

OREOSELINUM vero [orig: verò] radice est crassa, longa, alba, odorata, acri, aromatica, quam [orig: quàm] qua [orig: quà] caulem promit, capillamenta quaedam in ambitu habet Libanotidis modo. Folia à Venetis reperto Macedonico Petroselino similia et aequalia: caule non procero, sparso: Semen et umbella non diversa. Rarius istud, nisi montosis Lugduni, prope Sequanam, et in valle Ostensi Pedemontana.

MACEDONICUM.

A DOMESTICO perparum [orig: perparùm] distat effigie Venetorum Macedonicum vocatum: Folia consimilia, aut potius Saxifragiae Pimpinellae: caulis cubitalis, albicant umbellae, semenque evanidum, pusillum, minus, minorisque [orig: minorísque] energiae et virium, quam [orig: quàm] sativi Apii, multo studio coeptum est coli, quia rarum, nescio an verum.

HIPPOSELINUM, sive Olusatrum.

PERQUAM similes Olusatrum et Smyrnum, adeo [orig: adeò] ut minus circumspecte [orig: circumspectè] utrumque exploranti, alterutrum utriusuis possit veram delineationem repraesentare: at cui utraque planta viridis prae oculis, atque descriptio non item. Magis conspicuae differentiae sunt hae. Istud genus, quod plebecula frequens esitat, praesertim primulum [orig: primulùm] asparagos dum promit, vocitatque Macedonicuum vel Alexandrinum, ut Angli, in hortis copiosissimum, ubi radix illi crassior, magis succosa, vesca, et tenerior, quam [orig: quàm] suapte sponte nato. Foris color pul lus, intus albus, odora, gustu grato, et nonnihil medicato. Caules edit alasve [orig: alásve] multas statim à radice, et folia Apii palustris sed maiora, rotundiora, viridantia ex atrore, vel lurida: caulis striatus, bicubitalis, concavus, Apii: umbellae, chorymborum instar, pendulae visuntur maturitatem assequutae, onustae semine copioso, atro, unde illi Olusatram, pleno, gravi, semisphaerica figura, sed paulum [orig: paulùm] quid utrinque retusa in basi, medicato gustu acri, ad Smyrnum ac cedente. Doctiss. Marcellus et Brassavola esse verum Hipposelinum asseruerunt, quod qui [note: Levisticuns vulgare. ] respuunt, anili prorsum argumento, non ut veritati, sed suae potius dignitati consulunt, ne et Levisticum vulgare abiurent, pro maiore Selino, neve [orig: néve] verum Smyrnium, doctiorum om nium iudicio, melius et repertum posterius in Italia, in huius locum sufficiant. Sicque volens vidensque [orig: vidénsque] errores ingeminat, cudit, et tegit Senensis dictator, infaceto hoc saeculo plaudente. Virgilius Marcellus tibi perversus interpres immerito [orig: immeritò] videtur, quippe hoc


page 316, image: s316

non est pervertere, si radices foris nigras, intus albas in quopiam non tibi viso codice aut exemplari legit et scripsit. Perverteret autem, si contra [orig: contrà] quam [orig: quàm] auctor innuerit sensum exprimeret, atqui si, uti tu vis, Dioscorides nullibi meminit, igitur nec adversatur, nec Mathiolus merito [orig: meritò] Hipposelinum verum aversatur. Quod tamen vulgus Italorum avidissime [orig: avidissimè] expetit in acetariis, non secus atque Germanorum, Anglorum et Graecorum, qui etiamnum, ut iam tum tempore Dioscoridis, cum Smyrnio confundunt. Valde familiare olus est, alit bene et praestat eadem quae Apium, sed efficacius. Sic Angla plebecula Pulegium Origanum, Anagallidem autem Pimpinellam facit. Et Hipposellinum Alexandrinum, Apium vocant. Levistico aunt est semen multum [orig: multùm] diversum, sapor, odor, et tota umbella: nul lus ferme [orig: fermè] usus in acetariis, non enim oleracea est, qualem optat Dioscorides, sed ingratissima et acerrima gustu.

SMYRNUM.

IAM in procinctu fuerit vera Smyrnis cognitio, et cum Hipposelino ac Levistico distinctio, cui nota sit illa planta multis iam diu Belgiae et Galliae hortis enata. Cuius radix consimilis Hipposelini, aut Ferulae: folia pauciora, maiora, crassiora, ima retusiora, sum mo caule circinatae rotunditatis: quo quidem traiecta, ut Perfoliata herba dicta, cernuntur, proxime ramicellos amplexa, umbellis Anethi aut Perfoliatae donatos. Floribus albicanti bus, aut pallentibus, ubi semen fuscum, subrotundum, Raphano minore, Brassicae par et simile, prorsum Myrrham spirans, acre. Commentator commentatorum Senensis, morose [orig: morosè] ni mis, cum [orig: cùm] in superiori suo, tum in hoc Smyrnio semen Brassicae exquirendo satagit, lectorem seque intricat suo more. Nam et illic paucis interiectis lineis sibi refragatur, et hic [orig: hîc] (quia, ut ferme [orig: fermè] eius omnia, emendicatam habuit plantulam, radice mancam, umbellis semineque chartis forte [orig: fortè] appressis, eoque [orig: eóque] minus exactae cognitioni aptis) Brassicae simile semen negat, nec quicquam melius indicat.

LYGUSTICUM.

SI quis Genua itinere terrestri proficiscatur Savonam, et paulum [orig: paulùm] ad laevam Austrum mareve [orig: maréve] versus deflectat, magnam copiam videbit huius Lygustici, inibi propemodum ubi Saliunca visitur oriunda: verum illic, unde nomen habuit, apud Lygures, quibus nummus ferme [orig: fermè] Numen est, non solum [orig: solùm] haec, sed etiam pleraeque multo [orig: multò] praestantissimae stirpes neglectui habentur. Universo illo tractu maritimo reperitur haec, cuius semen fuscum, odorum, Foeniculi ferme [orig: fermè], vescum est, multoque usui illic montium accolis, Mei simile et par umbellis, è caule Ferulaceo, alis diviso, folia ferentibus angustiora, Galegae aut Sileris: radice Panacis, odora.

PASTINACA Domestica.

Ang. Persenippe. Gall. Pastinades. Ger. Moren.

QUIA sponte haec in agris nascitur, quamque quaelibet paupercula gens pascitur, Pastina ca dicta videtur, quemadmodum etiam Staphylos à radicis rapo Bryoniae (quae sta/fulos2 etiam vocatur) non ita absimili, appellationem traxisse potuit. Tametsi non esse figura diversam à sativa [orig: satîva] Pastinaca, sed viribus duntaxat ignavioribus quam [orig: quàm] Silvestris, ex Dioscoridis oratione non liquet: tamen, quia posteritatis consensu, et multo usu ista recepta est, ideo [orig: ideò] ut genuinam agnoscere visum est. Similis Sisaro facie, similior tamen Elaphobosco, Silvestri Pastinacae, sive Bauciae officinis dictae, visitur: lutei namque sunt Bauciae flores, et radix concolor, et eiusdem saporis.



page 317, image: s317

SYLVESTRIS.

SYLVESTRIS similis est tota Carotis, seu Dauco, cui Galeni Pastina cam silvestrem succedaneam faciunt etiamnum Pharmacopoei. Umbellae densae et satis magnae sunt: flores candicant. Eascatent arui et sata, minor multo [orig: multò] superiore, et radix eundem gustum, sed medicatum exhibet: minus tamen cibis expetita.

SISARUM Angl. scyrret. Gallis. Ceruys.

NOSTRATE Sisaron retinet conspicua vestigia appellationis et similitudinis Sionis: alioquin ex descriptione antiquorum, quibus notissimum fuerat, non satis notum, nisi hac nomenclaturae et radicum coniectura: ideo quod [orig: quòd] vulgo [orig: vulgò] frequens Norbonensi agro (non perinde in Italia aut alibi) vescendi causa alitur, legitimum putatur. Sapor illi [note: Pastinaca aqua tica. ] quam [orig: quàm] Pastinacae domesticae gratior, cui facie similis est, aut Laveri, quem [note: P] astinacam aquaticam fecerunt: sed in radicibus discriminis plus: sunt enim ex una quasi radicis basi pendulae, bulbosae, teretes et oblongae, Oenanthes Asphodelive [orig: Asphodelíve] modo; quae quia vescae sunt [note: Hesiodi Asphodelus. ] essentne [orig: esséntne] illae ab Hesiodo stultis exprobratae, ut quondam ambigeremus fecerunt. Nam Dioscoridis Asphodelus non homini, sed pecori potius, aut sui alimentum cedat.

BATTADES, Ignames. Ang. Potades.

HVIC Sisaro non parum [orig: parùm] accedere videntur radices illae, quae insulis non procul novo Orbe dissitis, suapte sponte [orig: spontè] oriuntur. P OTADES vernacul è tum indigenae, tum Hispani illic vocant, quibus haec in patina et Veneris illicia frequens veniunt: singuli bulbi teretes, oblongi, Napum utrinque obtusum aequant, color pullus illis foris, albidus intus, sapor gratus valde et tener, quasi Milii delicatioris, aut fabae fresae, coque [orig: cóque] gustu insulsae sunt, nisi condiantur: saleque [orig: saléque] aceto et oleo interdum eduntur, et vino perfunduntur, nonnumquam coctae prunis. Hisce congeneres sunt et persimiles quae ab Hesperia, Aethiopia, et Guinea afferuntur, Ignames vocatae, quales aliquoties esitavimus: folia utrisque hederacea et Malvacea audimus.

[gap: illustration]

PASTINACA Marina, an Secacul Arabum?

ERUTA shuius radices in maritimis sabuletis Norbonae inter Eryngia, dum esitat plebecula illic Pastinacam Marinam vocat: sunt enim prousum eodem sapore, nec longe [orig: longè] à figura absunt, nempe [orig: nempè] longiore radice Pastinacae aut Eryngii; caulem sesquicubitalem, ferulaceum, striatum, Eringii fundens, quem multae alae è geniculis emergentes ambiunt per intervalla utrinque: folia crasa, mucronata, pinguia, in quo summo albicant flores, quaedamque rudimenta umbellarum effigiant: ubi semen spinulis refertum muricatum et Calcitrapae, aliquanto [orig: aliquantò] Pastinacae gustu, sed salso.

Baucia, an ELAPHOBOSCUM?

DVAS PASTINACAS Silvestres, alteram ex Dioscoride, alteram ex Arabibus, [note: Baucia. ] scite [orig: scitè] statuunt plebs Pharmacopoeorum. Illam Dioscoridis, utiam monuiumus, pro Dauco substituunt ex Galeno. Hanc Arabum, quae dissimilis est (quippe foliis, facie, floribus et caule similima Domesticae, sed radix minor, gustu tamen magis vegeto et medicato, et paucioribus foliis) BAUCIAE nomine discernunt, quam si attentius expendas et cum Elaphobosco Dioscoridis conferas, nihil prorsum erit, quod requiras. Monspelliensium autem pabulum Cervinum Elaphoboscum putatum, multum abest à veris notis, ut superius dictum.



page 318, image: s318

COSTUS Spurius Illyricus.

HUC etiam pertinet nova et perlegans illa, quam quidam vocant hodie Costum Illyricum: folia enim sunt lineamentis Pastinacae maioris, terram ferme [orig: fermè] radentia, inque ramulis caulem sesquicubitalem foeniculaceum amplexa umbellae summae in congerie ramulorum lutei flores suut: radix pollicem crassa, admodum [orig: admodùm] amara.

Barbicapra et ULMARIAVulgi, an Rhodora Plinii?

MARGINENSES herbidi, aut prata umbrosa, uda, laetiora, temperatiorum regionum Galliae, Germaniae, Italiae, et Angliae, vix elegantiorem habent herbam ista, quam recentiores vocant Barbam Caprae, propter ramulos florum fetura racemosa amictos, in praelongas quasi comantes barbulas effigiatos, aruncos, spirillosque [orig: spirillósque] caprarum imitantes: candore niuco, puniceo, roseove [orig: roseóve] colori intermixto, visu et odoratu periucundo: folia Caryophyllatae, sed situ aut Agrimoniae, Ulmifolium admodum [orig: admodùm] exprimentia, superficie, rugis, et ambitu Agrestis Valerianae, unde vernaculum nomen: nam recentiorum est herba, nec enim de antiquis noscitur, nisi pro Rhodora Plinii habeatur, quod [orig: quòd] studio hic [orig: hîc] relinquimus, nec alibi in aliis excutiemus, ut lectoris exercitationi simul et iudicio id relinquamus.

CENT AURIUM Maius Duplex. kentau/rior to\ me/ga. Gallis. Grande Centaurec. Belgis. Broote Sentorp. Ang. Grcat Centorye.

EFFIGIE et natura abesse Parvum Centaurium à maiore, superius patuit in illius classe. Maioris autem duo genera, foliorum incisura duntaxat differre videntur, magis quam [orig: quàm] radice, quae utrique, cum [orig: cùm] maxima, equat carpum humanum: colore Pentaphylli, flavo succo, subruffescente: flos et semen utriusque eadem: folia vero [orig: verò] ex uno octona, aut septena, non pediculo, ut in alio, sed medio nervo aptata, tarsi aut serratulae modo, serratis et profunde [orig: profundè] laciniosa: radices consimiles, quae siccatae, utrivis Rhapontico, falso eaedem olim putabantur. Iam utravis nullo discrimine utuntur sanguinem spuentes et asthmatici: etiamque matricis sordibus educentibus, utitur Dodoneus, quem aptius possent hic [orig: hîc] erroris insimulare critici, quam [orig: quàm] eius Centaurii maioris iconem, ut non legittimam, recusare. Nam illic potuit decipi, Arabas sequutus, qui vires maioris et minoris fere [orig: ferè] contrariis confuderunt, hic [orig: hîc] neutiquam. Vireta enim Belgica plurimas huius Serratifolii alunt plantas, usui optimas, et nulla nota à vulgatiore, nisi foliis Iuglandis, discretas. Semen utrique Cnici simile et par, in capitulo squarroso Iaceae nigrae maioris: flos purpura albicat. Hoc posterius, Belgicis hor tis frequentius: rarius autem Alpinis tractibus, ubi alterum frequentius, etiam sponte [orig: spontè].

OTHONNA Italorum, aut flos Aphricanus, an Lycopersion Galeni? Belgice [orig: Belgicè], Thunis bloemen.

EXA phrica, Italiae, Galliae, cunctisque [orig: cunctísque] ad septentrionem hortis factus est inquilinus flos hic specior, quam [orig: quàm] salubrior: quem idcirco Africanum vocant, vel Thunethanum. Folio rum magnitudine, ortu, possitu et serrato ambitu, quadantenus Valerianam silvestrem imitatur: in ramulis summis florum calyces, ocellive [orig: ocellíve] Lychnidis maiores, intus flavo miniatoque [orig: miniatóque] rutilant, holoserici aemula gratia, sed tetro putent comminus odore: semen villosum nigricat, oblongum, compressum: fibrosa et foetida item radix, non secus atque universa planta [note: Varietas. ] venenata non immerito [orig: immeritò] creditur, ut cuius esu porcis tumeat rostrum et fauces, ac nonnullis, ut audivimus, exitio fuerit. Cuius potius varietas est, ille duplo [orig: duplò] maior aureus, et tanto [orig: tantò] pulchrior flos, quem Itali Othonnam decernunt: horti in deliciis habent ad coronamenta; quia aut minus, aut perparum [orig: perparùm] tetri spirat: foliis, aut caule, non diversis, sed multo [orig: multò] maioribus: flores multipla serie maiores et confertiores cernuntur, aureo fulgore visum oblectantes: calida gustu utraque videtur, vixque opinionem Othonnae tuetur, ut diximus in Othonna Monspelliensi.

An VALERIANAE nostrates sint Dioscoridis? VALERIANA maior.

Ger. Eros Baldriam. Bel. Speercrupt. Gal. Valeriane. Ang. Setwall.



page 319, image: s319

IMPENDIO morosiores sunt, qui nostratem Valerianam maiorem negant esse Phu apud Dioscoridem; nam florum Narcissi collatio, quam unam isti vellicant in Valeriana, [note: PHV. ] potius auctoris incusare diligentiam videtur, vel nimis frequentem illam inversam, aut perversam, quantitatis designationem, makra\ pro mikra\: h)/s1qona pro mei(cona (cuiusmodi in Dioscoride et Theophrasto crebro [orig: crebrò] observatur:) quam [orig: quàm] Valerianam improbare, utpote quae ceteris indiciis quadret, et plene [orig: plenè] respondeat antiquorum Phu facultatibus, quibus multis valet, unde Valeriana vulgo [orig: vulgò] vocatur. Eius hodie noscuntur quatuor differentiae. Quae in hortis ubique maior et notior vocatur, caulem emittit bicubitalem, glabrum, concavum, eque geniculis folia praelonga altius sinuata edentem, Eruc ae aut Pastinacae divisura: flores sunt non invenusti, in summis ramulis umbellatim collecti, purpurantes per initia, odori: radix transversa, humi immersa, crassa, pollicem aequat, calidiuscula et exsiccans, lotio ciendo efficax, suave olens Nardum; sed tantillum gravitatis mixtae prodit; certiore adhuc coniectura esse antiquorum Phu; quam potest quispiam festiue [orig: festiuè] dictam putare à putore grauive [orig: grauíve] odore mixto Nardeae suavitati, quem Phu, sive Phy, adverbio admirantis et abhorrentis aversarentur subodorati, qui sic appellarunt.

VALERIANA Silvestris.

SUNT et silvestris in Northmaniae et Angliae humentibus nascentis, caulis, ortus, et flores Domesticae multum similia: quinetiam radix, suavitas, Valerianam testatur, folia autem in longitudinem pedem et sesquipalmum porrecta, altius incisa, et crenata minutim sunt, Sionis, Laveris, aut Barbae Caprae ritu, floribus candicantibus, pene [orig: penè] Eupathorii Canabini.

VALERIANA MINOR.

ISTA etiam gaudent syluosi rivuli, humentesve [orig: humentésve] tractus, praesertim Septentrionalium, totaque effigie maiorem Valarianam fatetur, minor tamen multo [orig: multò], adque imum folia aliquammulta [orig: aliquàmmulta] promens, Nasturtii aquatici quadantenus; in medio canle minora habet incisa, superioris Valerianae similiora, flosculis silvest. Valerianae, aut Nardi Montanae radice longiore, geniculata, reptandoque [orig: reptandóque] sese propagante.

VALERIANA Peregrina Belgarum, et Herbariorum.

EQUIDEM nescimus nos, nec sciunt forte [orig: fortè] qui huic Valerianae nomen impertierunt, quid haec habeat Valerianae praeterquam [orig: praeterquàm] exiguam cum foliis similitudinem, aut potius cum Astragalo: sunt enim in cauliculis et pullulationibus confertim enascentibus, rectis, folia pennatim gemino stipatu concinna, serie nervo medio haerentia, minutius ac elegantius quam [orig: quàm] in Astragalo, exiguis flosculis, multis, confertis, vivida carula placentibus, eque medio brevia staminula aurea emittentibus: postcque semen aestate nedia nigrum pusillum in siliqvula oblonga, creberrimis filamentis radice donata. hortis Francei, Belgii, et potissimum [orig: potissimùm] Angliae familiaris, ad concinnandas aedes, olfactoriola, et coronamenta.

PHV MINIMUM.

PRAETER relatas hasce est quaedam harum omnium minima, flore et umbella ex candore purpurascente Thlapsi, et foliorum divisura tertiae simili, sed adeo [orig: adeò] exigua, ut vix minoris adiugae folia aequent, palmum alta, radix candida, exilis admodum [orig: admodùm], et Nardi pene [orig: penè] infimis fibris similis, odore tertiae: interdum montosis locis saxorum commissuris, interdum in segetibus, ut prope [orig: propè] Monspellium, adolescit. Nec non saepe nobis visa et enata in Anglia.

[gap: illustration]

page 320, image: s320

MONT ANA Nardus.

DE Montana Nardo Anguillarii iudicium et descriptionem sequimur, istaque planta admodum [orig: admodùm] oblectamur, quam invenimus tum montibus Mindeno conterminis, tum Veganiis arduis acclivibus: natura parvula est, Valerianae minori persimilis, flore et folio, sed purpurascente, Erucae divisura, et Valerianae maioris: radici bulbi, bini, oblongi subsunt Orchis ritu, è quibus caules sesquipalmum alti.

[gap: illustration]

PHYTEUMA Norbonensum.

QUASI foret ad amorem ferendamque prolem apta, Phyteuma vocata fuit: forte [orig: fortè] etiam seminis pertusi occasione, quale etiam copiosum in singulo pericarpio, sed exiguum Hyosciami par, rotundius tamen, pertusum impressumue [orig: impressumúe] foraminulis, visitur hodie in Galloprovinciae, et Norbonae olivetis prope [orig: propè] Monspellium: ubi studiosis admodum [orig: admodùm] notum est isto nomine, effigieque Valerianae minimae: verum [orig: verùm] folia illi in imo infectoriae luteolae sunt, superiora autem divisura et magnitudine pusillae Valerianae: plusculi sunt floresalbidi muscosi oleae: semina pusilla instrarque unionum rotunda: sed qua [orig: quà] paululum cernuntur compressa, vestigium foraminuli insculptum habentia, inclusa Plinianae folliculo Rhesedae, in cauliculis palmaribus et sesquipalmaribus, reptantibus. Radix exigua Valerianae minimae. Tametsi non nescimus è tam concisa descriptione nulli ferme [orig: fermè] integrum esse quodnam Phyteuma, verum sit assere. Tamen pudentius duximus istud coniectari, quam [orig: quàm] ut Mathiolus Campanulam quandam, à Fuschio et Dodoneo iamdiu depictam, intrudere.

[gap: illustration]

PIMPINELLA, aut Bipinella. Ang. Burnet.

ANTIQUIS putantur indictae omnes Bipinellae differentiae, idque recens nominis adeptae à foliorum binis ordinibus pinnatim, plumatim tarsive effigie digestis: cuiusmodi Filipendulae sunt perquam [orig: perquàm] similia sanguisorbae Bipinellae, eoque [orig: eóque] hic recensen dae et distingundae quodam cognationis et consecutionis filo. Est itaque Bipinella quae minima, frequentissima ruri et domi notissima, pedem aut cubitum alta, exili radice, exiguis Pentaphylli, sed numerosis et teneribus turionibus, oleraceis multis foliolis, aequis spatiolis Chamedri vel Eufrasiae similibus, ambitu crenatis et bini ex adverso positi: Summis in cau libus rotundi flosculorum glomeruli muscosi, interdum punicei ex candido, interdum subfului insunt, qui floribus elapsis Adonidis, vel Mori fructum exprimunt. Poculis gratiam con ciliat sapote et odore aromatico et vinoso, quodammodo Melonis: nec minus in ace tariis expetita, ex oleo namque sale et aceto Begi, Angli, et Galli libenter esitant. Peramica visceribus, Hepati, Cordi, et praesertim spiritibus, perhibetur: magnae commendationis etiam ad Pestilentes morbos, ut cuius succo etiam abiguntur febres exitiales, locis gaudet incultis, aridis et squalidis collibus et marginibus: Astrictoria vi et exsiccante pollet: citra mordacem vellicationem: Eoque [orig: Eóque] internis et externis sanguinis eruptionibus et ulceribus opitulatur: vocaturque BloetwurtzGermanice [orig: Germanicè], id est, Sanguinaria vel Sanguisorba.

SANGVISORB Altera, maior, sive Pimpinella.



page 321, image: s321

HAEc tametsi natalibus differt, et plusquam cultu, contra [orig: contrà] quam [orig: quàm] nonnulli arbitrantur, tamen quanta quanta est, ut maior multo [orig: multò], sic similima est. Folium interdum Betonicae par. In alis et caule duum, triumve [orig: triúmve] pedum alto. Capitulis item iisdem, sed longioribus, ruffescentibus, semine anguloso, triangulari: herbidis, montosis lubens oritur, et plurima in Anglieae Northamptoniae pratis et pascuis prope Aigshot: utrique vires eaedem, sed hortensi gratior et potior est. Suavem tamen et maiorem vino mersam meminimus illic.

Bipinellla Saxifraga utraque, an PHELLAND RIUM Pli? Ger. Bevernel.

QUIA Saxifragiae nomenclautura plane [orig: planè] diversa genera notat herbarum, et perquam [orig: perquàm] dissita, vulgoque [orig: vulgóque] indita, noluimus ita nominis aura sonove [orig: sonóve] abripi, ut naturae vel cognatas classes, vel cognitioni mutuae accommodas, facile [orig: facilè] divelleremus: non enim magis hisce cum Dioscoridis aut Italicis Saxifragiis congruit, quam [orig: quàm] diureticis Rusco, Poligonato, vel Aspe rago. Harum aunt notissima hircina, nonnullis Bipinella, cuius folio adeo [orig: adeò] similis exit, et facie, ut eadem plane [orig: planè] putetur: nec eassemper pilis discernere est, ut putat versificator: Primpinella babet pilos, Saexifraga non habet ullos: nam codem proxime [orig: proximè] locitractu videre meminimus Saxifragam foliorum interna superficia pilosa: nullos tamen in Pimpinella, Sanguisorba, vel hortensi videas. Anne non foliis innatos, sed inter frangendum tractos villos, tenuissimave [orig: tenuissimáve] et ferme [orig: fermè] Arachnea stamina, innuit, qualia in Scabiosa animadvertas? In caule rotundo, glabro, cavo, è geniculis, flores in umbellis, albi, Dauci semen, acre, Carui, sed calidius, acrius. Radice multo [orig: multò] acriore, albida, Dauci Silvestris. Germaniae, Belgiae, Galliae, Angliaeque in pratis siccis, secus sepes.

MAIOR

In silvis vero [orig: verò] tota maior et umbrosis pratis, sed minus acris fervidave [orig: fervidáve], quam [orig: quàm] minor, et folio longo propius exprimit Apium, quam [orig: quàm] Pimpinellam. Creberrimus usus apud Belgas utriusque seminis et radicis calculo frangendo lotioque proliciendo, vehementior siquidem utrumque praestat. Proindeque [orig: roindéque] nulla magis Pliniani Phellandrii opinionem tuetur. Ruta quippe pratensis dicta, et Parisiensibus nostris praeceptoribus Phellandrium putata, multo [orig: multò] minus quadrat, multoque [orig: multóque] ignavius praestat id muneris, quam [orig: quàm] Hircina isthaec, neutiquam à viroso hircumque [orig: hircúmque] olente sic dicta (Dauci namque Pastinacae vel Ligustri quiddam, nec insuave redolet) sed quia illa adulti hirci, eo quo docent Practici modo, sanguis et carnes eximium sint calculosis praesidium. Etiamque Ictericis et Hydropicis. Petrifindula vero [orig: verò] vocatur etiam eadem praerogativa.

DAUCUS secundus Selinoides.

VENETI Pharmacopoei quam Matheolus Daucum alterum facit, Saxifragam dicunt, illique vires consimiles frequenti experimento asserunt: nihil tamen obstat quin sit Daucus alter Dioscoridis. Foliis namque Coriandri, aut Petroselini Macedonici veri, do natur. Semen illi in umbellis oblongum, angulosum, Foeniculi modo, Radix aroma olet, suavis gustanti, superneque comata, Mei modo.

VULG ATIUS ammi.

QUIBUSVIS fossarum ripis, nec solum [orig: solùm] inter olera sponte Galliae et Angliae videas vulgare istud Officinis Ammi Iunio et Iulio, flores pusillos, in summis albicantes, radia tos, umbellis Carui gestare: sememque Augusto exiguum, pullum, sed nulla aromaticitate, acrimonia pauca, amarore ingrato, et proinde verum Ammi inficiante: caulissesquipedalis, et bipedalis e st, rotundus, in alis folia oblonga, bina, terna, et quina, singulo quasi pedicu lo, et alia pusilla latius sparsa, Hircinae plane [orig: planè], Saxifragiae, aut Sisari, summas umbellas obsident: radice Cicutae, albida.

Anisum Carum Creticum verum Daucus niger Theoph. sive Carotta rubra Carotta syl. sive Daucus Officinarum Cerefolium


page 322, image: s322

Ammi omne. Creticum Gustu Origani. Gingidium. Scandix, pecten Veneris. Visnaga. Pcrcepier Anglorum. Caucalis triplex. Oenanthe berba. Filipendula. Oenanthe sive Filipendula montana. Oenanthe maxima Cicutae facie. Cicuta. Cicutaria. Myrrhis. varietas. Seseli Peloponnense, folio Cicutae. Seseli Creticum, sive Tordilion. Siler montanum. Seseli Pratense Monspel. Thalietrum, Sophia. Delphinion. Melant hium sativum. Melanthium silvestre duplex. Cuminum vulgare. Aethiopicum. Silvestre villosis glomerulis. Cuminum silvestre, siliquosum, duplex. Nucula silvestris Septentrionalium, an Bunion Diosc. et Bulbocastanum Tralliani? Peucedani facie pusilla planta, an Pseudo Bunion Diosc? Heliocbryson. Sideritis altera Diosc. Sideritis Achillea. Achillea montana. Millefolium sive militaris flore albo, purpureo, luteo. Millefolium aquaticum, Coriandrinis foliis. Stratiotes Millefolium. Aquatica Seai facie, suareddenda classe. Tanacetum maius. minus. Matricaria non est Parthenium. Absynthium. Absynthium vulgare non differt specie aut figura à Pontico et Romano. Absynthy veri duae duntaxat differentiae. Absynthium Sardinium Galatiae, non Santonicum Galliae, est Anglorum, Germanorum, et Gallorum, Absynthium Romanum. Absynthium Seriphium sive marinum verum, folio et facie Abrotomi feminae. Seriphium Aegyptium. Seriphium Commentatoris falsum. Santolina sive semen sanctum officinarums. Capnos, sive Fumaria. Fumariae varietates. Fumaria lutea, montana, et alba, sive Split Illyrica, an Aetii Phraginites et Fumaria Coridalis Galeni. Capnos Plinii bulbosa. Capnos bulbosa cava, et Varietates. Chelidonium maius. Aquilegia. Arthemisia. Arthemisia tenuifolia. Arthemisia altera. Arthemisia marina. Ambrosia. Abrotomum mas. Abrotomum mas Monspelliensium. Abrotemum peregrinum. Abrotomum femina, Chamaecyparistias. Cotula foetida est verum Parthenium, et an Ga leni et Pauli Amaracus? Anthemides, sive Chamaemillae. Leucanthemis. Cotula marina. Buphthalmum. Heranthemum, Adonis. Helleborus niger Theoph. folio Ferulaceo. Pyrethrum vulgare. Pyrethrum umbellatum.

ANISUM.

MAGNI fuit olim Anisum antiquis, praesertim Pythagoreis: non modo [orig: modò] quia cibi appetentiam revocaret, unde Anisum et Anicetum dictum putant, sed ut verisimilius o)ti\ a)ni/hs1i ta\s2 e)mpneumatw(/s1eis2, remittit et laxat tensionesflatulentas internas, et externas. Et sane [orig: sanè] nullum è ceteris flatum emittentibus oleraceis seminibus gratius est ventriculo, minus habet acrimoniae, aut plus suavitatis, quam [orig: quàm] istud semen, quod neutiquam, ut ex Diosc. Galenus arbitratur, 3. gradu hodie gustanti apparet calidum: nisi quia ruri raro [orig: rarò] aut nuspiam apud nos visitur, in hortis vero [orig: verò] ubique gentium etiam Septentrionalium, ut Germaniae et Angliae provenit, cultu et solo nonnihil deponat caloris.



page 323, image: s323

DAUCAS Cretensis Verus Diosco.

UT naturae sie appellationis cum Cauclide videtur particeps Daucus, quem etiam *dirha/ior vocatum, à seminis in umbella quasi furfuraceas verruculas et aspergines ostentantis effigie, à qua et viribus communis nomenclatura fuit, diverso alioquisolio à Daucis est: nam quo primum designat Creticum vocatum Dioscori. à Selinoide non parum differt, nec tamen id sola Creta fert, quippe Germanicae Alpes non modo [orig: modò], sed etiam Genuensium colles, et Geneventium circa Iuram rupes, hoc Cretico abundant, unde Lugdunum atque alia ad emporia hodie venum defertur: eoque [orig: eóque] pluris emitur etiam Venetiis, quia ad Theriacam et similia anthidota efficatius est, quovis alio congenere Dauco, cuius folia exilia, inter Foeniculum et Carottam media sunt, umbellis candidis, floribus Anethi, copiosum semen, oblongum, ut Cumini, sed lanugine albidum, gustu acre, odorum, et cuius usus potisimum [orig: potisimùm] est: usui etiam radix, quae Pastinaca minor, gustu fervidiore, et odoratior. Huic, quo [orig: quò] minus sit Creticum, si quid deest, solum, celumve [orig: celúmve] erit. Sane [orig: Sanè] effigie nihil, virbius autem perparum abest. Quo tempore Senensis commentabatur istud, Patavinum viretum unam aut alteram plantam alebat, unde ille habuit, quod opinionem illi faciebat non nisi in Creta oriri.

[note: SAXIFRA-gia venetorum. DAUCUS altera. ] VENETI Pharmacopoei quam Mathiolus Daucum alterum facit, Saxifragiamd icunt: illique vires consimiles frequenti experimento asserunt: nihil tamen obstat quin sit Dau cus alterum Dioscoridis, soliis namque Coriandri aut Petroselini: semen in umbellis oblongum, angulosum, Foeniculi modo: radix albicat, aroma olct, suauisque [orig: suauísque] gustanti est, superneque [orig: supernéque] comat, Mei modo.

DAUCUS niger Theophrasti, CAROTTA Vulgaris.

FECIT similitudinis cognatio, quae Daucis cum Carotis intercedit, ut Theophrastus hanc Daucum nigrum censuerit. Est tamen duplicis à colore radicis differentiae Carotta: isthaec namque flavet, altera purpureum atrum remittit sucum elixa frixave [orig: frixáve]; cuius ut plurimum [orig: plurimùm] gular irritamento apparatam esitat vulgus [orig: vúlgus]. Mediae videntur inter Daucum [note: CAROTTA. ] et Pastinacas naturae, utrique congener: neutra tamen dici possunt. His qui Behen album et rubrum augurabantur, suo respondetur loco. Istis nomenclatura indita fuisse videtur, ab illa quam cum Carui similitudine et cognatione sortitae fuerunt.

CARVI.

CARVI namque radix, et folia Pastinacae agrestis similia, usus, esusque non valde dispar: utrumque enim olere manditur: semen tamen vegetius et odoratius Carui, praesertim eo qui pratis Ostensis vallis provenit, albis floribus et umbellis, caule pedali et sesquipedall.

Usitatius D AUCV MO fficina. inter Caryotam et Pastinacaem Silvestr.

NULLIRI huius defit copia Officinis Italiae, Galliae, et Germaniae, quae istud frequentius Cretici penuria usurpant, duplumque nonnulli subdunt, freti Galeni sententia: tametsi non parum facultatibus et effigie à Dioscori. Daucis absit: edunt hunc loca tum frigida, tum calida, fragosa, et margines steriliores: è radice lignosiore et minore quam [orig: quàm] Carotis; cui multum similis, caule cubitali, soliis latioribus, hirsutis, Coriandrinis, ad Bauciam accedentibus: umbellis albidis, et semine.

AMMI.

COMPLV RIA Ammi genera, quae passim ubique hortorum obvia, neque plane [orig: planè] displicent, quia Ammi nescitur effigies vera; neque tamen placent, quia multa in semine desideantur. Quippe a)/mmi appellati videtur perpusillum quasique arenaceum exilitate et colore semen designare, quale Dios. perma/tior seminulumve [orig: seminulúmve] dicit, Origanum resipiens fervidum, exsiccans. At quod passim in hortis visitur foliis Sisari, satis superque patet è superioribus.

Et rursum illud quod in Patavinis hortis cultum, etiamque non procul Ageno et Garumna in Aquitania lectum ad huc servamus: soliis et umbellis Dauci Cretensis, semine et radice hortensis Apii, neutiquam illis in Ammi semine viribus expetitis praeditum est.

IGITUR quod semen plusculis abhinc annis coeptum fuit deuchi ex Syria, aut Creta Venetias, hortensi Apio par, sed flavo, gustu aromaticum fernidum Origanum


page 324, image: s324

praefert: saepius satum, non vietum, aut marcidum, delusit nos, et in eam suspicionem coniecit, quam quidam nos monuerat, fieri posse ad Theriacae Venetae mysteria, ut quispiam hebraeus mango, Cretensium et Syriacorum portuum Telonarius, decoctione dilutove [orig: dilutóve] semina maceranda merserit: sicque compendii causa cum Pharmacopoeis Venetis non parum gratiae inierit.

GINGIDII species videntur.

MULTI iam sunt anni cum [orig: cùm] industrius Pharmacopoeus Martinellus nobis hanc allatam ex Syria asserebat: sed contra [orig: contrà], nos esse indigenam plantam memineramus, et biennio post [orig: pòst] magna copia in vinetis et segetibus, inter Pisa silvestria et Caucalides crescentem vidimus: quam si facie et viribusad Gingidium alludit, tamen ex Diosco et minus accurata descriptione nullus ausit pro Gingidio certo [orig: certò] asserere: Planta enim est Caucalidi natalibus et facie eadem, folio tamen longiore et angustiore: illi umbella candida, semen hirsutum, odore pastinacae silvestris.

CEREFOLIUM.

Cerefolium tamen, ut pro Senensis commentatoris Syriaco deserant Medici multi et mulierculae, numquam efficient ipsius persuasiones: est enim cibis gratius, efficacius et multo [orig: multò] exploratius, quod hinc amotum, quo [orig: quò] relegandum censeat ille, pervelimus scire.

[note: VISNAGA. ] Visnagam vero [orig: verò] peregrinam, ut solent pleraque sibi missa videri, multis Italiae locis, praesertim via Pesaro Romam, Et Aquitaniae Ageni, secus Garumnam et Burdegalam vidimus et aeque [orig: aequè] bene potest congruere descriptioni atque ceterae: nam de umbella, nulla mentio in Dios. Folii est pastinacae silvestris tenuioribus, et caule, sed nudo, et minore divisura praegrandi, adeo [orig: adeò] et rigida umbella, ut dentiscalpus sit apta, flore candido.

SCANDIX.

SI quid coniecturae captari potest, cuiusmodi planta fuerit Scandix, id sane [orig: sanè] ex capitum consequutione stirpiumque cognatione accipiendum videtur. Descriptio enim non tam ambigna quam [orig: quàm] nulla est. Haec tria serie recensita olera Silvestria; vixdum innotuere [orig: innotuêre] ulli, propterea quia incertis et paucis, partim etiam nullis verbis designata sunt. Nam Pecten Veneris, Fumariam gustu, soliis, et usu repraesentat: vulgus Pharmacopoeorum etiam Venetiis, [note: P ESTEN VE veris. ] putat et usurpat. Acrimoniae vero [orig: verò] amaroris eiusdem momenti sunt argumenta, qualia sunt Galeni de Fumariae acrimonia: quam sententiam merito [orig: meritò] docti viri vellicant, et ipsa reclamat res. Sic Chelidonii minoris, Ari et caeparum experimur multo [orig: multò] mitiorem acrimoniam, quam illis tribuerint antiqui.

PERCEPIER Anglorum.

QUI Percepier Anglicum probe [orig: probè] perspectum habent, harum duarum stirpium utrivis simile esse sciunt, et neutiquam iisdem viribus secundum: amaror etiam et acrimonia in co percipitur, et passim valetudinis causa olere manditur: Figura ei Cerefolia nupernati proximi; sed herbula semper est, nusquam Spithamaeo adultior, toto anno suapte sponte [orig: spontè] erumpit, arido et trito solo suxuriat, sine caule, flosculis herbaceis: vehementer et repenty urinas ciet, muria conditum servatur: et ex eo aqua stillatitia magno usu elicitur. hanc plantam proponimus magis quam [orig: quàm] asserimus; quia Herbariis non valde notam, nequedum quod sciamus descriptam. At Angliae tamen Bristoiae, arbitramur, frequentissimo apud mulierculas usu receptum est.

[gap: illustration]

CAUCALIS.

POTVIT dici Caucalis à seminum effigie, quae vascula oblonga et semisphaerica imitantur aut cum [orig: cùm] praearida strepitum edunt haec semina ventis concussa, vindemiis exactis. Et sane [orig: sanè] luxata videtur lectio Dioscoridis, aut quispiam non imperitus videtur orae


page 325, image: s325

codicis haec verba, foliis Apii similibus, adie cisse, quae postea [orig: posteà] in contextum Latinum irrep serint: na m nostris Graecis exemplaribus de siderantur, et etiam supervacanea videntur, uti vir magnae sedulitatis et exercitatae cognitionis Anguillara annotavit. Eam plantam quam ille Caucalidem autumat, nos iamdiu collectam in praeruptis S. Specus vocati, ad Fanum Magdalenae in Provincia Norbonensi hic [orig: hîc] appingendam curavimus, et liberum fa cimus quid cuilibet ea de re videatur. Est haec caule Foeniculi, et foliis, et divisura, cu bitum alta, umbella albet, et odorata est, radix unica, recta, humi pacta, candida, sapore pastinacae. Verum [orig: Verùm] hoc magis placent vulga res Caucalides, quia sunt caule, foliis, umbella et semine hispidis, eoque [orig: eòque] magis congruunt verbis Dioscoridis.

[gap: illustration]

[note: CAUCALIDES duae vulgatiores. ] Duae namque sunt in nostris vinetis et segetibus differentiae, altera enim candida, foliis minoribus, sed caule proceriore, et haec Mathioli. Atlera purpurescens umbellis seu floribus, fo lia habet latiora et crassiora: semen maius. Est istud semen argutum et elegans, nam triquetram oblongam, et spinulis horridam habet glumam, Glycyrrhizae quadantenus similem, vestibus mordi cus haerens, ea exuta granum oblongum, Avenae exenteratae modo cernitur, haud gustu insuave: qua quidem satis expressa nota insignivit Cauccalides Diosc. et similibus discrevit.

OENANTHE, flos vineus aut vinaceus.

NOMENCLATURA ista tres designarunt varias stirpes, sed florum decore, odore, et quadantenus colore non dissimiles. Eae sunt Labrusca, sive sponeanea vitis, et eius cognominis Vitis silvestris, primae florum eruptiones et germinationes suave quiddam halantes, cuiusmodi Filipendulae, praesertim quibusdam tractibus Linguagotticis et Aquitanieis, radix et flores spirant, sed suavius multo [orig: multò]: quam obesae naris Commentator non respuisset, nec doctiorum sententiam sprevisset, si verba Dioscoridis pressius perpendisset, et locis aridis petrosisque plurimam eruisset: Hic enim in Anglia, ubi libenter utimur, non procul Bristoia ad Vincentii rupes et cautes devexas, etiam in Germaniae aridis, plurima Iunio et Iulio, floribus candidis, exiguis, stellatis, confertis, Brioniae et Rutae situ. Semine muscoso, squamoso, rotundo, Pimpinellae, cui foliis etiam similis, Pastinacaeque silvestris divisura: caulis cubitum et sesquicubitum altus. Radix non alte [orig: altè] infossa, sed late [orig: latè] sparsa et ampla, è pendulis fibris multis pilularum, Cyperi, Paeoniae feminae, aut Asphodeli modo: quae perbelle [orig: perbellè] qua drant Dioscorideae effigiei. Nam me/galhr r(i/car, radicem magnam, amplam, fusamque [orig: fusámque] ex rei cognitione et aliis collatis locis interpretamur: kaplo\r paxh/r, caulem crassum, sane [orig: sanè] habet pro altitudine sui, quem palmarem facit: cuiusmodi est haec nostra, nonnullis glariosis mon tosis: Demum [orig: Demùm] kefa/las2 e/xous1a plei=onas2 strongi/las2, capita plura rotunda habens: cuiusmodi plane [orig: planè] haec sunt. Verum [orig: Verùm] versio forte [orig: fortè] ista calamistrata, et Pliniana imitatione oppido [orig: oppidò] tuberosa, illusit forte [orig: fortè] Commentatori, aut eius Theseo Tridentino, adegitque ut Aristolochiae rotundae et adultae, perquam [orig: perquàm] similem facie radicem astruerit: quae ab Oenanthe tantum distat, quam [orig: quàm] Bunium vel Bulbocastanum Tralliani à Filipendula: quod plebecula Galica, Germanica et Anglica eum monuisset. Illa enim Faverottes, Germani Larts nuts: Angli vero [orig: verò] Kipper nuts [note: Bulbocastanune ] vocant, utrique à nuce, castanea vel basilica, sapore et similitudine: neque enim eminet tuberculis, nisi valde vetus, uti Aristolochia rotunda. Et Kipper nuts opilionum nucem sonat, quia illiscibo cedit: e4st enim oleraceus bulbus, edendo totus et gratus, Castaneae sapore: soliis Gingidii, vel Scandicis, utisuperius diximus, in pediculis et mollicellis caulibus, teneris et caducis: floribus item pusillis, albis in umbella, adeo [orig: adeò] eidem, vel Pectini Venerei, similibus, ut eiusdem naturae videatur. Semine Cumino aut Foeniculo minore, odorato. Arva et pinguia umbrosa amat.In Hollandia, et Anglia plurima, praesettim ad Pagum Cleston prope [orig: propè] Bristoiam.

OEN ANTHE vulgaris.

FIlipendulae nomen assequutae sunt itidem plantae duae, quae ut Oenanthes non ita dissimi les, ita hic [orig: hîc] commode [orig: commodè] referen dae. Ac si natalia spectes, minime [orig: minimè] Oenantem dicas harum duas:


page 326, image: s326

alterum quippeplurimum [orig: quippeplurimùm] solo uliginoso et pratensi, et tamen Commentatoristis nomen inscripsit Oenanthes, Filipendulae ademit, quae praeterquam [orig: praeterquàm] quod [orig: quòd] viribus, etiam natalibus montosis et saxeis, ut diximus, magis quadrabat et recentiorum consensu.

Harum quae minor et verae Oenanthae similior, radicibus amplis, globulis oblongis, prolixiis, filimentis pendulis: turiones promit, imaque folia Apio hortensi, teneriuscula, sature [orig: saturè] virentia, cubitalem et sesquicubitalem caulem, geniculatum, alis foliisque et umbellis Anisivel Coriandri, flores albidi, pusilli, aestate in convallibus herbidis aut verrucis pratensibus Angliae: Monspellii etiam prope pontem Cellenovae, Magalonae inter Narcissos, atque Grammuntiam silvulam circum,

OENANTHE sive Filipendula altera Montana.

RARIOR multo [orig: multô] quae hic [orig: hîc] depicta Filipendula, nulli dum memorata scriptori. In celsium montium verticibus, ut Norbonae ad Veganium, in Dei paradiso vocato, Calcari contermino, nobis eruta, radice non aeque [orig: aequè] fusa vel ampla aut cirrosa: sed proxime caulem bulbosis, teretibus, longiuscullis, aequalibus ferme [orig: fermè] processibus, moddice [orig: moddicè] protuberanti bus, Corrudae annotinae partibus: Paeoniae modo radicata, Caule assurgit sesquipalmum alto, crassiore, rotundo, nonnihil striato, et sulcato, imo [orig: imò] medioque [orig: medióque] sui folia alterno situ emittente Filipendulae inter et Millefolii, exigua Cornucerui divisura: exetremum florum, thyrsum album, speciosum amplexa, cuculatis galericulis, crebribus, confertis, conflatum, in Cristae Galli, vel Chynosorchis, vel Napelli speciem.

[gap: illustration]

OEN ANTHE Cicutae facie succo viroso crocante.

NEC quidem admoum [orig: admoùm] nota haec, nisi Borealibus praesertim Angliae, erumpit rivulis, lutulentisue [orig: lutulentisúe] et riguis ripis, ubi Palu dapium, cui foliis non absimilis, vel Rutapra tensi similior, multo pullulatu, virore tetro, colore et facie Cicutae. Caules bicubitales spargie, è radice in pares Asphodeli albi bul bos multiparta, et quasi brachiata, nullius fi brae vinculo aut interventu (secus Mathioli) continuos, teneros: gustu acres et ingratos, succo lacteo primum, deinde slavesc ente viro so et exulcerante praegnantes: Umbella cicu tae: cui affinem autumant, qui maleficio parem expertos se asserunt. Usos namque in acetariis nihil factum fuisse propius quam [orig: quàm] ut interirent, aiunt: alios, qui esitassent, vertigine tenebricosa palantes, nutantes, attonitos, inque gyrum versantes se vidisse. Et certe [orig: certè] tam non est Oenanthe, quam ab ea distat Ruta pratensis aut Cicuta. Iis igitur et quibus aegre [orig: aegrè] Iotium it, secundinaeue [orig: secundinaeúe] cunctantur, suadente Senensi, dato, et Themiso non Medicus audies: tantominus epilepticis, analepticis, atque vertiginosis propinabis, quos tamen eximia quadam praerogativa magnopere [orig: magnoperè] iuvant Filipenduli radices, qua calculum è renibus, muccum è vesica dissipare atque excludere mulierculis, ne dum no [note: Ang. Hombelecke. Ger. Schirling. Bel. Dulle ker vel. Gal. Cigue. ] bis, cre berrimis compertum experimentis.

[gap: illustration]

Cicuta, Cicutaria Myrrhis.

CICUTA qua flagravit olim infamia vique pernecabili, fuit semper notissim, kw/neior à Graecis vocata apo\to\ kwna=r, à circumvertendo, sive gyrando ea potos, qui correpti ver tigine tenebricosa humi prolabebantur. Omnium regionum haec indigena est, figura


page 327, image: s327

Cerefolii, sive Pastinac ae syl. aut Myrrhidis, et figura adeo [orig: adeò] cognata Cicutariae ut indiscreta pene [orig: penè] similitudo, necis occasio fuerit nonnullis, qui esitarant, etiam nostra memoria. radice etenim [note: CICUTARIA. ] simili, alba, breviore, crassiore, cava superius, qua [orig: quà] caulem alit, qui plane [orig: planè] ferulaceus, quatuor aut sex pedes procerus est, cavus: dense admodum [orig: admodùm] geniculatus et maculosus interdum, umbellis densis, floculis minutioribus, et anguloso Anisi semine: odore quam [orig: quàm] quavis alia nota, discernitur à Myrrhide: tum parva, quae Cicutaria non fetens vocatur: tum ab odora Myrrhide vera, et saluberrima.

CICUT ARIAFATVA quae minus Foetida.

NE quemquam fallat, quia non se prodit odore haec, advertendus eius color, qui atrior aliquanto [orig: aliquantò], nec maculosus est, nec adeo [orig: adeò] putorem halantibus scrobibus, umbrosis, udis exit, sed [note: Varietas. ] ad margines et sepes paulo [orig: paulò] editiores et sicciores: alioqui non minor copia secus urbium aggeres et vallium sepes visitur. Equidem noxia et invisa olitoribus et hortis, ubi sponte [orig: spontè], viridiorque et nitidior, praesertim minus fervidis, Petroselino propior et concolor, et minor tamen vera Cicuta.

Germ. Wilder Korffel MYRRHIS. Gal. P ersil Dasne. Bel. Wilde Kernel.

ODORTAM hanc, sive Salubrem et esculentam possit quis vocare Cicutam, quam Myrrhidem, sive Myrrham, propter suaveolentiam, quiddam Myrrhae resipientem, dixerunt. Nec haec perinde frequens, ut superiores, aut procera occurrit, sed rarior, et in pratis, vel germinosis margmibus: etiam olitoribus ad vescendum in Belgio multa colitur: et esitatur in miusculis Cersolii vice, cuius nomen apud Germanos ascivit, vocant enim wilde keruel, id est, silvestre Ceresolium, quod odore saporisque [orig: saporísque] iucunditate imitatur, etiamque facultatibus diureticis: facie vero [orig: verò] est Cicutae, albicantibus ramis et foliis, tenella hirsutie, Pastinacam sativam, aut agrestem referente: radix praegrandis, alte [orig: altè] depacta, prolixa, nec facile [orig: facilè] avellenda, Ferulae aut Pastinacae esculentae, quam sapore et odore, sed magis medicato, et ad [note: Myrrhis Pli. ] Smyrnium accedente, repraesentat: semen admodum [orig: admodùm] longum Ceresolii, duplo [orig: duplò] maius, striatum, angulosum, fuscum, odorum. Haec etiam Myrrhis Pliniana videtur: foliis Cicutae minutioribus, caule brevi, rotundo, saporis et odoris iucundi: quam orta confusione à Geranio odoro, Myrrhidem Romani perperam faciebant: ur dequispiam Scandicem vulgarem oleraceam merito [orig: meritò] suspicetur, aut illius aliquam speciem;' nam Syriacam Scandicem valde variam prodire certum est, et Adagio constat. Varia enim olerain Syria ali dictitabat plebs olim.

MYRRHIS Altera.

CICUTARIAE odore, sive Myrrhidis, affinis ea admodum est, foliis et ramosis umbellis minoribus, delicatioribus tamen, et semine oblongo, Dauci Cretici, exiliore, non hirsuto, nec ita absimili sapore: è Genevae et Salevae viciniis montibus: peritus iuxta ac amicus medicus Pennius Anglus Londini serendam curavit, nobisque [orig: nobísque] impertivit.

[gap: illustration]

SES ELI Peloponnense, Folio Cicutae.

AD montem Lupi et iuxta edes Sacrificuli, in declivibus salebrosis Insulae montis Caeti, qua [orig: quà] mare se pandit, est planta quidem copiosa, sed non ubique obvia, cuius radix magna, intus alba, foris nigricans, recta et alte [orig: altè] porrecta, Ferulae Thapsiaeve modo, odorata, et aliquantum [orig: aliquantùm] acris. Caulis digitum aequat crassitie, sesquicubitum altus, ferulaceus, à quo promuntur alae turionesve [orig: turionésve] complures in ambitum sparis, ubi folia multa, Cicutae magnitudine, sed incurva, pilosa et crispa rugataque. Umbellae multae Anethi luteae sunt: semen latum folliaceum, compressum, Angelicae figurae et magnitudine, sed multo [orig: multò] minus gravius: color illi ex pallore slavescrt: odor suavisimus, Aethiopici adeo [orig: adeò] similis, ut statim odoratu, cum [orig: cùm] primum [orig: primùm] vidissemus, Peloponnense coniectarimus. Et


page 328, image: s328

coniecturam certiore exploratione notarum et virinm praeceptores Monspellienses fulcie runt, ut nullus illic ambigat de eius assertione: cum [orig: cùm] tamen antea [orig: anteà] nonnulli Thapsiae speciem suspicati fuerint. Verum [orig: Verùm] Thapsia, quae vernat multa in Aquitania Vasconum, multo [orig: multó] ab hac diversa, colore et vultu.

SESELI Creticum, Tordilion.

PASSIM in segetibus Norbonae secuque vias occurrit surculosa, hirsuta, rigida, aspera planta, folio rotundiore, Cerefolii, umbellis albidis purpureis, paruis: quibus succedunt semina copiosa, circinnata, quasi toreumatis elaborata, unde forte [orig: fortè] nomen peculiare fuit, orbiculata, compressa, atque geminis valvulis, ut Ferulae semen, conflata, clypeoli speciem referentia, gustu Myrrhidis. Numnam haec sit illa, qua se deceptum Commentator conqueritur, cum [orig: cùm] ille scribere aut no,lit, aut non ausus sit, ambigimus: voluimus tamen hanc non ignobilem plantam studiosis notam esse, ut horum iudicia ad collationes accurratiores excitare mus: ne deinceps fastui commentatoris, qui innumeras propemodum [orig: propemodùm], aut non novit, aut perperam prodidit, aut silentio abdidit, assuescere discant; luculento enim detrimento eius ignavia, aut ambitio Tyronibus fore certum est, quemadmodum [orig: quemadmodùm] et nobis multos annos per initia nimium credulis, fuisse meminimus et dolemus: non tamen illi insultamus, quin potius veniam damus, si docere non potuit quod nescierat: libereque [orig: liberéque] profitemur, nos dehinc non modo [orig: modò] non liberius quicquam animadversuros in istis pannosis centonibus et commentationum adversariis, sed potius si minus de re herbaria bene meruit, et melius voluit, gratiam habituros, et melius in posterum bonas horas colocaturos: potius, ct certa prodamus, quam [orig: quàm] ut incerta, ambigua, ambitiose emendicata munera, furta, versuras, censuras, iurgia, simultates, obtrectati9ones, conquestiones, Apologias, Apomaxeis et recantationes, retegamus.

SILER MONT ANUM Officinarum..

GENVINIS plantis Seseli cognitioni priscae restitutis, in promptu est nosse, aliud ab istis esse Siler montanum officinarum, sive Siseleos, quem retinuerunt bono quidem consilio, qui Neotericis ansam errandi dederunt, atque sanciendi nihil aliud esse Siler, seu Siseleos vulgo [orig: vulgò] dictum, quam [orig: quàm] Dioscoridis Massiliense Seseli: bono inquam consilio usi sunt. Est quippe planta multo [orig: multò] maioris acredinis et efficacitatis quam [orig: quàm] ullum Seseli, eoque [orig: eóque] menstruis ciendis valdequam [orig: valdequàm] commendatum. Duum [orig: Duûm] est cubitorum ferulaceus caulis: radix odorata Ligustici, folia terna, non modo [orig: modò] soeniculo, ut Massiliensi Seseli maiora, sed vel Peucedano latiora, ac paulo [orig: paulò] minus Ligusticum, vel Coronariu m Rosmarinum aequantia, mollia: umbellae praegrandes Angelicae: quibus semen foliaceum, longius Cumino, colore pallido, quod gustu etiam saccharo conditum, acrius quam [orig: quàm] Aethiopicum est: tanto [orig: tantò] magis, quam [orig: quàm] Massiliense, cui acrimonia praesert Dioscorides Aethiopicum.

PRATENSE SESELI Monspellien sium.

STUDIOSI Lutetiani et Monspel. plantam illam quae in pratis frequentior occurrit, Saxifragiae tenuifoliae similis, vocant Pratense, Seseli. Radix illi Dauci, vel Peucedani: foris nigra, odora, caulis bicubitalis, folia Sileri montano minora, angustiora, rigidiora: umbella candida: semen Mei, nigrius et maius quam [orig: quàm] foeniculi, omnium Seselium minime [orig: minimè] odoratum, eoque [orig: eóque] perparum acre, ideoque putabant olim quidam Monspel. esse Massiliense seseli Dioscor. Anglorum vero [orig: verò] Pratensis saxifragia, ne cui similitudine imponat, huic quidem similis, sed tamen et diversa, ut monuimus suo loco.

Sitne Sophia Chirurgorum THALICTRUM Dioscoridis.

TAMETSI industrii quidam Thalictrum Dio. eam esse Pratensem, quam Rutam foetidam, sive luteam Saxifragiam Pratensem, nobis commodiore loco redditum opinentur, tamen illa magnae


page 329, image: s329

commendationis et meriti vulneraria Sophia vocata, apud Septentrionales praesertim, cum [orig: cùm] propter figuram, tum vel potissimum [orig: potissimùm] propter eximias sanandi claudendique ulcera antiquata et ma ligna, vires, aptius forsan Thalitro conferretur, et eadem tuto assereretur. Quae quidem in admodum [orig: admodùm] succincta, nec satis distincta, foret Diosc. descriptio. Est enim Coriandrinis ramulis, soliis, et incisuris, sed tenuioribus foliis, albicantibus, Abrotano non absimilibus, virgultis sesquicubitalibus, gracilibus, rotundis, rectis, lignosis, pallidulos vel luteos flosculos, Erucae vel Synapi silvestris, nec siliquas dissimiles, sed exiliores edentibus: Semen exile, rubellum, claudentes: multa in parietinis et areis prope [orig: propè] urbes Galliae, Nortmaniae, Belgiae, et Angliae: sed rarior calidioribus ad meridiem. Hac pollicentur Carbonivori Paracelsistae nullum non ulcus se percuraturos, cuius curationis cognitionem, non item satuam promittendi fiduciam, didicerunt à Chirurgis practicis, qui aetate Guidonis et Petri Argelatae vixerunt. Ceterum [orig: Ceterùm], quod saepius inviti monuimus, hic [orig: hîc] etiam inculcandum rursum est: apud Dioscoridem collationum plerumque excessus non de planta, quae describitur, sed in ea cui consertur accipiendos: ut hic [orig: hîc], Coriandrum pinguiore folio esse: et superius aliquot retro [orig: retrò] capitibus in Cotyledone secundo, prioris Cotyledonis folia latiora, non angustiora: sic in proximocapite de Verbasco, sic capite de Enula, et alibi srequens.

[note: Ger Kitter speris Ang. Larckes claw. Gall. Pied d'Alovette. ] An Consolida Regia, sive Calcaris flore recentior, sit DELPHINIUM, vel Sasandrum Diosc?

QUAMVIS nuspiam ulla mentio Delphimi apud classicos auctores exstet, tamen non illico [orig: illicò] necesse est hanc Dioscoridis codici irrepsisse. Fieri namque potest, ut ista appel latio, quam foliorum (aut potius florum cuculla in sundibuli) similitudo plantae invenit, auctore Diosc. indita etiam fuerit Silvestri Cumino, sicque duo plurave [orig: pluráve] nomina à diversis scrip toribus accommodata fuerint propter varlas facultates: quod idem non parum multis aliis contigit plantis, ut diversa designentur voce à nimium communi totius Cumini speciei: siquidem indicio sunt, non modo [orig: modò] notae satis perspicuae, quae descriptioni quadrant, sed etiam virium, quae utrinque similes produntur, nempe [orig: nempè] adversus venena et alia incommoda: quae dotes in Calcari equitis nondum plene [orig: plenè] compertae, in Anthora Arabum et recentiorum exploratissimae sunt: utriusque hic [orig: hîc] mentionem facimus, utista expensione iudicium excite mus studiosorum. Est enim Calcaria soliis minutim profundeque [orig: profundéque] incisis, exilibus, longis, virid an tibus, confertim, quasi ex intervallis, nascentibus, ut in equitis calcari. Flores item purpurei, corniculis repandi, in morem Napelli dispositi. Hae itaque duae duas Delphinii delineationes explere possunt: quarum Calcar in segetibus frequens, Anthora vero [orig: verò] non nisi asperis montosis, nec tamen inibi frequens obvia. Prope Genevam et ad Allobrogum Delphinensium [note: Ger. Schwartz kumich und schwartz kimmel Bel. Nardus laet. Gall. Nielle. ] Alpes multa.

MEL ANTHIUM, sive Nigella.

MELANTHIUM genuinum eiusque [orig: eiúsque] quatuor differentiae, Diosc. concin niore quam [orig: quàm] solitus est descriptione, perquam [orig: perquàm] notae sunt. Priori et potiori Nigellae dictae officinis, atque alteri, quae à Citreo seminis colore, Nigella Citrina nuncupatur (si colorem exceperis) idem odor, sapor, vis, usus. Folia, capitula membranulis intercursantibus discepta. Flores purpu rei, pallentes, semen multum, pingue, odorum, oleoque [orig: oleóque] efficacissimo reddendo aptum, quo puerperae mulierculae excludendo partui atque sympthomati isterico propellendo multum utuntur. Vocitantque vulgi persuasione Nardinum: nempe odoris suavitate et efficacia haud [note: Citrina. ] dispari. Istud oleum praelis expressum, nigro sed lympido colore, pauca quantitate haustum, splenis tumores duritiesque [orig: duritiésque] demolitur: sicque foris illitum. Citrina ex Syria aliisque Orientis Emporiis advecta nigella Itali multum utuntur, etiamque in condimenta, in placentas synapique addunt. Anglis iam et item Germanis hortis copiosior quam [orig: quàm] Italicis: ubi quae odo re ceteris excellit, Romana quodam nominis eulogio vocitatur: nam alioquin Romae vel in hortis pauca.

SYLVESTRE duplex.

QUAE VERO INTER SEGETES NORBONAE PASSIM ORITUR SYLuestris ab Hortensi nihil nisi exilioribus soliis et odoris praestantia discrepat, acrimoniaque [note: Silvestris altera ] vincitur, sed Capitula et flores in solo nativo aliquantum maiora sunt. Secunda autem silvestris, quam in Normano agro inter Druidum et Carnutum


page 330, image: s330

legitinrus: capitula mucronibus in ambitum repandis retrove [orig: retróve] flexis, cuiusmodi in Lycoctono aut Aquil egia fert. Spernuntur tamen utriusque semina, quia et meliorum copia suppetat.

*ku/menon h)/meror CUMINUM.

Ger. Kimmel. Gall. Comin.

TANTAE feracitatis est inter oleracea Cuminum, ut etiam maledictis satum ub errimum luxuriet, unde Cuminum quis, quasi praegnaas, à ku/w verbo manasse putet: nec sponte tamen apud nos oritur istud vulgatius, quod quidem aliquantum diversum diver sis è locis Syriae, Ciliciae, et Greciae allatum observatur. Quod enim albicat, hirsutumque est semen, praestantius habetur, ac idem cum eo quod neutiquam hirsutum est, apud nos seri et virere solitum. Nec item putandum discrimen aliud fuisse Aethiopici Gallative [orig: Gallatíve], quam [orig: quàm] loci praerogativa: visusque est Hippocrates sativum istud albicans hirsutumque [orig: hirsutúmque], Basilicum, seu Aethiopicum [note: Aethiopicum Basilicum. ] statuisse. Nec enim argumenti ullam umbram habent Patavini quidam herbarii, cum [orig: cùm] alius generis semen pro Aethiopico Cymini ostentant, pusillum enim valde [orig: valdè] est, acerosum, evanidum, viribus multum et odore ab communi deficiens.

SYLVESTER Cumini Diosc.

SPECIEM prae se ferunt utriusque Silvestris duae plantae, quae locis glareosis prope Aquas Sextias Galloprovinciae ubertim crescunt: cuius stirpes aliquot et semen serendum nobis Monspellium misit Iacobus Reinandus industrius Pharmacopoeus Massiliensis, et indidem in hortos quosdam Italiae translatum fuit, ubi rarissimum à paucis colitur. Prima foliola Gingidii vel silvestris pastinacae modo divisa sunt, radix albicat, parva, cauliculi inflexi, exiles, Scandicis, seu Pectinis Ve nerei modo, sed albidis, rotundis, villosisque glomerulis, globulos Arction imitantibus, ut perquam [orig: perquàm] scite [orig: scitè] Dioscorid. notavit, tenera papposave [orig: papposáve] lanugine cinctos, in spherulam densam, magnitudine Pimpinellae, Platani modo Globulariaeve Monspelliensibus dictae. Semen dentis Leonis vel Platani, sed multo [orig: multò] minus.

[gap: illustration]

ALTERUM Diosc. Siliquosum.

ALTERI vero [orig: verò] Silvestri duae sunt plantae, quae effigie sic satis et peraeque [orig: peraequè] congruere videantur: Ea namque quae minus cognita, exigua et pulchra, non procul Aquis sextiis oriunda, compluria gerit cornicula, siliquosa, adunca, Scorpiodes dictae modo, sed crassiora, semine intuss praesepiolis distincto, colore flavo, oblongo: cauliculi graciles, teneriusculi, et folia parva, Carui aut Scandicis. Pectini Venerei Fumariaeue [orig: Fumariaeué] incisuris, profundis: exigua radix, lutei flores Maio mense, Chelidonii maior aut Erucae, sed minore.

[gap: illustration]

page 331, image: s331

ET eidem iisdemque natalibus siliquosa perquam [orig: perquàm] similis sociatur altera haec, nec nisi folio tenuiore, angustiore, Seseli Massiliensis duivisura, et ad imum radicis albidae Cerefolii plurimum [orig: plurimùm] nascente distat, cauliculis ferme [orig: fermè] glabris, siliquaque maiore, semine inibi contento, Galegae, subfuluo.

[gap: illustration]

REGIA vero [orig: verò] consolida al ibi dicta, Cumini foliis, floribus purpureis et interdum candidis, speciosis, coronariis, Calcaris antiqui in speciem è quibus cornicula oblonga, recta promuntur, semine Nigellaenigro, adeo [orig: adeò] hortis mulierculisque familiaris est, ut minime [orig: minimè] notionis dilucidioris egeat: hasce itaque, ceu veras, non mutis picturis, sed verbis voluimus subdere, ut cuique quod visum sit de illis statuat. Cum [orig: Cùm] enim Cumini sativi sapore odoreve [orig: odoréve] gratu non polleat, nedum ut id superet, dubium est ullane [orig: ulláne] sit Silvestre Cuminum. Alteri nam lutei flores insunt, et semina Melanthii desunt. Sola horum Regia quam proinde herbam culcariam, Delphinium inferius dicendum, Consolida vocata, videtur adhuc Cumini silvestris coniecturam posse fovere: tametsi usus medicamentis aut cibis vel nullus, vel incertus.

NUCULA terrestris Septentrionalium, an sit Bunion Diosc. et Bulbocastanum Tralliam?

Bel. Beid noten. Sabaudis. Faverottes. Ang. Kipper nutz.

UBI superius distinximus Bunion à Buniade, maluimus prae cunctis aliis hanc Bunium Diosco. asserere, ut cuius nomenclatio reliquam Dioscoridis descriptionem expendenti, videatur à similitudine radicis bulbosae Buniadis, sive Napi, appellata, et usu, quia similiter ut illa editur à plebecula: unde forte [orig: fortè] Trallianus Bulbocastanum, quasi castaneam Bul bosam vocavit: alioqui nimis tota facies à Buniade dissidet: Anethi enim est comis, foliis imis, aliquanto [orig: aliquantò] latioribus, ad Coriandrum accedentibus: floribus in umbellis Anethi, sed albis. Semine Anisi minore: Radice rotunda, Cyclaminis, Castaneam aequante, fuskca foris, intus alba, gustu Sisari.

PEUCEDANI facie pusilla planta, an PSEUDOBUNION Diosc?

NEC non concinne [orig: concinnè] huc quadrat pusilla illa palmaris planta, Peucedani facie foliisque, sed brevioribus et ad Foeniculum tortuosum Neseli Massiliense accedentibus, ramulis intoris latius, in alas sparsis, concoloribus: umbel la exigua, candida, Anethi semine, Anisi breviore, exiliore, gustu grato, aliquantum [orig: aliquantùm] acri: radice crassiore, comosa superne [orig: supernè], gustu Oreoselini, non longa, parui napi, crassiore quam [orig: quàm] pro sui paruitate, cibo idonea: Qualem Bristoiae in Anglia, ad rupem Vincentii, nobis primum [orig: primùm] magna copia repertam, et icone damus.

[gap: illustration]

*elioxru/s1or vel h(lio/xru)s1or sileris flos Chrysanthemum.



page 332, image: s332

HELIOCHRYSO eximium aurei floris decus, coronamentis, ut Theophrastus innuit, addi solitum, adque adiorum Solis repercussum, coruscam lucem et vegetam intuentibus vibrantes, corymbi nomenclaturam speciosam reliquerunt, nobisque signarunt certissima illius cognoscendi indicia, qualia in isto vulgato cernuntur, umbellae Corymbaceae multis è bullis exstantibus circinatae, et aureo aspectu micantes, Tanaceti et Agerati diuturnam colo ris gratiam tutantes: in rectis virgis, gracilibus, viridantibus, pedem et cubitum altis, duris alis et foliis per intervalla Abrotani, vel tenuifoliae Arthemisiae: exili et lignosa radice, Niceae ad Thyrrenum mare, Genuae Lygusticae, et in Galloprovincia asperis, macilentis convallibus, et desertis incultis, fruticat: pollet multum ad podagras et ulcera maligna, humorum impetum illuc incitum et ruentem reprimendo, lotium derivando, et saburram vehemen tius impellendo: et eadem ferme [orig: fermè] quae Millefolium promittit.

SIDERITIS alterae Diosc. an nostras Sanguisorba Bipinella.

A Pennatis pediculis et foliis quadantenus Filicis, nostram esse dictam Pimpinellam, vel Etymon plebeium testis locuples est. Esse vero [orig: verò] vulneribus valde accommodam, nullus non novit, qui audit vocatam esse Sanguisorba: cuius cunctas partes si Dioscoridis conferas descriptioni, nihil plane [orig: planè] deesse, nihilue [orig: nihilúe] superesse facile [orig: facilè] intelligas: quin qui nob: scum sentiunt et faciunt doctiores, nartant etiamnum in Chio insula Sideritidem vernaculo adhuc superstite dici. Sane [orig: Sanè] folia incisura prolixoque [orig: prolixóque] nervo, modo, situ, utrinque pinnata, Filicem faten tur. Deinde in ramulis gracilibus et longioribus, tenuibus viticulis sphaericos glomerulos, superne [orig: supernè] cacumine asperiore capitatos gestanti, ubi clausum est semen: omnia demum suffragantur, et nobis invitis Senensem praecipitis inscitiae specimen dedisse clamant: ubi carpebat quosdam, qui Pimpinellam hanc 3. Sideritidem autumabant. Nam foliis, inquit, Coriandri. Atqui nullurn tam inscium putamus, quin facile [orig: facilè] videat, cum tertia nihil prorsum, sed cum secunda penitus quadrare Pimpinellam: quam praestitit retinere, illamque [orig: illámque] nec descriptam, neque capitatam, forte [orig: fortè], neque notam, magis spectandam, quam [orig: quàm] percipiendam, proponere.

SIDERIT IS Robertiana.

CRATEVAE Herculea est nostras Robertiana notissima et vulneribus sanguinisque [orig: sanguinísque] eruptionibus non solum [orig: solùm], verum [orig: verùm] etiam ulceribus, adeoque [orig: adeóque] potionibus vulnerariis certissimi praesidii exploratione merita nomen hirsutae Sideritis: foliis Coriandrinis, qualem Geraniis recentiorum asscripsimus, est.

SIDERITIS ACHILLEA, lutea, odora, Alba purpurea eadem.

HVIC Sideritidi laudatus Chirugus Achilles, Chironis discipulus, nomen famamque dedit, ut qua Telephii vulnera medicatus fuisse creditus sit: AC quo [orig: quò] citius quivis nosse queat vel ab intuittu solo (quam [orig: quàm] in Recentiorum vel intempestivas, vel salebrosas, vel confusissimas pedicas impingat) quid distet Achillea haec Sideritis à Militari (rectius quam [orig: quàm] à Plinio millefolium) vocata, sic discernat: Achillea haec multo [orig: multò] procerioribus est scapis, nume rosioribus, pedem et cubitum altis, et foliis tenuioribus, magisque [orig: magísque] ac profundius incisis, Arthemisiae tenuifoliae similitudine, muscaria congesta, gerentibus, pusillis flosculis, dense [orig: densè] numerosis, et quam [orig: quàm] Militaris maioribus, albidis odorem medicatum spirantia, Arthemisiae vel Matricariae, cui etiam similis est, in aestatem duratura: radice fibrosa, lignosa: tota odore et sapore Matricariae, vel non fetentis cotulae, sed minus amaro. Solum in aruo edito amat pingue et laketum: cuiusmodi in Italiae Romano et Tusco agro, et non procul Rivoli, Pedemontis. Et passim etiam Galliae Ludgunensis ac Allobrogum.

ACHILLEA Montana, Arthemisiae tenuifoliae facie.



page 333, image: s333

PERELEGANS est, et parum frequens haec, nisi celsioribus Calcaris et horti Dei, montium Norbonensium mgis: ubi Iulio et Augusto. Umbellis aureis Millefolii, et quadantenus Ptarmicam nostram praeferentibus lucet, è sparsis multis caulibus, pedalibus, gracilibus. Folia quam [orig: quàm] superioris tenuioria, habitiora,m succulentiora, viridioraque, Cotulae odoratae: radice pusilla Senecronis, Tanaceti, aut Abrotani: oblongo semine.

[gap: illustration]

MILIT ARIS terrestris, et Militaris aquatica dignotio

MILLEFOLIUM militare duplex proponitur ex confusa vel ancipiti descriptione; nempe Filici- folium terrestre unum; alterum aquaticum, et Cumini silvestris folio; duabus sorte [orig: sortè] plantis, unam in descriptionem congerstis. Utramque seorsim damus: postremo [orig: postremò] aliud palustre foeniculi folium, unde nomen factum.

HAUD dispar huius Militaris terrestris Achilleae facultas, uti neque facies; verum [orig: verùm], nomen si non utraque ex aequo merita est; sane [orig: sanè] magis debetur Millefolio, quam [orig: quàm] huic Sideritidi: quippe, illo ulcera vetusta et fistulosa, sinuosave [orig: sinuosáve], eximia quadam [orig: quàdam] dote percu rari, testatur Dioscoridis: quare isto videtur usus Achilles, et postea forte [orig: fortè] similitudine [orig: similitudinè] deceptus populus, nomenclatura est abusus, aut potius usu suadente: magnopera [orig: magnoperà] namque iuvatulcera, aut fistulas, nedum vulnera istud Millefolium, tum oleo, tum contuso. Plebeium istum consensum, et merito [orig: meritò] sane [orig: sanè], est sequutus Plinius, quem immerito [orig: immeritò] lapsus insimulant istae dentatae censurae nostrae aetatis.

MILITARIS, sive Millefolium, flore albo, purpureo, et luteo.

Germa. Sarben. Gallis. M illefueille. Ang. Yarrowe, nose blede.

FREQUENTIOR multo [orig: multò] et nusquam non occurritt, tum terrestris, tum aquatica Stratiotes, seu Militaris; sic dicta, quia militibus vulnere sauciatis crebro [orig: crebrò] et consueto iumento sive ferrumini esset; veluti Sideritis Achillea, cui tanopere [orig: tanoperè] sunt assines (praesertim terrestris Stratiotes) figura et effectu, ut cum Plinio utranuis recentiores quidam pro utralibet acceperint: adeo [orig: adeò] ut si illas non cognitas habuissemus, illis etiam ipsi nos subscripturi eramus: verum [orig: verùm] è rebus ipsis facile [orig: facilè] discrimen perceptu: Terrestris namque Stratiotes paruior est, surculis rectis: foliis vero [orig: verò] alatis pennatisve [orig: pennatísve], Filicem inter atque Filipendulam: [note: Varietates. ] sed minoribus multo [orig: multò] et quam [orig: quàm] Achilleae bremoribus: Umbellae ex disparibus ortu surculis gracilibus circinnantur atque conflantur, plurimum [orig: plurimùm] et passim pratorum et aruorum [note: P URPUR. scens. ] marginibus, candidae: sed praeter hasce etiam purpurascentes, et luteo aspectu micantes umbellae Norbonae in montosis, squalidis, editis, sed aestuosis invenimus, et ad Magdalenae saxeum specum Provinciae Galliae, et Italiae Genuensis asperis, ubi cinereo colore, et lanugine pubet tota.

[note: Luteis floribus ] MILLEFOLIUM AQUATICUM alterum Corianarifolium [orig: Corianàrifolium].

QUandoquidem haec mutila aut depravata visa suit lectio nobis, post multam perpensionem, animum advertimus hanc repetitam foliorum Millesolii cum Cumino silvestri


page 334, image: s334

collationem, aptius nulli quadrare posse quam [orig: quàm] illi Millefolio in aquis nascente, eiusdem cum isto peciei et facie, cuius folia quamplurima [orig: quàmplurima] à media ad imum scite [orig: scitè] exprimunt Cuminum [note: MIRIOPHYLlon. ] silvestre, aut Coriandrum: superiora vero [orig: verò] sunt Feniculi, sed tenuiora, delicatioia, molliora, uti apte [orig: aptè] etiam quaedam habet lectio: non amaraci (ut salio [orig: saliò] legunt) sed Maratri: reliqua minora, sed similia superne [orig: supernè] floribus Millefolii:" unde perspicua supina Commentatoris somnolentia, dum usque et usque carpit hunc et illum, ipse carpendus et ridendus magis, qui non videat hanc neutiquam foliis esse Semperuivo maioribus, magisque [orig: magísque] refrige rantibus, sed potius Cumini sylue. Coriandri, et Maratri, qualem ipsus Senensis belle [orig: bellè] pinxit. Umbella etiam huius est Millefolii, aut silvestris Cumini, cui hic [orig: hîc] Dios. consert, post sativum fuit Mathiolo expendenda: ubi etiamnum animi pendemus nos, si non est luxata orationis series

STRATIOTES, sive Militaris Aizoides, inter Aizon species reddenda fuit Dioscoriais.

ENIM vero [orig: verò] si huic sunt folia Semperuivo similia, sed maiora, nomenque [orig: noménque] eidem inditum sit, quia incubet aquis, Dios. interprete, et innatando latiore sessilique basi suas occulat radices subtus, vel, ut verisimilius, propter facultatem vulnerariam, militi necessariam et notam, (nam alioqui effigie, imo [orig: imò] omnibus notis, discidere videntur: nisi quis harioletur militarem, quia sine radice, quasi sine lare et re, ut miles, victitet vitam mcertam et fluctuantem) sane [orig: sanè] nequaquam illa Commentatoris erit Stratiotes. Sed diversa facie à Millefoliis potius vera fuerit illa, quae multis fluentis pigre [orig: pigrè] et ferme [orig: fermè] stagnantibus rivulis in Belgio non procul Antuerpia et ad Lisam flumen provenit, Semperuivi maioris figura, maioribus multo [orig: multò] foliis, mucronatis, angustis, Lanceolae, Plantaginis longioribus, sed extremo angustiore et rigidiore stilo: E medio autem foliorum et ad latera exoritis pediculis non longis insident flores ternis foliolis, quadantenus Ranunculi albi, sed medio lutei, et pillis hirsuti, è carinula, aut forcipula cancri marini trifida emergentes. Ei subest contractior radix, foliorum sessili latiori et quasi basi radicem compressam obtegente, sed indidem tenuissimae et pene [orig: penè] aciem fallentes fidiculae trans aquam humi demittuntur, alimentumque latenter sugunt, vermiculorum speciem ementientes: unde plebi mentiuntur scelerata scamundicorum colluvies, quae mulierculis istis radiculas in aquae plena Phiola, quo [orig: quò] maiores appareant ostentatas, iactat se eduxisse ex intestinis vermes, ut doctissimus spectatae modestiae Dodonaeus af firmat, et Ioannes Cruthmanus Mechliniensis, sibi visum nos certiores faciebat. Huic temperamentum esse Potamogetonis, siccandi et refrigerandi, certum: quare facultates sunt dispares (ne dicam contrariae) superiori Millefolii: quod renibus sanguinem potius prolectaret, dum vehementissime [orig: vehementissimè] urinas movet, cruenta ducit, uti nos scimus.

PEDICULARIS Alectorolophes, Pedicularia Tragi, an Stelophuros Plinii?

Germa. Rodel. Belegis. Roode Katelen.

SUPERIUS in Gallinacea Crista hanc minus quadrare Pliniano Alectorolopho, et inter Filipendulas aut Millefolia reddendam censuimus; quod [orig: quòd] illis non absimilis sit ortu, et foliis item minutim dissectis, in tenellis, palmaribus, gracilibus cauliculis, partim erectis, partim humi fusis exeat: propter autem flores Cristae Gallinaceae, purpureos, aut albos, Alectorolophon et Cristam Galli, fecerunt recentiores: usu alioqui hactenus incomperta.

TANCETUM Millefolii, foliis, floribus Abortani feminae, aut Agerati.

PROPIUS Millefoliis quam Arthemisiis, aut Parthenio, est Tanacetum dictum. Folia siquidem emittit pinnata Millefolii et Filicis media: Caules è radice lignosa, reptrice, fibrosiore, plures, fuscos, sesquicubitales, rotundos, geniculatos, nonnihil striatos, per summa alis divisos, quibus flores aurei in umbellis Agerati, aut Menthae Corymbiferae insunt, sememque Seriphii Absinthii, aut Abrotani feminae: quo utuntur mulierculae ad vermes


page 335, image: s335

necandos et urinae stillicidia: gustu subacre amari cantis, cum graveolentia. Nascitur pratosis marginibus, et iuxxta saepes et fossas agrorum.

[note: Vaerietas. ] Illud idem in Angliae hortis in deliciis habetur, longe [orig: longè] argutioribus fimbriis, minutioribus, et lat ioribus foliis.

TAnacetum non odorum Syluestre, in Galliae Delphinatis sponte, prope Valentiam frequens oritur: nullo odore praeditum, floribus Matricariae, quibus à superiore discrepat: alioquin cuncta sui parte prorsum simile.

MAT RIC ARIA nostras, non respondet Parthenio Paul. et Plin.

ABUNDE disseruimus inter Anthemides, cur magis quadret vulgi Cotula, Parthenio P li. Pauli: quam [orig: quàm] herbariorum Matricaria, quamvis si usum odoremque [orig: odorémque] respicia,s quibus virgineis morbis Matricis opitulantur, utraque possit Parthenium dici: verum [orig: verùm] hanc, quia longius absit à Dioscoridis lineamentis, postponendam illi duximus. Fruticat autem siccis ubivis viarum, et hortorum marginibus squalidis. Folia Arthemisiae aut Absynthio Romano propiora, quam [orig: quàm] Coriandro: flores Chamaemeli Iunio et Iulio edit multos, sed odore Cotulae, radice fibrosiore.

ABSYNTHIUM vulgare, non est aliud à Romano et Pontico.

Ital. Assenzo. Ger. Wermuot. Bel. Allene. Gall. Alluyne forte, ou Absynte. Ang. Common Wormewood.

NOscitur a)yinqior et a)/pinor quia id pecus non pascitur, neque ulli bibitur, unde ba/tupirkor dictum. Cuius veri non nisi duae videntur differentiae, tametsi multae sunt similitudines: Quod namque vulgatius et amarius est, sponte natum vel cultum, caule fruticat ramoso, foliis, figura, Arthemisiae incisura: incanis flosculis, rotundis, aureis, racematim aggestis: Pon ticum est, tum antiquis, à praestantia et regione cognomine, tum recentioribus barbaris ab astrictione, quam [orig: quàm] illi Ponticum saporem sua, non Latina voce, appcllant, quem landabant in Absynthio Pontico Diosc. Cuiusmodi est vulgatissimum ubique pervium nostrum, sed Natalibus Capadotici, Tauri montis et Pontis, utpote puriore caelo et aere perflato commendatius, magisque [orig: magísque] aromaticum, ut pleraque alia idem auctor et Galenus eadem commendatione celebraverunt. Et inter Arabas Mesues interpres, cum [orig: cùm] Romano Ponticitatem vindicasset, id est, astrictionem siccam, et valde Medico usui oportunam, idem Ponticum atque Romanum esse, nihil forte [orig: fortè] huiusmodi meditatus, verissime [orig: verissimè] literis mandavit: unde Phar macopoeorum tam sedula huius Romani conquisitio et exploratio etiamnum durat. Romanum enim, id est, optimum, uti Camomillam Romanam ceteris praestantiorem et genuinam, expetunt. Quin ne Barbaros istud nomen Romani commentos se ignorare conque ratur noster Vercellentis Apollo, sciat Romanum istud commendatissimum inter paucas herbas et sacrum plebi Romanae fuisse, quod quidem victori sanitatis praemio, et quasi omine fausto propinabant, ut Plinius auctor. Et quod nostro aevo in Romano agro antiquisque ruderibus passim visitur, non aliud à nostro est, et utrumque Pontico idem est, Quare non oratione descripsit Diosc. quia ubique regionuim copiose [orig: copiosè] fruticaret, tantum [orig: tantùm] indicavit quo [orig: quò] loci praestantius novisset, eodem enim illo monte cetera duo describit et commendat, non quod [orig: quòd] non passim alibi, ut iam dictum, nascantur, sed quia ibi potiora. Nec itidem ullum specie aut figura discrimen assignat Galenus: sed tantum [orig: tantùm] Dioscoridis fidem sequutus, ut plurimum [orig: plurimùm] solet, vires praesentiores, non diversas, Ponticum habere ait: nec natura, sed loci praerogativa, quam etiamnum multis in regionibus vulgatum obtinet. Est enim ubi odore non insuavi, ubi odoratum, et ubi fere [orig: ferè] foetidumpercipias. Sic Agrimonia odora locis non nullis ut Xantonicis, aliis autem expers odoris, qui igitur uni gratus alteri foetet odor.

Folia vero [orig: verò] magnopere [orig: magnoperè] doctos torserunt: nam ubi legitur Ponticum minora habere folia, legebat codice et rei exploratione fretus praeceptor Rondelletius, maiora esse, quae Metathesis, ut facilis, ita nimisquam [orig: nimisquàm] familiaris ferme [orig: fermè] omnibus de plantis scribentibus, ex tat saepe [orig: saepè] in Theophrasto, saepissime [orig: saepissimè] in Dioscoride, ut capite de Helenio, Meo, et aliis: interdum et in Gal. non suo, sed amanuensium vitio. Sed quod [orig: quòd] e)uwdi/ar obiciunt, dum obici unt, nihil efficiunt: nam si magis odoratum, igitur et odorum erit alterum, est e)uwdi/a non


page 336, image: s336

gratia odoris vel suavitatis, sed fragrantia et vehementia pleruque iudicatur, uti in Ungue odorato, Myrrha, pice, aliisque. Nec plura (ubi data opera) Absynthia meminit Galenus, capite de Abrotano: tres inquit sunt species vel differentiae: una generis nomine designata, Absynthium vocata, cuiusmodi est Ponticum: Secunda Santonicum: Tertia Seriphium: Seriphium autem et Santonicum admodum [orig: admodùm] sunt infesta venticulo. Solum [orig: olùm] enim inter ea Absynthium, et maxime [orig: maximè] Ponticum, id est, Ponto nativum, gratum stomacho exsistit: Quo ex loco istorum velitatorum placide [orig: placidè] derimuntur certamina: absolute [orig: absolutè] enim vulgare nostrorum vocat Absy nthium, quod in Ponto felicius ex Dioscoride provenire indicat, semoto speciei vel generis discrimine. Sic certum stat nostrum Romanium, vel vulgare, à Pontico non aliud esse: sed loci gratia vegetioribus, non diversis viribus pollere. Amarorem in hoc agnoscit Galenus, et biliosis vomitionibus atque obstructionibus extergendis necessariam asserit astrictionem, ventriculo gratam, cui robur et vires conciliat: quae quottidianis et infinitis propemodum, etiam vulgi, nedum Medicorum, experimentis, scimus praestare istud nostrate intus, forisque [orig: forísque] admotum. Vina hodierna factitia tam multa optima sunt, et idicirco multis locis Germaniae pluquam [orig: pluquàm] satis expetita, non Pontico, sed Germanico imbuta, foetorem nullus incusat: quin potius siccum, sicuti vino, inditur: odore est aromatico, 8c viribus recreandis apto. Quare ubi Galenus pontico utendum dicit, potius duo videtur respuisse, Seriphlum et Santonicum, quam istud, quod simplici et absoluto nomine vocarat Absynthium. Si graviter olebat Galeno in Graecia, non fetet Romanum, seu vulgare, in Italia, Germania, Gallia et Anlia. Quin cetera potius à foetore et putredine tuetur. Nec huius foetoris Dioscorides meminit aut Pli: Nam cum [orig: cùm] Lucretius pueris tetra Absynthia potui, valetudinis ergo [orig: ergò], dari canit, non odorem, sed saporem amarum et tetrum, ut Aloe, innuit: unde nomen Gallis Alluyne, Sic ubi Theophrastus, ut illa, Absynthium et Fel terrae, amara et male [orig: malè] olentia dicit, non foetorem, ut interpres: sed odoris intensam vapidamque [orig: vapidámque] iaculationem indicat, quae nares rugat, caerebrumque [orig: caerebrúmque] ferit, ut multa odora, Myrrha, Unguis odoratus suffitus. Plinium hic [orig: hîc] mendacii, ut saepius alias [orig: aliàs], accersit Senensis, ut qui Ponticum amarius Italo Absunthio censuerit: sic ignavus fucus, nec Commen tatoris partes agit, sed potius meri recitatoris, et nos quippiam eruditi haurire exspectantes, abiens deludit. Respondeat Galeni doctrina, Galeni auctoritate. Amari est aperire, absterge re, urinas ciere, et bilem purgare: id videas in Aloe, Centaureo minore, Chamaemelo, aliisque [orig: aliísque]. Iam si Ponticum Absynthium Galeno tantopere [orig: tantoperè] ad bilem laudatum ex Theoph. et aliis Medi cis: id potentius praestat ceteris, potentiore igitur pollet ea facultate, cuius ope potentius agit: ea sane [orig: sanè] est amaror. Igitur quo [orig: quò] vegetius, eo [orig: ] amarius: et quanto [orig: quantò] Italo melius, tanto [orig: tantò] amarius fuit, ut Plinius, non sua, sed antiquorum Medicorum sententia, unde haec vertebat, asseruit, ut videre est conferenti illius et Dioscor. capita. Ubi vero [orig: veró] mera amara non congruere ventriculo Galenus infit, si ut alimento utaris, verum: sin ut medicamento, contrarium ratio et even tus docet. Aloe enim gratissima et vitilissima ventriculo, et istud medicamentum potius he pati quam [orig: quàm] ventriculo comparatum. At gustanti Santonicum et Seriphium, minus quidem amara, ut Plinius notavit: sed tamen ingratiora multo [orig: multò] odore et gustu.

[gap: illustration]

SERIPHIUM Dioscoridis, Abrotani feminae facie.

SEriphium et Abrotanum femina mutua collatione Dioscoridi assimilantur: proinde perpem sis apprime [orig: apprimè] notis et argumentis quibus utraque dignosci queat, tandemque [orig: tandémque] naturae cognitione ducti, et virium exploratione, sic statuiumus. In Galloprovincia montis celsi Magdalenae celebris acclivibus qua [orig: quà] S. Maximinum oppidum spectat: re denti item Olbia maritima vulgo Galloprovinciae Hyeres dicta, multum obvium istud Absynthium fruticat: exilibus, levibus surculis, pedealtis [orig: pedéaltis]. Radix albicat, prolixa, surculosque [orig: surculósque] statim ab humo numerosos promit, crebribus foliolis


page 337, image: s337

minutim crenatis, teneriuscula lanugine incanis, uti Gnaphalium sum mo tenus obsitos: ubi extrema capitula aureis floribus bullata fulgent: semine paruo, cop ioso referta, simi litudine Tanaceti, sed minore: tota, candida, sapore et odore illiud quod Romanum et Ponticum falso [orig: falsò] putatur Absinthium Belgis, proinde Romsche alse dicunt. Adeoque simillima Abrotono Feminae vulgari, hortorum (Francis Cypres) est, ut haud facile [orig: facilè] utramuis ab altera discerncre sit: nisi quia haec tota minor, odoratior, candidior, tomentosa, quod alteri deest, cui folia breviora, sapor non adeo [orig: adeò] ingratus, aut vehemens. Atque hoc non ambitiose [orig: ambitiosè], ceteris è sua classe amotis, huc inseritur, sed quia propius est Abrotono feminae, cui comparat Dioscorides, praefertur, propter summam affinitatem, qua vix credebamus differre à Femina Abrotono, nisi utrumque contulissemus Frequentissimum Norbonensi Nitiobrigum agro sponte [orig: spontè] frutescens et eadem Londini Sata in horto Hugonis Morgani et enata, neque quidquam murata, vidissemus.

Galatium Sardonium, perperam Santonicum vulgi: est Officinarum Absynthium Romanum falso creditum.

GEOGRAPHIAE et Graece [orig: Graecè] peritis Lutetianam versionem, Graecumve [orig: Graecúmve] codicem Aldinum legentibus, facile [orig: facilè] licebit nosse, neutiquam Alpes Gallicas in Xantonum agro, vulgo [orig: vulgò] Santonge exsistere, ubi crescat cognomen Absynthium Santonicum: sed secundum Alpes Galatiake, vernaculo cognomine Sardorum, Sardonium vocatum. Sic enim etiam hodie legitur et restituitur, facili intellectione et proxime [orig: proximè] sequentis capitis repetitione, ubi in Galatia Asiatica Abrotonum, utpote congener, oriri dicit: et quot Absynthii sunt species, tot iam eodem Galatiae et Cappadociae loco commendat Dioscor. ut ratio nulla sit haesitationis, aut in Santonicum Gallicum depravationis. Tota Planta Absynthio simpliciter dicto similis est, sed minor, minusque [orig: minúsque] candida: seminibus non adeo [orig: adeò] multis, floribus exiguis. Nonnullis Germaniae locis frequens: in Flandriae et Angliae horitis copiosa, et usu multo [orig: multò] expetita, illic vocata Koomsche Allene, id est, Romanum Absynthium, publica persuasione. Quam sequutus Senensis (si Aesculapio placet) in Hungaria, et Bohemia, Ponticum, istud seu Romanum sibi repertum praedicat. Nam Roomsche Alsene Conservam, in officinis Antuerpianis et Belgicis paratam, mulierculae Mulomaedicae et clinicae lubentius emutnt, quia non ita amaram, facilius deglutiunt. Deceptae quidem, nam si caret amarore, igitur et facultate amica, et grato calore. Atqui Ponticum verum, seu vulgare, vivis argumentis docuimus amarius esse et Dioscorid. Seriphium ac Sardonium dicit aliquantum (non multum) esse amara. Nec minus Romanum posse, quam Seryphium odor et sapor indicio sunt.

Gallis Barbotine, Belgis Semen Zedoar[?].

EQUIDEM semen sanctum, vel Contra, officinarum aut Santolinum dictum, horum trium Absynthiorum, nullum esse videtur: nam tametsi nonnulla amaritudinis et figurae similitudo illis intersit, cunctis: tamen non adeo [orig: adeò] sunt plene [orig: plenè] adulta horum semina, aut horride [orig: horridè] amara. Et satum nonnullis in locis vidimus semen peregrinum istud, ex quo fruticulus surculosus enatus fuit, undequaque seminibus gliscens, pluribus ferme [orig: fermè] quam [orig: quàm] foliis. Quodque semen nondum, vietum, sed plenum et recens qui sit nactus, i serat variis locis, facile [orig: facilè] plantam assquetur.

Aliud Peregrinum, sive AEGYPTIUM Absynth.

AGYPTIUM quoppiam vocatum Absynth. Pollitrici forma, foliolis albis, alterno situ digestis, digitum, altis apud Gesnerum iamdiu, et post [orig: pòst] penes Valerandum Donrez siccum videramus, infirma aut certe [orig: certè] nulla coniectura, Aegyptio cognomine in scriptum et à quodam herbario missum, qui ex hoc semen sanctum produci co nie ctabat.



page 338, image: s338

CAPNOS FUMARIA.

Germa. Erdtrauch, Katzen Koruel. Belgis. Brysecom ende Duyuekeruel. Gal. et Ang. Fumeteerre, Fumiterre.

CAPNON, sive Fumum, fumidam, fumariamque è Graeco dixere [orig: dixêre] Latini, quia succo oculis illito, non secus ac fumo, exprimerentur vellicando lacrimae: maximo hodie ubique usu et veris restibili proventu notissima herbula est inter segetes et proxime margines, ramulis fibrosis, et fruticosis, quadratis surculis, ex viridi in cinereum pallorem languentibus, emergens: folia divisura Coriandri: flosculis purpurantibus, interdum albidis, et interdum rubellis: semine rotundo, viridante ex fuswco, et aestate colligi opportuno; viget vero [orig: verò] et floret herbula Vere, quum sucus illi efficacissimus, et expiimi solitus ad Syrupos, electuaria, et pilulas Officinarum: amaro gustu et subacri.

VARIETAS.

IN Norbonensi agro minor multo [orig: multò], sed minus frequens invenitur quaedam Fumaria, ramulis et foliolis palmaribus, Scandicis, nec procumbentibus, sed surrectis, et albicantibus, tum foliis, tum floribus: radice exili, gustu amaro. Monspellii rure propinquo Boutonet nuncupato, aliisque aridis glareosis vere etiam visitur.

FUMARI Alutea, montana, et alba, sive S PLITH Illyrica, an Aetii PHRAGMITES, et Galeni CORIDALIS?

NOBILITAVIT hanc raris laudibus nostra aetas, charamque etiam fecit hortis et notam carendi metus et paucitas, paucis namque locis obvia, nec nisi calidiorum Regionum montibus Illyriae, Dalmatiae, Hetruriae et Norbonae Galloprovinciae. Serius [orig: eriùs] nempe [orig: nempè] quam [orig: quàm] vulgaris Fumaria flores luteos, stellatos, Chelidonii minoris, Iulio et Augusto edit: folia vero [orig: verò] Fumariae bulbosae, vel Chelidonii maioris, minora multo [orig: multò], glauca, cineritia, exilibus cauliculis, pluribus, sesquipalmaribus, et pedalibus. è radice latius sparsa, fibrosa, Robertiani Geranii. Semine rotundo, depresso, atro nitente, in corniculis Fumariae bulbosae, vel Chelidonii maioris, minoribus multo [orig: multò], cui admodum [orig: admodùm] similis facie et colore est, unde [orig: undè] scite [orig: scitè] coniectet quilibet esse Capnum, sive Chelidonium Phragmitem Aetii. Quam Coridalim Galeni qui asseverant, propter colicum dolorem, cui opitulatur, nimis ancipiti utuntur argumento. Quippe nostras [orig: nostrâs] etiam Fumaria idem interdum non instrenue [orig: instrenuè] praestat, digerendo, discutiendoque [orig: discutiendóque] viscidam pituitam, è renibus eliciendo saburram, quae non raro [orig: rarò] colicum dolorem efferat et ementiatur. Quin Coridalim videntur vocasse potius Bulbosam Fumariam, ab effigie Alaudae aviculae, cuius capitis galericulatum verticem aemulanturflores cristati, turbinataque cornicula. Huius sapor ferme [orig: fermè] qualis vulgaris Fumariae, sed efficacius videtur farctus tenuare, atque incisos in lotium derivare, unde laus magna ad Hydropen. Robur etiam addit visceribus, reliquaque praestat quae Mesues de Fumaria vulgari narrat, de qua quod ille dixit, contrarium de hac dici possest, scilicet raritatem auxisse opinionem, at vulgatam copiam nostratis Fumariae laudi offecisse.

VAEIETAS-

QUAE via ducit Florentia Pistoiam et Lucam Tuscam, hanc eandem Fumatiam floribus albis fert, ut ferunt quidam amici nostri admodum [orig: admodùm] periti: nobis tamen nullibi illis in monticulis, nec quidem in Iuliano, ulla visa fuit superioribus annis.

Cava radix Herbariorum, sive Bulbosa Fumaria Plinii, non est Magorum Friplya, nec Pistolochia.

QUAMDIV, quam [orig: quàm] falsi fuerint scriptores minime [orig: minimè] mali, qui hanc Aristolochiam rotundam esse prodiderunt, quique etiamnum eandem quasi veram rotundam usurpant, in Clematide obiterdiximus: nomen autem occasio plantae huic, et eroris istis fuit radix, quae rotunda cum sit


page 339, image: s339

bubosaque [orig: bubosáque], et perinde ut Aristolochia rotunda faciat, ad vermes et maligna ulcera, facile [orig: facilè] opinionem illis fecit Aristolochiae, qui veram nondum vidissent. Sed dissuadendo sat fue ant folia et flores, qui Martio et Aprili in umbrosis declivibus et nemorosis saltibus frigidioribus erumpuut purpurei et aliquando albi, more, et similitudine Fumariae vulgaris, ad cuius folia multum [orig: multùm] accedit laevore caesio et divisura foliorum, maiorum tamen: semen pellucidum est in corniculis in hortis autem Belgii alitur frequens, et reliqua Germania, ubi etiam è montibus oriundarn habent.

FABACEA radice, alteraC APNOS. Bel. Boonkens holwortele.

SIngularis item et pene [orig: penè] par huius radix, sed minor, maiore tamen commendatione apud Chirurgos et mul omedicatrices mulierculas, quae istam pulverem efficaciorem et delicatiorem ad lumbricos interimendos praedicant. In Belgio, Germania, et Sabaudia, uti Gene vae aruorum quorundam spepes et margines hac scatent. Meminimus etiam in Veganiis hortis Dei nos eruisse: non ulla totius facie nota, praeterquam [orig: praeterquàm] radicis exilitate, nulla insignita cavitate discrepans, etiamque natilitiis, nam inibi nuspiam superiorem reperias, quae alioqui multa occurrit, ubi neutiquam haec.

CHELIDONIUM maius, Hirundinaria maior.

Ger. Grosz scolwurtz, Schwalmenkraut. Soldwurtz. Bel. Bonwortele, ende Broote Bouwe. Gall. Esclayre, et Chelidoine, Felongne. Arg. Celondine.

PRIMA hirundinum tranatione, vernaque nostratis caeli temperie oritur mairo Chelidonia, non secus atque minor, à qua tamen multum alia est, aliaque occasione dicta, nem pe [orig: ] cum [orig: cùm] aciem oculorum sucus illius acuat, hirundinulisque suis occaecatis visum restituere credantur herba ipsa matres: radicem etiamque totam plantam in hortorum scrobiumque marginibus multum obaviam, et succo croceo, fuluiore, virosiore quam [orig: quàm] Papaveris Cor nuti gliscentem, neminem latere quit, tota reliqua facie ad Plinianum Capnum vel Aquilegiam comparata, foliis caesiis, et siliquis tenerioribus, non ita diversis: lutei autem sunt flores, Keiri violae, fervidiore tamen acrimonia et foetidiore est, minime [orig: minimè] gustu aut odore grata: ra rius intro [orig: intrò] utenda, commodius foris ad impetigines et psoras puerorum, necnon metallorum chymicas medicationes.

AQUILINA, Aquilegia recentiorum aut Columbina, num sit Ponthos Theophrasti, sive Desiderium, Gaza interprete?

Ger. Ackeley. Gal. Ancholies. Aug. Columbine.

SI haec antiquis innotuisset, non dubium quin illis coronaria futura foret, est enim non vulgari nec invenusta florum elegantia, caerula purpura nitentium, aliquot calyculis cornutis aduncis utrinque, gracilitate cervicem et rostella columbarum adumbrantibus, unde Columbina Anglis dicitur, et doctissimo Aldrovando Bononiensi professori POTHOS Theophrasti, cum [orig: cùm] illic versaremur, putabatur. Frigidiusculos Meridionalium tractus amat, pratensis etiam est Franciae et Angliae, sed squalidiore minusque [orig: minúsque] hilari aspectu non culta, nam in hortis duplo [orig: duplò], triplo [orig: triplò], et multiplo [orig: multipló] flores densioribus et nitidioribus caliculis stipantur, triplici varietate coloris seorsim conspicua, aut in eodem uno flore distincta, albo, purpureo, et caeruleo. Reliqua foliorum totiusque [orig: totiúsque] facies Chelidonii compar et similis: maior et similima Plinianae fumariae: semine item lucido in folliosis recurvis infundibulis Consolidae Regalis aut Melanthii, gustu tantillum astringente, temperatae ex calore siccitatis: eoque [orig: eóque] ad faucium pharyngis et tracheae incendium et ulcuscula utitur plebecula.



page 340, image: s340

a)rtemi/s1ia. ARTEMISIA.

Ger. Beyfusz. Grosz Keynfarn. Bel. ByuoetGall. Armoise, ou herbe S. Iean. Ang. Mugworte. Offi. Mater herbarum.

COGNITIONIS ordinisque consequutione Absynthii generi Arthemisiae succedunt tribus hodie quatuorue [orig: quatuorúe] differentiis distinctae, quas, valere iussis ostentatorum velitationibus intempestivis, perspicue [orig: perspicuè] paucis secernemus. Quae vulgaris cognitionis et usus perpetuo [orig: perpetuò] fuit Arthemisia, plurima ubivis locorum secus sepes, et initerum margines, Absynthio vulgari, seu Romano, similima fruticat, procerior tamen, et folia maiora: superne [orig: supernè] nigricantia inferne [orig: infernè] incana, habet: Semen item illi Absynthii, et flores albidi, odore non insuaves, sapor minus ant parum amarus. Viribus haec exploratissima, quia in usu aut sola, aut frequentissima, et utilissima. Sed et eadem quibusdam locis inauspicatae telluris et praearidis [note: Varietas. ] adeo [orig: adeò] strigosa, parva, et odore quadam gravitate feriente visitur, ut alia prorsum putetur: uti Absynthio nostrati et Pontico solo nascenti evenire monuimus.

ART HEMISIA tertia Dioscoridis Leotophyllon.

HVIC studio nonnulli qui Dioscoridis aevo operam navabant, Arthemisiam unicaulem nuncupasse videntur herbulam sesquipalmum, cubitumque altam: foliis minutis, Abrotoni mari similiter incisis, paruis, virentibus ex atro, lignosis in ramulis, floribus, semineque quamplurimo [orig: quàmplurimo] refertis, paruis, et ex viridi luteolis, fla [note: Abrotanum mas Monspel. alterism. ] vescentibus. Prope culta et oliveta Monspelii aliisque [orig: aliísque] quampluribus [orig: quàmpluribus] Norbonae locis multa et nota: sed vulgo quodpiam Abrotani genus credita. Equidem per Dioscoridem licebit sicappellare, quia non de sua sed quorundam sententia, hanc inter Arthempsias recenset. Oder tamen illi non Abrotani aut Absynthii, sed Arthemisiae prioris est, et prorsum eadem videtur, quae Leptophyllos tenuifolia, seu Leptocarphos, proximo capite indicata, et in culcata, duntaxat ex plicationis causa: et facultates autem vidntur à quopiam auctore, cuius oratio multo [orig: multò] cultior, et pollicitatio maior de Arthemisia est, quam [orig: quàm] quae Diosco. conveniat. Sed ille potius deceptus non pauca similitudine odoris et foliorum, indicasse videtur herbaum illam fruticosam, odoris suavissimi et Sampsucum imitantis, quam fecimus cum doctis Abrotanum mare [orig: marè], vulgus Picardorum et Francorum, Herbam et lignum S.Iohannis vocitant, eoque [orig: eóque] in coronamentis et lumborum superstitioso cincutu ad epilepsiam, morbum D. Iohannis putatam, averrun candam expetunt. Hinc D. Ruellio dubitandi ansa iudicii hallucinati, quam factiose [orig: factiosè], ut solitus [gap: illustration]


page 341, image: s341

est illi improperat ille Bambalio commentator, qui omnia conviciis hic [orig: hîc] miscet et diruit, docet vero [orig: verò] nihil, aut dicit.

ART HEMISIA Marina.

TAM nuspiam in mediterraneis, quam [orig: quàm] frequens in maritimis istam reperies, eoquemerit [orig: eóquemerit] o [orig: ò] maritimam voces. Pluribus fruticat sarmentis ab una adice lignosa, fibrosa, surrectis, alternis intervallis, cineritii colore, muscosoque [orig: muscosóque] semine similiori Absynthio communi, quam [orig: quàm] Arthemisiae: flores item lutei, numerosr sunt. Folia ima et serme [orig: sermè] humi strata, paucioribus, sed maioribus inc suris: media vero [orig: verò], aut superna, angustiora, minora, interdum una, aut altera [orig: alterà] incisura, Portulacae marinae, aut Foeniculo marino non absimilia, carnosa, albentia, uti universa planta, quae gratum de se emittit odorem, Abrotani maris ferme [orig: fermè]: sapor subsalsus, perparum [orig: perparùm] amarus, cuiusmodi Arthemisiae prioris. In sia nus Adriatici littoribus ad Lyo insulam et Venetam plurima.

AMBROSIA.

EXimiae fragratiae gratia etiam Divis expetita, nedum coronamentis, Ambrosiae nomen fin xit: apud nos autem huspiam nisi sativa Ambrosia visitur, eoque procerior merito [orig: meritò] est, quam [orig: quàm] quae sponte [orig: spontè] oritur: Nec quisquam argutator nostratis magnitudinem obiciat, quam tripalmarem Dioscorides facit: multis enim, nec magnis de causis, incrementum decrementumve [orig: decrementúmve] capit hic sruticulus: cubitum altos edens complures ab ima radice caules, ramulosque toto è caule multiplices, striatos, graciles, à medio ferme [orig: fermè] summo tenus: semine et flosculis quamplurimis [orig: quàmplurimis] alternatim dissitis, luteolis, muscosis, furfureisve [orig: furfureísve] acinulis, ut oleae, racemosis, sed rotundis [orig: rotundís] semper, nec latius sese aperientibus. Quibusdam inter folia è pediculis utriculi emicant, angulosi, Echinati, minores et similes tribulo terrestri. Semen nigricans, rotundum, aut p[otius Gygarti vuae aemulum, gustanti non ihgratum. Folia Rutae similiae, et oirca imum aequalia, sed supern? maiora, maioribusque dmisuris, Arthemisiae, vel Absynthli, teneriora et tenuiora: universa albicat planta, odoremque [orig: odorémque] perbonum halat. Labruscae florentis vineve [orig: vinêve] e)utws1mi/as2 antiquis dicti, id est, boni odoris Bononiae in hortis lectam multis ab hinc annis meminimus hanc, quae eadem etiamnum viret Londini sata, radix gracilis, palmi vel sesquipalmi.

ABROTONUM Femina.

Germa. Garten Cypresz. Galis. P etit Cypres et Garderobbe.

CHAMAECYPARISSOS, ceu pumilla Cnpressus dicta, vulgo [orig: vulgò] Petit Cypres; in hortis frequens colitur, et Galliae Norbonensis Nemausensi vinetis et campis patentibus fruticat plurima, via praesertim quae Monspellium ducit, sesquileuca ab urbe, ad dextam, sesquicubitum alta, ex virore candida, Corymbis bullatis, crebribus, fuluo colore renitentibus. Mense Iulio est cetera hortensi similis, sed odoratior, lignosior: huius semine necant lumbricos quottidiano experimento mulierculae esse: Idcrico Abrotonum feminam minime [orig: minimè] ambigimus: tum quia notis candoris, amaritudinis, fruticis arboreae habitu, Corymbis aureis, tefertis foliis, minutissime [orig: minutissimè] incisis, Serlphii modo, quadrare videtur [orig: vídetur]: tum quia viribus scimus iisdem, nec ignavioribus pollere, quas Dios. et Galenus illi vendicarunt. Huic quam [orig: quàm] belle [orig: bellè] congruat Diosc. gemina collatio Seriphii et Abrotoni. Siquidem Senensis Seriphion nullis notie et auctoritate confirmatum, non foret verum. Foliis enim Arthemisiae est, aut Absynthil vulgaris, seu Pontici, cui Dioscorides et antiqui dissimile faciunt istud viribus et forma. Et cum [orig: cùm] asserat Galenus Seriphio et Abrotono vires consimiles et noxias esse, etiam feruorem, acrimoniam ingratam cum salsedine: nempe [orig: nempè] ubi mari propius oritur: utrumque autem viribus et forma saepius comparet, Seriphiumque ultimo loco ponat, et vicinius Abrotano: sane [orig: sanè] nullum invenies Absynthium Abrotono per omnia similius


page 342, image: s342

Dodonaeo reponsum, in procinctu illi non est: merito [orig: meritò] ambigendum fuisse super Abrotano, cui perperam fuisset agnitum Seirphium: nam qui explicatiorem Abrotoni descriptio nem haberet, potius ex isto de Seriphio, quam [orig: quàm] ex hoc de Abrotono iudicium suum eliceret, aut confirmaret:" illa enim Arthemisiae species, potius vulgare refert, floribus, foliis, et semine, ut metipse fatetur: minutissimis incisis foliis, Seriphii modo neutiquam est: ideo non Seri phium Pontico contulit Dioscorides, sed semper Abrotono feminae.

ABROTONUM Mas. a)bro/tonor. Germa. Stabwurtz, Schefwurtz, seu Sertwurtz.

AURONE Gallice [orig: Gallicè] vocata, et hortis rurique [orig: ruríque] oriunda, Masculum Abrotonum merito [orig: meritò] censetur, sarmento sum duriusque. seminibus tenuibus, odorum, subalbidum, amaru, foliis foeniculi modo [orig: modò] minutim incisis, paulo [orig: paulò] latioribus, erigendis hortis et deambulacris concinnandis coluntur: flore luteolo, Absynthii, minore.

ABROTONUM Peregrinum Cupressi foliis.

[note: SABIMA AEgyptia. ] PLURIBUS ab hinc annis hanc elegantia ekt raritate memorandam stirpem eiusque [orig: eiúsque] nomenclaturam dono accepimus ab illustri professore Publico Medico Caesare Odore Bononiae, qui hanc Sabinam Aegyptiam vocabat, huiusque menitio facta capite de Sabina, exigua radice, ex una stirpe plusculos viticeos, caules rigidiores, nigricantes, folia Cupressina, aut Sabinae, textura reticulata effigiata, lon ga, angustia, et per virgulta crenatis extremitatibus denuculatis foliis.

Anthemis vulgatior, sive CHAMAEMILLA.

ANTHEMIDI odor suaveolentis mali, nomen fecit Chamaemiulum, seu Chamaemalum, plebs autem Chamomillam, et Cotulam non soetidam vocat: huius è floribus et odore quadruplex est conspicua differentia, nominibus secernenda. Et Europaeis regionibus frequentior uberiorque [orig: uberiórque] luxuriat vulgaris, dickta Germanis Lamamillbloemen, quae Graecorum Leucanthemon: surculis numerosis, cubitum altis, erectis, in alas divisis: quibus ab radice pusilla [note: P TETRY. ] folia crebra minutim incisa et perangusta divisura Anethi, vel Coriandri, viridia, tenuia haerent: flores in summis cauliculis numerosi, candid, Bellidis, radiatim bullatum glomerulum luteum, quasi modiolum, ambientes, Cytonium malum quadantenus redolen tes: semine pusillo, luteo, ineunte aestate segetibus tam frequens et satis, ut non parum incommoda sit: ingentis haec commodi et usus Gallis, Italis, et Germaniae nonnullis locis, quibus defit copia alterius Leuchathemi, quem iam dicemus.

Anthemis sive LEUC ANT HEMUM odoratius, Romanorum. Belg. Boomsche Lamilbloemen.

UT suavius multo [orig: multò], quiddamque aromaticum Amaraci, aut Abrotani halat Romana haec, sic multo [orig: multò] ad aspectum hilarior et comptior est: ea denique notione dicta, qua Basilicas praestantiores plantas vocare soliti fuerant, uti Romanum absynthium, et Basilicum asparagon: Tenellis cauliculis repit, haud diversa foliis, et floribus vulgatae silvestri, restibili item fertilitate et perenni radice, qua sese instaturat, et fundit propagationes proculcationis contemptrices: eoque [orig: eóque] voluptatis ergo [orig: ergò] totum vertentem annum in Anglicis viretis attondetur, secus pulvillos et toros insternens et ambulacra: neglecta namque, protrita, et resecta, felicius et verius vernat et luxuriat Siquidem Angliae universae haud alia fereme [orig: feremè] nota, vel usu recepta quam [orig: quàm] haec: Ruri miliari vono aut altero ab urbe Londino plurima, herbidis, aridis, ubi sponte orta florum capitula et folia gracilitate elegantiora à communi discerni queunt: Galliae et Italiae meridionalibus (tametsi Romana dicta) rarior sponte [orig: spontè]. In Belgio et Northmannia ad Druidum urbeculam, quo [orig: quò] loci religionis ergo [orig: ergò] commissum fuit funeste et cruentum proelium, multa. Quesyrupus huius floribus, succo, et vino albo confit, multo [orig: multò] ad splenis et icterum hydropis praesidium optimus.



page 343, image: s343

Anglorum NIVEUM leukanqe/mor, flore multiplo.

CULTIORE shoriti hanc eandem alunt, sed floribus adeo [orig: adeò] multiplici folio et radiata serie propagatis, ut candor eximius bullatrum centrum prorsum operiat: nec alius, aut odorus sapor illi.

[note: HERBARIO rum Anthemis Chrysanthemos. ] CHRYSANTHEMOS Anthemis dicta, umbellis aureisve [orig: aureísve] bullis, folii facie, odore et sapore Romanae Chamaemilae est: Sed magnitudine vincitur, nullisque [orig: nullísque] foliolis radiatim cingitur eius umbo prominulus: Belgio, Angliae, et Galliae, non nisi hortensis est, usus non dispar.

[gap: illustration]

BUPHTHALIN, Oculus Bovis. Millefolii folio, Chrysanthemi flore.

HAEC Germaniae, et Angliae hortis inquilina. Romano autem agro, Hetrusco et Galloprovin ciae prope Olbiam ad ma re Hieres vocatum, sponte [orig: spontè] secus vias et margines satorum, cubitales et sesquicubitates crebros sparagit ramos, graciles, teneros: fo lia similia, sed latiora, ad Cotulae et Tanacetum nonnihil accednetia, creberrimis minutissimisque [orig: minutissimísque] plumatim et scite [orig: scitè] ductis divi suris Abrotami, Arthemisiae concolor, floribus Anthemidis prorsum et odore: sed intus forisque luteis, ut Chrysanthemi vulgaris, aut Calendulae: quos aestate, etiamque in usque brumam hic [orig: hîc] Londini vegetos vidimus in horto Morgani, et Bristoiae.

[gap: illustration]

BUPHTHALINUM alterum, folio et facie Cotulae Foetidae.

NON inelegans istaec nobis reperta secus Arantiorum lucos Olbiae in Galloprovincia maritima. Caules promit flexuosos, cubitales, et duos pedes altos: quos ambiunt folia tenella Anthemidis, laetiora, Cotulae fetentis paria: flores sunt radiati, lutei, Chrysanthemiaruorum, aut Calendulae sponte [orig: spontè] nascentis. Hanc etiam nobis repertam in agro Romano meminimus.

[gap: illustration]

page 344, image: s344

ERANT HEMON.

QUAM plantam Eranthemon Gesnerus, cui ostendimus, opinabatur, quia aptior hactenus defuit, etiamnum veram esse coniectamur, similitudine et viribus Anthemidis persuasi: est enim Anthemidis facie, sed maior tota, et Cotulae similis, vel species, latio ribus maioribusque floribus, Bellidis maioris, inferne [orig: infernè] rubentibus expurpura, superne [orig: supernè] cam dore intermisto, melinaque bulla media, interdum inter alias Cotulas satis enasci solet sapor ingratus illi, odor Cotulae: Tametsi periculosae est aleae res, de icone lectioneve [orig: lectionéve] duntaxat notas, illico [orig: illicò] propter nonnullam similitudinem, quae nam sint, certo [orig: certò] slatuere, Amicus quidam Pyrhetrum vulgare tuebatur Eranthemon genuinam, ob flores subtus purpurascentes, et folia Anthemidis haud absimilia: verum [orig: verùm] radicis figura et sapor, urens satis, nos dedocuerunt.

[note: ADONIS. ] T ANTO minus sit Adonis, ut nonnullis visum fuit, ut cui bullae luteolae mediae, flores autem Anthemidis, semen et facultates longe [orig: longè] absint: quare commodius nos inter Anemones.

PARTHENIUM, vell' irginea, est Cotula foetida, non Matricaria.

[note: AMARACUS Gal. et Pauli. ] N ON nescimus morosulos istos censores leviuscula plerumque adductos notula, auctores perbene [orig: perbenè] de re herbaria meritos, inscitiae traducere, atque irridere plerumque, ridendi ipsi cum [orig: cùm] forentt: idque in Parthenii disquisitione liquido videre est, quod nolunt esse Cotulam, sed Matricariam autumant, propter duntaxat Coriandri folia: at tenuia Dioscorid. dicit: fu/lla exe/i kori/w o(/moia, lepta: Intuere igitur Coriandri adulti in ramis media et summa folia, et fatebere collationem apprime [orig: apprimè] congruam, imo [orig: imò] omnia Coriandri sunt: folia consimili divisura, rami, situs, tenuitas, figura, praeterquam [orig: praeterquàm] ima perpauca folia, quae latiora sunt Apii aut Oenanthes, quibus eadem foliorum disparilitas contigit, eoque [orig: eòque] scite [orig: scitè] addidit le/pta[?], nimirum ut collationcm non ad ima, sed ad media pluraque folia faciundam innuet. Matricariae cnim nequeunt esse Coriandro, et le/pta seu tenuia: sunt enim ipsa Coriandro maiora, nedum tenuiora, Arthemisiae et Absynthio propiora pariaque [orig: pariáque] reliquae plantae partes, floribus duntaxat Anthemidis. De amarore autem quod [orig: quòd] blaterat, indicat in legendo supinam negligentiam, atque in gustando fatuum palatum: est enim Cotula amarore inamoeno et perquam [orig: perquàm] ingrato, uti Parthenion: [note: MATRICARIA] veru [orig: verù] mhic [orig: mhîc] nulla exsuperantiae adiectione, foetidam subuirosamve [orig: subuirosámve] et amaricantem dicit, pikri cw=r, quo indicat non excellere amarore, sed, uti Anthemis Leucanthemon, amaricante sapore esse. Cui etiam, quia similis erat Parthenium, seu Cotula, idem nomen factum Leucanthemidis, è Graeco contextu discas. Iam vero [orig: verò] si ad facultates et usum animum advertas, quod intererat Senensis Commentatoris, neutiquam ulterius inficias ibis, Parthenium esse Cotulam foetidam. Meminimus namque, quod probe [orig: probè] novit clarissima Agathopolis Schola, Rondlletium aliosque [orig: aliósque] professores praeclaros, saepius addere Cotulam foetidam decoctis, ad serosos, adustos, salsos, melancholicosque Elephantiaseos, et mali mortui vocatos, per inferiora educendos: purgat etiam aliquantum [orig: aliquantùm] sucus per se iusculis inditus, magnopere [orig: magnoperè] in syrupo, ab iisdem laudatus: quia thoracis et pulmonum farctus, lotium evidenter ciet, et tumores emollit, digerendi vi paulo [orig: paulò] quam [orig: quàm] Chamaemilli vegetiore. Sumus et nos usi percommode [orig: percommodè] totum hoc sexennium Rondelletii imitatione, multorum commodo. Eapropter multum nocuit, maleque actum cum studiosis hactenus, quibus persuaserant polita/lanta ista commentaria, Matricariam Parthenion esse: deterius vero [orig: verò] multo [orig: multò] cum aegrotis, qui herbae duntaxat ad menses ciendos usurpatae, purgatoriae (ceterum [orig: ceterùm] amaroris horrendi, et foetidi) usione vexati fuerunt: nec enim Matricariae, ut Arthemisiae, mensibus eliciendis aliisve [orig: aliísve] matricis particularibus affectibus praerogatium, sed tantum [orig: tantùm] ad duritiem et Phlegmonas commendat Parthemion Dioscorides.

[note: Vaerietas. ] P ARTHENII igitur, seu Cotulae, varietas duplex à magnitudine et odore. Notior et frequentior quae foetidior, caulibus et alis teretibus, succosis, teneris, viridibus, crassioribus, longioribus, quam [orig: quàm] Leucanthemidis agrestis: foliis vero [orig: verò] et floribus illi adeo [orig: adeò]


page 345, image: s345

alludentibus, ut vel exercitato, nisi nares consuluerit, illudat: attentius tamen intuenti folia latiora, et florum mediae bullae depressiores, latiores, iisdem satis astate cum Chamaemelo Leucanthemo floret.

Inedura Cotula.

MINOR itidem inter segetes, superiori Anthemidi Cotulae dictae prorsum similis, eoque [orig: eóque] ad discernendum magis difficilis, quia magnitudine pene [orig: penè] par, et odore imbecillo aut nullo est. Flores tamen latiores habet et teneriores caules: tadix quotannis regerminat.

COTULA, sive Parthenion marinum minimum.

AD Ceti montis Norbonensis radices, non procul pisca torum attegiis, haec frequens oritur: et Cichorio Bulboso lubens associatur. Exilibus palmaribus cauliculis humi sternitur, quibus folia insunt Buphthalmi vulgaris paria, di visura Bellidis maioris, carnosa, odore feriente, putidulo, Cotulae vulgaris: Floribus item non ita absimilibus. Vires autem nec inferiores, nec dispares.

[gap: illustration]

BUPHTHALMUM Oculus Bovis.

ENIMVERO Galenus et Aegineta, quasi Chrysanthemum foret Buphthalmu, aut nomine tenus distarent, nuspiam Chry santhemi meminerunt sed Buphthalmum iisdem quibus Dioscorides verbis posteritati suae mandarunt, peneque persuaserunt commentitium vel spurium caput de Chrysanthemo esse, vel cuiuspiam amanuensis industria nominis et ordinis quadam consequuntione illecti, illuc inter Chrysogonum, Chrysocomen, Heliochryson et Ageratum apud Diosc. ascitum, eodemque [orig: eodémque] pene [orig: penè] orationis filo et viribus, quibus Buphthal mum. Tum utroque posterior Plinius, videtur unam tantum [orig: tantùm] descriptionem legisse, vel, quod verisimilius, utramque ratus eandem, Buphthalmi unam delineationem conflasse et Chrysanthemi. Buphthalmos, ait, similis Bovum oculis, folio Foeniculi, circa oppida nascens, fruticosis cauli bus, qui et manduntur decocti, quidam Cachlam vocant, haec cum cera sciromata discutit: Ubi vides coaluisse o)fqalmeidh= sive o)/fqalmor kuloidh= et kai\ o(qen o)no/mastai, coloremque [orig: colorémque] melinum, folia multifida, seu foeniculacea, et circa oppida oriri. Verum addita esse ex Chrysanthemo, caules mandi decoctos. Abesse vero [orig: verò] illi flores vehementer splendidos, caules laeves: variante nimirum nonnihil descriptione ex Buphthalmo atque Chrysanthemo conflata. Haec satis visa fuerunt non paucis doctioribus ad astruendum, non nisi eandem unamque planta m et descriptionem utrumque esse. Quibus sane [orig: sanè] et nos assentiremur, ni et ipsae stirpes, quasi se amotas sua tribu et capite diminutas quererentur, nunc postliminio [orig: postliminiò] reduces sese nobis offerrent, atque lectio paulo [orig: paulò] utrobique attensior liquido [orig: liquidò] praeluceret. Siquidem Buphthalmo caules sunt teneri, tenues: folia Foeniculi specie, flores lutei, similes et maiores, quam [orig: quàm] Anthemidis (nempe [orig: nempè] Leucanthemi)oculi imagine. Chrysanthemo autem fruticosa facies, laeves caules: Fo lia multum incisa. Flores vehementer splendidi, vel rutili, et caules holeracei, esculenti. Quam propter oppida, non item in agris, oriri tradit. Quae quidem varietas cum par ipsis in plantis cernatur, facit ut arbitremur, Galenum, quem sequitur Paulus, recensione hac super sedisle, dum ex Dios coride exscriberet, quia plantas inter se non comparasset: aut, ut lenius dicamus, Chrysanthe mi historiam eius monumentis intercidisse: quemadmodum in vulgatae cognitionis Iride contigit. Facultates praeterea si quis argutetur easdem utrisque redditas, idem factum in Schaenanto cum Calamo, Myrrha cum Bdellio, Iberide cum Cardamine, Cichoriis cum Hieraciis, et non paucis aliis. Ea propter exercitatioribus binum damus Buphthalmum, et totidem Chrysanthema, quorum accessione saltem naturae familiae duae aucttiores locupletioresque sunt fu turae.

HELLEBORUS ferulaceus. Buphthalmum Dod.

THeop. Helleborus ferulaceus foliis foeniculi, huc accersiri ex capite de Elleboro: perpla cet Doct. Dod. sed flores non ita congruunt. Facultates minus multo [orig: multò] catharticus enim est


page 346, image: s346

ut ex Germanis asserit Mathiolus. Sin vero [orig: verò] non vehementer purgat, non perperam [orig: perperàm] quadraret: quippe durities inque scirrhum abituras collectiones dissipare certum. quod tamen haud perinde videtur praestiturum primum Buphthalmum.

PYRETHRUM Officinarum, flore Bellidis maioris, folio Anthem idis.

AFERVORE igneo Graecis, deinde Latinis dictum Pyrethrum nullus nescit: et isti Officinarum Pyrethro, quo [orig: quò] minus censeatur verum, nihil est quod deroget, praeterquam [orig: praeterquàm] flores, quos in umbellis Anethi circinatis tradidit Dioscorides (alioquin radices illi, cum [orig: cùm] adolelcit, cuiusmodi plurimum in fasciculis ex Hispaniis ad Septentri onis emporia conve huntur, nonnumquam non adultae Pentaphylli radicem, interdum etia m vetustiores pollicem aequant) cauliculos plurimos, sesquipalmum altos, crassiusculos, foliis Anthemidis stipatos, crassioribus, longioribus, Florem item Anthemidis aemulum, aureo in medio umbone, sed magnitudine Buphthalmi. Radicis feruor igneus immanem dentium cruciatum placat: oleum ex recenti radice eductum mirificum est. Vernat haec etiam non semine, sed duntaxat cauliculo, depacta tantum [orig: tantùm] in hortis Belgicis et Anglicis.

PYRETHRUM alterum.

ALIAM plantam Pyrethri veri nomine donabat Guillandinus, et alebat in Patavino horto, cui radices et folia Cotulae foetidae. Umbellae ab uno quasi centro multis pedicellis innixae, Venerei pectinis ritu, aut Anethi, candidis flosculis, fervido et amaricante gu stu. Sed illudit lectori Senensis, qui hanc non nisi labore arduo sibi comparatam, neque omnibus cognitam asserens, quasi invideret nobis tyronibus cognitionem, aut metueret criticorum reprehensionem, tacendo docet, nisi quaenam illa esset, non perspectum plane [orig: planè] fuerit illi. Et sane [orig: sanè] minime [orig: minimè] habet haec alterius illius mirificas vires: ut neque nonnullae aliae, quae quia gustu fervido sunt, et nonnullam foliorum similitudinem sortitae, illico [orig: illicò] ab intempestivis herbariis Pyrethri nomen accipiunt, quasi id praestaret Pyrethrum feruore tantum [orig: tantùm], ac non potius alia comite facultate.

Foeniculum. vulgare dulce. Anethum. Meum. Ferula. Ferulago. Sagapenum. Galbanum. Ammoniacum. Euphorbium. Sarcocolla. Thapsia. Peucedanum. Panax Asclepium. Libanotis seu Rosmarinum recentiorum. Helleborus niger Ferulaceus Theoph. Saxifraga tenuifolia, Ferulacea. Saxifraga Anglorum. Seseli Massiliense. Asparagus. Corruda. Nepa.


page 347, image: s347

Myriophyllon vel Matriphyllon paulstre. Myriophyllon Equiseti folium fluviatile. Polygonum femina. Equisetum omne, sive Hippuris. Traganos. Scorpio Theoph.

*ma/raqror. FOENICULUM, sive MARATHRUM Vulgatius. Dulce.

Germa. Fenkel. Belgis. Uenckel. Gallis. Fenoil. Ang. Fenell.

QUONIAM multus usus in cibis Foeniculi emarcidi et arentis, Marathrum quidam doctissimi dictum volunt, satius tamen è Graecis Latini, quod [orig: quòd] quasi foenum in hiemes arefactum et marcidum reponetur, foeniculum dixerunt. Id autem apud nos in triplici [note: DULCE. ] differentia vistur: vulgare, et omnium usu frequentissimum apparandis cibis, Dulce vocatum Officinis, semine maiore Cumino, gustu An si, dulci, colore albido, minus acri, brevioreque caule et exiliore; folia itidem sunt Anethi: tum coquis, tum Pharmapoeis usui. Hiemes istud non perinde fert ut vulgatius, nec perinde frequens sdritur, utpote semine è Graecia, aut Syria allato. Vulgaris autem sponte [orig: spontè] virentis feracissimus ager Norbonensis, siccior, squalidus.

[note: HIPPOMARAthrum. ] Hippomarthri autem ab antiquis proditi silvestris, semine praesertim ab isto diverso, cuius plantam, quae apte [orig: aptè] respondeat, sin ilem equidem habemus nullam, Guilli. Driesch probus et peritus Pharmacopoeus aluit superioribus annis Antuerpiae, procerum, praegram deque Foeniculum, communi simile: caule ternum, quaternumve [orig: quaternúmve] cubitorum, foliis brevioribus, aliquanto [orig: aliquantò] rigidioribus, albicantibus Corrudae. Semen par, aut paulo [orig: paulò] minus altero, rotundius, et Aniso propius. Isti Hippomarathri nomen fecerunt.

ANETHUM.

Germa. Dyllen. Gallis. Anet. Ang. Dill.

ANHTON, quasi a)nh/ketor dictum volunt, quia appetentiam cibi excitet, sed etiam anhte/ir et congressus, et coitio est, ad quam Venerea lacessit Anethi esus, ut antiqui prodiderunt: tametsi plurimo usu tandem genituram exhauriat, Dioscor. teste, difflatque quippe è stomacho crassum spiritum, quem tenuatum in intima et vasa spermatica urget, sed demum [orig: demùm] populatur. Hortis haec frequentissima, sponte [orig: spontè] interdum nata, etiam in Anglia et Northmannia: tenerae comae in iusculis esitantur à quibusdam calculosis, quibus non parum prodesse certum est, sed cibo, parum grato sapore: tantopere [orig: tantoperè] Foeniculo simile alibi diximus, ut ipso Pharmacopoeo interdum deludat, nisi sapore facile [orig: facilè] discerneretur, ingrato, calidiore, et colore obscurius virente Anethum.

MEUM. Germa. Beerwurtz.

MEI veri plurimas saepissime [orig: saepissimè] vidimus plantas in Germaniae, Italiae, Galliae, Hispaniaeque locis Alpinis: Quin nuper etiam dum haec meditaremur vireto peritissimi Pharmacopoei Londinensis Iohannis Riccii. Radix odore suavi spicae, vel Angelicae, caule et foliis Anethi, umbella candida, Iunio et Iulio floret. Semen Hippomarathri, odoratum. Eadem in celsissimis montium iugis sterilis Sevenae, praesertim loco cui nomen Gallice [orig: Gallicè] 'Esperon, id est, calcar Iatine [orig: Iatinè], monticolis Cestre nuncupatur vernaculo nomine, uti Platearii et Pandectarii aevo, cui nulla doctiorum omnium suffragio deest nota veri Mei Dioscoridis. Cuius etiam [gap: illustration]


page 348, image: s348

sentiae est, noster eruditissimus Turnerus Anglus, qui in orae Septentrionalis Alpibus Che veoticis Scotiae finitimis, magna ubertate scatere hanc stirpem nos monuit. Vix enim [note: Foeniculum tortuosum. ] quadriennium est, cum [orig: cùm] -primum [orig: primùm] haec planta Venetis Pharmacopoeis innotuit: nam tametsi radices ad Theriacae confectionem ex Syria et Apulia advectas norant, et in singulas libras singulum aureum ducatum institori pendebant; tamen exoticam putabant, nec ullo loco Italiae oriundam, ut qui neque caulem foliave [orig: foliáve] vidissent, et Herbariorum Senensis dictatoris, summi placitis acquienissent. Hic enim Massilienfium et Monspelliensrum Anethum foeniculumve [orig: foeniculúmve] tortuosum, tortuoso errore verum Dioscoridis Meum astruxerat, ansamque illis errandi praebuerat. Quin ne nunc quidem, ut errorem aut tegat, aut foveat, in istis postremis Commentationum recotionibus atque recantationibus, nisi invitus hanc genuinam esse fatetur: Et fatali sua modestia argutatur, odorem quadantenus virosum, folia non Anethi, sed Asperagi, radicibus non adeo [orig: adeò] tenuibus; Tum paulo [orig: paulò] mox subdit, Appuli Imperatricem vocant: quo quidem vocabulo, ubique ferme [orig: fermè] locorum ignara herbarum plebs solita est alicuius incognitae plantae eximium et gratum odorem et vires insignes signare: Sic enim vulgo [orig: vulgò] etiam Angelicam Imperatricem vocant: alioquin Angelicae, aut Imperatoriae, cum Meo nihil est affinitatis, nisi odoris, qui in Meo perinde incum dus est. Et peritis indicio est eum neque multas radices huius eruisse, neque folia plane [orig: planè] perspecta habuisse; sunt enim situ et similitudine Anethi, non Asparagi, ut asserit: cui etiamsi essent similes, tamen ambitionem sic suam magis proderet: Asparagum namque metipse foeniculo assimilat, et Anethum adeo [orig: adeò] similem foeniculo suo capite asserit, ut plerumque colligentes fallat. Ne porro [orig: porró] in multo [orig: multò] reconditioribus plantis deinceps fallamur abs te, nos tyrunculi, cautio una et summa erit, non temere [orig: temerè] tuis argutis inductionibus picturisve [orig: picturísve] credere. Pene [orig: enè] enim nos fefelleras libri initio de Iride silvestri, quam Medio ex Plinio comparabas: at nobis post [orig: pòst] longe [orig: longè] aliud Medium dedisti, quam inibi prae te ferebas. Hic [orig: Hîc] porro [orig: porrò] de Seseli, Androsache, et aliis permultis plantis, favere linguis consilium est. Qui non nesciamus, te tantum Dictatorem iamdiu supra aleam humani indicii vel erroris summo ignavorum quorundum suffragio evectum esse, et vereamur scuticam Reverendi fratris Adriani Veneti, qui in vasti tui operis vestibulo et Privilegio, dicit totum volumen, tuum à sua Paternitate examinatum, approbatum, et ab omni supicion e erroris liberatum.

*na/rthc FERULA et Ferulago. Hispa. Cananheia.

QUEMADMODUM *na/rthc virgultum, thyrsum aut bacillum Graecis signat, sic Ferula La tine [orig: tinè] à ferendo, quo [orig: quò] d illius scapi pedamenta fruticibus, et senibus pedum ac scipiones essent. Plurima et procera in Galloprovincia et Norbonensi Gallia, praesertim illis rupibus praeruptis [orig: praeruptís] que saxis prope subterraneas cryptas, via qua Monspellio Frontignamam itur ad rectam: itidem in celsis squalidisque [orig: squalidísque] saxorum sinubus, qui soles aestivos et fervidos exceptos totum ferme [orig: fermè] fovent diem, prope [orig: propè] oppidulum Rochaeve Castrum vocatum, qua [orig: quà] ad austrum vergit: quinum [orig: quinûm] cubitorum caulis, radix magna, recta et alte [orig: altè] in saxorum commissuras hiantes rimas descendens, evulsu difficilis, candida, lacteo pinguique succo turgida, odorem vehementem vibrans, folia foeniculo maiora pinguiora, crassiora, ut et caulis: umbellae praegrandes Anethi, Iunio et Iulio floscumlis Iuteis defluentibus. Semen folliaceum, compressum, oblongum, rotundum, Angelicae ferme [orig: fermè], duplo [orig: duplò] maius.

Aliae FERULAE et Ferulagines, eorumque [orig: eorúmque] succi et excrementa SAGAPENUM.

SUNT etiamnum duae in herbariorum hortis huius classis, naturae et similtudinis plantae, quas idcirco Ferulagines vocant. E videntur distare duntaxat cultura, statura, elegantia et succi copia, prout sunt nactae radices arvum aridum magisque [orig: magísque] excoctum, sub caelo sudo et fervidiore, ut in Aphrica, Media, Cyrene, et alibi. Quare, minus mirum est Dioscoridem paucas et obscuras notas de Sagapeni, Galbani, Ammoniaci, Euphorbii Ferulis, aliisque [orig: aliísque] permultis gummiferis scripto reliquiise: cum [orig: cùm] ne nunc quidem sint nobis cognitae, postquam à nostris hominibus terra et mari lustratae sunt Lybia, Aethyopiaque


page 349, image: s349

cuncta, multoque plures regiones, et magis disstae nostro orbe. Equidem Dioscorides videtur agnoscere Ferulam eandem esse atque Sagapenum: nam èradice Ferulae sauciata manare Sagapenum primum [orig: primùm] dixerat: deinde inferius, quasi superius nihil dixisset, alteram plantam Ferulaceam docet, ex qua alius generis Sagapenum essluat: quae arguunt potius sucos ipsos agnitos illi, quam [orig: quàm] plantae. Quippe Plinii etiam Sagapenum in Ferula oriti tradit: forte [orig: fortè] quia eandem plantam cum Ferula vulgari putavit. Cum [orig: Cùm] autem multis è plantis, gum meus, pinguis, et resinosus sucus exeat, ut Coniferis, Amygdalis, Mastiche, Terebintho, Ce rasis, Hedera: herba Rutha, Dragacantha, Ixia, et aliis non paucis: tamen omnium nobilissimum excrementum medicamentumque [orig: medicamentúmque] videntur Ferulacea remittere: et earum quaedam parce [orig: parcè], nec nisi alicubvi, ut Foeniculum in Hispaniis, Thapsia apud nos: de quorum natu ra, viribus [orig: viribùs], et mixturis, commentationem plenam instituimus inter sucos medicatos, ubi facilius cum ceteris liquoribus concretis, pinguibus, et cognatis comparabuntut. Nunc tantum [orig: tantùm] si quae faciunt ad hasce plantas vestigandas, pauca leviter attingemus. Diximus haud dudum in Lasere, ad quam vocem alludit Assa fetens, solitum olim misc eri Silphio sive Laseri Sagapenum, eoque [orig: eóque], tum propter alias rationes, videri nobis cognatas plantas: quam coiecturam [orig: cóiecturam] fovet Diosc. qui Sagapenum nescio quid medium inter Laser et Galbanum olere affir mat: idque sensuum perceptio hodierna confirmat, adeo [orig: adeò] namque similia colludunt ad nos, ut ex ercitato sit opus oculo et nare sagaci ad ea invicem discernendum. Purius siquidem Sagapenum, et illud recens, quale non multis ab hinc annis coeperunt Venetias asportare institores, concolore est Asse, purius, odore item ingrato, Porrum resipiente, vel Galbanum, quum praesertim recentissimam et efficacissimam intueris glebam lacrimis thuris concretam.

Quin et Galbanum Ferulae item Syriacae sucus gummeus, Assam multo [orig: multò] propius aspectu imitatur: odor tamen minus teter illi, et Gpoponacis quadantenus cognatum videtur: cuius modi habemus hodie ex Officinis Venetis quoddam fuluum, molle, Ceram novam referens: cuius grumos glebulasue [orig: glebulasúe] lacrimis pingui bus congestas servamus, aliorumque [orig: aliorúmque] multorum lectiorum gummosorum succorum specimina, ut quiddam iumenti nobis afferant, etiam ad plantas ipsas noscitandas, interque [orig: intérque] ipsas distinguendas. Siquidem verisimile fit, sic in vicem hasce Ferulas se habere, uti ipsorum gummi sunt aut diversa aut assina. Nam Hammoniaci gummi, quod perquam recens optimum et copiosum hodie adfertur, tametsi plantam serulaceam esse, ipsa frustilla fectucasue [orig: fectucasúe] harundinacei corticis, quae inter glebam reperiuntur, fidem faciunt, et Dioscorides affirmet: tamen longius abesse videtur ab illa communi ferulae specie, cuius cognationem Assam, Galbanum, et Sagapenum suspicabamur. Ista etiam semina latiuscula ferulae, quae inibi immixta glebis conspiciuntur, caulisque [orig: caulísque] uti diximus, frustitia, arguunt ferulam diversam quandam, sed tamen congenerem: tamen vides ipsum gummi alio odore, figura, et copia multo [orig: multò] maxima. Adde quod [orig: quód] Euforbii ferulaceam arborem etiam tra dit Dioscorides in Mauritaniae Athlante moute, cum [orig: cùm] tamen ipse liquor concretus non pa rum discerpet à superioribus gummis, similior multo [orig: multò] Sarcocollae. Quare utris credendum sit, merito [orig: meritò] haeremus, Dioscoridine [orig: Dioscoridíne], qui ferularum, aut ferulae arbori similem tradidit: an recentioribus, qui istos cunctos tractus Mauritaniae admodum exploratos habent, ipsamque plantam Euforbii frequentissimam sibi visam eodem quidem loco ubi Dioscorides, sed lon ge [orig: ] alia specie repraesentant. Nempe spinosam plantam, Acantho aut Cynarae similem, cuius radici innascuntur cumerorum essigie fructus praegrandes, succo isto fervido turgentes, quibus per maturitatem incisis, lac effluit, colligitur exceptum in utribus, mollius quam [orig: quàm] quod habemus Euforbium. Verum [orig: Verùm] qui saepius observavimus inter glomerulos et aceruos Euphorbii multas semina tricocca Chamaeleae, Lathyridisue [orig: Lathyridisúe] modo, gustu acria, lubens audi remus, num haec sint eiusdem semina plantae, quod tamen minus videtur, si ea sit Cynaris silvestris similis. Non aunt esse Euphorbio congenerem Sarcocollam, tametsi admodum [orig: admodùm] similia ipsa grummi grumosa sint, Dioscorides monet, et ipse feruor in Euphorbio, amaror autem in Sarcocolla, tum facultates diversae, quas nos prosequemur, quo loco polliciti fuimus.

THAPSIA Turbith Gallicum, et Turbith cineritium Officinarum.



page 350, image: s350

POTVIT dici Thapsia, non solum [orig: solùm] ut pla cuit Dioscoridi, à Thapso insula cognomine, quae una è Sporadibus est: sed etiam propter flammeum calorem, quem corpori admota inureret, adeoque [orig: adeóque] eminus, praesertim adverso flatu spectanti. Valdequam [orig: Valdequàm] similis Tapsia habitu toto et viribus: tametsi usu multo praestantiore atque purgatrice vi. In Aquitaniae macilentioribus montosisque squalidis inventam nobis dedit praeceptor Rondelletius, prope vadum qua [orig: quà] traicitur in Hispaniam, tum ad radices Pyreneorum, non procul Perpignano urbe: crassior radicis cor tex, fusco foris colore, intus pallet, succoque multo gliscit Iacteo, gummeo, sed inibi loci neglecto: caulis Peucedani gracilior, quam Ferulae, foliaque Foeniculo latiora, breviora, in umbellis semen Ferulae minoris, oblongum, angustius, montani Sileris. Merito [orig: Meritò] desita ex istius succo purgandi antiquis consuetudo, ut quo multum [orig: multùm] noceatur praecipuis visceribus, et tormina dira interdum excitentur. Verum [orig: Verùm] siquidem miscentur levioribus et naturae amicioribus, proderit Sarcocollae, Hammocami, Turpetiue [orig: Turpetiúe] succi modo. Nec Ferulae Peucedanique sucis gummeis desunt vires purgatrices: verum [orig: verùm] tum quia planta tum sucus foetidus cerebro adversatur, ideo non correcta plus discriminis inferret. Sagapenum vocatur gummi ex Ferula eductum, uti Hammoniacum, Galbanum ceterique congeneres ex Ferulis consimilibus, sed tamen pro succorum natura inter se differentiae eliciuntur, de quibus paulo [orig: paulò] mox.

[gap: illustration]

Herbariorum THAPSIA Vulgaris, Carotae effigie.

QUAMVIS sit haec vulgatior Thapsia officinarum verior existimata, et superiori Thap siae radice non parum assimilis, tamen certum est longius à descriptione abesse: est enim foliis potius Carotae, sive Dauci agrestis quam Ferulae: ex Italia iamdiu hortis Belgicis et Francis translatitiae notitiae. Sed quia Aquitanica radice utuntur pleraeque omnes Offici nae Septentrionales, ideo se putent uti istius vul gatioris radicibus, quia non ita sunt absimiles.

PEUCEDANUM. Foeniculum porcinum.

Ger. Harstraug, Schebel Wurtz, vud Seuw Fenchel. Belg. Uerkens venckel. Ang. Horestrange.

EFERULAE COGNATIS haec, cui radicis succique gummeus, resinosus, piceu[?] foetor, Peucedani nomen fecit: Apuleius Pinastellam, tametsi potius horrendum amarorem et foetorem apud Poetas peuke/danos2 vox signet. Multum crescit in Italiae Hetruscae aestuosis atque Norbonae glareosis collibus, praesertim in Luci Garamontii aditu et circum inter sentes, lumas, et dumetas. Radix profunda nigricat foris, intus virescens, succumque remittit gummeum, flavum, odore gravis et fetentis: comatque superne [orig: supernè] denso capillitio fusco, ambiente caulem gracilem, sesquicubitalem: multis interdum ab imo surculis divisa, in folia terna Foeniculi modo, quam [orig: quàm] Ferulae duplo [orig: duplò] latiora, longiora, minus crassa, umbellae latiores, luteis flosculis praegnantes, semine Angelicae haud absimili, ingrato. Sic et purgandi vi donata fuit radix herbave [orig: herbáve], sed propter foetorem utriusque minus in usum deducta.

PANAX Asclepium Ferulae facie.

NEC diversi generis est Asclepium Panax à Ferula, nec item figura absimile, praesertim istud doctioribus verum putatum, forte [orig: fortè] quale in Mathiolo pictum vidimus: Sed quia is auctor admodum notas plantas oratione prolixionre prosequitur, rariores autem tacitas praeterit, aut nomine tenus indicatas pictori relinquit, nos potius dubios quam [orig: quàm] certiores


page 351, image: s351

plerumque facit intuenti omni hanc iconem, illico [orig: illicó] Ammi, Mei, Anethi, aut similium, vehiet in mentem, nisi quispiam aperiat descriptione concinna, sintne folia foeniculo minora, odoratiora, hirsutiora, quae umbellae, quo flore donate, sic paucic Commentatoris officio et pollicitatione defungeretur, praeclare [orig: praeclarè] opera posita, nec multa: quae tamen multum [orig: multùm] plus tibi honoris, et utilitatis nobis esset allatura, quam [orig: quàm] ex Auctoribus, qui pervii sont studiosis, paginas suas infarcire, ut plebi multa loquutus videatur, quum dixerit aut docuerit nihil. Ex Illyrio tractu, cui Histriae nomen, hodie plantas non paucas asportavit industrius Valerandus Insulanus Lugduni Pharmacopoeus, quibus multa cum hac Panace assinitas, quas in Hor to Doctoris Iuberti Monspellii senimus: Ferulae similis erat effigie, sed multo [orig: multò] minor magnitudine. Semine tamen non Foeniculi, sed ut Ferulae, lato: folus et floribus haud dissimilibus, caule et radice, magnitudine atque similitudine Anethi odorato.

ROSMARINUM ferulaceum, Fertile Dios. cuius Semen Cachris dicitur.

DIVERSI admodum [orig: admodùm] generis plantae Libanotidis appellationem asciverunt, ob odorem quem spirarent, quadam sui parte Thuris quadantenus aemulum, cuiusmodi primae Libanotidis radicem olere Dioscorides auctor est: qui idem à Theophrasto quandam Libanotidem memoratam, cuius folia agrestis Lactucae amarae candidiora, asperiora: radice brevi, [note: Libanotis Thel phra. foliis Lactucae, apud Dis ] narrat. Nobis autem nulla hodie plene [orig: plenè] innotuit Libanotis è tot Ferulaceis, quae vulgo [orig: vulgò] Libanotides putantur, perinde descriptioni consona, ut haec, quam Patavinus olim habebat hortus, quae etiamnum hac ineunte hieme laeta virebat Londini in horto Iohannis Riccii, non vulgaris pertiae Pharmacopoei. Surrigit ea caulem quinum et senum interdum [note: Alteram vide prope Olusarum. ] cubitorum, foeniculaceum, aut ferulae, nitidum, obscure [orig: obscurè] viridantem, alis multis et ramulis divisum, è nodosis geniculis exeuntibus, foliaque gerentibus crebra, Foeniculo crassiora, Cotulae maiora, aversa, virore caesio et glauco, umbellas per aestatem latiores Ferulae, aut Tapsiae, floribus luteolis refertas, et semina Fraxini, folliacea, oblongiora quam [orig: quàm] Ferulae, et Cucumerino semini maiora, compressiora, striata, acerosa, resinaceum, aut Thureum halitum dum fricantur, Sileris Montani, aut Peloponnensis Seseli dantia, mansuque os resinaceo et Thureo sapore complentia, acriora: reliqua planta tenera, calidiuscula, sed non ingrato holeraceo et Smini gustu, quo quidem facile [orig: facilè] dignoscitur à Ferula: nam alioqui lacte multo turget tota, uti Ferula, sed albidiore et minus fervido, aut gravi odore, quin potius odoro.

HERBARIORUM Septentrional. notior Libanotis.

NON perinde Libanotidi congruit haec ferulacea, quam multi Herbarii horti in Gallia, Germania, et Anglia fovent: tametsi caule gracili, recto, Mei, aut Anethi, striato, atrovirente, bicubitali sit, paucis alis et geniculis donato: in quibus, imis praesertim, Peucedani prolixiora folia, foeniculi tortuosi, angustiora Saxifragiae Anglicae, medio et superiore caule pauciora; Umbellis et floribus pusillis, candidis, Mei: Sed exiguum semen, sub hiemem maturans, minus Carui rotundi, fere [orig: ferè] Ammi officinarum par, quod neutiquam potest convenire Rosmarini fertilis Dioscoridis semini, Cachryn, aut Cancryn vocati, quia grano hordeaceo esset simile, aut potius quod [orig: quòd] urentis facultatis cum [orig: cùm] esset, similem escaram inurebat cuti, atque pilula Cacri propterea ab antiquis vocata.

NIGER HELLEBORUS Theophrast. caule et foliis Ferulae, radicibus nigris.

ET hic [orig: hîc] cogimur etiam iassentiri doctioribus inculcantibus nobis istum Senensem minus versatum stirpium in inspectione, aut auctorum classicorum lectione: nam ubi Tragii vestigatoris pertissimi et Gesneri indefessi laboris viri iudicium, ut vanum plerumqus incusat, nae ille quam [orig: quàm] non esset multae exercitationis, aut lectionis, liquido [orig: liquidò] prodit. Saltem debuit monuisse, Theoph, forte [orig: fortè] et Hippocr. Helleborum descripsisse Cotulae et foliis


page 352, image: s352

ferulaceis nigris radicibus, albi similibus: usum qualem nescius et avius pseudocommentator, isti pseudohelleboro attribuit. Radix quamplurimis, nigris, tenuibus nervulis, Hel leboro similis; ternos quaternosve [orig: quaternósve] erigit cauliculos, pedem ferme [orig: fermè] altos: foliis densis, tenniter incisis, virentibus, Ferulae Adonidisve [orig: Adonidísve] potius similibus, cuius flores etiam aemulos, sed luteos et maiores Calthae palustris, aut Ranunculo propiores, suboriente confertim crebribus conflato seminibus pusillis capitulo orbiculato, oblongoque, Morum imitante, simili eidem Adonidi, vel Ranunculo: In variis Holsatiae locis oritur, et hortis colitur. Iam vero [orig: verò] si neutiquam Hellebori vires habere vere [orig: verè] tuentur et profitentur observatores, non sit igitur Helleborus floret tamen viretque Bruma, Ianuario et Februario, ut Helleborus et Ferula.

SAXIFRAGIA Ferulacea Italorum.

QUIDAM horti Italici, ut Urbini et Florentiae, alebant Saxifragiam bicubitalem, foliis ferulaceis, aut foeniculi, minus aut minime [orig: minimè] geniculatis, tenuioribus soliis, obscure [orig: obscurè] virentibus: floribus umbellatis, albidis, Mei, cuius videtur species. Radices albicant, Pastinacae sapore.

SAXIFRAGA Anglorum, facie Seseli Pratensis Monspelliensium.

AB eximia dote in fragendo calculo, Saxifragam scite [orig: scitè] dixerunt Angli hanc plantam, pratis udis familiarem: foliis foeniculi latioribus, pratensis Seseli minoribus. Radix odora foris nigra, intus alba, Peucedani facie. Flores in umbellis candidi: semen soeniculi; caulis sesquicubitalis et cubitalis est: hac stillatitiam parant mulierculae clynicae in Anglia.

SESELI MASSILIENSE, folio foeniculi crassiore.

PASSIM et ubere [orig: uberè] crescit Massiliense Seseli illis im tractibus qui Massilia Aquassextias ducunt, transque Rhodanum in Monspelli agri asperis: Nobis etiam collecta, via qua Roma Senam itur, prope [orig: propè] colles oppidi Montfiascone, vini optimi Muscati commendatione, potoribus magis noti, quam [orig: quàm] Botanicis studiosis. Radix illi alba, foeniculi effigie et magnitudine, alte [orig: altè] humi depacta, et evulsu difficilis, quam [orig: quàm] foeniculi odoratior et calidior: caulem utplurimum [orig: utplurimùm] sesquiculbitum ferulaceum, hincinde alis multis ex geniculis prodeuntibus reflexum emittit, praedurum, rigidum: Folia pauciora, sed firmiora, crassiora quam [orig: quàm] foeniculi, et albida sunt: umbel lae confertae Anethi floribus candidis, et semine, Aniso similiori quam [orig: quàm] foeniculi: gu stu suavi, acri, et medicato, cuiusmodi Mei aut Panacis gustu, Planta illic valde nota, foeniculi tortuosi nomenclatura: singularis industriae amicus lacobus Reinaudus Massiliensis civis et Pharmacopoeus primus hanc Lugdunensibus medicis, etiamque Valerando Donrez illic Pharmacopoeo, huius cognitionis supra [orig: suprà] quam [orig: quàm] dici queat consultis, miserat, ad Theracae exquisitam consectionem, cui etiam Monspelliensium Doctorum instituto, Rondeletii praesertim, additur, cuius senten tiam non raro [orig: rarò] sequimur. Neque quantum illic locorum est Massiliae circum lustranti, ullam plantam videre est, quae magis quadret Seseli, proindeque hallucinantis commentatoris Tridentinum [note: An siler Montanum Ma. Seseli ] Seseli neutiquam genuinum esse quitiquidvero [orig: quitiquidverò] sit, cum [orig: cùm] ille describere non ausus sit, nobis ignorandum. Illud tamen asserendum, nos in Tridentinis alpibus hanc plantam uspiam vidisse, ac ne in Baldo quidem monte longe [orig: longè] illis feraciore.

[gap: illustration]

page 353, image: s353

Maritimus Diosc. ASPARAGUS idem cum hortensi et holeraceo. Ang. Sperage, or Sperache. Bel. Corael cruyt. Gall. Asperges.

TENELLAE et primulum [orig: primulùm] à satione erumpentes holeraceorum germinationes Asparagi dicebantur, quia s1pei/rw Graece [orig: Graecè] sero, et s1pora satio dicitur: proinde satius quispiam coniectet Asparagos è Graeco Latinis deductos, pace multiscii Varronis, quam [orig: quàm] quia ex asperis virgultis legerentur. Dvae autem differentiae, quales antiqui scripserunt, passim vulgo [orig: vulgò] noscuntur, et in hortis seruntur: nam sponte [orig: spontè] natae potius gaudere videntur maritimis locis: sed ea species quae vulgaris sive altilis est, depressiora declivioraque [orig: declivioráque] pratensia maritima amat: iam admodum nota et frequens primo vere Asparagis punctim emicantibus, multis crebribusque [orig: crebribúsque] tenellis thyrsulis, caudae Equinae quadantenus similibus, esu in acetariis admodum quaesitis: affecta postea aetate et aestate, multis fruticant ramulis caules adulti, proceritate ternum [orig: ternûm] et quaternum [orig: quaternûm] pedum, densissimis foliorum exilium comis Foeniculi aut Anethi, flosculos edentibus oleae luteolos, qui pariunt bacculas rotundas, Rusci duplo [orig: duplò] minores, pares fructu Ribe.

CORRUDA differt ab altili Asparago.

SED enim Corruda magis montosis et collibus in devexu et affla tumaritimo delectatur, perperamque [orig: perperámque] à nostris Herbarum Doctoribus hodie cum Altili confunditur, cum [orig: cùm] eadem putatur: tametsi rarior multo [orig: multò] occurrat, neque enim Veneto tractui maritimo, Germaniae, Galliae, Angliaeue [orig: ngliaeúe] maritimis visitur, ubi nihilosecius altilis frequens oritur. Facilis autem à superiore dignotio, quia haec tota cam didior et rigidior est, et ramis divari catis funditur per sepes. Folia acutiora, breviora, et magis in ordines sti pata: flosculis oleae luteolis, crebribus, subter alis emicantibus: et semen illi, non ut Altili, Coralli colore, sed ubi maturum nigricat ex viridi, magnitudine aliquanto [orig: aliquantó] inferius, quod glo meratim proxime [orig: proximè] surculos adnascitur: quas si seorsim species genericas vidisset et observasset Commentator, nec falsus ipse nos fefellisset, nec Cor rudam apposuisset, non illius Ioco Asparagum atilem et vescum sponte erumpentem illi subdidisset. Is quip pe nulla re prorsum quam [orig: quàm] transplantatione aut cultu, à se ipso liortensi distat. At quid differat ab horum utroque Corruda, satis iam liquet, ubi Altilis et maritimi baccae coccineae sunt: Corrudae autem ex nigro virides semper, et Asparagi marini baccae multo [orig: multò] maiores quam [orig: quàm] Corrudae.

[gap: illustration]

NEPA apud Theoph. diversa est à Scorpione, quam inter Cali collocatam oportuit.

HUC autem properatione non ita incommoda irrepsit Nepa: quippe cui spinae horridae et infestae, nomen commune fecerint cum Scorpione, qui etiam ab spinis punctim


page 354, image: s354

tangentem sauciantibus est: et similiter Nepa vocatur cognomine ab animalculo caudae ictu metuendo. Hanc autem ferme [orig: fermè] indiscretae similitudinie esse cum Corruda prodidit Theophra stus: qualem plantam paucis adhuc notam, nullidum recentiorum descriptam: tum ob sui cognitionem, tum ad Corrudae collationem apponemus: non pauci enim sunt, qui ad eandem quam Senensis salebram impegerunt, rati Corrudam ni hil aliud esse quam [orig: quàm] maritimum Asparagum, passim locorum provenientem, ut superius diximus. Sed enim qui noverit hanc, Corrudae simillimam dicet, non item Asperago: Eam nullibi praeterquam [orig: praeterquàm] in Provincia vidimus, locis montosis ubere [orig: uberè] fruticantem, praesertim prope montium radices, qui Magdalenae celebri Fano et specui sancto nuncupato finitimi sunt, via qua Aquassextia itur. Lig neae sunt radices, multiplices, implexae, tenues: à quibus mox orsae spinulae, rigidulae, densae, Corrudae simillimae, aliquanto [orig: aliquantò] maiores, universa virgultu summo tenus vestiunt, sicque tota planta densis horret aculeis pro foliis: et faciem, Corrudae praefert, gustu amaricante. Locis saxeis et aridis, et Sterellaei montis declivibus, ac propter argenteum ammem, Argens vulgo Galloprovinciae dictum, multa.

[gap: illustration]

MYRIOPHYLLUM aut Maratriphyllum palustre.

AFFINES nomine plantas Militares, sive Dioscoridi dictas Millefolias, scilicet Semperuivifolio Stratiotem aquaticam, et Filicifoliam terrestrem, ac Cumini silvestris foliam quamlibet suis alibi notis discrevimus: à quibus iam hanc foeniculi foliam diversam agnoscere in procinctu cuilibet est. Quippe quam saepius reperies in levi agmine fluentibus aquis et palustribus, innumeris foliorum capillamentis exilibus, è nervis per aequa interval la pinnatim exeuntibus, teneritudine et divisura Foeniculi pullulantis, aut Corrudae, mollioribus, colore ex viridi fusco, mollicello, teneroque [orig: teneróque] caule in aquis fluitante: eque radice exigua, evulsu facili, pallidula, lutea umbella emicat, gustu quadantenus palustris Equi seti. Qui hic nulla de causa Marathrum vocem dispungunt, ut Amaracum subdant, gnaviter in nihil agendo, et sibi molestiam asciscendo, sudant: nec vident nomen à Marathro deductum, monente stirpis effigie et codice.

Myriophyllum Equisetifolium Fluviatile.

IS TUD Dioscoridi praetermissum, mediae figurae inter Hippuridem et Myriophyllum aquaticum exsistit. Caulem siquidem edit cavum, striatum, et glabrum, duum trinumue [orig: trinumúe] pe dum: flosculis albidis, confertis, fastigiatum, Nasturtii aut Cardami aquaticae similibus. Aquarum residum et rivulorum vadosis innascitur lubens: foliis multis, flaccidis et languidis, fluitantibus, caudatis, aut setaceis, Equiseti, vel Millefolii foeniculacei.

POLYGONON Femina semine vidua.

PROPTER crebras geniculorum commissuras Polygonon dictum liquido [orig: liquidò] constat, fic vul gus diceret multinodiam: propior tamen et similior haec species Equisetis, quam [orig: quàm] masculo Polygono videtur, natalibus, culmis, foliis, crebribus in geniculis, per intervalla ferme [orig: fermè] aequa exsortis, tanta cognatione itidem virium, ut non valde sit dispar aut mo dus, aut emolumentum utendi. Habet siquidem ternos et quaternos caules, sed laeviores, glabros, neque striis asperos, rectos, folia angusta, longiuscula, sese per radiatos exortus, et articellorum pixida tas insertiones stipantia, Equiseti, aut asperulae angustiora. Radix albida, longius propagata, et de se nonnulla germina Asparagosue [orig: Asparagosúe] promens, tenera. Uliginosis convalles et quas rivuli


page 355, image: s355

interluunt, crepidines sectatur in herbidis udis, ad cellam Novum Monspellio exeuntibus occurrit. Rara tamen illic et nec multum alibi, nota: sicca et astringens valde.

[note: Ger. Koßsch wantz. ] HIPPUFIS.

QUILIBET è trivio Hippuridem novit, sic dictam ut loquitur Plin. ob setas vel pilos [note: Bel. Peertltert Ital. Asperella. Gall. Queve de cheval, et que de chat Ang. Horse taile. ] equinos et solicrum similitudinem, caudae equinae imitatos, unde etiam Equisetum di ctum. Herba siccissima, e(/fudror tamen vocata quia udis, humentibus pariter gaudetscrobibus et satnrum marginibus, plurima quocumque iveris obvia sit, et in duplici differentia cernitur. Equisetum istud notius, culmos arundineos, vel iunceos, cavos, nudos, asperiusculos, geniculatos, et siccitate firmores, detergendae omnigenae supellectili à mulierculis expetitos, initio [orig: initiò] edit, exiguis articulorum vestigiis per initia, et racemosis in summo donatos: floribus oblongis, rotundisque [orig: rotundísque] asparagi novellae nucamentis, albidis, et herbaceis: progressu ex vertebrosis quasi articulatis commissuris, quas in ambitu per intercapedines radiatim cingunt multiplices exilium foliorum quasi setae asperiusculae, prolixiores, Laricis foliis, Myriophylli aquatici comas, aut Equinam caudam satis ementientes. Minor interdum tota haec rotundos fert aspara gos, teneros, summos, non clavatos, sed racemulis longis, et spicatis donatur ramulis, comosis etiam è lateribus.

Minor fontalis HIPPURIS.

PRODIT et istud substillis et sabulosis aruis, uti in Anglia passime [orig: passimè] vivis ipsis scaturiginibus trans undantem aquam erumpens prope Castell Cary: estque secunda Dioscorid. species, quam auctores implicuisse et confundisse videntur. Est ea recto caule, crassiore, magis cavo, habitiore: per intervalla carnosos exortus foliorum multo [orig: multò] breviorum, albicantium et teneriorum edente: radix nigricat, geniculatis articulationibus et fibris donata: viribus videtur impar superiori.

An racemosa Equiseti facie planta sit TRAGOS vel Tragonon Diosc?

CEREALEM frugem multum [orig: multùm] acerosam Tra gon vocarunt, qua ratione nuncupari et hanc innuit Diosc: cuius utriusuis origine vocis nequa quam ad hircum intelligas allusum, sed potius pro/s2 to\ trwga=r, ab commedendo, unde Traganon et Edulem, et Tragemata Bellaria Latinis dicta: Gal lis etiamnum dragee. Sic in Trasi dolce Veronensi, quia edendo essent, eadem vocis vestigia remanse runt. Est aunt Traganos, quem hic [orig: hîc] verum profitemur, fruticulus raritate et elegantia in primis cognitu dignus, nequedum ulli recentiorum memoratus, quem primum [orig: primùm] in siticulosis arenis orae maritimae ad Ceti promontorii Agathensis sinus radices, et finitimis aggeribus arenosis, inter mare et stag num Laterensem, tres quatuorve [orig: quatuórve] Leucas Monspellio distantem, legimus, eiusque [orig: eiúsque] fructum, sive acinos, quos hic Diosc. r(a/gas2 vocat, ex grandulis tritico paribus congestis, ternis aut quaternis, mori Bati effigie, vinaceis aut arillis perquam [orig: perquàm] astringentibus, magna cum voluptate estavimus: ubi vulgus piscatorum et naucleri accolae, etiamque [orig: etiámque] studiosi Monspellii Rasins de mar, seu marinam vuam vocat. Luxuriat inibi tanta ubertate, ut ea plaustra onerare queant. Foliorum prorsum expers est, sarmentosis, gracilibus, copiosissimis, et confertis viticulis, iuncum, aut potius spartum, partim et Equisetum referentibus, ramosis comis, humi accubantibus, ex crassiore, duriore, ruffescente brevi stipite, arenosae superficiei multis anfractibus immerso, et radici continuato, quae in senos octonosue [orig: octonosúe] pedes tortuosa excurrit, genicula ruffa, graminea, [gap: illustration]


page 356, image: s356

crebrioribus etiam geniculis in brevi sparteo, crassitie et duritie stipitis, in alas exeunte geniculosas, comosas Equiseti, sed duiiores, amaras, siccitate et astrictione mira, uti universa etiam planta, secundum autem ramulorum inferiores superioresque [orig: superiorésque] exortus, in iunceis innumeris cuspidibus minutim racemosi (ludio et Iumo) erumpunt flosculi, fere [orig: ferè] iunci aut botridis, albicantes, herbidi: post quorum defluvium, ingens acinorum agmen totam operit fruticem, coccinei enim grani triticei sunt, pares a cinuli, et purpureo musto pingues, Rubi idaei, non prorsum maturi exiguos fructus referentes: è quolibet eorum gygartum duriusculum, triquetrum, utrinque acuminatum, grani tritici aut Sesami Theoph. similitudine, fuscum foris, intus album, medullosum, astringens, non ingratum, gratus vero [orig: verò] esu ipse fructus et praedulcis, etiamnum urinam multum ciens, biennio, triennioque regustatus. Satum item in Belgio amicis, nobis istud Londini belle [orig: bellè] enatum fuit: nondum tamen acinorum orna tus comparuit. Rupellae etiam maritimis exire, et ex adverso Salinorum insulis Oceani Occidui, nobis amici non vulgatae fidei retulerunt. Nos tamen Autumno 1566. qui multa illic rara nacti fuimus, non animadvertimus. Quur Tragon non sit hic genuinus agnoscendus omnibus eruditis, causam haud dicet Senensis, qui triviale et claudum nominis Scor pii argumentum aucupatus, illico [orig: illicò] solita qua est fiducia, Cali dat speciem spinosam, eandemque Tragon Dioscoridis ratus, confundit cum Theophrasti Scorpio, quem alium à Nepa docuimus, et suo loco utrumque dedimus.

TRAGON improbus Math.

EST enim ille Crithmi Salicornii seu Cali congener, propius ad eam speciem spinosam accedens, quam Pastivacam aut Secacul, aut alterum Crithmum faciunt, pedem et cubi tum altam, intortis, crassis, densis, ramulis divisam, et adeo [orig: adeò] horridam, armatamque soliis pungem tibus Aizoi colore et figura, carnosis, crassioribus, numerosis in imo, in summo muricatis, cuiusmodi in tribulo terrestri et aquatico, ut impune [orig: impunè] effringere surculum nequeas: hisce ad imam basim interiorem, flosculi herbacei rotundi, ex quibus semen exit compressum, Kali modo (puto) in volutae speciem. Radix cespite summo exilis, lignosa, Cali, et herbaceo prorsum gustu, succoque multo glutinoso praegnans, mimime [orig: mimimè] astringente, salso, et alioqui nullius excellentis qualitatis: quam si Commentator propius gustu et visu exploratam ha buisset, descriptione declarasset, nec Dioscoridis Tragon fecisset. Est enim succulenta herba, non frutex, nullos acinos habet ruffos, tritico pares aut superne [orig: supernè] acutos, numerosos, mag nopere [orig: noperè] astringentes: quae omnia insunt prorsus nostro Trago, quem sine foliis, nec spinosam Dioscorides tradit: At haec folia a/ico carnosa habet, spinis horrida, astrictio penitus nul la et prorsum à Scorpio Theophrasti non alia, qualem descriptum eleganter Theophrasti Scorpium leges. Qui quam [orig: quàm] exquisite [orig: exquisitè] huius inspectione herbae percipitur, tam longe [orig: longè] abest à Dioscoridis Trago: cui ex proximo superiore capite potuit irrepsisse Scorpii vox, uti multa nomina casu inserta sunt, aut frequenti amanuensium lapsu, qui etiam isto loco florere Corrudam et Scorpium meta\ kes1tro\in fqinopori/sqin, cum [orig: cùm] tamen longe [orig: longè] ante florere certum sit, eoque [orig: eóque] meta\ e/fnhr aequinoctium vernum, vel Plin. lectione, qui non raru [orig: rarù] non notas res aut dispares, simili descriptione amplectitur, uti multis locis ostendimus.

Rubia utraque. Erithrodanum Marinum Norbonense. Aparine. Aspergula, sine Asperago Pli. Gallic Mugnet. Spergula. Gallion. luteum et album. Cruciata minor. Polygonatum minus. Passerina Tragi.

RUBIA utraque, Erithrodanum marinum. Aug. Madder. Gall. Garance. Belg. Grappe.



page 357, image: s357

UBERItum proventu, tum quaestu oritur et colitur Rubia ubivis locorum, praesertim in Germania et Belgiae Insulis urbe dicta, ubi radices prolixissimas et numerosas, [note: Ang. Maddei ] flexibus multis humi sparsas, rubentes intus, forisque [orig: forísque] Coralli nondum perpoliti colore: erutas hieme ineunte, mense Novembri, siccatas trapetis subdunt, confringuntque, quo commodius ad extera emporia compendii causa venum vehantur. Infecturae lanarum coriorumve [orig: coriorúmve] impendio [orig: impendiò] expetita, necnon officinis medicis notissima: haec maior et melior vocatur.

[note: Silvestris Rubia Miner. ] Altera vero [orig: verò], ut minor, sic deterioris est notae, minus aspera tota, cuius radices è rubello in luteum languent, flosculi lec luteo pallent, sed candicant, folia minora, numerosiora, geniculos frequentiores radiatim ambiunt, cauliculosque triquetros, semine rotundo, prorsum maioris Rubiae similitudine, usus rarior huius.

RUBIA MARINA Norbonensium.

PAUCIS locis oriunda spectatae elegantiae planta, quam non temere [orig: temerè] nisi in Norbonae Maritimis, et squalidis sabuletis Magalonae et Peraus circumiectis reperies, nec commodiori quam [orig: quàm] huic loco referas. Radix pedem aut sesquipedem longa, nuda, sarmentosa, arida, rubra, Anchusae colore, modo, et magnitudine: intus ruffet obsoletius cuiusmodi Iuniperi, aut Cedri ramenta: graciles numerososque cauliculos ab imo surrectos, teretes, geniculis crebribus cinctos habet: è quibus foliola Saturei aut Rubiae minoris, tenuia, rigida, mucronata, sed incana, ut plurimum [orig: plurimùm] quaterna decussatim promuntur, quae suis axillis acerosos glomerulos foliorum pusillorum condunt, deinde summis in cauliculis è mediis istis glomerulis flosculi prodeunt ex herbide lutei aut pallidi, magnitudine Amaraci, et Iasmini modo oblongi sunt.

[gap: illustration]

APARINE.

ERYTRODANI universo generi vieetur congener Aparine: valde quippe similis, et eadem pene [orig: penè] silvestris foret, nisi intercederet seminis discrimen, tum etiam scabritia hirsutaque cuticula caulium et foliorum, quibus sese vestibus pertinaci applicat haesu, unde Philantropos, seu Hominis amans, vocitata fuit. Semen vero [orig: verò] umbonis umb ilicive [orig: ilicíve] figuram caelatam medio sui habet.

Aspergula odora nostras [orig: nostrâs], aut ASPERULA, an Mollugo, aut Asperugo Plinii? Gallis, Muguet.

HISCE proxime [orig: proximè] accedunt duae plantae priscis, ut dietur, incognitae, nisi sint Plin. Mollugo, et Asperugo dictae. Altera, Asperula vocitata, tamen non est nisi semine aliquantum [orig: aliquantùm] aspera. Cauliculos complures quadratos geniculis multis cinctos edit, circum quos stellatim foliola Aparine, latiora, magisque [orig: magísque] virentia, septena vel octona sunt: floresque [orig: florésque] exigui candicant in summo, Valerianae aemuli: tota planta odore suavi-cuiusmodi Lilii convallii: semen rotundum et nonnihil asperum. Raro [orig: Rarò] alibi quam [orig: quàm] in hortis, ubi odoris commendatione colitur, Gallis Belgis perfamiliaris.

Saginae SPERGULA, sive Spurry Belgarum et Anglorum.

SPERGULA vero [orig: verò] radicem exiguam: à qua statim promuntur palmum alti cauliculi rotundi, graciles, geniculati, crebrioribus foliis, sed exilioribus, circum in stellae morem


page 358, image: s358

radiatis Gallii foliis similibus, flores in extremis alibidi, caliculis coercetur semen nigricans. Brabanti hac, universa passim conserunt veruacta, ut cuius pabulo mirifice [orig: mirificè] vaccas saginari, lactisque [orig: lactísque] copiam augeri, veterinae iam diu exploratum habent.

GALLIUM Luteum.

PERQUAM simile Gallium huic, sed foliis minutioribus, luteisque flosculis, racemosis, oleae modo, passim obvium et notum, odore suavi. Huius altera frequenter visitur [note: Gallium album, ] differentia, floribus candidis, et foliis aliquanto [orig: aliquantò] latioribus, ad Rubiam silvestrem propius accedentibus, sed minoribus, quod Gallium album nuncupant.

CRUCIATA MINOR.

ACCENSERI potesti isti classi Cruciata recentioribus vocata, iisdem quibus Gallium gaudens natalittiis. Pusilla radice, fibrosa donatur, à qua cauliculos quadrangulos egerit rectos, pilis hirsutos, ex aequis intervallis geniculatos, quaternisque [orig: quaternísque] foliis brevioribus, latiu sculis, hirsutis, et flano pallentibus decussatim stipantur, è quibus flores exeunt lutei, pusilli, singuli, oleae, racemosi, sed in summo numerosiores, confertim aggesti, thyrsolum Pulegii constituunt. Vulneraria haec, haustibusque prolapsorum ex alto, atque sanguinis exputioni admisceri solita, uti Rubiae ceterae.

POLYGONATUM minus, Rubia foliis, ambitu stellato.

AFOLIIS agnoscitur altera differentia Polygonati, Sigilli Solomonis vocati, cui radix et caulis, plantaeque habitudo, et natales sunt eadem: verum [orig: verùm] folia angustiora multo [orig: multò], et ambitu stellato, Rubiae maioris, vel Asperulae, quaterna, aut quina: minores etiam flores inter folia herbacei, bacculaeque Pipereie minores: multus hic collibus Rivoli et Taurino Pedemontium collibus syluosis vicinis, et arduis Veganii Norbonensis, Belgicis hortis carus et multus, ubi maius etiam in pratis syluosis sponte [orig: spontè] luxuriat. Ruri etiam Galliae et Germaniae ptovenit crebra, ubi iamdiu et etiam nunc nostro tempore, officinae condire solitae sunt, ad Diasatyrionis Veneris illicium, persuasae esse Arabum Secacul, multis [note: Secacul Arab. ] recentiorum auctorum negantibus, inter quos Senensis, qui quid illius Indici Secacul radicis penuria subdendum foret, ut solet, silet: nos suo loco commodissime [orig: commodissimè] utendum monuimus radicibus Pastinacae marinae (squae domestica vegetior est) esu gratis, boni succi, nonnihil flatulentis, sanguinem, semen et spiritum augentibus. Eryngii, etiam Pastinacarum [note: Bathades. ] et Zingiberis viridis conditura posset vicem explere, uti nucis Indicxae pulpa vesca; et Indicae Bathades; seu Ges vocatae, quas inter Sysarum retulimus.

[note: Polygonatum Pli. ] Ruellius perperam astruit Polygonatum Syl. Plinianum, foliis Rutae, Polemonium fruticem, quem non novit isto nomine, et fieri potest ut hallucinatio sit Polygonati ad Polemonium.

Herbariorum PASSERINA unicaulis, Linaria, aut Luteolae figura, Lini semine vesco.

HANC aptius quis inter Linum et Scopariam inserat, quam nisi perpaucis in locis Ger maniae videas, unde habuit industrius et magnae spei medicus Anglus D. Pennius, ubi wild Meer Dirssen vocatur, id est, Milium silvestre, quia Milii semen non dispar dat, gustu, et similitudine, quodque passerculi depascuntur, unde Passerinam vocavit Tragius. Esingulari, exili, paulum [orig: paulùm] flexuosa, albida Lini radice, caulem erigit unicum, iunceum, gracilem, sesquicubitalem, medio tenus nudum, sed indidem summo tenus, pusillis crebribus foliolis Satureiae aut Thymi angustioribus, inter quae granula multa, oblongiuscula, Milii magnitudine et sapore, sed calidiusculo, amaricante.

Phillitis. Hemionitis. Ceterach, sive Asplenium. Lunaria minor. Ophioglosson. Tragium alterum Scolopendrii facie. Adianthum. Trichomanes.


page 359, image: s359

Adianthum album et nigrum. Saluia vita, sive Ruta muraria. Filix mas. Femina. Osmunda regalis sive Filix florida. Polypodium. Dryopteris. Lonchitis.

PHYLLITIS et Hemionitis.

LUBET inter pretari Phyllitim quasi foliosam dictam plantam hanc, ut quae caulis, floris, et seminis expers prodeat, nec nisi folia aut foliosus cespes appareat: è radice namque multis capillamentis fibrosa, nigricante, capilli Veneris, eriguntur senae, octonae, vel denae frondes, crassiores, rigidiores, Vulgaris Lapatii effigie, passim viarum parietina et silvaru amantes uda, magnitudine et mucrone sesquipalmaris spiculi: interius laevore semper virente, adversae, repandae: à tergo autem transversas multas habent ferrugineo colore pluma [note: Hemionitides variantes. ] tim exiles lineolas, aut liras exstantes, ab ima et latiore sui parte, plumatim secus medium nervum digestas, summo tenus qua [orig: quà] in mucronem Lapathii vulgaris, aut linguae oblongae similem deficit, unde Cervina lingua Officinis vocatur: quareneutiquam [note: Harum duarum quae serrato ambitu tantum distat, nobis reperta in montibus. ] iam ambigitur, Pliyllitim veram esse hanc, sapore exsiccante, non ingrato, et acerbo, subastringente, mul ti ad splenem usus.

HEMIONITIS sive sterilis.

SED enim parum adhuc nosciturnum ea quae à non nullis recentiorum pingitur, non item describitur Hemionitis, sit ne speclediversa ab vulgari lin gua Cervina dicat, quam idcirco fecerant docti quidam Hemionitidem, sive tu dicas mula riam: quamvis eam mulae non depascantur: malim tamen sterilem dictam, quod [orig: quòd] seminis, caulis, et floris sit expers, eoque [orig: eóque] perquam [orig: perquàm] affinis et germana nostrati linguae Cervinae nobis videtur. In quibusdam Italiae hortis eandem hanc, sed aliquantum [orig: aliquantùm] loco laetiorem, diversam, meminimus, hortatuque quorundam Italorum frustra hanc Romae quaesivimus, quo loci nobis indicarant illi in augustae antiquitatis ruderibus aedium collapsarum, quas etiamnum verna cule [orig: culè] Septe Sale, id est, septem triclinia, illic vocant. Quin sciscitantibus nobis negabant Romani Pharmacopoei se uspiam inibi aut circum in vinetis vicinis Hemionitidem vidisse: sunt enim maceriae tantum [orig: tantùm] illic et caementorum dirutae moles aridissimae et prae sole fer vido minime [orig: minimè] alendis plantis, nedum Hemionitidi, aptae. Attamen nihil diffitemur viro per quam [orig: quàm] sedulo Angulliarae, qui nos idem quoque monuerat: nempe plantam indidem se habuisse, sed adco [orig: adcò] obscuris notis distantem, ut perparum aut nullatenus differre videretur à lingua Cervina. Nec enim minus fibrosam radicem nigricantibus villis, summo cespite vel superficie haerentibus, huic inesse: folia autem aversis exarata declivibus lineolis, seu obliquis liris, alterius similibus: basim tamen latiorem habere et versum circumque [orig: circúmque] pedicu lum falcatam arcuatamue [orig: arcuatamúe] Volubilis modo. Haec ille. Sed aliquot annis post [orig: pòst], in Anglia occidua, ad rupes antrosasque cautes D. Vincentii, uno aut altero miliari ab urbe peramoena Bristoia, uberrime [orig: uberrimè] luxuriantem quandam, facie linguae Cervinae, plantam invenimus sed ternis quaternisue [orig: quaternisúe] foliis, minoribus multo [orig: multò]: vix enim quum maxima, tres digitos longitudine excedunt: minime [orig: minimè] crassa, aut rigida, sed mollicella, quasi Acanthi veri, inter quem et alias plantas capillares, alioquin laetas et bene adultas ita exilis nascitur: nec ullis à tergo [gap: illustration]


page 360, image: s360

lituris asperata, ad mucronem lateribus utrinque ad medium sinuatis, et reductis: basi latiore, lunata: segmento quasi utrinque interius recurvo. Londinum in hortis plantandos cespites misimus, sed parum diu superstites fuerunt: adeo [orig: adeò] namque tenuibus cirris radicis, et foliis de licatulis iniuriae oportuna est, ut vix se attrectare citra lacerationem patiatur: gustu tamen neutiquam à lingua Cervina alio est. Hanc nonnulli Flandri amici, quibus dono misimus putarunt esse aliam speciem à Phyllitide, nec tamen esse illam quam depinxit Mathiol.

Asplenum Scolopendria, CETERACH Arab. et Officin.

SEMINE item nullo oritur aut donatur herba Asplenium dicta, nata que Spleni iviando, quam etiam signatissima et perquam [orig: perquàm] scita collatione docuit Dioscorides foliis donmatam esse similibus Scolopendriae, infesto animalculo, quod lumbricum putidi literatores, cum [orig: cùm] non novissent, ausi sunt Ceterach negare, aut lapsus Dioscoridem insimulare. Iam utrumque notius, quam [orig: quàm] ut pluribus opus sit, etiam universae occiduae Angliae, quae scatet Phylli tide, Hemionitide, atque Scolopendria.

LUNARIA racemosa, Ceterach foliis, racemulis Ophioglossi.

PERELEGANTEM hanc antiquis indictam, recentiores Lunariam vocarunt, à foliolis Lunae crescentis in morem subter falcatis, alioqui tota plantula palmaris, habitior, crassitie rigidiuscula, Scolopendrium praefert: sed unicum tantum [orig: tantùm] folium fert, colore violatae, gemina acie utrinque quasi securiculis undatis lunatum, è medio cauliculo Ophioglossi tenello: qui surrectus, summus ramosum florem edit, Ambrosiae, aut Botridis conexione [orig: cónexione], quadantenus Ophioglossi, quam ipso aspectu et facultate eximie [orig: eximiè] vulnera ferruminandi, ulceraque et luxata cogendi, vel aemulatur, vel superat: gustu praesica et astringens. Ericeta strigosa, steriliaque montosa amat: è Mindenis iugis etiamnum habemus, et postremo [orig: postremò] in Angliae collibus, qui Grenuici Regiis aedibus, et Tamesi imminent, satis multum reperimus.

Ophioglossi sive Encaphyllum.

MULTO frequentior haec, sed aliquanto [orig: aliquantò] minor: cui floris argutula cuspis, lingulam ser pentis exsertam imitata, Ophioglossi nomen impertivit apud antiquos, et nostri herbarii Lunariam dixerunt. Pratis et quibusuis in convallibus familiaris, nec parvae ad vulneraria praesidia commendationis: perquam [orig: perquàm] exili radice, tenella, tenerum cauliculum promente, cui singulari singulum folium oblongum, Pyrolae, aut Cochleariae, crassiusculum, ex viridi sublustre, aut pallidum insit.

TRAGIUM alterum SCOLOPENDRI folium.

NIMISQUAM anxie [orig: anxiè] multis abhinc annis Aloisium Anguillariam, materiae medicae callentissimum, modestissimumque, Ferrariae conveniebamus, ut de Lonchitide, Staebe, tertio Diosciridis Dictamno, istoque [orig: istóque] Tragio, sententiam eius rogaremus: qui cum [orig: cùm] multa alia docte [orig: doctè] et amice [orig: amicè] nos moneret, tum istud Tragium sibi non semel visum Scolopendriae divisu ra, hirsuto folio, radice albida, interdum Drabae, nonnihil tuberosa, et nonnihil Rapuncu lum accedente, non procul à Pisanis montibus. Nobisque literas dedit ad quendam perbonum et industrium Lucensem Pharmacopoeum: qui tamen plantam neque ipse potuit, neque quisquam alius, illic quo loci esset, indicare. Ta metsi balneas aliaque [orig: aliàque] circum loca, et tan dem montem Divi Iuliani Pisas et Liburnam usque eam transmiserimus. Neque ex eo tempore ullum contigit audire qui viderit, aut aliam videre, quae plane [orig: planè] descriptioni fecerit satis. Lunariae erenim minori hircinus deest odor, radices exiliores insunt: Lonchitides autem non magis huic, quam [orig: quàm] non suo quadrant capiti. Quare ni potiora sese afferant dum ad umbilicos properamus, hasce in coniectanea nostra silvamque amandare, certum est.



page 361, image: s361

ADIANTHUM, sive Capillus Veneris verus.

QUINQUE congeneres pusillae stirpes snnt, quas hic commodum [orig: commodùm] discernere inter se operae pretium non vulgare erit, propter istos rabiosulos et prolixos commentatores, qui dum rabie Cerberea ad Dryphacta se mutuo proscindunt latratione, nihil aliud quam [orig: quàm] tyrones nos, nostrosque [orig: nostrósque] commilitones, haec noscendi perquam [orig: perquàm] avidos, torquent potius quam [orig: quàm] docent: ut quibus forte [orig: fortè] scripturientibus non res ipsae prae oculis, earumve [orig: earúmve] cognitio, sed potius ostentandi declamandique in animo ambitio esset.

Primo [orig: Primò] Adianthum verum Dioscori. nullibi quam [orig: quàm] Norbonensi tractui frequentius, saxis et riguis umbrosis petrosisque, Veganio, sterilis Sevenae finitimis, ac rupium, fontium, et puteorum labris vel asperginibus Monspellii Namausiique: raro [orig: rarò] alibi in Gallia, Germania, Belgia, et Anglia, aut nusquam provenit: quin ne Italiae quidem locis multis, aut multum videre meminibus; duntaxat quibusdam in puteis Rivoli urbis Pedemontanae regionis, idque perpaucum: fibrillis vero [orig: verò] capillosis, plusculis, fuscis haeret, uno omnes amplexu aptis, unde panduntur numerosi cincinni iunceive [orig: iunceíve] loruli praetenues; prolixioribus sed tenuioribus quam [orig: quàm] Trichomanes staminibus, pal mum aut sesquipalmum altis, sericeo nitore et fusco colore nitentibus: folia Anisi vel Coriandri divisura, latiusculis alterno situ cirrulis appensa, pene [orig: penè] visum prae tenuitate fallentibus, tenella, utrinque lateribus rectis clausa, trianguli specie; sed superne [orig: supernè] ambitu laciniato et circinato. Haec omnium praestantissima, quae indidem Lugdunum, Lutetiam, Antuerpiam, inque cetera Emporia celebriora asportatur, caroque à Seplasiariis emitur, ad Capilli Veneris Syrupi dicti apparatum. Galliae ditiores et aulici sibi curant non raro [orig: rarò] Monspellii conficiendum, indeque [orig: indéque] adferendum, quo [orig: quò] recentiore, et praesentiore utantur: mirum enim quantum thoracis affectus, hepatis renumque [orig: renúmque] iuvet. Immadidus, uti species ceterae, in aqua perstat mersus, quasi suis esset in natalibus, et tamen siccius creditur, aut potius ambigitur ab illis morito [orig: moritò], qui ex huius expressa libra bessem ferme [orig: fermè] succi promanare asserunt.

[gap: illustration]

TRICHOMANES, Polytricum.

VIRIBUS et sapore proximus huic Trichomanes, et Polytrici nomenclatum officinis non consuetum minus quam [orig: quàm] cognitum: ubique Belgiae, et Angliae parietinis, glareosisque opacis viis uberrimum, radice fibris nigricantibus comante, crassioribusque [orig: crassioribûsque] et brevioribus capillamentis, fuscis, nitidis, rigidiusculis, gemina utrinque foliorum serie, Astragali Tribulive [orig: Tribulíve] terrestris aemulis, ex atro adversa parte virentibus, subter vero [orig: veró] maculis ferrugineis signatis.

ADIANTHUM ALBUM et nigrum Plinii.

PLERAEQUE omnes Belgiae, Germaniae, Burgundiae, Franciae, Sabaudiaeque officinae, non modo [orig: modò] hoc aevo, sed etiam ab omni memoria Adianthi duas differentias hasce habuerunt; quibus semper usae sunt albi et nigri Adianthi vocabulo. Radix pusilla, filamentis crebribus compacta, atris, rectis, crebribus iunceis, paulo [orig: paulò] crassioribus et prolixioribus quam [orig: quàm] Trichomanes; ex herbido pallentibus aut álbicantibus: foliolis utrinque et altrinsecus plumatim dissitis, Filicis maris divisura et situ, sed multo [orig: multò] minoribus, [gap: illustration]


page 362, image: s362

altera facie virentibus, altera in glauco punctulis rubigineis series geminas habent, sesquipalmum eoque [orig: eóque] plus alta, haec alba, imo [orig: imò] utraque, quae nihil plane [orig: planè] differunt: quia nigro Adiantho cauliculi nervulive [orig: nervulíve] nigricant politiore nitore, foliaque sunt saturiore virore, vires eaedem prorsum, quas etiam doctis multis, nedum nobis, exploratas scimus ad quottidianas et consuetas potiones multis annis, magno commodo, nullo detrimento. Ut tandem conviciari dediscant isti tenebricosi commentatores, qui hasce Dryopteres virium ignoratione autumant: nihil enim acris, nedum caustici, hae ihnoxiae capillares habent: nam Dryopteridem aliam esse scimus, et suo loco dicemus. Audivimus nos in frequentissimo studiosorum coetu, Rondelletio praeceptore docente, Dryo pteridem nostram nonnullis suis aegrotis (dum in Allobrogum ad Rhodanum urbibus factitaret medicinam) exitio fuisse ob Pharmacopoeorum flagitiosam inscitiam, qui non parum Dryopteridis Potiunculae medicatae Polipodii vice miscuissent: Hasce proinde, coniectura certa ducti, Plinio memoratum utrumque album et nigrum Adianthum, foliis Filicis, imisque [orig: imísque] cauliculis fuscis et asperis, arbitramur.

Herbariorum SALVIA VITA, sive Ruta muraria, non est Paronychia Disc. Belg. Hteen ruyte.

NULLI herbarum tribui cognatiori quam [orig: quàm] huic accenseri quit, ea quam plebs, praesertim Batavorum, et muliercularum clinicarum in Germania, Saluiam vitam, seu Fteenruyte, id est, petream Rutam, vocitat. Utuntur quippe hac eventu plane [orig: planè] certiore et multo frequentiore, quam [orig: quàm] quavis capillari. Cum [orig: Cùm] enim huius copia multa suppetat illis, si quando prae hieme cae terarum ulla defit aut vieta sit, hanc subdunt etiam Pharmacopoei exercitatiores: quibus nulla unquam calamistrata oratione ullus persuadebit commentator esse potius Paronychiam, quam [orig: quàm] ex Adiarthis unam. Iisdem enim inter Ceterach, Adianthum, Polytricum, ceterasque [orig: ceterásque] capillares, locis saxeis lubens provenit: pusilla radice, cauliculisque [orig: cauliculísque] tenuibus, non ita dissimilibus Adianthi, cuius foliola etiam non parum refert, sed minora huic, crassiora, et incisuris pluribus atque altioribus. Palmum vix aequat tota, et albicat colore pallido rutaceo, ad Rutam accedente, nonnulla etiam foliorum similitudine, unde nomen vernaculum Ruta. Caule demum [orig: demùm], flore, et semine orba, uti ceterae capillares, quas prorsum exprimit gustum consulenti: unde commodi petendi coniectura fuit, ad tussim infestam è viscerum vitio atque Hydropes.

FILIX MAS, et FEMINA.

Germa. Waldfarn mennle st weiblein. Gal. Fengiere masle, et femelle. Ang. Ferne the male and fomell.

FILICIS tametsi sterilis plantae, nullus tamen tractus paulo [orig: paulò] incultior non feracissimus: adeo [orig: adeò] namque viva, restibili ubertate luxuriat, ut etiam Sole fervidissimo et Syrio vicinis enectis plantis, tamen ipsa non marcida perstet. Distinctae autem sunt, et tritae cognitionis mas et femina, vel ipsa pte/ridos2 Graeca voce (quae expansae alae effigiem adumbrat) satis indicante: Mas quippe crebriores, è radice crassiore, multis convoluta et implexa appendicibus, emittit prolixiores, bicubitales, vel proceriores pediculos, plumatim foliosos, alae figuram, unde nomen, exprimentes. Femina vero [orig: verò] unum saepius promit caulem, nudum, multis divisum è medio ramis: minore radice, digitum aequante, prolixe [orig: prolixè] sparsa, nigra foris, in qua non transverso ductu, sed calamatim incisa cernuntur quasi emblemata, effigiem aquilae, aut similis alitis, alis et cruribus expansae, affabre [orig: affabrè] mentientia: quam Aquilam plebs, aut ei similes quidem Chymistae iactitant. Utraque semine nullo oritur et moritur: tametsi rudimentum quoddam seminis edant pulverulentae foliorum fimbriae, rugosae, et ista atomos admodum [orig: admodùm] exiles, tenuissimis arachneis filis, de summo Filicum ramo pendentes, passim Filicis feminae semen dictitabant, et plebi persuadebant: quae non facile [orig: facilè] quid utriusque folia distent, discernere novit.



page 363, image: s363

Recentiorum OSMUNDA Filix florida, luteolis sive flosculis et racemosis ligulis.

MINUS vero [orig: verò] nota Italicis Gallicisque [orig: Gallicísque] tractibus mediterraneis Osmunda, Filix dicta Regia, regiis sane [orig: sanè] ac praeclaris viribus. Multa haec in Pictavium nemorosis silvis, itemque [orig: itèmque] Belgio et Anglia plurima. Maris Filicis radice quasi costis compacta multis, et foliis iisdem, sed neutiquam crenatis. Caule striato, quem bicubitalem folia nonnulla tarsum alamve imitantia aequis ex intervallis stipant, lateratimque emittunt palmares et selquipalmares thyrsos, et florum ligulas oblongas, densis racemulis, Lunariae et Ophioglossi aemulis, aut potius Tamaricis Norbonensis nuper erumpentis, quae ex ferrugineo fucescunt, inque cariosum et pulverulentum situm fatiscunt, seminum speciem aut spem ostentantes. Radices autem amplexae, et toruli complures eostis similes, squamatim sibi incumbunt, ad Hernias, ad ulcera exploratissimi commodi. Quinetiam colicis et spleneticis plurimum [orig: plurimùm] conferunt. Nonnihil calida est, et acris gustus, odoris non ingrati.

[note: Ger. Saumffarn Ang. Oke ferne Bel. Boom varen. ] polupo/dior POLYPODIUM.

EIUSDEM classis sunt Polypodium, Dryopteris, Lonchytis utraque ac Polypodium qui [note: Gal. Polipode. ] dem Romanis Filicula dictum, notius quam [orig: quàm] ut delineatione egeat. Potissimum [orig: Potissimùm] radice, prolixioribus anfractibus, nodulis acetabulisque donata et flagellis Polypi piscis similibus, cuiusmodi fere [orig: ferè] coralli albi sunt: crassitude digiti minimi, intus porracea, gustu nonnihil astringens et subdulcis, querna praesertim haec, sola in usu, nec alia visitur, nisi si quando ma cilentius nacta solum, gracilior, strigosiorque fiat. Sic etiam quibusdam opacis nemoribus paululum folio est adultiore, neutiquam tamen specie diversa, ut frustra [orig: frustrà] faciunt quidam.

DRYOPTERIS, aut querna Filix.

HANC de vultu et de quercu Dryopterim, Filicem quernam dixerunt: folia huic Polypodii sunt prorsum, aut filicis Feminae, minora multo [orig: multò] tamen (non minoribus laciniis) delicatiora, tenuiora, et teneriora: exilibus Iuncis pedem altis plumatim foliorum excrutus ex adverso exacte [orig: exactè] gerentes: aversa item folia, notulis aspersa, non exstantibus, rubiginosis, sed candidis, appictis, serie gemina, secus folii nervulum medium.

Radix vero [orig: verò] longa, varie [orig: variè] inflexa, humi decurrens, fusca, subhirsuta, et villis cirrisve [orig: cirrísve] fibrata, Polypodii (nisi quia gracilior multo [orig: multò] ) perquam [orig: perquàm] similis. Hinc ansa Pharmacopeis minus peritis erroris plectendi fuit, dum huius radices dilutis decotisque miscuissent, à medi co institutis, rati Polypodium hanc esse: quae exitio fuit aegrotis, uti superius in Pliniano Adiantho monuimus. Radici sapor acerbior multo [orig: multò] quam [orig: quàm] Polypodiis, non gratus, et siccitas nonnihil calida, cuiusmodi in Tormentilla apparet, sed huius exitiosa.

[gap: illustration]

LONCHYTIS prima.

ATRIANGULA SEMINE, CUSPIDE, LANCEOLAEVE mucrone, dicta suit Lonchitis, sed hactenus ignota prorsus illa galericulata, quae mirum [orig: mirùm] quantum torsit et transversos sui desiderio egit animos vestigatorum melioris frugis, Guinum, Marantham, Anguillaram, quin vel Commentatorem ipsum pepulit ad Montes Italos, et Germanicos, saepe [orig: saepè] diuque tamen nequiquam quaesita. Idcirco puderet nunc (tametsi non deerat aliquid quod satis bene quadrabat) nostram tenuitatem, multum [orig: multùm] impendio [orig: impendiò] minorem, quasi feliciorem aut diligentiorem, illius Heroicis conatibus intempestiue [orig: intempestiuè] praeferre.


page 364, image: s364

[note: Lonchitis altera] verum [orig: verùm] Lonchitis altera asperave [orig: asperáve] nuncupata, quae Polipodii foliis minoribus, tenuioribus minutiusque incissis, palmos binos alta, psilla Polytrici, Ceterachue [orig: Ceterachúe] radice est. Locis nemoro sis asperis occurrit, uti nobis in Anglia, Belgio, et Basileae, prope montem arduum, uno ab urbe miliare dissito: muscosi apiculi, vermiculorum in modum, praesertim provecta aetate, glomerantur, spemque [orig: spémque] et speciem dant seminis luteoli et racemosi, Oleae ferme [orig: fermè]; tametsi sint evanida rudimenta, uti Filicis.

CARDVI et Acanacea.

MUnificus naturae luxus, Carduorum sive Acanaceorum familiam tam profuse [orig: profusè] auxit, ut non minus operosum fuerit antiquis, omnes differentias nosse, quam [orig: quàm] parum facile [orig: facilè], exacte [orig: exactè] vel describere, vel notis inter se discernere. Quo minus licet nobis utique eorum haerere vestigiis, aut obscuris designationibus, praesertim cum [orig: cùm] longe [orig: longè] plures notioresque [orig: notiorésque] inspectione, quam [orig: quàm] de eorum lectione habeamus Carduos: et nostro saeculo Cardui innotuerint non parum admirabiliores nostratibus, neque uspiam memor ati veteribus. Quare lubuit, si quae possent ad antiquam cognitionem referri, ita expendere, ut interim alias complures species et varietates indictas neutiquam transileremus, eoque hanc recensionem seorsim auspicari et digerere commodius duximus, quam [orig: quàm] Sonchis (quibus cum tamen plusculum similitudinis sortita videbantur) subnectere. Sunt quidem utraque spinosis foliis, latis, et fere [orig: ferè] holeraceis, sed Carduis sui generis peculiare discrimen statuunt capitata muricataue [orig: muricataúe] cacumina, unde Acancea dicta fuerunt.

Carduorum frequentissimi, hi sunt. Acanthium maius, viarum. Acanthus hortensis et silvestris. Scolymos utraque, sive Cinara. Sylibum, seu Carduus Mariae argentatus. Calcitrapa sive myacanthos Theoph. vel Ruell. Tribulus ex Theophr. Atractylis, sive cnicus silvestris Galeni, Pauli, Theophr. primus. Carduus benedictus, sive Cnicus syl. secundus Theophr. ex Ruellio putatus. Crocodilion Fusch: Ritro, seu Rutro Theoph. Anguillare, seu Echinopus Gesneri. Carduus peregrinus Dodonaei. Astone Anguillara.

Rariores sunt. Acanthium Illyricum. Chamaleon albus, niger. Chamaleon non acueatus Theoph. seu Carduus pinus Monspelliensium. Spina alba. Arabibus Bedeguard. Spina alba altera Anglica. Spina Arabica, Mauritanis Sucaba. Leucacantha, radice Cyperi, an Chamaeleon niger Monspelliensium? Eringium Alpinum caeruleum Geneumse, Montanum, Illyricum et Italicum. Chamaeleontha Monspelliensium. Scolymos Theophrasti, seu Eringium luteum Monspelliensium. Spina Solstitialis, quia Solstitiis post sectas segentes in Norbonensi agro, infestis muricibus totos operit tractus, Picnomos, seu frequens aculeata parva Solonensis Cretae, vulgo Crau. Rariores sunt. Carducellus rd radices montis Lupi.


page 365, image: s365

Echinomelocactus Perunianus, magnitudine et effigie Melonis, vallata, sulcata, striata. Hippophaes Hippopheston.

*akanqior. ACANTHIUM.

Germa. Weiß wege distel. Belg. witte wech distel. Gal. Chardon argentin.

MALIM per w legi akanqiwr, vaegrandeve [orig: vaegrandéve] spinax, et vepribus infestissimum, quale est istud creditum, ubique viarum obvium, tadice crassa, à qua folia statim complura emergunt magna serrata, in sinu lanugine obducta, et aculeis horrentibus donata: caule cras so, et striis, spinis, Echinato capitulo, staminibus purpureis referto, et refertis sentibus armato, semine Cnici, sed compressius, Carduo Mariae non absimili. Haec foliis utcumque accedit ad Carduum illum Bulbosum, quem Leucacantha coniectamus.

ACANTHIUM Illyrium.

SUPERIORIBUS annis indefessi laboris Pharmacopoeus singularis amicus noster Valerandu; Donrez Flander Insulanus, ex Sclavonia rediens, huius semen attulit, et Lugduni in Gallia sevit, unde mirae altitudinis Carduus feliciter adolevit. Folia Acanthi magni, vel Sylibi maiora sunt; procera caulis spinosi hasta hominem duobus tribusque [orig: tribúsque] cubitis superat: capitellum Acanthu amplum, floribus stipartum purpureis fert: semine Cnici farctum. Universa planta magnitudine speciem praefert arbusculae, et adeo [orig: adeò] aculeos quoquo [orig: quoquò] versum proten dit, ut nullus subter impune [orig: impunè] transmittere possit.

ACANTHUS SATIVUS et Silvestris.

Grae. *akanqos kai\ a)/kanqa. Germ. Bernklaw. Officinae Branca Ursina. Belgis. Beerenklauw. Offcivae Branca Ursina.

SPINOSA duntaxat thyrso a)/kantos ex Diosco. desctiptione, et columnarum apud Vitruvium epistiliis, vulgatae cognitionis et usus est, nusquam tamen eam nisi satu enatam vidimus, praeterquam [orig: praeterquàm] inter oliveta Monspelliensibus moeniis proxima, et exeunti ex Aegidia porta, inter fontem et rivulum, prope murum, ubi Pharmacopoei colligere solebant ad aenematum emollientium decoctiones, cui solo usui duntaxat etiamnum in hortis sativum habetur: nihilque differt ab illo, nisi mollitie et magnitudine. Videtur Galenus, aut eius amanuenses, quas facultates Dioscorides Acanthio attribuit, Acantho huic assignasse: cuius tamen, vel diurno et diuturno usu teste, radices emolliunt, universaque planta muccaginosa est. Et ubi interpres vertit luxationes, aptius diceret torsiones, ligamentorumve [orig: ligamentorúmve] tractiones, cui medentur, initio [orig: initiò] suavia malactica dolorem sedando, et leniter digerendo, si quid doloris appulsae parti iufluxerit. Nam luxatis artubus potius oberit, fractis et convulsis proderit.

*ku/na=ra. SCOLYMOS, seu Cynara, Cactos Theophrast.

Germa. Strobildorn. Gallis. Artichaut. Belg. Artichauts. Itali. Articoca.

NON à cinere quo gandeat, ut Columella vult, sed potius à cane dictam malunt ku/narar. Huius compluria vesca sunt, sed gratiora: nam sylue stris delibatis caulibus teneriusculis, et capitulis nondum in flores erumpentibus, uti asclli, victitant etiam rustici Itali. Cultu adeo adolescunt et tenerescunt caules et coni, ut gulonibus etiam tragemata minime [orig: minimè] spernen da fiant. Nec sunt Cardui illi, nomine Cactos Theophrast. aliud quam [orig: quàm] Scolymi, quorum descriptiones, vires, et mangonia iamdiu notisima sunt.



page 366, image: s366

SCOLYMOS SYLVEstris, sive Chamaeleontha Monspelliensium.

QUANTUS quantus est, spinis re fertus est ille, usu, quam [orig: quàm] nomine celebrior, Carduus silvestris, coagulatorius, Norbonensi agro plurimus: quem, quia tota facie Scolymum refert aculeatum, Cinaram silvestrem appellamus: Hoc tantum [orig: tantùm] interest, quod [orig: quòd] foliis angustioribus, aridioribus, et multo [orig: multò] densioribus spinis sit. Flores item eleganti pur pura multi, conferti lanugine; quibus coloni, antequ àm in pappos abeant, decerptis, lac coagulant, nul li usui alii illic seruit: tametsi non insuavis gustu, nec absimilis Cynarae. Capita altero tanto [orig: tantò] quam [orig: quàm] Scolymo minora. Semine Cnici, compresso, aut Sylibi. Chamaeleontham vocabant praeceptores nostri.

[gap: illustration]

SCOLYMOS THEOPH. seu Eringium luteum Monspelliensium.

SED Theophrasti Scolymos haud parum [orig: parùm] à Dioscoridea abest, ut facile [orig: facilè] animadvertere [note: SCOLYMOS Theoph. diversa à Synara et Cacto. ] est ex utriusque lectione, et illius plantae inspectione, quam Monspellii Eringium luteum vocant, illiusque loco nonnulli sufficiunt locis à mare remotis. Frequens haec locis maritimis Norbonae: radix pollicem aequat, magnitudine Raphani, sed fuluescens, succo praegnans lacteo, uti Dens Leonis, quae cruda vel cocta estur à nonnullis: numerosos fun dit caules bicubitales, in ambitu circum sparsos, foliis obductos, caulem ambientibus, quae in imo maiora sunt, longioraque [orig: longioráque], virentque [orig: viréntque] intenso virore nigricante, et maculis lacteis passim impressis adeo [orig: adeò] tota horret aculeis praeduris, ut qua [orig: quà] arripias, nescias. Cinarae conum profert, Nucis Moschatae magnitudine, ubi flores luteoli, non Cnici concolores, sed similes: Semen compressum squamis coni coercetur.

SILYBUM, CARDVUS Mariae, et Lacteus.

Germa. Maryen distel. Belgis, Onser diouwe distel. Ang. Our Lady thistell.

LACTEO Carduo, vel Mariae dicto, adeo [orig: adeò] folia Chamaeleontis albi similia sunt, ut non parum [orig: parùm] multis doctis persuasum fuerit Spinam albam esse, quam illi assimilat Dioscorides. Sed quia severiores animadversores, solo magnitudinis argumento, inficiantur, saltem, puto, pro Silybo non respuent, quae lata spina proditur: cuiusmodi est Mariae Carduus, foliis praegrandibus, latis, spinosis, maculis et ductibus lacteis, crebribus, aspersis, viridibus. Caulis bicubitalis, crassus, spinosus, et echino donatus, spinis cincto, purpureo flo re referto: semen Cnici compressum, lapidi exterendo optimum, etiam muliercularum experimento. Imum caulem pullulantem delibatum, et radicem in acetariis alias [orig: aliâs] esitavimus in Italia, ubi risum Germanis movimus. Plebecula muliercularum copiam lactis


page 367, image: s367

illius esu provocat. Dodonaei sedulitas, ut multis aliis locis laudanda, ita plerisque minus tempestiva, ubi ignotis plantis facultates certas asserit, quas è Dioscoride accepit, magno detrimento aegrorum, et experimentatorum, qui quod vident à viro bono, et veritatis amico scriptum, illico [orig: illicò] ut verum arripiunt, et per experimenta mortes agunt. Sic virpius et eruditus Turnerus Anglus, in suis herbariis Alphabeticis Anglicis.

Herbariorum Carlina, è varietate, non genere duplex, non est Leucacantha, sed CHAMAELEON ALBUS, Dios.

Germa. Eberwurtz. Gallis. Carline. Belgis. Euerwortel. Ang. Mylke thystell.

PLERISQUE omnibus officinis persuasum est duplicem esse Carlinam: quippe quam caule donatam, et carentem viderint: Sed hi, si (uti nos) utriusque radices, et utriusque [note: IXIA. ] gummi subflavum vermiculosum, nonnihil pellucidum, odore viroso, gustu et visu etplorassent: demumque eadem radice et flore caule donatam, alias vero [orig: verò] caule carentes: Et alibi etiam proxime [orig: proximè] ubertim enatas, partim caule viduas, partimque utroque donatas, observassent, volentes sententiam mutassent. Idmos accurate [orig: accuratè] expendimus, non procul ab arduo et gelido dicto D. Bernardi monte, atque etiam via qua Is burgo itur Tridentum, locis lapidosis et siccis.

THEOPH. CHAMAELEON non aculeatus, interdum acaulos, alias [orig: aliâs] caule donatus.

SIC videas Monspellio finitimis locis glarcosis, inter Cystos et cocciferas Ilices Carducellum foliis Scolymi non aculeatis, radice nigricante, digiti parui crassitie; cuius caulis palmum, sesquipalmum, et pedem altus, limbum fert intus florum, multis purpureis aggestis et collectis staminibus, foris squamulis lucidis, albicantibus, sibi imbricatim incumbentibus, compactum, visu pulcherrimum. Hunc saepius plusculi studiosi commilitones inibi copiosum collegimus caule carentem, et eodem donatum: flos tamen, folia, radix, gustus, omnia eadem: quin et nobis tunc mirantibus, dictum fuit, hunc caule carentem, cultum, caulem promere primoproventu.

[illustration:

Iacea montana et Caravus pinus Norbonensi.

]

IXIA, sive viscum Carlinae.

[note: Nec Mathioli nec Maranthae Chamaeleon niger pictus, est Diosc. genuinus. ] GUMMI vero [orig: verò] Ixia dictum, Carlinae caule viduae et donatae radici exsudans virosum, et gustu ingratum scimus: venenum sit nec ne, nondum compertum habemus. Sed id asserere possumus, non nisi unam esse plantam utranque Carlinam, uti dictum: quod praestaret istis nostris ampullatoribus docere, quam [orig: quàm] congerie auctoritatum omnia turbare; neque etiam Dioscori. Viscum ullum in nigro Chamaeleonte agnoscit, aut ullius illius noxiae vis meminit, quae pariter nostram fulciunt sententiam. Quid balbutiat de Ixia noster Plantarius Senensis, ne quidem à Ruellio doctus differentiam visci et veneni, alibi dicemus, ubi, sitne illud deleterium intro [orig: intrò] ingestum, discutiendum. Immerito [orig: Immeritò] namque et ingrato animo fastidire videtur Maranthae Neapolitani Chamaeleontem pictum, sibi muneri missum. Nam, inquit, folia rubris maculis nulla habet, non variegata, nec rubet caulis, non exesa, non acris, nec flava radix, caules non digitali crassitie videntur: Quasi vero [orig: verò] ista indicia ei, quem ille Senensis alterum statuit, insint.



page 368, image: s368

Qui norunt Galenum mutuatum è codice, potius quam [orig: quàm] de Dioscoride mera et metipsa verba, ut plurimum [orig: plurimùm] suspicabuntur miscuisse illum albi cum nigro facultates, huiusque radicem venenatam prodidisse: quod neutiquam de isto, sed de albo, propter, ut videtur, gummi i)ci/ar; dixit Dioscorides. Idem contigit saepissime [orig: saepissimè] Arabibus, ut capite de Centaureo, et alibi nonnusquam Galeno, uti de Iride et aliis: nec tamen ullam Theoph. venenatae qualitatis facit mentionem, tantum [orig: tantùm] canes interimere posse ait Sic possunt multa cani et pecori noxia dici, quae sunt salubria homini, ut nux vomica, Doronicum, et alia. Cum [orig: Cùm] autem etymon huius Cardui Chamaeleontis, Dioscoride interprete, à coloris et foliorum varietate deducendum sit: planta sit oportet varicolor, variis in locis, uti Chamaeleo, cuius cutis cuicumque solo incubuerit, concolor fit, iam nigra, viridis, aut albicans. Quantum vero [orig: verò] coniectari licet, nulla est planta, cui magis haec Dioscoridis [note: ERYNGIA. ] nomenclatura faveat, quam [orig: quàm] ERYNGIO vulgari; nam montanus totus caeruleus fit, cam pestris albus, interdum et purpurascens, uti etiam in maritimae ora Sclavoniae invenitur, et ad aedes virginis manufactae Lauretanae, vernacule [orig: vernaculè] Lorette vidimus. Albus vero [orig: verò] secus Rheni et Sequanae ripas, in Germania, et Burgundia prope Maconem, aliosque tractus.

CROCODYLION.

NEc multum [orig: multùm] liquet nomenclaturae huius Cardui ratio, neque descriptio animum explet: et Carduorum tam late [orig: latè] patet familia, tantaque [orig: tantáque] inest similitudo, ut vix ne antiquis quidem probe [orig: probè] aut distinctam, aut cognitam, aut cognitam fuisse putemus. Nam antiqui, Galenus, Oribasius, Paulus, duntaxat verba hinc videntur mutuati, aut è Crateva, à quo Dioscorides et Plinius, qui locis non syluosis, uti ille, sed sabulosis, codicis errore, non suo, oriri scribit. Sed in Cratevae fragmentis desunt verba paucula ista: perifere\s2 o)n kai\ diplou=r w/s2 a)s1pi/s2, rotundum et duplex, ut scutum, vel potius, ut quis posset suspicari, instar aspidis serpentis in spiram vel gyrum convoluti, ut esset quaedam allusio nominis argumenti ad Crocodylum, nisi forte [orig: fortè] eo [orig: ] allusisse nomenclatores videntur, quia Crocodylion aquaticum sit, et ripis fluminum plurimum [orig: plurimúm] degat. Ideoque [orig: Ideóque] ab Aetio mentio facta sit magnae Crocodyliadis iuxta aquas nascentis, ad dolorem capitis. Quin neutiquam [note: CROCODYLIas magna Aetii ] puto istam vim tacitos praeterituros antiquos fuisse inter Elenchos haemagogorum raemediorum, si plantam familiarem notamque habuissent. Nam puerili acclamatione foe lices ominatur in Italia Medicos futuros Senensis Commentator, si haec inibi nasceretur. Potius gratulandum foret Empyricis circulatoribus, et vulgo Scamnidicis vel Montinbancis, quam [orig: quàm] emunctae naris Medicis, qui cum [orig: cùm] è naribus ducendus sanguis est, longe [orig: longè] tutiora et potiora remedia in procinctu habent.

An sit CROCODYLIUM, niger Chamaeleo Maranthae?

MARANTHAE vero [orig: verò] et Anguillarae depictus Chamaeleo, videtur aut verum esse Crocodylium aut certe [orig: certè] germani opinionem sustinere posse, usquedum doctis exactior descriptio, aut planta Crocodylio aptior occurret: adeo [orig: adeò] enim descriptioni accedit, ut illis nigrum esse persuaserit Chamaeleontem. Qui vero [orig: verò] sanguinis è naribus prolectionem desiderat, sero [orig: serò] Crocodylion agnoscet, quia probationis incertus modus, experimentum etiam periculosum et incompertum doctis, non tacituris, si novissent. Carduus vero [orig: verò] quem Fusch. fol. 835. Crocodylium statuebat, huc pariter posset afferri.

RITRO, seu RUTRO Theophrast. Crocodylion Fusch. Echinopus, seu Carduus Echinatus Gesneri, Sphaerocephalos Cordi, Spina Peregrina Dodonaei.

Germa. Welsche distel. Belgis. Roomsche distel.



page 369, image: s369

[gap: illustration]

HAEc inter spinosos carduos valde quam [orig: quàm] elegans, duplicis differentiae visitur, et (quae namque in Anconensi, Romano, et Norbonensi agro ac Auinionensi, habentur, duplae magnitudmis sut) Chamaeleontis ritu variat. Etiamnum siccas habemus, radice exigua, pollicem aequan te, foliis Chamaeleontis albi longe [orig: longè] minoribus, cau le nullo, inter dum exiguo, nonnumquam palmum et alias [orig: aliâs] cubitum alto. Foliis semper proportione exiguis, et Spinae albae modo profunde [orig: profundè] incisis. Echinus illi caeruleus, eximia caerula purpurescens, orbiculatus, spectatu iucundissimus, et magnitudine, quanta spherula lusoria. Semen et eius glumae similia Spinae albae: nullas tamen sursum rectas procul vaginulas aculeatas porrigit: tametsi sint acero sae intus et lanuginosae, uti in spina alba. Rutrum sive Ritron Theophrasti censet Anguillara: qui tamen proximae, ut videtur, immemor descriptionis, eandem spinae albae notis accommodat, [note: Fuschii Crocodilion. ] iisdem ferme [orig: fermè] verbis, Altera, quam Crocodilion Fuschius putavit, prorsus genere eadem huic est, sed magnitudine impense [orig: impensè] maior, ut plurimum, visitur: In silva tamen Valena, qua Gangem oppidum itur, collegimus caeruleam, et hanc excaulem, et caule palmum alto praeditam, quae alibi ad duos, ternos et quaternos cubitos assurgit. Echinus candidus est, non caeruleus, et cum [orig: cùm] maximus et rotundus, magnitudinem mediocris Arantii assequitur: semine alterius, sed multo [orig: multò] maiore. Cauli imo secundum longitudinem striato, adnascuntur permagna folia, et Acanthi similia, spinosa. Belgici horti et Britannici hanc spectaculo alunt, ubi luculenta magnitudine Spina peregrina dicitur.

ka/nqa leu/kh SPINA ALBA Bedeguard Arabibus.

[gap: illustration]

ARABICO idiomate Spinam albam Bedeguard vocant, nec ta men villis notis notiorem faciunt Mesues aut Serapionis interpretes. Quaenam autem verior sit ex permultis, quae proditae sunt, paucis dicendum. Plusculis superioribus annis in horto Patavino illustrissimi Sena tus Venetorum, indicante Melchiore Guillandino, inibi praefecto (qui in stirpium historia quaetae sit peritiae, et indefessi laboris, non nisi perdocti norunt) visus fuit Carduus totus albidus, inferne [orig: infernè] lanugine incanior, quam superne [orig: supernè]: folia Chamaeleontis minora in regionibus siccioribus: nam quem in Anglia sevimus, latiora aliquanto [orig: aliquantò] habuit: fuitque caulis bicubitalis, interdum tricubitalis, digitum crassus et incanus totus: Echinos marinis similes, rotundos habet: quando florent, ex albo


page 370, image: s370

purpurascentes. Inter quos defluentes sese in summo multo [orig: multò] altius erigunt ternae, quaternaeve papposae glumae confertae, rigidis, mucronatis tunicis, semen claudentibus oblongum, avenae excorticatae aequale et simile. Haec posterioribus et acuratioribus peritiorum sententiis omnium maxime [orig: maximè] quadrare videtur Spinae albae. Semen tamen cuiusmodi diximus Avenae aut Secalo similius, sed rotundius Cnico. Non est haec, quam sibi missam olim Pata vio Senensis dat, ceteris omnibus iugulatis sententiis, ut suam ambitiose intruderet ridendis argumentis, et plus momenti allaturis ad suam ipsius, quam [orig: quàm] ad aliorum refellendam.

SPINA ARABICA, sive Suchaha Mauritanis.

CONSEQUUTIO docet hanc Carduum quendam Arabicum esse, non arborem: nec tantum [orig: tantùm] natali solo, sed potius facultate diversam esse ab Alba spina: et tamen hic [orig: hîc] quidam profligati pudoris scriptor viros lectione et omnium artium exercitatione cultos gratis incommodo posteritatis lacerat: doceret potius, cur non sit haec spina Arabica una ex Aegyptiis, aut cur non possit congener esse, Dioscorides similem albaespinae, natura nempe [orig: nempè] dicit, quia stringere asserit. Illa urinas ciet, convulsionibus prodest: haec si astringit, filamenta ductusque [orig: ductùsque] fibrarum rugat, et convulsionis causam impingit, inculcatque [orig: inculcátque] materiam. Quare hic kata\ fu/s1ir non vires, sed figuram interpretandum: nec enim, uti aiunt, duo capita repetit, et locis divulsa eadem an vero [orig: veró] quod Phylosophis summis contigit, sit mnhmo/nikor ama/rtima, id Commentatori propinamus: non litibus, sed modestis et parcis disqui sitionibus dirimendum. Quando utriusque vires caedem: Et videntur huic potius subdi debuisse succedaneum Bedeguard sive Cynorodi glomeruli ex varii coloris filamentis convoluti, quam [orig: quàm] illi: nam astringere hanc signantur notat: illam potius digerere.

TOMENTOSUS carduus Anglicus, aptiorne videtur descriptioni Acanthae Leucae, quam [orig: quàm] superier Patausnus?

[gap: illustration]

NEc longius abest à genuina Dioscoridis Spina alba haec, quam [orig: quàm] superior memorate, facie, caule ternum quaternumve [orig: quaternúmve] cubitorum, inca na lanugine obsito, Spinae albae Patavinae, aut Scolymi silvestris similibus. Florum capitula rotunda, compressa, Echinum marinum, (quum nondum hiat) belle [orig: bellè] referunt, aculeis mollioribus, villosisque quasis Arachneis sericeisve Filis concinne [orig: concinnè] riticula tim implicata. E quibus per maturitatem staminea purpurea florum, Cynarae aliquanto [orig: aliquantò] minorum, exseruntur, succrescente semine Sylibi, rotundiore, corpulentiore. Radix magna, fusca foris, intus alba, Personatae similis, gustu non ingrata, diuretica. Frequens haec in Angliae collibus strigosis agri Sommerseti, iuxta aedes generosi huius historiae perquam [orig: perquàm] avidi et studiosi Eduardi Saintloo.



page 371, image: s371

CARDVUS bulbosus Monspelliensium, an sit Leucacantha Dios?

[gap: illustration]

PAVIO superius spinam Albam, propter folia candidiora quam [orig: quàm] albi Chamaeleontis sic dictam, è Pataninis hortis recensui mus: unde liquet hanc Albam spinam ab illa non parum dissidere, contra [orig: contrà] quam [orig: quàm] nonnullis persuaserat vocum parilitas: illius namque descriptio satis plena, huius fere [orig: ferè] nulla, praeterquam radicis quae Cyperi descri bitur. Tametsi ex Dioscoridis serie et aliis coniecturis dignoscitur hanc esse spinosum quendam Carduum, non arborem solido ligneoque [orig: ligneóque] trunco, ut audet affirmare nuperus quidam scriptor, non invenustus Philologus medicus. Hanc autem Monspelliacam hic [orig: hîc] depictam si Mathiol. novisset; potius puto, Albam spinam opinatus esset, quam [orig: quàm] Carduum Argenteum Mariaeve dictum, cui radices Cyperi nullae, reliqua indicia aeque [orig: aequè] incerta omnia. Locis udis et pratensibus Monspellium circum Carduus hic oritur frequens, inter Narcissos et Aristolochias, cui folia palmum alta, pinguia, aut crassiora, in ambitu laciniosa et serrata Acanthii modo visuntur, tenuibus spinis ambientib. Caulis binos cubitos altus, gracilis, cui in summo capitula, floribus purpureis stamineis oppleta, semine Cnici, sed minore. Radices multae, confertae, ex uno quasi nodulo aptae, in multos oblongos globulos diductae, Asphodeli, Cyperive [orig: Cyperíve] modo. Quae nobis persuaserunt gustu explorantibus, et etiamnum haec scribentibus, nullam stirpem propius accedere ad Leucacantham mandenti multum glutinis exhibet radix, nonnihil caloris et tenuium partium, tametsi amaroris pene [orig: penè] nihil. Sed malumus vera et nobis comperta prodere, quam [orig: quàm] rerum naturas apparatu mendacionum ad nostram gloriam detorquere, aut apros appingere Silvis.

CARDVUS Pratensis Tragi Acanthi facie.

[gap: illustration]

INTER Acanthum et Acanthium, medius videtur Carduus ille pratensis, luculentae magnitudinis et venustatis, pratis Helvetiae et Germaniae familiaris: Folia namque habet Acanthii, sive Brancae ursinae similia, divisura et ortu paria, sed molliora, flaccidiora, pal lidius virentia sunt, in caule quaternum quinumve [orig: quinúmve] cubitorum flo res congesti papposi, Senecionis maiores, ex luteo purpurantes: semenque [orig: seménque] Cnici multo [orig: multò] minus. Radix prolixa, crassa. Morganus noster Londini alebat in horto.



page 372, image: s372

CARDVUS STELLATUS, seu Calcitrapa et Tribulus Ruellii Coronopus.

NON minus notus quam [orig: quàm] infestus Calcitrapa vulgo nuncupata; quia non manibus, sed calcibus atteritur, passim ubique segetum et viarum obvia. Radice longa, colore fusco foris. Folia lanuginosa, lacinia, undulata, profundiora, quam [orig: quàm] Erucae, Coronopi modo, caulis sesquipedem altus, multos turiones promit, qui radiis stellatim distincti, mucronati, acutissimi, Calcaris speciem referunt, floremque Attractilidi similem purpureum claudentes. Semen exiguum, rotundum, compressum, Lenticulae simile. Decocto huius radicis plurimum [orig: plurimùm] utuntur plebei ad calculum exterendum, urinasque [orig: urinásque] ciendas, uti et semine contuso, cui tanta vis, ut etiam anastomosi facta venarum emulgentium, aut ureterum cruentum lotium proliciat. Hanc non novisse, aut neglectui habuisse, multis in Iocis contemptum Medici parit. Tanto [orig: Tantò] minus decuit istum Medicum et Commentatorem indictam praeterisse.

SPINA SOLSTITIALIS, Aurioles Provinciabbus, an Pliniana?

[gap: illustration]

STELLATO Carduo similis, nec minus nobilis Spina, seu Stella Solstitialis. In Galloprovincia tanta feracitate luxuriat, ut segetum incremento non parum officiat, et messorum manus pedesque [orig: pedésque] saepisime [orig: saepisimè] cruore et vulnusculis afficiat: radice parva: folia incana, lanuginosa, caules multiplices secundum longitudinem ambientia, pinnatim utrinque surrecta graminis magnitudine, quasi pennae suae arundini affixae, aut innatae, et quaedam striarum tentamenta: murices tribuli terrestris maiores sunt, Cardui stellati similiores, fului, lucidi, rigidi, pum gendo valde quam [orig: quàm] infesti, praesertim Solstirio exacto, quum maxime [orig: maximè] exaruerunt, tunc enim sepes harum aggeribus soliti sunt arma re coloni. Flores Cardui stellati, sed filamentis luteis: semine Cnici paruo, paleo colore. Balneis admiscentur ad tineas et Lichenas: stillatitiam dicunt tuberosas laringis glandulas et scrophulas sine dolore dissipare.

Empyrici etiam eiusdem stellis crura praetumida frequenti ictu aperiunt, et sanguinem vulnusculis eliciunt, uti idem agifolii ramis soliti sunt, ipsi meriti ut non crura, sed terga flagris lacera gestent.

ATTRACTILIS.

EST Attractilis Cnici silvestris species Diosc. Gal. Plinii, Pauli, et Aetii suffragio. Ea plerisque locis, praesertim Norbonensis Galliae, floribus, tum purpureis, tum luteis sponte [orig: spontè] oritur. Radix digiti crassitudine, folia longa, magnis incisuris et aculeis in ambitu: caule bicubitali, spinoso, cavo, et capite spinis horrido: flore stammineo, luteo, vel purpureo. Semen Cnico simile, sed minus, et nigrum. Colitur etia in Belgicis voluptatis causa et fimbrosis.

CARDVUS Benedictus.

QUEM benedictum, seu felicitatum Carduum plebeius consensus nuncupavit, alteram Cnici silvest. speciem esse iamdiu doctis nobisque [orig: nobísque] ex collatione perpendentibus persuasum est, ea omnibus usu et visu cognita est. Hanc colunt magno studio Chymistae


page 373, image: s373

et clinici, morbi Gallici linitores. In arduis alpibus Galloprovinciae prope Monsterias Marignols vocatis, ubi undique effodiuntur Crystalinae, Irides, et varii coloris alii lapides, cres cit: in summo montis rigidior et aliquanto [orig: aliquantò] minor hortensi. Senensis suo more mordet, et nihil docet. Nam eius Attractilis nullis depicta aut asserta verbis iacet spectanda, non ut nos certiores, sed ut dubios reddat: parum enim Dioscoridis descriptioni aut receptae Attractilidi accedere videtur: utrum vero [orig: verò] illius silentium, an pictoris in exprimendo solaecismus et cacosilia, incusanda sint, viderit lector. Forte [orig: Fortè] huc nullo delectu intrusa fuit, quia in penul timis illis Commentariis abfuit, nec dum ulla certa, ut videtur, auctori nota fuit. Ideo suo more, ne nihil ibi egisse videretur, velitandi ansam arripuit: ait Attractilidem non esse Carthami silvestris speciem, duntaxat quod [orig: quòd] argumento triviali sanguineum sucum non remittat. Haec iamdiu sibi scripturo obiecerat Ruellius: et responderat, non quovis anni tempore, sed messibus praesertim, nempe maturo et copioso succo, id depraehendi: tunc enim nonnihil cruenti coloris emanare. Quod etiam Lutetiae in vireto Ioannis Hebraei singularis Rhiso tomi meminimus iam multis annis ostensum nobis in Attractillide: etiamque Monspellii in benedicto Carduo et Carthamo idem comperimus: nam florum et succorum colores, odores, aliaque accedentia incrementa, decrementaque [orig: decrementáque], assequuntur aliis locis et temporibus alio modo Quin multa succo sunt aut fuluo, aut purpureo, in quibus non nisi affrictu, maturatione, maceratione, aut expressione percipitur, ut in Androsaemis, Rheadis; Papaveris radicibus incisis, Verrucaria, sive Tornesole, et aliis plerisque. Sed tectam ambitionem prodit imprudentia, nam qui vidisset antiquis classicis medicis nixum Ruellium, Galeno, Dioscoride, Aegineta, Aetio eorum sententias, contra [orig: contrà] quam [orig: quàm] solitus est, in capitis calce reticuit.

Sequanorum Cirsium luteum, an ACARNA et Erysithal Theoph?

INCULTIS et aridis Ericetis visitur carduus quidam, quem Acarnam Theoph. aut Carlinam Silvestrem, alii Erysithalem nuncupant. Exigua radix, folia Carlinae aut Attractilidis, minora, spinosa sunt. Caulis gracilis, rotundus, cubitalis, quo tria quatuorve [orig: quatuórve] tu bercula echinata aut acanacea geruntur, radiatis stimulis cincta: è medio patuli, Echyni ex eruntur flores, ex luteo pallidi, sed multo [orig: multò] minores. Hanc Anguillara Erysithalem fecit, Sequani Cirsium luteum vocant.

PICNOMOS Cretae, Salonensis Galloprovinciae.

UT pusillus ita pulchellus et rarus est Carduus, quem solum [orig: solùm] in arida spatiosaque maritima planitie, inter duas antiquas urbes Arelatem et Salonem, cui quia, ut coniectura fert, cretaceum solum subest, nomen vernaculum Crau inditum est. Aedicula media in planitie est olim D. Martino sacra, prope [orig: propè] quam ex adverso minoris diversorii hic Carduus nobis pri mum lectus fuit, uti etiam aliis postea [orig: posteà] locis incultis et deviis. Radice est exigua, mansu quidpiam glutin osi praeferens, longa folia secus longitudinem cauli adhaerentia, Chamaeleontae Monspelliensis modo, sed angustiora multo [orig: multò], in ramis magnitudine Calcitrapae, et illius modo in ambitu sparsa, spinosa, longisque [orig: longísque] aculeis adeo [orig: adeò] stipata, ut arrepturo nihil pateat aditus. Um bellae numerosae, flosculis Senecionum aemulis, luteis, pallentibus conflatae sunt, quae in pap pos duriusculos Attractilidis modo evolant, semenque exiguum Cnico simile relinquunt paleaceum. Haec quo [orig: quò] sit referenda, nescimus, nisi inter nigri Chamaeleontis species.

Picnomon non asseveramus, sed quia spinis munitissima est, significationi alludentes, ita vocitamus.

DIPSACI fativi Fullonum, et sponte nascentis LABRI VENEREI, discrimen.

QUASI sitibundus potorve [orig: potórve] vocatus fuit hic carduus, quod [orig: quòd] foliorum iuxta caulem alis et cavo plerumque rorem aut imbrem excipiat et seruet. Eius autem varietas


page 374, image: s374

dup lex hodie nota vulgo est. Nec enim videtur solo cultu eve nisse, ut Fullonum Dipsacus aculeis aduncis, recurvis et rigidioribus, à Labro Veneris sponte prodeunte tantum cultu distet. Nam pleraque omnia culta molliora et teneriora, minusque [orig: minúsque] spinosa evadere solita sunt: at hic sativus capitibus est reductioribus, oblongis spinis, crebribus, aduncis, ter ram versus reflexis, adeo [orig: adeò] rigidis, ut stamina carpendo et vellendo filamenta non facile [orig: facilè] effringantur.

VIRGA pastoris.

SED alter mollioribus, minoribus surrectis, nec aduncis, longioribus multo [orig: multò], imbecillioribus: foliis item mollioribus, minoribus, haud dissimilibus, capitula crebribus, et bituminosis trifolio similibus. In Anglia Cantia secus vias et suburbia Rhiae Sandvicium.

Tertium et minimum, non adeo [orig: adeò] frequens, usui incompertum nam cetera duo refrigerantis et siccantis sunt facultatis. Cancerosis ulcerationibus multum [orig: multùm] conferrentibus.

CNICUS Carthamus.

MOrdacem pungendo spinosuque [orig: spinosúque] carduum Cnicus significat, purgatricem autem eius facultatem Carthamus: Non est autem regionum Septentrionalium nisi culta et inquilina: ubi tamen laeta adolescit, sed non parum virium purgantium semini decidit. Nam Orientale multo [orig: multò] facilius et utilius minori quantitate purgat. Norbonense, ut quod Masssil larges quatuor à Monspellio leucis colitur à Pharmacopoeis, imbecillius multo [orig: multò] est, utque quod non minore quam [orig: quàm] duarum unciarum, sed salte unius et semissis mole, alvum subducat, nec obstructiones meseraicarum aeque [orig: aequè] reseret. Quia satis innotuit plura adde re non operaeprecium fuit, cum [orig: cùm] etiam de Carduo Benedicto congenere satis cognoscatur.

CARDUNCELLUS montis Lupi.

[gap: illustration]

IN Norbonensis agri montanis, ad montis Lupi ima, Meridiem versus oritur prope pusillum amnem aut torrentem haec Cardni species omnium minima, eoque Cardum cellus nobis nuncupata. Plantulae huic radix est implexa, alte [orig: altè] humi depacta, à qua mox foliola pluscula, exilibus et altis divisuris dentata. Caulis vix spitameus, laevis et gracilis: humi demissus, flos seu caput, maius quam pro foliorum responsu, spinis horridis, foliosis cinctum florem claudit purpureum Attractilidis, cui etiam folia ipsaque universa planta valde similis est, sed longe [orig: longè] similior Aetii Attractilidi, purpurea flore vocata, forte [orig: fortè] et eadem: usus incognitus, quia planta vix nota.

Vulgo Astone Italica Anguillarae, Spinam Ceanoto Theoph. tametsi multa nisi radicis nota vaga.

PAtavino agro subter humum prolixe [orig: prolixè] propagantur huius radices. Folia similia, sed spinosiora quam [orig: quàm] Sonchi: caulis striatus, cui summo insunt parvuli multi Echini purpureis staminibus florentes, et in pappos ubi maturuerint evanescentes: Semen parvum, et simile Cnico.

ACULEOSA Gasae, an Polyacantha Theoph?

CArduus ille tritae cognitionis, qui spinosissimus Polyacantha merito [orig: meritò] videtur: adeo [orig: adeò] enim quasi densis villis senticosis obvallantur tum caules et folia et foliorum capita, ut quacumque intueare, multas spinarum phalanges animadvertas: flos illi puniceus et purpureus. Capita echinosa, olivam aequantia. Caulis sesquipedem altus: folia spinosa Acanthio, minora, nec lanuginosa, sed ex atro virentia, radix fibrosa, numerosa: Haec tametsi, ut plaerisque spinis tefertissime [orig: tefertissimè] aculeosa sive Polyacantha dici potest, non tamen continuo [orig: continuò] Theoph. sit aut Gasae, quae videtur ex subfruticum genere: Tametsi putet quidam Polyacantham.



page 375, image: s375

Vescum ERYNGIUM Marinum: Campestre, Mediterraneum et Montanum.

[note: Ang. See holye Belgis. Meer wortele. ] GRAECI Philosophi Eryngium quasi e)ru/ghr, sive ructum dictum autumant, quia caprae quae morsu surculum Eryngii praeciderint vel deglutierint, cunctum gregem pone sequentem quasi stupore attonitum sistunt, donec Eryngium ructu reiecerint. Quam [orig: Quàm] parum pespicue [orig: pespicuè] calamus humanus, etiam res minime [orig: minimè] suapte natura obscuras describat, vel hinc liquet, quod [orig: quòd] cum [orig: cùm] Dioscorides oratione dilucida Eryngium repraesentarit, tamen nondum liceat statuere, utrumne [orig: utrùmne] Marinum dictum an vulgare Montanum insinuarit. Omnia tamen indicia propius Marinum referunt, quam [orig: quàm] vulgi Montanum, duntaxat loci mentionem excipias, notam lubricae fidei, et non adeo [orig: adeò] magni momenti. Ma rini primum [orig: primùm] folia teneriuscula sunt, neque statim aculeata, eoque in acetaria veniunt, quemadmodum Crithmum aculeatum, seu Pastinaca marina, huic natalibus proxima: Deinde lata, spinosaque [orig: spinosáque] fiunt, extremo ambitu minus profunde [orig: profundè] sinuata et asperiora quam [orig: quàm] montani gustu etiam plus gratiae et aromaticitatis habent, ambitumque asperum: adolescenti spinae succrescunt: et cauli magis sphaerica capita insunt, rigidioribus aculeis stellatim circumdata, [note: Montanum caeruleum. ] ut vult Dioscor. color vero [orig: verò] utrique variat, sed vulgari non nisi variante loco. Marinum ipsi vidimus ad Aquas Marianas et alia complura litora, colore caesio, albo et viridante: Radix ei longissima, et quae denos duodenosve [orig: duodenòsve] pedes excedat, crasior etiam quam [orig: quàm] Montani, odoratior, cibo, medicamento gratior, efficatior: non enim nisi hac deficiente utuntur docti illa, non perinde freti viribus illius. Aspera Maritimum amat, editiora: vix numquam enim in monte Ceti et similibus inter aedita saxosa occurrens, sed semper [note: Campestr. ] depressis, asperis, vel arenosis, incultis locis, interdum sesquimiliare à mari remotis. Campestrem vero [orig: verò] superius cum Chamaeleonte, cui magis accedere putabamus, contulimus, et obtulimus iudiciis emunctis: tametsi ab isto, colore, et foliorum laciniata alte [orig: altè] incisura magis, quam [orig: quàm] natura distet.

ALPINUM caeruleum Genevense perquam [orig: perquàm] venustum Echinis Dipsaci.

[gap: illustration]

HVIUS Eryngii inspectio tantae voluptati est homini plantarum noscendarum cupido, ut facile [orig: facilè], non modo [orig: modò] labores herbarios intempestiue [orig: intempestiuè] improbos levare, sed etiam ad magis indies vestigandum excitare valeat: mirae namque est elegantiae: universus renidet colore caesio, caelestinae purpura, hilariore multo [orig: multò], et quam [orig: quàm] in vulgari montano vividiore: radix Enulae pene [orig: penè] par, Eryngio concolor, similis, et similiter odorata: caule erecto, ferulaceo, sesquicubitali et bicubitali, striato, quem folia per intervalla ex geniculis orta ambiunt radiatim, superne [orig: supernè] mollicella et delicatiora, quadantenus Eryngii Campestris, spinulis pluribus, sed ignavioribus. Ima autem statim à radice exeunt folia hederacea, ambitu delicatius serrata, laevia Trachelii, aut Epimedii à nobis depicti. Capitula echinata, similitudine et magnitudine Labri veneris, sed colore foris caeruleo. In arduis montosis Iurae pratosis, et finitimorum Genevae imminentium montium iugis, atque etiam Claudii celsis reperitur: radix nigra foris, intus candida, boni odoris, gustus Eryngii.

HIPPOPHAES Hippophaestum.

OPEM pollicetur veterinariae Hippophaesti nomenclaturae explicatio: fa/os2 enim vox, non


page 376, image: s376

modo [orig: modò] lucem, sed etiam salutem, praesidium et remedium signat. Hanc fulloniam Dioscorides tradit ac scite [orig: scitè] sic delineat, ut nullum paulo [orig: paulò] diligentiorem vestigartorem, siquidem eam nactus fuerit, latere queat: quo [orig: quò] factum ut iamdiu desierimus quaerendo nos torquere, cum [orig: cùm] post lustrata multa litora, praesertim Tirrheni et Norbonensis maris, ubi quidam spicileguli scriptores oriri sibi et nobis falso [orig: falsò] persuaserunt, nullibi aliisve amicis magis sedulis comparuerit: aut uspiam in usu esse fullonibus Mediterranei, vel Occidui maris accolis audire à quoquam licuerit: fidem tamen gratiamque habemus fidissimo nec vulgari amico, huius historiae peritissimo Anguillarae, qui sibi hanc visam coram verbis nos certiores fecit. Sabulosis Peloponnensis maritimis oritur, vocaturque vulgo [orig: vulgò], inquit, Spina Purgatoria: radicibus palmum longioribus, lacteum sucum frangendo fundentibus, amarifsimum, odore gravi. Florem aut fructum tunc non vidit: cetera similia Hippophaesto fuerunt. Huius fulloniae multa hodie simplicia vices supplerent; quemadmodnm Cardui Dipsacive [orig: Dipsacíve] plantae fativi fullonibus ubique idem commodi praestant, quos tamen antiquitus ad vellendos carpendosve [orig: carpendósve] pannos usurpatos fuisse, nulla in Dioscoride mentio: huius vero [orig: verò] multa, cum [orig: cùm] apud alios, tum apud Theophrastum, qui Hippopheos, non Hippophaes vocat, et paracanthophyllis, sive iuxta folium spinas habentibus, ut sunt Anonis et Tribulus, accenset, quod indicium certius est, nostro in solo non provenire.

HIPPOPHAESTUM, nominis usu, forte [orig: fortè] et effigiei quiddam commune cum superiori habuisse.

SED haud perinde nota fuisse videtur, atque superior fuit antiquis haec: quippe cuius Galenus et Paulus non meminerint: Cum [orig: Cùm] tamen hic Hippophaestum exscripserit ex Dioscoride, qui etiam paucis verbis incertisque [orig: incertísque] describit, cauliculo floreque [orig: floréque] viduam, spinosis fo liis plantulam, fullonis spinae specie, qualem è Norbona advectam se vidisse, eruditior autoum lectione, quam [orig: quàm] stirpium inspectione, undequaque literatissimus Ruellius, suis commentariis mandavit. At eandem nos putamus illam Norbonensem spinosam Echinatam, Ritro Theophrasti inter spinas dictum: qua de re iudicium peritissimo cuique deferimus.

ECHINO MELOCActos, sive Melocarduns echinatus Indiae occiduae.

[gap: illustration]

QUEM non iuvat in hoc mirae raritatis et venustatis Carduo, sollertem Naturae opulentiam contemplari, is se putet averso natum ingenio à lautiore Philosophia. Hanc autem sponte edunt novi orbis insulae occiduae, praesertim ea quae Divae Mar garetae sacra est, unde reduces naucleri Anglicisoris, Morgano peritissimo et perquam [orig: perquàm] liberalis ingenii Civi, et Pharmacopoeo Londinensi, attulerunt: in cuius officina iustructissima, pleraeque eiusmodi stirpium novarum deliciae servantur, quales suis locis appinximus. Sit ne caeli Europaei patiens huius semen, nondum scimus; sed primo Vere experiemur. Videtur autem hic quasi quidam naturae Cinnus, ex Pepone, Melone, et Carduo coaluisse: eoque [orig: eóque] nos Echinomelocacton, sive Melocarduum Echinatum, signata magis quam [orig: quàm] recepta nomenclatura vocavimus: Turbinata illi metae effigies, torulis, callosisque [orig: callosísque] quatuordecim quasi costis canuleata, à sessili et latiore basi secundum longitudinem in conum obtusiorem coeuntibus [orig: coëuntibus]: ex quo, quafi vertice, emicat tomentosa, ut in Cynara, cericea


page 377, image: s377

bombax admodum [orig: admodùm] farcta et delicata fere [orig: ferè] quasis lapidis Amianthi, qua involuuntur mucronatae vaginulae, siliquosae, sanguineae, Capsico concolores et similes, sed perquam [orig: perquàm] exiles. Semine pusillo, rotundo, Amaranthi plenae, multis setis croceis superne [orig: supernè] sese exserentibus, sed rigidis et pungentibus. Dorsa autem summa striarum, qua [orig: quà] latius protuberant, exserunt infestos veluti Istricis aut Echini aculeos aduncos, corneos, denos, et duodenos quasi hamos, radiatim septenas ut plurimum [orig: plurimùm] stellas effigiantes. Adeoque universum corium armant instar Echini, vix ut inultus manu premas. Est autem cutis externa callosior, crassiorque tota, Aloes aut Cucumeris colore et concretione. Caro subtus albicat, pinguis, flaccida, Melonem aut adipem referens. Gustu insulso et acidulo, non ingra to, aqueo, refrigerante. Cuius frustrum ex eaque decoctum experiendi causa voravit et hausit innoxie [orig: innoxiè], vir impendio doctus, et pius D. Foxius Anglus. Quasi autem Melo foret interiore et superna sui parte, quae flori subest Acanaceo, carnem firmiorem dissepit mem branula per medium iens, sellulamque efformans, fere [orig: ferè] qualis Cucurbitae. Sed seminis vi fungosiore minusque [orig: minúsque] compacta medullam inibi involuit. Eius natales qui viderunt tum naucleri, tum familiares quidam, maritima sabuleta esse referebant: cum [orig: cùm] maturuit Peponem mediocrem vel maximum Melonem aequans, novemque et unius trientem libras pendebat haec. Humi sessilis est, nuspiam comparentibus nequidem foliorum foliorum vestigiis in ipsa pla nta aut radice, quae exilis est, aliquot appendiculis vimineis, pullis, prolixis, firmis, nee fractu facilibus, sparsa.

Poterion. Tragacantha. Ononis. Varietates. Natrix Pli. Recentiorum.

POTERION aut noura/d.

QUOD nervis peramica sit, noura/da vocarunt, et Poterion forte [orig: fortè], quia potrix paludosi riguique soli amans sit, ut dicit Dioscorides, qui fruticem hanc ramulis et foliis Trag gacanthae apte [orig: aptè] confert: einsmodi namque primum [orig: primùm] vidimus multum in quadam areola horti Patavini, opera erudissimi Guillandini. Deinde ex australi tractu Pedemontanae regionis vulsu nobis misit peramicus iuvenis doctus Pharmacopoeus Massiliensis Iac. Rainaudetus. Sparsa et late [orig: latè] porrecta fruticat, multis cauliculis exilibus, cortice nigricante, tenui vestitis, etiam atidis, non rectis uti Tragacanthum, sed ultro [orig: ultrò] citroque flexis et ordine [orig: ordinè] intortis, uti in Nepa aut Corruda. sic etiam spinulae nulla serie digestae, sed multo [orig: multò] delicatiores, quam [orig: quàm] Tragacanthae, et minores, passim cancellatim et reticulatim implicantur foliis nudae. Foliola non albida, sed nigricantia, quae non ex aculeis, sed è caule fibrillis delicatissimis, triplo [orig: triplò] quam [orig: quàm] Tragacanthae minoribus Lenticulae modo vel Astragali exeunt: Semen pusillum, rubellum, Sumacho simile, et minus. Hunc receptum scimus viris Doctis. Nec miramur tantopere [orig: tantoperè] visum fuisse accedere ad Tragacantham, ut congener esse videatur Mathiolo, qui suum Poterion Constantinopoli, nempevendibiliore [orig: nempèvendibiliore] et plausibiliore loco, sibi ab Oratore Imperatorio missum dat. Cum nihil aliud quam [orig: quàm] Tragacantha sit, aut ex eius icone de pictum: non enim spinae, non cortex similia, neque in spinis folia, neque multa alia à vero dissidentia. Idco [orig: Idcò] vir prudens suo honori pobe [orig: pobè] consuluit, cum [orig: cùm] descriptionem tacuit, ut solitus est: verumtamen dicit esse Tragacanthae simile, sed verius dixisset eadem esse.

TRAGACANTHA hircinos spicillos et aruncos imitata.



page 378, image: s378

VERA Tragacantha, cui spinularum barbulae vindicant nomen, plurima fruticat in Galloprovinciae prope [orig: propè] pomeria Massiliae in marinis collibus ad Austrum devexis, aliisque finitimis locis passim multa, vernaculo ibi vocabulo Barbe Renard et Ramebenc, id est, vulpina barba, et surculus hircinus vocatur. Frutex humilis, densus, totus ca ndicat, uno cespite multa copia aggestus. Radice alba, longa lignosa, crassitie digiti, proli xis flexibus subter humum mersa. Caulis cum [orig: cùm] procerrimus cubitalis, ex quo spicula foliata utrinque quasi pinnis oriuntur, quae ima et vetustiora, nihil aliud quam [orig: quàm] veprem, aut aristae spina nudatae effigiem ostentant. Superiora pallentia perpetua sunt, etiam peregrino solo, uti Me chliniae, ubi domi, totam glacialem hiemem fovit mercator industrius et harum amantissimus Georgius Ric. Caulis ab una radice multiplex, rigidus, lignosus, candidus, quem vestiunt spinae foliatae, vepribus rigidissimum, staellis horridum. In summo inter spinosa folia et spinas stipantur multi flosculi invicem collecti Gentistellae similes, sed albi. Siliqua etiam numerosa, recta, Ciceris aut Genistellae spinosae modo, sed multo minor et candida, in qua semina exilia, albicantia includuntur, Sinapi magnitudine, angulosa. Illic planta nullius usus, sed negotium dedimus cuidam illic amico, ut radices vulneraret, ac si quippiam Gummosi deflueret, servaret: sic nos in Terebintho, Lentisco, inibi lacrimas compereramus, quamvis exigua quantitate.

ONONIS aut Anonis Asinaria, sive nocua Offic. Aresta bovis.

SPINOSA haec, cui pruriginosi et strigosi Aselli sese lubenter affricant, Ononis quasi Asinaria Graecis dicebatur: aut potius Anonis quasi inutilis noxiaque [orig: noxiáque], agrum defrugan do et aratrum sistendo, quo [orig: quò] vulgus alludens, etiamnum Arestum bovis vocat: adeo [orig: adeò] namque plene [orig: plenè] respondet descriptioni nostra ubique fruticans, ut qui quodam ostentandi studio veram insiciantur, ipsi si non ut o)/noi ridendi, certe [orig: certè] inutiles balbutiores et nocui bovis studiie, sint habendi. Quamvis in plaga calida frigidaue [orig: frigidaúe] fruticat flexilibus pluribus, sesquicubitalibus et bicubitalibus surculis, per initia cum [orig: cùm] adolescunt proxime [orig: proximè] et subter folia nonnihil geniculatis: postea [orig: posteà] spinis armantur adultiores facti, et floribus ornantur ut plurimum pisi purpureis, in pallidum languentibus: demum siliquae erumpunt exiles, ubi semen, radicibus instar funi um flexilibus et tenacibus, praelongis, prolixis.

Varietas.

Quaedam occurrit in pratis maritimis et udis Angliae, praesertim ad Bristoiam et prope Londinum, foliis maioribus, et tantillum [orig: tantillùm] crenatis, similibus superioris, sed floribus Inteis, prolixioribus, et magis lentis sarmentis. Non raro [orig: rarò] vidimus albichs, imo [orig: imò] et candidis admo dum [orig: dùm] floribus, alicubi etiam numquam spinis armatur: nullas enim vidimus ipso Autumno exeunte in hac posteriore, quamvis in agro fruticantem et in hortis eam observaverimus.

NATRIX Pli. Herbariorum.

HARUM UTRIVIS perquam [orig: perquàm] similis herba illa inter segetes et crepidines cultorum Monspellii frequens, et via Boutonnet ad novum castrum. Radix pusilla, caules promit surculosos multos, geniculatos, pedem altos, et ab imo summotenus fo liis exilibus, longis multis, Foeni Burgundiaciaemulis, obsessos: sed adeo [orig: adeó] viscida tota planta est, ut vix manus attractanti liceat se interdum extricare. Odora impendio [orig: impendiò] est haec, sed quippiam minime [orig: minimè] grati spirat, odoris forte [orig: fortè] vehementia, qui quibusdam Conizam foetidam sapit. Flores illi lu tei pallentes Aronidis: è quibus Delphinii cornicula, semine plena, sed pullo colore. Hanc natricem Plinii coniectabant nonnulli: quibus autem argumentis non vacat ariolari, neque per auctores incerta spe quaerendo vagari.



page 379, image: s379

ALTERUM FRUGUM GENUS nempe [orig: nempè] graminis TRifolii, et Leguminum.

QUUM initio ordiremur plantarum ex similitudine historias, decreveramus graminis et triticeae frugis recensione absoluta, è vestigio hanc quasi alteram graminum familiam illi proxime [orig: proximè] annectere, aut inter consimiles alias plantas alicubi quam [orig: quàm] commode [orig: commodè] fieri posset, inserere: sed nuspiam occurrente satis apta statione, in hunc locum, ut non lubenter, ita non inviti eam distulimus. Quare si cui visum fuerit ad calcem graminum vel harundinaceorum referre, illi liberum reliqui mus. Hic [orig: Hîc] porro [orig: porrò] hanc ita secuimus, ut quouls [orig: quòuls] reponi queant: et sic exsequemur, ut loco et foliis potius quam [orig: quàm] serie aut usu distare videantur, haec duo summa graminis fastigia: est enim par pene [orig: penè] cognatio collatioque [orig: collatiòque] acuti folii graminis ad triticum, atquae trifolii graminis ad leguminum. Nam ut frugis voce à fruendo, tum triticum, tum [orig: tùm] legumen complexa fuit antiquitas: sic graminis appellatione, non modo [orig: modò] quae foliis triticeis exeunt, sed etiam quae leguminosis, designavit, ut sunt trifolia Loti, gramen Parnasium folio haederaceo, flore alborapud dioscoridem, et Cerinthe ignobile gramen apud Marorem: perinde [orig: perindè] enim ubere [orig: uberè] gliscunt ista gramina, cespites herbidos praetergrediendo, inque pabulum cedunt pecori, unde Galli hodie Medicam, foenaciam vocitant, et foenum Burgundiacum saginandae vete rinae impendio [orig: impendiò] laudant.

Trifolium pratense. Varietates. Trifolium Menianthes, sive Asphaltites. Oxytriphyllon Scribonii Largi. Oxytriphyllon aliud Herbariorum Scribonio attributum. Trifolium luteum minimum. Oxys Pliniana, Alleluia Officinarum. Quindrifolium Tetraphyllon fuscum hertorum. Trifolium paludosum folio crasso Fabacco, sune potius ISOPYRUM, quam [orig: quàm] Melanthii species? Hepaticum trifolium. Foenum Burgundiacum. Medica, et varietates. Medica incana, maritima. Lagopus. Lagopus segetum Alopecori facie. Lagopus maximis folio et facie Trifolii pratensis. Lagopus angustifolio. Loti Silvestris. Trifolia pratensis siliquosa Monspelliensium, Aegyptia. Melieti. Syriaca. Italica. Gallica. Germanica. Londinensis. Corenata.


page 380, image: s380

Foenigraecum. Cytisus Diosc. et Gal. Cytisus altera minor et vulgatior. Polemonium. Dorychnium Monspellieusium. Ruta Silvestris maior. Hortensis. Syl. minima. Syl. altera. Harmala Syriaca, an Sesamoides magnum Diosc. Pratensis duplex. Canina Monspelliensium. Galega. Viburnum. Anagyris.

TRIFOLIUM PRATENSE et eius varietates.

Ger. Wysenklee. Bel. Claver. Gal. Treffle. Ang. Herbe trifolie.

NUspiam igitur defit trifolium pratense, trifariam floris colore, varians, quippe quod flore purpureo purpureum, et albicante album dicitur, et maioribus etiam foliis discernitur: utrovis nihil notius, frequentius aut utilius pecori veterinariaeue [orig: veterinariaeúe] saginandae. Nec aliud ab isto est, quo mortales miri, Hiberniae delitias, irritamentaque [orig: irritamentáque] palati spreti placentas, lagana et panes pinsunt, exque butyro subigunt, quae latranti obtrudant stomacho, nonumquam triduum fame exercito et pene [orig: penè] rabienti. Sed haec tollerantia praedonibus praesertim consueta itemque militibus. Inter quos superioribus annis nobis noti generosi cum [orig: cùm] militia mererent propter defectionem latronum in Hibernia, mirabantur eos probe [orig: probè] pastos, cingulo arctissimo cinctos, circum umbilicum tamdiu esse, quoad proximo triduo rursum cibum ingurgitarent. Qui ne praepropere [orig: praeproperè] elaberetur, persuasi erant multum profore ad roboris et alimenti supplementum, si vinctu cinguli quam [orig: quàm] diutissime [orig: diutissimè] inibi coerceretur. Idque natura docente potius quam [orig: quàm] Scytarum imitatione factum reor, de quibus idem prodidit gravis auctor Plutarchus. Indigenae enim insulae cum sint hi et longissime [orig: longissimè] absint, Haecquae vis ubivis gentium prata alunt, ambo saepius guttatis et falcatis superficie foliorum maculis.

ASPHALTEUM.

ASphalteum seu Moenianthes Dioscoridis non temere [orig: temerè] aliis regionibus quam [orig: quàm] Sole fervidiore lustratis, uti Monspelii et Massileae in Norbonensi et Gallo provinciis, videas. Quin ne Longobardis quidem aut Venetis, nisi cultum in hortis reperias, ubi ineunte Hieme non secus atque Flandris et Anglis utplurimum [orig: utplurimùm] interit. Fruticosa est, sesquicubiti vel duum [orig: duûm] cubitorum. Surculos praeduros rigidosve [orig: rigidósve] multos exiles. In ramulos hebetes, exiles. quibus in viticeos ferme [orig: fermè] pediculos exeuntibus singulis, folia terna insunt, nec plura, In imo et per initia circinatae rotunditatis, sed in pediculis superioribus adulta, oblonga, an gustiora, et in mucronem desinentia, lanugine horridiuscula, hirta, nigricentia, uti et virgul ta, interdum albida. Florem purpureum, compactum, in oblongam glomerationem vilosa textura fert. Semen pullum, asperum, superne [orig: supernè] mucrone piloso clausum, tetro odore, cuiusmodi universa planta, quam qui legitimum bitumen non norint, si odorentur, vix unquam olfacient postea [orig: posteà] bitumen, quin illico [orig: illicò] etiam nondum visum agnoscant. Consimili Asphalto, sed excellentiore, quod mirum magis est, dote, tum occulta, tum comperta,


page 381, image: s381

nam et Theriacis miscetur praesidio non vulgari: et foris admotum, multo [orig: multò] vehementius et eviden tius prima etiamque specifica vi venenum è summo corpore revellit, secumque eductum, quasi vinctum, idem coercet: quodque sanae parti appressum, virus non minus saevum inurit, quam [orig: quàm] erat inflictura serpens, ut puta Vipera, aut quaepiam alia: non illud suo sibi insito nocendi vicio, sed ascititio veneno: quemadmodum [orig: quemadmodùm] capite de Anchusa, vel Echio, liquido [orig: liquidò] patet.

OXYTRIPHYLLUM Scribonii Largi idem videtur cum superiore.

ISTUD Asphaltium non aliud esse quam [orig: quàm] Scribonii Largi Trifolium acutum, Oxytriphyllumve [orig: Oxytriphyllùmve] dictum, propter mucronatum extremum, quasi eminentem aculeum, quem habet, et lanuginosa, plenioraque [orig: plenioráque] folia, uti auctor delineat, duum pedum fruticem, graviter odoratum, montibus oriundum, sed Siculis plurimum [orig: plurimùm], Italiae rarum, nec nisi ad Lunae portum, qui est Thyrreni maris ora, inibique sibi repertum profecturus in Britanniam cum suo Deo Caesare Claudio, facile [orig: facilè] sibi persuadet, qui meminerit superius dictum, haud facile [orig: facilè] nisi aestuosis regionibus provenire, nisi colatur, ut in horto Patavino et alibi. Nec quisquam putet aculeatum intelligi debere, sed folii extremum in angustum quasi aculeum porrectum, cuiusmodi visitur in isto. Et de usu ad quem commendat, noscas certius.

OXYTRIPHYLLUM alterum Scribenii, Herbariorum.

[gap: illustration]

LUBENTER assensi essemus nostris perdoctis amicis, quos sententiam rogaramus super alio trifolio, in silvis aridisque collibus fruticante, quem primum [orig: primùm] tum visum Scribonii Oxytriphyllum autumabant: nempe quia procerius, lignosius, atque hirsutius visitur, sarmento et foliis alioqui similibus, sed minoribus, ternis et quaternis, albicantibus magis, et obtusioribus: flores non adeo [orig: adeò] in globum compressi, sed hiantes magis, et depressi, atque albicantes: odor aut nullus, aut perexiguus, nedum ut gravem tetrumve [orig: tetrùmve] olfacias, uti in bituminoso superiore: quod ideo [orig: ideò] huic praeferen dum ex cribonii verbis expressius, ducimus. Prope Lugdunum et Taurinum, etiamque Monspellii iuxta Gramuntiam Silvam istud abundat.

Trifolium luteum minimum.

EST luteum minimum omnium, et non ita pervium, gracilibus, pusillis, reptantibusiunceis, folio terno aliquantum crenato, luteolis floribus, in orbem compactis, in pratis et cultis visitur.

OXYS PLINIANA, Panis Cuculi, Alleluya Offic. Trifolium acetosum.

TRIFOLIA Oxys Pliniana, Oxytriphyllum itidem vocata fuit, non quidem folii acutiesed potius aciditate, qua cumutilissima [orig: cùmutilissima], tum notissima est, pusilla videtur Lotus, opaca umbrosaque sequens, radice ima fibrosa, summa mediaque squamatim loricata, è qua


page 382, image: s382

plusculi exeunt pedicelli iuncei, glabrique et praeteneri, qui bus singulis in extremis tria aptantur folia retro [orig: retrò] et mutuo [orig: mutuò] inflexa, quae turbinis cordisve picturam praeferunt. Flos stelia tus, candidus, nonnumquam et luteus, uti (emen luteum, in thecis oblongiusculis, et perparuis.

QUADRIFOLIUM Phyllon fuscum hortorum.

NEforet huic generi proprium utique terna habere folia, factum ne Naturae instituto, aut mangonio, incertum nobis: nam quae spectantur in hortis voluptatis potius quam [orig: quàm] utilitatis causa, è pratensium genere, tametsi quaternis, quinis, adeoque [orig: adeóque] septenis donata foliis, non disparibus Oxy Plinianae, cernantur: sed colore phaeo, vel livido, rubente: flores quales pratensis, albidi sunt, reliquaque [orig: reliquáque] non diversa.

TRIFOLIUM paludosum, folio crasso Fabaceo, sitne potius ISOPYRON, quam Melanthii species?

PERQUAM frequens paludosis riguisque pratis Angliae, et Belgiae, et Germaniae, alibi non item, aliud trifolium: quod quia non nisi in aquis vivit, aquaticum vocant. Radicem, ut pleraeque aquaticae, crebribus geniculis distinctam, et fibris mersam habet: folia crassa, viridia, tenera, ut Phasioli, aut fabae, terna, in singulis pediculis crasis, cavis, et porosis, viridantibus, è geniculis egressis radicis: indidemque caulis consimilis, concolor, cubitalis, in cuius summo flores candidi, stellati, Ornithogali vel Sagittae Plinii, alterno situ visuntur, de quibus mediis nonnullae prodeunt fibrae, eodemque [orig: eodémque] tempore floribus defluxis glumae, pusillave [orig: pusillàve] pericarpia, Hyacinthi similia, semen fuluum cohibentia, Milii, sed minora. Huic, cur, quasi potius Isopyron, Mathiolus quoddam Melanthium praetulerit, vix coniectari licet: quando ille qua [orig: quà] maxime [orig: maximè] opus esset, mussat, nec hiscere audet, in tritae cognitionis rebus alioqui tantus hiator: est tamen haec multa et vocata Biberklee, quasi Castoream Germanis, Belgis, Boxboonen, id est, faba hircina, ab odore olido.

HEPATICUM trifolium, sive Trinitatis.

EOSDEM ferme [orig: fermè] haec natales et vires, nec ita dissimilem vultum sortita est, cum Oxy Pliniana, praeterquam [orig: praeterquàm] quod acidum non est trifolium istud: Quibusdam Italiae et Norbonae montosis locis umbrosisque silvis et udis obvium et multum, praesertim Taurino collibus Eridanoque [orig: Eridanóque] Circumpadano conterminis. Rigida hieme Ianuario ineunte, vel exacto, primulum [orig: primulùm] pediculi Violae martiae, aut Bellidis, pilosi, tenelli, palmum alti, floribus caeruleis, pallidis, stellatis, Chelidonii minoris non disparibus donantur, qui invito interdum frigore, trans nives superstratas sese exserunt, nondum foliis enatis, quae in diversis (ut violae Martiae) et singulis pendula pediculis, divisura, colore, et ferme [orig: fermè] magnitudine Hederae helicis, aut potius Ciclaminis hederacei, etiam urgente nive perstant. Semen minutum capitula cohibent, apiculis herbidis, fuscis, conflata, conuli modo, aut potius Ranunculi. Radix capillosa, sparsa, nigra.

FOENUM BURGUNDIACUM et Medica. Gallis. Foin de Bourgoingne.

EMEDIAE regionis pascuis istud trifolium habuit et coluit Graecia et Italia, unde vocavit Medicam, veluti etiam Medicum malum malum dicunt: Quare potuisset foenum Burgundiacum vulgo dictum, saginandis veterinis natum, opinionem Medicae facere, et hactenus fovere, cum [orig: cùm] è Trifoliorum pratensium genere sit, et folliculum siliquosum, complicatum, orbiculatum gerat: semine Foenigraeci aut potius Meliloti praegnantem. Flores ex caeruleo purpurascentes.



page 383, image: s383

Medica tres in semine varietates.

[gap: illustration]

Sed cum aliud sit genus Trifolii longe [orig: longè] pecori gratius et antiquorum notis aptius, nobis ex recentiorum vestigatorum sedulitate geminae suppetent Medicae: quarum prior et certior est ea, quam vulgus in Galloprovincia vocat Lauserdo.

Ea sativa propter utilitatem, illic est trifera, trifolio prorsum similis, proli xioribus tamen caulibus, humi sparsis, ubi magis feta luxuriat, in quo rum alis frequentes sunt folliculi orbiculati, qui dum digitis in spiras expanduntur, volutae figuram exprimunt, dum autem contrahuntur, nummos exiguos multiplices sibi aggestos pueri dictirant. Interdum siliquae hispidae sunt, interdum spinosae, quae flores lutei, exigui, ternique sunt. Visitur et quibusdam locis tantae proceritatis, ut duplo [orig: dupló] excrescat, siliqua vero glomeratur in nucis galbulumue [orig: galbulumúe] Cupressi fere [orig: ferè] figuram, cui semina Genistae semen fere [orig: ferè] aequantia insunt.

MEDICA marina.

[gap: illustration]

HANC SAEPIUS vidimus illis perquam [orig: perquàm] similem maritimis passim oriundam, Venetiis et in mari mediterraneo, superioribus tota minor foliis, et siliqua et se mine: caules vero [orig: verò] humum praereptant prolixi. Lutei flores sunt: caules et folliculi densiores, omnia tomentosa lanugine obducta, ut Gnaphalium et alia maritima pleraque. Hanc cur respuant viri docti haud indignam vel animadversione vel descriptione, causam habent nullam, neque exemplum: si namque antiqui hac ignavia suam ignorationem aut posteritatis ignaviam fovissent, longe [orig: longè] plurima desideraremus, quorum beneficio plurimum [orig: plurimùm] profecimus. Hasce enim inspectione et usu praestat notas habere, quam [orig: quàm] nullas.

LAGOPUS.

LAgopyron, quia inter triticeas segetes nasceretur, quasi leporeum aut leporinum triticum iam tum Hippocratis tempore vocabatur: Dioscoridis autem aevo etiam Lagopon quasi pedem leporinum, propterea quod [orig: quòd] in pilosa spica glumas villosasque quasi aristas mol licellas, Leporini pedis, hirsutiem et colorem aemulantes haberet. Sic enim in libro de ulceribus concise [orig: concisè], sed scite [orig: scitè] describit Hippoc. Replet maxime [orig: maximè] concava, pura ulcera Lagopyros vo cata. Est aunt triticeis, aut, ut alii legunt minus apte [orig: aptè], furfuribus similis, quando arescunt, folium pusillum, instar oleae folii, et minus. Unde non difficile coniectari istam plantam in aruis


page 384, image: s384

inter segetes frequentem universae Europae valde vulgatam, et gramineis Trifoliis accensendam, esse genuinum Lagopum antiquorum. Siquidem triticea est spica, inter triticum, melampyrum, et Alopecotum nascens, quibus est nomine et facie similis lanugine et pilis, mollicie et fuscedine concolor Leporino pedi: folia Oleae, sed multo [orig: multò] minora et terna, è viticulosis cauliculis, pedem alt is, in multas alas diductis. Semine exiguo Sesemi, minore, Sophiae pari, glumulis obsito triticeis, aut trifolii bituminosi. Non parum huic astrictionis, siccitatis vero [orig: verò] tantum, ut mirum seminis profluvio laborantibus praestet praesidium. Eapropter ulceribus canis, sed iam detersis et mundatis, non dubium quin carnis proventum, et cicatricem acceleret, ut vult Hippocrates, tumoribus vero [orig: verò] inguinum et laxis Herniis cohibendis perpportuna.

LAGOPUM MAXIMUM, folio et facie trifolii pratensis.

NON perinde frequens, sed tamen inter easdem plantas et segetes nascens gemina huius differentia, altera cuius folia plane [orig: planè] eadem, minus tamen acuta, et trifolii pratensi propiora, caules simpliciores, enodes, fere [orig: ferè] rectos, cubitales ambiunt, spicatas item summitates gerentes, binos pollices longas, crassiores: pilis et lanugine hispidiores, villosis floribus trifolii pratensis, purpura rubellis, fuscis, foeniceis, pallentibus. Hanc Veganii, Norbonensis in pratis, et ad fontem publicum elegantissimo aspectu florentem coiligebamus, Iunio et Iulio mens.

ALTERA angustifolia.

[gap: illustration]

ALTERAM Lagopum Angustifoliam vocabamus, iuxta agrorum et viarum margines Sellenovae Monspellii enatam, in Delphinatu, et non procul Rhodani ponte S. Spiritus dicto, alibique passim, angustioribus et longioribus multo [orig: multò] foliis, ternis inter Peucedanum et trifolium ambigentibus, viridantibus, pedali caule, aliquot geniculis donato ex quibus nonnullae alae, in summo itidem caudatas spicas ferunt, isti proxime [orig: proximè] descripto pares et ma iores: quarum flores purpurascentes per messes deflorescentes, relinquunt aristas horrentes, et spicas aridiores, scirposis glumis pungentes: ubi exiguum continetur Selami rotundum semen. Omnium horum partes, spicae praesertim, desiccant et astringunt. Sed prioris potissimum, cuius utilitatem certam novimus et partim diximus.

Hertorum odora LOTUS, est verior Diosc Ger. Sieben gezeiten kraut. Bel. Seuengetyden clauer of kruyt.

CUM arbores, frutices, et aliae, specie, facie, fructu, et floribus differentes plantae, Loti dicantur, quapiam bonitatis commendatione, potius quam [orig: quàm] inter se convenientia, videtur haec nomenclatio huic trifolio attributa, quasi quod [orig: quòd] ceteris trifoliis excelleret, inque paradisis et laetioribus locis oriretur, dictum foret trifolium lwton, sive volupe et voluptas, à verbo lw, ut sit adlusum ad lwtofa/gous2 Ulisseos, et Epithetum apud Homerum, qui vocat roscidum Lotum, Deorum lubescentiam. Proinde coniectura plena fert, veram Urbanam illam vere [orig: verè] dici Lotum, quae domi hodie in Belgia, Germania, Anglia, colitur, decer piturque ad oleum conficiendum, celebratum valde tumoribus contumacioribus, et topheis demoliendis, à Pharmacopoeis praesertim, qui vernaculo nomine vocitant hanc Seuengetyden clauere, quasi septies mutans die nempe odorem, quem illi amisisse, et denuo [orig: denuó] recepisse singulo die arbitrantur. Sesquicubitalem leviter striatum ramosum à summo ad imum usque videas caulem. Pediculos et folia è geniculis educta, cuiusmodi Trifolii pratensis, Foenigraeci


page 385, image: s385

aut Meliloti germanici, sed ambitu oblique [orig: obliquè] dentata, pinguia, crassa, habitiora, subpallida: flore et glomerulo pallido, Asphaltidis Trifolii, semine Milii palleo. Eximii odoris Meliloti, nonnihil gummi Elemnium redolentis: unde mulierculis Balsamum dictum, et sane [orig: sanè] vulneribus paramicum. Digerit quippe leviter, et inflammationes ingruentes reprimit moderate [orig: moderatè], robur partim tutando, nec sane [orig: sanè] multo [orig: multò] dispari vi quam [orig: quàm] Foenigraecum aut Lotus, oculis opem laturam putandum.

LOTUS SYLVESTRIS Diosco.

PASSIM plurimaque [orig: plurimáque], quae dicitur erratica Lotus, secus Lanii amnis Monspelliaci pontem et crepidines pubet, in Angliae etiam udis scrobulis. Graciles, numerosos, bicubitales et tricubitales, sparsos multis alis promit à radice lignosa, fibrosa, caules, quos proxime [orig: proximè] ambiunt folia terna, mollia, rotunda, fusco virore, laevia: flores lutei, Genistae aut Meliloti veri modo, è geniculis imis summisque copiosi, quorum caliculi postmodum fovent numerosas vaginulas, teretes, oblongas, rectas, rubentes, nitidas, intus semine Sinapi pari, cinericio colore. Sapor, qui leguminum quorundam et medicatus, uti Lupino, Phaseolo, et Cytisi, quos od ore etiam refert. Verum [orig: Verùm] non interest cuius sit odoris ista, sed quam [orig: quàm] belle [orig: bellè] referat Lotum bicubito maiorem, multis donatam alis et Loti pratensis trifoliae foliis. Semine aut potius siliqua (nam utrumque apud Diosco. illud pe/ria designat plerumque) foenigraeci, sed minore, qualis nostra planta est, quam gustu, non etiam odore medicatam optat Dioscorides.

LOTUS TRIFOLIA pratensis siliquosa, Monspelliensium cui assimilatur superior silvestris.

NON paucis locis Monspelliensis agri et declivibus pratis, Lanio Grammuntiaeque Silvae interiectis, humilis siliquataque [orig: siliquatáque] Lotus inter Aristolochias, Scordium et Narciscos repit, angulosis cauliculis, geniculatis, pedem longis. Folia in pediculis per totum caulem terna, pauca, subrotunda, crassiuscula, subpallida. Extrema caulia germinibus nonnullis, multisida, luteum flo rem, buxeum, fabae similem, singulum singulis alentibus: etiam cuilibet, siliqua succrescente quam [orig: quàm] foenigraeci maiore, sed recta et superius retusa, quibusdam secundum longitudinem impressis striis, foenigraeci flavescens semen dum maturuit, dissiliente et ostentante.

[gap: illustration]

AEGYPTIA LOTUS, vel NILOTICA, aut Euphratea.

VTI P ERMULTA sunt quae nuspiam in naturae ditione ditissima et inexhausta extare suspicari ausi essemus, priusquam vidissemus: ita plerumque fit ut nonnulla etiamnum hodie anxie [orig: anxiè] minus venemur, quae aut prae oculis et pedibus iacent, sed male [orig: malè] aut mutile [orig: mutilè] literis mandata, eoque incognita sunt, aut nusquam terrarum, prout historiae produnt, oriantur. Idque cum [orig: cùm] nostratibus non paucis, tum vel maxime [orig: maximè], peregrinis in stirpibus agnoscendis nobis usu venire veri fit simile. Hasce enim non visu, sed auditione plerumque difcere soliti fuerunt scriptores, eoque [orig: eóque] fidem liberandi causa fas1i\, vel e)o/ike, aut simile quippiam addere soliti sunt, quasi non asserant, sed duntaxat historiae texendae gratia inserant: Quod videtur usu venisse in hac Loto, Theophrasto: fusiorem


page 386, image: s386

enim quam certiorem descriptionem dat, omissis foliis et contrariis seminis comparationibus repetitis, quae suspicionem faciunt luxatae literae, aut recensionis mendosae. Plurimas videas stirpes pluribus locis obvias, imo [orig: imò] et mensis, quarum aut perperam aut sabulose [orig: sabulosè] multa commentitia in literas missa fuere. Exemplo sunto mandragorae radix, filix, tripolium, Quercus Larix perennis, vel ipsa faba, fungi, tubera. Ac ne longius abeas, nobis etiam perplexius minima quaeque de plantis vulgus, et interdum eruditos consulentibus, quam [orig: quàm] multa et saepe [orig: saepè] relata sunt, risu quam assensu digniora? Et miramur postea, gravissimis etiam viris quaedam excidisse, multis è milibus pauca, minus accurata, aut vera, auditione tenus prodita? Nec potius miramur non plura lapsos, puta alienis fretos assertionibus, aut lectionibus, quod Dioscoridi è Crateva, et Theophrasto huic contigit ex Aristotele, huius Alexandri iussu et sumptu, innumeris è privatis hominibus conflatae historiae fuerunt.

MILILOTUS Syriaca.

MELITI odoris et coloris gratia Meliloto, sive Melita Loto dicta, coronas texuerunt prisci, quibus caput redimendo, non voluptas modo peteretur, sed etiam aestus febrilesque [orig: febrilésque] distemperies arcerentur. Omnium quas novimus huius familiae longe [orig: longè] optima et elegantissima, quae è Syriaco Alepo ferri caepta fuit et coli superioribus, nec antea, annis, 1562. et tertio, cuius etiam culeos refertos prostare meminimus Venetiis, in Martinelli ad Angelum officina. Copiosis fruticat ramosisque cauliculis hinc inde deflexis, cubitum altis, geniculis crebribus distinctis: unde emicant folia in pediculis terna, loti Melilotive [orig: Melilotíve] communis, minusacuta, nec multum serrata: et flores lutei pallidi, stipati certa seriae et modo, ut in Securidaca, aut Astragalo. In summo vaginulae hamatae et è latiori basi, in mucronem aduncum exeunt rostri Psytaci non disparem: semen Foenugraeci compressius, exilius odore Meliloti Germanicae, vel Gallicae, hic [orig: hîc] proxime [orig: proximè] dicendae, sed multo [orig: multò] fragrantiore, etiam in decennium perdurante. Sata Patavii, quasi soli [note: Italica Melilotus. ] nativi oblita, nonnihil cormculis minus falcatis, lunatis, et ignaviore odore degenerat: Illlc nomen retinuit Italicae; ubi tamen quia defit copia, pratensis ista sertula, seu corolla Supplemento est.

[note: Germanica et Gallica. ] NOSTRATES vero [orig: verò] duae germanicae, Gallicaeue [orig: Gallicaeúe] nuncupatae, odore quidem inferiores sunt, sed multo [orig: multò] proceriores fruticant, ternos namque cubitos aequant virgulta crebra, teretia, ramosa, lenta, crebribus foliis in exili pediculis ternis, foenugraeco aut potius Burgundiaco proximis, laeniter dentatis, carnosis, subpinguibus. Cauliculorum summitates stipant complures flosculi, serie apti, penduli colore et modo genistellae, sive Luteolae Plinianae, sed minores, interdum et cani. Semen in utriculis, luteolis herbidis exile, et perpaucum. Ubique iamdiu huius inolevit usus, propter facultates compertissimas emolliendi, digerendi. tantillo calore peptico, naturae amico et astrictione moderata.

[note: Londinensis Melilotus altora pusilla. ] LONDINI in horto amici cuiusdam alitur huic per omnia similis, nisi quia cubitum non superat, et in siliquis paruis Araci modo, semen non dissimile habet, utrique odor gratus, Syriacae gratior: sed quia aliis de notis plusculum differunt, hasce putarim corollis non adeo [orig: adeò] expetitas fuisse. Illis tamen veutiquam ad Medica commoda cedere.

MILILOTUS CORONATA.

NON DE NIHILO erat, quod quidam persuasi fuerunt, illam Lotum quae siccioribus pratis, viarumque marginibus laetatur, Sertulam esse campanam, aut saltem pro Meliloto utendam esse. Quippe praeterquam quod nulla propius ad Syriacam accedit, etiam siliqu osa est, et slorem perquam [orig: perquàm] hilarem, corollae aureae sertive [orig: sertíve] persimilem habet, unde plebi Gallicae Corona Regia dicitur, indidemque Romanis Sertula forte [orig: fortè] dicta. Ramulos spargit hinc indecopiosos [orig: indècopiosos], virentes, graciles, pedales, copiosos, teneros, foliis


page 387, image: s387

terius trifolii pratensis caesis caule enatis plurimum [orig: plurimùm] quinis, sed in pediculis ternis, uti in Loto silvestri. Flores luteoli vel melini, nondum explicati ex flavo rutilantes, pisi effigie radiatim et aequis spatiolis dissiti Coronidem exprimentes, Sapor qui leguminum plerisque: odor imbecillior floribus, aridis et aceruatim congestis nonnihil gratus difflatur, quod mellis odorem praefett, quem linimentis relinquit, uti etiam colorem: usi saepe sumus illitione ad viscerum fervidorum materiam concoquendam in tertianis nothis, ex floribus oleo imbuto, quod ctiam oculis optime [orig: optimè] facit. Ea Pharmacopoei Galli praesertim, plurimum [orig: plurimùm] utuntur aeque [orig: aequè] tuto atque Meliloto, nusquam non Anglioe Galliae, Belgiae frequentissima. Siliqua Loti Silvestris.

Trifolium FOENUGRAECUM dictum.

RARO aut nuspiam nisi cultuinam quod ruri ortum putatur Foenugraecum, quibusdam locis in Italia, ambigit inter Lotos. Et Foenograecum hodie adeo [orig: adeò] notum est ut qui lotos norit, neminem latere possit: duntaxat differre videtur sihqua, qua maiore magisque adunca, acutiori styllo est foenigraecum, albicant flores parui: inque caulibus parum striatis, cubitum et sesquicubitum longis à teretibus folia sunt, ternis è pediculis, loti aemula, aliquantum crenata. Seminis fului angulosi Securidacae, sed rotundioris, maximae in re medica utilita tis feta cornicula. Quo paratur oleum viribus quam quisquam credat maioribus, ad intestinorum latentes scirros dissipandos, et strumis perutile.

CYTISUS.

TRifolius iste frutex Lotusue [orig: Lotusúe] gentilem cognominis insulae Cinthysae quae una è cycladibus est appellationem fatetur, unde reliquae Greciae Latioque factus commu nis fuit. Et mirum quanti putatus ad pecoris pastiones, lactis et prolis proventum. Quare qui kuqhlor ex Poetis legunt, possunt apte interpretari fecundum foenum, quod multum [orig: multùm] sanguinis vitium et seminis absque quo friget Venus, suggerit. Diu nos anxios et ambi quos animi habuit Cytisi veri historia et expensio. Verum subductis hinc inde rationum momentis et collatis variis plantis, quas respuebamus speramus tandem pro barum iri candidis arbitris. Qua qui Roma regia via Florentiam adit, oppidulo, cui nomen Aquapendulae, (ni perperam in Palinxesto [orig: Pàlinxesto] her bario notavimus) declivi et depressa etiam planitie feracissima Cytisum fruticem 5. sexue [orig: sexúe] cubitis proceriorem Genistae sarmentis pluribus, gracilibus praeduris, striatis, vidimus statim ab imo aut paulo stuperius lignosa radice è tenuibus pediculis: folia terna, non ita numerosa similia foenugraeco, angustiora, habitiora, rutacea: genistae vel Sparti aut pisi flores lutei, sed mi nores: Siliqua Genistae par, cinericia, gracilior, compressior, intus loculis sunt discepta semina nitentia ex atrore Genistae, est cana universa planta: uti Rhamnus Monspel. aut halimus [gap: illustration]


page 388, image: s388

Sapor Ciceris aut similis leguminis odoris sane [orig: sanè] iam non succurrit: aridam enim et inodoram duntaxat habemus vulsam Norbonae, praesertim, ad radices montis Calcaris prope Veganium: minus procera tamen, sed tenerior pabuloque aptior est, forte [orig: fortè] quia dum in mon tes abigunt pecus, ut quotannis faciunt, pastionis laetioris, atque aestus convallium declinandi cansa, ineunte Maio et Iunio, Sole in Arietem ingresso, teneriusculos germinationum fetus, florum siliquarumque spem liguriunt oves, et capellae. Eoque [orig: Eóque] Poeta venuste [orig: venustè] ex Theocrito canit. Florentem Cytisum et Salices carpetis amaras. Haec, ut si quae alia, apprime [orig: apprimè] quadrat Dioscoridis, Gallenique Cytiso: nam ecquid eadem sit Theophrasti haud magnopere [orig: magnoperè] sollicitos facit nos, quando ille in describenda minus sollicitus fuit, qui de Lotis alicubi monuit, plerumque usu venire. ut eadem voce plurimum [orig: plurimùm] diversae plantae, effigie tradantur. Qua propter uti Antiqui Cytisum vocarunt Foenigraecum, Lotum magnam, et Trifolium, propter sigurae aut naturae coniunctionem, sic ex variis consimilibus fruticibus Anagyridi, Laburno, Coluteae, incertum vagumque vocabulum remansit.

Altera Cytisius minor et vulgatior.

NOTIOR et frequentior multo [orig: multò], quae Italiae, Galloprovinciae, squalidis saxeisque collibus inter cocciferas Ilices et maio res Ericas viret, florumque [orig: florúmque] amoenissima fetura oculos caprasque [orig: caprásque] pascit aestatis initio [orig: initiò]. sesquicubitales spargit fruticosas, lignosas virgas, tenues, ramosas: et solia terna virgultis [note: Terna item predeunt hinc folia, sed pictor, quia emarcuerant, minus animadvertit. ] oriuntur, et quam [orig: quàm] prioris Cytisi maiora, rotundiora, viridantia ex atro: Genistae flores in summis cauliculis luxuriant, lutei pusilli, sed stipatu longe [orig: longè] pluri, quam [orig: quàm] pro magnitudine plantae, quo [orig: quò] advolant mellificatum apum examina laeta: odor gratus ill, sapor alterus: Siliqua et semen minora.

[gap: illustration]

Minus foetens Anagyris vel LABURNUM, Foetida ANAGYRIS arborescens.

AUT regio aut putor quem ciet, huic nomen secit, locumque [orig: locúmque] proverbio, Ne moveas a)nagu/rhr dedit: idcirco [orig: idcircò] nauteam, à nausea, quam movet, Plautus vocavit. Cognati autem generis videtur, si non genericae differentiae, Anagyris aestuosis convallibus et riguis, praesertim Galloprovinciae oriunda, cum illa montana et alsiosis Alpinis proveniente, quam [note: Non foetens: ] Laburnum et Auagyridem non foetidam nonnulli autumant. Plurima haec Taurinis mon tosis et collibus Pedemontanis, Vere ligulis vel pannulis conspicua luteis, praelongis, pendulis, congestis multa flosculorum serie, Sparti Genistellae aut Cytisi non dissimilium: folia terna Asphaltidis trifolii, Cytisi, aut Polemonii longiora, ex pallore viridia, siliqvulis, multis Genistellae aut Cytisi, uni pedicello haerentibus, minoribus, minusque [orig: minúsque] latis: semen item Cytisi aut Galegae, oblongum, vel Genistae: fruticat ad arboris proceritatem, praedura materia, rusticoque instrumento nata, intus nigricante, foris Fusariae colore, ex Alpibus Helvetiis in Germaniae et Flandriae hortis florentem vidimus, sed perparum aut nihil foeti dam, tametsi foeteat vernaculo solo: esse Laburnum 'P lin, ut non magnum operaeprecium


page 389, image: s389

putamus probare, ita est valde verisimile: sed huius Romani ne imparatiores minusque accuratae fuerunt in hac historia tum synopses, tum versiones, uti sexcentis locis, ac proximo Anagyridis capite, manifestum fit.

ANAGYRIS.

SEMEN lectum Anagyridis eminus etiam foetentis in crepidinibus Argentei ammi vocati, Briniolam inter et Vallum urbeculas Galloprovinciae, in Belgio crevit, etiamque Londini nobis provenit in Morgani Vireto: folia item terna virgultaque [orig: virgultáque] Memantis Trifolii: minor tota fruticat, minus dura materia, cortex nigricat, flores in muscosis thyrsis racemosi, Napi aut Raphani, aut Brassicae, luteoli, siliquis longioribus, latioribus, semen cohiberur, renis Phaseolive [orig: Phaseolíve] effigie, durissimum, pullum, nitidum, subpurpureum: quin sit vera nulli iam dubium reliquit semen et foetidissimus odor, unde nomen illi et adagio locus Movere A nagyrium, kineir anagurir, id est, sibi rem molestam et prorsum ingratam exciere, quia rarior, usus hodie paucus aut nullus.

DORYCNIUM Monspelliensium.

*doru/knior, quemadmodum toxicum, quibus spicula cuspidatave [orig: cuspidatáve] tela infici solita fuerant, quo [orig: quò] celeriorem molirentur perniciem, nominatum fuisse parest. Multum vero [orig: verò] abest istud hic appictum ab illis duabus, aut tribus plantis, quas nonnulli hariolabantur fore Dorychnion, quaeque nullum operaeprecium commemorare, uti Phylleraeam, Vesicarium cordis effigie legumen, et alia: Nam iamdiu Rondelletii Praeceptoris, et Scholae clarissimae Nitiobrigum pene [orig: penè] cunctae familiae diuturna coniectura, istam plantam Dorychnion statuebat: creberrima quippe illic et in Galloprovincia fruticat (non perinde in Italia) sarmentosis, lignosis, durissimisque [orig: durissimísque] virgultis, tenuibus, flexilibus, rectis, sesquicubitum, et binos altis; numerosa alarum sobole è geniculis imis summo tenus per intervalla foliola habente, incana, compluria, Rutaceis, Chamaeleae, aut Oleae nuper pullulantis multo [orig: multò] exiliora, multis flosculis muscosis Oleae, vel Quercus, per [orig: pér] cacumina candicantibus, et in radiatis quasi umbellis relinquentibus theculas vel folliculos albidos, membranosos, rotundos, oblongos, teretes, Loti silvestris semina quina, aut sena, nigricantia, arentia, Araci silvestris, aut Loti silvestris condentes: radice lignosiore, gracili, prolixa, saxosis sterilibus ad Frontignanam et maritima Norbonae oritur. Gustu est insipido ferme [orig: fermè] planta, et ut reor, refrigerantis, non humectantis facultatis.

[gap: illustration]

POLEMONIUM Monspelliensium.

HVIUS est similitudinis Polemonium, quasi dicas bellatum et bellicosum, ut de cuius inventione sibi vendicanda certatum inter Reges fuerit: Quippe quae herba esset xiliodunamis2 vocata, id est, mille viribus praedita, auctore Dioscoride. Nullidum recentiorum nota fuit Polemonia, ac ne quidem illi novo huius aevi radiato Appollini Vercellensi Math. alioquin amico non vulgari, et hac in palaestra rivali: ac ne nos quidem forte [orig: fortè] novissemus, nisi Rond elletii praeceptoris et Guillielmi Pelisserii Monspel. Episcopi, et Assatii sagaci vestigatione, factum fuisset, ut non multis ab hinc annis universae Academiae illic fuerit notitiae vulgatissimae, etiam viribus explorando compertis: nam frutex ipse undequaque exquisite [orig: exquisitè] quadrat delineationi Dioscorideae. Virgultis multis, lignosis, rectis, rotundis, gracilibus, cortice pullis ex virore, ternos et quaternos cubitos altis,


page 390, image: s390

in quibus ad usque summum haerent utrinque pinnatim ramuli et folia terna Cythisi, aut Rutae, maiora, sature [orig: saturè] virentia, crassiuscula et rigida. Flores Maio et Iunio emicant lutei, pusilli, ut Iasemini, qui cedunt baccis nigris una [orig: unà] circinnatim collectis, plenis, paribus ligustri, aut Corni feminae, succo hyanthino; vel atro purpureo inficiente praegnantibus. Radice prolixa, lignea, implexa, et vario flexu sparsa, intus alba, saporis nonnihil acris et amari, evulsu difficilis. In Monspellio agro, ad Castri novi aridos colles et aestuosos margines olivetorum et in luci Grammuntii campestribus saxosis quamplurima. Gal lis, Belgis, et Anglis hortis iam quidem culta, sed putata et vocata ab illis genistae peregrinae quaedam species. Pveriliter hic nonnulli ambigunt super foliis Nepetae: qui si meminissent esse speciem Calaminthae Pulegii, plane [orig: planè] foliis similibus, et paribus, lubenter de Behen albo et rubro ulterius ineptire desinerent: Sunt enim Pulegii, Rutae, et Polygoni, folia non adeo [orig: adeò] disparia inter se magnitudine, unde etiam discas, quid Calamintha altera, seu Nepeta Dio scoridis, sit.

[gap: illustration]

MAIOR et hortensis Ruta, Silvestris, et ei perquam [orig: perquâm] similis facie? Norbonensium Peganium, sive angustifolia Rutula.

SEMPER virentis hortensis figura trifolia, satis ex superioribus innotescet, tum etiam [note: Silvestr. Ruta. ] quia nihil hortis vulgatius pu/ganor) dicta, a)po\ tou= pugnu/s1qai to\ pe/rma, quia semen genitabile suo praesicco spiritu calidoque vapore et tetro coaguletur, quasique arescat, unde sterilescunt, praesertim viri. Agresti autem Rutae vires vegetiores, et odor vehementior multo [orig: multò], adeoque [orig: adeóque] virosus et afflatu periculosus est: interdum enim vaporem ipsa planta intuentis vultui afflat, aut tangentis manui inurit, qua si faciem attigeris, Erisypelas, aut Scabiem excitabis: alta cubitum est, hortensis, et caule minore, sed foliis ferme [orig: fermè] iisdem exilioribus, Peganio paucioribus, siliqua et semine non dispari: sed non perennat, ne in hortis quidem Gallicis et Batavis sedulo [orig: sedulò] culta, flosculis herbaceis. Minima maxime [orig: maximè] omnium virulenta, angustifoliola, tota pallido virore [note: PEGANION Norbonen. sive Rutula. ] albicat: aempetri ferme [orig: fermè] habitu, situ, et rigiditate, cetera non nisi magnitudine multo [orig: multò] disparia. Aridi Monspelliaci colles et saxeidevexi utraque scatent. Utriusque semen, praesertim minimae, maximi ad arthritidem, et molas, et humiditates uteri usus Medicis illic.

[gap: illustration]

An Harmala Syriaca sit SESAMOIDES magnum Dioscoridis?

VERUM illi Syriacae, quae non modo [orig: modò] Venetis, sed etiam Belgicis et Anglicis viretis facile [orig: facilè] propagatur, tametsi sunt capitula, seu pericapia, similia et trifida, aut triangula,


page 391, image: s391

tamen odor ille vehemens nostratis illi defit, quem si quis soli mutatione amissum dicat, sciat ex Syria [orig: yrià] quamrecentissimo [orig: quàmrecentissimo] semine satam, inodoram provenisse. Atque inter Rutaceas, quas plures habemus quam [orig: quàm] Diosc. nulla minus hac Rutam praeferat, et sapiat odore et gustu, quam Martinellus misit è Syria, Harmalamque [orig: Harmalámque] primus fecit: non inscita coniectura quispiam possit illam eandem Sesamoidem maiorem opinari: est siquidem Agrestis Rutae tenuifoliae, sive Norbonensis Harmalae foliis longioribus, maioribus Senecionis, et Arthemisiae tenuifoliae, flore Hyperici, sed albo: siliqua triquetra, Sesami minoris effigie, semine intus pullo vel cinereo, gustu acri, amaro, maiore Hyoschiami albi: tenui radice, lutea. Ex Syria per Italiae hortos, indeque [orig: indéque] Gallicis, Belgicis, etiamque [orig: etiámque] Anglicis viretis nota. Nec si non esset purgatrix haec, illico [orig: illicò] foret ideo [orig: ideò] reicienda: quippe antiqui Helleboro soliti erant addere quaedam, quae vires catharticas, vel accelerarent, quasique [orig: quasíque] stimuli urgerent excretione, ut sal, acetum, et alia tum Helleboro, tum Elaterio: vel quae impetum effrenem medicamenti moderarentur, ut pulticulas, aut lactis dulciculam potiunculam, cuiusmodi posterior aetas quamplurima [orig: quàmplurima] meditata est admodum [orig: admodùm] oportuna: Barbaris nostris apud Mesuem consolatoria dicta. Nec hanc inferne [orig: infernè] deicere dicunt Dioscor. aut Paulus, nec per se, sed additum tribus semiobolis albi Hellebori, ut fusius in Helleborine.

RUTA triangulo pericarpio.

QUANDAM habuit nobisque [orig: nobísque] ostendit Rutam aliam Regius professor Monspelliensium Iubertus, cui triquetrae siliquae aut vascula erant, nec tamen sapor ceteraque [orig: ceteráque] facies diversa à vulgari Ruta: quamobrem arbitrabantur Itali (quorum in hortis adoleverat) hanc esse propiorem Syriacae Harmalae, quam [orig: quàm] superiores dictas.

CANINA RUTA.

RECENTIORUM insuper quatuor sunt plantae, quae virium aut odoris efficacia, itemque [orig: itémque] effigie, Rutae nomen usurparunt. Nec enim Caninae Rutae vocatae Ruta vulgaris [orig: vulgaris] cognata est, nisi paucis et vagis notis. Sed id vulgo moris est, ut cum [orig: cùm] praestent quaedam herbae opem celebratioribus solitam asscribi, si nomine deficiantur, illo communi impertiantur. Raro [orig: Rarò], nisi locis siccis et fervidis, satis, et marginibus, cuiusmodi Norbonae, Ravenae, et Romae, circum oriunda haec Surculis virgulteis multis, sesquicubiti folia Rheadis, Papueris, aut Argenones incisura, magnitudine minora, crassiuscula, ex viridi nigricant: uti et flosculi, aestate hiantes, alterius Veronicae vel Anthirrini modo. Gravem tota virosumve [orig: virosúmve] Rutaceo ingratiorem vibrat odorem: exili pericarpio, Rutae fere [orig: ferè] aut Blattariae ritu, sed multo [orig: multò] minore claudit semen. Rutam istam, Math. reiectae Alceae Venetae, quam foliis et odore viroso refert, suffecimus: odor quippe etiam Meconii quiddam virosum halat, ramulique exiles sunt. Sucus vero [orig: verò], quem Meconio aequiparat succo, idem: qui nobiscum suspicatur hanc esse Hippocoum, vires cum succo corniculati papueris, aut spumei conferendas interpretatur. Verum [orig: Verùm] è tam parva designatione iudicium differendum censemus.

RUTA Pratensis Herbariorum, num PHELLANDRIUM Plin? quod potius S AXIFRAGIA Hircina videtur.

MULTO adhuc magis Ruta pratensis dicta abest: Plinianum hanc Phellandrium dictitabant Lutetiani nonnulli nostra memoria, quod [orig: quòd] propius Apium accederet quam [orig: quàm] Rutam, cuius nihil nisi odorem virosum sortita est: eodemque argumento ad calculum laudabant, et Saxifragium nuncupabant alii nuperi intempestivi nomenclationum aeruscatores, qui tum demum [orig: demùm] se operaeprecium putant fecisse, si ex Plinianis incertis herbarum elenchis potius, quam [orig: quàm] descriptionibus, aliquot selegerint minus auribus vulgi assueta nomina, et plantis itidem nondum agnitis indiderint, Horatiique conuicio [orig: conùicio] locum fecerint, qui pisces appingere silvis vetat. Pratis udis et riguis oritur haec passim, caulem promit sesquicubitalem, folia quadantenus Apii palustris, sed minora, rigidiora, nigriora, radix


page 392, image: s392

[note: Nonnulli vulgo [orig: vulgò] pharmaco. Rubarbarum monachorum à rubore vocitant. ] luteola, fibris multis donata, lateque [orig: latéque] humifusis, Asclepidis modo: flores ex luteo herbacei, pusilli, numerosi: radix pediculis et atomis, cironibusque interficiendis, in balnea inditur, superiore gracilitate differre tantum videtur, alioquin iisdem natalibus et facultatibus, sed remissioribus praedita est.

GALEGA.

[note: Ruta pratensis tenuifolia. Thalictrum tenuifolium Cordi. ] GALEGA foliis est Glycyrrhizae, vel Lentis Glaucii, cui etiam nomen ab Herbariis factum alludit: duum [orig: duûm] cubitorum illi caulis, flores albi, purpurascentes, in teretibus, oblongis siliquis semen exile. In Pedemontana planitie, iuxta Eridani fluenta et Taurinum ubertim luxuriat, passimque alibi. Satis liquet, non ex delineatione, sed potius ex effectione, Rutae nomen inditum illi, quia vel odor ipse potius Leguminis, cui videtur similior: sed quia venenis efficacissima, uti Ruta, paerhibetur, consimili vulgo [orig: vulgò] nomenclatura donatur. Veneti namque Pharmacopoei atque etiam Circulatorum illic faex, qui viperas stipis colligendae causa circumferunt, simulatque demorsi sunt, nihil certius hac aut praesentius habent; eadem multo [orig: multó] magis, freti, quam [orig: quàm] illis decantatis Theriacis.

LEGUMINA.

Faba Maior vulgatior, non est eadem antiquorum faba, sed congener. Minor. Silvestris Norbo. an sit Faba antiquorum. Phaseoli. Varietates. Phaseolus silvestris. Smilax hortensis Diosc. sive Phas. vulgaris. Sesamum. Frumentum Saracenicum, num su Erisimum Theop? Lupini. Eorundem Varietates. Pisum Maius. Minus. Spontaneum. Cordatum, et Cor. Indicum, Halicacabum Peregrinum Offic. an Isopyrum Diosc? Eruilla sylus. sive Ochrum. Lathyris, sive Cicercula. Lathyris silvest. Pseudoapios, Germanorum T errae glandes. Cicer Domesticum. Arietinum. Silvestre duplex. LEGUMINOSA. Lens. Orobus, sive Aracus. Vicia. Cracca, sive Aracus. Cracca altera. Hedisarum utrumque. Glaux vulgaris. Caput gallmaceum Belgarum, an Onobrychis Diosc? Ornithopodium. Ferrum equinum. Ferro Cavallo Italorum. Scorpioides leguminosa. Tribulus terrestris. Anthillis prior Dod. et Herbariorum. Aphaca. Eruum. Glyeyrrhiza triplex. Colutea. Colutea Scorpioides. Sena. Dictamnus albus Officina. an Tragium Disco?

FABAE antiquorum et recentiorum Germa. Boonen. Gallis. Feves. Ang. Beanes.

AGNOVIMUS superius triticea cum Leguminosis magis quadam usus et partium proportione convenire, quam [orig: quàm] delineatione: nam ut illa spicantur glumis et aristis, sic haec gravidan tur siliquis et vaginulis, utraque magno usui tum pecori, tum homini: illa à terendo, haec à legendo Latini dixerunt, quia non falce uti illa, sed manu uncove [orig: uncóve] avellendo legerentur. Graecis vero [orig: verò] s1pori/a, quasi sativa aut serenda, quod [orig: quòd] sementem multo foenore pensarent: sunt enim legumina non parum fecundiora triticeis, minoreque tempore et labore, sed maiore proventu coluntur: à qua quidem feracitatis facilitate kua/mous2 vocarunt [orig: vòcarunt], ut Galenus annotat, antiqui fere [orig: ferè] cuncta legumina Fabas, quasi praegnantes et feraces, id enim valet verbum kuw/, quod praegno, unde kua/moi, testiculi dicti olim. Speciatim postea indicarunt legumen fama multo [orig: multò] omnium notissimum et fami plebeiae adeo vulgare subsidium, ut non secus atque genera, aut diversitates Tritici, sic


page 393, image: s393

fabarum delineationem non tam rudem, quam [orig: quàm] nullam reliquerint. Cum [orig: Cùm] autem prae Faba Theop. Diosc et aliorum antiquorum istam vulgarem nostram, utpote maiorem, pinguioremque, potiorem duxisset posteritas, ea pene [orig: penè] contempta, haec nostras [orig: nostrâs] sola [orig: solà] nomen Fabae subripuit, retinetque [orig: retinétque] etiamnum hodie: Antiquorum enim Fabulae sive Fabellae, pusillae tametsi, veluti pares, Loto et Terebintho comparantur. Taxique bacca maior quam [orig: quàm] faba asseritur apud Dioscoridem, et rotunda iuxta et aequalis asellis subter urinis delitescentibus, kuamio vocatis Galenus: Aristotel autem pulli decimi incubicus diei oculos maiores Faba facit: tamen non illico [orig: illicò] nostrates è Fabarum censu amovent, ut placet doctissimo et modestissimo Dodonaeo: sed id nos docent, eorum Fabam fuisse minorem, quam [orig: quàm] hodierna, nec tamen specie diversam, sed congenerem, et potius fructu, magnitudine, figura, quam [orig: quàm] plantae natura temperamento, aut lineamentis distare. Nam Theoph. et Pli. Fabam, qualis nostras est, describunt caule recto et unico, solamque inter ligumi[?], ut plurimum [orig: plurimùm], culmo tradunt: et multis locis Dioscorides caulem Fabae quadratum dicit, et florem Fabae Peryclimeni asserit. Sed id evenire, quia variant magnitudine, colore, effigie latiore, compressiore, tereti rotunda. Et frequentissima hodie Faba nostra maior, raro [orig: rarò] uspiam tamen nisi sata provenit, serunt quippe in scrobillas paxillo depressas. Quare ut non est difficile [orig: difficilè] nosse istam vul garem Fabam, maiorem, longiorem, minusque [orig: minúsque] rotundam esse, quam [orig: quàm] antiquorum Faba fuerit, sic eandem Phasiolum Dolicumue [orig: Dolicumúe] asserere, neutiquam licet per eosdem auctores.

FABA Minor.

ALtera, quae minor est, Italis et Belgio satu frequentissima ad veterina alenda, sed nuspiam usus frequentior quam [orig: quàm] in Anglia, ubi panes Fabaceos veterinae potius quam [orig: quàm] triticeos dant. Haec non multum videtur abesse à Graecorum, quam superius expendebamus, Faba: Est enim ea illis adhuc usitatissima, fresa imbi vocata, ad pulmenta expetita: et Italiae, Venetiis praesertim, vulgo Favae menada dicta.

[note: Silvestris. ] Sed silvestris, qualem saepius in Galloprovincia et in Botoneti Ericetis sterilibusque [orig: sterilibúsque], non procul Monspellio enatam legimus, tota minor est, sesquicubitalis et cubitalis: et culmi quadrati, minus rigidi surculi, communis Fabae foliis, quasi egens adminiculi, et superne [orig: supernè] in cirros, capreolosve [orig: capreolósve] Pisi desinentibus, flore Viciae obscure [orig: obscurè] purpureo, et siliqua dum matu ruit alioqui non discrepat: cohibent autem quaternas Fabas aut quinas, gustu Fabaceo, sed non ita grato, odore graviusculo, magnitudine Orobi, quem Dioscorides Tithymali Paralii semini comparat. Plinius quasi aequalitatem hanc et parilitatem innuens, Fabae pa rem tradit: quae nos adducunt, ut non inviti credamus hanc prae ceteris delineationem Grecae explere Quando etiam haec non sccus atque antiquorum Fabae sponte prodeunt, in locis Galliae paulo [orig: paulò] ante [orig: antè] dictis, quemadum illae è Fabariis insulis, quibus cognomine fuisse ferunt auctores: tametsi malim esse illam Cherronensem in Mari Euxino, quam [orig: quàm] in Germa nio sive Arctico Oceano, ubi terra alsiosa, et minus olim nota Graecis aut Romanis fuit: nec puto in Dania insulisue [orig: insulisúe] finitimis hasce reperiri, eam tamen volunt esse Cymbricam Cheronensum sive peninsulam Plin. auctoritate. Itaque illam vulgatissimam Fabam amislam putare, tam parum verisimile est, quam [orig: quàm] siligine laudatione tritico carere nos, de quo tamen fuerunt controversiae multae. Sed nostrates Fabae cum [orig: cùm] caulem quadratum, rectum, surrectum, unicum, ut plurimum [orig: plurimùm] solae leguminum habeant theoph. et Plin. auctoritate, et particulatim floreant, ipsique flores nigricantibus lituris (quas lituras lugubres rati Flamines Romani, non mandebant, ut tradit Varro) insigniantur, non esse kua/mous2 sive fabas nolim assentiri. Et in ipsius fructus latiore quasi basi, qui cernit nigrum vestigium illud, quod hilum antiqui vocarunt, quasi germinis umbilicellum et involucrum, neutiquam vulgares respuet fabas, quibus pene [orig: penè] id signi peculiare est. Ipsae etiam in duas semisses sponte fere [orig: ferè] et natura divelluntur: et plane [orig: planè] tot iisdemque facultat ibus comperiuntur, quas antiqui prodiderunt, tum cibo tum medicamento: nam flatus et tetra insomnia excitare, vulgus etiam queritur, et ad ulcera abstergenda, atque carnem procurandam quivis chirurgus harum farina utitur. Quamobrem non aho dissident à Graeca notissima illa nostrates Fabae Germanorumue [orig: Germanorumúe] Boonae, quam [orig: quàm] magnitudine et oblongiore teretive [orig: teretíve] figura: quae cum [orig: cùm] in plerisque eiusdem speciei et naturae pomis, nucibus, et seminibus, tum in Cicere sativo et silvestri, discrepant, Diosc. monente: nam, inquit, à sativo nihil differre, nisi semine tantum [orig: tantùm].



page 394, image: s394

PHASELI à Fabis et Phasiolis discrimen.

P Erpauca exstant apud scriptores antiquos de Phaseolo, quem Diosc. aegre [orig: aegrè] concoqui, in flationes alvum et vomitum ciere tantum [orig: tantùm] dicit: Galenus autem à fas1h/olw Dolichonem discernit, eundemque Cicerulae aut eiusdem speciei vult: Quod Plinius videtur innuisse, et Maro ubi canit Seu pinguem viciam seres, vilemve [orig: vilémve] Faselum: vilis enim merito [orig: meritò] dicitur, ut cuius tantum quasi noxii aut parum utilis meminerunt antiqui, eoque incognitum pene [orig: penè] reliquerunt, nisi quantum ex Cicerculae collatione percipi potest, deque Galeni sententia, forte [orig: fortè] et Plinii verbis, qui Fabae folia rotunda, Phasiolo autem Piso et Eruiliae longiora et venosa scribit: quae accipienda esse de Phaselo potius quam [orig: quàm] de Phasiolo videntur, quia Phasiolo folia sunt [?]tunda, nec venosa. Et apud Columellam etiam pusillum legumen vileque intelligi videtur: quando Phasioli modi quatuor obruuntur à totidem operis: nec enim Phaseolus nisi rara et peregrina in Italia fuit. Eapropter nobis videtur sui generis legumen ignobile quoddam, phaselus, simile tamen Eruiliae aut Ciceri, quale est quod pictum damus, in huius operis extremo, Phaseoli facie, sed siliquis Ciceris aut Viciae: congruis item Sparto, aut Genistae, quales Dioscorides annotavit. Sponte haec in Helvetia exit, foliis ab uno pediculo gracilibus, ordine positis, senis et septenis in caule geniculato, striato, cubitali et sesquicubitali, gracili, lento, flexili. Folia ipsa minime [orig: minimè] crassa, aut carnosa, sed venulis perquam [orig: perquám] exiguis secundum longitudinem intexta, magnitudine fere [orig: ferè], sed non positu Phaseoli. Floribus purpureis, Phaseoli minoribus, in prolixi oribus claviculis: è quibus postea siliquae fuscae visuntur complures, magnitudine et effigie Genistae aut Cicerculae: semine intus pullo, Eruum aequante: radice multum fibrosa, nigra, maiore quam [orig: quàm] ceteris leguminibus, forte [orig: fortè] quia Silvestris est planta, nam ruri repertam nobis dedit optime spei doctissimus amicus Penius Medicus.

Cicercula altera, an Phaseolus Diosc?

EST et quaedam alia, quam nonnulli Phaseolum suspicati sunt, ea etiam in agris, et silvis occurrit, unde hortus Morgani habuit. Cicerculae similiter haec folia, caulesque [orig: caulésque] emittit, venosa, tenuiaque [orig: tenuiáque], quriculis Leporis similia: siliquis Viciae latioribus et longioribus, flore purpureo, et quam [orig: quàm] Pisi minore: harum utramuis malunt Phaselum antiquorum recentiores doctiores, quam [orig: quàm] Fabam nostram, ut quae sit legumen neutiquam contemnendum, imo [orig: imò] tanti faciendum hodie, ut vere et totam aestatem, multis in regionibus mag num sit annonae supplementum, et non parum multae gentes panes ex Fabis depsant Veterinariae, etiamque plebeculae non incommodos: farina autem, qut ipsa tota fresa Faba pultes sapid as, et placentas conficiant, efficiantque, ut de hac nostrate Faba dictum putemus quod antiqui scribunt, Fabae maximum honorem habitum fuisse, ut qua panis attentatus sit.

PHASIOLUS vulgaris Turcicave [orig: Turcicáve] multicolor Faba, est SMILAX hortensis Diosc.

NULLIUS vero [orig: verò] laboris est istud legumen trifolium, foliis hederaceis, Faba tereti, oblonga, renis effigie, multicolori, esse antiquorum Dolichum Phaseolumve [orig: Phaseolúmve] dictum, asseverare, hanc non perinde trivialem fuisse et longe [orig: longè] abesse à Phaselis certum: tametsi nomenclaturam Phaselus, quasi minoris fructus à Phaseolo retinuerit, propter quan dam similitudinem, forte [orig: fortè] fructus et foliorum, potius quam [orig: quàm] ob magnitudinem: Dolichum autem et Phaseolum effigie siliquarum et fructus, qui Lintrem Lembumve [orig: Lembúmve] naviculam exprimunt, vocarunt. Nusquam autem nisi sati peregrinique hortis nostris, non secus ac Romanis olim, visuntur Phaseoli, cuius enatae frondes hederaceae prolixissimis in viticulis deducuntur ad topiariorum ornamenta, qua de causa vocavit Dioscoride hortensem Smilacem, cui perquam similis esset foliis et vultu, tametsi diversa fructu. Est autem fructus Phaseoli


page 395, image: s395

perquam amoeno aspectu, plerumque bicolor et tricolor, maculis atris, pullis giluis, rotundis, guttatis, oblongis, obliquis, circulatim, taeniatim aspersus, nitens: plerumque ebori concolores fabae totae, nonnusquam flavescunt, interdum atrae prorsum, plurimum renuli efsigiem referunt, unde notissimae sunt ubivis, et apud Italos tenerae integra siliqua in iusculis multum esitantur, multoque magis quam vulgares Fabae cxpetuntur: tametsi parum lautus cibus nobis esitantibus forte [orig: fortè] non assuetis, videbantur.

Permultas accepimus à naucleris fabas Phasiolosve [orig: Phasiolósve] ex Americae novo orbe, èque Hesperia Aphrica allatas, quae mixtae naturae videntur, sed propinquioris Phasiolo: nam earum quaedam exigua, minor multo [orig: multò] Phasiolo, ex fusco purpurascit: quaedam latissima et candida, compressae rotunditatis, ambitu fere unciam aequat, gustu, concretione et Phaseoli similitudine; hanc non demptam ex arbore Phasiolifera, ut quidam putant, norunt amici quidam, qui severunt, legumenque non ita dissimile Phasiolo habuerunt: Sed alias perquam [orig: perquàm] raras habemus nos, munere lectissimae, literata virtute et familia in Anglia illustri, Heroinae Catherinae Killigreae, quas ferunt repertas magna copia ad Cornubiae littora, et quod non parum mirum, eo loco nullam meminit ullus navem illisam, nullumve [orig: nullúmve] naufragium factum: et tamen quotannis novae inveniuntur, partim fluitantes et partim effodiuntur immersae sabulis littoreis, quasi, ut putant Cornubiensis maris Anglici accolae, secundis Austris, aut Zephyris è novo mundo appulsae fuerint.

Belgarum Bouckwey, an ERYSIMUM Theophrast?

ETSI in segetum censu ponunt theophrastue Plinius atque Galenus Erysimum quoddam Sesamo simile et cognatum, cibis aptum; tamen delineatio magis folia leguminosatestatur. Nulla autem planta videtur affinior eruditorum sententia, quam [orig: quàm] illud frugum genus, quod Belgis Brabantis, Helvetiisque tanta copia seritur, ut isto universa sata, quasi purpura operta eminus rutilent. Universa planta, praecipue quando maturescit, [note: Math. pag. 573] purpurascit Amaranthi colore: caulis bicubitalis, striatus, folia Smilacis minora aut Atripli cis: flore candido: semine glumis contento, triquetris fuscis, quae molendo exuuntur, ex Farina, lacte et butyro pinsuntur placentae, et sartagine friguntur, pueris expetitae. Belgium, et praesertim Antuerpianus ager, huius est foeracissimum. Quod [orig: Quòd] si oculi vidisset sedulus et perpetuus Hermolai, Ruelli, Leonicers, ceterorumque doctiorum carptor Mathiolus, veniam potius praecipitis iudicit, et paucae in spectionis, ne dicam lectionis, ab illis doctis exorasset, quam [orig: quàm] eorum nomen lacerasset. Ut quorum monumenta multis studiorum anxietatibus comparata, illi quasi offam praemansam in os inseruerint, amplisimamque segetem (sed immeritae) laudis suggesserint. Intuere eius duo argumenta: Triticum Sarracenicum Tridentinis Formentono, tantum caule rubet, non foliis: alterum argumentum, ab omnibus avidissime [orig: avidissimè] depascitur. Respondeo, Formentone totum rubrum esse demptis floribus albis: rura Belgica et Gallica id affatimedere, et tuam Dialecticam hic [orig: hîc] captionem moliri, quae dum ab omnibus avide [orig: avidè] vorari argutatur, viriditatem, unde tota vis rationis pendebat, reticuit: non enimdicit non edi Theoph; sed virentia folia non edi: misera tamen utraque argutatio. Rubor inest palmitibus, Titymallis, Atriplicibus aliis, et similibus multis in locis, alibi nullus. Et Basileae agnum habuimus cicutae Helluonem; at alibi passim animantia respuunt: hic [orig: hîc] in Anglia virentes asparagos veterina non tangunt; post foenicetium in maritimis, illis aridis vescuntur.

An Officinarum SESAMI semen sit Dioscoridis?

SEMEN istud perpetuo nomine et usu Sesamum fuit, quod satum, vidimus adultum in horto Trevisani Doctoris Patavini, siliqvulis cylindriaceis, praesepiolis distinctis, semine isto flavescente, oblongo, Sesamino plenis. Caule sesquicubitum crasso, foliis Amygdali, vel Ocymi. Flores, Ruborem, et alia non meminimus, nec putabamus ullum fore, qui plantam, hanc Sesamum inficiaretur, si semen semel intueretur istud dictum.


page 396, image: s396

Quare si ruborem desiderat in Sesamo Senensis, docti in illo pudo rem, ut qui unius plantulae forte [orig: fortè] aridae, in solo peregrino adultae animadversione, de Sesamo adversus omnium iudicia statuerit, nec quidquam potioris docuerit. Quantum enim seminis istius Sesamini Venetias, Pisas, Genuam, Lucam, Antuerpiam ex Alexandria Candiaque, vaenum venit, huius plantae est, quam monitus forte [orig: fortè] invitus depinxit.

SATIVUS LUPINUS.

NEC ita procul absunt à Fabaceis et Phaseolis fructus quos qe/raous2 vocarunt Graeci, qui calidiores ceteris leguminibus essent, aut potius quod [orig: quòd] qermw=, id est, calida aqua lanarentur et macerarentur quo [orig: quò] amarorem exuerent tristem et molestum, à quo etiam lupaka/rior et Lupinus dictus, unde Virgili. tristisque Lupini sustuleris Calamos, Quamplurimis in hortis praesertim Pharmacopoeorum habetur satius, culmum edens, perinde ac Faba, rectum, et suapte natura stantem, sed rotundum, cavum, nonnihil tomentosum, è radice fere [orig: ferè] singulari, nec multum fibrosa, à qua fere per totum caulem et ramos alterno situ exseruntur in pediculis folla sena et septena divisura, digitata Viticis, aut Staphidis agriae similia, adversa, virentia, subtus incana, hirsuta: siliquae Fabaceis minores, latiores quam [orig: quàm] Phaseoli: durus fructus, rotundus, compressus, albidus foris, subluteus intus, perquam [orig: perquàm] amarus. Flos ter aestate spectandus, nam initio [orig: initiò] ex imo emicant albi, postea [orig: posteà]?e cauliculis affecta aestate et per Autumnum exeunte. Pedemontani proserunt patentes planities sativo, quos maceratos esitat plebecula.

Segetum SYLVESTRE flore purpureo.

IN satis et cultis Gramuntio luco circumiectis non procul Monspellio saepe [orig: saepè] occurrit hic, qui illico [orig: illicò] intuenti sativum superius descriptum refert: nisi quia gracilior multo [orig: multò] est, caule, pedalifolio quinque partito, angustiore, et flore purpureo et puniceo, Pisi minore: fructu etiam minore, guttatis, aut fortuitis asperso maculis, pullis, cinereis, et caesiis. Inibi etiamque in hortis herbariorum visitur hic idem floribus luteis Genistae, fructu nihilo setius amaro.

[gap: illustration]

PISUM VULG ATIUS Maius.

Germa. Erweyssen. Ang. Pease. Belgis. Stock erwitten. Ital. Piso.

Equadam urbe Pisa inter Ossam et Olympum montes sita Pisum allatum et dictum volunt: de quo nihil extare apud Dioscoridem non tam mirum fit, quam [orig: quàm] certos nos facit, multa eius operi intercidisse, quae illi notissima fuerunt. Nam nullum legumen notius aut praestantins secundum Fabam Piso est: quod graece etiam li/kuqor dicitur, quasi dicas ovi vitellum, quem colore et similitudine exprimunt, ubi per maturitatem flavent viridescuntve [orig: viridescúntve], sunt in siliquis cylindriaceis ipsa semina, quae una [orig: unà] cum membraneis vaginulis, vere et aestate iusculenta commendant: harum seges prolixe [orig: prolixè] admodum [orig: admodùm] luxutiat, humi semper caduca, nisi ridicas, pedamentave [orig: pedamentáve] sit nacta, praelongis, gracilibus, fistulosis caulibus, per media foliola euntibus Perfoliatae ritu: superne [orig: supernè] lentis in claviculas exeunt, folia rotunda, oblonga, in duos fere [orig: ferè] semicirculos oblongos divisa: flore effigie papilionis, albicante sui medio purpureo, radice exilli, quibusdam Germaniae locis sponte germinante.

An Pisum angulosum Hortorum quadratum Plinii?

ALIQUAM multae in semine varietates visuntur Pisi non secus atque Fabarum: nam praegrande quoddam in Belgiae et Angliae hortis colitur, angulosa et quadrata


page 397, image: s397

corporatura ciceris maiore, mediocrem Fabam aequante, ferruginco aut ruffo colore: nec tamen gustu distat: sed multum longius in denos, duodenosve [orig: duodenósve] pedes porrigitur: videntur haec an gulosa Plinii Pisa.

PISUM minus ex luteo virescens. Ital. Piselli.

P Ropter corticem viridantem interioremque medullam, ovi luteo concolorem, certum est vocatum fuisse w(/xror id est, luteo pallidum, ut est terra Ochra: unde etiam lekutou/ nomen superius dictum in maiore Piso manavit: praeterea autem commendatio in iurulentis, quia ilico tenerescit, utpote minores, pinguiores, delicatiores, facilius elixantur, facilius concoquuntur. Seruntur in agris, ubi minore cultu, nec fulcris aegent.

PISUM Silvestre.

IN Helvetia et superiore Germania, non secus ac Phasellus silvestris, obviam se dant peregre [orig: peregrè] eunti, etiam sponte Pisa. Figura non absimili, sed radice multo [orig: multò] adultiore, fibrosi ore, crassiore, et perenni, quales illic collectos, chartis inseruit noster Penius. Quidam in suo unius paginulae rariorum stirpium libello, memorandum mirumque quiddam affirmat: in saxis littoreis, nulla terra opertis, tantam tamque portentolam segetem Pisorum sponte nulloque satu enatam in Angliae Suffolcia, inter Otfordum et Alburnum, etiam Autumno 1555 quantum satis, utmillibus hominibus suppereret.

Pisum cordatum, sit ne potius ISOPYRUM, quam [orig: quàm] Melanthii quaedam species, aut Trifolium palustre?

QUoniam nomenclaturae Isopyri atque Phaseoli innuebant hanc plantam esse leguminum naturae affinem, aut similem saltem, non abs re sollertes vestigatores trifolium Fabaceum, Faseoli folium aquaticum, nobis commodiore loco memoratum, autumarunt verum Isopyrum esse Quod valde [orig: valdè] simile vero esset, si vocula Anisi abesset: quae obstat quo [orig: quò] mi nus haec aquat ca Germanice [orig: Germanicè] faba vocata, verae designationi satisfaciat. Desideratur namque, non tam Phasioli pe/talor (quod nonnulli etiam folium interpretantur) in hac, quam [orig: quàm] Anisi folium, quod quibusdam repetitum frustra [orig: frustrà], aut luxatae lectioni Dioscoridis additum, opinantur. Qui vero [orig: verò] vulgarem lectionem tuentur, quandam Melanthii speciem appingunt, nulla prorsum Phaseoli sive ortus, sive lineamentis similitudine: sed muta pictura, qualis Commentatoris est, uno aut altero Anisi ramulo, ad radicem Melanthii expresso. Quare si coniecturae indulgendum et codici assentiendum, malim cuiusdam amici exercitatissimi amplecti sententiam, quae Cor Indicum, ortu, summitatibus et claviculis Phaseoli, foliis vero [orig: verò] Anisi divisura, Isopyrum statuit. Suffragante ipso fructu, quem ternum Melanthii colore et sapore Pisi, aut verae et antiquae Fabae sive Phaseoli Silvestris similitudine et magnitudine Halicacabi, folliculus claudit. Id Cordis aut Pyramidis effigiem media sui parte consp cuam refert, unde Cor Indicum vulgo passim vocitatum, et notum. Officinis propter folliculum haud admodum diversum, nisi colore, ab Halicacabo, Halicacabum peregrinum vocatur.

Ochrussyl. sive ERVILIA.

S Yluestris indolis velutique degeneres à Pisis Ochrisque [orig: Ochrísque] Eruiliae, quasi eruendae et eiciendae dictae, rarius nisi in hortis Septentrionalium herbariorum hodie seritur: iux ta tamen sepes, vias, in Linguagotia sponte reptat imbecillioribus viticulis, membranula triplici aut duplici secundum longitudinem veluti pinnatis, ima folia oblongiora et latiora, in claviculas desinentia ferentibus: superne [orig: supernè] vere foliola partim in plura et minora dividuntur, partim etiam claviculis donantur candidis, et interdum purpureis, flore et siliqua Cicerculae, cui admodum similis.



page 398, image: s398

LATHYRIS Norbonensis latiorefolio.

V Alde verisimile est à Lathyridis Cataputiae granis quae Orobinis similia seminula Dios corides dicit, nomen factum Cicerculae vocatae, quae hodie differentias duas habet ex agro Norbonensi allatas, ubi sponte frequentior erumpit ea, cui latiora superne [orig: supernè] acuta bina, nerusa per intervalla oriuntur folia, [?] auricularum lepusculi arrectarum, aut Bupleuri herbariorum,

Angustiore gramineo folio Lathyris.

ALteri in udis ibidem enatae foliaadmodum angusta, graminea, Venosa, et mucronata, è pediculo bina in tortiles capillaceasque claviculas desinente, Catanacae fere [orig: ferè] sunt: defluxis albidis et luteolis floribus succedit siliqua compresior, duplo [orig: duplò] brevior, latior superiore, ubi grana angulosa pusilla, Pisi aut Heruiliae sapore.

ARACUS aut Cicera.

QUamuis distinxerit Galenus Aracum citra aspirationem scribendum, ab Aracho' aspiratione scribi solito, viciumque et exitium quoddam istud posterius Lentium et aliorum leguminum dixerit: tamen utrumque videtur ab indole sui cognati leguminis quasi in spurium abiisse, ut de illis diximus, et in istis observamus: Est enim prorsum cognatus et similis, fortassis idem ille Aracus, quem quidam Cicerculam alteram volunt: nec abs re, cum eius grana sordidius nigricantia inter Pisa, Orobos, et Vicia pullulent, à quibus videntur degenerasse. Quod idem Columella affirmare videtur, quando nihil sapore, sed tantum colore à Cicercula dissidere, eoque [orig: eóque] Cicera vocari asserit. Ramosis è radice fibrosa provolui tur calamis, flexilibus per longitudinem quasi teniolis membranulisue [orig: membranulisúe] pinnatim angulosa: foliis Cicerculae.

Est ubi luteo flore invenerunt amici quidam, quem nisi Ochrae vicium putant esse, ut steriles Avenae, Lolium, Melanipyrum, aliique segetum morbi.

APHACA.

MIxta videtur haec è Piso et Lenticula, ut cuius siliquam, semenque simile est sortita: Pisi autem folia, caules et capreolos, longe [orig: longè] exiliores quam [orig: quàm] Lentis, cuius semen refert, sed minus, nigrius, durius, esu ingratius, siliqua non dissimili tamen, latiore, longiore: tenella sunt folia, ex adverso bina, caulis geniculum Pisi modo amplexa, unde exseruntur caprcoli.

Terrae GLANDES, sive PSEUDOAPIOS Germanorum, an ASTRAGALUS Diosc?

L Eguminosae huius gentilitatis est bulbosa, quam Germani Swart Rettich, id est, Raphanum nigrum, et Sewbrot, id est, Suillum panem, Aker eychel [?] grund eychel, id est Balanum terrestrem vocant. Spargit humi tres quatuorve [orig: quatuórve] ramulos in imo rubellos, Ciceris aut Pisi folio et claviculis donatos, quibus, si adsint, proximas quasque plantas ample ctitur: flores item purpurei Pisi sunt: et in siliquis paruis exiguum semen. Radices vero [orig: verò] oblongae olivarum glandisue [orig: glandisúe] instar sunt, foris nigrae aut pullae, intus albidae, multis quasi trae iectae vel appensae fibrosis loris, seu funiculi varie [orig: variè] invicem implexis, et late [orig: latè] fusis. Angliae, Germaniae, Galliaeque Nortmaniae Syluosis opacis, iuxta sepes: Norbonae autem, Italiae ceterisque aestuosis regionibus, non nisi in arduis et nivosis eruitur: cuiusmodi sunt illic Veganii montes et colles Martii Galloprovinciae. Sapor illis subdulcis, glandis, aut Castaneae astringens. Siccatae multum durescunt, uti Poeoniae radices, nec minus solidae sunt: nec minus contumaces tundendo (quas servamus) quam [orig: quàm] Thorae glandulae. In hanc veram et meram recensionem videant studiosi an possit quadrare Astragalus, cuius lectionem apud Dioscorid. luxatam esse ex Paulo perspicuum est, qui non Memphiticum sed Pheneum Astragalum legit, et Plinius idem confirmat: Ac tametsi


page 399, image: s399

descriptionem dat paulum [orig: paulùm] diversam, nullam tamen facit mentionem; forte [orig: fortè] quia iam tum in Dioscoride lectio depravata erat; vel quia ex alio scriptore verterat. Ad haec, Galenus et Aegineta, Astragalon parvum fruticem e)/xonta tar r)i/cas2, astringentes, quasi plures, nec tamen Raphanum memorant. Quare, tamquam non in Dioscoridem, sed ab isto codice male acceptam animadvertamus hanclectionis depravationem, quippiam erit nobis auden dum. Eapropter nos, ubi stro/ngulh w/stper, ra/fanos2 o)neumegeqh\s2, habetur, ba/lanor: unius literulae methatesi, et alterius caudicella sursum versus reposta, reponi vellemus: qui lubricus lapsus est amanuensibus: quum enim Glandulam, Ficum terrae et talum vocarint Romani, Astragalum, non Raphanum, sed potius veram, nec huius nostri forte [orig: fortè] disparem effigiem intellexerunt: nec solum [orig: solùm] talum, Ossiculum lusorium Astragalon vocarunt Graeci, quale referunt hae radices, sed etiam flagra, nodulis, aut tuberculis asperata. Sic enim *ma/stic a)stragalw/tiths2, scutica talosa seu nodosa sontibus caedendis apud Lucianum usurpatur. Hisce tamen ineptiusculis scholiis facilius quis obstrepet, quam [orig: quàm] meliora subedet: Ceterum [orig: Ceterùm] candidus arbiter, minima quaeque in Priscorum designationibus scit non esse severius exigenda: de Apio, quem quidam putarunt cum [orig: cùm] hac eundem, manifestum fit: Eam siquidem similem dicit Asphodelo, ut idem fecerat Theophrast. cum tamen unico sit bulbo.

Eruum Silvestre Herbariorum sitne *kata/nagkh. sive amatoria, aut neceßitaria, non Bulbosa unguimiluia Dioscorid?

QUASI necessitate inconcussa et fatali adigeret ad amandum, Catanancen vocarunt, quasi amoris illicium necessarium; quia omnia vincit amor improbus. Eam autem neutiquam notam probe [orig: probè] nostro aevo, minus mirum est, cum [orig: cùm] etiam si stirps de facie nota, et apud nos nata foret; tamen incertum adhuc esset, num vera esset censenda; nullis enim viribus, nisi praestigiosis et Fascinatricis insaniae, amatoriis illecebris commendatur, quas Thessalicae tribades et lenae praetexebant, forte [orig: fortè] suis carminibus, ut hodie factitant impurae fordae Italae, verbulis abusae nefariis ad insanum amorem conciliandum, quas: vires attribuunt herbulis vulgatis. Idcirco Plinius, eiusque [orig: eiúsque] coaevi cordati viri, consulto [orig: consultò] figuras harum tacuerunt. Nec sane [orig: sanè] eas nosse, ullius est operaepretium: nec Dioscorides vires, sed historiam duntaxat alienam citat. Quodpiam genus leguminis fuisse hanc descriptio ostendit, cui non male [orig: malè] quadrat ea herbula, quae in hortis herbariorum Iulio et Augusto, post flosculos Pisi delapsos, siliquas longiores, exiles, teretes fert, semine refertas ruffascente. foliis angustis, gramineis, binos pollices longis, Lagopi angustifolii, quae marcida, recurva instar milui convulsi cruris visuntur: radice exili, simplici. Visitur etiam in agris litorum maris Septentrionalis.

ALTERAN Ciceris semine, olivam radice aequante, mali parui magnitudine, quae vel adumbret, nullam novimus plantam: rara namque admodum effigie oportet sit haec: si descriptio vera est. Videtur persuasio haec, deliri amoris conciliandi etiam nolenti volenti. à seminis pertusi mysterio hausta: quam si fas fuisset, nec nos ineptiae piguisset, in Phyteumante, Leontopodio, et proximo Antyrrhini capite patefecissemus.

CICER sativum, arietinum Dioscoridis.

OFFICINARUM Cicer rubrum ubique in Italia, Cermania, et Gallia seritur, et adeo [orig: adeò] noscitur, ut nullus nesciat iam esse antiquorum verum Arietinum, qui modo [orig: modô] videat in siliqua tereti, et instar marsupioli tumida, hirsuta, unciam longa semina, Piso maio [note: Varietates. ] ra; caput Arietinum frontata effigie, et angulo aliquantum [orig: aliquantùm] mucronem aemulante: color albus quibusdam, quae minus in medicamenta veniunt: alia obsolete [orig: obsoletè] nigricant, plurima ex fusco purpurascunt, qualia efficaciora ad medica commoda habent officinae omnes: sementem et messem faciunt Itali, apud quos esitantur magna copia: solia Lentis positu, medio nervulo haerent, tantillum [orig: tantillùm] crenata: flores purpurant punicantes.

CICEROrobaeum Theoph. ab Orobo nigredine tantum [orig: tantùm] distans.



page 400, image: s400

DIFICILE tamen sit statuere quodnam sit Dioscori. domesticum primum: nam novum quod hic damus, tantopere simile est Norbonensium Orobo, siliqua praesertim, ut certos nos reddat esse illud quod dulcissimum et Eruo simillimum à Plinio dicitur: sed ambigimus iam, sit ne idem istud cum Diosc. sativo: cui eundem fecit Orobum vulgatum et receptum officinis doctus et perbonus scriptor Dodonaeus, qui nondum, hanc novisset. Norbonae et Galloprovinciae plerisque satis per messes flavet haec, culmo assurgens sesquipedali, geniculato lateratim, qnasi in obliquum flexo, leviter striato, fistuloso: foliolis in imo nervulo prolixo haerentibus, Lentis aut Araci: à medio item ramulis donatur et foliatis pediculis: et iuxta summos alarum geniculos complures confertae siliquae, uno fere exortu nixae, sese tangunt et stipant, cylindreae, unciam longae, rectae, teretes, inter transversa pusilla intervalla foras protuberantibus singulis quasi torulis, ternis et quaternis, articulatim distinctis: ipsa intus semina nulla membranula distincta, Pisum Arietinum ferme [orig: fermè] aequant, obtuse triangula; Orobi duplo maiora, colore albida, pallida et subfula, non ingratisaporis, Ciceris aut Pisi.

[illustration:

CICER Orobeum.

]

OROBUS receptus Herbarior.

ROBUS, color rubeus antiquis fuit, qualis in ruffiis bobus, et Orobis cernitur. Hodie nihil pene [orig: penè] ab illo dudum dicto dissidet receptus in Officinis Italicis et Norbonensib. Orobus semine et siliqua praesertim, nisi quia huius altero tanto [orig: tantó] minor est, compressior, nec uno loco, sed variis ex alarum geniculis, secundum summum et imum caulis exorta, pendula, alioqui terna et quaterna claudit semina Cicere minora mnlto [orig: mnltò], tangenti hebetius angulosa, et uno latere aliquantum [orig: aliquantùm] acutiora, gustu lentis, folio et facie Pisi Lentis aut viciae: ramosis sparsis luxuriantibus, caducis fere ramulis: minus tamen est planio/kulos hic [orig: hîc] quam superiores duo, minusque [orig: minúsque] ingratus gustanti: nec enim nostro ingenio convenit, stirpium vel figuras, vel qualitates plumbea Lesbiave [orig: Lesbiáve] norma ad nostram sententiam exigere, aut flectere, ut nimis multi factitant: sane [orig: sanè] par est alterutrum horum leguminum, verum esse Orobum, cum è tam multis nihil penitus similius occurrat, oritur hic affatim in glareosis.

CICER SYLVESTRE VERIUS.

VIRVIT hac aestate in horto Morgani quoddam Cicer parum [orig: parùm] adhuc notum è Sabau dorum et Helvetiorum finibus huc accersitum, facie et siliqua Arietini Ciceris, quod eousque praesefert, ut primo intuitu quilibet Cicer dicat: Siliqua quippe brevis, foliosa, compressior paulo [orig: pauló]: flores item purpurantes, non absimiles, sed semina multo [orig: multò] minora, compressa et potius Lathyridis Cicerculae: habitu tamen laetior tota, latiusque plures ramosos alis et firmiores spargit culmos, cubitales et sesquicubitales: folia edentes Loti silvestris ferme [orig: fermè] aequalia, Ciceris Arietini maiora, crassiora, rotundiora, et tantillum [orig: tantillùm] etiam crenata: Radice quotannis rediuiva. Quare non ab re quis coniectet istud Diosc. Silvestre esse.

CICER Silvestre herbariorum aliud, folliculis Coluteae.

LONGIUS adhuc videtur recedere à Dioscoridis silvestri istud, quod caducis ramulis serpebat superiore anno in eodem hortulo, flexilibus gracilibus ramulis, propius Securidacam minorem aut Lentem, quam [orig: quàm] Cicer designantibus: et quidem floribus luteis pallentibus Lycoctoni, cui folliculis pene [orig: penè] par est, sed Coluteae figura et Arietini Ciceris ritu una [orig: unà] plures collecti, hirsuti, atri, referti perpusillo semine Sesamineo, aut Genistellae, duro, compraesso, nitido, gustu Phaseoli. Mathiolus, huius suam picturam


page 401, image: s401

mentionemque ridicule inculcat in Indice, quod tamen non describit, quasi super eo [orig: ] nihil ambigendum esse nobis imperasset, ut alibi passim facit.

fako/s2 LENS.

Gall. Lentille. Ger. et Belg. Linzen.

NULLUM minus ambiguae notitiae legumen quam [orig: quàm] Lens, quam quod [orig: quòd] lenes aequanimesque vescentes efficeret, Plinio auctore, sic dicebatur fa/kos1 autem Graecis ab utre qui fuit as1kos2 metathesi et mutatione unius elementi. Facile [orig: Facilè] de siliqvula et granulo ro tundo, aequabili circinatione compresso, lagenulam effigiante, quilibet eam noscitet. Calidiore solo, et sudo, siccoque [orig: siccóque] caelo proseri gaudet, ubi laetior, lautiorque quolibet legumine habetur. Ei Ciceris silvestris siliqvula compraessior brevior, pene [orig: penè] quadrata: ubi duae utplurimum lentes insunt, saepe Fuscae et interdum albae nigricantes. Foliola qualia haerent superne [orig: supernè] in Piso: segete Humi fusa et reptrice.

*bi/kior VICIA.

Ger. Wicken. Bel. Nitlen. Gall. Vesce.

A Vinciendo ducit Varro: malim tamen bi/kior esse, nempe [orig: nempè] lagenulae effigie semen, quod etiam a)/rakor Attici vocabant. Nulla autem regio algidior calidiorue [orig: calidiorúe] Vicia sativa et Silvestri vacat. Seritur enim in subsidium Avenae ad iumentorum pabulum. Siliquae sunt Genistae: semina compraessa Lentis, nigra, quina aut sena, praesse [orig: praessè] rotunda, ingrata gustu, non dissimili Lentis aspectu, sed habitior tota: foliis maioribus Pisi Minoris aut Ciceris.

ARACUS, sive Aracca et Craccamaior. Viciasyl.

Ger. Wild Wicken. Belg. Lrock.

*ara\s2 quasi pestes perniciesque [orig: perniciésque] leguminosae frugis dicunt unde a)ra/xoi et Craccae, veciis in satis associantur, et valde [orig: valdè] assimilantur: siquidem in una quasi raxh sive spinula aut dorsulo insunt veluti plumatim in alae modum foliola perquam [orig: perquàm] exigua è viticulis, multo [orig: multò] quam [orig: quàm] Viciae aut Lentis exilioribus, iuxtaque, alas Viciae ritu et similitudine, flores purpura dilutius rubent. Siliqvulae longiusculae Cataneae propior est, ubi sena aut septena semina rotunda nigricant, pene [orig: penè] Raphani: non autem compraessa ut Viciae et Aphacae, qua quilibet eam discernere valeat.

ARACHUS sive Cracca minima.

NImisquam [orig: Imisquàm] exilis et pene [orig: penè] capillacea haec tum viticulis, tum foliolis iisdem, dispositis Lentis modo, sed delicatioribus et angustioriori bus multo [orig: multò]: perpusillae siliqvulae pediculo, non caule ipso ut superior subnixa et quaternis intus granulis nigricantibus, rotundis Rapi aut Brassicae inclusis, florum apiculis pallidulis.

HEDISARUM, sive SECURIDACA maior et minor.

ANcipitis Securiculae aemulo semini fertur accepta peleki=ns2o sive Securidaca vox quam etiam h)du/taror ob suaveolentiam vocarunt. Ea in aruis et segetibus quas rapidi torrentes ex Alpibus Taurinis praecipiti alluvione, plerumque vastant, et ad Cevacium via, satis multa oritur, leguminisque modo serpit et fertilitate restibili sese reparat, foliolis Len tis vel Astragali maioribus, procurrentibus viticulis et floribus Ciceris purpureis: siliquae haerent, humi item stratae, compressae rostrellis aduncis, quantae Foenugraeci seminis et similitudine, sed compressiores utrinque: et angulosam aciem Securis effigiante radice liguminosa fibrosa, sapor amaricans et Lupini ferme [orig: fermè] odor foenugraeci vel Meliloti, cuius commendatione Myropolae nomen dedisse Hedisari videntur. Utebantur forte [orig: fortè] tunc non secus


page 402, image: s402

atque veneti suffitores, quaque [orig: quáque] Melioti ad Chyrotechas aliaque [orig: aliáque] fragrantia grata imbuenda, multum utuntur.

Securidaca minor.

[note: ASTRAG Alus Monspel. ] LEgumen illud multo minoribus viticulis, foliis et floribus purpureis exiens, è peciolis quina et sena cornicula mtroversus [orig: mtròversus] falcata habens, mucronibus reflexis inferne [orig: infernè] coniuncta, et duplici intus serie digestum semen, subrotundum, subfuluum, est similius Gal egae vel Araci quam [orig: quàm] Securidacae. Idcirco praeceptores nostri Monspellienses huius speciem esse inficiabantur: Inibi quippe et ceteris Norbonae Frontignanaeque aridis, glareosis, maritimis totum viret annum radicesque [orig: radicésque] complures profunde [orig: profundè] mersas, prolixo implexu spargit gustu leguminoso, nec perinde ut Securidaca, amaro. Eapropter Astra galo propiorem astruebant, quo [orig: quò] nos etiam referendam duxissemus, nisi Raphani bene magni radix illi et astri ctoriae, ceteraeque facultates ad ulcera decessent. Quare niversas stirpium gentilitates animo voluenti, nulla quae explendae descriptioni satis sit, uspiam sese dat. Non ea, quam in collibus Lugdunensibus prope Trenon, et in horto Patavino floribus purpureis et foliis similibus ciceri, sed gracilioribus, vidimus. Radix certe [orig: certè] dissuadet, nam Senensi herbariorum Dictatori, licuit pictoris opera ad quiduis lubitum fuit, alludere et nobis illudere, ideo [orig: ideò] nunc illum illius picturae postremo [orig: postremò] puduit.

GLAUX vulgaris.

DE colore foliorum, quae adversa spectarentur glauca sive pallentia, xlwra/ dicit Diosc. nomen huic ascitum fuit. Fruticat autem ramulis, bicubitalibus vimineis, flexis, spar sis, stratis, rotundis, gracilibus, lignosis, bina crebraque [orig: crebráque] foliorum serie, à radice crassioribus et duris, et intortis propaginibus procurrente, quasi Arthemisiae: cernuntur folia caesio virore superne [orig: supernè], aversa vero [orig: verò] pallore glauco, Cythisi maiora multo [orig: multò], Fabae, situ et crassitie propiora: purpurascunt flores extremis ramulis Galegae. Siliquis tamen multo maioribus, crassioribus, quae per messes maturae dehiscunt in binas vaginulas semine plenas, colore, sapore et odore leguminoso, cuiusmodi tota planta: quae tamen proceritate speciosior multoque [orig: multóque] maior est, quam [orig: quàm] ut Glaux prodita videatur: multa in Belgio. Ex Angliae nos litoreis, item mediterraneis procul mari, Londini Serendam curavimus.

GLAUCA vel Glaux, quaedam, leguminosa herbariorum, floribus purpureis.

IUxta agrorum viarumque [orig: viarúmque] marginesobviam sesedat in Francia, Anglia, et Belgio haec, caule rotundo pedali, radici exili, singulari nitente, à qua statim folia erumpunt O cymoidis aut halimi, albida, Glauca, oblonga: è medio autem caule aliqua mmulta exeunt minora et minutim Lentis modo aut Viciae divisa. In summo caule pallido, conspicui flavent aut punicant flores, congesti in glomerulum, ex calyculis multis conflatum, obsidentibus squamosis folliculis, accrosisque veluti glumis, ubi semen. Tota planta laeto aspectu.

Caput Gallinaceum Belgarum, an Onobrychis Diosc?

QUasi sursum una [orig: unà] cum scaturginibus erumperet a)nw\ bru/xeir onobrixis2 dicta, circa nam que fontes oritur. Non labor, non herbae defuere complures, quae se nobis obtrude rent, quasi legitimae forent: quas tamen omnes respuimus, propter unam aut alteram quae propius Diosc. descriptionem, tametsi valde ieiunam et parum signatam, accedere visae sunt. Harum notior Galega riparum et uliginosi soli alumna, non perperam putaretur, ni folia multo maiora essent, lentis, procerioresque caules, quem excessum, (nam tota facies leguminosa, flos et vîres perbelle [orig: perbellè] suffragantur) si quis obiciat, similia collata in Cappare cum malo Cytonio, et cetera componat. Et interim, dum ille nosque melius quid vestigamus, hanc iam describendam habeat, ut rariorem ita minorem et multo figurae propiorem: quam in hortis Belgicis colunt herbarii, è radice parva fibrosa, cauliculos pedales, exiles habet, et folia lentis angustiora, aliquanto [orig: aliquantò] longiora, sine capreolis: in cymis, teneris, Galegae flos culos, purpureos, dilutos, albedine mixta gestant. Quibus per aestatem marcescentibus,


page 403, image: s403

quibus siliqvulam pro semine, casside, cristata insignitam, spinulis muricatam, quadantenus Tribuli terrestris, ostentat. Eruditus Coldenbergiusnos semine primus donavit, atque in Hollandiae et Zelandiae aggeribus et littoreis adversu m maris alluviones et procursus crectis repagulis, nasci sponte monuit. Monspellii in hortis enatam habuimus.

ORNITOPODIUM, sive Pes avis.

S Citam vocem aptarunt isti legumini Docti recentiores, ad huius herbulae siliquas, pedem avis effigiantes describendum: constant quippe uni pediculo nixae, qua ternae aut quinae, expansae mucronatae, quasi stillis aduncis, articulatis, curvatis, in pedis avis aemulationem: palmares et sesquipalmares sunt viticuli, sparsi humi foliolis Araci minoris: slosculi melini Coronatae Meliloti.

Varietas.

Quamelegans [orig: Quàmelegans] haec varietas quam pictam damus: Oritur in marginosis herbidis Grinwicii Regiae, ad Tame sim flumen, non procul Londino: vix tota binos aut ternos superat pollices: ramulis in terram sparsis, exilioribus et crebrioribus, venustius ordine positis quam [orig: quàm] superior: quae non aliis ab ista natalibus gandet.

[illustration:

Perpusillum Ornitopodium.

]

SFERRO Cavallo, Ferrum Equinum.

P Lanta etiam leguminosae familiae est haec, cuius siliqua multum mirationis excitavit istis nomenclatoribus, qui Sferro Cavallo, id est soleam equorum refringentem fabulati sunt. Nam nobis experiu ndi avidis, magna copia reperta prope [orig: propè] Massileam, frustra saepius factum fuit periculum: etiam via quae ad praedium Rondelletii mareque ducit, ad dexteram, prope [orig: propè] rusculum in squalidis dumetis et marginibus plurima gliscebat, aestate minus torrida. Siliqua affabre [orig: affabrè] plantam hanc à tribulo terrestri, Scorpioide leguminosa, et Ornitopodio, quibus alioquin foliolis albidis, et comptis similis est, discernit. Flores item pusilli, lutei: intro [orig: intrò] nonnihil compressae siliquae. veluti securiculata, undosa et semicir culis sinua ta acie, ternis aut quaternis equinae soleae vestigiis continua et distincta spectantur, seminulis soleam equinam effigiantibus, aut dimidiatam lunam, unde illi quidam nomen Lunariae affinxerunt: gustu leguminosa, radice Londini hortis vivaci.

SCORPIOIDES leguminosa.

ES T et alia nec minus venusta aut rara, segtum Norbonensium alumna: Radice nittitur fibrillis multis, cauliculos rectos, graciles, binos aut ternos, pedales et sesquipalmares erigente: quorum in summo, admodum incurvis mucro nibus adunca cornicula, Foenugraeci rotundiora, graciliora insunt, introflexas Scorpionum caudicellas, transversis articulis et argutulis liris imitata. Flosculi pusilli lutei, alterius Scorpioidis: Foliola Ornitopodii, aut Tribuli exiliora, ab imo statim cespite, in nervulis utrinque ordine sita.

[gap: illustration]

TRIBULUS terrestris.



page 404, image: s404

S Oliti erant proicere hosti murices infestis aculeis armatos: quos quia protererentur tribolous2 nominabant: unde huic siliquae plantaeque muricatae Tribuli nomen. Videas pratenses pulverulentas et sabulosas planities maritimas Adriatici, Thyreni et Gallici Medi terranei, isto terrestri et minori Tribulo itineranti, exutis praesertim calceis, infestas et pro pemodum inperuias. Monspelii etiam aridis et olivetis serpit, aspectu liguminoso Ciceris, ramulis compluribus exilibus, gemino foliorum versu refertis, non Portulacae, sed Lentis vel Araci: eoque labeculam in Adrachne suspicamur, et legere Arachi o)\moia aptius rei ve ritati ducimus, id est Viciae, ut indicio ipsamet est planta. Pusillos flosculos luteolos, in pediculis ex alis exeuntibus, ubi emergunt infestis aculeis rigidiusculis, sexanguli, quinquamgulive [orig: quinquamgulíve] murices, medullam et semen ostentantes, per maturitatem et aestatem dehiscentes, radice parva, fibrosa nec alte [orig: altè] depacta, nullius hodie ferme [orig: fermè] commodi, nisi Asinis, quibus pabulum illic est. Commentatoris Senensis solitam sedulitatem duo testantur Tribuli: alter qui iam nobis dictus. Hunc Doct. à Guino Pisano dono acceptum quasi in Italia praesertim Venetiis, rarum foret, dicit: alterum Dioscoridis foliis portulacae sibi in D. Nicolai aedis Veneto littore visum, quam eius sane [orig: sanè] non vulgarem cognitionem et in stirpium inquisitione operam positam, quidam peritus locorum illorum et herbarum Italus facerus sic nobis exponebat: Commentatorem inquiens numquam nisi aridum aut pictum vidisse vulgatiffimum Tribulum, eoque [orig: eóque] describere nescivisse: deinde Crithmum seu portulacam marinam illic frequentem, pro Tribulo Portulacae foliis accepisse: non tamen describere ausum: forsan quia nullus extabat auctor aquo descriptionem subriperet. Postremum esse in Lio Venetae insulae sabuletis, cuivis Pharmacopoeorum notissimum terrestrem, eoque minime [orig: minimè] Pisis accersendum.

ASTRAGALI persimilis palmaris pusilla planta.

D Um peregre essemus in collibus quibusdam Galloprovinciae, hanc sublegimus clegantia neutiquam spectatu indignam: radicibus nemque prorepit lignosis, implexis, corticosis, denso exortu, numerosos cauliculos, fruticantes, duros, sed breves, vix binas aut ternas uncias excedentes, et foliola emittentes pusilla Lentis, Astragali, aut potius Tragacanthae, quam tota refert rigidiuscula, incana hirsutie: flosculis, luteolis, aut al bidis, Ornitopodii: gustu praesicco et aeque [orig: aequè] duro.

[gap: illustration]

POLYGONIUM Herniariae foliis et facie, perampla radice Astragaliti.

N Ec haec despectui futura erit discendi cupidis: Est enim perquam [orig: perquàm] parum nota, perpusilla quidem herbula, et humi accumbens cespiti semimersa, ramulis creberrime [orig: creberrimè] geniculatis: foliolis et seminulis albidis, prorsum Herniariae: tota incana, quamexiguo [orig: quàmexiguo], muscoso flore. Radice ampliore quam [orig: quàm] pro plantae modo, dura, surculosa, im plexa, et in se reticulatim convoluta, avulsu difficilis: gustu praesicco, callidiuscula. In fusissima Cretae salonensis Galloprovinciae planitie, media via inter Aralatem et Solonam ad diversorium D. Martini.

[gap: illustration]

page 405, image: s405

HELIANTHE S species rara, figura leguminosa, floribus aurcis.

NON perinde formosam icone hanc, atque nativa facie dono misit nobis hanc noster industrius et peritus Pharmacopoeus Iacobus Raynaudet, quam è iugis arduis montis D.Bonaventurae, non procul Aquisextiis eruerat: Radice lignosae fruticulae, cervicem paulum inflexam habente, superne [orig: supernè] et inferne [orig: infernè] nodosam, è qua emergunt viticuli palmares iuncei, recti, flexiles albidi, foliolis Lentis aut Coluteae Scorpioidis ex glauco virentibus, ab imo summo tenus stipati: floribus aureis et calycu lis Helianthes vulgaris: semine item non dispari, pusillo Cisti Ledi, amaro gustu.

[gap: illustration]

GLYCYRRHIZA Echinata et siliquosa.

SIqua est sterilis Glycyrrhiza, ut Math. sibi re vera certum esse auditione postremis commentariis prodlt, tres forent Glycyrrhizae species; nobis tamen quot de facie notae, tot frugiferae sunt. Ac primum Dios. dulcis radix nota et culta variis locis, etiam horridioribus, uti Germaniae et Belgiae, fructum fert vaginulis muricatis Caucalidis aemulis, denis aut quindenis, uno imo apice haerentib. et in orbem sese explicantibus, eminus intuenti quadantenus Platani Echinum ementientib. proceritatem interdum assequuntur, quanta proceri est hominis. Radix, non ut alterius numerosa passim et fuse [orig: fusè] humi sparsa, sed recta, alte [orig: altè] depacta, adeo [orig: adeò] ut quantum [orig: quantùm] humo mergitur radix, tantum [orig: tantùm] solo exstent caules: singlis vaginulis [orig: vaginulís] unum duntaxat semen ruffum lentis effigie inest. Huius usus officinis rarior hodie; quiope, seu arida seu recens, uti nos periculum saepe fecimus, longe vulgata dulcedine et gratia vincitur, eoque [orig: eóque] tantum voluptatis causa colitur.

Communis vero [orig: verò] nulli non nota, quae ex Hispaniis Londinum, Antuerpiam et Lugdunum defertur, et vili vibque locorum distrahitur, non paucis Galliae No bonensis locis multum [orig: multùm] spon te [orig: ] oritur, etiam prope Latera oppidum, cuius meminit Plinius, Monspellio leuca. 1. dissitum: radicibus, flexilibus, multis implexis, caule et foliis pinguibus, et dum eam evelleremus manum glutine inficientibus, floribus purpureis albicantibus; mense Iunio et Iulio siliquas fert parvas Cicerculae magnitudine. Cuius radix nuper ex Hispaniis advecta et hortis Pharmacopcorum depacta, facile [orig: facilè] succrescit et reuiviscit.

CO LUTE AE Scorpioides

SOLERTIS ingenii praeceptor Rondelletius non raro ratus fuit Glycyrrhizam minorem nuncupandam esse plantam locis multis nemorosis inter buxos erumpentem, Iunio et Iulio: floribus Coluteae, vel geniestae, minoribus: folio itidem Coluteae paulo minore: caulis similis est, gracilior: radix buxea minus dulcis, aut potius dulciamara dicenda, et minus grata: siliquae Math. Scorpioidi usqueqaque similes, unde vo catur nonnullis Colutea Scorpioides. Norbonae copiosa in valena silva et prope fluminis crepidines cis Lanum.

[gap: illustration]

page 406, image: s406

VALERANDUS Donrez Pharmacopoeus Lugdunensis plantarum rariorum ut quis alius [note: Glycyrrhiza spi vosa Anthioebena. ] studiosus et peritus, cui certo [orig: certò] fidimus, siliquas parvas genistae, aut acatiae, sed minores, se cundae nobis dedit, semine exiguo Genistellae: hanc Antiochenam à loco, Glycyrrhizam à similitudine et spinis, quibus donata erat, faciebat. Sed nihil nisi siliquas vidimus, eoque [orig: eóque] nihildum asserimus.

Arabum et Actuarii SEN Asativa et silvest.

SERO et magno aegrotantium incommodo innotuit Graecis Sena, quam una [orig: unà] et appellationem Arabibus debemus: Albasemer vocant illi, unde detortum Sena. Hac autem hodie nullum purgans frequentius, tutius, aut praestantius est. Ea herba, aestiva et parva est, vul tu, leguminoso Securidacae, Glycyrrhizae, aut Coluteae: In Liguriae, Thusciae, Romani agri et Appuliae variis locis, legitur Autumno, nec seritur ante Maium, quia frigoris impatiens; eoque [orig: eóque] hortis Septentrionum vix trimestre vivit, nec promit, nec maturat flores vel siliquas. Quare Officinae potius è fundo vernaculo, nempe Orientis emporiis, petunt, plurisque faciunt, quam [orig: quàm] istam aut Italicam: duas enim foliorum differentias, aut varietates habent institores è diversis plantis Senae: probatius folium et laudatius ad purgationes (finum vocant) est oblongius, acutius, Myrti maioris effigie: alterum rotundius, brevius, quod vilius habetur: quare non secus atque Myrtus maior et minor, foliis videntur haec duo inter se distare, ut praestantius folium sit Domesticae; alterum silvestris Senae: duas itdiem Mesuae agnoscit: et ad persuadendum alterutram earum esse silvestrem, multum [orig: multùm] spirilli pilulaeue [orig: pilulaeúe] stercoris caprini aut ovini faciunt, quae frequens inter Senae Orientalis, folia, folliculos et quisquilias passim apud nos allata reperiuntur, ubi empturis prostant; seritur namque et adolescit probatior in fimeto ovillo inibi: alioquin utrique siliqua est effigie Coluteae, compressa, ut Arboris Iudae, sed falculae in modum convexa, fusca aliquot serie digesta semina, Gygartis similima, compressiora, claudens. Flores ex pallido lutei sunt, rubellis vestigiis venosi: graciles caules Meliloti, pedem et sesquipedem alti: ingratiuscula tota gustanti, tantillum [orig: tantillùm] amara, calida et sicca: tametsi veluti faenugraeco affinia, muccaginosum reddunt mandendo sputuma: folia, quibus ad purgandum consultius semper, quae flatum discutient et nonnihil lubricent, adduntur, quam [orig: quàm] si per se, pulvere infuso aut decocto, dentur: Sic enim turbarum multum ciere, et intestina, stomachumque [orig: stomachúmque] torquere, vel plebecula conqueritur. Eapropter qui adversum Mesuem tuetur non esse corrigenda, imo [orig: imò] siccitate sua atque quadam astrictione ventriculum iuvare, nescit quid commentetur: nam sic Brassicae marinae, Thymeleae et Chamaeleae siccitas, stomachum iuvaret, quem tamen laedunt illo viroso odore, et purgatrice qualitate, à qua non longe [orig: longè] absunt folia Senae, ut dum virent adhuc, aut macerantur, odoramur. Proinderite [orig: Proinderitè] Mesuae folliculos tutius purgare monet: nempe membranei sunt, minusque [orig: minúsque] flatulenta semina, quam [orig: quàm] folia: sed haec plus movent, praesertim infusa, quam [orig: quàm] decocta; quia ebulliendo nonnihil virium absumitur et flatus dissipatur: ut usus ipse castigare valeat illum Commentatorem, qui nihil addendum ad eius noxam corrigendam autumat. Sed haec explicatius in remediis.

COLUTEA Gallis, Bagvenaudrier.

PUTATUR Colutea dicta, quod [orig: quòd] mutilati effractive [orig: effractíve] eius stipites aut virgulta (non praescisa) intereant, ut Theoph. auctor. Tanta autem inest foliorum et siliquarum parilitas Coluteae cum Sena, ut plerique non ineruditi Senam silvestrem hanc esse vulgo persuaserint: at Colutea cum [orig: cùm] Theophrasto arborescat, nobis autem frutescat, Rhamno pene [orig: penè] par; nec herba ut Sena sit, iam quilibet potest à Sena eam discernere et discere: quippe folia colore, situ, ma. gnitudine, et superficie Senae, Hedisari, aut superioris Coluteae Scorpioidis, paulo [orig: paulò] ante [orig: antè] dictae sunt, floribus item luteis, nec disparibus: Folliculi veluti membraneae vesiculae, teretes: quae flatu turgent, et tactae, strepitum edendo crepant: semine intus haerente Lentis (non Gygarti) minore gustu, leguminoso. Augusto siliquam maturat, ubi spontaneus arbustus est, in Linguagotiae iisdem saxosis sterilibus ad Frontignanam, quibus Chamaeiridem oriri monebamus: sed ea etiam vulgatior hortis Galliae, Germaniae, Italiae, et Angliae: nuspiam tamen arbor magna futura: eapropter apud Theophrastum satius legeretur, de/ndror menou me/gedes2 non e)umegede\s2, nempe [orig: nempè] arbor non ita magna, sive arbuscula: quod ex consequutione


page 407, image: s407

paulo [orig: paulò] post [orig: pòst] inferunt verba Theophrasti: s1xi/s1tai kai apode/ndroutai id est, finditur, sive divari catur in ramos, et arborescit: non igitur initio [orig: initiò] arborem esse, sed arborescere dicit, qui ortus et adolescentia plane [orig: planè] convenit nostrati Coluteae.

Spartium, Genista scoparia vuigi. Genistella infectoria, an Lutea Pli? Hippospartium, vulgo Rapum Genistae Spartium Dioscorideum Hispanicum Spartium minus, vulgo Elpho Hispanica Genistella Graminea montana. Spartion fruticosum aphyllon, iunceis aculeis lanatis Genistella aculeata. Genista Spartium spinosum maius Acatia secunda. Acatia Aegyptia. Fraxinella sive Dictamnus albus Offici: an Tragium Diosc. facie et foliis Lentisci?

SPARTIUM. Genista sceparia vulgi.

[note: Gall. Genest. Ang. Broome. Bel. Broome [?] Biem. ] VULGATISSIMAE notitiae et utilitatis Spartium ubivis gentium ferme [orig: fermè] antiquis semper fuit, ut etiamnum est. Sic vocatum, quia vinciendo, nectendo, adcoque texendo, sili, lorive [orig: loríve] vices expleret: sonat enim Spartium funiculum vel lorulum: Genistam indidem à genuum flexilitate deducunt nonnulli, quae duntaxat species Sparti dici potest. Est autem haec omnium notissima tum apud Boraeos tum Meridionales, sterilibus praesertim, arenosis, montosis, frigidioribus. Vargis fruticat dense [orig: densè] pullulantibus, hominis proceritatem interdum superantibus, rectis, gracilibus, striatis, duris, sed flexilibus: per intervalla foliola numerosa promens, Hyperici, nigriora, minora, abundeque luteorum florum suaue [orig: suauè] olentium Pisi, post quos falcata effigie, siliquas Iunio et Iulio maturat, seminis atri lucidi plenas, Lenticulae similes, quo vomitum, non secus ac Spartio Dioscoridis, saepius duarum unciarum decocto propinato, citra magnam contentionem movimus. Verum [orig: Verùm] flores recens decerptos saepissime [orig: saepissimè] quamplurimos [orig: quàmplurimos], et per se acetariis inditos vorat Plebecula Auerniae et Aquitaniae, maxima copia, innocuos non modo [orig: modò], sed etiam admodum [orig: admodùm] gustu suaves: necquicquam vomitionis nauseaeve ulliusaut commotionis movere solitos. Quin apud Brabantios gemmantes condiuntur sale et aceto flores, mensisque inferuntur, capparum olearumve [orig: olearúmve] pari commendatione: creduntur etenim non modo [orig: modò] cordi vires, stomacho appetitum alere, sed etiam obstructiones reserare, calculum frangere. Id circo falluntur, falluntque, qui hosce flores vomitioni movendae officinis siccandos praecipiunt, rati istam genistam, esse Dioscoridis Ellebori subpar deiectorium Spartium. Quantumvis enim seminis incoxeris, vix aliusmodi vomitionem moveris, quam [orig: quàm] quae communibus eme ticis Raphano, ficu vel oleo cientur: nec enim deiectione insigni, sed tantum [orig: tantùm] leviore cona tu excludant, qui hauserunt.

Vulgi GENISTELLA infectoria, an Lutea Pli?

[note: Ang. Dieweed. Bel. Aker bren Ger. Zeyden smuck. ] V Egeto et perquam [orig: perquàm] hilari florum luteo, micantium thyrsulis crebribus editiora prata ornat copiosissima haec, instar Lini segetis aestivae: nec uspiam frequentior quam [orig: quàm] Taurinis, Pedemontanis, et Angliae occiduae. Virgultis rectis, pedalibus et sesquipedalibus dense [orig: densè] fruticat Lynariae folio, et flore concolori, sed Genistae similiore, minore siliqua et semine, amaricante gustu tota: Lavarum infectoribus expetita, sed ut proceritate, sic virium efficacia Sparti superatur.

Herbariorum RAPUM Genistae, sive Hippospartium, a)/fullor, floribus galeatis Tragorchidis.

RAdicibus Genistae et Genistellae adnascitur quasi soboles spuria, sed specie visenda et raritate, excrementum Rapum Genistae vocatum, non absimile ortu, concretu, incremento, caule, et effigie Hyppochistidi vel Orobanchae. Quod magnis votis et peregrinationibus Chymistae Maio mense venantur ad triusque Genistae radices, sublectos teneriores asparagos, cum radicibus sive appendicibus à Genista aucllendis alembico indunt. Indeque igne oleum eliciunt ad calculosos perquam [orig: perquàm] celebre. Id avulsimus in Flandriae, Galliae, et Angliae locis maiore Genista scatentibus, alioqui frustra [orig: frustrà] quaesitum et diu alibi. At Sabaudiae


page 408, image: s408

et Pedemontanis colles, parvae Genistae feracissimi, etiam istud copiosum fundunt.

SPARTIUM Dioscorideum, Hispanicum et Norbonense, vimineum maius.

E Iam adductis moxque adducendis Spartio congeneribus plantis, nulla propius explet Dioscoridei notionem, paucifolio, frutice, siliqua et semine, quam [orig: quàm] ista. Quae Hispaniis et Norbonensibus, praesertim maritimis, vel non procul à litoribus, ut in Grammuntia Silva Monspellii, et vicinis collibus, passim obvia fit. Etiam Taurino finitimis, et in Provincia nobis visam monuimus. Stipite eadem maiore et lignosiore adolescit in Angliae, Belgiae, et Galliae hortis, ramorum propagine arborescens, virgas multas fundentes, rectas, glabras, iunceas, nec striatas, ut Genistae, sed vimineas, flexiles, et sequaces: quibus foliola insunt adeo [orig: adeò] exilia, ut iam marcida facta in suis natalitiis aestuosis, nulla prorsum exstitisse videantur, maxima anni vertentis parte: Quod illic observavimus usu venire Sferro Cavallo dictae foliis, et ei novae plantae, quam Iuncum asperorum clivorum vocat illic Aphyllon Scola Monspelliaca. Quo [orig: Quò] factum, ut Dioscoridi tantilla res aut non fuerit curae, aut non animadversa. Siliqua, semen, et flores, prorsum sunt Genistae, sed maiora, et efficatiora: cuius modi vult Dioscorides et Mesuae, qui à duabus ad 5. drach. fiorum, dandas vomituris impe rat: seminis vero [orig: verò], à duabus ad quatuor. Quum tamen Genistae vulgaris flores plenos discos multi in acetariis ex multo oleo vorent, nec quicquam nause ent: et seminis tripla aut qua drupla dosi, opus sit vomituro etiam puero. Unde liquet non Genistae, sed huius semina et flores in officinis habenda, utpote legitimi Sparthi, cuius ne pictam quidem effigiem, nedum vivam stirpem, videtur intuitus Commentator insulsus balbutor, quem miserae si puduit recantationis, cur non piguit etiam calumniae Mesuae inustae, qui Lentis semen dixerit esse Genistae, sequutus Dioscoridem. Hunc tamen se nunc postremo [orig: postremò] antequam sua alia agnosceret errata, sibi sedulo [orig: sedulò] perlectum profitetur iste Senensis, qui vitio prae ambitionis caligans, non respexitad Viciae, Erui, et Genistae semina, lippis et tonsoribus nota.

SPARTIUM vulgo Elpho Hispanica Iuncea, nautica, vulgi Funispartion, an Linospartion Antiquorum?

L Itoribus Mediterranei maris utrisque Africae et Hispanicae haec non minus frequens quam nota, ac ingenti copia devehi solita Antuerpiam, Massileam, Genuamque, ad corbes, stragula, atque triremium naviumque rudentes peraccommoda. Virgultis iunceis, gracilioribus, durioribus, glabris, ex viridi pullis, multis, rectis, flexilitate Lini duriore, radice simplici, exili, exit: semen et flores eiusdem Antuerpiae satae in viridario optimi Pharmacopoei Gulielmi Driesch non meminimus: certum tamen habemus, nonnulla, sed tantilla habu isse foliola, delicatiora, ut tota planta fuerit iuncea, cubitalis, et ferme [orig: fermè] textrinae apta sportularum, quas adhuc vocant Sportols, nempe ab Spartio dictas, quo [orig: quò] minus dubitamus esse speciem veri Sparti.

GENISTELLA Graminea Montana.

SPartea et haec herbula est, et paucis duntaxat montium celsiorum convallibus aridis obvia, ut Calcari montis Norbonensis, propter Coenobium: in Germaniae etiam arduis multo [orig: multò] longiore spargens culmos utplu rimum sesquipalmares, graciles, spartos, enodes quibus summis singulis spica mollicella, tomentosa, Lagopii quadantenus, sed minor flavet: aliquot fibrillis radicatur: indidem erumpentibus gracilibus foliolis, palmum altis et sesquipalmum articulatim veluti geniculatis, per [gap: illustration]


page 409, image: s409

spatiola et commissuras insecti, ea videre est virentia etiamnum Londini.

SPARTIUM aphyllon fruticosum, Iunceis aculeis, lanatis capitulis.

ETinuentu minus frequens hic asperioribus praeruptisque declivibus Alpium Magdalenae in Gal loprovincia fruti cellus, latiuscule [orig: latiusculè] in latera, aliquot sparteos striatos, ex pullo buxeos è radice Tragacanthae prolixiore, lignosos, et sesquipedales surculos spargit; nullis foliis, sed multis senticosis, rigidis stilis pungentibus, iunceis, aduncis in summo tantum [orig: tantùm]: quibus singulis advoluuntur fastigiola, tomentaceaeue [orig: tomentaceaeúe] gemmulae Vitis, minores, sed concolores, partim longiusculae et incurvae, partim breviusculae: nullum folium, florßemve vidimus; gustus perparum amaricantis, exsiccantis, astringentis.

[gap: illustration]

GENISTELLA aculcata.

EXUCTI colles, squalidaque [orig: squalidáque] Angliae et Belgiae ericeta hanc plantam abunde [orig: abundè] dant: E radice exigua, virgas graciles, rectas. complures, spinulis infestas submittentem; quibus foliola Thymi vel Ericae, flores luteo pallentes, Genistae minores: etiamque breviore rotundioreque [orig: rotundioréque] siliqua, et semine Erui subruffo: Hac pene [orig: penè] carere videtur adhuc Italia et Norbona. Et hortis negligitur.

GENISTA, SPARTIUM spinosum maius. Belgis. Balpeldoren. Ang. Brike Browme.

PRORSUM cognata Genistae haec, sed admodum [orig: admodùm] aspectu horrida, sentibus praeduris, innumeris, cancellatim armata, semper virentibus, striatis, lignosis virgultis, sparteis, spinis [note: Monspelliensi. et Anguic. Aspalathus secundus. ] pene [orig: penè] folia occulentibus. Quare Doctiorum nonnullis placuit Nepam esse aut Scorpion: sed obstant siliquae genistae aliquantum [orig: aliquantùm] breviores, et flores non absimiles, concolores, et eiusdem saporis, qui particulatim emicant aurei tota aestate, etiamque [orig: etiámque] hieme in Anglia, ubi frequentissima in sterilibus et ericetis, in Provincia item Norbonensi pene [orig: penè] par proceritate. Sed Monspellii ad Lanum, in saxosis collibus triplo [orig: triplò] minor, rigidior, et squalidior est, adeo [orig: adeò] ut parum Genistam repraesentet, foliis ternis Rutae. Illic Spalathum vulgo [orig: vulgò] opinabantur et vocabant plerique omnes, tametsi inodora et funis instar pertinax frangendo sit: floribus quidam lubentes ad icterum viridem utuntur, et toto cremio calfaciunt furnos.

Spina AC ATI AE Dioscorid. prima, frutex arborescens, leguminosus Lentisfolius, Siliqua torulis Lupini effigie distincta, plurimum bigrana, aut trigrana, cuius GUMMI ARABICUM.

[note: SPINA ARAbica Aeginetae. ] F RUTICI huic arborescenti Aegyptiae nomen Graecum additum ab a)ka/cw verbo, id est, acuo, unde Acatia, quasi acuta. Septimus iam agitur annus cum [orig: cùm] huius Venetos, Patavinos, nosque certiores fecit Medicus et peritus Pharmacopoeus Sequinus Martinellus, missis è Syria [note: S PINA ARAbica Dioscor. in Caravis. ] siliquarum saccis plenis Alberto Martinello frati suo, perquam [orig: perquàm] sedulo et erudito Pharmacopoeo, ad Angeli symbolum: ex quo semine in horto Patavino aliisque quamplurimis [orig: quàmplurimis] Venetorum locis sato, orta est ista Acatia, cuius siliqua [orig: silíqua] penes nos est, accepitque noster Morganus plantam nuper ex maris Occidui Insulis Perunianis, ne quis putet peculiarem Aegypto aut Arabiae. In nervulis praelongis foliola sunt Scorpioidis leguminosae, aut Sferro Cavallo, in toto virgulto gracili, aliquot rigidis spinis in surculis exsertis. Seminis tota siliqua non maior uno alterove [orig: alteróve] Lupino simul iunctis, sed suis alveolis distincta. Quare ridiculam nobis


page 410, image: s410

dedit Acatiam Senenfis, cui si spinas demas, arborem Iudae iudices, et merito [orig: meritò] suspicere [orig: suspicêre] spinas non naturae, sed pictoris aut Comentatoris [orig: Cómentatoris] commentum fuisse: nec huius siliquae, sive Lobi sunt Lupini similes, sed Genistae duplo [orig: duplò] latiores, ut Senae compressae. Et Plinio cuiuslibet Acatiae semen lenticulae est, equidem minore grano et folliculo. Quamorbrem nostra haec propior, illa vero [orig: verò] Cerecis arbor erit, quam ille, nec cogitans relatu Oratoris exquisitius delineat.

ACATIA ALTERA Diosco. notior Europaea, folio Cytisi, facio et siliquis Genistae sparti spnosi.

CONFIRMAT etiam superiorem spinam Acatiam altera haec quam illi assimilat Dioscori. foliis Rutae aut Cytisi ternis: siliqua Genistellae, aut vulgaris Glycyrrhizae novaculam effigiat dorso obtusiore, et altero latere, quasi acie acutiore, tria aut quatuor Genistellae etiam semina dura claudit: quae nondum matura flavent, postea nigricant, similiter Spartio effigie et parilitate magnae spinosae Genistae, non arboris, ubi quidam deceperunt Mathiolum, qui aeque [orig: aequè] incertus ut in superiore, illam quam candidus scriptor Anguillara dat, et tamen fidem illi abnegat, eandem ipse ridicule [orig: ridiculè] asserit. Quippe altera Dioscori. specie, universum Tirrhenum, Ligusticum, atque mediterraneum littus scatet, uti pleraque Italiae loca.

FRAXINELLA, sive Dictamnus Albus Officinarum an sit tragior. Diosco. Lentisci facie.

HIRCINUM odorumve [orig: odorúmve] putorem monet Tragii huius appellatio: Quare docti quidam Barbari, qui huius delineationem, natales, et vires compares Dictamo Cretensi, praesertim ad evellenda spicula capris infixa, legissent, eidemque nostram fraxinellam contulissent, putarunt eam Dictamnum album esse vocandam: recentiorum autem quidam exercitatiores, Tragium istud Lentisci facie à Dioscoride descriptum, huic plane [orig: planè] quadrare asseverarunt. Quippe scapos edit plures, sesquicubitales et bicubitales, ramulis et foliis Lentisci Glycyrrhizae aut Fraxini, unde Fraxinellam herbarii vocant: flores Iunio et Iulio admodum speciosos et numerosos promit, Thyrsum sesquipalmi, longioremve [orig: longiorémve] obsidentes, Asphodeli quadantenus similitudine, sed ex candore purpurantes, è quorum medio staminula quaedam pendula porrigun tur: radices albidae, multiplices, mutuo amplexu haerentes, minimum digitum crassae; quas eruebamus turgidas et fetentes, succo luteo, viscido, digitis pertinacius haerente: quod Gummi videntur suggere, aut sectari muscae luridae, cluniumque [orig: cluniúmque] et alarum virore conspicuae, cuiusmodi fere [orig: ferè] cantharides in Fraxino, ut nos studiose [orig: studiosè] observabamus, in quodam pago trans Rhenum, altero à Basilea fere miliari, prope rupes quasdam apricas, ubi maxima copia sponte fruticabat. Semina pene [orig: penè] Lentiscinis paria, nigra, lurida, in folliculis Helleborastri aut Napelli. Quamobrem non pessime [orig: pessimè] videntur arbitrati esse Tragium: Nam quod [orig: quòd] obiciunt de Creta Insula, cuius unius haec sit alumna, non officit assertioni nostrae: cum [orig: cùm] multae hodie in nostris tractibus: et plurimae ex insulis, non aliis admodum [orig: admodùm], et forte [orig: fortè] numquam priscae genti notis, afferantur aeque [orig: aequè] rarae, et eaedem etiam metipsae, quae solius Cretae putabantur indigenae. Ceterum [orig: Ceterùm], mikrotera pa/nta, id est, minora cuncta, sane [orig: sanè] potius intelligendum de universa Fraxinella, quam [orig: quàm] de eius foliis, quae minora sunt, eoque [orig: eóque] à Plinio Terebintho scite [orig: scitè] collata: ne nunc ad toties iteratam literulae in ma/kror et mi/kror voce, commutationem provocemus, ut triviali argumento Senensis, ne sit locus. Huius ad venenata non temere [orig: temerè] usi sunt practici radicibus, quae etiamnum in officinis multi commodi sunt: foris admotae opis epispasticae, intro [orig: intrò] vero [orig: verò] sumptae, non modo [orig: modò] venenatos sucos, sed etiam putridos et fetentem illuviem foras exigunt, decantato Agyrtarum et quottidiano in pueris experimento, lumbricos funditus omnes interimunt.



page 411, image: s411

FRUTICUM, SUBFRUTICUM, CREmiorum et Arborum adversaria, concisaeque recensiones.

POsteaquam coepta via prolixissima simul et operosissima, herbarum necessitudines et gentilitates in suas classes redegimus, ac pene [orig: penè] iam opinionum salebras emensi, Herbariorum tenebras discussimus: reliquum est, ut quoad eius fieri poterit, fruticum, arborum, et utriusque ancipitis constitutionis plantarum comparationes, ad easdem Philosophiae leges exigamus. Orsi quippe sensuum indagine à simplicioris minusque operosae naturae plantis notissimis, decet nos, uti fecimus, per notas similitudinis et cognationis, ad perfectiora, quasi compositiora gradum facere: quibus tandem perceptis, evehamur ad ideas principiorum: unde fontes scaturiunt certae et solidae cognitionis facultatum et usus. Est enim haec particularis plantarum enarratio, quasi quaedam aurium pictura: quam nisi accurate [orig: accuratè] intuitus fueris, frustra cognitionem earum profiteris. Sed cum [orig: cùm] herbarum, fruticum, suffruticum et arborum na tura, non videatur forma generica distare à se ipsa, quando easdem plantas videas herbas primulum [orig: primulùm], deinde in frutices, demum [orig: demùm] in arbores abire: et è contra [orig: contrà], hasce in herbarum modulum pene [orig: penè] deficere, nec mutata effigie totius vel partium: huic cognitioni melius consultum putavimus, si interdum nonnullos perquam [orig: perquàm] similes frutices aut aerbusculas incrementi ancipitis inter herbas adduceremus, et alibi fruticantes herbas cognatas, arborum explicationi relinqueremus. Iam vero [orig: verò] plurimae fruticum parti, cui maxima cum arboribus necessitudo et similitudo est, non erit opus multa designatione, tanto [orig: tantò] minus arboribus, ut quas occursus frequens, diuturnitas, magnitudo, et omnium stirpium iam praegressarum comparatio, cuilibet manifestas reddit.

Lentiscus. Terebinthus maior Latifolia Norbo. minor Lentiscifolia. Rhus Obsoniorum. Coriariorum. Plinii. Plinii alterum, Cotinos Theoph. et Coccigria. Pistachia. Glans unguentaria. Lilac. Staphylodendrum Pli. Siliquae, sive Carobae. Cassia Solutiva. Iasminum vulgare, luteum, Caruleum. Balsamum, Carpobalsamum, Xylobalsamum. Sorbus domestica Silvestris Alpina. Fraxinus. Nux inglans. Nux peregrina Indica. Zizipha candida Monspel. perperam Venetorum Sycomorus, an ASARADARACHI Auic? Vaccinia rubra et nigra, an Idaea radix? Vaccinia palustra. Gagel Germanorum. Gold Angl. Chistus omnis. Chistus Ledi species, folio Punicae.

LENTISCUS.

LEntorem foliorum attrectatu quilibet percipit, unde Lentiscum dicunt, partim etiam è Graecis mutuati, qui s1xi=nor quasi s1xi/stor, aut fissile vocarunt, quod [orig: quòd] facile [orig: facilè] et frequens finderetur in dentiscalpia, ad nitillam alboremque dentium, ut etiamnum fit hodie. Fruticat et arborescit stolonibus et caudice concolor et similis Therebintho minori, sed botris et utris initio [orig: initiò] ex fuluo purpurantibus, maturescendo nigricantibus acinis, nitidis, Sumachii Phylereae, et Sambuci: utriculis folliculisue [orig: folliculisúe] oblongis, rotu^dis, aut incurvis, teretibus, quibus insunt culices et effigies item Terebinthi, adeoque [orig: adeóque] flores similes, racemosi, musco si, quos primo vere Aprili mense promit, non particulatim, ut putarunt ex Arati et Ciceronis versu, Lentiscus triplici solita grandescere fetu, quod Theophra. metito [orig: metitò] Scillae attribuit, hi autem vocis affinitate decepti, Lentisco. Quare non esse contemptui habendam nomenclationum perpensionem, alibi iure asseverebamus. Sempervirentes autem Lentisci feracissima universa Norbonensis ora maritima, quae ad Taurinorum iuga, quaeque ad montes


page 412, image: s412

P yreneos protenditur. Illic namque Lentisci, Rosmarini et Lavendulae virgultis ac cremiis. quam [orig: quàm] quovis ligno magis ad calfacienda clibana utuntur. Nec praeterquam unam norunt speciem, quam Restincle vocant. Ideoque [orig: Ideóque] fallitur et fallit Senensis, quod [orig: quòd] pumillas resecens Lem tiscos, alias à procerioribus specie facit: fit enim tantum [orig: tantùm] resectis cymis ad usum, ne in arboris aemulationem assurgant. Et hunc errorem cumulavit inscitia, cum [orig: cùm] universam plantam graviter olere ait: at nobis aliisque [orig: aliísque] studiosis saltus et colles aridos Norbonae peragrantibus, inserta in os folia, non modo suaviter spirabant: sed etiam, quod forte [orig: fortè] nescit Commentator, sitim arcebant, et fauces humidas tuebantur. Itaque nobis silentibus, qui norunt Mastichen, et sciunt Lentisci surculos, ut Xylobalsami succedaneum in Officinis usurpari Lentiscinisque dentiffcalpiis post epulas dentes emundari, illius refellent et ridebunt commentatinem. Porro quomodo et quamnam ementiantur Caphuram hodie Veneti mangones, in sucis Medicatis docent.

TEREBINTHUS Lentiscifolia minor. TEREBINT. maior Pistachiae folio.

COccinae racemorum bacculae aut acini rubelli similes et concolores [note: Terebinthi latifoliae species. ] quadantenus Ciceri, nomen Terebintho potuerunt fecisse: nam e)rebi/nqos2 Graece Cicer est. Huius autem sempervirentis et perpetuifolia, nullus collis aut devexus paulo [orig: paulò] apricior Norbonae aut Galloprovinciae non feracissimus: ubi duas folio tenus discernendas meminimus. Frequentior quippe est angu stiore Lentisci positu (non Fraxini ut Senensis) colore et habitu, folio duplo [orig: duplò] maiore.

Alteri autem folia multo [orig: multò] latiora, rotundiora, [note: Volucellae sive Culices è folliculo. ] vicina Lauro et Pistachiae, adeo [orig: adeò] ut eminus intuentem fallat. Vuae utrique aeedem, acinulis quam [orig: quàm] Lentisci maioribus, coccineis, purpurantibus: demum [orig: demùm] ex viridi in caeruleum maturescentibus, non per initia (ut putavit radiatus [note: Folium Tere. binthi minoris. ] Apollo) flore Lentisci aut Sumachi racemosi: folliculi cartilaginei, teretes, aut co nici, angulosi, vel sphaerici: unde culices è fuliginoso excremento evolant, succo salinari ad Balsama laudato, effluente. Ubi laetiores, et adultiores sunt arboream proceritatem affectant: et ferro vulnusculis factis in Valena Silva Monspelliensium, saepius nobis non paucam Terebinthinam extillarunt lucidam.

[gap: illustration]

RHUS Obsomorum et Coriariorum quid.

COlor item coccineus flammeusve [orig: meúsve] acinulorum in racemulis nomen huic fecerunt: rous2 autem e/ruqro interpretantur unde Russus vox Latina, et roux vulgo Gallorum. Aciduli autem racemi olim, et etiamnum hodie ad condimenta, multus in culinis usus: eoque culinarius sive obsonarius vocabatur. Cortex autem et folia alutariis ad pelles densandas conquisitus, unde Coriarius dictus. Quare non sunt ut falso [orig: falsò] produnt duarum plantarum, sed unius arbusculae partes: hanc multo [orig: multò] proceriorem quam [orig: quàm] Dioscoridis sit, pene [orig: penè] Sambuci maioris magnitudine, ferunt Monspellio et Castronovo contermina Oliveta quaedam glareosa et macilentiora. Sorbo vulgari adeo [orig: adeò] similia sunt folio superficie et positu, ut vix sit internoscere, nisi attentius perpendenti. Locis Galloprovinciae aridioribus et ruderosis, desitis incultis pumilla, et quanta qualisque [orig: qualísque] apud Diosc. descripta bicubitalis arbuscula, visitur.



page 413, image: s413

RHUS Plinii Myrtifolia Monspelliensium.

EODEM ex usu ad coria firmanda, non de semine, duo frutices apud Plinium Rhus dicuntur: horum notissimus et usitatissimus cunctae Norbonae, praesertim Monspelliensibus, apud quos ubere [orig: uberè] ad Lani amnis crepidines fruticat, virgultis ramulisque [orig: ramulísque] quadratis, frequentibus, viridantibus, folio Rusci, Myrti, aut Iuiubae. Seminula intra angulosam tuniceam thecam inclusa sunt cochleata, Calimodo multo minora.

[gap: illustration]

COCCIGRIA Theoph. Cotius Pli: et Theoph. Rhus alterum.

*ko/tinoi sunt cirreive [orig: cirreíve] flocci, quales in galeis, aut galligallinacei vertice visuntur, qua de similitudine floris, dictus fuit hic frutex, qui è summis virgultis, quinum [orig: quinûm] cubitorum altis, pulcherrimum lanitium tollit, Sericeo vellere et contextu calamistratum. Quod crispatur et explicatur in latam caesariem, crinibus puniceis, fuscis, tortilibus, semine Lentis minore, ex nigro ruffescente; caudice et virgultis fuscis, vimineis: foliis circinatis, densis, rigidis, Casparis, Pistachiam aut Terebinthum redolentibus, et concoloribus. Auraico agro quatuor miliaribus Auinione, qua Insulas et Aqu assextias itur, magnus proventus est: Vidimus etiam in agro Veronensi, Venetiis, ex locis Histriae alpinis. Quo [orig: Quò] magis miramur, tantae venustatis stirpem frequenti usu et mercatu ad coria curanda expetitam, indictam fuisse Commentatori.

[gap: illustration]

Terebintbus Indica Theop. est Pistachia Dios.

Anuculis Piceae strobilos imitantibus pistakiai di ctae, hodie sunt Officinis notissimae, et edi solite: non secus atque Pineae vescae sunt: porraceo colore intus, membranula exti ma et cortice amictae Auellanae: Arborem qualem in hortis Italicis vidimus, etiamque in horto Graii seduli Pharmacopoei et stirpium percupidi, ad Londini moenia, prorsum dicas Terebinthum, ramorum et foliorum ortu, habitu, magnitudine: flores item racemosos purpurantes Terebinthi edunt in Italia, et Galloprovincia, ubi seruntur, sed maturitatem non assequuntur.

[gap: illustration]

page 414, image: s414

GLANS unguentaria, cathartica, siliquata.

EFFIGIES triquetra, sed rotunda et glandis aemula huic nomen generis aptavit: oleum vero [orig: verò] quod pressu remittit Myrepsicae, sive unguentariae, nomenclaturam à ceteris distinxit: iamdiu Dioscoridi non minus nota, quam [orig: quàm] nostrae aetati, [note: BEN. ] tametsi non eius siliqua; ut qui palmulas vocatas libro primo, Phaenicobalano confert, unde nomen BEN Arabistae videntur detorsisse, quod illi nuculam hanc unguentariam interpretantur. Officinis et suffitoribus, tum ad valetudinem, tum ad voluptatem, oleum dat pressu, ut nullo odore iucundum, sic nullo rancore, aut foetore veterascens, nullam labem aut sordem chirothecis aut vestibus illinens, ac quamlibet odoris fragrantiam illibatam et vegetam tueri, omnium oleorum unum aptissimum, non secus ac Sesamium, aut Amygdalinum premi solitum: est namque in siliqua, quam nullus veterum aut recentiorum literis mandavit, admodum [orig: admodùm] eleganti, palmum longa, carinula bifori conflata, tereti, rotunda, gracili, binisque [orig: binísque] loculis ventriosa; nempe [orig: nempè] ima mediaque [orig: mediáque] sui parte, qua protuberat, glandem singulam singulo claudens; summa vero [orig: verò] acuto stylo, quo, tostri instar, vel Rhododendri vel Periplocae repentis, acutum mucronem; protendit: Intus subruffo colore, foris pullo cinereove [orig: cinereóve], et secundum longitudinem striis rugisque [orig: rugísque] exarata: coriacea tota, flexilis et corticosa, insipida, subastringens et sicca. Haec dono data [note: LILAC. ] primum [orig: primùm] praeceptori Rondelletio fuit, deinde nobis, qualem icone damus.

[gap: illustration]

LILAC vero [orig: verò] nequit esse haec, si vere [orig: verè] pinxit pictor apud Mathiol. qui hic [orig: hîc] nescio quid mussat: Nam Populnea longiore fronde, fructu non siliquato, sed Pistachii in morem singulatim prodit.

Germanorum Pimpernulzle. an ST APHYLODENDRON Pli?

PROPTER periucundos flores albidos Bryoniae, aut Labruscae, odore et similitudine, videtur transalpina quaedam arbor, Staphyllodendrum apud Plinium (qui tamen Aceris folium dicit) quam volunt esse hic [orig: hîc] depictam, et multis locis Heluetiae non procul Basilea arborescentem, depressis, udis, aut limosis, iuxta amnes et sepes, velut Sambucus, cui habitu respondet, aut Terebinthi: sed crenulis perpusillis, elegantissimis, et superne [orig: supernè] acutis donatur. Semen quadantenus nuclei Cerasi, intus esculentum. Quibusdam [orig: Qùibusdam] in coenobiis caudice Prunum aequat, et nuculis precularum globulos nectunt.

[gap: illustration]

*kera/tia SILIQUA, CAROBE.

[note: Carobia Actuarii, et vulgo Provincialium. ] A PUD antiquos *keratoni/a, quasr cornuta siliqua legitur; est enim digiti indicis longitudine, sed quasi in cornu falcata, quam praedulcem csu vocat Plinius. Multum [orig: Multùm] haec cognita Niceae et maris Ligustici accolis, ubi eam esitant pueri etiamque porci: Quare, qui sacram paginam novi Christi foederis vertunt, hanc debent intelligere Lucae 15. de filio profliglato. Non parum [orig: parùm] affinitatis huic cum Cassia fistulari solutiva, quam effigie praefert et ortu, ut nuper intuebamur in horto amici Londinensis.

SILIQUA, aut CASSIA PURGAT RIX, Arabum Carrobiis similis.



page 415, image: s415

PERQUAM utilem arborem istam Aegyptiis Arabibusque debemus, à quibus, aut ab illa odorata, est nomenclatio profecta. nisi sit kastus2 Graece [orig: Graecè], quod coriaceum vocant, quasi sit coriacea ipsa siliqua insignis, quam nullus non novit, cuiusque si semina lata, quae intus transversis membraneis alu colis dissepiuntur, seras, prius macerata in aqua frigida, et terrae infodias, videbis plane [orig: planè] ortu totoque ipso habitu Carrobiam imitari. Flores lutei sunt, Chelidonii minoris, odori, pluscult, uno exortu, senis aut septenis foliolis radiati, quales multasque perquam [orig: perquàm] raras vidit et attulit ex Insulis Americis et D. Dominici, exercitatissimae cognitionis peritissimus D. Ionnes Brion Hoppevilleus Northmanus.

GELSEMINUM vulgatius, flore albo.

CONCINNIOREM quam [orig: quàm] certiorem ascivit sibi appellationem de sententia quorundam doctiorum, quibus Iasme dictum putatur, quasi viola odora, quia oleum apud Persas olim solitum esset istius floribus imbui: quod tamen gravius spirat Dioscoridi, eoque [orig: eóque] arguit non esse nostrum Gelseminum: Et violae vox, laxior multo est, quam [orig: quàm] ut certam quampiam plantam designare valeat, nedum hanc quam Mauritani Zambac et Gelseminum dicunt: ubivis in hortorum angulis apricis, et pro praediorum cavaediis surculo pangitur, adque ornamenta pergularum, industria et ped amentis erigitur ad fornices. Folia sunt in imo latiora, lateribus utrinque reducta, acutiora superne [orig: supernè] quam [orig: quàm] Lentisci: flores albi ut plurimum [orig: plurimùm], [note: Luteum et caeruleum. ] Polemonii, in flexilibus prolixissimis virgultis octo et decem cubitorum, Clematidis alterae ritu. Patavina et quaedam Gallica vireta luteum habent. Sunt qui caeruleos flores fundere dicant. Luteum semen habet, Polemonii minus, rubrum, aut nigrum, ni labat memoria.

BALSAMUM.

PUTO Dioscoridem ires melius quam [orig: quàm] stirpem notam habuisse: de viribus namque multa, de figura nihil. Hanc sic amici nostri oratione referunt: Humilis est frutex, aspectu deformis, cineracei coloris, flore pusilli Iasmini lutei simili, minore, perpetuis virgis, folia horna exuit Decembri, quibus nonnisi mense Maio nova sufficiuntur. Cari atque Babilone sata viget. Decembri mense ramuli praesciduntur, quibus cera oblitae appenduntur amphorae, excipiendo aureo liquori, qui moschum sapit. Hunc nosse non difficile, sed ubi noveris longe [orig: longè] difficilimum habere. Opera danda accuratissima, quo [orig: quò] eius vires quam [orig: quàm] exploratissimas [note: Opobalsami succedaneum. ] habeamus, ut quando non licet illo frui, saltem bonitate proximis et simili facultate praeditis utamur. Tribus huius plantae partibus tria succedanea est meditata posteritas; Liquoris namque loco sua Balsama unguinaque [orig: unguináque] vulneraria nostri Barbari in Thesauris [note: Pseudoxylobalsamum. ] habuere [orig: habuêre], quorum mirificas vires literie et experimentis proditae sunt. Lignum vero [orig: verò], quod Xylobalsamum dicunt officinae, Lentisci sunt surculi, plerumque cariosi, tamen neutiquam contemnendi, modo recentes sint, nec odorem amiserint; gratissimus namque pulvis intus et foris, stomacho, propter naturae amicum temperamentum: cuius argumentum faciunt dentisscalpia, quae aromatica et moderata astrictione et calefactione dentes, gingiuasque [orig: gingiuásque] perpurgant, roborant, et mulcent. Idcircoque eorum multae myriades parantur à miseseris [note: Carpobalsamum ] mancipiis, qui in triremibus Lygurum sub nervo vitam degunt. Pseudoxylobalsami huius magna copia pauco aere parari potest ex Italia et Gallia Norbonensi. Sic semen, id est, Carpobalsamum officinarum, cum [orig: cùm] neutiquam fructus Balsami sit, imo [orig: imò] cuiusnam plantae, incertum sit, rancidum, vietum, exoletum, inodorum, minime [orig: minimè] Carpobalsami loco usurpari debet: quin potius huius penuria, semen Terebinthii, vel Lentisci immaturi eximiae vires, omnes [note: Terebinthi li. quor. ] Carpobalsami facultates, et dote, ut si quod aliud, explere mihi videtur. Quin Terebinthii è pullulantibus botris atque flagellis tempore verno laticem limpidissimum, odoratissimum, non parum tenacem emunximus, qui digerendo, glutinando, doloremque mulcendo, omnia quae Opobalsamo insunt, conferre videtur. Quod non modo [orig: modò] doctiorum antiquorum, sed etiam Barbarorum Barbitonsorum consensus sequutus est.

Nullum enim videre est ex illis unguinibus, quod virium praestantia nomen Balsami meruerit, cui non sit admixta Terebinthina vulgata: Quid putas futurum, si genuinum Terebinthii liquorem admiscuissent, qualem descripsimus Capite de Terebinthio? Ea de causa nullum praestantius succedaneum arbitramur, cuius omnes partes omnibus respondent


page 416, image: s416

partibus, ligno, liquori, semini respondeant, quam [orig: quàm] Terebinthum genuinum. Mathiolus et qui suum Garyophyllorum, nucis myristicae, aut Cinamomi oleum, huic liquori praeferunt, suavitati et sapori plus quam [orig: quàm] optatis facultatibus deferunt. Haec namque tametsi eximios fundant liquores: tamen nec Dioscoridi nota, nec venenis aut Theriacis comparata fuere [orig: fuêre]. Et praeterquam [orig: praeterquàm] quod [orig: quòd] plerumque vel fetent vel fervent ignis empyreumate; etiamsi sint optime [orig: optimè] parata, tamen saepius acriora sunt quam [orig: quàm] par sit, et intemperiem fervidam imprimere nata: Oculorum vero [orig: verò] hebeti aciei si quis admovere ausit, nae ille hominem ex luscioso caecum faciet: corrugat enim pupillam, nec penetrat: sed viam sibi intercludit, et dolore vexat: Myristicum vero [orig: verò] oleum, laxando et inquiando, nec foris vulneribus glutinandis, nec stomachi vires colligendo idoneum est, nec quidquam Balsamo simile habet.

SORBUS domestica et Silvest. Alpina.

SORBUS hodie notissima in Gallia, Germania, et Italia, arbor magna est, foliis et facie fraxini, Sumach, aut Sycomori Venetorum: colore partim ex luteo pallescente, partim punicante, fructu rotundo, aut Pyri parui effigie, perquam astringente: floribus albidis, racematim cohaerentibus.

HVIC prorsum simili montibus oriunda frigidioribus, floribus iisdem, sed umbellatim [note: Fraxinus bubula Dod. ] candidis. Fructu multo [orig: multò] minore, copioso, maiore Oxyacanthae vulgaris, concolore, acerbo gustu, avibus potius quam [orig: quàm] homini, ubi vidimus, expetito.

FRAXINUS.

EX superioribus Sorbis facile [orig: facilè] innotescet Fraxinus; cuius semen Officinis Lingua avis vocatur, quod [orig: quòd] avium lingulas imitetur, gustu acre, amarum.

NUX IUGLANS.

NEc infrequens puerisque notissima Iuglans, foliis praegrandis, nervosis, Terebintho, aut Fraxino multo [orig: multò] maioribus, Centaureo magno paribus. Cuius nuces condiuntur die una albae, hoc modo: Tenerae nucis cortex putamenve [orig: putaménve] antequam [orig: antequàm] lignescant, deglubuntur illico [orig: illicò] cultro, testa albida et teneriuscula tenus, è vestigioque ne nigrescant, in aquam puram proiciuntur, et usque dum mollescant coquuntur, Cinamomi et Garyophyllis traiectae, saccha ro in Syrupum perfecte [orig: perfectè] cocto bulliunt tribus quatuorve [orig: quatuórve] ebullitionibus: tumque quo [orig: quò] saccharum ebibant, triduo, aut quatriduo inibi sinuntur. Et quia Saccharum recrudescit, propter humorem quem imbiberat, illud idem saccharum per se denuo [orig: denuò], coquitur, et sic bis terve [orig: térve] repetitur.

NUX peregrina Indica, non biforis.

ADVEHITUR quidam fructus ex occiduis, adeo [orig: adeò] nuci Iuglandi similis, ut nondum introspectum, saepius putaverimus nucem Iuglandem esse: sed effractum, caro fuit vesca, intus albida, Castaneae sapore, nullis distincta nucleis: putamine, et testa utraque crassiore, quam [orig: quàm] nucis Iuglandis. Hunc Rocellae nobis dono dedit eruditissimus Doct. Launaeus Medicus.

ZIZIPHA candida Monspel. quae perperam [orig: perperàm] Venetorum Sycomorus, an ASARA Darachi Auicennae?

HANC à fructus et totius arboris figura Monspellienses candidam Zizipham dixerunt, quamvis facultatibus sit prorsum absimilis, utpote gustu admodum [orig: admodùm] ingrata, virosa, amaricante, sed Zizipham satis referente, carne et nucleo; colore tamen buxeo, pallido. Flore stellato, Flammulae, aut potius Circeae concolori, folia Fraxini, Staphyllodendri, aut Sorbi, atrovirentia. Venetiis et Norbonae frequens. Belgis colitur in hortis.

VACCINI Anigra et Rubra, an Idae Radix Mirtillus.



page 417, image: s417

[note: Mirtilli Offic ] NON PERPERAM quadrat huic Idaeae plantae uteruis horum fruticum aspectu Myrum aut Ruscum illico [orig: illicò] referentium, unde Pharmacopoei cum plebecula quasi Myrtillos vocarunt et usurparunt, astringunt etenim et exsiccant ambo, nonnihil refrigerando, quae omnia apposite [orig: appositè] quadrant Ideae radici, cuius fuit potissimum usus, cuique nomen inditum à monte, quia non nisi montosis: locis et acclivibus arduis calidarum regionum, quibus saltus et nemora frigidiorum plagarum respondent utplurimum. In Anglia, Belgio Gallia et Germania, Sevenae inaccessis Tridentique alpibus utrumque fructum esitavimus. Sed virent initio, deinde rubent tandem nigrae baccae suaviores maturitatem assequutae vineo succo turgent, praedulci gustu. Proxime folia lignosis surculis crebribus sarmentosis multi haerent: floribus Ericae aut Vuedonis minoribus, pallentibus. Radix lignosa multa edit virgulta, pede altiora. Folia virent obscure [orig: obscurè], effigie Myrti aut Rusci, rotundiora, molliora, sed Hieme decidua.

VACCINIA rubrae.

IIsdem natalibus Rubrae frutex laetiore et habitiore aspectu semperviret: non perinde [orig: perindè] ut nigra, frequens, nec tamen nigrae dissimilia folia, sed paulo maiora, et ad Myrtum albam sive maiorem et Rhus Plinianum accedentia rotundiora. Bacculae non minores nec dissimiles sed rubrae, astringentes magis, nec perinde [orig: perindè] succulentae. Radix aeque lignosa fibris serpit Ericae ritu. Flores oblongis caliculis parvulis subpurpureis apiculos è medio exserunt.

Palustria VACCINIA.

SUnt etiam parum frequentia alibi quam [orig: quàm] in Germania et Bataviae paludosis et maritimis haec Vaccinia, quae Iohannes Cruthmanus Mechliniensis, vocatus de Uroede, illinc Antuerpiam nobis primum [orig: primùm] adferebat non dissimilia colore, longiore tamen et nonnihil turbinata figura, parvam lacrimam lob effigiante, in viticulis sarmentosis exilibus quamplurimis humilibus brevibus, foliolis Serpilli minoris, vel Heruiariae. Interdum baccae quae rubrae sunt maculosae punctis visuntur, acerbi astringentisque gustus. Hanc cur Com mentator Ericam bacciferam indigitet, neque causam dicit, neque ratio subest, neque quidquam Ericae illi inest. Exilitatem quippe foliorum, esse vagam notam quamplurimarum [orig: quàmplurimarum] planta rum Ericae valde [orig: valdè] dissimilium, et hanc refrigerare et humectare qui aiebant Sevensem merito [orig: meritò] subsanabant: calida enim, valdeque sicca Erica est.

Sagel Germanorum vel Gold Anglorum Myrtus Brabantia quibusdam.

IN Ericetis umbrosis, nemorosisque saltibus fruticat multis ramulis ab imo [orig: imò], alterno exortu ab radice lignea flexilibus, duris fuscis Vaccimi superioris. Folia punici Chamaeleae paulo [orig: paulò] latiora. Seminum crebri racemuli conferti et conflati quasi spicis post pusillorum, luteorum florum pallentium Lapsum apparent. in quibus semen pin gue odorum Staechadis citrinae vehementius, et trifolii odorati quadantenus fimile. Iunio et Iulio Anglae mulierculae vaenum adferunt ramos florentes ad concinnanda aedium, conclavia et triclinia suavi odore quem halant flores, imbuenda. Adduntur etiam idem flores potioribus consuetis Septentrionalium, penuriam Lupulorum interdum resarcturi. Interdum ad hylaritatem bene potis conciliandam: ferit namque caput laetiore temulentia Sagel [gap: illustration]


page 418, image: s418

ad everruncandam animalcula, quae eius odore fugantur sufficiuntur quaedam loca et suffulciuntur summitatis vestes.

CISTUS mas, Femina, et Cistus Ledon.

V Eluti hederaceus foliis circinatis atque rotundis ki/stos2 videtur vocatus, et quia non erant laeva, nitida, sed potius squabra et pannosa lh=dor dicta. Universa plaga quae ab Eridano amoenissimo ad Ravenam, quaeque ab Hetruria ad Massiliam, frequenti ornatur Cisto Mari vocato, Femina et Ledo, quae importuno pene [orig: penè] proventu in collibus macilentioribus, exsuctis Norbonae lascivit. Utrisque eadem facies, sed feminae rotundius folium et minus nec adeo [orig: adeò] squabrum aut lanuginosum: flos etiam roseus, sed decolor et obsoletior minore [note: Ledon. ] frutice tota, sesquicubitali et cubitali. Mari vero [orig: verò] longius, maius, hirsutieque cava pubens folium, quadantium Saluiae, roseus Cynorhodi flos.

Sedenim Ledon cui frequentior Hippocystis adnascitur, folia admodum [orig: admodùm] angusta, tangenti glutinosa et squabra, nigriora Ronsmari culti, paulo [orig: paulò] latiora: flores candidi feminae Cisti minores omnibus, semen in triquetro et tricocco pericarpio, pusillum Hyocyami.

CHISTUS LEDON latifolium.

PRaeter hasce tres semper virentes, rarior species, est quaedam Ladanifera, virgis surculis. foliis multo [orig: multò] crassioribus, latioribus, longioribus: Sumachi Plinii aut Rusci modo fruticans, semineitem tricocco: multa lascivit quopiam in monte celsissimo agri ste rilis Savenae, cui nomen S. Columbae. Alioqui gustu Cisti Ledi, et fragrantia graviuscula.

Hanc demum monuit nos se habere florentem Coldenbergius. Semine et flore alterius Cisti.

[note: Hyppocistus. ] Caudici ad radicem Ledi adnascitur Hypocistus, frequens Galloprovinciae et Norbonae, sobole fungosa, ex luteo in puniceum Granati bicoloris gemmante, cetero Hypo sparti et Orobanche aemula.

[gap: illustration]

Myrtus maior baccis nigris, oblongis, teretibus. Myrtus maior baccis albis. Myrtus minor. Buxus. Lycium sive Pixacantha Norbcnensium. Malum punicum. Ligustrum. Phylerea maior Oleastri facie Phylerea minor angnstifolia Phylerea arbor an Macaleb Arabum? Bourgespine Monspelliensium. Olea. Olea syl. Salix Oleaefolia. Latifolia. Amerina. Salix humilis repens. Persica malus. Nux Myristica. Arbutus.


page 419, image: s419

Laurus vulgatior duplex. Laurus Tinus. Araentia mala. Limones. Citreum malum. Poncire, Adami poma. Limes, Canellae folium. Cinamomum Macer Graecorum.

MYRTUS minor.

VOLUNT sic vocatam propter Myrrhae quandam aemulam odore gratiam, qua pollent semperuirentis Myrti bacculae. Est autem minor, Officinis notior suis baccis, adeoque tota hortis Septentrionalium delitiae et ornamentum est. Fruticat virgis tonsilibus, rectis, flexilibus, nigricantibus, effigie Buxi, folio minore, sed Rusci mucronato, baccis nigris Haederae, vineum sucum pressu remittentibus: eis post vindemias saginantur aves, tamque suaves edendo fiunt, ut integras, non exenteratas esitent, eoque [orig: eóque] proverbio feratur, stercus earum praestare carnibus, in Galloprovincia maritima, ubi siccaneus collis nullus, cui arrideat paulo [orig: paulò] placidior aura, ubi non multa vernet haec myrtus.

MYRTUS Maior.

VBERIUS illic etiam fruticat haec, propter baccas, lagenulas effigiantes, maior dicta: folia [note: Varietates. ] item maiora Phylereae aut granati minora: floribus item albidis et superioris similibus. Alterius modi ex hortis Franciscanorum Venetorum habuimus foliis albidioribus, et fructu albo, pari, et simili, nec alioqui ita diverso, illic alba Myrtus vocata.

BUXUS.

PERPETVI folia etiam buxus, sive pu)/cos2 Graecis vocata, ut ex qua tabulae ad scribendum fiebant, pu/cua dictae, unde et pyxides. Nulla autem magis quam [orig: quàm] hac gliscunt montes et colles in Delphinatu et Galloptovincia. Quibusuis etiam alsiosis ad Septentriones, clivosis, incultis frutescit et arborescit, praedensis rigidis virgultis et ramis admodum [orig: admodùm] foliosis, graveolentia et ad myrtum similitudine cognitu facilibus; luteus sive buxeus ligni perquam [orig: perquàm] solidi color: bacculae tripodes, coronula denticulata insigniuntur, Myrto alioqui non absimiles.

LYCIUM, sive PYXACANTHA Norbonensium.

SOLITUM fuerat advehi Lycium ex Lycia, unde nomen illi: verum [orig: verùm] quid sit hodie norunt perpauci; nec tamen pigebit (quod nos usus docuit et coniecturae adeo [orig: adeò] vero similes, ut verisimiles credamus) hic addere. Est in Provinciae Norbonae plerisque locis arbuscula Oleae silvestri similis, Arbuti magnitudine, foliis Oleae, sed brevioribus, rigidioribus, rotundioribus, minoribus, caudicis foliorumque [orig: foliorúmque] viridi, obscuro, saturiore colore, subfuluo, spinis crassis, atque rigidis, praeduris. Baccae sunt ut Phylereae maioris, sed rotundiores quam [orig: quàm] Oleae, succo subrubro, Oleaginoso, uti Phylereae: qui sucus amarus, ingratissimus, accensus, cum strepitu quodam flagrat, exstinctus rubet. Hanc tametsi praese undique ferat Lycium, tamen non auderemus asserere eandem esse: Id tamen audeo dicere, vix maiore posse usurpari commodo Lycium, quam [orig: quàm] istud nostrum: et posse longe [orig: longè] propius, aptiusque subdi illi quam [orig: quàm] Amurcam: habet namque vires digerendi, quadam cum astrictione. Quod si non sit Lycium; fuerit sane [orig: sanè] species Oleae silvestris, cuius Amurca omnium praestantissima vice Lycii est; nam quo [orig: quò] minus pinguis est et oleaginosa, eo [orig: ] melior: Nocet enim oculis, praesertim olei pinguedo, uti docet ratio Physica. Valde putamus Senensem exercitatum apud declamationes, aut latrationes oratorias quintiliani: nam ut illic Methrodorus utitur [note: Ger. Brenat oepffel. ] imaginibus, pro locis; sic is non modo [orig: modò] iconibus abutitur, sed etiam Anguillarae et aliis doctioribus vera monentibus conviciatur.

MALUM PUNICUM.

[note: Gal. P ommes de Grenades et Mygraines. ] L UBENTER coniectamur r(o/ar dictam ab acinorum colore Cytinique [orig: Cytiníque] et Balausti aspectu roseo: etiamque ad Rhus, de quo superius egimus, quadam similitudine, et usu, in cu [note: Ital. Melagrane pomo Granato, ] linis, ad coria edensanda, non diverso. Sponte arboream magnitudinem assequitur silvest. in Italia Hispania et praesertim Mauritania, unde pulcherrimae feruntur allatae, Punico item cognomine: Septentrionis caelum non fert, nisi aegre [orig: aegrè] et in hortis: horto Regio Wastmestri floret quotannis, Belgio et Francia, gigartis ipsis terrae mandatis, germinare in arbusculam vidimus, Myrti rotundiore fronde. Pomum ubique esitatur, anguloso acinulo, dulcis acidi, mixti vinosique saporis, deliciis et medicamentis expetenda.



page 420, image: s420

LIGUSTRUM Dioscorid nostras [orig: nostrâs].

D Eflorum speciosa fetura Cyperus dictus Graecis videtur, kupari/zw enim floreo est, quo [orig: quò] allusisse visus est Maro ubi Alba Ligustra cadunt, canit. Nulli a utem calidiorum aut frigidiorum regionum haec hodie deest, semperuirente fronde Oleae, atriore, latiore, molliore, hor torum septis et areis accommoda, et tonsilis: flores mascaceos, candidos, odoros, ceu vuae oblongae rudimentum edit Aprili et Maio in laetioribus Galloprovinciae convallibus, aut collibus Angliae non perinde strigosis, Septembri: racemuli; Lentisci, aut montanae Sambuci, quos Auicenna esu sanguineum lotium, aut potius colore cruentum ciere dicit: quod praestitisset quibusdam refractariis experiri, quam [orig: quàm] istud Ligustrum verum esse inficiari: gustu autem et facultate astringit. Quae tamen nomine Alkanae afferuntur assulae, vel bacilli, ex transmarinis Africae emporiis, luteo sunt intus ligno, eoque [orig: eóque] si crinem (ut videtur Auicenna ex Dioscoride velle) ruffant, sunt sane [orig: sanè] aut melioris notae Ligustri, aut diversae plantae.

PHYLEREAE duae Norbonensis Galloprovin ciae.

FRONDOSAM illam ramis patulam Theoph. fullire/ar, ex qua Phyllurae, sive assulae finduntur, Tiliam esse, non hanc, certum est. Sed germanitas vocis imposuit doctissimo interpreti Dioscoridis. malim tamen legere filelai=ar, sive Oleae amasiam istam, quam Diosrid. describit, et nos pingendam curavimus, percongruam descriptioni, et Oleae non modo [orig: modò] similem, sed etiam sociam, ut ab oleastris, quibuscum frequens reperitur, nihil fere [orig: ferè] discrepet.

[gap: illustration]

[illustration:

PHYLEREA minor.

]

Huius autem duo modi arborescunt in Galloprovinciae viarum marginibus et olivetis Massiliae vicinis: et quae maior, rarior, persimilis pumillae oleae, caudice ramisque [orig: ramísque] nigrioribus, longioribus quam [orig: quàm] oleae Agrestis, et folio magis Ligustrum accedentibus: bacculae multae in ramis, etiam oliva agresti minores, non amarae (ut olivae) sed subdulces, nucleo intus Cerasi.

[note: P HYL. Minor. ] MINOR multo [orig: multò] frequentior iisdem in natalibus et Monspellii collibus glareosis: folio aeque [orig: aequè] longo, sed angustiore duplo [orig: duplò]: duploque minor tota planta. similes acini Lentiscinis, et similiter racematim proxime [orig: proximè] haerentes admodum [orig: admodùm] curto pediculo, quae item maturae subdulces sunt, aliquantum [orig: aliquantùm] acres, sed neutiquam ingratae, ut sunt Olivae sativae et agrestes


page 421, image: s421

Senensis infarcit plaustra verbosarum auctoritatum, nec tamen quam dat describit.

PHYLEREA ARBOR Galloprovinciae, verior MACALEB Serapionis.

Expressam de viva arbore hanc iconem, prorsum refert prior maiorque dicta Philerea: reperitur in Galloprovincia prope Tholonam, aequat scapo et sparsis stellonibus Prunum aut Cerasum, folio plane [orig: planè] Phylereae, aliquantum latiore: flos Ilicis muscosus, albidus et [note: Desiderantur hic multo [orig: multò] plures congestae bacculae, quas pictor omisit. ] plusculis una [orig: unà] aceruatis baccis Terebinthi maioribus, nigricantibus, herbidis, dulciculis nucleoli intus crassi: quales prorsusprostant hodie in Officinis nomine Machaleb. Et certe si Ligustrum Serapionis sit Machaleb, erit haec illius Ligustrum, non illa quam Matholeus dat nec describit.

[gap: illustration]

Vulgo Monspelliensium BOURGESPINE perpetuo [orig: perpetuò] virens, an APHARCA Theoph?

Frontignanae Linguagotiae Iliceta istam arbusculam frequentem pariunt: cui facies et habitus superioris Philereae, sed Ilicis adolescentis folia: rigida, rotundiora, latiore quam [orig: quàm] Olea ambitu, tantillum [orig: tantillùm] denticulis aspero: muscosis, numerosis, racemosis, Lentisci flosculis, subter folia aggestis: Bacculae sunt Lauri Tynni didimae, bino veluti gigarto vuae conflatae: surculis ramisque, magnitudo et habitudo etiam Ilicis: gustu amaricant folia, et tantillum [orig: tantillùm] astringunt.

[gap: illustration]

page 422, image: s422

OLEA.

HElladi Athenisque Graeca accepta ferenda appellatio: e(/llhr enim primum [orig: primùm] vocavit Minerva, quae arbore Oleae, praestantissimo quam [orig: quàm] potuit munere Atticam ditavit. Huius lucos perennes densissimos et amoenissimos alunt apricae tepidiores convalles Hispaniae, Galloprovinciae, et Norbonae, ubi in Monspellii vinetis duplicem perquam [orig: perquàm] nobilem fundunt laticem: nimirum oleum, baccae callo: et mel, sive Elaeomeli, quod mirum dictu, sed verissimum, caudice vulnerato: de quibus cum lacrima oleae Aethiopicae, in sucis dicen dum. Eleonidi iam memoravimus in Manna. Baccae caro callusue [orig: callusúe] immaturae virescit: [note: Varietates. ] nigricat autem nitiore cuticula maturae: elegantiores ad Frontignanam via, ex purpureo punicant, rariores hae alibi: Fronde exit flaccidiore, latiore, et fere [orig: ferè] Saligna, in solo et caelo Septentrionali, ubi nihilosetius [orig: nihilósetius] perennis viroris est, Londini in vireto operis et stirpium novitate visendo, Caecilii regni florentissimi Angliae incomparabilis tum sapientiae, [note: Amurca. ] tum eruditionis Nestoris. Amurcae sive faecis, quae olivae effractae atque expressae fraces sunt, efficaciam eodem [orig: eôdem] relegamus: hac autem non lubenter carerent Medici, si quot et quanta ad morbos quam [orig: quàm] difficillimos curandos praestet remedia, scirent: nec enim vel Lycio vel Acciae cedit, quin potius quibusdam viribus excellit.

OLEA Silvestris sive Oleaster.

QUos unquam meminimus sponte [orig: spontè] arborescentes olearum frutices, duntaxat magnitudine et habitiore corporatura videntur distare à sativa, quam haec prorsum ostendit, non secus atque Prunella Prunum sativa, altera quippe in alteram, transmotione aut inoculatione, aut neglectu abit, rigidiuscula enim fit Oliva, impexo atque horridiore aspectu: interdum senticosa, quando in saxosis desitis, eius radix pastinatione non difflatur, aut nocitura pul lulatio, et senticosa ad caudicem soboles, non interlucatur. Quare huius non effigiem, quae alioquin eadem superiori est, sed vires, utpote [orig: utpotè] in sicciore adultae loco, ut magis astringentes, terrestres, vegetiores dicit Diosc: folia duplo [orig: duplò] minora, Phylereae, sed subtus glauca: fructus numerosior, similis et par Myrto maiori: flosculi racemosi, candidi, odori, Lambruscae foliati.

[gap: illustration]

SALIX.

GLISCIT OMNIBUS UDIS AQUARUM POTRIX ET AMATRIX salix, à saliendo Latinis, veluti [orig: velutì] Graecis para\ to ienai i/tea, quia ocissime quasi saliendo in incrementum eat: Oleae fronde latiore, glauca, aversa, amara, superne [orig: supernè] virente,


page 423, image: s423

floris vice lanitium amenti sesquiunciam oblongum et teres pro Pendet, nec seminiperda [note: Platiphyllos. ] semper est, ut Homerus vult, quia alicubi semen excipitur et satum oritur.

Plerisque non adeo [orig: adeò] depressis lubentius oritur quae vocatur Platiphyllos, ea cinerea est magis, folio latiore, iulo sive catulo hirsutiore, breviore, Salicis amerinae vimeneis virgis, cereae flexilitatis et coloris, aptissimis ad quasillos texendos; fronde longiore Lysimachiae purpureae.

SALIX humilis, repens.

PRAETER vulgatas Salices est quaedam humilis, serpens humi, pedem et sesquipalmum alta: foliis parvulis, Myrti minoribus; flores amento Muscoso in pubem avolante, cani. Montibus Sabaudiae, Lugdunensibus et Veganiis multa, aspectu decora.

[gap: illustration]

e)la/ia)gnor THEOPHRAS. sive Agnus Castus.

VELUTI Salicem frugiperdam, sic a)/gnor, sive castum hanc vocarunt: quod [orig: quòd] utraque, frigiditate quapiam Venereos prolificosque sominis spiritus viedetur enecare, aut enervare. Hortensis est Europaeis, Italis, Gallis, et Anglis; tametsi amantior sit agri calidioris: Expandit in pediculis frondes digitatas, plurimum [orig: plurimùm] foliis septem, Salignas, Lupini, aut Ricini positu: in ramulis summis Lavendulae concolores flores, et alicubi albicantes, ut in Coenobiis Italorum funecinctorum, qui virgarum cinctu ad Venereos frenandos insultus, quasi Amuleto, hac freti erant: tametsi semen Coriandro par, nonnullis esitatum libidinis inciet impetum, non secus atque Ruthae semen, nonnullis adimit.

[note: ONAGRA, sive Mulcibruta ] B ELLVARUM, cum [orig: cùm] fera rabie corda tument, domitricem hanc et demultricem in Apenninis iugis et plerisque Alpinis, ac in ipso Veronensi Bado sciscitati sumus, num inibi uspiam comperissent: sed id responsi tulimus, nullam repertam plantam, quae quadret Onagrae, praeterquam Rhododendrum, Sambucum montanam et Laurum hynumon. Se facile [orig: facilè] depraehensuros si ea occurrisset, ex radicis odore, foliorum florum luculenta magnitudine. Et certe [orig: certè] non ea fuit negligentia Guinus eruditissimus et strenuissimus herbarum venator, ut si veram invenisset, tam raram, tamque expetendam, non et cultu in hortis, et literis posteritati propagasset. Aiunt amici eruditiores, hanc esse Lysimachiae [note: PERSICA Malus. ] speciem quandam circa Lugdunum oriundam: at ea herba, non arbor est.

[note: Germ. Pfersich baum. ] V ULGARIS Persica solo mutato et venenata vi, patrio nomine notissima hodie est arbuscula, qua consita sunt pleraque omnia Europae vineta: fronde Salicis est, aut Persicariae, [note: Bel. Perleboom. Ang. Perchetro ] Amygdali item flore. Poma sucos oblita priores venenatos, iucundi odoris et saporis, nec insalubria sunt. Carne foris succulenta, pube albida obducta, sublutea quaedam, albam pulpam habent. Lutea tota alia praesentissima: non pauca sanguineo cruore madent: [note: AMYGDALUS. Germ. Amandel baum] omnibus Labyrinteis alveolis sculptis; amaro intus nucleo.

[note: Gal. Amandier. Belgis. Amandelovom. ] V OCANT Amychas Graece [orig: Graecè] putaminis Amygdali maturae rimulas, hiulcasque [orig: hiulcásque] fissuras, quales autumno ubique cernere est in Galloprovincia, Delphinatu, ubi consitae sunt planities


page 424, image: s424

patentissimae Amygdalo arbore, cui facie, fronde similis, et par Persico, procerior tamen et frondosior. Aegre [orig: Aegrè] floret Aquilonio caelo; tametsi in Anglia maturat interdum nuces. Hae interdum peramarae natura, cultu dulcescunt, esculentaeque Theop. et nostro tempore.

Moscata NUX, sive Myristicae Macis Arabum et Officin.

AFFINEM fronde et fructu Persico esse arborem nucis Myristicae, quam frequentem habent insulae Orientis è Moluscis, una [orig: unà] referebant, qui attulerunt easdem nuces decerptas suis manibus amici, et triplici cortice protectas, quales conditae prostant in Officinis, et posse nostro caelo assuescere negabant. Tota vescendo est condita: nam callosum [note: De Macere in Cinnamomo. ] extimum putamen est, cui proxime [orig: proximè] subest Macis Officinis notissimus; Cutaceus deinceps liber interiacet Macerem ipsum et nucem, quae est lignosa, odora et perpinguis, dum recens est, et matura.

ARBUTUS, sive UNEDO d'Arboux.

FRONDES Citri et Lauri, non tenues, ut perperam legitur apud Dioscoridem huic sunt Arbuto, [note: Galeno perperam Epimelis. ] quae secus montosas et Maritimas vias Galloprovinciae Norbonae, aestate numerosa Fraga edit, Coccineo hilaris purpurae aspectu micantia, et quasi superbientia, accrosis compactis partibus, comosis intus, edendoque guttur asperantibus conflata; unde forte [orig: fortè] ko/maros2 dicta. Berberidi concolor flos calyculis luteolis.

Vulgatior LAURUS baccifera Laurier.

[note: Laurus humilis virgultacea, non Baccata. ] FATIDICAE Lauro flavescit flos, nigrescunt baccae maturae: frondes autem sempiterno nitent virore; iniectae igni fragorem edunt salis strepitu, unde Daphne quasi Duophne dicta. Sponte multa calido solo, non nisi satu in Anglia et Belgio. Alia Gigartifera surculo, non semine oritur, hieme in Belgio emoritur, et arbusculam tantum [orig: tantùm] aequat.

[note: Laurus regia ltalorum. ] Laurus TYNNUS caerula bacca.

UTRANQUE earum prorsum vultu aemulatur Laurus Tynnus, valdequam [orig: valdequàm] elegans et nova, assurgitque in arboris aemulationem. Fert Corymbaceam umbellam multis conflatam Terebinthi seminibus, aut Gigartis vuarum similibus, sed ex argenteo in caeruleum luridis. Flore ex albo purpurascente. In Valenae nemore Norbonae plurima, et plerisque locis Ceti montis, inter Cocciferas Ilices, frequens. Premitur oleum ex bacculis, quibus valdequam [orig: valdequàm] lubenter vescuntur sturiones, turmatimque ad illas convolant.

[gap: illustration]

page 425, image: s425

CEDRUS Theoph. cuius Diosc. MEDICA MALUS, sive Cidromela. ARANTIA, LIMONIA, CITRIA, LIMAE, et Pomum ASYRIUM.

H Anc antiqui à solo Me do Medicum, ab odoris divina fragrantia Cedrum et Citrium dixerunt quasi Cithyon odoramentum Divis libandum: tametsi haec ion Africa sit silvestris, et Olbiae Galloprovinciae adeo [orig: adeò] familiaris in afflatu orae maritimae, ut sempervirentium Lucorum amoenitate et Pomorum fetura perenni, neutiquam inquilina videatur. Si quis horum Pomorum duo summa statuat quasi fastigia Arancii et Citrii, uno intuitu cunctas varietates discernet: Nam Arantio folium non plane [orig: planè] Lauri, sed veluti geminum, nempe unum in petiolo quasi pinnatim inest, maiorique subest, quod nonnihil angustius superne [orig: supernè] videtur quam [orig: quàm] Laurinum. Ipsa autem mala Arantia etiam cortice sunt reliquisflaviore: nam ex aureo vel herbaceo Charantiae fiunt concoloria, minus medicati saporis, succo gratiore et magis culinis familiaria, interdum dulcia, interdum acida. Cetero Citrii generi frondes [note: Aqua Naphae. ] sunt Arbuti aut Lauri, sed latiores, nec pinnatae, multis item intercursantibus secundum ramos sentibus: flores nivei Ornithogali aut Styracis, qui condiuntur et miscentur cardiacis: aut stillatitiam dant multo [orig: multò] suavissimae fragrantiae.

[note: Limones. ] Hac autem Citri tribu poma Limonia vocata frequentiora sunt, eoque minoris fiunt: oblonga, succo acidiore, acerbiore, frigidiore. Cortice et carne magis esculentis, nec perinde ut Aranciorum amaris, maioris ad incidendum efficacitatis.

[note: Citrum. ] Deinde Medicum Diosc. malum, tres amplexum est varietates. Vulgatius est similius Limonio, oblonga ovi effigie: Sed maiore, cute rugosiore, magisque caperata, odoratius est medi catius, antidotis commendatius: Pulpa et succo in acetariis multo [orig: multò] gratius.

Limae autem quae dicuntur, illis duplo [orig: duplò] fere [orig: ferè] maiores sunt, calloso carnoso corio, pollicem [note: Limae. ] interdum crasso, oblonga Cucumeris aut Melonis effigie, superficie concolore Limonio aut Citrio: pulvillis et torulis rugosis papillatim extuberante, ut Citri sapore condito, et crudo grato.

Pomum Asyrium Adami vocatum, è latiore basi in obtusiorem conum rotundius turbinatur, vertice circulatim obtuso et quasi umbone depresso.

CINAMOMUM et CASSIA Graecorum XYLOCASSIA Offic.

DIcta sit forte [orig: fortè] Graecis ka/stu, quod [orig: quòd] corticem coriaceumve [orig: coriaceúmve] operimentum designat, cuiusmodi Cassiae tubuli erant: istius autem Cinamomi, puta folia, corticem, et surculos, quae vidimus, quae partim audivimus à peregrinatoribus, partim et legimus, testantur esse arborem assimilem Oleae magnitudine: adeo [orig: adeò] similitudine Lauri et Arbuti, ut quidam recentiores minus considerate [orig: consideratè] hanc fecerint cum nostra Lauro eandem, sed duntaxat solo diversam. Iam non ambigitur, an vera exstet Cassia, sed disceptatur, quid ab hac Cinamo mum distet. Istud autem hodiernum Cinamomum, neque idem Cassiae, neque tamen multo [orig: multò] diversum esse, certum est. Nam si utriusque ex Dioscoride notas perpendas, videbis ferme [orig: fermè] easdem esse vires, non item disparem usum. Si recentioribus assentiaris, et exploratioribus, eiusdem arboris non ita diversas partes esse disces. Quod etiam percipitur de Galeno et Plinio. Nam quod uterque suspicatus est, adeo verisimile est, ut verissimum videatur: nempe, esse variae arboris, aut eiusdem diversas partes. Descriptioni Diosc. non magnopere [orig: magnoperè] attendendum: nam cum dicit varias species esse, intelligit gradus potius et varietates, etiam unius speciei. Locus est Arabia, nempe Emporium, quemadmodum hodie Veneta vocatur Terebintha iris et alia multa. Planta ipsa stolones rabdi/, id est, rami, paxu/flios2, id est, Crassi corticis: igitur non arborem, nec quidem ramum, sed potius eius corticem describit, colorisque notam apponit koraliou/s1ar, id est, Coralli aemulam [orig: aemúlam], nempe nondum perpoliti aut nitentis stenir, id est, angustam valde: Nam si crasso sunt cortice, tubum non valde latum relinquunt. Ideoque crassam et latam addit. Quibus è coniecturie


page 426, image: s426

quid inter Cinamomum et Cassiam sit differentiae percipi potest. Nos vero [orig: veró] meminimus duodecim annis ferme [orig: fermè] elapsis, Cassiam ad Cinamomum verum proxime [orig: proximè] accedentem nos vidisse in officina gulielmi Dries Pharmacopoei antuerpiensis, in hac parte valde exercitati. Erat vero [orig: verò] multorum iudicio surculus ille Cinamomi, baccillo solido, fractu facili, Cinamomaeo cortice obtecto, cui etiamdum cuticella pullo colore òbducta fuit. Folium vero [orig: verò] seu pictum, seu siccum multis in locis videre est.

[note: XYLOCASSIA] DUM haec meditaremur, quidam Veneti institores, qui Londini negotiantur Morgano nostro, corticem, ferme [orig: fermè] pollicem crassum, scabrum, calosum, et foris Ilici aut Oleae concolo rem, interius vero [orig: verò] connexum mollius superficie: odore, sapore et colore quadantenus Canellae vulgaris, quam prorsum gustando praesefert nostra: idcirco et quorundam consultiorum medicorum sententia fert esse Cassiae arboris extimum et crasissimum corticem, ut iam unius arboris duos cortices habuerimus, quorum hic sit crassior, alter delicatior, odoratior, multoque ad utendum commodior. Est hic gustu astringenti, sicco, adque sistendum fluorem, ut putarim non parum [orig: parûm] oportuno. Eius interior superficies videtur à caudice arboris Canellae avulsa, odoris praesentia nares feriens, et os mansu, complens gustu Cinamo meo. Quare non modo [orig: modò] non deest nobis Cinamomum verum, quod conqueruntur ex Galeni descriptione, sed etiam adsunt plura quam [orig: quám] ille memorat nempe illud graciliore fistula, colore fusco. sapore et odore vegetissimis, quod plurimi, hodie fit Venetis, et Theriacis ut verum additur Cinamomum: deinde nostra Canella vulgatior: postremo iste cortex iam dictus, qui neutiquam est contemnendus, oleae caudici concolor extima superficies, quod magis fulcit coniecturam.

Cortex XYLOCASSIAE facie, an sit Diosc. et Pli. MACER.

I Nter superioris corticis magna fragmenta, etiam repertus est alius qui ex cuiusdam arbusculae stipitis imo exemptus: interiori sui parte valde similis et concolor superiori est, sed minus crassus, fere [orig: ferè] inodorus, aut quiddam iuglandis et Lauri redolens, gustu: perparum caloris glutinisve [orig: glutinísve] mixti astrictiovi habens, cum autem Diosc. et Galeni astringens sit et calfaciat, arboris cortex hic videtur.

Piper album, nigrum, longum. Cubebe Offici. Caryophylli. Asphalatus Rhodius. Roseus. Agalochus. Lacca. Myrrha. Bdellium. Tus. Tus Lympidum. Styrax. Cotonea malus. Ilex humilis coccifera. Aquifolia. Ilex arbor. Suber Olbiae Galloprovinciae folio rotundiore. Suber angustiore folio. Phellodris. Querquus. Cerris Pliny echynata. Glandes Guineae. Galla. Fagus. Castanea. Castanea equina.

PIPERIS ROTUNDI dnplicis srutex, longe [orig: longè] diversus à Pipere longo.

MInus veram antiquis Piperis plantam, minusque notam fuisse putamus, aut confusis proditam notis, quando etiamnum hodie ab istis naucleris qui magnam Piperis nigri vim ad Sep tentriones asportarunt, non rite referatur effigies: Eam dicebat quidam eorum non imperitus esse arborem, plurimi iam fruticem advolui solitam Periclymeni modo, ramis crebri


page 427, image: s427

bus, tripedalibus. Citrii folio, magis exsucto, minus nitido, ima parte perquam [orig: perquàm] venoso. In praelongis racemosisque gracilibus pediculis gemina serie racematimque acini conduntur, vocantur hi nigrii: Rugosi sunt laeviores et saepissime vieti.

ALBI vero [orig: verò] rotundi, tametsi scansilis planta fit, fimilima nigrae: tamen calidioris esse naturae indicio est feruor, qui maior multo [orig: multò] in albo Pipere percipitur, et carius habetur, paucioreque copia mittitur ex Orientis, sub Aequatore, Insulis Molucis.

Piper autem Longum, longe alia planta, alia loco dicenda.

CUBEBE Offic. non est Carpesium.

I Stius Bacculae, quae Öfficinis notissima est Cubebae nomenclatura planta, iisdem pene in locis oritur, et pariter Hederaceus frutex describitur, foliis Myrto latioribus, angusti oribus Mali Granati: acinuli in singulis pediculis singuli propendent: fieri potest ut sit Nigro Piperi congener quando rugosum et evanidum videmus.

CARIOPHYLLI

N On nisi recenti oribus Graecis innotuere Cariophylli, utpote ex maxime [orig: maximè] dissitis oris Indiae meri dionalis Orientis adferri soliti. Eius folia quae habuimus, fuerunt Arantii magnitudine minus virentia: alia latiora et rotundiora ostendebant Doctissimi Comascus et Anguillara, hic Ferrariae, ille Venetiis: spirabat istud Cariophyllum. Flores conditi cum petiolis et ramulis teneris, nonnullis Emporiis celebrioribus, ut Antuerpiae, Venetiis, et Genuae saepe visuntur. Alioquin floridi ipsi claui [orig: clauì] denticellis stellatim decussantibus cristati, noti sunt omnibus, notamque arborem facile redderent: Eius Gummi quod eximii odoris est, glebae Ammoniaci concretione et colore, servamus hic musarunthesauris.

ASPALATHUS.

HAud dispar Aspalathi difficultas, sed non perinde magna necessitas fuit hactcnus. Verum [orig: Verùm], recentiorum sedula vestigatione factum est, ut tres lignorum diffcrentiae nobis innotuerint, quarum quaelibet Aspalathi nomine digna est. Prima nobis visa Veronae et muneri data ab eximiis Pharmacopoeis Francisco Cocleario et andrea Bellicoco, qui suis Theriacis mysticis, de Doctorum Veronensium consilio, miscuerunt. Frustrum quod habemus densum solidum et compactum fuit, quasi cuiusdam fruticis imae parti resectum, radiatis fibris, ponderosum, colore buxeo sed saturiore, suavissimo odore et pertinaci. Eum esse verum Aspalathum tum persuasi fuimus. Sapor non ita amarus nec gustu insuavis.

[note: Aspalathus. ] Altera species Venetias aduccta Rhodo missa fuit: Nicolao Comasco Medico imprimis erudito, apud quem tum maximum truncum vidimus, cortice exutum, rubentem, taxo concolorem, odore adeo [orig: adeò] fragrantem, ut quam late [orig: latè] patebat caenaculum eximio imbueret odore. Eiusdem nos adhuc frustulum servamus dono missum à peritissimo Pharmacopoeo Valerando Donrez, qui ab eodem accepit.

[note: Astpalathui Roseus. ] Superest tertia, albida foris, intus torulo subflavo aut citrco, sandali albi et Citrini simillima albam Rosam sapit, nullam gustanti manifestam exhibetqualitatem, nisi tantillum calidi, quod vix gustu discerni potest.

Hanc primum [orig: primùm] nobis dono dedit optimus vir Pharmacopoeus Londinensis Morganus et nomen id indicavit. Alioqui Olivastri Rhodiensis aut Sandali speciem arbitrantibus

[gap: illustration]

page 428, image: s428

AGALLOCHUS.

QUot sunt paulo [orig: paulò] instructiores Officinae, tot sunt ferme [orig: fermè] Agallochi species. Quaedam enim Ebenum, Aspalathum. Aliae nonnullae Sandilum, Citrinum aliae autumant. Sed carissimum et usu probatissimum hodie magna copia Venetiis habent institores, gustu astringenti, praesicco, non multum [orig: multùm] amaro, suffitu suavissimum reddit odorem, et sucum aut liquorem pinguem, odorem, qualem in Ebeno vel Guaiaco videas, cui concolor, et forte [orig: fortè] congener.

Arabum Lacca et offi. an sit Diosc. CANCAMON.

L Accam arborem et nomenclaturam Arabicam esse quadantenus arbuto et pruno similem multi referunt, cuius sint frustula et surculi, quos vulgari Lacca obductos in officinis habent: quam nullis rationibus severiores veri exactores, Laccam Arabum Dioscoridis Cancamum esse inficiantur: hinc perspicuum, quod [orig: quòd] alius alio vergit, omnes diversi abeunt. Censet Anguillara à docto Montano persuasus, Benzoin potius esse Cancamon.

Quia, inquit Montanus, Cancamum odoratissimum est: Lacca non odorata: sed neutrum verum. Quia nec Dioscorides odoratissimam dixit, sed tantum [orig: tantùm] odoratam: et sane [orig: sanè] eius odor suavis et gratus suffitu, quomodo Dioscorides usus fuit. Addit vir doctus: Itaque Benzoin putarim, cui congruunt ea quae de Cancamo antiqui dixerunt. Neque istud quidem compertum, nam adeo [orig: adeò] non magni fuit apud antiquos Cancamum, ut theoph. Galeno atque Aetio, magno medicaminum recensori, silentio praeteritum sit, qui tamen toties Balsamum, Laserpitium sucum, Cyrenaicum, Myrrham, Aspalathum, ceteraque id genus, inculcant. Deinde aliunde devehitur Benzo in quam [orig: quàm] Cancamum, siquidem hoc Arabicae plantae Lacrima est, illud non Arboris longe [orig: longè] alius solo, effigie, et viribus. Iam si propterea quia odore fragrat vegetissimo, et adeo [orig: adeò] myrrham aemulatur, ut non raro [orig: rarò] imponat (sic inquit Montanus) non idcirco illico [orig: illicò] probatum est, nam non similimum, sed quadantenus simile Myrrhae dixit Dioscorides. Et etiam si dixisset, parum Montano id argumentum favisset. Quippe Styrax, Bdellium, Tus Limpidum, album animae, multaeque aliae Lacrimae, Myrrhae similes sunt, et proinde huic Laccae: non tamen sunt idem, non est igitur Benzoin, Cancamum Diosc.

An vero [orig: verò] sit Chermes, cuiusuis est sciscitari, at non nisi eruditi statuere. Excrementum namque Ilicis illud infectorium quemadmodum cetera querna, quae in vermium excrementum etiam fa tiscunt, unde vermillon, crassarum est partium, astringit non inciditque: odore nullo, et incerto ex ratione eventus est. Nam quod [orig: quòd] sua experimenta quasi argumenta certa venditant recentiores, fa tua meraque est inscitia: non enim per se dant neque certi sunt, illiusue [orig: illiusúe], an aliorum sudorificorum viribus et merito proliciantur sudores. Hic tamen cum anxii animi quid tanta de re statuendum foret alternaremur, Oraculum, id est, Appolinis speciosum illud delubrum, quod illi glorio so Vercellensi hiatori in honoris aede erectum sperabamus, consultum rogatumque sententiam ire visum fuit. At ille illusit nobis, nec dubium exemit, sed turbellae Pharmacariorum risum iocosque [orig: iocósque] movit.

[note: Myrrha aut Bdellium suo trum so et surculo spinoso haerens. ] Ceterum [orig: Ceterùm], si cui minus placeat ista valde bona, et iam inde ab usque Arabum primis temporibus usurpari coepta ad omnes illas affectiones, quas Dioscorides commendat, potius, quam [orig: quàm] illa incerta et inerti utatur, Myrrham vel Bdellium optimum per nos usurpare liceat. Quid vero [orig: verò] cui magis quadret, in antiballomenis latius.

[gap: illustration]

Myrrha.

MYrrha, quasi suaviter et odore fluentis unguentariaeque dictae, nomen indicat Lacrimae, sed cum [orig: cùm] tam multa sit affinitas huic cum bdellio, Styra ce, Cancamo Benzoino, Albo animae, facit illa arcta similitudo, ut neque penitus nullam, neque plane [orig: planè] optatam nan ciscamur. Mirrha tamen non carere nos certum, ut neque Bdellio, sed quia utrique tanta necessitudo, ut non tam specie quam accidentibus distare videantur. Utrum Bdellium praeferendum sit, merito [orig: meritò] ambigimus. Etenim quod Bdellium putatur, quia certo [orig: certò] scimus


page 429, image: s429

et à Rondelletio experimentis persuasi sumus optime [orig: optimè] viribus Myrrhae respondere, putamus illud Myrrhae speciem esse, nec vulgare rationis momentum istud. Londinum superiore [orig: superiorè] anno allatae multae peregrinae merces fuere [orig: fuêre], inter quas quamplurimos [orig: quàmplurimos] huiusce ligni surculos expiscati sumus, solida substantia, cortice duro, nigricante, spinis multis et rigidis, crassiusculis, horrentes, quibus multa copia Bdellii erat aggesta, intus forisque [orig: forìsque] valde quam [orig: quàm] amari; Cetera descriptioni [orig: dèscriptioni] Discoridis perquam similia. Ceterum [orig: Ceterùm] frustra vellitant scriptores isti, et de colore refragantur herbariorum Senensi: nam vidimus nos in Officina guillielmi Driesch periti Pharmacopoei Antuerpiensis, fuluam, albescentem, adeoque [orig: adeòque] viridem Myrrham. Itaque illud xlwror, ut est vagum significatione, ita congruit rei facile [orig: facilè] varianti colore. Siquis namque expiscetur sedulo [orig: sedulò], videbit interdum frustula viridantia, cuiusmodi nos unum habuimus, quod multis ostendimus.

BDELLIUM.

BDELLIUM quasi olidum putridumve [orig: putridùmve] dictum. Quia autem à nemine proditum est, qua planta Myrrha manaret, eaque adeo [orig: adeò] similis proditur Bdellio, ut fere [orig: ferè] indiscretae similitudin is sint, valde verisimile est einsdem esse sim ilitudinis spinosas arbores. Nam et nobis compertum est crebro usu, utramvis ciere menses, mollire admotu, illitu, suffitu, ac quovis alio modo, tametsi maioris, minoris virium momento quadantenus, uti cetera omnia, differant, colores, varietates, sapores, ferme [orig: fermè] easdem. Nam si qui de odore vellitent, sciant suavitatem in odore, non semper ab specie, sed gradu mixtionis manare. Etenim eiusdem generis plantae fetent quaedam, aliae suaviter olent. Itaque sic accipiendum, Bdellium suffitu euwdem sive odoratum dici à Dioscorid. quemadmodum Unguis odoratus, Castoreum, Muscus, Styrax liquida, Caphura, aliaque multa, quae prae vehementia fetent, aut ingrata sunt. Quare cum utraque proxime [orig: proximè] alteram spinosa arbor describatur, et Gummi adeo [orig: adeò] simile effigie fundat, voluerunt quidam, non nisi tamquam silvestrem à sativa Myrrha distare Bdellium. Porro [orig: Porrò] Myrrhae descriptio, quam dant, non est ita diversa ab ea quam Plinius Bdellii scripto reliquit, Bdellium nominatissimam arborem, nigram, magnitudine Oleae, folio Roboris, fructu Caprifici, naturaque [orig: naturàque]. Quem Caprifici quadantenus effigie fructum industria peritissimi exoticarum plantarum Caroli Clusii in versionibus è Garcia habemus.

STYRAX.

QUOD ex hac emanaret liquor, ac veluti stiriatim ex tillaret, Styrax dicta videtur. Eius feracissimus ille tractus Galloprovinciae, qui à trium Mariae Sororum fano antiquissimo, ad forum Iulium usque porrigitur: est namque prope oppidum Solarium collis laetissimus et opertus frequenti Styrace, nullidum illic cognita, quam primi nos iuvenique multi tum Pharmacopoeis et studiosis, tum Monspessuli Professoribus ostendimus. nam iamdiu videramus Venetiis in Franciscanorum horto: truncus ipse similis betulae ligno, aut mali cotoneae: folia utravis minora, et quam [orig: quàm] cotoneae minus rigida, minusque [orig: minúsque] aversa parte cana: slos albidus, Arantiae magnitudine, non odore. Baccae aliquam [orig: aliquàm] multae Staphylodendri magnitudine, rotundiores tamen, quas excipiunt ungulae ternae atque amplectuntur, quae pediculo longo haerent. Inibi tametsi tanta copia est, nihil tamen liquoris effluit, sed Lacrima Styracis Venetias defertur purissima perquam [orig: perquàm] odora, inque grana et glebas hammoniaci modo [orig: modò] coactas, quibus inest quidam melligeni similis liquor, qualis è facis defluit.

[gap: illustration]

CYDONIA MALA.



page 430, image: s430

DE P OMI orbiculata circinnatione turbinati Cytonium vocarunt ipsam arborem, quae ubivis valde ferax est, sed praecipue [orig: praecipuè] in apricis et virctis calidiorum regionum, ubi malo speciosiore, aureo, melino, feta visitur, lanugine tomentacea obducto, ipsa sit odore grato, perutili stomacho carne.

TUS.

THUS para\ to\ qe/ur dictum, quod [orig: quòd] Divis faciebant et adolebant thuris glebam, uti etiamnum vulgo [orig: vulgò] sit. Est itidem et Tus Lacrima Arabicae arboris, quae multis iamdiu saeculis cognita et usu recepta, vera genuinaque est: Verum [orig: Verùm] ipsa planta vixdum cognita plane [orig: planè] est, nisi de paucis notis, quia pusilla est arbor, foliis Lentiscinis, Arabiae indigena. Eius sunt vires mirificae, intus et foris adversus morbos perquam [orig: perquàm] graves magnae, et conspicuae utilitatis, quas recensere longum foret.

THURIS Limpidi folium aiunt.

THURIS Limpidi, pellucidi et resinae Cedriae aemuli nitorem puritatemque [orig: puritatèmque] Succini assequuti, nobis et visendi et habendi fuit copia multis in locis, quod non perperam Dioscorid. notis quadrat, si notas, usumque perpendas: nam et dum adoletur suavissimum halat odorem, et vulneribus, tumoribus, discutiendi vi, nonnulla relicta astrictione, ad robur partis opem certam fert. Rupellae occidui maris quadriennium ferme [orig: fermè] est cum [orig: cùm] doctus medicus Launaius nos gummi istius glebis, arboris fructu et folio, donavit. Asserebat nihil tamen, sed sibi relatum à nauti utrumque, trunci Pino similis sobolem esse. At folium, quia valdequam [orig: valdequàm] rarum, nequedum ab ullo depictum, hic [orig: hîc] dedimus, magis sciscitaturi, sitne Resiniferae plantae, quam [orig: quàm] asserturi. Est namque, quod raro [orig: rarò] contingit aliis, ab imo pediculo ad summum usque cuculae verticem, duplicatum, quasi ex geminis conflatum tenuibus tunicis, vagina, sesquipalmum longa, instar infundibuli, hiantis histrionis speciem praese ferentis; superne [orig: supernè] Galeata videtur, quod de floribus Napelli et Lonchitide, non de foliis ullis, memorant auctores.

[gap: illustration]

COCCUS infectoria, seu Ilex Coccifera, an Aquifolia Pli.

INFECTORIUM granum cruore miniato et muricato pannos imbuens, nomen Arbusculae fuit. Si, quam saepe [orig: saepè] merito [orig: meritò] et profuse [orig: profusè] laudat, suam Italiam Senensis Commentator tam diligenter lustrasset, neutiquam dubirasset, an huius arbuscula, ut vocat, reperiatur in Italia, ac multo [orig: multò] minus bizantio Cocciferam Ilicem hanc accersivisset. Siquidem frequentissima haec humillima Ilex, cum plerisque Italiae locis, tum praesertim in Hetrusco, Romano et Senensi finitimo agro, locis montosis, glareosis, sterilibus, inter varias Ilices, Smilaces asperas, Terebinthos, Lentiscos ubi etiam, tametsi paucae et parum, nec quotannis, tamen nonnullae Coccum fernnt. Sed quia minus Coccinum et paucum, citoque evanescens, partim ignoratur, partim negligitur. At in Galloprovinciae Aralatensi planitie patentissima, solibus aestivis retorrida, squalida, glareosa, lapillis silicibusque [orig: silicibúsque] constrata, et Frontignanae, Norbonaeque maritimis hanc legunt mense Maio, annis adeo [orig: adeò] aestuosis, ut totum semestre nihil penitus pluat. Plebecula tunc turmatim et vicatim confluit illuc Coccum lectum, quem Vermilionem voce vernacula vocitat, atque venundat in mercatu singulam libram 12. et interdum vicenis assibus Gallicis. Perelegans naturae opus et visendum, non tamen fructus aut semen, sed excrementum nobile tantillae Ilicis, quae à ceteris Ilicibus exilitate tantum [orig: tantùm] differt, horridiore aspectu, et rigidis spinulis, densis, crispisque foliis ac sinuosis, angulosis, minoribus, semper virentibus, sed Agrifolium prae se fert. Coccum autem ferunt copiosum, et amplexantur folii imi introflexae spinae, atque


page 431, image: s431

surculi praeduri copiosiorem, nitidum, Agrifolii aut Asparagi hortensis plane [orig: planè] similem, concolorem. Fusciore tamen et obscuriore foris, intus vero [orig: verò] sanguinco cruore lucido gliscit, quem pressu excipiunt recentem ad medicatas cordique amicas, Alkermes praesertim confectiones, Pharmacopoei Monspellienses, Aquisextienses, Massilienses, et Arelatenses, crudo, candido, vel fuluo serico, illic etiam à Serificis vermibus neto et glomerato. Verum [orig: Verùm] infectores, qui magnam vim cocci emunt, non premunt: sed aceto aut albo vino irrorant, ne in vermiculos, aut vinisugas exiles muscas abeat cruor, pene [orig: penè] vacuis relictis tunicis. Sicque in pulverem rubellum miniatum redactum servant, unde Scoletium antiquis dictum, seu vermiculosum istud esse, satis liquet: et compertissimum non esse fructum, sed excrementum Ilicis: cui in surculis sunt glandes longiores, nitidiores, nigriores Quernis, sed Echinato acetabulo, non bullato ima parte, inclusae. Flores vero [orig: verò] Martio illic promit muscosos, subluteos aut herbaceos Oleae Ilicis, aut Querquus. Cuius etiam mediis foliis et trunco non raro [orig: rarò] animadvertimus excrementa rotunda, rubella, et interdum flava, maioraque istis, in variis locis Galliae, Italiae, Germaniae, quercetis prope Basileam in Heluctia plurima. quae non alia videtur ab ea, quam mulierculae, Dioscoride dicente, legebant ore, et vocabant Coccum, fortassis quadam, ut verisimilius fit, similitudine. Sed cum [orig: cùm] nostrati Norbonensi et Hispano nuilus hodie notior aut potior habeatur, viresque [orig: virésque] eidem omnes congruant, quas meminerint scriptores, frustra istum improbat, et alium expetit, qui neutrum probe [orig: probè] novit Senensis Commentator.

Septentrionis AQUIFOLIUM, sive AGRIFOLIUM, non est Ilex, neque Crateogon, neque Aphricana Palyurus.

L Ubens haec et perquam [orig: perquàm] frequens arbor crescit in frigidis regionibus, ut Anglia, Germania, et Francia: calidorum autem duntaxat montosis alsiosis raro [orig: rarò] et aegre [orig: aegrè] frutescit: quare nequit esse Palyurus Aphricana, cum [orig: cùm] sit etiam eius iniucundi saporis bacca. Neque esse Ilicis speciem certum: non enim glandifera est, et natales Ilicum feraces, adeoque aestuosos odit. Quare indicta fuit Dios. nec forte [orig: fortè] valde [orig: valdè] nota Graecis. Est tamen persimilis Coc co, infectoriae folio, quod perpetuo [orig: perpetuò] viret, sed laetius hieme, spinis horrido, in margine mul tilatero, leniter sinuato: bacca Oxyacanthae, Kermes, aut Asparago concolor, sed ingrati saporis: cortice ad gluten aucupatorium conficiendum apto.

[note: I LEX media Caeciferae Ilici plane [orig: planè] suppar, folio At quifoliae. ] V Travis superiorum adeo [orig: adeò] huic similis est, ut non sit discernere illico [orig: illicò] facile [orig: facilè], à Cocco praesertim: huius tamen glandosus Echinatus fructus oblongior est, dactylum aequans, nuspiam coccum ferens, etiam ubi inter Cocciferas Ilices frutescit, proceriore maioreque trunco, ramis et frondibus perennibus.

Dicta pri=no[?], quia serra propter duritiem fuit secanda: silvae quaedam in Galloprovincia [note: Ilex arbor aut arborea. ] et Norbona, quantae quantae sunt, Iliceta sut [orig: sút], cuiusmodi est Garanotius lucus ad Monspellium, ubi proceras et querna elegantia quamplurimas [orig: quàmplurimas] videas, sed oblongo Arbuti folio. [note: SUBERIFERA huc accersa. Varietas. ] tantillum denticulis per ambitum asperato, perpetuo [orig: perpetuò] atrovirente, oblongiore, graciliore superne [orig: supernè]: Querquus glande propendente, nucamento muscoso, luteolo, non diverso.

Eadem illic variat stipite humiliore, albidiore foris, et Oleae similiore: itemque glande, altero tanto [orig: tantò] minore.

[note: QUERQUUS Cerris. ] E St dru/w, erumpo, pullulo, unde vox dru=s2, qua designarunt potissimum [orig: potissimùm] glandiferum genus, et praesertim Quercum, quam tum dictae iam arbores, tum frequentissimus occursus, ipsaque celsior et ramosior arboris species, frondis grandioribus anfractibus sinuatae, quavis notatione notiorem faciunt, tum frigidis, tum calidis plagis. De cuius adnata, excrementitiaque [orig: excrementitiáque] multiplici sobole, plantis, fungis, fructuum rudimentis, musco et vellere novitate spectando, iam quaedam diximus, et multo [orig: multò] plura in Agaricis dicemus. De Quercu marina inter Algas, de esu et usu Medico omnium partium et fructuum, deque Querno sale con ficiendo ad corporis humani et metallorum medicamenta, inter remedia.

Querquus a)igi/lwpes2 sive praecelsae dictae CERRIS Fli. tristi praegrandi Echinato glandes.

QUa itur Pesaro Romam publica via, visuntur celsissimae, alibi minus perviae, nec valde [orig: valdè] notae hodie: cuius glandes praegrandes capulum habent Echinatum, ambitu squammis praeduris sibi mutuo [orig: mutuò] incumbentibus, horridum, magnitudinem fere Echini marini aut semiconi laricis aequans, cuius nonnullam similitudinem retinet: valde craffus est, interiore siu parte lenis: glans, quam claudit, non nisi magnitudine differt, folia maiora multo [orig: multò]: eadem alioquin Quercui.



page 432, image: s432

EX unaqualibet superius narratarum primo quoque intuitu quivis suberiferam noscitet Ilicem, [note: Suberifer latifolia Ilex glande echinate. ] i)/yir à cortice dictam quia semper altipetus et immersabilis undis manet quem si exseris, omnino eandem cum arborea Ilice dixeris. Ei tamen folia et glandes rotundiora, brevi ora, item dentata: cortex geminus stipitem amicit, alter interior qui perpetuo [orig: perpetuò] haeret: alter crassior duos pollices, rimosus rugosus, perquam [orig: perquàm] levis, qui deglubitur, et quolibet gentium defertur ad crepida rum soleas suffulciendas, aliaque [orig: aliáque] multa necessaria. Multa Galloprovinciae maritimis Tholonae, Ol biae et aliis adiectis, et in Tuscaniae Lucae praetura.

[illustration:

Citimus hic ramulus Phello dris Arcadum est apud Theop. et Ilex femina lib 3. cap. 16

]

SED ad Apennini radices [note: Suberifera angu stifolia Ilex. ] et Anconensis agri nemorosis collibus multo [orig: multò] frequentissima, quae angustiore, longiore, minusque crenato folio est, ad arboream Ilicem ac cedente: glandoso semine, cupulo foris pungenti, asperedine squabro.

[note: Phellodris. ] QUasi è confusis Ilicis et querquus in hanc principiis, nom enclatu ram Theophra. fellw=drur, sive Suberiquerquum conflavit. Etenim de facie et foliis Ilicem quampiam dicas: ipsu [orig: ipsú] autem lignum mollius et laxius Ilice, sed folii incisura serrata Castaneae, non Querquus: reliqua effigies Ilicis, minor tamen Quernis: maior Ilignis, non glandes, sed a)/kula exiliora et oblongiora.

EX hac tribu eam merito [orig: meritò] quis putet apud Theophrastum dictam Salsicorticem a)lifu/loior, [note: Salsi cortex Rovur. ] quam hodie robur vel Roure vulgus nostra [orig: nostrâ] s vocitat, ut quae sit perquam [orig: perquàm] solido compacto trunco, multum [orig: multúm] cinerisurendo relinquente, qualem etiam è vulgari Querno trunco nos parandum curavimus.

QUae autem Gallas dat Quercus, duplex videtur: Earum vulgatissima nemorum et saltuum [note: An Theoph. Fagus. ] Pedemontium Delphinatus aliarumque regionum temperatiorum est alumna, minore stipite, brachiis et fronde. Huius quaedam varietas aut differentia videtur Fagus Theophra. dicta vocis argumento Latinis Esculus, cuius esculenta glans et post Quernam dulcissima celebratur, famemque explebat primis mortalibus: hodie Fargni et Farguo Italice: Hargni Gallice: lignum istius firmius proditur, quam urbanae Quercus.



page 433, image: s433

[note: FAGUS. ] A T Fagus vulgaris, glande diversa à Querna est, triquetra, pusilla, utrinque acuminata, unde o)cu/a Theophra. videtur vocata. Ligno etiam est minus compacto et robusto, fronde Populnea, aut Alni: longiusculeque [orig: longiusculéque] videtur abesse à Quercu; tametsi et haec potuit Fagus ab edendo dici; cuius glandis nucleus esca pauperculae plebi et ursis quaesita, regionibus frigidis et calidis.

[note: CASTANEAE. ] CASTANEAE silvae sunt Allobrogum et in Aluernis, quamplurimisque [orig: quamplurimísque] nemorosis, alsiosis, regionum tamen non frigidiorum; nam caelum Aquilonium non ferunt: praegrandes, stilis muricatas, echinosas glandes edunt: medulla omnium glandiferarum suavissima, et ad panificium aptissima: frondibus longioribus Canabinis, aut Ilicis grandioribus, similiter Fago aut Ilici, sed angulosis plicis.

[note: CASTANEA equina. ] M IXTAE quasi naturae ex Fago et Castanea est ea quam naucleri vocant Equinam: frondibus digitatis Hellebori aut Ricini, Castaneae alioquin fimbriis donata: in qua Echinus octennium aut decennium Castaneam, eiusque [orig: eiúsque] nucleum claudit et tuetur saporis perboni; ut nonnullas incorruptas praedulces gustabamus in Museolo Praeceptoris Rondelletii; et etiamnum habemus dono cuiusdam Pictavi, qui multa rara ex Barutho et Aegypto nobis communicavit. Affabre [orig: Affabrè] visitur expressa, ut quamplurima [orig: quàmplurima], in Commentariis Mathioli.

Sambucus vulgaris corymbacea. Ebulus, sive pumilla Sambucus. Malus. Pyrus, Pyraster. Mespilus. Aria Theoph. Alpina arbuscula, bacca Oxyacanthae, recentiorum Chamaemespilum. Euonymos Theoph. Cornus arbor et frutex. Cornus femina, sive virga sanguinea. Cerasa et varietates. Cerasa racemosa. Chamaecerasus. Prunus syl Utraque. Domestica. Varietates. Prunopersicum. Armeniaca malus Moior. Minor Sebesten Iuiube utraque Paliurus Paliurus altera Theophra. Paliurus altera peregrina. Pyracantha. Berberis. Myrobalani Arabum. Thamarindi. Lotus arbor Diosco. Lotus arbor Theoph. Guaiacum Patavium. Guaiacum Officinarum. Palma sancta, sive Palum sanctum. Ebenum. Tilia Femina Mas Theoph. Ulmus. Carpinus. Betula. Alnus. Alnus nigra, sive Frangula herbariorum. Nuces avellanae. Populus Alba Nigra Lybica Arbor Iudae. Populus Novi Orbis arboris Iudafolio. Morus omnis. Sycomorus. Ficus omnis. Platanus. Acer. Sorbus torminalis. Oxyacantha. Mespilus Aronia. Sambucus Aquatica. Varietas. Montana. Piper longum. Ribes vulgaris et nigra. Vuacrispa, sive Vitis precia. Amoni et Cardami differentiae. Rosae sativa, silvestris, caerulea, lutea, et varietates. Esglentine. Rubus omnis. Cynosbatos.



page 434, image: s434

SAMBUCUS VULGARIS corymbacea.

QUIA EST LITTORUM CREPIDINUMQUE opacarum amans, Actaea, sive akth\, quasi littoralis dicta videtur: Sambucus etiam Latinis vocata, aut potuis Sabucus, Sereno monente, à Sabucae instrumenti similitudine, quae illi cum cavis virgis tubisve [orig: tubìsve] medulla exenteratis, quibus nulli non è plebe notissima Sambucus est: fraxinea facie, et fronde, sed latiore, nonnihil ambitu crenato: umbellis candidis, Drabae, latioribus, circinatis, magisque [orig: magísque] speciosis, et corymbacea fetura acinulorum sanguineorum, nigricantium per maturitatem, luxuriante, ad Vuae aemulationem, Augusto; quando decerpuntur transmittunturque cribris ad pultes, et condimenta, praesertim apud Germanos et Helvetios, [note: Aldermoost Hel vetiorum. ] ubi pueruli cruorem esculentum farina densatum avide [orig: avidè] sorbent. acetum Gallia è floribus et racemorum succo admodum [orig: admodùm] laudatum et rubrum parat.

ANNOSAE arboris, apud Boreales praesertim, ramis accrescit excrementum corticosum coriaceumve multis dotibus cognitu dignissimum, plebique Anglae et Germanae, Iudae aures vocatum, propter effigiem auris, quam cartilagineo concretu rugosoque complexu multis plicis et mandris aemulatur: sed colore pullo, praedurum, aquis mersum [note: Auricula Iudae. ] mollescens, spongiaeque ritu tumens: anginis certissimo experimento utilissimum, et tumoribus intus forisque [orig: forísque] numquam satis laudatum: gustu pene [orig: penè] insipido, cutis elixae, aut corii.

EBULUS, sine pumilla Sambucus.

SCITE admodum [orig: admodùm] hanc pumillam humiemve [orig: humiémve] Sambucum dioscorides dixit, quippe tanta utriusque inter se cognatio, ut primo ineunte Vere, nisi quis radicem et surculos huius minores tenerioresque [orig: teneriorésque] perpendat, non sit cuiuslibet discernere: verum [orig: verùm] haec annua herba est: Sambucus autem annosa fit arbor: et Ebulo fronde, facieque [orig: faciéque] minor sit; scapi duum [orig: duûm] cubitorum, odor tetrior, et purgandi vis vegetior. Umbellae corymbaceae perquam [orig: perquàm] similes, sed vescendo vix ferendae. Radix flexuosa, tenerior, humi late [orig: latè] sparsa, Urticae modo: purgando serum efficax; primo Vere colligi solita.

[note: MALI. ] MALI, MALA.

MALUM arborem, eiusque [orig: eiúsque] tum diversitates, tum fructuum varietates, accuratius explicare, ut prolixioris esset instituti, ita nullius fere [orig: ferè] operaeprecii; quando Malus urbana est arbor praediis et paradisis perquam [orig: perquàm] familiaris et nota, cuiuslibet caeli admodum [orig: admodùm] patiens: Sed amantior tamen humidioris, sapidior fructus siccioribus, primae hodie commendationis Curtipendula ad nobilem Alkermes confectionem.

Alia quamplurima [orig: quàmplurima] Mala, cultu mangonio, transplantatione diversa, in Anglia, Belgio, et Northmania, quae foris intusque [orig: intùsque] coccinio succo et aspectu micant.

[note: PYRA. ] ETIAM Pyra, à turbinata effigie pyramidis in modum dicta, frustra [orig: frustrà] quis vel discernat à superiore, vel literis mandet: cum [orig: cùm] perpetua consuetudine videndi in viretis, et esitandi in mensis, nihil frequentius Galliae, Germaniae, et praesertim Septentrionis plagis, Belgio, Northmanniae, Angliae. ubi Cidre, et Pere admodum [orig: admodùm] suaves potiones vini vicarias factitant. Lubens quamplurimas [orig: quàmplurimas] differentias et nomenclaturas sativae et silvestris, tum fructus, tum arboris tacemus, rariora simplicia hic [orig: hîc] tantum [orig: tantùm] exsequi polliciti.

MESPILUS.

EST MESPILV sarbuscula congener et similis Silvestri Pyro, non solum [orig: solùm] solio, quod tamen longius et angustius est, sed etiam pomo, quod item pusillum fert, Sorbo domestico aut Pyro silvestri par magnitudine, gustu, et effigie; umbilicello tamen superne [orig: supernè] exstante, aliquot divisuris et unguiculis foliosis redimito. De isto politissimus Politianus cecinit: Regum imitata Coronas Mespila: nam de prima MESPILO, in Oxyacantha.



page 435, image: s435

ARIA Theoph effigie Alni.

N Ec ita dispari aut effigie aut facultate, sed longe rarior, amantiorque Alpini caeli, Aria vocata Theophra, quam in Angliae frigidioribus syluosis frequentem videas: rarius calidioribus, necnisi alpium iugis Norbonensis Savenae et Sabaudiae. Folio Pyri, Fagi, aut Alni, averso, glauco, superne [orig: supernè] atrovirente: floribus plusculis, in umbella candidis Pyracanthae, aut Oxyacanthae: exiguo pomo, rotundo et gustu Aroniae Mespili, aut Cynorhodi alabastriculum aequante: sapore non ingrato, nec perinde astringente, aviculis expetito.

[gap: illustration]

Arbuscula frutexve [orig: frutéxve] Alpinus folio Mali, Bacca Oxyacanthae aut Pyracanthae.

ET haec Alpini soli indigena in asperis Mindenis Norbonae, et saxosis ad Baldum Veronensem: Flagellis exit vimineis nigricantibus duos tresue [orig: tresúe] cubitos surrectis: folia item subtus glauca, superne [orig: supernè] virentia, propiora nano Pomo, cui non absimilis tota planta praeterquam [orig: praeterquàm] fructu, qui bacca Ariae similis, aequalis Pyracanthae aut Oxyacanthae. Qui dam apprime [orig: apprimè] docti Chamaemespilium nobis suadebant: alii Euonymum Alpinam faciebant. Praesicco gustu nonn ihil tamen calido, acri et astringente.

[illustration:

Chamemespilum.

]

[note: EVONYMOS Theoph. ] S Ed ut verior, ita et frequentior infelix Euonymos: nulli enim regioni calidae aut frigidae iuxta saepes et margines deest, aut ignota est de siliqvula quadrangula, quadricoccoue [orig: quadricoccoùe] folliculo, quaternis loculis carinato, quae totidem claudunt semina: extimus colos ex puniceo flavet: folia, rami, reliquaque facies illi Mali Punicae, sed pallidae ex luteo virgae, qua nul la materia commodior verunculis culinariis aptandis, ad carnes laridis ligulis tranfigendas, ideo [orig: ideò] Lardariam vocant: tota quid dam spirat ingrati: flores luteoli.



page 436, image: s436

[note: VIURNA vul gi Gallorum et Ruellii, an Viburnum Virgilii? ] I N Italiae, Angliae, et Galliae Burgundae senticetis et syluosis passim fruticat haec, cuius Ruellius nomen, quum accepisset Viurnam dici à suis popularibus et colonis, Viburnum esse Virgilianum coniectavit, è quo praedatus Senensis, et ut sorex suo iudicio captus, Fluidam prodidit. Sedenim neque Viburnum potest haec afferi: non enim lenta est, neque ullum indicium [note: Ride Sen. Cerbereas latrationes in Guilland. epist. pag. 385. ] nisi nomen vagum, ex antiquis monumentis superest Fluida autem Rhus, quasi fluentis, Gazae interpretatio est, ut prius monuerat Ruellius. Alioquin cognatior est folio et flore Ariae et Mespili, pariter acino in umbella condito, sed compresso, oblongo, nondum maturo rubro, maturo autem nigro, non (ut doctus Ruel. scripsit) rubro: folia Alni pubent cani tie, et totus frutex albicat, ternum [orig: ternûm] et quinum [orig: quinûm] cubitorum.

[note: CORNUS arbor. ] I Lli consimilis aspectu ligni et foliorum Cornus, sed plusquam [orig: plusquàm] cornea stipitis duritie, interdum iusti modi arboris, interdum tantum [orig: tantùm] fruticis. floribus luteolis, muscosis, ipsum ver ortu antevertentibus: fructu Cerasi oblongi, concoloris, olivae effigie. Gallis et Ger manis nota et frequens inter dumeta minus arida, aut iuxta fluenta: gustu perquam [orig: perquàm] austero, acore non ingrato.

[note: FEMINA Cornus. ] ALtera, autem quae vocatur femina foliorum et ramulorum effigiatura adeo [orig: adeò] appropinquat huic Euonymo, ut Cornum dixerint. Licet ea non sit soliditate ligni aut baccae venustate; [note: Pseudocrania Cordi. ] fert enim pusillas baccas nigricantes Hederae aut Polemonii, et edendo ingratas, non acidas: flores albos Ligustri, in virgis cortice amictis, ex viridi in fuscum purpurantibus, [note: Virga sanguinea CERASA. ] unde Virgae sanguineae dictae.

TRivialis etiam cognitionis Cerasus, et multiplicis est differentiae, quae magnitudine arbo ris, fructus sapore discernenda est, aut ex vulgatis libris holitoriis percipienda. Flos Persici candidior: et rotundiori folio sativae quam [orig: quàm] syl. quae passim arborescit fructu acido mixto, aut dulci. Suavissima omnium Cerasa acidula, quae Aigrettes vocantur, veniuntque in culivas et Officinas.

[note: RACEMOSA. ] HAEC non differt nisi quia minor tota est, congestimque in racemulis Cerasa fert, flores pariter albos, quales nobis osten debat ex Sabaudis Alpibus delatos Valerandus noster

[note: CHAMAECERASUS. ] PErquam [orig: Erquàm] rara et Alpigena humilis Cerasus, cubitum pedemue [orig: pedemúe] aequans, foliis, ramis et stipite Cornus, albidis, squalidis nodosis. Floribus albidis, pallentibus, aut luteolis Fru ctus binos maturat in pediculis longioribus, pendulis, Cerasi ritu, sed in imo duo foraminula albida, quoddam rudimentum pupillarum aut oculorum adumbrantia: Gigarta quina, aut sena, albida, lucida, Oxyacanthae paria.

[note: BRUNUS syl. ] V Bique viarum agros sepit, aut sepes fulcit inter arbusta vitae contumacis Silvestris Prunus: iam laetiora edens, iamque et ut plurimum [orig: plurimùm], pusilla pruna: quarum frutices gemina in differentia sunt, altera horridior, minor, spinis rigidior, fructu minore, acerbiore, ex quo fit Prunellorum Acatia. Laetior autem silvestris transplantatione, insertione, et cul [note: Varietates. ] tu, in grandem, proceram, et domesticam abit: mitiore pomo, succulentiore, suaviore. Cunctas disserentias nec otium, nec animus est persequi, cum [orig: cùm] liceat bene longas paginas multorum scriptorum de istis consulere: Damascenis omnium olim praestantissimis, Brignoliensiae hodie in Gallopronincia palmam praeripuerunt bonitate, salubritate, et sapiditate.

[note: P RUNEPES. ] P Omaria quaedam cultiora Gallica quandam Prunopersicum colunt, cuius fructus caro, Pruni est: cute sub viridi Pruni, sed nucleo Persici.

ARMENIACA malus maior minor.

S Ed innumeram fere [orig: ferè] turbam Prunorum, Malorum, Cerasorum, et eiusmodi fructuum, paradisis [note: Gal. Apricos. Praecotia. ] nimisquam [orig: nimisquàm] notorum, nec lubet, nec licet per angustiam temporis et paginae prosequi, quando ea possunt ex variis et prolixis Rei Rustic. scriptoribus peti, uti et arborum quamplurimarum [orig: quàmplurimarum], quae communione principiorum, cultu mangonio, et insertione quampiam diversam vel figuram, vel speciem obtinuerunt: ut sunt Prunopersica forte [orig: fortè], et Mala Armeniaca, Praecocia dicta, quae figura et folio referunt Pyrum, pomo autem ipso Malum Persicum.



page 437, image: s437

[note: PERSEA. DE P ERSIca malo superius et de Persica nuce. ] P ERSEAM aliam esse à Persica et temperamento vario, vel de Dioscoride discas, nedum ex Galeno: Id alioqui folia astringentia produnt, et is nullas tota ditione Romana, sed duntaxat Alexandriae fuisse dicit Perseas ex Perside allatas, quum indidem allatis Persicis universa Italia abundaret, non relinquit id controversum. Eapropter ea non nisi paucis nota hodie, quia, uti tunc, rara est. Facie est apud Theophrastum praecocis Mali, aut Pyri, cuius magnitudinem aemulatur: astrictione et magnitudine Pyro similior, fructu autem Persico.

[note: Aeginetae MYXA et Officina. Sebesten. ] IS Ta Pruna quae voce Maura ex Serapione notissima sunt Officinis: Nec nisi Graecorum recentioribus memorata, propterque muccosum sucum Mixaria vocata, sunt arboris Pruno congeneris et consimilis facultate, quae aegre [orig: aegrè] solo Italico, vel Norbonico assuescit: tametsi Plinii memoria in Italia creverit, et nostra aetate in Monspelliensis argri urbecula vernacule [orig: vernaculè] Massillarges [orig: Massîllarges] nominata, quidam amicus aluerit: sed neglecta, non diu illic superfuit, et tantum [orig: tantùm] arbuscula fuit, facie Pruni et folio, sed latiore: fructu Iuiubae cognato, atro et magis viscido.

[note: Iuiube. ] H AC vix ullam reperias quae ramis foliis totoque [orig: totóque] senticoso occursu magis aemuletur Paliurum (quem Rhamnum tertium faciunt) in aridis et glareosis strigosis Norbonae, arboris alicubi, alibi duntaxat fruticis magnitudinem, ut Monspellii et Anconensi agro in Italia, assequitur: surculis praeduris, foliosis Lentisci, aut Rhamni, multis aduncis spinis, intercalantibus, praeacutis: flos muscosus Oleae aut Rhus Plinianae, luteolus fructus, dulcis, Pruni cute Phoenicea, vel Rubella.

[note: Paliurus et Rhamnus. ] CUM sint tam laxae descriptiones utriusuis; et ex facultatibus valde [orig: valdè] imbecilles coniecturae, nullum puto posse statuere quaenam cui sit praeferenda. Quae huic Dioscoridis descriptioni valdequam [orig: valdequàm] accedit, est Rhamnus tertius, nam frutex quantus est, praedurus est stipes, aculeatus, semine pingui, lineoqvenon fuliginoso, sed satis duro, ut lini: vires huic congruunt: nam lapillos exserit potentissime [orig: potentissimè]: diureticus est: ac proinde haud abs re doctus Anguillara ambigebat essetne [orig: essétne] Rhamnus Paliurus alio nomine (ut saepe [orig: saepè] fit) nota Africanis transmarinisque [orig: transmarinísque] regionibus, vel Dioscoridis fuerit vitiatus codex. Quod ad semen attinet, huic sunt terna ossicula, uti Theophrastus vult, semine Lini aemulo, non fuliginoso, uti corrupte [orig: corruptè] legitur, laeve, non lentum tangenti, et in siliqua lata folliculari specie, terna, quaternave [orig: quaternáve] habet, ut sane [orig: sanè] haec ipsissima videatur.

[note: P ALIURUS altera Theophr. an sit Iuiuba Syl vest. ] QUAM vero [orig: verò] lib. 4. et capite Theoph. meminit Paliurum, si quis expendat, comperiet alterum esse Iuiubam Silvestrem: nam fructus rotundus est, ruber quantus Cedro, cui nucleus inest esui non ineptus: vino immersus fractus, an concilies suanitatem, non tam scio, quam [orig: quàm] facile [orig: facilè] credo.

PALIURUS alter peregrinus.

SUNT et alia nonnulla, quas si ausi essemus hic [orig: hîc] addere, potuissemus pro Pa liuro subdere: nam satis congruunt. praesertim quaedam quae Monspelliensi agro oritur, spinis horrida, foliis Oleae, mino ribus, baccis nigris, tricoccis, Smilacis, gravidis, succo fuluo, tincturae apto, praegrandibus, Berberidis modo, granis ternis, sed minoribus, oblongis, gustu subacri, cuius hic [orig: hîc] picturam damus, non procul Monspellio, qua itur ad scaturiginem Lani amnis, secus ripam et prope viam multa.

[gap: illustration]

page 438, image: s438

[note: RHAMNUS primus Diosco. ] P RIMUS Rhamnus Italiae, Galliae, et Hollandiae maritimis pluribus in locis, ramosus ab imo summo tenus frutex, aculeatus, surculis albidis, foliis angustioribus, multis, haerentibus, Chamaeleae longioribus: iuxta alas fructu denso, racematim aggesto, Asparagi, aut Agrifolii, minore, succo flavo, turgido.

RHAMNUS Secundus Monspelliensium.

SECUNDA species Commentatoris minus exquisite [orig: exquisitè] respondere Dioscoridi notis videbitur, illis qui secundam speciem Rhamni Monspellii sepibus muniendis aptissimam viderutn: nam tota planta alba et minoribus floribus, foliis Oleae, sed candidioribus Iesamini pubet, at herbacei coloris: cortice ex viridi pallescente: utriusque rarus usus: Monspellienses hunc Rhamnum secundum vocant.

[gap: illustration]

SPINA INFECTORIA, Rhamnus Catharticus, Recentiorum folio et flore Mali sylue. Bacca Alni nigrae sive Frangulae.

SPINAE infectoriae plus est similitudinis facie cum Pruno silvestri, quam [orig: quàm] cum Rhamno, cui spinistenus tantum [orig: tantùm] nonnihil assimilat; et vis est purgatoria illi, unde Syrupus paratur, quo nostri praeceptores iam multis ab hinc annis Lutetiae usi sunt; certiores virium quam [orig: quàm] Senensis: ut qui non ad pituitam crassam et viscidam, sed potius tenuem educendam, et impetum eius in articulos citatum avertendum et cohibendum prudentius utuntur: Nam sine calfactione purgat, et nonnulla astrictiuncula partibus robur conciliat: neque liquefacit humores, unde maior fluxus subsequatur.

PYRACANTHA.

EST et in Galloprovincia et Italia arbuscula sepibus non ita frequens, cui facies et folium Pyrastri; aspectu squalida: eius baccae rubrae esitantur pueris. Semina oblonga habent, quasi Pyri aut Berberidis. In umbella flores ra cematim candidos et fructus Oxyacanthae pares edit, quem, propter foliorum similitudinem, nonnulli Pyracantham vocant. valde est spinosis ramis, non foliis: usus hodie nullus aut neglectus.

[gap: illustration]

page 439, image: s439

[note: BERPERIS] ALGIDIORIS soli aut Montani Berberis est indigena: fruticat et arborescit senticosa tota, rectis, praeduris virgis quinum aut senum cubitorum; folia numerosa, rigida, crassiuscula, Pyracanthae aut Myrti, crenata, gustu acidula edentibus: floribus muscosis, emicantibus, Ribes, aut Cornus: perpusillis acinis, racematim in pediculis conditis, oblongis, Cori item effigie, colore et pene [orig: penè] sapore: cortice cinereo, libro subtus luteo, quem Officinae Bugiam vocant.

[note: MYROBALAni Arabum, de Graeco Myro balano superius. ] HI Syriaci fructus vulgatius quam [orig: quàm] verius Myrobalani vocantur: neque enim glandes sunt, neque odori, unguentisve [orig: unguentísve] apti, potius Persicis aut Prunis accensendi: Quorum etsi complures oriantur differentiae in Syriacis, Arabicis, et Calecutiis regionibus, quibus debentur à Graecis et à nobis: tamen quatuor quinqueve [orig: quinquève] duntaxat hodie prostant in Officinis differentiae è totidem arboribus. Nam Cepuliferae et Citriniferae eadem videtur arbor, proditurque à nuperis navigatoribus, Persici aut Amygdali folio. Bellericiferae autem latiores Laureae sunt frondes; sed Indiciferae Salicis, cuiusmodi etiam Emblici [note: Kebuli. ] videntur: alioquin inter se congeneres arbores promunt ipsi fructus; mediam quandam naturam inter Oleam et Prunum sortitae. Horum plurimum [orig: plurimùm] duo genera [note: Bellerici. ] condiuntur, aut huc condita adferuntur: pluris institores faciunt alterum horum, qui Kebulus, aut Cebulus vocatur, omnium maximus: is oblonga pusilli Limoni, aut Persici [note: Citrini. ] effigie, compacta callosa nigraque carne, sapore iuglandis conditae. Alter minor est, rotundior, tenerior edenso, Bellericus vocatur. Kebulo sunt Citrini similiore; facie, cute, nucleo [note: Nigri. ] oblongo, et pulpa, sed fulua, unde nomen. Indi nigri dicti et notissimi de colore: nuclei expertes, callo pene lapideo, quos concolorem melancholicum humorem, ut ceteros, [note: Emblici. ] quemlibet suum aptius educere putant. Ultimo [orig: Ultimò] Emblici potius fragmenta, quam [orig: quàm] integra Pruna, quadantenus triangula, Bellericis minora.

[note: THAMARINDI] NEC magis Graecis olim, nec minus nobis noti hodie fructus quos Thamarindos, quasi Palmulas, aut Dactylos minus apte [orig: aptè] vocarunt. Non enim Indi Orientales, unde advehuntur, Palmae similis arboris tradunt esse, sed Prunis, folio Saligno, ut Fraxini, minutim inciso, magnitudine Querci, tametsi effigies fructus Dactylon, sive digitum inflexum praeferat, cute, pulpa, fibris nervosis, fuscis, et atris intertextum, qui cohibet semina terna aut quaterna, Cassiae, compressa, et angulosa: gustu quovis Pruno acidiore.

[note: LOTUS ARBON] LOT imultae arbores in Gallia Norbonensi mirae et spectandae proceritatis occurrunt: superant namque magnitudinem quamlibet maximam, vel querquum, vel iuglandem, praesertim loco non procul Monspellio, cui Boutonnet nomen: foliis est Populi nigrae, vel Betulae, sed aliquanto [orig: aliquantò] angustioribus: baccis nigris, Piperis maioribus, aut Myrti, rotundis, prius Aestate virentibus, Autumno nigris, maturis, nusquam rubris, ut meminit quidam: intus Inbebarum nucleolo, fructus suavis esui: vulgo [orig: vulgò] pueris expetitus, dulcis namque, neque astringens est, et tamen dysenteriae prodest, haec Dioscoridea vulgatissima.

QUAE vero [orig: verò] in horto Patavino elegantissima visitur, et digentissime [orig: digentissimè] colitur, iamdiu à [note: GVAIACUM Fallopii Patavinum ] Docto. Fallopio sata, et Guaiacum credita, videtur esse vera Theophrasti: nam magnitudo et folium Pyri, Lauri, aut Ilicis maioris, niger fructus, magnitudine Cerasi, qui per initia viret, sine pediculo; vel admodum [orig: admodùm] exiguo, deinde fuscescit maturus, dulcis valde siccatus, id testantur: et haec Theophrasti Pliniique [orig: liniíque] Lotus. quam cum [orig: cùm] turbulentus Commentator nescit distinguere, nihil aliud quam [orig: quàm] inepte [orig: ineptè] congesta verborum mole onerat lectorem discendi avidum. Namque quam sibi Constantinopoli missam iactat, non alia est certo [orig: certò], tametsi ille non depinxerit, quam [orig: quàm] Patavina. Sed quia illa sicca missa fuit, paulo [orig: paulò] arctior strigosiorve [orig: strigosiórve] erat, alioqui foliorum et universae stirpis idem modus: quod nobis certo [orig: certò] licet aspectu ipso et doctissimorum fide asserere, nempe Bauhini nostri Modici Lugdunensis, omnium stirpium consultissimi, atque Valerandi Donrez peritissimi inibi Pharmacopoei, qui eandem in Syluis Lugdunensibus copiosam colligit. Itaque duae sunt omnino cognitae species: altera Dioscoridis, altera Plinii et Theop. nam istius corticem scarificabamus adacto scalpello nos, intus libro luteo, foris fusco colore tum fructu.

[note: GVAIACUM. ] I STUD lignum ex Orientis Calecutii Indiis, eque Occiduis insulis et continenti novi orbis maxima copia minimo pretio comparatum, vel Barbitonsores et Mulomedici non norunt, nedum eruditi artifices, qui lubente Deo, huius ligni et artis ope, diram Indicam luem, quae longe [orig: longè] lateque per uninersam Europam saeviter serpsisset, eodem [orig: eôdem] unde


page 440, image: s440

irrepserat, pene [orig: penè] iam repulerunt, tamen nondum plene [orig: plenè] innotuit arboris ipsius figura nativa, quam exacte [orig: exactè] delineatam dabimus nos brevi, modo [orig: modò] amicos nostros frustrata non fuerit navis et spes: aiunt hi proceram speciosam arborem esse: folia quidam Maligranati, alii ilicis, aut Arbuti modo, firma, minora, nitida, frondes dicunt: caudici corticem albidum, quadam nigritie viridante, maculosum: flores luteos plerique omnes faciunt: fructum naucleri nesciunt delineare, sed rotundum, nec ita magnum dicunt. Hispalenses scriptores luteum item cum [orig: cùm] maturuerit dicunt, geminis quasi Lupinis conflatum: Lignum [note: Indiae Occiduae Palmae sanctae ] praestantissimum quod nigerrimum et pinguissimum: de cuius immensa utilitate et oleo, quod sine Alembico elicitur, dicendum postea [orig: posteà].

[note: P ALMAE SANCTAE similis arbor. ] EX eiusdem classis Naucleris, qui indidem superiore aestate in Angliam remearunt, habuit Morganus et nos ab illo surculos, quos per sculptorum paucitatem non licuit hic [orig: hîc] appingere; ita nec alia quamplurima [orig: quàmplurima], quae in operis calce cernentur. Rami sunt arboris grandioris, recti, cortice arboris Indae, folio Citrii, carnoso, nudo, Lauri latiore, breviore, nervoso, horum in summis haerent folliculi pallidi, coriacei, circinatae rotunditatis, admodum [orig: admodùm] compressi, numo coronae Gallicae fere [orig: ferè] pares, quorum medio insunt semina Lentis effigie et colore, compressiora, gustu amaricante.

[note: Palum Sanctum Indiae Occiduae. ] HANC quidem arbitrabantur Palmam, aut Palum S anctum, quae species diversa à Guaiaco est, quamvis similis designetur: nempe non vasta, ut Fraxinus, sed minor, et ei concolor cortice: folia cuiusmodi Plantago, sed crassiora, minora, pinguiora, breviora: fructus Iuglandis magnitudine, alvo subducendae idonei.

OFFICINARUM Hebenum quin sit species Guaiaci nihil obstat: nam praedurae assulae, [note: Hebenum, sive Xylelos Officin. ] granissimae, quae in officinis visuntur, et aquae mersae sidunt, tum pinguedo, quae exsudat igni, perinde atque è guaiaco, tum aspectus ipse, et vires, ac sapor, videntur testari: nam odor etiam ei inest Guaiaci, vires ad eadem quae Guaiacum commendantur. Ne porro [orig: porrò] quis obiciat, solam Indiam nigrum ferre Hebenum ex Poeta [orig: oëta]; dicimus, Hebeno idem evenire posse ut Guaiaco, quod non modo [orig: modò] in Traprobaniae finitimis ad Orientem Austrum, sed etiam in India occidua longissime [orig: longissimè] dissita, silvestris frondet.

[note: TILIA femina Theophr. ] A LIA est haec à Dioscoridis Phylerea, et per y scribenda, quod [orig: quòd] in tenues assulas et phyluras discerpatur. Frequentior multo [orig: multò] Septentrionis frigidioribus Germaniae, Bel giae, et Galliae, quam [orig: quàm] Italiae, vel Norbonae: pulcherr ima Basileae Helvetiorum in Divi Petri area, patulis ramis, sparsis, inque vastae magnitudinis ambitum fornicatum propagata, folio latiore, Populneo aut Betulae, serrato ambitu Loti: ramis item frondosis, et Amentis per initia Coryli aut Iuglandis.

[note: TILIA MAS. ] M AS autem non perinde effigie tota atque folio differt, tametsi exiguum sit discrimen: folia Ulmi scabra rugosave [orig: rugosáve] sunt: flosculos, non baccas, uti femina, fert, sed semen et flores in folliculis Carpini modo.

[note: ULMUS. ] ULMUS multo [orig: multò] vulgatissima notatuque facillima est: folio non adeo [orig: adeò] illi dissimili, aut Alni. Folliculis vermium volucellorum et fuliginis refertis, salivaris limo aut liquori manantibus. Buxi color ligno.

[note: CARPINUS. ] V OLUNT recentiores hanc esse Carpinum Theophra. tametsi ulmo congener sit: foliis quippe iisdem, sed follicosa sobole seminis, cuiusmodi favagines in caudatis floribus Lupuli.

[note: BETULA. ] ET Betula perinde pueris nota, ut de virgis infesta, folio Alni aut Fagi: virgis flexilibus, rectis, gracilibus, ad scopas nectendas idoneis: nucamento Coryli.

[note: Alvus nigra. Germano. Faulbom an Colycea theo. Frangula. ] V DOS salicum natales crepidinesque [orig: crepidinésque] rivulorum sequitur haec, ad infectoriam quaesita, et valde nota de coryli figura consimili: cuius corticis potissimus usus: ruffescit is ex fusco.

OBVIA paucioribus locis haec, nisi ad Septentriones, ut Angliae, Germaniae, et Northmanniae [note: Nux Auellana ] syluosis udis, folio Alni aut Cerasi, aut Cornus, fusco: flores albi, nec dissimiles. Baccae exiguae, quantae Piperis grana, quae primum [orig: primùm] virent, deinde rubent, demum [orig: demùm] maturae atrae fiunt, insuavi gustu: virgultis frangendo teneris, ideo Frangula nonnullis dicta: cortice nigro, sed glaucis maculis asperso, libro subtus flavo, vomitum ciente, et aquas secessu deturbantur.



page 441, image: s441

[note: Amelancher Gal loprovinciae montanae, an eadem Alisur Gallorum? ] V IX ullus locus paulo [orig: paulò] asperior montanae Galloprovinciae est cui desit huius fruticis pro ventus. Surrigit autem quamplurima virgulta recta, laevia, polita, praedura; cortice obducta nigro, et foliis oblongis, Berberidis, maioribus, firmis, inter quae crebra fetura baccae rotundae admodum [orig: admodùm] nigrae et plenae erumpit, magnitudine Myrti, sapore plane [orig: planè] melleo, et pergrato plebeculae, quas ideo vocat Amelanchos, quasi mellca. virgis surrigitur virenti bus et ramosis, omnium rigidissimis et durissimis, quaternos aut quinos cubitos longis: quibus in scopas vinctis, utuntur ad areas verrendas. Scatent hac loca aspera prope Diviam Mosterias et Sisteronem illic urbeculas. Corylus persimilis Alvo.

[note: NUX Auellana. ] RAmis et fronde Colurnus superiori Alno similis admodum sed catulis pendulis hieme, Vitimoris betulae quam [orig: quàm] Alni: nuces ipsae pistachiis pares, tum sativae, tum silvestres: vel pueris esu notissimae.

[note: POPULUS nigra ] EST fluentorum riguorumue [orig: riguorumúe] utraque populus assecla, sed nigra frequentior, folio rotundo, oblongo, superne [orig: supernè] acuto, initio atrovirente, hederaceo, in cuius pediculis oblongis racematim haerent acinuli, Piperis rotundi ritu. Quae vero [orig: verò] alba vocatur, frondibus est perpetuo [orig: perpetuò] [note: Alba. ] tremulis, superne [orig: supernè] virentibus, subtus incanis, Tussilaginis, interdum in angulos exeuntibus: catulos ante foliorum exortum, latifolio Salici modo edit.

[note: Lybica. ] Lybica ex utravis earum facile [orig: facilè] noscitur, sed magis nigrae assimilatur, rotundiore, minore, et breviore folio, duriore, albiore, obtusiore, sed crebro [orig: crebrò] cristato, aut sinuato, adhuc magis tre mulo: unde Gallis Trembli dicta.

[note: Arbor IUDAE Monspelliensium sitne CERCIS, Theoph. ] CErcis Theoph. ob siliquam semenque lentis effigie indi catur pervenusta arbor haec: quae itidem propter rivos aut laetiores margines interdum et in collibus Veronae amoenis et Norbonae, Hetruriae etiam non pro cul Sienas, quo [orig: quò] minus decuit hanc ignotam fuisse Senensi, nam si novisset, qui alioqui solitus est vel triviales quasdam Constanti nopoli accersere, et occasionem dicendi parum tempestivam deplantis arripere, exque aliis Commentariis in suos rapere, istam suam popolarem tacuisse. Venustas hanc ilico [orig: ilicò] oculis commendat et notam facit. Flos copiosus confertim pullulantibus aut nondum exsortis foliis, purpureus punicas, hilaris, Cicerculae aut Pisi. Siliquae per Augustum maturant, semen Lentis effigie, compressum, Genistaeue [orig: Genistaeúe]: ipsae foris Xirampeli no siliquae aut spadiceo fulgore micant compressae, digito latiores et longiores, quadantenus Senae sed rectae: folio exacte [orig: exactè] ro tundo, Asari, nervoso et venoso, Cyclaminis, crasso nitido.

[gap: illustration]

[note: Praegrandi folio rotundo novi orbis populus. ] E Novo orbe non ita dudum nec minus elegantes nec parum similis arboris ramos praegrandes Angli mercatores illinc reverfi attulerunt, quorum Morgani dono iconem exhibemus inferi us: virgulta sunt aliquant ùm flexnosa, et per semipalmum palmumque crebra, geniculata, veluti insertione commissuraque partium nodosa unde exeunt è singulo pediculo singula folia, ora exquisite [orig: exquisitè] rotunda, nec uspiam nisi qua pediculis haeret, intercisa crassa, rigida, latiora Arboris Iu dae: cui Populi alternatim exeunt praelongi loruli, stipati acinulis multis exiguis, plane [orig: planè] populi


page 442, image: s442

ritu, quare et hanc Populum Perunianam vocare visum fuit: gustu perquam astringente, aliquantum [orig: aliquantùm] calfaciente, subsalso.

[note: MORUSomnis ] IVVAT morum temperies caeli moderatior, cuiusmodi est agri Veronensis, Auinionensis in Galloprovincia, et plerisque locis, ubi ex vivi radice panguntur ad sollertis vermis Serici pastionem: vulgatior morus serotinos flores edit, catulos hirsutos et folia Alni oblongiora, maiora, rotundiora, nigriora, squabra, laeviter crenata mora, maturescentia cocci nis conflata primum [orig: primùm] acinulis matura cruentatis, et suavissima in deliciis. ALBA.

[note: Pumilla quam vocant chamaemorum nonnisi modo magnitudine pro totius rata parte dictat. Nec itidem Chamaesycus, sive humilis Ficus. ] SED enim albae minota imbecilliora sunt folia, tenuiora, sinuata ambitu, albae populi, aut Sambuci montanae albida flacida gratiora, sed mora multo [orig: multò] insipidiora, candida nitent, ad nauseam potius quam [orig: quàm] alendum nata, caduca fatue [orig: fatué] dulcia, tota arbore minore: quam tamen pluris faciunt coloni ad velleris opus. SYCOMORUS.

EX Sxria et Aegypto Sycomorum aut potius Moroficum (ut Celsus diceret) quidam fru stra [orig: strà] sunt conati Italiae Hispaniaeque tum Europeae, tum Indicae inquilinam facere: nam ne germinavit quidem: tametsi in silvis Syriacis perfamiliarem esse, vel Propheta testatur Amos, qui se Opilionem dicebat et legere solitum Sycomora illic aut locis vicinis: nec pauci sunt hodie qui eandem inibi illuc peregrinati viderunt, Amicisque nostris et nobis quidam studiosiores ambulones Monachi, Veronae et Bononiae ita oratione rapresentabant, similiorem multo [orig: multò] moro quam [orig: quàm] Ficui: fronde Apoci aut Mori, et cognitu facillimam de fructu, qui caudici, aut imis ramis prope [orig: propè] alas haeret, media inter Ficum et morum constrtitione et figu ra, pusillam Ficum aequante, granulorum tamen intus experte.

[note: FICUS. ] ESt magno subsidio fructus ficus Hispaniae, Italiae, et Galloprovinciae, ubi silvulas verna et autumnali fetura biferae Ficus, perelegantes videas: fronde praegrandi, laciniis an fractuosis quinquepartito [orig: quinquepartitó] sinuata, aspera [orig: asperà], glauca Mori albi et spondyli: fructu suaviore pleniore, recenti, sicco solito, cuiusmodi ubique esitantur.

[note: PLATANUS ] PErquam [orig: PErquàm] familiaris Macedonio et Paeloponeso Platanus, quae alibi raro [orig: rarò] oritur, et vastam magnitudi nem ad um bracula comparatam adipiscitur: Italiae multis in locis colitur, et speciosa visitur, nec ininus annosa florentiae prope pomaeria, et in sub urbio quodam, non procul moeniis urbis, ubi hosce ranios et surculos defregimus Au gusto, cum pene [orig: penè] echini maturnissent: penduli haerent hi pediculis singulis longioribus et brevioribus, non aequalibus, aut uno exortu iuncti, (ut pingunt qui non viderant) parillitate vuedonis fere [orig: ferè], Bardanae concolores, apiculis acerosis asperati, Sphaerophali in modum, quae sunt semina [gap: illustration]


page 443, image: s443

ipsa scabiosae montanae non dissimilia, tomento leni subruffo intexta: fronde perquam [orig: perquàm] lata (unde Platanus dicta) Vitis aut Aceris, sed altioribus sinuum divisuris, et laciniis porrectioribus, dentatis: ligno non valde compacto.

[note: ACER. Galli. Errable. ] ACUTIE foliorum cognitu facilis Aceris species illa, quam antiqui vocarunt klino/troxor, tanta quippe folia similitudine sunt cum Platano, ut Panepistemos Car danus ille sibi visas Platanos frequentes in Sco tia literis mandarit, et non nulli prope Oxoniam easdem oriri sponte nobis asseruerint, etiamque ostem derint hanc rati esse Platanum: est quippe ambitu et divisura Platani aut Sorbi Torminalis vocatae, non tamen adeo [orig: adeó] profun de [orig: ] acta; angustius folium est, nec ita completa circinatione, ut ex ramuli huius cum communi Aceris intuitu pictura hic [orig: hîc] monet. Folliacea siliqua compressa, bipennem expansam, et inversam, aut Papillionis alas imitata, uno utrinque semine donata: muscosi flores, luteoli, Corni, aut Asarae Darac.

[gap: illustration]

[note: Varietates. ] HVIUS congeneres duae sunt: unius folia (quae Theophra. Sphendamnos est) angulis Hederaceis, ternis et quinis, superiorem aemulantur, sunt minora tamen, et minore folliculo. Haec ubivis praeruptis et syluosis freventior. Infrequentior altera Septentrioni, quae forte [orig: fortè] apud Theophra. Zygia sit: tametsi et frigidis proficiat, folio et fuctu minus lacinioso, minore: flavente intus ligno.

SORBUS TORMINALIS.

CALIDARUM et frigidarum, Angliae, et Norbonae Valena silva familiaris haec Sorbus, flore, fructu, et nucleis Ariae vel Mespili Aroniae. Folio Aceris, Vitis, aut Populi albae.

[note: OXYACAN. tha. ] RECEPTA iam usu et nomine Oxyacantha vera est illa, quam Galli Aubespin, Angli May dicunt: folio est Mespili A roniae, Apii incisura: ramis duris et mucronibus septis: flo [note: MESPILUS aronia. ] ribus candidis vel rubentibus, odoratis, fructibus baccisve [orig: baccísve] rubris, gustu subausteris.

[note: Vulgo [orig: Vulgò] Monspe. Pometz. ] HVIC est perquam [orig: perquàm] similis arbuscula in silva Valena, tribus à Monspellio leucis sponte [orig: spontè] orta, folia edens similima, sed latiora, fructum rubrum, quadruplo [orig: quadruplò], triplove [orig: triplóve] maiorem, [note: Ita. Asaides. ] Avellanae parem, suavem gustanti: nucleis ternis, duriusculis, Septembris initio maturis.



page 444, image: s444

[note: MONTANA Sambucus racemosa. ] MONTIUM et Nemorum am asia Sambucus, superioribus perquam similis, facie, cortice et ligno concolor est, sed fronde minore: flore autem non in umbella, sed racematim Ligustri in morem ex luteo albicante, racemosque [orig: racemósque] multis acinis congestos, odoratis, Coccineis et puniceis, vuam integram exprimentibus relinquente, non insuaves per Augu stum esui, uti cervis, frondes, quas depasci dicuntur avidissime [orig: avidissimè], praesertim dum praegnantes sunt feminae. Frigidi est temperamenti somnumque [orig: somnúmque] conciliare potis, adeoque [orig: adeóque] veternum, praesertim baccarum esu: qui si nimius, admodum [orig: admodùm] noxius proditur.

SAMBUCUS Montanaracemosa. AQUATICA. ROSEA.

[gap: illustration]

[note: AQUATICA] NIHILO setius et haec sibi nomen Actae vindicat, utpote umbrosarum amoenarumque [orig: amoenarúmque] riparum, quas rblande [orig: rblandè] igant aquae, alumna, in Germaniae, Galliae, Angliae, Italiae, Pedemontiumque [orig: Pedemontiúmque] pratensibus, udis, convalliumque [orig: convalliúmque] marginibus: verum [orig: verùm] fronde potius propiusque [orig: propiùsque] Aceri, quam [orig: quàm] Ribes nigrae, vel quam [orig: quàm] Sambuco accedit; virgis gracilioribus, geniculatis, politis, fractu facilibus, Sanguineae, frutici sive cornui feminae concoloribus, nec medulla pluri: florum foliolis Thlaspi Candiae, latioribus quam [orig: quàm] Sambuci, sed effigie et odore similibus, uti et semine ruberrimo, compresso, Viburri, dictae, fluidae theoph. gustu nauseam faciente: Gallinis et avibus in cibum cedit.

[note: ROSEA. ] ELEGANTIOR, hilarior aspectu, et rarior Rosea SAMBUCUS haec, herbarum studiosis in hortis alitur: Folio, stipite, toto habitu aquaticam Sambucum praefert, flore tantum [orig: tantùm] visu iucundo, multiplo, glomeratim congesto, Rosam candidam aequante et effigiante, discernitur.

[note: Bryoniae folio Amomum Graecorum et Plinii. Alterum apud Pli nium Punicae folio. ] NON parum affinitatis Amomo esse cum Cardamomo, praeter ipsam nomenclaturam et vires aromaticas, in antidota addi solitas, itemque somnificas, tum theophrasti et Plinii auctoritas nos certio res reddunt: ut enim Diosco. posterior vixit Plinius, ita certiorem collationem reliquit; ubi inquit; Simile est Amomum Cardamomo nomine, frutice, semine oblongo: metitur eodem modo et in Arabia. Dixerat idem paulo [orig: paulò] superius: Amomi vua in usu est, Indica vite Labrusca, quare quam Labruscam Indicam vocat hic [orig: hîc], videtur cum Amomo Dioscor. folio vitis albae, eadem: quae cum [orig: cùm] doctos diu exercuisset, et eos peregrina planta


page 445, image: s445

[note: Ribes nigra et Rubra. ] defecisset, nostram Ribes nigram opinati sunt: quae ut vera non sit, saltem monumento esse spoterit ad ve ram vestigandam. Et alioqui non indigna cognitu, folio viticeo, aut Bry oniae, virgultis odoris, interfindendum virentibus, nigrae vuae modo racemosa, flosculis herbidis, luteolis: locis syluosis Alpinis frequens, et in hortis culta, ut Hypris, et alibi, in Occidua Flandria.

Est alia ribes longe similima folio, facie et surculis, baccis non nigris, sed rubris, pellucidis, suavioribus multo [orig: multò], et notioribus, tum officinis ad Rob. de Ribes, tum hortis.

[note: AMOMUM apud Pli. Punicae folio ] V Erum, et alterum describit Amomum Plinius, quasi excribens aliorum sententia, qui existimaverunt esse fruticem Myrtuosum, Palmi altitudine: laudabatur quammax [orig: quàmmax] ime [orig: imè] Punici mali foliis simile, nec rugosis, colore ruffo. Precium vuae in librae x. et xl. Adulterabatur autem foliis Punicis. Hinc item factum, ut accuratiores expensores arbitrati fuerint, illum fruticem acini Alkekengi, et folio Punicae aut Persicae, qualem in Solonis descripsimus. Et qua [orig: quà] muis auctores consulturo, in promptu erit nosse nos hodie utroque vero Amomo carere: tamen hasce plantas huc adductas esse par fuit, ad veras, quando sese offer ent, certius dignoscendas.

[note: Piper caudatum. ] QUI vero [orig: verò] ignaviorem huius vuam ducerent, aliam peregrinam plantam, ut multo [orig: multò] Amomo aptiorem, adducunt: quaequidem ipsis acinis, aut granulis Piperis minoribus, Cubebae [orig: Cubèbae] rotundioribus, pedicellis exstantibus ipsoque [orig: ipsóque] demum gustu, illam Amomi vuam adumbrat. Sunt tamen ea quolibet Pipere fervidiora, acriora, nec aromatica. Eoque [orig: Eóque] Piemento del rabo vocant Lusitani, quoram commercio ex Indiis habemus: sed iam desitum adferri in Septentrionem, ne vulgatum Piper vilesceret. Peper met Uerten vocabant Belgae, id est, caudatum Piper: folia produntur vitis Anguillarae.

[note: Rosa Hierioontis ] EAdem delineatione persuasi, non paucis placuit Rosa Hiericontea vocata pro Amomo: quod tamen minime [orig: minimè] decuit eos asserere, incertos foliorum, quae meminimus vidisse, et crevisse Doct. Trevisano Patavii. Crescit enim haud ita difficile ex semine recen ti: haerent autem seminula complura, racematim una [orig: unà] stipata, glumosa, Sorgi minora; et intra fruticis, cancellatim, reticulatimque implexi glomum contenta. Folia vero [orig: verò] non saccurrunt.

[note: Cardamomum. ] I Am autem qui novit Amo mum dioscoridis et Plinii, illico [orig: illicò] noscet eorundem Cardamomum, utpote Amomo simile nomine, frutice, semine oblongo: et idem discet nostrum siliquosum, Cardamomum Officinarum, aut Graecorum non esse, aut descriptiones prorsus depravatas esse: nam Galeni locus adductus de exenterato fructu Cardamomi, potest intelligi de glumis mundato: nec ullus locus adversatur ex Dioscoride. Neutiquam [note: Millegetta. ] tamen contemnendi usus hasce siliquas putamus: tum quia tacito consensu, et prerogativa usus receptae sunt: et forte [orig: fortè] Arabum sunt. Earum quae maxima, Melegetta, aut Millegetta dicta à semine crebro. farcto, occluso in folliculo membraneo, Ficum foris effigians nomine Grani Paradisi notissima est, et ex Occidua Aphrica frequens allata. E quatuor aliis siliquis, quae inter se perquam [orig: perquàm] similes sunt: ea quae Officinis, maius Cardamomum vo catur, oblonga triquetra, lapidi dactyli concolor et par, semen condit angulosum, Millegettae minus. Triquetra item siliqua, sed brevior est media vocata, nec dispari semine, quam verius [orig: veriùs] putant Cardamomum, propter amarorem et acrimoniam non exiguam. Minima pariter triquetra, sed vix nucleum Pruni aequat. Perelegantem aliamhabemus à Morgano quandam, recens [orig: recèns] allatam ex Indiis Occiduis, pusillae Melegettae pene [orig: penè] parem: sed tri plici carina triquetra graciliorem, et admodum Xyridis siliquae accedeutem: sed corticoso capillitio obductam, albidam, intus oppletam semine pari, albido, lucido Melegettae sed albo, mansu facili, et gustu multo [orig: multò] gratiore, Gingiber prorsum testante: subtus etiam, qua [orig: quà] siliqua haesit scapo, arguit Gingiberis stipitem: quare istas omnes siliquas Cardamomi, esse plantarum consimilium, nec Gingiberi absimilium, non abs re quidam peregrinator narrabat.

[note: Piper Longum. ] CUm è superias [orig: superiàs] dicto Pipere nigro, tum è fructus nucamento Officinis notissimo, satis constat diversam hanc esse plantam, quam recentiores folio Mori delineant.

[note: Una crispa sive Vitis precia. ] BOrealium hortis, ut Angliae et Belgii, loco Vitis viniferae est haec: eoque vuam crispam vocant hebarii, viticea item fronde, aut Ribes, sed incana totis virgis, et spinis horridis,


page 446, image: s446

acinuli crebri, singuli, in virgis tamen sunt pellucidi, pallidiores, intro [orig: intrò] maturi, subfului, cul tu multo [orig: multó] suaviores et maiores.

[note: Sativae ROSAE Rubra Provins. ] ORbis deliciae, florum princeps et honos Rosa, Angliae florentissimi Sceptri, perinde auspicatissima, ac meritissima tessera, ut in quo regno hunc fruticem, non modo [orig: modò] ipsa [note: Candida. ] bruma virente [orig: virenté], et mterdum pene [orig: penè] perpetuifolium, sed etiam mire [orig: mirè] feracem, biferum saepe, [note: Pallida. ] quandoque triflorum videas. Triplex est vulgatiorise [orig: vulgatiorisè] colore differentia: nam aut purpura sanguinea, sature [orig: saturè] punicant: vel aspectu niveo micant: aut candore et rubore confusis, flammeo rutilant, virgineis genis, et malis concolores, quas plebecula pallidas vocat. Tres hae insigniores sativae differentiae sunt, quae, quod [orig: quòd] sexcentis fere [orig: ferè] lenociniis, colores, odores, sapores, magnitudinem, numerumque foliorum, et vires demutare queant: 3t soleant fieri praeproperae, serotinae, brumales, non sunt huius instituti.

[note: Cinamomea. ] SYluestris tamen nativae sunt varietates, et notatu perquam [orig: perquàm] dignae: eius praesertim quam boreales Lanel roose, sive Cinamomeam appellant: hae foliolis, sunt omnium florum minimae: Franciae, Belgio, Angliae, ruri sponte crebrae, ipso odore notissimae.

[note: Masobatae. ] MOschatae videntur silvestrem exuisse animum, mangonio, et hortenses duplae factae: ubi fragrantiae comendatione coluntur, condiunturque, et esitantur passim in Italia, Venetiis praesertimsalvum iucundius, sed vehementius cient: et animi deliquia, stomachi, cordisque lancinationes accersunt.

[note: Luteae. ] PAres et cognatiores illis Luteas, cum [orig: cùm] alias [orig: aliàs] saepe vidimus Argiera Affricae ex Numidia, [note: Caeruleae. ] Galliae inquilinas factas: tum in Anglia consimiles, sollerti manu in Genistae scapum insitas, unde colorem, odorem, viresque mutuantur novas. Est et iamdiu videre Caeruleas in hortis Italicis.

[note: Eiglentine ou Esglentier. ] SPecies est altera foliis minoribus Myrtinis, sed latioribus, flore et elegantia Rosae Mos chatae: fructum similem ceteris fert, et aequalem: tota planta multo [orig: multò] odoratior, vulgo [orig: vulgò] Esglentine. Angliae et Flandriae hortis, ad odoris gratiam colitur.

[note: Spongia Bedeguaris. ] RAmis omnium, sed praecipue [orig: praecipuè] huius villosum, coloriumque, muscidum excrementum haerere solitum floccis, velleris Scricei, instar, Bedeguard vocatur.

[note: Dunen Rosem. ] INter Silvestres non postremae venustatis alia Angliae perquam [orig: perquàm] familiaris, et Esglantinae [note: Pomifera. ] cognatior: fruticat pumilla, bicubito non altior, sed inodora: folio minore, et pere [note: Morifera. ] leganti: Mespilo Aroniae non dispari: pomo donata minore multo [orig: multò], colore vividiore, rubello [note: Baccifera. ] subpuniceo, per Augustum maturo: flos Rosae silvestris est.

[note: BATIS Rubus moraque Batina. ] SUnt Rosis perinde facie, ut viribus et nomine affines Rubi Batis, ut sint ubivis perinde noti et muisi, importuna, nocuaque feracitate: duplicem in eis differentiam facile percipias: unus namque vulgatissimus, quo intextae vinciuntur saepes: inter dumeta et lumeta nihil isto frequentius virgulta crassa, quadrangula, sentibus infesta promit: folia spinosa, serrata, ter na, et mora edit plane [orig: planè] Fragrae similitudine: ad Diamorum confectionem Officinis usitatissimae, floris Esglantinae.

[note: Reptans. ] ALter Rubus nullum latere quit, in aruis passim restibili, seque progignente rediuiva sobole gramineis seminibus sparsim pulullante, in satis plurimum [orig: plurimùm] triticeis: prorsum si milis, sed tantum [orig: tantùm] minor reptansque est minorem minusque succulentum maturat fructum.

[note: Rubus IDEA. ] HUc item spectat Framboysier, quasi Fragra lignea aut syluosa Gallis dicta, et admodum nota Septentrioni: ubi nullus saltus umbrosioris silvae, isto Moro caret, duplo [orig: duplò] maioribus acinulis conflato, caerula purpura nitentibus: condiuntur mora et esitantur, ad voluptatem et sitim quaesita, aspectu amoeniore. Minus horridus spinis frutex, folio terno, von dispari Fragranae, crenato.

[note: Cynsbaton. ] NEscio qua sui fiducia nos invitos nihil scire docere vult doctis. Math. qui iandiu non no vit, nequidem postremo [orig: postremò] monitus agnovit Cynosbaton. Cuius duo frutices, ut nomenclaturae, sic efsigiatutae ex antiqua descriptione oersimiles, certos nos faciunt, aut saltem ea non carere nos hodie. Est aunt frequentissimus Cynosbatos Rubi persimilis valde quam spinosus saepe arborescit, et amplexu arborum accrescit, florem et fruticem Rosae silvestris promens: eius baccas cornui aut ceraso pares et concolores, intus lanugine farctas, pueri esitabamus.

IUgiter virentis Cupressi lucus est perquam amoenus et venustus prope [orig: propè] Burdegalam, alibique [note: Cupressus proxime Sabinas reddenda. ] hortis ad Septentrionem pulchre adolescit, ut in Anglia, Ramis et foliis Sabinae bac ciferae, sed nucula oblonga, pusilla, sculpta aut rimosa, ovo columbino pari, intus semine compresso, perpusillo,



page 447, image: s447

[note: Vulgatior Ericae folio Myricae. ] QUODLIBET solum aestuosum, et alsiosum modo macilentius sit et sterilius, tam abunde [orig: abundè] Ericam fundit, ut ea neminem latere queat: vulgatior biflora purpureis floccllis [note: Punilla calicula to Uneaonis flore ] Thamarisci Norbonensis, cui usquaque similis est et cognata facultatibus, ad splenem atque calculi aftectus. Saxosis tamen montibus Angliae occiduae ad Bristoiam exilior, tota sesquipalmaris, sed densior fruticat: flore calyculato, longiore et Unedonis fere [orig: ferè], hilarius pur purante, nec cetero [orig: ceterò] diversa.

[note: Minor Erica Iuniper folia scoparia. ] SEd quasi gaudeat aridis et squalidis, speciosior fruticosiorque evadit in Romano, Thusco, et Norbonensi agro: ramis foliisque prolixioribus, caudatis, comosis, Chamaepitis effigie, [note: Maior Norbonensium Chamae pyteos folio. ] flores edentibus calyculatos, venuste [orig: venustè] purpurantes, similitudine Unedonis, apiculis fibrarum. Et hanc, si, uti nos floridam pedibus trivisset in Italia Mathiolus, neutiquam Fallo pio, seu plantam peregrinam acceptam tulisset.

Non cosdem haec nacta natales, sed sabuleta maritima Veneta: eandem studiosiores videbant [note: Chrysanthemis Erica minima. ] Monspellii secus patibulum Castri novi: humilis reptat humi, sesquipalmaris, foliis pusilli Germanici Thamarisci, Lini pericarpiis aut Cysti: semine, flocellis luteolis, item Cysti aut Helianthes: quare Cystum quintum opinatus fuit Doctor et Praeceptor Assatius,

VUlgatiorem prorsum, facieque [orig: faciéque] Ericae prioris videas, praecipue [orig: praecipuè] in riguis et maritimis Galloprovinciae et Lio Venetorum, in Cotonaei magnitudinem caudicemque abire, è quo ad splenes detornantur pocula. At quam hic Mediterra neae proximam appinximus, ad Rheni ripas in Germania sponte frutescit: sed exilior humiliorque multo [orig: multò], nec arbor fit. imo [orig: imò] plerumque in hortis Angliae Bruma [orig: Brumà] interit. Et flores huic tomentosi, papposrque diffluunt una [orig: unà] cum semine, maioresque sunt fere [orig: ferè] pares et similes vulgaris Lampsanae, sed purpurei. Norbonensi autem ramosi exigui flosculi, nec papposi, sed rotundi Oleae, ex albo pu nicantes sunt, et acinulis, quos interdum totum triduum Soli obiectos observavimus subsilientes et tripudiantes, vermicello intus orto agitante, et tripudii auctore, qui pertusis aut desilientibus tandem granis, foras prodibat.

[illustration:

Sabina baccifera.

]

[illustration:

Norbonensis. Germanica. THAMARISCUS.

]

BOreales Meridianique horti, praesertim [note: Sabina vulgatior. ] in claustris Vestalium, Sabinam vulgati orem alunt longe [orig: longè] notissimam de Thamarisci foliis, sed rigidioribus, pungentibus, tetrum que odorem halantibus, perpetuo [orig: perpetuò] virentibus, baccarum expertibus.

[note: Sabina baccatae ] CAlidioribus autem Lyguriae gaudet, montosisque, ut Norbonae Ceto monte, haec, baccas oxycedri maturans subpuniceas, re sinosas, minus fetente tota planta, quam [orig: quàm] superior: odore tamen non absimili, foliis ut plurimum [orig: plurimùm] Cupressi: sed interdum in Galloprovincia folia ima sunt Iuniperi, superi


page 448, image: s448

ora Cupressi minus aspera aut pungentia.

[note: Sabina Aegyptia. ] QUandam Aegyptiam Sabinam Bononienses professores faciebant, quae à nobis inter Abrotanum relata est, caule pedali et sesquipedali, in summitates caudatas, comosas exeunte, pullo pallenteve [orig: pallentéve] colore.

[note: IUNIPERUS unlgatior, ] GLareosis tum Meridiani, tum Borealis soli sterilis, inter Ericeta, fruticosa sobole sempervirente, fruticat minor: folio et facie Ericeae aut Sabinae, fructu Piperis, grano subdulci, odoro, uti lignum totum.

[note: OXYARCEUtis, sine acuta Iuniperus ] VUlgatissima est etiam in Galloprovincia Iuniperus maior haec, inibi CADE vocata: folio Iuniperino maiore, acuto, mordaci, pungente bacca triplo [orig: triplò] maiore, Sabinae persimili, et concolori, resinosa tota: spirat suaveolentiam lignum, funditque liquorem, quem illic Oleum de Cadde vocant.

[note: CEDKUS PHoenicea ] EX Istria quasdam habuimus plantas, non dispares fronde et figura, sed fructus erat teres, oblongior, mediocris Olivae par.

Eadem Norbovensi agro visitur bacca, buxea, tripode, quae quidem non pessime [orig: pessimè] quadrat Cedro Phoeniceae.

[note: Cedrus Lycia ] LYciam Cedrum iamdiu vidimus Lutetiae in quibusdam hortis, folio Iuniperi multo [orig: multò] minote, ad Sabinam accedente: bacca Phoeniceae minor est.

CEDRUS Libania et Palestina praecelsa.

ALiae sunt Cedri Grae corum, quarum nonnullae in Citriis di ctae: haec autem illis indicta, Palestinorum in Libano Alpigena, ex sacra pagina admo dum celebris et nota fuit: Eius autem pusilla cupressi semina, sed compressiora, in Figulinis sata, nobis arbusculas tres aut quatuor pepererunt: quae perquam [orig: perquàm] venustum arboris commensum, et indolem, iam tum per initia praeferebant.

[gap: illustration]

Patavii semen habuimus, ubi industrius et generosus vir Cortusius etiam severat, et colebat: ut mirum sit tantillum semen alio caelo et solo, tam celeriter et eleganter in arbusculam sesquipal marem aut cubitalem erumpere: hic [orig: hîc] pictas ex conis et icone has plantas exhibemus: et faciledeprehendere [orig: facilèdeprehendere] sit, minus vere [orig: verè] in Mathiol. delineatas. Sempervirent folia Abietina: aut Pino breviora: Ligni autem materies et assulae, hilari sunt et nitido aspectu, ex Phoeniceo purpurantes, non valde durae, odorem roseum, quam [orig: quàm] Sandali suaviorem aut Cupressi habentes, praesertim dum pruni adolentur: Galliae Northmanae, Londini, et Belgio, iam valde nota materies: hanc forte [orig: fortè] innuit Poeta, cum de Circe canit, Urit odoratam nocturna in lumina Cedrum.



page 449, image: s449

[note: P INUS, RESINIFERAE et coniferae. ] EDVABUS quas veluti summas coniferarum differentias statuit Dioscorides, vulgatissimam Pinum multis hortis cultam in Belgio et Anglia, Italiae et Norbonae ad aquas Marianas sponte [orig: spontè] natam in promptu nosse est: quippe arbor evadit celsa, praegrandis, foliorum prolixioribus longioribusque, quasi comosa, pilis et cono ampliore, crassiore, breviore, pressius Cedrinum conum exprimente: nucleis compactis, esculentis, item habitioribus, quos officinae vocant Pineas.

[note: Pinus silvestris et Varietates. ] HVIUS autem sylnestris videntur esse plures varietates è conis, foliis, totiusque [orig: totiúsque] magnitudine ductis: duae namque in Lyguriae, Galloprovinciae, et Norbonensis, ora maritima passim syluescunt: foliorum praelongo rectoque [orig: rectóque] capillititio illi persimiles, sed una brachiata est, cui folia manipulatim erumpunt è mediis glabris ramis, aequabili plurimum [orig: plurimùm] exortu, ceparum instar.

ALTERA persimilis undequaque stipite ramorum, foliorum, et capilata facie, utriusque earum conus oblongior, minor et angustior superne [orig: supernè], quam [orig: quàm] Pineae.

EA autem, quam vocant quidam Cembronem, undique item foliorum comosa densaque sobole stipatur, conis obtusioribus, brevioribus donata, per maturitatem facile [orig: facilè] hiulcis.

[note: MUGO. ] SUNT adhuc syuestres duae, quae breviore foliorum fetura, magis circa ramos reducta, presuius Piceam praeferunt, aut Abietem. Quarum quae ampliore cono et longiore folio donatur, Mugo vocatur.

[note: LARIX. ] ALTERA exilius viliusque comatur, donaturque nuce multo [orig: multò] minore, et fere [orig: ferè] Larigna.

LARICIS ne nomen quidem Graeciae olim innotuisse certum est: quippe quae oblectetur frigidiore et Boreali caelo. Ac ta metsi Diosco. alicubi huius resinae meminit quasi pergrinae et ex subalpinis Galliae et Germaniae in Gtaeciam advehi solitae: tamen arborem minus novisse indicio est Agaricum: quod ille radicem esse dicit, et ex Armenia peti. Iam vero [orig: verò] perquam [orig: perquàm] nota, et nobilitata triplici excremento et praesidio Larix, Manna nempe, Agarico, et resina Larigna, quae Lagrimo hodie Venetis dicitur et falso [orig: falsò] Septentrion. [note: Agaricum Larignum. ] et Transalpinis indicatura Terebitinae venum mittitur: folia plurima, sed delicatiore pu be frondet, nobis etiam Bruma saeviente et nivibus Alpes insternente: In Germaniae Alpinis Montes Nicolai et Allobrogum Sabaudus, per exortus quosdam eadem folia manipulatim et penicilli in morem promit.

[gap: illustration]

page 450, image: s450

[note: PICEA, et Abies. ] PICE Ae autem et Abietis vastissima nemora [orig: nemorà] transmittunt, qui ex Germania, Tridentum, Veronam, Venetiasve [orig: Venetiásve] petunt: cognata utrique facies est, et plumatim ramos pinnatimque [orig: pinnatímque] folia vestiunt breviora fere [orig: ferè] Taxi, pungentia, rigidiora; sed PICEAE, in extremis, rectis [note: Sapin Gall. est Phtoropios Theo. haec multum thedae dat. ] flexilibus ramis Coni grandiores, ventrosioresque [orig: ventrosiorésque], et aspectu iucundiore: Abieti autem praecelsa proceritas, erecti, crassique [orig: crassíque] caudices, adque navium malos succindi soliti, non modo [orig: modò] antiquitus, ut in Nemore Pelio, cuius exsecratur abiegnas trabes, Poeta [orig: oëta] sed hodie ad Aquilonem in Noruegia et Russia. Et huic uni summis in ramis, et in caelum ob: versi mucronibus sunt coni.

[note: s1milac TAXUS *milos Theop. ] QUAMVIS prorsum feralis et pernecabilis credita Taxus, et sic vocata sit apud Paulum origine Graeca, à sagittis inficiendis, venenoque [orig: venenóque] armandis (cuius etiam stolones curvantur in arcus, ut canit Virgilius) eius tamen baccas rubentes, Coccinas, teretes, persimiles et subpares Smilacis asperae, vel Asparagi granis, innoxie [orig: innoxiè] pueruli esitant in Anglia, nosque gustavimus sub hiemem, non ingrato sapore, sed fatuo, vel amaricante, ubi porci passim eas, quasi glandes pascuntur. Nulli sane [orig: sanè] Angliae angulo deest haec, ubi semperuirente umbrosa, densaque [orig: densáque] ramorum iuba latissima, similiter Abieti, plumatim longis quasi pectinum radiis atrovirentibus comatur, inque sepulcretis et areis [orig: arëis] pro templorum foribus pangitur, ad arcendos Solis aestus à contione, plebeque [orig: plebéque], sub teginine Taxi um brosae et annosae conventus religiosos agere saepius solita, nullo percepto inde vel tantillo incommodo.

[gap: illustration]

PALMAPINUS, sive Conifera.

VULGARIS palmae congeneres esse multas silvestres in Sinu Guineae Oceani occidui, quae steriles sunt, nec nisi exilitate à sativis absunt, narrabant nobis mercatores industrii Gallobritones, qui illuc quotannis ferme [orig: fermè] commercii causa adeunt. Inter quas et alii Angli institores non parum venustam et miram hanc, icone hic [orig: hîc] ex pressam, inibi oriri affirmant; cuius ramos luculenta conorum fetura onustos dono iidem attulerunt stirpium cultiorisque [orig: cultiorísque] artis peritisimo Pharmacopoeo et Civi Londinensi Iohan. Riccio, qui nos donavit isto palmite, aut potius Pinopalmae termite: cuius arborem, quasi quandam ex Palma et Pino hybridam natura ludibunda videtur conflasse: est quippe lignum ipsum fungosa Palmae prorsum textura, in villos tota dehiscens et squamosa cute loricatum, fastigiato [gap: illustration]


page 451, image: s451

termitis numerosis, et in orbem exsortis surculosis ligulis quadraginta, aut quinquaginta, compactili vertibulorum et squamarum serie pyxidatim articulatis, pedem longis, rotundis, parum compressis. Quarum singulis commissuris, singuli, numerosi coni altius inseruntur triceni, aut quadrageni, qui mediocrem conum Cedri ementiuntur, pulvillis in quinquuncem digestis, reticulatoque [orig: reticulatóque] et imbricatim extuberante ventrioso nucis cortice, fusco, nitido, polito, crasitie et concretione nucis Indicae: intus nucleum glandemve [orig: glandémve] oblongam, sesquiunciam aut duas uncias longam, praeduro, inque farinam aegre [orig: aegrè] friatili, gustu glandis et castancae: quae sunt ei genti panis supplementum.

[note: PALMAE ] PERMULTAE sunt Palmae species, non parum inter se fructu, praesertim et fronde diversae, et omnes orbi nostro peregrinae, aegreque [orig: aegréque] assuefactae. Nam nostras [orig: nostrâs] quae Norbonae et Lyguriae maritimis, et praesertim ad Olbiam Galloprovinciae frequenter et feliciter enata visitur, fructum non maturat; eoque [orig: eóque] potius voluptatis, quam [orig: quàm] utilitatis causa alitur. Seruntur autem non in iucundo spectaculo et Naturae ostento Dactylorum tria ossicula, unaque [orig: unáque] iuncta panguntur: tres inde oriuntur exiles stipites, sed in unum conflati: foliorum tamen pusillorum et harundinaceorum trina pullulationed distincti, cuiusmodi in Francia, etiamque [orig: etiámque] in Anglia facile proveniunt: adultae, sunt squamatim imbricatimve [orig: imbricatímve] tecto caudice, crasso, harundinacea cultrata fronde Xyphii, unde Spathae vocantur, quas, ut et flores, et fructus et ramos è cacumine fere [orig: ferè] promunt.

[note: Chamariphes. ] CHAMAERIPHES, sive reptatrices et humiles apud Theophrastum palmulae, notissimae sunt Hispaniae, Galloprovinciae, et Italiae maritimis, tum ad scoparum usum quaesitae, [note: Encephalus Theo. Cephglioni ltalice [orig: ltalicè] ] tum ob encephalum illud, sive cerebellum gulae blandimentum, antiquis inprimis commendatum: scapus enim prope [orig: propè] radicem ventriosior protuberat, crusque [orig: crúsque] humanum aequat, fistulosus claudit hanc medullam, qualem esitavimus suavi Carduorum gustu: tota minor est, foliis angustioribus, baccis alterius Palmae crebrioribus, minoribus.

[note: Cunophoron an nux Indica. ] HUC etiam Musa reddenda est, quae ex Orientali in Occiduas Indicas insulas, adeoque [orig: adeóque] in Portogalliam translata iamdiu multis innotuit: et indidem folia portentosae magni tudinis nos hahuimus: eius effigies, fructus, floresque [orig: florésque] affabre [orig: affabrè] delineata exstant in ditissimis Commentariis famigeratissimi Mathioli.

[note: Nux Indica. ] INTER Palmas praestantia obtinet palmam et famam Nucis Indicae arbor, Calecutiis Indae sabuletis maritimis vastissima et utilissima: foliis vulgaris Palmae maioribus: flore Glandis aut Ilicis fructu, quem nucem vocat et Auicenna, qualem passim pro foribus Officinarum videmus luculentae Melonis magnitudinis. Serunt hunc et transmovent indigenae, quo [orig: quò] laetiores exeant arbores: sunt hae laxiore mollioreque ligno.

[note: Nucula Indica. ] HANC admodum [orig: admodùm] fructu variam, forteque [orig: fortéque] silvestrem esse suadent nuculae, quas ex finibus Trogloditicae Guineae habemus: hae vix magnam aequant Olivam: Corticoso illi nucleo, oleaginoso, sapido, prorsus Smilis, sed huic testa ossea, duriore, nigra.

NOVITATE et utilitate visenda altera ex rei argumento Palmalimum à nobis vocata et ex Percinianis Insulis cum multis rarissimis allata: hastae ferme [orig: fermè] proceritate recta edit virgulta, digitum et pollicem crassa, altera sui parte semirotunda, polita, costae praelongae effigie: anterius gemino sulco profundo quam [orig: quàm] longa est veluti carinata, in quas cavas strias sese induunt et stipant multa densa folia, quadantenus Palmea, aut arundinacea, [note: ACATIAEcognata planta. ] sed angustiora, et in villos canabini corticis plane [orig: planè] similes, perquam [orig: perquàm] tenaces et funibus torquendis aptissimos divulsa, ea per exortus summotenus in sinu striarum velant et occulunt penitus iuncellos complures Sparteos, Elphae pares: praeterquam [orig: praeterquàm] in summo, ubi comatur scapus, sparsa sobole in thyrsi elegantis effigiem.

[note: Hasce sub sinem operis pictas habes. ] LUBVIT etiam permultarum arborum et fruticum peregrinarum aliquot descriptiones et Icones addere, quarum inspectione Philosophiae verae candidati oblectentur, et quasi specimine vel verbis, vel literis indicare plantas naucleris et mercatoribus queant certius consequi. Quaedam earum Acatiae congener est foliis et spinis: surculi tortiles, Iuiubae concoloribusitem per crebra internalla geminis aculeis donantur, cornua Limacis exserta referentibus, interque cirri exiles foliola Acatiae primae positu et similitudine gerunt.

EST et alia, quae non foliolis dissimilis, in viminibus sesquipedalibus, spinulis aduncis donatur concoloribus vuae crispae; sed exilioribus.



page 452, image: s452

[note: Cystifolio arbor ] HVius arboris extrema virgulta lignosa sunt, Cysto concoloria et similia; folia item rugosa, oblonga, Saluiae aut Menthae: sed in summis ramulis, villosos, exacte [orig: exactè] sphaericos floccos ostentant, sive lanosa capitula Platani.

P ALMACEA, aut Arundinacea pinnata Spinosa.

SUNT huius plantae indidem advecti rami foliosi, illis affines, nec minus [orig: minùs] intuenti effigie peregrina: quippe Sambucini, aut ferulacei sunt, fistulosi, et medullae pleni, recti, rotundi, octonum [orig: octonûm] aut denum [orig: denûm] cubitorum: sed per longitudmem triplici cartilagine, digitum [note: Rubi facie senticosa planta. ] lata, pinnati, aut alati, instar reli: et oris extremis modice [orig: modicè] fimbriis sinuatae sunt cartilagines, stellulisque spino sis ornate, sollertis opificis sapientiam arguentes.

ALTERIUS illic na tae arboris truncum aut bacillum hic [orig: hîc] proxime [orig: proximè] exprimendum curavimus, qualem una [orig: unà] aecepimus. Quod carpi crassitie est, longam hastam aequans, et cortice hnigro, denso vestitur: tuber culis crassis, senticosis, creberrimis, in clavae modum mur icato, solido, et gravi, praedure ligno.

[gap: illustration]

[note: NERII FACIE Arbor ] ET huius plantae operaeprecium est intueri paucis hactenus notas siliquas, perquam [orig: perquàm] pulchras. Propendent hae de ramis et surculis Sambuci palustris, medullosis, pallidis, pullis, nodosis, sesquipalmum et pedem longis vaginis, cutaceis, uno cohaesu septenis aut novenis, singulis gracilem Lampetram effigiantibus: intus farciuntur pelliculis cepaceis et tomentosis, adeo [orig: adeò] exuvium serpentis ementientibus, et quiddam cadaveruli anguini simile involuentibus, ut pueris horrori sit et illudat: consimili florum exortu oblongi exeunt calliculi, her [note: VISCUM INdicum ] bae sanctae, aut Strammoniae, quales quam [orig: quàm] potuimus scite [orig: scitè] delineatos ad calcem operis vide.

EX iisdem plagis accepimus hanc, nuspiam nisi in ramis et truncis arborum enasci solitam, ritu Visci, quod, quia multum [orig: multùm] adumbrat, Indicum Viscum vocavimus: sessili, sed transversim excurrente est radicis cespite; gramineis geniculis et Polypodii quadamtenus; sed albicantibus. culmis item ex pallido virentibus, à medio summotenus crassioribus, fungosis, striatis, sesquipedem longis: in quibus folia semper virentia Visci effigie, sed duplo [orig: duplò] maiora, crassiora, fungosiora, et secundum nervum, medium folium intercurrentem, circulis utrinque se nis, non parum admirationis moventibus, veluti scalpro impressa. Eidem caelo et natalibus ramorum arborum, Indicarum debemus hanc, unde avulserunt, qui Morgano miserunt, cespite latiore, sessilis caudicibus iucumbit, fibrillis cepaceis radicata: unde proxime [orig: proximè] surgunt folia invicem convoluta, tunicea, inferius ferme [orig: fermè] palmum


page 453, image: s453

lata, numerosa, quadantenus Aloes aut Scyllae: et superne [orig: supernè] in ligulas praetenues, mucronatas desinentia: purpureum, striatum, concavum, alis donatum Scapum Hastulae Regiae, aut Aloes duorum et trium cubitorum ambientia, quae multis glumosis siliqvulis spicantur, Avenae situ: magnitudine vero [orig: verò], et sericeo tomento candido, Apocinum vel Asclepiadem representant, et semine, sed Conisae exili, gustu salso, ingrato, nitroso: forte [orig: fortè], quialin aura maritima adolevit, ut Aloes illic in Sabuletis.

Coniecerunt iidem Naucleri in easdem sportulas, surculos effractos arboris, Alno quidem similis, fronde et ligno: sed tamen diversos, racemoso, muscoso flore, glomerulos conflante: forte [orig: fortè] duntaxat caelo et agro variat.

[note: Petasites Indica. ] Sed haec, tametsi Petasitidem adumbret, ortu et ambitu exacte [orig: exactè] circinato, vegrandis folii galerum fere aequantis: est nihilominus cespite radicis implexo, multa sobole lateratim repullulante, et caules fundente aut potius foliorum pediculos bicubitales, culmosos, medullosos, singulis singulo folio haerente: nec anfractuosum, lunatum sinum, pediculus fulcit, uti in Bardana. Fungoso, strumoso cespite, carioso: et superne [orig: supernè] dense [orig: densè], circum caules uti Meum, comante, maxinam Osimundam aequante, lorulis vimineis, subtus late fusis, gustu sicco astringente, avulsam hanc ex annosa arbore, ni fallat memoria, dicebant.

[note: CEREXUS. ] HVIUS pene [orig: penè] portentosa elegantia, Naturae Genius omnem prouocavit m nostratibus plantis admirationem: nam mirabilitatis opplet spectantis animum et oculos, huius ra rissimae venustatis plantae spectaculum. Eam plebecula effigiei argumento, Cereum vernacule [orig: vernaculè] vocavit: hastas enim surrigit quaternas et quinas, novemdecim et vicenum [orig: vicenûm] cubitorum, virgatis et ad normam directis striis, canulatas: in externis exstantibus striarum angulis obtusis exseruntur stellulae, corneis stilis radiatim è suo centro quoquoversum [orig: quoquoversùm] minacibus, uno duntaxat prominulo horsum, eque directo longius [orig: longiùs]: tota quandam effigiaturam, et concolorem supersiciem Echinomelocacti praefert, sed brachium aequabili ductu aequante: Columellae, aut Ccrei Funalis praelongi instar. Eius è medio et striarum dorsis, ansatim, angustiore cervice, cucumeris ventre, surriguntur brachia terna, quasi folia teretia crassa, eundem commensum proportionis et figuram sortita. Intus torulus ligneus, praedu rus, carpi crassitie, obductus est, callosa carne, et succo Aloes: gummeo enim turget, perquam [orig: perquàm] amaro lentore: flores in fastigio summo promit, referente qui attulit, Digitalis purpureae: fructns hilari purpura miniata rubet, ficus fere [orig: ferè] effigie, gustu non insipido.

[gap: illustration]

[note: Indorum TUNE Ficifera. ] IIsdem maris Peruniani insulis, Hispaniola, et aliis, mirificum et cognatae faciei istud spinosum folium, ruri, ac sponte, abunde [orig: abundè] arborescit perbella foliorum annuorum succretione, et connexu: sed inde permultis inlocis Hispaniae Galliae et Italiae fatum, flores nec fructus


page 454, image: s454

promit, quos ideo hic [orig: hîc] appinximus, qua les Massileae, in amoenissimo ad portus litora vireto strenui ducis maritimae mili tiae Petri Bom decerp simus, et permaturas esitavimus. In monachorum etiam Paradisis multis et suburbanis ad Monspellium, non modo [orig: modò] elegantes cultae, sed etiam neglectae plantae mul tos annos viruerunt: adeo namque sunt viva ces, ut tum folio semideffosso humi, tum vel seminulo sato proveniat illic: etiamque in Belgio quibusdam Pharmacopoeis folium peperit. Una [orig: Unà] mox cum ficuum rudimentis superne [orig: supernè] in umbilicello emicant flores calathi Balaustii quadantenus effigie, luculentiore magnitudine et luteo colore: fructus maturi ficum magnam aequant spinulis ambitu horrido, cute miniata purpurascente: intus succo cruento, granis, et pulpa ficulneis, sed gustu insuaviore. Esu multo, lotium cruentum cieri plerique asserunt.

[gap: illustration]

[note: Indorum ferruminatrix. ] PRoxime [orig: PRoximè] hanc appingendum curavimus arbusculam, inibi etiam sponte enatam et huic admodum cognatam, vocant Indi ferruminatricem, artuum fracturis et luxationibus peramicam: perpetuo [orig: perpetuò] viret etiam haec, et foliorum sobole successiva arboream magnitudinem adipiscitur: iisdem plane [orig: planè] foliis sed fructu minore et spinosiore, purpureum viscidum sucum remittente, adque imbuendos pannos infecturae tenacissimae.

[note: Rorida sive solis ros et *dro/s1ior recentiorum, alia Alchimilla ab Drosio. ] MIrifica haec herbula et efficacitate neutiquam post habenda plerisque plantis apud antiquos decantatissimis, quibus forte [orig: fortè] non nota fuit: ac ne quidem hodie admodum Italiae, Norbonae, Austrinaeue [orig: Austrinaeúe] plagae herba riis. Est quippe vernacula Borealium, qui Rorem solis vo [note: Post capillares omissa fuit. ] cant sive Son dau ut cuius folia aspergine limpida et rorulenta aestate madeant, quam non modo solis feruor non exhaurit, sed etiam augere et porro fovere videtur. In Franciae et Brabantiae sabulosis ac udis scro bibus interdum obvia fit: Angliae Cantiae et Somerseti prefecturae hac adeo scatent, ut non procul illustri Coe nobio et monte Glassemberio vocatis, quantum sat sit Equo onerando suppetat, fibrosa radice, senis octonisue [orig: octonisúe] in caudicellis flexilibus, rubellis, sesquiunciam longis [gap: illustration]


page 455, image: s455

foliola oblonga, concava, pusillum cochlear, vel auriscalpium imitata, hirsutie purpurea pubent: ambitu crenata, subter vero [orig: verò] glabra et polita, rorulentis guttulis aspersa, viticosis cauliculis ternos quatuorue [orig: quatuorúe] digitos longis, rubellis et inflexis, albidos flosculos gerentibus: et rotunda seîna in glumis pericarpio Anagalidis quadantenus similia claudunt: totius acris gustus, subastringens, non nihil acidus et acerbus, admodum exsiccans. Ad salsae pituitae decubitus in pulmones (quorum ulcera et tabem sanat) nulli fecunda: tusa una [orig: unà] cum salis nigri grumis cutem rumpit admota. Fuluus aureusque limpidus ros, qui destillatur ex foliis et flosculis, bibitur ad eadem.

[illustration:

Viscum Indicum superius pag. 452.

]

[illustration:

Peruniana alia Aloes facie arboribus itens innascens pag. eadem.

]

[illustration:

POPULUS novi orbis. 441.

]

[illustration:

NUCULA Indica. Pag. 451.

]



image: s456

[illustration:

TALMAE sanctae similis arbor. 440

]

[illustration:

PHASELUS à Phasiolo diversus. 394

]

[illustration:

Praegrandefolium, Palmae filementis et textura.

]

[illustration:

NERII facie arbor. 452.

]

DEbemus etiam Occiduis Indiis istud coriaceum folium, cui simile aut par latitudine aut crassitie nullum novimus. E Palmae congenere arbore evulsum videtur, quin ipsa tota textura asserem bicubitum latum, aut potius tegetem, quaternos aut quinos cubitos longum refert, tegulae modo fornicatum, et media secundum longitudinem costa semidigitum crassa carinatum, superna ora quasi praesectum esset, margine digitali tenuiore duriore, clauditur. Universum folium à summo ad imum in villos, iis quadantenus similes qui obdu cunt Nucem Indicam aut capillitium texendis funibusaptum discerpitur, quemadmodum totum est tectoriis aedium et storeis accommodum.



image: s457

Peruniana MECHOACAE provinicae planta Bryoniae similis.

PERINDE falluntur qui putant Bryoniam esse hanc atque illi quiLaurum Cinamomum, et Smilacem Asperam Salsam parillam, aliasque [orig: aliásque] com plures exoticas easdem specie cum nostratibus faciunt. Hanc mittit Insula omnium quae nostrae aetati in Occiduis Indiiis innotuerunt, auro, peco re, stirpibus ditissima, Mechoacam vocata, cui radicem cognominem fecerunt Indi, usumque docuerunt Hispanos primum [orig: primùm], fere [orig: ferè] 20. ab hinc annis, à quibus has acceptas pingendas curavimus et quarum drachmae pulvisculo solo, sed ex vino albo aut iusculo propinato, commodissime [orig: commodissimè] qualibet die, hora, et aetate, nulla molestia aut incom modo quinquies, sexties, aut septies flavas Hydropicorum aquas eductas, pituitasque quasuis comperimus. Reliquae plantae descriptionem et historiam debemus libro Hispanice [orig: Hispanicè] scripto, cuius copiam nobis fecit D.Hector Nonius magni nominis et peritiae In Anglia Medicus Lusitanus, qui etiam huius radicis multam copiam habuit. Hanc non visam qui cupit nosse, intuatur Bryoniae radicem: sunt enim concolores cortice, rugis, et fere [orig: ferè] magnitudine: sed huius taleolae, frustave [orig: frustáve] rotunda transversim secta, siccandi causa, intus multis circulis à centro ad ambitum paralellis, distinguuntur: mandendo sapore farinaceo, nec acri, odoreque neutiquam ingrati est: cetero [orig: ceterò] albida et friabilis, ut Bryonia, cui similem faciunt sarmentis pedamenta scandentibus, et racemis. Folia atro virentia, rotunda, perennia, Nympheae fere [orig: ferè], et pariter superne [orig: supernè] parum acuta.

[gap: illustration]

SESQUIPAGINAE alioqui vacaturae spatium visum est explere aliquot rarissimis iconibus ex nostris rerum Britannicarum ancipitis naturae observationibus: quas multo [orig: multò] plures in Musarum thesauris habemus, daturi simul atque exsculptae erunt

IN Angliae littore meridiano, Insulae Portlandiae vocatae ex adverso Nortmaniae inter fluitantes Algas reperimus plantae quoddam rudimentum, cuius si spectes et attrectes surculos palmares et sesquipalmares, pustulosos, molles, flexiles, Spongiam prorsus dicas, cui etiam concolor est, et vixisse putes: sin habitum et ortum ramis brachiatum. Corallinis affiniorem dicas, unde quidam apud Plinium Plocamon Isidos Coralio simi lem, sine foliis, praecissum mutato colore in nigrum durescere, cum [orig: cùm] cadat frangi solitum: coniectarunt. Ea tamen videtur Antipathes Dioscoridis, cuius etiamnum ramulum habemus è Massiliensium piscationibus.

[gap: illustration]

BRITANNICAE conchae Anatiferae.

FACIT specimen istud Naturae quippiam boni vel è sordibus meditantis, ut iam multa lubeat credere, quae alioquin risissemus si legissemus apud rerum Septentrionalium Historicos, Quamquam paulo [orig: paulò] secus hi narrant, duntaxat in Scotia aut Orcadibus maris Deu Caledonii Arctici, olim à Romana classe devictis, compertum Nos vero [orig: verò] non solum [orig: solùm] ex Scotia, sed etiam hic ad Tamesim amnem, qua [orig: quà] Londmum praeterfluit, conchas pedicu lo rugoso crassiore è navis annosae carina avulsas habemus. Sunteeae admodum [orig: admodùm] pusillae cir cinatae fere [orig: ferè] rotunditatis conchae, foris albidae, lucidae, laeves, tenuitatemque testae ovaceae


image: s458

fragilem, biforem, Mitulimodo praeferentes nuci Amigdalae compressa pares: pendulae autem erant hae foris ad imum ventriosae navium carinae, cui musco et limo semiputridae innati erant quasi fungi pedicelli, quos fere [orig: ferè] Ouracum umbilicelli dixisses, cuius extremum fructuum ritu inserebatur latiusculae conchae basi, quasi vitam alimoniamque inde sugerent aviculae, quarum rudimenta è summa parte conchae hiulcae, conspiciuntur. Pediculos istos ferunt Historucu primum [orig: primùm] è vermicellis concreari quod non potuimus scire, neque dum credere: tametsi scimus has easdem conchulas elegantissime [orig: elegantissimè] efformatas in surculis arborum qua [orig: quà] maris aestus alluit temere [orig: temerè] proiectorum, aut depactorum sobolem esse. Earum autem quae humi, in sicco labuntur emori: quae vero [orig: verò] alluvionibus maris rapiuntur concha excludi, et in Anatem, aut ei congenerem avem adolescere. Has volunt esse Barnacles, Angli et Britanni Galli: Clakis vocat Scotia: ubi abundant et capiuntur dum per brumam concreverunt gelu paludes. Sapit nobis esitantibus anatem aut Anserem silvestrem.

[gap: illustration]

LITOXYLA, lignave [orig: lignàve] lapidea Anglica.

COmpertum nobis est esse amnes et Rivulos, ubi mer si pali lignei, ridicae, aut conti, aliquot mensibus lapidescunt: imo [orig: imò] fere [orig: ferè], ut sic dicam, ferrescunt, eadem perstan te superficie, situ striarum et fibrarum ductu pristino: ut eminus, quas assulas ligni diceres, attrectando et lapidi illidendo dicas esse lapidem ferri minerae immixtum, soli ditate, gravitate, duritie et duratione lapidea nec flammis obnoxia: cuiusmodi magna frusta videre est in illo monticello affabre [orig: affabrè] multiplici lapidum mineralium stru ctura plane [orig: planè] visenda, conflato, ad tubulos et elices transmittendos fontis peramoeni, qui scaturit in horto [orig: hortò] eximiae literaturae et prudentiae incomparabilis Caecilii Angliae meritissimi Secretarii. Mirificas hasce aquas è mon tibus praefecturae Bedfordiae et in Cambria sive Anglia Occidua, quam Walliam vocant, emanare multi asserunt.

[gap: illustration]

FINIS.

LONDINI. 1571. Calendis Ianuariis, excudebat prelum Thomae Purfetii, ad Lucretiae symbolum.

Cum gratia Privilegii.



image: s459

[gap: illustration]