05/2005; 03/2009 Ruediger Niehl; Michael Hanstein; Reinhard Gruhl markup
typed text - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization


image: s0002

[gap: illustration (portrait of the author)]

image: s0003

IOH. FRID. NOLTENII EINBECCENSIS DVCALIS SCHOLAE SCHENINGENSIS CONRECTORIS LEXICON LATINAE LINGVAE ANTIBARBARVM QVADRIPARTITVM CVM ADNEXA AD CALCEM RECENSIONE SCRIPTORVM LATINORVM CRITICA, ITERATA HAC EDITIONE SIC AB AVCTORE RECOGNITVM, EMENDATVM AC LOCVPLETATVM, VT NOVVM OPVS VIDERI POSSIT. ACCEDIT PRAEFATIO SVMME VENERABILIS ABBATIS MOSHEMII. ERASMVS Artes extenuantibus et dicentibus, non opus esse facundi‚, prudentissime respondit: Nec opus est barbarismis et soloecismis. CVM PRIVILEGIO SACRAE CAESAREAE MAIESTATIS ET POLON. REGIS ET SAXON. ELECT. Lipsiae et Helmstadii APVD CHRISTIAN. FRIDERIC. WEYGAND. MDCCXLIV.



image: s0004

[gap: praeliminaria; body text]

image: s0437

PARS TERTIA ETYMOLGICA SECTIO POSTERIOR EXHIBENS VOCABVLA FALSO SVSPECTA RARO VSVRPATA A Graecis petita Poetis, Oratoribus, Historicis, vel uni alicui Scriptori plane propria, singularis at vulgo neglectae Notionis aut Observationis, notabili Differentiae synonymicae obnoxia A Latinis quidem sed numquam aureae aetatis Scriptoribus ursurpata Et tandem varium particularum significatum et usum notabiliorem praesertim et elegantiorem.



image: s0439

A.

A et AB notat

1. Causam, per quam.

* Ovid. occidit a forti: sic di voluistis: achille. It. Interierunt ab aquis. It. Periit ab ille.

2. Causam, propter quam.

* Plin. Si caput a sole doleat.

3. Locum et rem, unde.

* Cic. Pecuniam numeravit ab aerario.

Varro: A vita pastorali ad agriculturam descenderunt homines.

4. Personam, unde.

* Cic. A me hoc illi dabis. Id. Sumes a me, quod illi dabis. Hinc Ab aliquo solveres, repraesentare, dare, numerare, Latinis est alicui solvere per alium, Iemandem an einen andern Anweisung thun v. g. Tibi quod debet, ab Ignatio solvit.

5. Pro.

* Cic. Vt nemo contra civium perditorum popularem turbulentamque dementiam, a senatu, et a bonorum causa steterit.

6. Post.

* Cic Centesima lux est haec ab interitu P. Clodii. Id. Cujus a morte hic tertius et trigesimus est annus. Petron. c. 80: Statim ab extrema parte verbi consurrexit.

7. Quod vulgo dicitur, De prope.

* Cic. Nuntiatum est a nobis a Marco Varrone venisse eum a Roma, Id. A Theatro venit.

8. Causam, unde res est.

* Cic Criminabantur multi, eum infestiorem agrum a nobilitate esse, quam a Volscis fuerat.

9. Quod attinet ad, praecedente Adjectivo aliquo.

* Cic. Mediocriter a doctrina instructus, angustius etiam a natura. Ab equitatu sirmus. Ab exercitu instructus. Ad Attic. Sed accipienda plaga est: sumus enim flagitiose: Dass es eine Schande ist: imparati, cum a militibus, tam a pecunia. Inops ab amicis.

AB

* Ad Q. Fratr. Numquam a causis et judiciis fui districtior i. e. occupatior. Sic, Orbus a liberis. Inops a Latin‚ lingu‚, explicare animi sensa aliter non potuit. A viribus infirmus. Liv. L. 2. c. 24: Curia moesta ac trepida ancipiti metu, et ab cive et ab hoste.

Interdum etiam Substantivo, ut: Tunc erat ab Oratoribus in foro quaedam solitudo.

Vel verbo: ut, solvere a se, Von dem Seinen bezahlen.

* Tale et hoc est: Hoc tibi ege a Deo confirmo, An Gottes statt ich dir das gewiss. Gocl. Obs. 96.

10. Tempus Praeteritum.

* Cic. Vetus opinio est, jam usque ab heroicis ducta temporibus.

11. Distantiam loci.

* Plaut. Tam prope a muris hostem habemus.

12. Propter.

* Liv. A verecundia memoriaque meritorum, haud secus quam ducem suum attollunt.

13. Praepositum muneri.

* Suet. Libertorum praecipue suspexit Dosidem et Harpocram, et super hos Polybium a studiis: sed ante hos Narcissum ab epistolis, et Pallantem a rationibus.

14. Contra.

* Cic A quo periculo defendite, Iudices, civem fortem.

15. Domicilium.

Cic. A judice venio. Ter Sed Mysis ab ea egreditur. Id. Fores crepuere a Glycerio.

Hinc intelligitur, Equites nostros, qui fere a domiciliis originis suae nomen trahunt, rectius per hanc Praepositionem A vel AB insigniri, quam per Praepositionem DE, quae heic increbuit ab idiomate linguae Gallicanae, quae non potest non admittere ejusmodi particulae hujus usum, at perperam transtulit in linguam Quiritium. Et sic v. g. Gallice quidem dicendum est Severin de Monzambano; Latine autem multo rectius dixeris Severinus a Monzambano. Conf. in Parte Synt. Thomas de Aquino.

It. A Roma hic puer est. A vicino nostro haec est ancilla.



page 783, image: s0440

16. Remotionem.

* Cic. Syll. 9. Neque honoris, neque aetatis excusatio vindicata labore, Id. L. 2. Ep. 16. n. 13: Perturbationem a rep. meis incommodis libentissime redemissem.

17. Locum honoris et dignitatis ordinem.

* V. g. Secundus a Rege est. Id. Secundum a Rege locum tenere.

A et AB respicit agentem seu Subjectum operationis: DE vero materiam, sive Objectum actionis et agentis.

* Plin. L. 4. Ep. 7 n. ult. scribit de libro Reguli cujusdam in filii sui mortui memoriam scripto: Credas, non de puero; sed a puero scriptum: ubi B. Cellarius in editione sua addit: Egregium exemplam pro differentia harum Pradepositionum. Ita etiam audire ab (vel elegantius ex) aliquo aliquid, respicit subjectum; et audire de aliquo aliquid, objectum.

Sunt tamen exempla, quibus veteres, id quod subinde in aliis etiam observationibus adnotamus, contra hanc a)kri/beian suam peccant. v. g. de illo audivi pro ab l. ex illo audivi.

ABESSE eleganter pro deficere vel deesse in hoc dicendi modo: Quid abest huic homini?

ABIVRARE est rem creditam perjurio negare EIVRARE est jurejurando renuntiare vel rejicere, seu, quod facere nolis, jurando negare. v.g. ejurare militiam; ejurare bonam mentem.

* Ejusmodi vocabulorum differentias, ut quae in hac Partis Etymologicae Sectione posteriori locis suis curate interponuntur, Latinitatis studiosi sibi familiares reddant. Harum enim neglectus, dici non potest, quam scabrum reddat stilum, potissimum eorum, qui lectione auctorum judicium, quod tarde sit, non dum habent subactum.

Pro Abjurare creditum, barbari dicunt Abnegare cum juramento creditorem.

ABLEGAMVS quos paullisper abesse praestat v. g. ablegamus filios studiorum grati‚, Wir schicken die Kinder weg, wir lassen sie von uns, dass sie was lernen sollen. Ter, Hecyr. A. 3. Sc. 3. extr. Aliquo mihi est hinc ablegandus. dum parit Philumena. ALLEGAMVS in rebus privatis. Cic. 3. in Verrem c. 57: Petit a me, et amicos allegat. Er begehrt es von mir, und schickt deshalben seine guten Freunde an mich. LEGAMVS in rebus publicis, Sall. b. Iug. c. 22: In Africam legantur, qui ambos Reges adeant. Conf. paullo post Allegare.

ABOMINOR falso suspectum Andreae Schotto Nam licet in scriptis Ciceronis haud reperiatur; eo tamen usi sunt crebro optimi scriptores, non argenteae solum, ut Curtius, Plinius, sed aureae quoque aetatis, ut Livius, Ovidius. Cicero pro eo habet, offensionem atque fastidium ad aliquam rem habeo; detestor; respuo; sum aversus ab aliqua re; abhorreo hanc rem, et ab hac re. Ol. Borrichius Anal. 22. Andr. Borrichius Append. 60. Vindic. L. L. 1. Cellar. C. P. 54.

* Abominabilis, abominanter, abominamentum, abominatio, apud veteres Romanos non occurrunt: at quo auctore singula probentur; de eo vide supra Sect. 1.

ABSENTARE i. e. absentem facere ablegare, Wegbringen, wegschaffen, falso suspectum: occurrit enim apud Petronium, cujus illa sunt in Satyrico: Absentemur, ait ille (Ascyltos), et dum illi balneum petunt, nos in turba exeamus. Vid. de hoc loco Borrich. Vind. p. 3.

+ Claudianus etiam 3. de Raptu Proserpinae v. 215. habet absentaverit: sed in quibusdam libris pro eo legitur amandaverit. Absentans tamen usus Silonius o. Epist. 13. extr. pro absens, Aussenbleibend; itemque Cyprianus, et alii, quos ad Sidonium notavit Savare.

ABSOLVTIO nomen etiam Latinis est judiciale notans Eine Lossprechung; ut adeo Theologis h‚c notione non sit proprium.

* Ceteroquin significat perfectionem, Die VollfŁhrung. Cic de Fin. 5. c. 14: Virtus rationis absolutio definitur.

Absolvere verbum similiter notione judiciali sumitur, quamvis non nisi cum adjunctione, numquam autem absolute v. g. absolvere aliquem improbitatis. peccatorum crimine, de peccatorum crimine, de praevaricatione. Ceteroquin notat etiam persicere.

ABSQVE i. e. sine aureae quidem et argenteae actatis scriptores habent; sed rarissime. In scriptis Ciceronis bis tantummodo se legere meminit Schwarzius ad Turs. p. 21. Borrich. Anal. 61. Cell. Antib. 97. seq. C. P. 173. Conf. Sect. 1. Absque.

ABSTARE et ABSISTERE v. g. procul longius Von ferne stehen, utrumque verbum elegans; sed hodie negligitur.

ABSTINENTIA virtus est qua temperamus nobis ab alienis: cui


page 785, image: s0441

opponitur rapacitas: CONTINENTIA est virtus, qu‚ ratio temperat adfectui, praesertim circa voluptates corporis, ac libidinem, quam Graeci vocant e)gkra/teian; cui contraria est a)kras1i/a, incontinentia: TEMPERANTIA genus est, ad omnium adfectuum moderationem pertinens. Gifan. Obs. 291. Valla Lib. 4. c. 41.

* Sed abstinentia et continentia a veteribus subinde confunduntur.

ABVSIVE Missbršuchlicher weise, Quintilianus Lib. 8. c. 6. Marcellus de Legatis 111. et Ammianus Lib. 24: praefer pro argumento, minus proprie; cum abusione; vocabuli usu inflexo; vocabuli usu mutato.

* Abusive rectius praefertur, quum docemus artiumque ac scientiarum tradimus disciplinas.

ABVSVS et ABVSIO falso suspecta nam ipse Cicero habet, itemque Vlpianus. Alii, praeeunte Vossio malunt pro eo, corruptela v. g. vindicare aliquam artem a corruptelis, Eine Kunst von dem Missbrauche befreyen. Borrich. Cogit. 39. Gunth. Lat. Rest. 12.

* Abusus autem, id quod probe notari velim, Ciceroni et Vlpiano notat non kata/xrhs1in vel corruptelam, Einen Misbrauch; sed a)po/xrhs1in, Eine Abnutzung. Vnde veteres ICti abusum proprie in iis constituunt, quae usu consumuntur, seu quorum usus in ipsa consumtione positus est. Abusio autem utrumque veteribus notat, et kata/xrhs1in et e)po/xrhein.

Cic, in Top. c. 3: Non debet mulier, cui vir bonorum suorum fructum legavit, cellis vinariis et oleariis plenis relictis, putare, id ad se pertinere. Vsus enim, non abusus legatus est, id est, non ut utendo consumat legatum. Vlpianus Lege 5. ß. 1. p. de usu fructu earum rerum, quae usu consumuntur; Si usus fructus sit legatus earum rerum, quae in abusu consistunt. Cic. de Orat. Abusio, quam catachresin vocant, ut quum minutum animum dicimus pro parvo. Item ad Herennium: Abusio est, quae verbo simili et propinquo pro certo et proprio abutitur, hoc modo; vires hominis breves sunt. Quintil. Lib. 3. c. 3: Per abusionem aliquid ponere. pro a)poxrh/s1ei autem occurrit apud Cic. ad Attic. L. 11. Ep. 22. ubi vini abusio ponitur pro vino, quod bibendo adsumitur.

* Etiam abuti Latinis non semper est male uti, Misbrauchen; sed similiter etiam uti et usu consumere, Verbrauchen, abnutzen, verzehren. Cic. de Nat. Deor.: Nos sagacitate canum ad utilitatem nostram abutimmur, id est, utimur. Pro Milone: Non abutemur, id est, non magnopere utemur, Interprete Coelio Secundo. Sic dicitur, omni vino abusi sumus, Der Wein ist ganz und gar verthan.

Abutimur iis, quae pereunt, ait Boetius in Top. Cic. ut, abutimur oleo, pane. Vtimur autem his, quae nobis utentibus permanent, ut praedio. dom???. Gocl. Obs. 97. Schor, Phras. p. 21.

ACCENSVS est minister publicus cives ad concionem acciens i. e. vocans: PRAECO autem vocans ad comitia.

Accensus significat apparitoris genus lautissimum. Erant enim apparitorum in numero Scribae, Accensi, Viatores, Praecones, Lictores, cet. Richt. ad Popmam p. 7.

ACCENTVS i. e. legitima pronuntiandi ratio qua syllaba vel attollitur, vel deprimitur: suntque numero tres, acutus, gravis, circumflexus; Grammaticorum quidem est, sed non heri aut nudius tertius ab iis fictum, utpote jam tum Quintiliano et Diomedi usurpatum. Cicero pro eo habet, vocis sonus.

* Mira, inquit Cicero cap. 17. Orat. extr., est quaedam natura vocis, cujus quidem e tribus omnino sonis, inflexo, acuto, gravi tanta sit et tam suavis varietas.

ACCESSVS est aditio seu appropinquatio v. g. solis accessus discessusque; maris accessus et recessus. ACCESSIO est plerumque quasi adjectio et incrementum seu augmentum. Cic. Offic. Lib. 3. Certum est, harum rerum accessione neque vitam meliorem fieri, neque decessione pejorem. Quamvis Cicero de Vnivers. cap. 12. etiam usurpet pro accessu.

ACCIDERE aliquid adversi CONTINGERE aliquid pulchri: EVENIRE utrumvis dicito. Clarus. Agroecius.

* Haec differentia tamen non est perpetua: nam accidere etiam de re grata usurpavit Cicero saepe numero v. g. Lib. 1. ad Attic. Ep. 5: Mihi omnia, quae jucunda ex humanitate alterius et moribus homini accidere possunt, ex illo accidebant. Id. pro Lege manilia cap. 9: Quod ei praeter spem acciderat. cet.

Deinde accidit etiam, quod fortuito atque ex improviso evenit: contingit, quod comitatur et subsequitur quasi praecedentium causarum eventus. Seneca: Scies, plura mala contingere nobis, quam accidere. Popma.

ACCOMMODARE pro mutuum dare Germ. Einem etwas borgen oder


page 787, image: s0442

leihen, improbat Voss. de Vit. Serm. Lib. 1. c. 34. p. 157. et Erasm. in Vall. 183. Sed ita tamen eo utuntur Curtius et Valerius Maximus.

Etiam cornificius ad herennium scribit, se aedes maximas amico cuidam ad nuptias accomodasse.

* Vsitate notat applicare, adjungere, adhibere. v. g. lateri accommodare ensem; accommodare orationem auribus multitudinis; accommodare testes ad crimen; se alicai accommodare, Eines Parthey nehmen, Sueton.

Peculiaris locutio est apud Ciceronem, accommodare alicui de hospitio, Einem ein Quartier verschassen.

ACCOMMODVS Adjectivum Poeticum in pros‚, appositus, accommodatus, consentaneus.

+ Si quod vocabulum pro Poetico venditamus; satis est, si w(s2 e)pi\ to\ polu\ a Poetis usurpetur, nec unum alterumve exemplum apud Prosaicos occurrens obverti debet: scimus enim, Poetica etiam a Prosaicis interdum adscisci.

ACCREDERE alicui aliquid Einem etwas anvertrauen, item accredere pro simplici credere, falso suspecta sunt. Est enim Lucretii Lib. 3. v. 870. Facile hoc accredere possis. Plaut. Asin. 5. 2. 4: Neque divini, neque humani quidquam mihi posthac accredas, si cet. Horat. Lib. 1. Ep. 15. v. 25:

Scribere de nobis, tibi nos accredere fas est.

Columella Lib. 1. c. 1.: Id videtur Siserna accredidisse.

ACCVMBERE Poetarum est ACCVBARE Oratorum, observante Buchlero et Ant. Schoro.

* Est tamen accumbere etiam Cornelii Nepotis, nec ipse Cicero hoc verbum reformidat.

ACCVSATIO inimicorum est INCVSAMVS et amicos v. g. Adversarius accusat tuam contumaciam. Incuso silentium, amice, tuum. Valla Lib. 6. c. 13.

Accusare est aliquem criminis in judicio reum facere, seu facti causam alicui tribuere: Incusare autem est mores alterius privatim reprehendere, vel de illata injuria querelas deferre.

* Saepe tamen haec confunduntur. Stallust. Iugurth. Vbi per socordiam vires, tempus, ingenium defluxere, naturae infirmitas accusatur. Tacitus: Intemperiem coeli incusantes.

Deferre nomen, est reum facere: id proprie sit ante accusationem.

ACERVARE v. g. plura undique acervare Viele Dinge hšufen, ein haufen Sachen vorbringen, Plinius et Quintilianus: usitatius cum Cicerone, Caesare, aliis pro eo dixeris, cumulare, accumulare, coacervare.

ACIES est oculi vel militum, vel ferri: ACVMEN ferri et mentis. Richt. ad Popm. 14.

ACINACES Ein Sebel: GAZA, Ein Schatz; SATRAPA, seu SATRAPES, ae, Ein Landehauptmann, ein Landdrost, PHALANX, Eine Schlachtordnung, et alia ejusmodi vocabula non pauca ex lingua Persica in Latinam commigrarunt; de quibus Guilielmus Burtonus in Lipsan. Ling. Pers. et s. Rev. I. H. a Seelen in Adnotatis ad hunc libellum.

+ Celticarum praeterea vocum tantus in Latina lingua comparet numerus, ut multi cogitatione illarum inducti Celticam Latinae linguae matrem esse opinarentur. Sibi Germanica lingua adserit vocabula frameae, quae hasta erat missilis, uri, tecti, heri ect. Essedum et carrus Gallicae originis sunt. Et haec et similia, ut ut ab exteris mutuata, sat bene se habent, et in optimis scriptoribus tamquam jus civitatis nacta occurrunt.

Sunt rursus inter peregrina alia in civitatem Romanam non recepta, nec nisi semel aut rarissime a classicis auctoribus usurpata, quae quidem facile apparet in oratione nitida et tersa vitari oportere. Mastruc‚, (medi‚ long‚) quae gausapen (medi‚ corrept‚) notet, Germ. Eine Madratze, ipse Tullius usus est, vocabulo Sardico petoritum (medi‚ brevi) carpenti sive currŻs pensilis in Gallia usitati nomen Gallicum est, hodie ibidem une carosse, nobis Eine Carrethe oder Kutsche, dictum: bardus, quod hominem stupidum, et mentis non satis compotem significat, ab Hispanis profectum. Haec et hujus genetis vocabula peregrinitatis vitio laborant, nec temere, nisi res sine istis Latine plane reddi non possit, in Latinum sermonem inferenda sunt. Si vero ita res habeat, ut illud ipsum, cui significando vox peregrina inventa est, Romanis fuerit incognitum, nec Latinum vocabulum suppetat, dubitatione omni remot‚, peregrinis utamur, sicut supra Sect. 1. ad calcem de Vocabulis novis pronuntiavimus.

ACTA et GESTA ita fere distinguuntur ut gesta sint in administratione magistratŻs, et in bello, et in rebus majoribus, ab rem publicam, vel ad plurimos spectantibus, ut gesta Alexandri M. Pompeji, Caesaris: Acta etiam


page 789, image: s0443

privatarum rerum, et minorum, et familiarum.

Acta erant res minores, quae in urbe fiebant, et in scripta redigebantur, ut acta SenatŻs, in quibus perscriptum erat, quidquid in senatu diceretur agereturque; et acta populi, quae et publica et urbana et kat) e)coxh\n acta appellantur, in quibus singulis diebus notabantur res populi, ut comitia, judicia publica, matrimonia, divortia, et alia plura: Gesta sunt res majores, quae domi et militiae geruntur, in ostentationem virtutis heroicae, nominisque mansuri gloriam.

Gesta semper sunt publica, et celebrantur: Acta possunt esse privata, quae codicillis et testamentis continentur; quo ipso tamen innuitur, publica et in luce omnium posita haud excludi.

+ Quam differentiam dum ad animum meum propius propono, haud ego intelligo, quid Erasmum induxerit, ut acta Apostolorum perperam dici, et pro eo gesta Apostolorum substitui mallet. Profecto quorum rebus nihil eorum convenit, quae in subigendis populis fecerunt heroes tot hominum innocentium sanguine madentes, quique nihil patrarunt, quod applausum orbis magnopere haberet, sed pro optimis factis malam gratiam plerumque inirent, eaque fere tolerarunt, quae quam proxime abessent ab extrema infamia: horum quidem suscepti pro Christi amplificanda gloria labores, curae et calamitates acta potius, quam gesta nuncupanda videntur.

* Praeterea etiam Poma. Gesta h‚c significatione, qu‚ nempe actis opponitur, Latinum esse negat. Sed quo minus ei adsentiamur, obstant loca bonorum scriptorum v. g. Cornelii 14. 1. 2: Obscuriora sunt ejus gesta pleraque. Quamvis id Vallae L. 4. c. 9. facile largiamur, multo dici elegantius pro eo res gestas.

ACTIO in personam est ACCVSATIO in crimen: PETITIO in rem: PERSEQVVTIO ad extraordinarias magistratuum cognitiones pertinet. Richt. ad Popm. 17.

ACTVARIVS non minus vulgatae quam probae notae est.

* Sunt autem Actuarii apud veteres scribae publici, a consiciendis actis sic appellati. Meminit eorum Suetonius, et partem officii illorum attingit Caesare c. 55. Vide et Legem 5 Cod. de Erogat. inilitaris annonae: et Eutropium Lib. 9. cap. 7: et Aurel. Victor. in Victorino Imp. sive uno ex 30. tyrannis.

AD Praepositio proprie de loco dicitur, ad quem tenditur. Notat praeterea

1. Vsque ad.

* Cic. Sophocles ad summam senectutem tragoedias fecit. Caes. Res est jam ad extremum deducta casum.

2. Circiter.

* Cic. Homines ad quindecim Curioni adsenserunt, nullum SCtum facienti.

Saepe sic sine casu ponitur. Caes. B. G. 2. 33. 5: Occisis ad hominum millibus quatuor, reliqui in oppidum rejecti sunt.

3. Circa

* Cic. Ad quae tempora te exspectem, facias me certiorem. Id. Ad diem adsunt, Id. Ad horam octavam praesto sunt.

4. Ad usus.

* Cic. Ad templum monumentumque pecuniam decrevere.

Ter. Canes ad venandum. Plin. L. 10. ep. 118. Prodesse ad perpetuam provinciae quitem.

Columella L 11. c. 2: Salices ad ligamina vitum praeparari possunt.

5. Apud.

* Cic. Ad urbem quum esset, audivit. Id. Ejus testis ad judicem fidem infirmabit. Id. Pugna navalis ad Tenedum. Id. Ad manus librum habere. Id. Ad Caesarem meam causam agas: Id. fuit ad me sane diu. Etiam apud Caesarem et Livium h‚c notione occurrit. Borrich. Cogit. 48.

6. Ad Personam.

* Cic. Quum Cato contra Sergium Galbam ad populum magna contentione dixisset.

It. Loqui ad populum.

7. Quod attinet ad.

* Cic. Impiger ad labores, fortis ad pericula, peritus ad usum et disciplinam, prudens ad consilia, felix ad casum fortunamque.

8. Ante.

* Cic Clodius abject‚ tog‚ se ad generi pedes abjecit. Plaut. Quis ad fores?

9. Adversus vel Contra.

* Cic Nisi desperatione rerum obduruisset animus ad dolorem novum. Id. Mirari licet, quae sint animadversa a Medicis herbarum genera, quae radicum, ad morsus bestiarum, ad oculorum morbos, ad vulnera.

10. Post.

* Cic. Nescio, quid intersit, utrum nunc veniam, an ad decem annos. Conf. in Parte Synt. Ad annum.



page 791, image: s0444

11. Secundum.

Cic. Omnia ad voluntatem loqui, nihil ad veritatem. Id. In loquendo multus et ineptus, ad summam impudentiam. Id. Si autem in itinere meo se opposuerit, ad tempus consilium capiam. Plin. Aqua multa in ea decoquitur, ad dimidias. Col. Mustum quam dulcissmum decoquitur ad tertiam, et decoctum defrutum, (medi‚ corrept‚,) vocatur. (Meet, dick-gesottener Wein.) Cic. Vt canerent ad tibiam clarorum virorum laudes. Id. Fabellas Latinas ad verbum de Graecis expressas.

12. Tempori prastituto inservit. Cic. Quando illa frumentum, quod debeat, ad diem non dedit. Idem Venias ad id tempus.

13. Eleganter inservit formulis Ad Summum, Ad Summam, Ad extremum.

* Attic. Ad summam: dic, M. Tulli, adsentiar Cn. Pompejo? Cic. Postea jam gemere, ad extremum vere loqui omnes et clamare coeperunt.

+ Ad eleganter interdum omittitur. Cic. L. 2. Verr. n. 129: Eximant unum aliquem diem, aut summum biduum ex mense.

14. Prope.

* Cic Verr. 5. c. 41: Ad latus alicujus sedere.

15. Versus.

* Caes. B. Gall. L. 1. c. 31. n. 2: Simulacrum victoriae, quod ante ad simulacrum Minervae pectabat, ad valvas se templi limenque convertisse constabat.

16. Prae.

* Cic Persuadent Mathematici, terram in medio mundi sitam ad universi coeli complexum quasi puncti instar obtinere.

Virum bonum et non illiteratum, sed nihil ad Persium.

17. Praeter.

* Cic. Ad reliquos labores etiam bane molestiam adsumo.

18. Eleganter etiam sumitur loco Pro v.g. Ad Asinos pabulum dare, Ad manus armillas proferre.

19. Ad postremum et Ad ultimum, Historicis sunt, quam Oratoribus, aptiora. Ad summum et Ad extremum, Oratoribus sunt, quam Historicis aptiora.

20. Notat etiam finem vel proopositum. v. g. Ad mortem deposcere. It. Ad hanc te amentiam natura peperit.

ADEQVARE Latini etiam usurpant pro Parem esse, v. g. Cic. Quae a me ipso effecta sunt, deorum vitam possint adaequare. Schor. Phras.

* Ceteroqui dicunt adaequare aliquid alicui v. g. adaequare urbem solo. Liv. L. 1 c. 29.

ADDITIO Ciceronem ajunt quidam habere; quo loco? non indicant. Habet tamen Quintilianus L. 9. c. 3. et Priscianus L. 14. p. 974: Conformis, inquit, etiam receptis est, ut sunt editio, proditio, redditio. Cell. C. P. 430. Cicero et alii pro eo frequentant, additamentum, incrementum, accessio.

ADEO notat

1. Epiphonema. Liv. Adeo quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat.

2. Vero. Cic. Id adeo ex ipso S. C. cognoscite.

3. Immo vero: praecedente Atque. Cic. Atque adeo hoc mihi concedendum est magis.

4. Immo: praecedente Atque. Cic. Posco, atque adeo flagito.

5. Ita. Tam. Cic. Adeone hospes hujus urbis, adeo ignarus es, ut haec nescias? Comici heic interdum subjiciunt Quasi. Ter. Heaut. 5. 1.

Gaudere adeo coepit, quasi qui cupiunt nuptias.

6. Tantum abest: sequente Non. Curt. Adeo ipse non violavit, ut summam adbibuerit curam, ne quis captive corpori illuderet.

7. Tam diu, apud Comicos. Plaut. Marc. 3. 4: Quanto te satius est rus aliquo abire, ibi esse, ibi vivere adeo, dum illius te cupiditas atque amor missum facit.

ADGREDIMVR de longinquo ADORIMVR ex insidiis et e proximo:

* Haec differentia ex linguae indole saltem tecta est, et a veteribus plerumque, sed non semper observatur.

ADHVC notat

1. Tempus Praeteritum.

* Cic Vnam adhuc a te epistolam acceperam. Id. Me adhuc non legisse, turpe est.

+ Interdum etiam tempus praesens. Cic. Est adhuc non Verres, sed Q. Mutius.

2. Praeterea.

* Cic. Nisi si quid adhuc forte vultis.

Cicero h‚c notione rarissime frequentat: multo quippe libentius usurpat Praeterea.

ADIVVARE pro prodesse falso suspectum: habet enim Cicero multis locis v. g. L. 2. Offic. Sed tamen si cui haec suppetunt, adjuvant aliquantum ad cetera. Item Caesar L. 4. B. Gall.


page 793, image: s0445

Quam ad rem multum adjuvat. Vorst de Lat. Falso Susp. 160.

ADMODVM notat

1. Satis. Valde. Cic. Pauci admodum familiares.

2. Omnino. Plane. Prorsus.

* Cic Me admodum puero: Quum admodum adhuc puer essem. Id. Nam plane quidem perfectum, et cui nihil admodum desit, Demosthenem facile dixieris. Id. Curio litterarum admodum nihil sciebat.

3. Praecise.

* Curt. L. 4. c. 24: In laevo cornu Bactriani ibant equites mille admodum i. e. non amplius mille. Iustin. L. 7. c. 2: Post menses admodum septem i. e. non plures; quam septem Liv. L. 43: Legati ex Macedonia exacto admodum mense Februario redierunt. V. Freinshem. Ind. in Curt. et Flor.

4. In responsionibus adfirmativis, Comicorum est. Ter. Advenis modo? Pa. Admodum. Germ. Ia, ja, allererst.

5. Notat etiam Circiter v. g. Mille admodum, Vngefehr tausend. Exempla ejus sunt frequentia ap. Iustinum, Curtium et Florum.

ADNVNTIAMVS laeta v. g. adnuntio vobis gaudium magnum DENVNTIAMVS minas ac tristia, et quidem cum importunitate v. g. denumntiare aicui mortem, bellum, poenam, Einem den Tod, Den Krieg, die Strafe ankŁndigen; RENVNTIAMVS incognita v. g. mihi renuntiatum est, Man hat mir sagen wollen: ENVNTIAMVS, quae occulte ab aliis tractantur: OBNVNTIARE autem proprie dicebantur Augures, quum aliquid mali ominis scaevumque vidissent, quo comitia impedirent; nam obnuntiatione fiebat dies nefastus, et comitialis esse desinebat.

ADOLESCENS vocatur qui annos pueritiae reliqui: IVVENIS autem, qui adolescentis excessit aetatem, quoad incipiat inter seniores numerari; ut tradit Marcellus Ictus: cui adstipulatur Varro, qui quinque gradŻs aetatis aequabiliter putat esse divisos, unumquemque scilicet, praeter extremum, in annos quindecim, et primo gradu usque ad annum quintum decimum Pueros dicos, quod sint puri, id est, impubes; secundo ad tricesimum annum Adolescentes, ad adolescendo sic nominatos; in tertio gradu qui erant usque ad quinque et quadraginta annos, Iuvenes appellatos, eo quod rempublicam in re militari posent juvare; in quarto autem usque ad sexagesimum annum Seniores esse vocitatos, quod tunc primo corpus senescere incipiat; inde usque ad sinem vitae uniuscujusque quintum gradum factum, in quo qui essent, Senes appellatos, quod e‚ aetate corpus senio laboraret.

+ Etiam u(pokoristiko\n Adolescentulus ap. Sallust. Catil. 49. 2. forte per contemtum dicitur de Caesare, qui tamen tum 36. ciriciter annos natus erat.

* Sed Oratores et Historici promiscue nominant adolescentes et juvenes intra annum vicesimum et quadragesimum.

Hodie citra antiquitatis suffragium aliter adolescentis nomen usurpatur, nimirum de ea aetate, quae anno incipit 13. et desinit 20. ex quo juvenis appellatur. Popma.

ADOLESCENTIARI Nach Art junger Leute muthwillig seyn, oder Kšlbern, falso suspectum: habet enim Varro apud Nonium cap. 2. n. 25. Borrich. Cogit. 39. Cell. C. P. 54.

Vsitatius dixeris, adolescentum more agere; juveniliter exsultare; juveniliter et petulanter agere; luxuriari; Gr. neani/zein.

+ Horatius Art. Poet. v. 246. habet juvenari; quod tamen apud illum notat juveniliter loqui.

* Quintilianus autem L. 2. c. 2. et Laberius apud Nonium c. 2. n. 46. pro eo habet ado escenturio.

ADOPTATIO Die Annehmung an Kindes statt, Plinius, Gellius et Tertullianus; quamvis Plinii locus Cellario suspectus sit, nec sine mendi suspicione videatur: praeferendum ergo, adoptio v. g. Quintil. Lib. 3. c. 6. dare in adoptionem alicui silium; Plin. Lib. 5. Ep. 8. avunculus meus, idempque per adoptionem pater. Borrich. Cogit. 39. Cell. C. P. 174.

Proprie autem adoptio de iis dicebatur, quorum patres adhuc viverent: nam arrogatio dicebatur, quum adoptarentur, qui parentum suorum morte patres familias effecti essent. Et fiebat auidem adoptio privatim; arrogatio publice. Vide Torrent. ad Sueton. Aug. c. 64. item Chr. Coler. Parerg. c. 7.

* Hanc tamen differentiam non semper observant Oratores et Historici, apud quos adoptionis nomen est generale.

ADOPTIVVS FILIVS Angenommen an Kindes statt, Gellius Lib. 5.


page 795, image: s0446

c. 19.; quin et Ajectivum sine hac adjunctione usurpat ipse Cicero pro Domo cap. 13: elegantius tamen a Cicerone pro Sext. Rosc. ejusmodi adoptivus filius, dicitur judicio et voluntate filius. Vellejus Lib. 2. cap. 104. n. 1. habet filius adoptatus.

ADQVIESCERE kat) e)ufhmis1mo\n pro mori Cornelius in vita Hannibalis cap. ult. Sic inquit, vir fortissimus, multis variisque persunctus laboribus, anno adquievit septuagesimo. Vbi quidem significanter adquiescere dictum videtur de morte vitam laboriosam secut‚: ut est in Indice Boecleriano. Etiam Sponius Miscell. Erudit. Antiq. p. 171. ex lapide Lugdunensi:

IVLIA ADEPTA HIC ADQVIESCIT.

Ita sepulti non raro quiescere dicuntur: et ipsa mors quies appellatur.

* Nam adquiesere notat ceteroquin

1. Placide obdormiscere v. g. Curt. 8. 6. 27. mero ac vigiliis gravis adquievit. Item Recreare se v. g. Adquiescere a lassitudine.

Praeterea etiam

2. Contentum esse, nec quid amplius movere aut quaerere, Sich zu Frieden stellen v. g. in alicujus caritate adquiescere, Cic.; uno solatio adquiescere, Suet.; blandae spei adquiescere, Sen.

3. Aliquando est oblectari v. g. Cic. in tuis oculis, in tuo ore vultuque adquiesco; Suet. his maxime adquiescebat.

4. Citerioris aevi scriptoribus notat etiam consentire vel adsentiri. Hieron. L. 2. adv. Ioviniam. volentibus eam amicis aut in jumentum aut in vehiculum tollere, non adquievit.

ADSCISCERE Latine etiam significat arrogare v. g. Liv. Lib. 33. c. 21: ad. Sciscere sibi nomen Regium. Cic. Lib. 1. de Orat. n. 87: Ipsae vero praecepta sic illudere solebat. ut ostenderet, non modo eos illius expertes esse prudentiae, quam sibi adsciscerent, sed ne hanc quidem ipsam dicendi rationem ac viam nosse.

AESENTIO et ADSENTIOR utrumque sed Adsentior multo usitatius est.

+ Praeter exempla illa, quae in Fabro adferuntur pro stabiliendo tw=| adsentio, illud etiam Plinii L. 2. Ep. 11. tenendum est: Adsenserunt Consules designati.

ADSEQVI etiam notat incurrere in rem quam minime velis. Cic. Lib. 2. de Orat. n. 101: Dum Inertiae vituperationem, quae major est, contemnunt, adsequuntur etiam illam, quam magis ipsi fugiunt, tarditatis.

ADSERERE pro adseverare immerito damnatur: nam ita locuti sunt non solum argente‚ aetate Iustinus, Palladius, Quintilianus, Tacitus, Seneca, sed aure‚ etiam aetate Cato; quamvis hujus locus non fine mendi suspicione sit. Sciopp. Infam. Famm. 221. et de Stil. Hist. 143. Ol. borrichii Cogit. 303. Anal. 8. Cell. C. P. 104.

+ Andr. Borrichius Vind. L. L. 18. ex Quintiliano et Varrone; et Append. 17. ex Seneca et Caesare it probatum: sed Cellarius in Discussione Append. 27. de Caesaris et Varronis testimoniis quaedam excipit, quae non omnino nullius sunt momenti.

* Adserere autem sine controversia bene se habet, et aureae aetatis est

1. Pro in meliorem vitae conditionem et statum transferre; ut adserere se in libertatem.

2. Pro vindicare sibi aliquid, ex alterius injusta possessione ereptum: ut adserere sibi aliquid, Sich etwas anmassen.

ADSERER vel, ut aure‚ aetate dixerunt, ADSEVERARE plus est, quam ADFIRMARE. Adserere et Adseverare est rem, ut certissimam, etiam atque etiam adfirmare, et inter probationes admiscere vim animi motumque, Graece diabebaiou=sqai, diori/zesqai: adfirmo est ajo, Graece a)po/fhmi. Cic. ad Attic. Omni tibi adseveratione adfirmo. Goclen. Obs. 322.

ADSERTIO pro adseveratione semel tantum occurrit in Cicerone Lib. 1. Acad. cap. 12. quamvis locus non sine mendi suspicione sit: nam Stephanus et Lambinus legunt ibi adsensio. Occurrit tamen h‚c notione etiam in Plin. Lib. 10. Epist. 72.

* Pro vindicatione, qu‚ in libertatem adserimur, sine controversia recte se habet, et in Cicerone, Quintiliano et aliis occurrit.

ADSIGNARE Latinis est

1. Imputare, causam alicui adscribere v. g. Cic. Hoc nostris occupationibus adsignare debetis. Id. Nec vero id hominitum quisquam, sed tempori adsignandum putavit. Id. Haec si minus apta videntur huic sermoni, Attico adsigna.

2. Locum etiam habet in agris divendendis vel distribuendis v.g. Cic. Phil. 2. c. 17: Duo millia jugerum campi Leonitini Sext. Clodio Rhetori adsignasti, et quidem immunia. Pro Lege Agrar. c. 6: Adsignare colonis agros.



page 797, image: s0447

3. Vsitate autem et in genere. notat attribuere v. g. suum cuique locum adsignare. Plin. Lib. 10. c. 50: Natura avibus coelum adsignavit.

ADSPECTVS vocabulo Cicero eum sensum semper significavit quem recentiores visum appellarunt v. g. adspectus miserabilis, Ein klšglicher Anblick; adspectum hominum lucemque vitare; in adspectum lucemque aliquid proferre; e litteris tuis primo adspectu hanc voluptatem cepi; omnes res, quae sub adspectum veniunt. Nimirum Schorus de Phras. sic pronuntiat.

Sed non satis distincte loquitur Schorus. Primumm enim, quaeritur, quos per recentiores intelligat? Nempe intelligere per illos heic non potest alios, nisi argenteae aetatis scriptores. Nunc autem, quatenus visus notionem adspectŻs seu apparitionis, Germ. Eines Anblicks, sustinet, id est, quatenus Passive sumitur, falsum est, apud ejusmodi recentiores modo ita dici: occurrit enim h‚c notione etiam apud Virgilium Lib. 5. Aeneid. v. 9.: Obstupuit visu Aeneas. Quatenus autem visus notat potentiam seu facultatem videndi, occurrit quidem tantummodo apud argenteae aetatis scriptores: sed h‚c notione cum adspectu nihil habet commercii.

ADSPICERE pro suspicere existimare v. g. pro felici aliquem adspicere, Seneca habet. Vorst. de Lat. Falso Susp. 131.

ADSPIRARE si intransitive sumitur, non solum significat vehementer contendo, concupisco v. g. adspirare ad virtutem, ad laudem, ad gloriam, ad eruditionem; sed etiam accedo aut pervenio ad aliquid v. g. Cic. Omnes aditus tuos interclusi, ut ad me adspirare non possis. Item, Nemo ad alienam causam, invitis iis, quorum negotium est, accedere aut adspirare debet. Item, Magno se praedicat auxilio fuisse, quia paullulum in rebus difficillimis adspiravit. Item, Mense Februario adspiravit in curiam. Item, Ex bellica laude adspirare ad Africanum nemo potest. Item Sed haec ad eam laudem, quam quaerimus, adspirare non possunt. Schor. de Phras.

* Porro intransitive significat, quum ponitur

1. Pro adflare v. g. Catull. Lenius adspirans aura venit.

2. Pro favere, et prosperos largiri successus. Virg. Adspirat primo fortuna labori.

Sed hae duae posteriores notiones, formaeque intransitivae fere Poetarum sunt.

Vnus, quod quidem constat, Quintilianus transitive usurpat, in Prooem. Lib. 4. dicens, Adspirare ingenium alicui i. e. impertire.

ADSVMO Latinis subinde significat arrogo vel tribuo v. g. Cic. Si id mihi adsumo, videor id meo jure quodammodo vindicare. Item, Quod alteri detrahat, sibi adsumat. Item, Adhibita est ars quaedam extrinsecus ex alio genere quodam, quod sibi totum Philosophi adsumunt. Liv. L. 1. c. 54: In eo sibi praecipuam prudentiam adsumere.

* Vsitate adsumo idem est, quod adjungo v. g. Cic. 7. Fam. Ep. 26: Noctis aliquantum ad scribendum adsumere. Liv. L. 2. c. 22: Adsumere aliquem in societatem.

ADVENIRE dicitur qui jam in propinquo est, et ADVENISSE, qui jam adest. ADVENTAT, qui longius abest in itinere; nec is ADVENTASSE dicitur, quum pervenerit. Vxor advenienti marito occurrit ad limen; adventanti non occurrit, nisi id fiat in ipso itinere. Valla Lib. 5. c. 10.

ADVENTICIA bona quae aliunde, quam ex re partris obveniunt: PROFECTICIA contra ex re patris sunt. Popma.

ADVERSARIA orum, indices sunt seu commentarii, in quos memoriae caus‚ res adnotantur seu conjiciuntur, Verzeichnisse, Protocolle; TABVLAE seu CODICILLI, in quibus res explicantur ordine competenti, Gerichts-Handels-BŁcher, gerichtliche Vrkunden. Conf. supra Sect. 1. Protocolla.

ADVERSIO Die Anmerkung, die Beobachtung, Borrichio Cogi. 273. perperam suspectum. Cicero enim hoc vocabulum habet pro Archia cap. 7: et quidquid in aliis atque aliis codicibus MSS. legi dicitur; animi adversio istic loci est aptissimum. Atque ita etiam ibi legendum esse, Gruterus et Passeratius contendunt.

+ Nisi deficeret auctoritas MSS. ait Kappius ad Iens. 2, mallem ego, quod ad contextum et continuationem sermonis, animi remissio, maxime quum hoc ipso sensu Tullius hanc dictionem usurpaverit L. 9. Fam. Ep. 24. et secundum ord. Siber. L. 13. Ep. 9: Nec id ad voluptatem refero, sed ad communitatem vitae atque victŻs, remissionemque animorum, quae maxime sermone efficitur familiari. Pari ratione Plinius Lib. 4. Ep. 3.


page 799, image: s0448

n. 1: Quod sanctitate, inquit, quod auctoritate, aetate quoque princeps civitatis, est quidem venerabile et pulchrum: ego tamen te vel magis in remissionibus miror, Atque heic Clara. Cellarins remissiones recte interpretatur studia minus severa. Suffragatur Tacitus Agricol‚ 9. 3: Iam vero tempora curarum remissionumque diversa. Sed nolo in re, nemini ignot‚, cumulandis exemplis longior esse.

Borrichio insuper opponi potest inter Patres eruditissimus Tertullianus adv. Marcion. 2. 13: Vt malum erupit, atque inde jam coepit bonitas Dei cum adversario agere, illud quoque negotium eadem illa justitia Dei nacta est jam secundum adversionem dirigendae bonitatis.

ADVERSITAS Die Widerwšrtigkeit, Plinius Major; praeter quem an quisquam alius, non constat: praeferendum, res adversae, adflictae, asperae, turbidae, turbulentae, gravis fortuna, res anceps et dubia, casus adversi, infortunium. Voss. de Vit. 366. Borrich. Cogit. 40. Cell. Antib. 100. C. P. 159.

ADVERSVS et ADVERSVM sumitur bifariam

1. Sensu amico pro erga, vel apud.

* Cic. Pietas et justitia adversus deos. Id. Adhibenda est reverentia quaedam adversus homines. Terent. Amndr. A. I. Sc. 1. v. 15: Id gratum fuisse adversum te, habeo gratiam. Id. Andr. A. I. Sc. 5. v. 31: Sed nunc peropus est, aut hunc cum ipsa, aut me aliquid de illa adversumm hunc loqui i. e. quod hunc vel ad hunc, Gegen ihn. Brut. ad Cic. Ep. 16: Adversus Regem istae sunt preces, Vor einem KŲnige.

Interdum etiam ponitur pro ad. v.g. Adversus ea Consul respondit.

2. Sensu inimico pro contra. Terent. Heaut. A. 4. Sc. 1. v. 10: Adversus edictum alienjus facere.

ADVERSVS refertur ad personam tantum: CONTRA ad locum et personam, ut volunt Grammatici; quum tamen adversus interdum etiam ad locum referatur. Liv. Lib. 47: Adversus viam, qu‚ in Capitolium adscenditur.

Sed quum ad personam referuntur, hoc differunt, quod adversus levius est, quam contra. Nam contra, inimicitias, dissidia, et nocendi voluntatem semper ostendit: adversus etiam cum bona voluntate est; uti in proxime praecedenti loco dictum. Conf. Popma ed. Giess. 1660. pag. 21. seq.

ADVLOR quando inservio quoquo modo, vel voce, vel gestu, ut favorem emerear. BLANDIOR proprie ad tactum pertinet, kataxrhstikw=s2 transfertur ad alios sensus, etiam ad animum. Ita palpamus manibus, dum blandimur equis; et palpum obtrudit ille, qui blandiendo fallit. Ita etiam blanditur infans matri lactanti, et nobis ipsi blandimur, ut Plinius loquitur Lib. 8. Ep. 2. ADSENTOR, quum studiose, et conciliandae alicujus utilitatis grati‚ effusius, et plerumque falso quempiam laudo.

* Adsentari non cadit in animalia: canes autem dicuntur blandiri et adulari. Valla L. 5. c. 66.

ADVLTERATVS Geschšndet, verfšlscht, Plinius et Suetonius: Cicero pro eo, fucatus, fucosus, fallax, adulterinus.

* Suetonius adulterata mulier; pro quo Cicero, stuprata mulier.

Verbum adulterare et adulterari significat adulterium committere, adulteriis studere, it. active et transitive stuprare v. g. Adulterare aliquam; quae notio Suetonio perquam familiaris est; it. per Metaphoram corrumpere et rei suam adimere sinceritatem v.g. judicium adulterare; pecuniam adulterare.

ADVNARE Vereinigen, Palladius, argenteae aetatis scriptor.

+ Locus Plinii, qui pro eo adducitur, non sine mendi suspicione est.

* Participio adunatus Iustinus insigniter delectatur, creberrimeque id usurpat, praeterque hunc Sext. Aurel. Victor, Tertullianus, Apulejus, Lactantius; adunatio Cyprianus habet; coadunare Dictys Cretensis; unare Tertullianus; unatus Participium Apulejus, Arnobius, Lactantius, Seneca.

Cicero pro adunare dicit jungere; conjungere; in unum locum congregare; in unum redigere; in unum locum conferre; et pro adunatus, conjunctus; et pro adunation, conjunctio. Borrich. Cogit. 40. 42. Cell. C. P. 107. et 159.

AEGER et [] animo et corpore laborat: AEGROTVS corpore tantum.

* Terentius aegrotum animum saepe dicit. Apud alios auctores id rarius invenias. Goclen. Obs. 322. Quod Terentianum tamen differentiae nostrae non obstat: differunt enim ita vocabula, si simpliciter et sine adjunctione ponuntur. Confer, quae infra dicimus ad locum: Spectamus natura.

AEGRITVDO de corpore minus recte dici, quidam putant. Ciceroni quidem aegritudo est tantum animi, non corporis: postea vero non solum de animo, verum etiam


page 801, image: s0449

de corpore usurpatum est. Nominatim de corpore usurpant Curtius, Columella, P. Mela, Plinius, Tacitus, Florus, Sulpicius, alii.

Aegrotationem et Aegritudinem Cicero ipse distinxit Tuscul. 4: Sed proprie ut aegrotatio in corpore; sic aegritudo in animo nomen habet. Ibidem: Praeclare nostri molestiam, sollicitudinem, angorem, propter similitudinem corporum aegrorum aegritudinem nominaverunt.

* Idem tamen eodem libro, itemque Terentius in Audria et Heautontim. dixit aegrotationes animi; ut Horatius: Quo me aegrotare putas animi vitio. Quod tamen differentiae nihil obstat: differentia enim vocabulorum, quam inculcamus. spectanda est, quum simpliciter et sine epithetis nomina ponuntur. Conf. infra Spectamus natur‚. Popma ed. Giess. 1660. p. 27. Schor. de Rat. doc. et disc. L. L. et Gr. 50. Obs. 11. et Thes. Cic. 29. Goclen. L. 1. Observ. 322. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 119. Cell. Antib. 105. C. P. 159. Kappius ad Iensium 3. Andreas Borrichius Append. 641.

AEMVLATIO habet imitandi studium, sed fere cum invidia, et cum malitiae operatione: IMITATIO et livorem et invidiam non admittit. Popma.

* Aemulatio etiam paris est; Imitatio sequioris. Cellar. ad Plin. L. 1. Ep. 2. n. 3.

AEQVARI Latinis interdum idem est, quod comparari, conferri inter se, v. gr. Cic. Aequari et conferri cum aliquo. It. Inter quos posset excellere, cum iis se patiebatur aequari. It. Omnium scelera, si in unum locum conferantur, vix cum hujus parv‚ parte aequari conferrique possunt. Schor. Phraf.

* Ceteroquin aequare, notat

1. Exaequare, complanare v. g. Aequare aream; aequare solo urbes, domos, turres.

2. Parem rationem facere sub eamdem rationem vocare v. g. aequare vela i. e. sinistrum et dextrum velum aequaliter tendere. Virg. Lib. 5. Aen. v. 419;

Aequemus pugnas: Erycis tibi terga remitto.

i.e. pugnam faciamus parem, paribus armis pugnemus, aequos induamus caestŻs: Erycis caestibus et jure meo cedo.

AEQVILIBRITAS Die Balance, nomen, quod Cicero primus finxit, ad exprimendam Graecorum i)s1onomi/an. Lib. 1. Nat. Deor. c. 39.

Seneca et Gellius pro eo habent aequilibrium.

* Adjectivum aequilibris, e, penult. product‚, Gleichwichtig, habet Vitruvius Lib. 5. c. 12.

AERVMNA i. e. labores onerosi, Die MŁhseligkeit, damnatur a Quintiliano: sed auctoritas Ciceronis major est, qui saepe hoc vocabulo utitur, atque inde aerumnosus, et aerumnosissimus facit.

* Aerumnabilis Adjectivum, notans idem, quod Aerumnosus, aerumnis expositus, occurrit apud Lucretium et Apulejum, inque obsoletis habendum videtur.

AETERNABILIS i. e. aeternus, aeternum durans, falso suspectum Cellario C. P. 293. Habet enim non tantum Codex Theodosianus, sed etiam Accius. Christian. Falsterus Suppl. 17.

* Aeternalis Tertullianus, Venant. Fortunatur et non nullae antiquae inscriptiones habent; quo de Sect. 1.

AEVITAS atis, Varro, Cicero, Gellius ex XII. Tabb.: usitate tamen dixeris pro eo, aevum.

* Adjectivum aeviternus, idem Varro apud Priscianum: usitatius pro eo aeternus.

AFFABILITER Gellius et Macrobius: Cicero pro eo, comiter, benigne.

* Affabilis autem, et Affabilitas, Cicero habet.

AFFECTATIO i. e. kakozhli/a, infelix aemulatio, Das gezwungene Wesen, oder die Aefferey, womit man sich vermeynt beliebt zu machen, Plinius Maj. Lib. 11. c. 37, Quintilianus, Suetonius, Senca et Tertullianus: Cicero pro eo habet, concinnitatis alicujus consectatio; alicujus rei immoderatum studium; nimie diligentia; munditia odiosa et exquisita nimis; delectationis aucupium; prout argumentum feret.

+ Descendit affectatio a Verbo affectare, quatenus significat cupide et anxie aliquid appetere v. g. affectare regnum, divinitatem, laudem oratoris.

AFFECTIO vix admittetur a non nullis pro nostro Affection: neque tamen negari possit, quin talis sit illius verbalis usus apud Plinium Lib. 8. Hist. Nat. c. 54. Tacitum, et Instit. Lib. 3. Tit. 1. ß. 3. aliosque sequioris aetatis.

* Cave tamen, dicas affectionem alicujus habere, Bey einem in Affection stehen; pro quo Latini habet esse in amore alicujus, diligi ab aliquo, amorem sibi conciliare ab aliquo, carum et acceptum esse alicui.



page 803, image: s0450

Germanicum autem nostrum Affection, Latinis rectius dicitur amor, benevolentia, studium, pietas, voluntas prolixa in aliquem, applicatio animi cum quodam sensu amandi. Cic. Lael. cap. 8, vel aliter pro argumento.

* Affectio fere est indoles, s. natura v. g. caeli affectio, animi affectio.

AFFECTVS Latinis interdum pro eo, quod jam maturuit, quod jam ad a)kmh\n pervenit, vel quod eo deductum est, unde non datur regressus, v. g. Cic. Bellum affectum videmus, et, vere ut dicam, paene confectum. It. Affect‚ jam prope aestate (da es bald mitten im Sommer ist) uvas a sole mitescere, tempus est. Hiems affecta apud Sil. Ital. 15. v. 502. id notat, quod Germanice dicunt, Wenns mitten im Winter ist. Tu, quae offecta habes, ea perfice, Bist du Łber den Hund gekommen, so kommst du ja noch wohl Łber den Schwanz; Da du nun so weit gekommen bist, so mache es vollends fertig.

* Ceteroquin hoc Participium vario significatu Adjectivi naturam induit v. g. opes l. res affectae i. e. attritae, debilitatae; animus affectus i. e. sollicitus; homo male, graviter affectus i. e. aegrotus; affectus febri, molesti‚, honore, praemio, beneficia, ignaminia, injuri‚, supplicio, morte, cet.

AFFECTVS Substantive pro cupiditate, grati‚, studio, odio, aut quovis vitioso animi motu seu perturbatione, reprehendit Scioppius Infam. Fam. 6. 8. et de Stil. Hist. 151; quamvis apud Senecam et posteriores reperiri non neget. Habet autem tali significatu vel ipse Ovidius, et Quintilianus, immo etiam Plinius L. 9. Ep. 13. et Lib. 10. Ep. 13. Vorst. Lat. Mer. Susp. 120. Borrich. Cogitat. 286. seq.

* Pro natur‚ et indole seu habitu, est ipsius etiam Ciceronis, Tusc. Quaest. L. 5. c. 6. qui affectum animi dicit. Celsus ad corpus etiam refert L. 1. Praef. et de corporis affectu loquitur.

AFFICTICIVS Angedichtet, hinzu gethan v.g. afficticium ad villam leporarium, Ein Thiergarten, der beym Landgute angeleget ist, inter a/pac lego/mena referendum, occurrens apud Varronem: Cicero pro eo, commenticius, fictus, vel pro argumento Varronis institutus v. gr. institutum advillam leporarium. Cell. C. P. 116.

* Leporarium, Ein Thiergarten, in quo non lepores solum, sed et aliae ferae pascuntur.

Affingere v. g. affingere alicui falsam laudem; abdere et affingere rumoribus, Das Geschrey grosser machen, Cicero et Caesar habent: unde Participium affictus apud eumdem Ciceronem.

AFFINITAS est diversarum cognationum per nuptias sponsaliave copulatio, et AFFINES sunt mariti et uxoris cognati, dicti ab eo, quod duae cognationes, quae diversae inter se sunt, per nuptias copulantur, et altera ad alterius cognationis finem accedit, ut cognati uxoris sint affines mariti, ac mariti cognati uxoris affines; quorum nomina fere haec sunt, socer, socrus, gener, nurus, noverca, vitricus, privignus, privigna, et alii ulteriores. COGNATIO autem est naturalis per feminas conjunctio, et COGNATI sunt, qui per feminas conjunguntur, ut frater ex eadem matre tantum natus, avunculus, ceterique. AGNATIO est naturalis per communem patrem et genitorem conjunctio, et AGNATI sunt, qui per genitorem conjunguntur, ut frater ab eodem patre genitus, patruus, patruelis, ceterique: quamvis sub his etiam cognati continentur, ut patruus, agnatus et cognatus dicitur: matris vero frater, id est, avunculus, cognatus tantum, non agnatus. PROPINQVITAS est commune vinculum, quod jure sanguinis contingit, et PROPINQVI dicuntur, inter quos aliqua sanguinis conjunctio est. Conf. paullo post voc. Agnati.

Itaque proximus gradus est cognatio et agnatio; deinde Affinitas; tum propinquitas. Popma.

AFFINITATEM a similibus ita distinguas: NECESSARII dicuntur ii, quibus carere non possumus; FAMILIARES, qui multum nobiscum sunt.

Fit autem NECESSITAS sive NECESSITVDO officiis: AFFINITAS matrimonio: CONSANGVINITAS, AGNATIO et COGNATIO ex sanguine, genere et stirpe e‚dem: PROPINQVITAS ex quaeumque sanguinis conjunctione: GENTILITAS ex familia hominum ingenuorum ejusdem nominis, agnationis vinculo quamvis disjunctorum, vel sol‚ etiam nominis societate gaudentium.

* Necessitas et Necessitudo subinde respicit etiam vinculum consanguinitatis.

AFFLICTATIO Angst, Trubsal, vocabulum Ciceronis fere neglectum;


page 805, image: s0451

quum tamen similiter, ut afflictio, ab eo usurpetur.

+ Afflictio est ab affligo; afflictatio a Frequentativo afflicto: ut adeo afflictatio plus aliquid videatur notare, quem afflictio.

AFFLIGERE proprie est demoliri, et humi prosternere, quasi cum flictu sive sono ad terram dare, Niederreissen, mit Gewalt darnieder werfen.

* Cic. Statuam illius deturbant, affligunt, comminuunt. Domum alicujus affligere. Adolescentiam plenam spei maximae perculisse atque afflixisse videamini. Sueton. Aug. c. 96: Contractis ad Bonomam Triumvirorum copiis, aquila tentorio ejus supersedens duos cervos hinc et inde infestantes afflixit et ad terram dedit. Plaut. Pers. A. 5. Sc. 2. v. 15: Affligam te ad terram, scelus.

Vsitatius sumitur tamen sensu translato pro perturbatione et dolore assicere. v. g. Cic. Perturbationes animos affligunt. Pompejus ipse se afflixit. Mors Scaevolae afflixit cives omnes.

AGER locus in rure, qui colitur, et fructum facit, Ein StŁck Landes, das man beackert: CAMPVS evidentioribus terminis suis continetur, et datur etiam in media urbe, Ein ganz abgesondertes StŁck Ackers, oder ein weiter Platz in der Stadt: AREA locus vacuus, ubi inaedificari potest, Eine wŁste, unbebauete Stelle; vel agri aliquis tractus, ubi frumentum demessum, Ein StŁck Acker, welches abgeerndtet ist: FVNDVS, in quo fundatur vel stabilitur patrimonium, Ein GrundstŁcke, ein eigenthŁmlich Gut.

* Popma ed. Giess. 1660. p. 30. ita distinguit: Ager, inquit, est locus sine aedificio, qui culturae et fructuum caus‚ habetur, sive campus sit, sive vinea, sive aliud: Fundus integra possessio est, agrumque cum aedificio et villa continet.

AGERE, FACERE, GERERE hŰc proprie differunt, quod agere et corporis, et vocis, et mentis agitatum comprehendit; facere tantum refertur ad opera, quae corpore efficimus; gerere est muneris et oneris.

* Ita agit is, cujus post actionem opus non exstat, ut actor, saltator, cantor, orator in cathedra, commentator, qui de aliquo argumento pluribus agit; facit is, cujus opus remanet, ut scriptor, statuarius, pictor et alii mechanici; gerit fasces, sceptrum, res varias Dux et Magistratus, aut Curator. Potest ergo aliquis facere, et non agere: ut Poeta facit fabulam, non agit; contra actor agit, et non facit: contra imperator, qui dicitur res gerere, in eo neque agit, neque facit, sed gerit i. e. sustinet. Popma ed. Giess. 1660. p. 32. 33. Varro de L. L. 5.

Neque tamen ubique hoc discriminis satis custoditur.

Agere etiam adhibetur, ubi nihil agimus, ut: Agere silentium, otium agere.

Porro AGVNTVR proprie pecora: DVCVNTVR homines. Valla L. 6. cap. 51.

* Sicubi agi de hominibus dicitur, non nisi id fit per Metaphoram.

AGILEM actio et pernicitas facit: STRENVVM virtus et industria: FORTEM vis animi: ROBVSTVM corpus: Fronto. Popma.

* Fortis tamen etiam pro robusto ac valido usurpatur v. g. apud Plin. L. 7. Ep. 23: Gaudeo quidem, esse te tam fortem,ut Mediolani occurrere Tironi possis.

Robustus etiam refertur ad oppida. Florus enim L. 1. c. 12. n. 3. oppida robustissima habet. Et Cic. I. 1. Offie. c. 20. de animo robusto; et Phil. 2. c. 25. de robustiore improbitate loquitur. Nec tamen hujusmodi exempla differentiam tollunt. Conf. infra Spectamus natur‚.

AGITATOREM Cicero appellat, quem Poetae potissimum aurigam. Schor. Phras. Licet nec ipse Caesar B. G. L. 4. c. 33. ß. 2. hoc vocabulum Poeticum aurigae refugiat. Conf. infra Auriga.

* Cic. 4. Acad. c. 29; Ego ut agitator callidus, priusquam ad finem veniam, equos sustinebo. Phaedrus L. 3. Fab. 7. quam eleganter ejusmodi agitatorem describit ita: Sell‚ qui prim‚ sedens, jugum flagello temperat lento equi, et lora frenis continet spumantibus.

AGMEN est proprie exercitus ambulans: ACIES exercitus stans, aut in castris delitescens.

* Hinc locutiones: claudere agmen; in agmine anteire; praecedere agmen; quadrato agmine ingredi suos jubere; item: stat directa acies; struere, instruere, dirigere, componere, continere, perturbare, instaurare, iterare aciem; decernere acie; cadere acie; recedere ex acie.

+ Sane agmen est quasi agimen; quod agitur sive ducitur. Quare de stante aut consedente exercitu non nisi kataxrhstikw=s2, et rarius apud bonos auctores occurrit. Atque haec ipsa ratio est, quod non nisi transferatur ad ea, quae motum, incessum, vel cursum prae se ferunt v. g. agmen aquarum, agmen aligerum. Ne obnitere contra fluminis agmen, Strebe nicht wider den Strom. Leni sonat agmine Tibris. Conf. Servius in Virg. Aen. 1. v. 186.



page 807, image: s0452

AGNATI sunt, qui per virilis sexŻs personas cognatione junguntur, et ejusdem nominis sunt, quasi familiae adnati, Verwandte von der Schwertseite, velut frater ex eodem patre natus, filius, neposve ex eo, item patruus, patrui filius, qui patruelis dicitur, et filius ejus: COGNATI sunt, qui per feminas conjunguntur, quasi simul nati, vel commune nascendi initium habentes, Verwandte von der Spill-Seite: GENTILES dicuntur, qui inter se ejusdem et generis et nominis sunt, ab ingenuis oriundi, quorum nec pater nec avus servitutem servivit, qui capite non sunt deminuti; licet interdum gentiles dicantur, qui simili tantum nomine appellantur.

* Praeterea agnatorum nomen generale est, quo cognati et gentiles continentur. Nam qui est agnatur, idem et cognatus et gentilis est; non autem contra, qui cognatus et gentilis, idem et agnatus est: verbi grati‚ patris frater, id est, patruus, idem agnatus, idem cognatus, idem gentilis, quia non modo sanguinis, sed etiam generis gentisque ratione civili mecum numeratur: at matris frater: id est, avunculus, cognatus est, agnatus non est, quia mihi sanguine tantum conjungitur, non etiam genere, propterea quod mater non ducit et propagat genus, sed exit ab ea domo, in qua nata est, et in mariti familiam transit. Popma.

AGNOSCIMVS quae nobis exciderant; est enim quasi ante noscere: COGNOSCIMVS ignota et invisa; hinc etiam cognoscere ad magistratum pertinet, qui de hereditatibus, de causis cognoscit. Fl. Carus.

* Sed haec differentia non semper observatur; ut Sallust. B. Catil. Quum prius omnes signa sua cognovissent. Plin. L. 9. Ep. 27: Incitantur homines ad agnoscenda, quae differuntur. Liv. L. 35: Potestas dominis res suas cognoscendi facta.

Agnoscere praeterea plus est, quam Cognoscere: illud affectum simul et voluntatem prolixumque studium; hoc tantummodo nudum intellectum respicit: illud specialius; hoc generalius est. Agnitio Dei plus est, quam Cognitio Dei. Haec plurium; illa pauciorum. Pater agnoscit filium, quum eum ad se adsciscit, et pro suo habet: quae liberorum agnitio, ICtis est tw=n pai/dwn a)na/lhyis2. Hinc intelligitur, quid sit agnoscere aliquem discipulum suum, Einen dafŁr halten und lieben. Hinc agnoscere erratum suum, est confiteri cum affectu, cum dolore animi. Homines in densis tenebris, quas peccatum invexit, versantes, aliquo modo Deum cognoverunt, sed non agnoverunt, id est, non coluerunt, nec gloria adfecerunt. Impii ergo sacrarum litterarum notiti‚ imbuti habent potius cognitionem, quam agnitionem.

AGRICOLATOR Plinius: usitatius cum Cicerone et aliis pro eo dixeris, agricola, agri cultor. Christ. Falsteri Supplem. L. L. p. 20.

AGROSVS i. e. agris abundans, vel ut Horat. loquitur, dives agris, falso suspectum: habet enim Varro de L. L. Lib. 4. c. 1.

AHENEVS et AHENVS Was vom Erz ist, eisenveste, Poetarum sunt. prosaici amant, aereus, aeneus.

ALA plerumque equitum tantummodo est: CORNV peditum equitumque.

* Dico, alam plerumque equitum tantummodo esse: neque enim dissimulare cupio, et de pedestribus copiis aliquando, sociorum videlicet, usurpatum inveniri.

+ Servias ad L. 4. Aeneid. v. 121: Alae, equites, ab hoc alae dicti, quia tegunt pedites, alarum vice.

ALA est brachium avis alatum: PENNA avium vestia, qu‚ etiam volant: FLVMA mollior et minor penna. Popma.

Alas avis expandit; pennis volat: plumis tota vestita est.

ALAPA quomodo differat a COLAPHO, Willichius ad Terent. Adelph. A. 2. Sc. 1. v. 46. exponit ita: Colaphum infringere, est compress‚ in pugnum manu caedere: sicut alapam infligere, est diduct‚ manu verberare. Conf. Gothofredum ad Leg. 16. ß. 6. Dig. de Poen. Litt. X. it. Theophylactum in Matth. 26.

+ Dicitur colaphus a Graeco verbo kola/ptein, quod idem est, ac tundere, quia plerumque simul fit tundendo. Vnde Plautus in Pers‚ A. 2. Sc. 4. v. 22: Colaphis in terram aliquem defigere. nequaquam inepte dicit, quod Germanis idem est, ac si dixisset Einem mit der Verwendten eins geben, dass er zu Boden fšllt. Popma.

* Hinc locutiones: colaphos alicui incutere, infringere; aliquem percutere, caedere; alicui in os impingere.

Sed cum alapa vix aliter, quam Alapam alicui infligere l. impingere.

ALI est nutriri: PASCI autem saginari. Popma.

* Neque tamen hoc usque quaque perpetuum videtur. Ne quid enim dicam de


page 809, image: s0453

Poetis, qui vocabulorum differentias omnine negligentius tractant; sunt etiam apud prosaicos loca, ubi pasci pro nutriri videtur poni.

ALIAS pro alioquin v.g. vir Graecarum litterarum expers, alias doctissimus, damnat Scioppius in Iud. de stil. Hist. 151. 181. 183. 191. et qui eum heic strenue sequuntur; eo quod alias significet idem, quod alio tempore v. g. Cic. Sed de hoc alias. Id. Sed alias minore, plerumque majore cum fenore.

* Sed interdum etiam accipi pro alioquin, ostendit Graevius ad Sueton. Tib. c. 71. et Perzonius ad Sanctii Min. L. 1. c. 17. not. 2.

Quod etsi ita esse non diffitemur; pluribus tamen exemplis standum esse existimamus, et propterea alias non adhibendum temere pro alioquin.

ALIENVS eleganter saepe pro extraneo. Cic. Si modo erunt ejusmodi litterae, quas in alienum incidere nolim.

ALIQVAM Adverbialiter sumtum, interdum pro satis, propemodum v.g. aliquam diu, Lange gnung, ziemlich lange; aliquam multi dies, bey nahe viel Tage; Cic. Sunt vestrŻm aliquam multi, Es sind eurer ziemlich viel; Apulej. post aliquam multum temporis, Eine gute Zeit nachher.

ALIQVANTI ae, a, Pluraliter pro aliquot, quo antiquiores omnes usi sunt v. g. aliquantis diebus pro aliquot diebus; aliquanta oppida pro aliquot oppida, dixerunt cadente Latinitate Palladius, qui tamen argenteae aetatis adhuc putatur, tum etiam Vegetius, Spartianus, Agroecius, Salvianus, P. Diaconus. Thomasius ad Tursellin. 285. Barthius Advers. Lib. 25. c. 12. Cell. Antib. 100. C. P. 201.

* Ceteroquin eo significatu, quo optimis scriptoribus usurpatur, plerumque non nisi Neutro Genere, Substantivi modo, construitur v.g. Cic. aliquantum laudis, aliquantum animi, aliquantum noctis.

Quod scimus, Palladius modo et Sallustius, Masculino genere, in Singulari usurpant. Palladius L. 4. c. 10. aliquantus cinis, Etwas Asche. Sallustius Iugurth. c. 105: Timor aliquantus, sed spes amplior, Sie mŲchten wohl etlicher massen eine Furcht haben, unterdessen war doch ihre Hoffnung dabey sehr gross.

ALIOQVI seu ALIOQVIN non modo significat idem, quod Ceteroquin i. e. quod ad ceteras res attinet; sed etiam interdum sic ponitur, ut per Si aliter esset, Nisi hoc ita esset, declarandum [correction of the transcriber; in the print dclarandum] sit. Cic. 2. Leg. c. 25: Credo, minimam olim istius rei fuisse cupiditatem; alioqui multa exstarent exempla majorum.

ALIQVANTVM item PAVLLVM et PAVLLVLVM ad modum refertur: ALIQVOT ad numerum: scil. apud omnes veteres et elegantiores: ALIQVANTISPER ad tempus; quemadmodum parumper et tantisper et paullisper.

* Si v. g. interrogo ita: Num tu diligenter studes; non respondendum est: paullisper: sed: paullum, paullulum. Neque enim scire cupio, quam diu? sed, qu‚ animi contentione studeas.

Conf. Sect. 1. Parumper it. Tantisper.

ALIQVATENVS i. e. quodammodo, immerito rejicitur a Vossio de Vit. 109. Vsurparunt enim auctores sat probi, Columella, Palladius, Plinius, Petronius, Quintilianus, Asconius Pedianus, Seneca et Pomponius Mela. Obert. Gifan. Obs. L. L. Borrich. Cogit. 42.

+ Adfertur etiam ab eodem Borrichio Analect. 22. locus ex Cicerone, Lib. 12. ad Attic. Ep. 21: sed ibi Critici legunt quatenus; alii quodamtenus; alii plane verba illa tollenda judicant. Cell. C. P. 109.

ALIVS de pluribus dicitur: ALTER de duobus.

* v. g. Alius esurit, alius ebrius est. Alios alia delectant, Dem einen gefšllt dis, dem andern gefšllt das. E duobus filiis alter duxit uxorem; alter in bello periit. Alii aliis succedunt, Es kommen immer andere, und lŲsen die Camaraden ab. Alter alteri succedit, Die beyden lŲsen sich ein ander ab. Valla Lib. 2. c. 59.

Alter tamen interdum etiam ponitur pro secundus v. g. primus, alter, tertius, quartus, cet. Plin. L. 8. Ep. 14: Fingamus, tres omnino judices in hanc causam datos esse: horum uni placuisse, perire libertos; alteri, relegari; tertio, absolvi: utrumme sententiae duae collatis viribus novissimam periment, an separatim unaquaeque tantumdem, quantum altera, valebit?

* Etiam a)kri/beian illam, qu‚ alius ab altero, dicto jam modo, differt, veteres interdum negligunt v. g. Apulejus Lib. 5. Miles. de duarum sororum colloquio, addit: Suscipit alia. Plautum quoque, Ciceronem, Caesarem ac Livium non semel ita usum hoc vocabulo, Taubmannus ad Plautum p. 234. observat.

ALLEGARE pro auctoris cujusdam testimonio uti v. g. allegare librum,


page 811, image: s0454

allegare S. Scripturam, immerito Schoro suspectum est. Nam Plinius, Suetonius, et alii e‚ notione hoc verbum usurparunt; quamvis Cicero pro eo habeat, laudare, citare, adferre v. g. auctores certissimos laudare possum. Quemadmodum liquet ex eo scriptore, quem modo laudavi, Citare liquem testem in aliqua re et in aliquam rem. Humanitatis nullum adferre majus testimonium possum.

* Ceteroquin allegare aureo Latinitatis aevo est mittere aliquem in negotiis privatis. Terent. Andr. A. 5. Sc. 3: Te obsecro, ut ne credas a me allegatum hunc senem.

Differunt tamen

ALLEGARE et LEGARE ita, ut allegare sit quasi in legationem aliquem rogatum pro parvis privatisque causis mittere; legare pro publicis magnisque rebus. Ita v.g. dixeris, amicos allegare ad aliquem, Gute Freunde an jemand schicken; non, legare: et, in Africam legantur, qui ambos Reges adeant; non, allegantur.

* Perspexerunt hanc differentiam Hadriaum Cardinalis in suo de Sermone Latino libello, et Antonius Schorus in libro de Phrasibus L. L. Et sane loca austorum, quae citant, satis id demonstrant. Conf. Sciopp. in Stradam 151. et Vorst. de Lat. Mer. Susp. 142. seq.

ALLEVAMENTVM i. e. levatio, allevatio, lenimentum, male rejicitur a Vossio de Vit. 367. Habet enim ipse Cicero pro Sulla cap. 23: In adversis sine ullo remedio atque allevamento permanere, Im VnglŁcke bleiben ohne alle HŁlfe und Linderung. Borrich. Cogit. 44. Cell. C. P. 54.

ALLEVATIO Scioppio de Stil. Hist. 194. falso suspectum; qui pro eo mavult, levatio: aureae enim aetati restituendum, deprecatore ipso Cicerone de Fin. Lib. 1. c. 12: Dolor in longinquitate lenis, in gravitate brevis solet esse, ut ejus magnitudinem celeritas, diuturnitatem allevatio consoletur. Kappius ad Iensium 77.

* Allevare v. g. allevare aliquem manu; allevare afflictum; allevare dictis aliorum aerummam; onus alicui allevare, Ciceronis, et optimi cujusque est.

Allevator v. g. Deus destructor superborum, allevator humilium, Tertullianum agnoscit.

ALLOCVTIO Plin. Lib. 2. Ep. 20. Seneca Consol. ad Helv. c. 1. et Catullus: Cicero pro eo, Compellatio.

* Allocutio apud Senecam d. l. et saepius significat etiam consolationem; quemadmodum et alloquium. Ita enim et Graeci paramuqi/as2 voce, quae allocutionem significat. usi sunt. Et utr‚que h‚c notione verbum etiam alloquor usurpatur; quamvis et pro eo potius compello Cicero et alii malint.

ALTARIA quae a terra erecta et exaltata sunt: ARAE vero, quae in terra statuuntur ita, ut nihil altitudinis prae se ferant.

Altaris erant, in quibus victimae adolebantur: Arae, in quibus supplicabatur, aut libabatur tantum.

Servius ad Eclog. Virg. 5. hoc facit discriminis: Arae superis juxta et inferis: Altaria superis tantum ponebantur. Quare kataxrhstikw=s2 sive improprie e‚ voce usus Virgilius Ecloga 8. in illo: et molli cinge haec altaria vitt‚. Nam sacra magica describit, quae inferis non superis dÓs fiebant. Sed quid non licet Poetae hoc etiam in genere?

* Ac dedicabantur Arae non in templis tantum, sed et in plateis ac vicis; de quo Gruterus ad Plauti Aulul. A. 4. Sc. 1. v. 20. nec a Principibus solum, sed a privatis etiam, teste Berneggero ad Sueton. Caes. c. 1. n. 1: ut ita altaria illustrius aliquid, splendidius et divinius notent, quam arae.

Inde mensa sacra, mensa Domini, mensa Dominica, a veteribus Christianis non Ara, sed Altare vocatur. Haec autem Altaris notio Christiana jam Saec. 1. in usu fuit usque ad Saec. X. Conf. Gothofredi Voigtii de Altaribus veterum Christianorum. p. 82.

ALTVM Substantive pro maris parte profundiore, Germ. Die Tiefe, die HŲhe, non tantum Poetarum v. gr. Virgilii Lib. 1. Aen. Multum ille et terris jactatus et alto; item v. 34. In altum vela dabant laeti: sed etiam prosaicorum est v.g. Cic. 4. Fin. c. 32. Emergere ex alto; item Plin. Lib. 31. sect. 33. P. 557. Tom. 2. Edit.Hard. et Sect. 35. p. 558. et Lib. 37. Sect. 2. p. 764. item Tom. 1. Lib. 6. p. 342; item Lactant. Lib. 6. c. 8.

AMANTISSIMVS Passive sumtum pro carissimus v.g. amantissime pater pro carissime pater, pro barbaro pronuntiat Vossius de Vit. 145, putatque, amantissimus semper Active accipi, et non esse, qui maxime amatur, seu amari debet, sed qui maxime ama. Verum ita sentiendum: Quoties to\ amantissimus Genitivo jungitur, significationis Activae est v.g. frater mei amantissimus; amantissimus reipublicae civis: quoties vero vel absolute ponitur, vel Dativo casui adnectitur,


page 813, image: s0455

passivum quiddam redolet v. gr. frater carissimus atque amantissimus; frater mihi amantissimus; conjux mea vel mihi amantissima. Ad hunc posteriorem modum locuti sunt Cicero, Vopiscus, Capitolinus, Marcellinus: et ita etiam in variis monumentorum inscriptionibus reperitur.

* E‚dem ratione etiam indulgentissimus, quum saepe Active usurpetur, interdum tamen sumitur Passiv‚ quoque significatione, ut apud Quintilianum et alios. Berrich. Cogit. 45. seqq.

AMANVENSIS Ein Schreiber, ein Copiist, Suetonii, et deinceps aeneae aetatis est: veteres pro eo libertum aut servum a manu, item hominem aut puerum a manibus vel ad manum dixerunt; ut ipse etiam Suetonius alias loquitur. Cicero pro eo habet, librarius: quo, scil. librarii, vocabulo medio aevo vocabatur, qui monachorum sui monasterii bibliothecae praeerat. Sciopp. Infam. Fam. 87. Borrich. Cogit. 308. Cellar. C. P. 110.

+ Differentia inter cum, qui est ad manum, Der da flugs zur Hand ist, und die Aufwartung verrichtet; et inter eum, qui est a manu, Der des Herrn sein Schreiber ist, a Popma p. m. 18. et a Torrentio in Sueton. Neron. c. 44. allata, improbatur a Claudio Salmasio in Simplicii Comment. in Epicteti Enchirid. p. 8.

AMARE minus est, quam ADAMARE.

* Seneca Ep. 71: Si virtutem adamaveris: amare enim parum est: quidquid illa contigerit, id tibi, qualecumque aliis videbitur, faustum felixque erit.

AMBIGERE Latinis est disceptere de aliquae re, seu, ut barbare dicunt, controvertere.

* Cic. Ambigunt agnati cum co, qui est secundus heres. Ambigunt de hereditate. De fundo ambigitur. Id. L. 1. de Orat. In eo jure, quod ambigitur inter peritissimos. Schori Phras.

Dicunt etiam: Ambigere patriam, Germ. Allenthalben um das Vaterland herumziehen.

Vix apud veteres occurrit pro dubitare, et quidem, quod hodie fere faciunt, absolute positum v. g. an hoc ita sese habeat, multum embigo.

AMBITIO est cupiditas gloriae AMBITVS crimen affectati honoris. Hic actu et opere perficitur; illa in animo est, velut causa et origo ambitŻs, cui reprimendo latae complures leges, Baebia, Calpurnia, Pompeja, Tullia, Iulia.

* Interim tamen Ambitus pro Ambitione usurpat Florus L. 4. c. 9. n. 2. it. L. 4. c. 11 n. 2; et vers‚ vice Ambitio pro crimine ambitŻs Iustinus L. 1. c. 1. n. 1. et Livius L. 1. c. 35. Popma ed. Giess. 1660. 42. 43. Adde Ciceronem pro Cluentio cap. 28, et quae Graevius ibi contra Silvium habet; item Sallustium B. Iug. cap. 86. n. 3. et quae ibi Cortius commentatur.

AMBITIOSVS etiam is dicitur, qui nimia nimioque studio petit, eoque humilius, quam par est, se gerit, Der immer den Patronen die FŁsse tritt, und immer noch was zu haben will; quod hominum genus plerumque futile et iners est. Par ratio est Adverbii ambitiose.

* Cic. L. 13. Fam. Ep. 1: Is sic a me contendit homo minime ambitiosus, minimeque in rogando molestus. Id. In honoribus petendit nimis ambitiosxs.

AMBITVS vocabulo Latine quoque significatur, quod Graece periodus-Schor. de Phras.

* Cicero Orat. ß. 204. In toto circuitu ille orationis, quem Graeci peri/odon appellant, nos tum ambitum, tum circumitum, tum comprehensionem, aut continuationem, aut circumscriptionem dicimus.

Praeterea etiam Cicero periodum alibi vocat circuitum conglutinationemque verborum, ambitum verborum, circuitum orationis, circumscriptionem verborum, continuationem verborum, circuitum et quasi orbem verborum.

+ Quid autem in formanda periodo observari debeat, perquam apte et artificiose edisserit Cicero L. 3. de Orat. ß 49. 191. 149. 204.

AMBO dicitur de iis, qui uno tempore, aut simul: VTERQVE de iis, qui diverso tempore et separatim aliquid agunt.

* Liv. L. 1. c. 40: Ambo Regem appellant, ambo se foras ejiciunt. Ambabus manibus aliquid amplecti. Cicero et Antonius ambo Consules fuerunt, qui Consulatum una gesserunt. Cato et Cicero, uterque fuit Orator, qui diversis aetatibus vixerunt. Sic in senatus consultis addi solebat: Consules alter ambove. Cicero Phil. 8. Vti C. Pansa, A. Hirtius coss. alter ambove, si eis videatur. Popma.

Porro Duo numerantur: Ambo congregantur. Richt. ad Popm. 222.

AMBOS et DVOS Accusativus Pluralis Masculini generis ita fere inculcatur, ejusque exempla in scriptoribus antiquis et idoneis v.g. Cic. Lib. 5. Ep. 8. Lib. 16. Ep. 12. ad Fam. 1. Verr. n. 42. et Terent. Eun. A. 5. Sc. 9. Liv. Lib. 1. c. 55.


page 815, image: s0456

Plin. Lib. 3. Ep. 9. Lib. 10. Ep. 36. et alibi, occurrunt.

Sed eumdem Accusativum Masculinum Pluralem usitatius Latini efferunt per AMBO et DVO, idque ex sententia Charisii Lib. 1. Grammat. pag. 48. it. 101. more Graecorum, qui tou\s2 du/w kai\ tou\s2 a)/mfw dicunt.

* Cic. Lib. 3. Fam. Ep. 4: Duo enim duarum aetatum plurimi facio. Lib. 7. Ep. 25: Praeter duo nos. Lib. 5. Ep. 8: Quos quidem ambo unice diligo. Lib. 9. Ep. 13: Hosc igitur ambo sic tibi commendo. Liv. L. 6. c. 42: Duo viros aediles. Lib. 26. c. 26: Consules bellicosos, ambo viros acres nimis et feroces creatos. Plura ejusmodi exempla congesserunt Io. Frid. Gronovius ad Liv. L. 8. c. 3. et L. 35. c. 21. Heinsius ad Ovid. Metam. L. 7. v. 792. Vossius L. 2. Anal. c. 6. Graevius ad Sueton. Claud. 14.

AMBVLACRA Alleen, Spatziergšnge, Gallerien, Gellius et Plautus: Cicero aliique pro eo habet, xystus vel xystum v. g. Quum inambularem in xysto, et essem otiosus domi. Spatiari in xysto. Quum pauca in xysto locuti essemus. Gymnasium xystusque. Idem Cicero Lib. 3. ad Q. Fratr. Ep. 1. talia ambulacra, etiam appellat intercolumnia ambulationis. v.g. Intercolumnia ambulationis convestit heder‚.

AMBVLARE Latinis interdum idem, quod carpere viam, proficisci aliquo. v.g. Cic. Triduo septuaginta millia passuum ambulare. It. Si recte ambulavit is, qui hanc epistolam tulit, in ipsum tuum diem incidit. Schor. de Phraf.

Ceteroquin

AMBVLARE est spatiis factis in eadem vestigia saepius reflectere, idque ad voluptatem vel sanitatem: IRE est porro et ulterius pergere, et fere ob negotia persequenda: INCEDERE est ingredi composito, vel cum gravitate et pomp‚.

* Vlpianus Institut. 7: Iter est jus. eundi; ambulandi, hominis. Cicero de Clar. Orat. c. 53: Adolescens delicatus in litore ambulans. Lib. 5. Tuscul. c. 34: Socratem ferunt, quum usque ad vesperum contentius ambularet, quaesitumque esset ex eo, quare id faceret; respondisse se, quo melius coenaret, obsonare ambulando famem. Terent. Adelph. A. 4. Sc. 6. pr. Defessus sum ambulando. Seneca ad Lucilium: Tenero ac molli passu suspendimus gradum, nec ambulamus, sed incedimus. Sallust. B. Iug. Incedunt per ora vestra magnifice. Idem. B. Catil. Cohortes paullatim incedere jubet. Popma.

+ Ambulare interdum longioris itineris est, similiter ut Germanicum verbum spatzieren gehen.

* Et hanc ipsam differentiam Plinius ante oculos videtur habuisse, quamvis translato sensu, haec verba usurpet, quum L. 5. c. 9: Nilus, inquit, incertis ortus fontibus, it per deserta et ardentia, et immenso longitudinis spatio ambulans. cet.

AMENS est, qui omni sensu et ratione caret, ut furiosus, fatuus et attonitus: DEMENS appellatur, qui non est integr‚ mente et san‚, retinet tamen communem vitae cultum.

* Sed haec non numquam confunduntur, Popma.

AMICITIA ut amor, plus est, quam BENEVOLENTIA: illa est amantis; haec diligentis. Cicero ad. Atticum: Nihil est, quod studio et benevolentia, vel amore potius effici non possit. Popma.

AMICVS animi: AMATOR corporis: ille constans; hic temporarius.

* Amicus semper in bonam partem accipitur. Amica autem, si ad virum referatur, significat amasiam: ille autem non amicas ejus dicitur; sed amator.

Romulus apud Florum L. 1. c. 1. ß. 5. dicitur fuisse fluminis amator et montium. Cicero in Verrem 5: Tuus antiquissimus non solum amicus, verum etiam amator, Plaut. Trucul. Sed longe aliter est amicus, atque amator.

Poetae rarius confundunt haec. Popine ed. Giess. 1660. 45. Valla L. 5. c. 37.

AMITTERE levius est et minus, quam PERDERE. Nam amittimus quoque vitio alieno; perdimus dumtaxat nostro: et amittimus etiam id, quod recuperare possumus; perdimus id, quod omnino periit. Ita pie defunctos amisimus, sed non perdidimus: et vers‚ vice oleum et operam non amisimus, sed perdidimus i. e. frustra consumsimus. Hinc etiam perditus homo dicitur, qui a recta ratione ita alienatus est, ut ad eam redire jam non posse videatur; et perditae res convulsae et prostratae; itemque deperditum, quod in rerum natur‚ esse desiit, auctore Cajo IC.

* Confunduntur tamen frequenter. v. g. Cic. ad Sulpicium: Q. Maximus, qui filium Consularem, clarum virum, et magnis rebus gestis amisit, et L. Paullus, qui duos septem diebus, et vester Gallus, et M. Cato, qui summo ingenio, summ‚ virtute filium perdidit. Idem ad Atticum 5: Ille cohortem primam totam perdidit; quod ipsum Coelius ad


page 817, image: s0457

Ciceronem dixit: Bibulus in Amano nescio quid cohorticularum amisit. Popma 46. Goclen. obs. 338. seq.

AMO et DILIGO hoc differunt, quod amo majorem vim et adfectum denotat, quam diligo: sicut apud Graecos plus est ste/rgein, quam filei=n; et filei=n plus, quam a)gapa=n.

* Cic. 1. Ep. ad Brut. Valde me diligit, vel, ut e)mfatikw/teron dicam, valde me amat. Id. Non modo te diligo, verum etiam amo. Id. Quis erat, qui putaret, ad eum amorem, quem erga te habebam, posse aliquid accedere? Tantum accessit, ut mihi nunc denique amare videar, antea dilexisse.

+ *ste/rgein apud Graecos notat naturali qu‚dam caritate complecti; qualis amor est parentum erga liberos, et liberorum vicissim erga parentes, et sanguine junctos, Graecis storgh\ dictus.

* Haec autem differentia, quae fere ab omnibus custoditur, non servatur a Terentio Eun. A. 1. Sc. 2: Quo quemquam plus amem, aut plus diligam, eo feci, sed ita erat res: faciundum fuit. Nimirum plus diligam, tamquam minus quid, priore loco ponendum erat.

Praeterea diligimus ex virtute: amamus vero interdum utilitatis aut voluptatis caus‚. Popma. Non. Marcellus. Valla Lib. 5. cap. 37. Goclen. Obs. 146. it. 319.

AMOR honestus et turpis est: CARITAS tantum honesta. Amor omnibus, etiam brutis, convenit, et saepe conciliatur voluptatis aut utilitatis grati‚: caritas hominum dumtaxat est, et ex sola virtute proficiscitur. Amor re et factis declaratur: caritas animo inhaeret. Popma.

Inter malos non est caritas, sed potius quaedam conjuratio. Goclen. Obs. 319.

Amor etiam plus est, quam caritas. Hinc quando conjunguntur, amor posteriori loco ponitur. Trebonius Ciceroni: Et caritate et amore tuum officium praestaturos.

AMOR judicii est: CVPIDO inconsideratae necessitatis. Nonius.

* Non usque quaque tamen id differentiae a veteribus observatum.

AMPHITHEATRVM dictum, quod ex duobus theatris sit factum; nam rotundum est: THEATRVM vero ex medio amphitheatro est, semicirculi figuram habens. Perotti Cornu Copiae Epigr. 1. Col. 78. seqq.

+ Celebrantur autem Romae tria theatra, ut theatrum Pompeji, Balbi et Marcelli. Amphitheatrum unum amplissimum Statilii Tauri, quod tempore Augusti exstruxit Statilius Taurus, et postea Neroniano incendio consumtu??? Vespasianus restituit, et Titus filius absolvit dedicavitque, ut tradit Suetonius et alii. Popina.

AMPLIARE in sensu fere Physico et proprio v. g. ampliare templum, ampliare aedes, ampliare vulnus; raro improprie, ut Florus Lib. 1. c. 5. n. 2: Senatus majestatem numero ampliavit: AMPLIFICARE autem promiscue sumitur, et Physice et moraliter v. g. amplificare domum, urbem cet. it. amplificare alicujus dignitatem, amplificare alicujus gloriam, amplificare aliquid dicendo.

* Ita amplificare patet quodammodo latius, quam ampliare.

AMPLIATIO erat, quoties Iudices pronuntiabant, rem sibi non liquere, et amplius cognoscendam esse: quo facto secunda actio iterum instituebatur, quocumque die judex volebat; sed is solus causam perorabat, in cujus oratione obscuritas fuisset: COMPERENDINATIO autem erat, quum litigatores, prim‚ actione perfect‚, in diem tertium sive perendinum secundum se rejiciebant, et tum uterque iterum causam dicebat: prius tamen defensor, quam accusatio audiebatur. Itaque ampliatio libera erat, atque in Iudicum potestate sita; comperendinatio necessaria et lege instituta. In comperendinatione potuit esse ampliatio; in ampliatione haudquaquam comperendinatio. Popma.

ANGO quod Praeteritum habere non nulli negant, compertum est habere in Gellio Lib. 1. c. 2. et 3. anxi: a quo Priscianus Lib. 10. p. 393. et 401. format Supinum anctum et Participium anctus; Diomedes autem anxum: nec dubium est, quin ab anxum sit anxius et anxietas.

ANIMARE quum significat animum alicai dare, vel addere, animum alicujus incendere vel confirmare, Einen Muth machen, Anfrischen, in Theatro Reyhero-Iunkeriano fortitur notam D. et P. id est, habetur pro dubio et Poetico, quod non facile imitandum in prosa: nec firmiora et certiora Stubelianus Faber de illo habet, qui Claudiano et Hygino h‚c notione id adserit.



page 819, image: s0458

+ Incidi nuper in Commentatiunculam non neminis, qui prosaico etiam sermoni vindicat, et tamquam cum Archimede exclamat: e)/urhka! e)/urhka! Provocat nimirum ad integrum illum Petronium, quem superiori in expugnatione Albae Graecae a. 1688. nacti simus, et Nedotus in lucem extulerit Roterodami 1693. 12. cumque versione nobis dederit Gallic‚ et notis, Colon. 1694. 8; in cujus prima statim periodo hoc vocabulum eo significatu legatur. Sed haec integri Petronii editio eruditis vehementer suspecta est, ut adeo parum praesidii pro hoc verbo, ejusque notione, de qua ambigitur, peti hinc possit.

* Ceteroquin animare pro animam inspirare, Das Leben geben, citra controversiam probae notae est, aureaeque aetatis.

ANIMVS seu MENS est ratio, qua sapimus et intelligimus: ANIMA est spiritus, quo vivimus, et sentimus, et movemur. Sapimus animo; fruimur anim‚. Sine animo anima est debilis. Animus qualitas viventis; anima causa vitae. Popma. Fronto. Nonius.

Animam habent homines, bruta et plantae: Animus homini proprius est.

Animus proprie dicitur esse consilii; Anima vitae, auctore Servio. per Animum vis solum intelligens, o( nou=s2 seu mens; per Animam vegetans simul et sentiens notatur.

* Hanc differentiam tamen non observat Sallustius Bello Cat. c. 1: Nostra omnis vis in animo et corpore sita. Immo ipse Cicero frequentissime Animum ponit pro Anima v. g. L. 1. Quaest. Tuscul. c. 31; Diu mansuros ajunt animos; semper, negant. Item in Laelio c. 4: Id si ita est, ut optimi exjusque animus in morte facillime evolet, tamquam e custodia vinculisque corporis. Item in Somnio Scipionis cap. 3: His (hominibus) animus datus est ex illis sempiternis ignibus. Item cap. 8: Vt mundum ex quadam parte mortalem ipse Deus aeternus; sic fragile corpus animus sempiternus movet.

+ Quando autem Animus et Mens conjunguntur; tum quidem animus est spiritus, qui cupit et appetit, quo erigimur et movemur; mens autem ratio, quae excogitat et comminiscitur, qu‚ animus regitur. Caesar. B. Gall. 1: Vt non mediocriter mentes animosque perturbaret. Virgil. Aeneid. 6: Magnam cui mentem animumque Delius inspirat vates. Interdum ac praesertim ap. Poetas, mens pro qualitate viventis, et animus pro causa vitae videtur accipi, ut mens animi pro robore animi. Plautus Cistell. Nullam mentem animi habeo. Catullus: Mens animi tantis fluctuat ipsa malis.

Quicum concordare videtur Goclenius Obs. 320: Mens, inquiens, interdum est, quae excogitat et comminiscitur: Animus, qui cupit et appetit. Terent. Andr. Mala mens, malus animus: quam quidem ego si sensero. Plant. Cistell. A. 2. Sc. 1: Nubilam mentem animi habeo. Cic. in Pison. c. 20: deturbari de mente. Id. L. 4. Tusc. Quaest. c. 17: vix mente constare. Conf. Sanctii Minerva 604.

Ioach. Fortius Ringelbergius in Opp. p. 630 ita omnium optime sibi videtur distinguere: Inter Animam, ait, Animum ac Mentem id interest, quod anima vivimus, animo sapimus, et mente divina contemplamur. Estque animo mens praestantior. Iccirco scriptores omnes, quum de deorum cultu loquuntur, mentis vocabulo uti malunt, quam animi. Vt: Mente deos adiit. Ausonius:

Omnipotens quem mente colo Pater unice rerum.

Et Plinius de Sole scribit: Hunc mundi esse totius animum ac potius mentem. Item: Animam morte sopitam esse, neminem latet: animum somno. Et in furiosis mentem exstingui, non animam.

ANNALES libri sunt, qui res gestas plurium annorum, servato cujusque anni ordine, breviter exponunt: HISTORIAE sunt, quae praeter rerum gestarum narrationem etiam causas eventusque earumdem, et hominum, locorum, temporum luculentam descriptionem continent, ut auctor est Gellius L. 5. cap. 18.

* Sed, judice Vossio L. 1. de Histor. Lat. cap. 5, haec distinctio non usquequaque observatur.

ANNVVS i. e. anni totius cursum complectens v. g. annuus cursus, annuus proventus, annuus sumtus, annuum tempus: ANNIVERSARIVS i. e. stato tempore quotannis recurrens, v. g. anniversaria sacra, anniversaria vicissitudo, anniversaria sollemnitas; quamvis annuus interdum etiam idem est, quod anniversarius.

ANQVIRERE v.g. anquirere aliquem i. e. adsciscere seu adjungere sibi aliquem; et anquirere aliquem capitis vel capite, Einen auf den Hals anklagen, bonae notae verbum; sed rarius occurrit.

+ Schurzfleischio Orthogr. Rom. p. 9. judice, multis in locis in adquiro et inquiro, scribarum insciti‚ mutatum est.

Vsitatius tamen pro eo fortasse dixeris, cum cura et summo studio aliquem quaerere, appetere alicujus societatem; item, accusare aliquem capitis et de


page 821, image: s0459

capite, postulare aliquem criminis. Conf. Popma. Vide etiam de hoc verbo Part. Orthograph.

ANTAGONISTA o( a\ntagwnisth\s2, vocabulum Graecum significantissimum: Latini pro eo, adversarius.

ANTE notat

1. Locum.

* Cic. Clodius ante suum fundum Miloni insidias collocavit.

2. Tempus.

* Cic. Causam interea ante cum diem diceret. Id. Ante urbem conditam.

3. Personam.

* Cic. Minutius mortuus, ante istum Praetorem.

4. Praestantiam.

* Sallust. B. Cat. c. 53: Sciebam, glori‚ belli Gallos ante Romanos fuisse.

Hic voculae usus Sallustio, Tacito ac Poetis, qui omnes sic usurpant, relinquendus est.

5. Adverbiascit etiam.

* Cic. Paucis ante diebus, quum posset, e custodia educi noluit.

ANTE, CORAM, PRAE, PRO ita differunt:

Ante respicit, quemadmodum in proxime praecedenti dictum, tempus, locum, personam, et praestantiam v.g. ante id tempus; ante ostium stare; unus ante alios carissimus. Galli belli glori‚ ante Romanos fuerunt.

Coram, Praesentiam alicujus innuit v. g. coram Praetore verba feci.

Prae 1. Interdum quod ante v. g. prae se pugionem tulit; prae manibus habere librum; prae se armenta agere Liv. Lib. 1. c. 7. 2. Interdum comparate ponitur v.g. Ter. Illum contemsi prae me. Lavinium parvum est prae en urbe. Liv. L. 1. c. 6. 3. Interdum causaliter v. g. prae lacrimis loqui non posse; prae sollicitudine plura scribere non possum; prae cura jocari non poteram. Confer. infra vocab. Prae.

Pro 1. Commodum et utilitatem respicit, et sic ei opponitur Contra. v. g. pro libertate loqui. 2. Interdum normam, modum, ac rationem v.g. agit pro sapientia. 3. Saepe etiam idem est, quod in, v.g. pro concione aliquid exponere; Plin. Lib. 1. Ep. 10. sedeo pro tribunali. 4. Interdum notat ante v. g. pro oppido collocare copias. 5. Interdum negotium compensationis innuit v. g. minas viginti pro ambobus dedi; Cic. Lael. c. 9. Pro hoc enim, quia minor natu est, meo jure respondeo. 6. Interdum idem est, quod propter v.g. cujus erga me studium pro Cn. Pompeji necessitudine multis in rebus perspexeram. 7. Idem etiam, quod Vice, Loco. Cic. Vnus Cato mihi est pro centum millibus. 8. Comparationibus eleganter admodum inservit. Liv. Proelium atrocius, quam pro numero pugnantium, editur. Gell. Lib. 2. c. 3.

ANTEA significat tempus praecedens: SVPRA rem antecedentem v. g. Antea ad te scripsi i.e. alio tempore. Supra scripsi i. e. in eadem epistola.

ANTEPENVLTIMVS minus recte pro barbaro habetur. Nam Cassiodoro, aliisque veterum Grammaticis haud fuit ignotum; quamquam nimis extollere vocabuli hujus antiquitatem nolumus. Sciopp. de Stil. Hist. 217. Cell. C. P. 193.

* Penultimus exstat apud Gellium; quo de infra.

ANTEPONERE pro apponere v.g. bonum anteponam prandium pransoribus, Ich will den Gšsten gute Bissen vorsetzen falso suspectum: habet enim Plautus et Propertius. Vorst. de Latin. Falso Susp. 181.

* Anteponere ceteroquin idem est, quod praeferre, anteferre v. g. amicitiam omnibus rebus humanis anteponere; alterius vitam anteponere suae.

ANTERIOR Der Vorderste, v.g. in vallum anteriorem tela jacere, Auf die vorderste Schanze, auf das Aussenwerk los stŁrmen; it. anterior aedium pars, Der Vordertheil des Hauses: it anteriores Reges, Die vorhergehenden KŲnige, exstat apud Symmachum, Sulpicium Severum, Sidonium, Prudentium, Hieronymum, et aequales; immo aure‚ aetate apud ipsum Caesarem Lib. 3. de B. Civ. cap. 63.

+ Et quamquam in loco Caesaris antiquiores codices pro anteriorem, habeant interiorem, et Ciacconius malit exteriorem, idque se in veteri libro reperisse testetur; legitur tamen anterior in edit. Amstelodamensi 1636. ex emendatione Ios. Scaligeri, et in ultima Montani editione 1670, itemque in curiosa editione Iungermanni. Ciacconium ergo multitudine et fide meliorum exemplarium retundendum esse, judicat Olaus Borrichius Analect. p. 8.

Andreas Borrithins Vindic. L. L. 16. adfert huc etiam Plinii et Ammiani locum:


page 823, image: s0460

sed non est vocabulum nostrum in textu Pliniano, sed in indice et lemmatis librorum; quae si genuina sunt, praeter raritatem, nihil adferunt.

Idem tamen hoc vocabulum etiam vindicavit Iac. Perizonius ad Sanctii Minervam 624. Conf. Olai Borrichii Cogit. 47. Cell. Antib. 101. C. P. 147.

* Cicero et alii, pro anterior, dicunt prior, exterior.

ANTEVERTERE, PRAEVERTERE et deponentaliter PRAEVERTI, non id significant, quod Praecedere, ut aliqui volunt, sed id quod Praeponere, Praevenire: sed non suo, immo potius praepostero ac perverso ordine, ita, ut, quod erat in animo, ut postea fieret, fiat antea, et contra, quod ante erat faciendum, postea fiat. Cic. Atque id ipsum, quum tecum agere conarer, Fannius antevertit.

ANTIGRAPHEVS a)ntigrafeu\s2, Ein Controlleur, ein Gegenschreiber, vocabulum Graecum: Latine dixeris, vindex et custos rationum de publicis exactionibus initarum. Salmasius antiquam inscriptionem in Histor. Aug. p. 480. producit, quae habet contrascriptor.

ANTIPHRASES Grammaticorum, non esse, nisi nugas, existimant viri, qui valent judicio. Et sane longe verisimiliores Etymologiae et causae istorum vocabulorum, quae vulgo kat) a)nti/fras1in explicantur, ostendi queunt.

* Ita v. g. Parcae haud dicuntur per An tiphrasin quasi minime parcentes, sed quod omnino parcentes sint vitae humanae, usque dum meta ejus adsit: et lucus non est quasi minime lucidus, sed quod valde lucidus sit ab igne sacrificiorum: et bellum non est quasi minime bellum, sed ab obsoleto duellum: nam sicut antiquissimi non bonus, sed duonus; ita non bellum, sed duellum dicebant. conf. Cicero in Orat. c. 45.

+ Laudatur a Francisso Sanctio Augustinus Dathus, qui libellum ediderit de novem nominibus falso per Antiphrasin dictis. Ipse Sanctius in Minerva sua L. 6. c. 16. copiose de Antiphrasi egit; cui non parum lucis Perizonii notae adfuderunt. Habet quaedam etiam Iul. Caes. Scaliger L. 3. Poetices c. 90: sed idem argumentum pluribus prosecutus est Gerh. Ioh. Vossius Instiut. Orat. L. 4. c. 13. n. 11. Conferri etiam potest, quae vel nuper adeo prodiit, i. e. hoc ipso anno, quo haec scribo, 1740. Freibergae, Ioh. Frid. Frischii Commentatio de Antiphrasi nulla.

Quicquid autem hujus est; Antiphrasin tamen cogimur admittere in illo Iustini 29, 1, 5: Aegyptum, patre ac matre interfectis, occupaverat Ptolemaeus, cui ex facinoris crimine cognomentum Philopator fuit.

ANTIQVVM et PRISCVM est, quod excessit patrum memoriam, et notat tempus, quod definiri non potest, quia ejus memoria non exstat: ita mores antiqui, prisca eloquentia dicitur. VETVS est, quod habet aetatem, et multorum annorum sentit utilitatem: ita, ut veteres sint, qui superioribus temporibus vixerunt, etiamsi ad senium non pervenerint. SENES sunt homines vivi adhuc, sed aetate confecti, et morti vicini.

* Interdum tamen Antiquum et vetus confunduntur apud auctores. Quin et Veteres subinde contra distinguuntur recentioribus, quum utrique sunt superstites: quando v.g. dicimus, Cives nostros heic adesse omnes et verteres et nove in censum relatos.

Antiquum etiam plus est, quam vetus: unde si junguntur, illud posteriori loco ponitur. v.g. Plinius Lib. 3. Ep. 6: Aes ipsum, quantam verus color indicat, vetus et antiquum.

Ratione temporis bifariam distinguuntur: nempe Senes sunt; Veteres autem, Prisci et Antiqui fuerunt.

* Aliquando tamen etiam veteres dici pro senibus, ut vetulum pro sene, notissimum est. Popma 24. 57. 150. 158. Valla L. 4. c. 5.

+ Veteres, prisci, antiqui, apud Criticos sumuntur bifariam, modo pro illis, qui florente Latinitatis aevo vixerunt, ad quorum auctoritatem provocant; modo pro illis, quorum aetas a primis et antiquissimis temporibus ducitur, quique ideo in stilo multa habent antiquata.

ANTISTARE i.e. Praestare, praecellere v.g. eloquentia saepe antistat innocentiae, Lucretius, Tacitus, Cornelius, Catullus et Cato usurpant: unde Antistes, Ein Praelate, et Antistita, ae, Eine Probstin, Eine Domina.

APISCOR vetus Verbum, unde fit aptus, a, um, quo Sisenna et Lucilius apud Nonium, et Lucretius usi sunt, e‚dem notione sumitur, qu‚ Compositum adipisci, h.e. notione adsequendi, consequendi v. g. summa piscendi libido; magnam ex aliqua re apisci laudem. Neque vero puduit ejus cultioris aetatis scriptores Catullum et Tacitum, qui posterior hoc verbo propemodum delectatur. Quin et ipsi Ciceroni vindicant Lib. 8. Ep. 4. ad Atticum, ejusque aequali Servio


page 825, image: s0461

Sulpicio Lib. 4. Ep. 5. Victorius, Gruterus et Graevius; quamvis, quod ad posteriorem Servii locum attinet, Manutius notavit, omnes suos veteres libros, nullo discrepante, habere non apisci, sed adipisci.

APPELLATIO pro provocatione ad judicem superiorem, Die Appellirung vom Vnter-zum Obergerichte, v.g. appellationem facere ad aliquem; interponere appellationem; admittere appellationem; recipere vel non recipere appellationem, Suetonius et ICti veteres in Pandectis.

Cicero et Livius habent pro eo, provocatio.

* Cic. Phil. 1. c. 9. provocationem alicui dare, Einem die Appellation verstatten. Et ICti, quibus purior stilus curae cordique est, vocant Summum Senatum provocationum, Das Ober-Appellations-Gerichte. Vid. Christoph Henr. a Berger Decisiones Summi Provocationum SenatŻs Elector. Saxoniae.

Iurisdictio libera Suetonio notat jurisdictionem, unde provocari non potest, Ein Gericht, davon man nicht appelliren kann. Ita enim ille in Calig. c. 16: Magistratibus, inquit, jurisdictionem liberam, et sine sui appellatione concessit.

Ceteroquin appellatio idem est, quod denominatio v. g. Plin. L. 7. c. 13: Omnes, qui se patris appellatione salutarent.

APPELLERE interdum etiam pro adventare, rect‚ vi‚ pergere ad aliquem v.g. Cic. de Divin. Visus est in somnis pastor ad me appellere. Ter. Andr. A. 4. Sc. 6. v. 10. Haud auspicato huc me appuli: nam pol, si id sui???em, numquam huc tulissem pedem. schor. Phras.

* Vsitate appellere

1. Navibus accommodatur v. g. navis appellitur vel appulsa est; classem vel navem appellere; classe appellere. Conf. Parte Synt. Appulit novis.

2. Pro adjungere usurpatur v. g. appellere animum ad scribendum, Ter.; appellere animum ad Philosophiam. Cic.

APPETERE est qualitercumque petere, etiam incommoda et turpia: EXPETERE est appetere tantum petenda i.e. honesta. Ita voluptatem appetunt homiues; nemo expetat.

Appeto etiam fit cum adfectu et cupiditate: Expeto cum ratione, pro loci, temporis, aut rei exigentia. Ita homines inertes saepe appetentes sunt gloriae et dignitatis; sed animus generosus ea expetit, quae honeste potest consequi. Popma.

* Confunduntur tamen hae notiones interdum. Valla L. 5. c. 7.

APTVS Latinis etiam dicitur de iis, quae ordine certo juncta sunt, et cohaerent quasi caten‚ aliqu‚.

* Cicero: Orbes vincti inter se et nodis coelestibus apti. Sic inter se pleraque sunt apta et connexa. Est apud illos ordo rerum conservatus, et omnia inter se apta et connexa. Is beatissimus est, qui est totus aptus ex se, qui in se uno sua ponit omnia. Schor. Phras.

Ceteroquin aptus idem notat, quod conveniens, congruens, idoneus. v. g. haec aptiora sunt adolescentibus; calcei apti ad pedem; aptus ad dicendum; nihil est tam aptum, tam conveniens, ad res vel secundas vel adversas, quam amicitis.

APVD pro ad v.g. apud aliquem pervenire pro ad aliquem pervenire, exstat in inscriptione veteri Romae apud Gruterum.

* E Lucilio liquet, jam olim vulgus Romanum ad et apud confudisse.

Hinc vers‚ vice ad pro apud, optimi scriptores usurparunt.

* Livius: Neque segnius ad hostes bellum apparatum, pro apud hostes. Cic. ad Brut. Ep. 10: Bellum ad Mutinam gerebatur. Sic, ad Caesarem meam causam agas pro apud Caesarem; it. ad Trojam, ad Cannas, pro apud Trojam, apud Cannus, cet. Tursellin. de Part. L. L. 10. Durrer. de Part. L. L. 16. Vossius de Vit. 165. Borrich. Cogitat. 48. Conf. etiam supra AD.

Eleganter etiam Apud usurpatur de personis pro 1. In domo. v. g. Fuisti apud Leccam. 2. In libro. Cic. Id quod apud Platonem est in Philosophos dictum. 3. De sententia et moribus. Corn. Quae omnia apud Graecos laude digna ducuntur.

APVD pro in, praeter meritum suum damnatur: neque enim solum Latinitate cadente Orosius et Sextus Rufus ita dixere: sed etiam frequens formula est apud probatos auctores, apud animum cogitare, apud animum statuere i. e. in animo: et Cicero ait, apud illum scientia aliqua est, Pro in illo; it. Terent. apud forum, pro in foro. Cell. C.P. 238. Durrer. de Part. 57. Schor. Thes. Ciceron. 73.

APVD pro in libro, non est Germanismus. Cic. Apud Xenophontem moriens Cyrus haec dicit.

APVD et PENES in hoc differunt, quod illud personam cum loco


page 827, image: s0462

significet; hoc personam cum possessione, administratione dominio ac potestate.

* Ter. Heaut..A. 3. Sc. 1. v. 21: apud me domi. Cic. L. 1. Ep. 2: Eo die casu apud pompejum coenavi. Id. Off. L. 2. c. 24: Haec apud majores nostros factitata. Idem de Leg. Agr. c. 19: Agrorum omne judicium et potestas penes Pompejum est. Iustinus principio operis: Imperium penes Reges erat. Vellejus L. 2. c. 63. n. 1: Semma virium penes cum est, Popma. Festus, Goclen. Obs. 103.

Inde non recte dicitur: non apud eos culpa est; sed, penes cos culpa est: nec, apud nos est; sed, penes nos est, pro in manu nostra est, Es steht bey uns. Nec dicendum: hoc penes Horatium legi; sed, apud Horatium legi.

Penes dominum res est, quam omnino possidet: Apud depositarium aut colonum res est, qui eam apud se habet.

* Sed hanc differentiam non raro confundi apud scriptores recentiores, interdum etiam apud ipsos veteres animadvertimus.

AQVA fere dicitur in tranquillitate, quum aequata est: VNDA in tempestate, quum turbat et fluctuat.

* Seneca sub Finem Lib. 3. Nat. Quaest. Nihil est tam violentum et incontinens sui, tam contumax infestumque renitentibus, quam magna vis undae.

Quin et aqua subinde est etiam minima collectio; ut, aquam manibus pedibusque dato; aqua ad manus, item aqua manibus, Handwasser; Petron. aquam poscere ad manus; aqua intercus,, Gen. intercutis, penult. brevi. Die Wassersucht. Vnda autem semper denotat copiam et multitudinem; unde translate Cicero pro Flacco: Illa und comitiorum, ut mare profundum, et immensum sic effervescit. Popma.

ARBITRIVM LIBERVM Livius Lib. 32. c. 37. it. Lib. 37. c. 1. et 7: Cicero pro eo dicit, voluntas libera; it. id, quod est in nostra potestate.

ARBOS, HONOS, LABOS pro arbor, honor, labor, Poetae fere metri caus‚: rarissime prosaici v.g. Sallust. B. Cat. Labos insolitus. Corn. Conone 1, 1: Praecipuus ei honos habitus est.

+ Nugatur Agroecius, qui arbor ad omne lignum; arbos tantum ad fructiferam refert.

ARBVSTVM Ein Baumgarten, ein Ort, wo viel Baume zusammen stehen, celebratius: ARBORETVM ignobilius verbum, teste Gellio Lib. 17. cap. 2.

* Et sane arbustum ipse Livius L. 22. c. 15; arboretum autem usurpavit non nisi Cl. Quadrigatius apud Gellium d. 1.

Haec velim benevole intelligant eruditi, ne consuetudine amplius abripiantur gravissimorum ceteroquin virorum, qui ignobilius, h‚c et superiori aetate, praetulerunt nobiliori.

ARCERE idem est, quod vetare, ne accedant hi, qui veniunt: et transfertur etiam a corporeis ad incorporea. Cic. Quae vis est, quae magis arceat homines ab improbitate, quam si senserint, nullum in delictis esse discrimen. ABIGERE est a loco fugare atque expellere v. gr. abige muscas ab ore meo; aves abigere ab litore.

ARCHIPPOCOMVS Ein Oberstallmeister, vocabulum Graecum, o( a)rxippoko/mos2: Latine dixeris, Supremus stabuli Magister.

ARDET domus, id est, uritur, flagrat: VRIT ignis et urtica, id est, ardore laedit. Goclen. Obs. 36.

ARGVMENTVM dicitur sola ratio, qu‚ conclusio probatur: ARGUMENTATIO vero et rationem et conclusionem comprehendit. Voss. Etymol. 43.

* Cic. N. D. 3. c. 4: Multis et gravibus argumentis Deum esse deces. Id. L. 1. de Orat. c. 19. Argumentis aliquem refellere. Id. I. c. cap. 4: Perspicuitas argumentatione elevatur, Klare Sachen werden durch Anfuhrung der Beweise nur verdachtig.

ARGYROLOGVS Ein Rentmeister, vocabulum Graecum, o( a)rgurolo/gos2: Latine pro eo dixeris cum Suetonio in Claud. cap. 28. a rationibus; atque hinc, qui est a rationibus redituum provincialium, significat Einen Land - Rentmeister. ICti pro eo habent etiam, praefectus aerario.

ARMENTA sunt equorum et boum: GREGES capellarum, ovium et porcorum. Popma. servius.

* Sed tamen Grex non numquam accipitur pro Armento: quasi grex sit generalius nomen; armentum vero specialius: et illud sine apposito de pecoribus minutis intelligatur; cum apposito possit etiam ad majora transferri, ut Cicero in Philippicis: Fundit apothecas, cecidit greges armentorum. Valla L. 4. c. 42.

Huic consentanea sunt, quae in hunc locum adfert Goclenius Observ. 320: Armentum, inquiens, majorum animalium est; Grex vero tam majorum, quam minorum dicitur: ut Cicero in Verrem L. 2. n. 21. dixit gregem equorum; Livius L. 24. et L. 37. gregem elephantorum, gregem boum;


page 829, image: s0463

Virgilius Georg. 3. it. Aeneid. 6. gregem juvencorum; Lib. 7. gregem ovium; L. 8. gregem porcorum; Horatius quoque Ep. 1. gregem avium, ut Valerius Maximus L. 9. gregem piscium dixit.

Inde Grex etiam dicitur pro multitudine hominum vnigavium. Cicero pro Milone, grex ancillarum. Pro Mur. grex juventutis. In Pisonem grex novitiorum. Idem Cicero contemtim, de Orat. L. 1. grex Philosophorum; ac Livius L. 35. grex Imperatorum.

Armenti etiam appellatione intelligitur id genus pecoris, cujus praecipuus usus est ad arandum, ut bos. Iumentum est, quod currui jungitur, veluti equus et mulus, ut tradunt ICti, qui fere soli hanc differentiam observant, credo, ambiguitatis vitandae grati‚. Alii auctores promiscue vocant Armenta et Iumenta majora animalia, quae collo domantur, ut sunt tauri, equi, boves: Greges vero minora, ut sunt oves, caprae, sues.

ARTERIAE sunt semitae spiritŻs vitalis misti cum sanguine: VENAE sunt rivi sanguinis confusi cum spiritu naturali. Illae su‚pte vi moventur, et pulsu suo accessiones remissionesque febrium demonstrant: hae sunt immobiles, et sanguinem modo per corpus diffundunt. Cicero de Nat. Deor. 2: Sanguis per venas in omne corpus diffunditur, et spiritus per arterias. Plin. Lib. 2: Apes nec venas, nec arterias habent.

* Interdum tamen vena pro arteria dicitur, non a vulgo modo per errorem, ut Gellius L. 18. c. 10. putat, sed etiam ab idoneis et primariis auctoribus. Cicero de Fato: Si cui venae sic moventur, is habet febrim. Celsus L. 3.: Si protinus venae conciderint, (Wenn der Puls auf einmal nachlassen wird.) et saepius eodem die.

ARTHRITIS idis, a)rqri=tis2, Die Gliederkrankheit, Latinitatis graecissantis est: Latini pro eo dicunt, dolor articulorum; Cic. dolor artuum, morbus articularis.

* Hinc arthriticus, qui ejusmodi malo laborat, Adjectivum, quo ipse Cicero usus. Talis aegrotus a Plinio L. 8. Ep. 18. dicitur extortus membris fractusque; et a Suetonio Galb. c. 21. qui manibus pedibusque articulari morbo est distortissimis.

ARTIFICIALIS et ARTIFICIALITER Quintilianus Cicero pro eo, artificiosus; quod habet artem; it. urtificiose; in Verrem 4. cap. 33. simulacrum singulari opere artificioque perfectum.

* Idem Quintilianus habet etiam inartisicialis et inartificialiter; unde in Rhetorum libros haec vocabula irrepserunt.

ARTVS dicuntur partes corporis inter juncturas continentque ossa cum nervis et venis: MEMBRA proprie sunt caro et pellis, quae artubus reguntur: VISCERA sunt partes intestinae super abdomine, ut jecur, cor, lien, pulmones.

* Lucretius L. 3:

Per membra atque artus null‚ novitate cietur;

Et L. 4:

Et lacerare artus, foedataque membra cruore.

Gellius lib. 20: Membra et artus inopis debitoris saevissimo laniatu distrahuntur. Suetonius Calig. Neque ante satiatus est, quam membra et artus et viscera hominis tracti per vicos ante se congesta vidisset.

Sed interdum membra generaliter etiam artus et viscera, atque omnino singulae corporis partes appellantur. Popma.

ARVNDO canna est ab ariditate dicta Germ. Rohr, ut fluvialis arundo: HIRVNDO avis est, quae tignis adhaeret, Germ. Eine Schwalbe: HIRVDO sanguisuga dicitur, Germ. Eine Blut-Igel Agroecius. Popma.

ASPORTARE est alio transferre Portare, et notat motum ad locum: DEPORTARE est aliunde transferre, portare, et notat motum de loco.

+ Asporto est quasi absporto, teste Prisciano L. 2. cap. de Syllaba, et opponitur verbo aportandi.

ASPREDO et ASPRITVDO Die Schšrfe, die Rauhigkeit v. g. aspredo vocis, ex aspritudine lippitudo sit, Celsus et Scribonius Largus: Cicero et alii pro eo habent asperitas v. g. asperitas vocis; asperitas aceti; asperitas locorum; asperitas animae i. e. difficultas respirandi, dulciore succo mitigatur. Plin. Lib. 22. cap. 24.

AST in prosa timide usurpem Quamlibet enim Cicero Lib. 1. Ep. 13. et Lib. 6. Ep. 1. et Ep. 5. ad Atticum, itemque Livius Lib. 10. c. 19. eo utantur; tamen Poetis rectius et tutius relinquatur, qui h‚c adversativ‚ Conjunctione pro at fere utuntur, quando brevem hujus particulae quantitatem Epenthesi commutant.

AT

1. Ocupationi inservit. Cic. At ego suasi. Scilicet is animus erat Milonis, ut sine suasore prodesse Reip. non posset.



page 831, image: s0464

* Subjunctivam etiam heic subinde habet articulam Enim v. g. At enim quid ista, quae profers, ad rem? Nimirum haec a te ita disputantur cet. Sequitur etiam in responsione Certe, Ne, An, Sed, Quis, Immo vero.

2. Geminatum, adfectum conquerentis infert. Ter. At, at, hoc illud est: hinc illae lacrimae, Ach! ach! da steckt der Grund des VnglŁcks.

3. *parenqetikw=s2 cum interrogatione positum laudat, vel vituperat. Cic. Habuisset enim non hospitem, sed contubernalem; at, quem virum? non eum, quem tu solitus promulside conficere. Id pro A. Cluent. Vna mater oppugnat: at quae mater? quam caecam crudelitate et scelere ferri videtis.

4. Ironiae inservit. Cic. in Verr. At mores commodi: quis contumacior? quis inhumanior? quis superbior?

5. Ponitur pro saltem, Zum wenigsten. Cic. Si non propinquitatis, at aetatis suae; si non hominis, at humanitatis rationem haberet.

6. Aliquando est exsecrationi praevia. Virg.

At tibi pro scelere, exclamat pro talibus ausis DÓ; si qua est coelo pietas, quae talia curet: Persolvant grates dignas, et praemia reddant Debita.

Ter. Andr.

At tibi dii dignum factis exitium dent.

7. Interdum optantis est. Plaut. in Persa: At tibi dii omnes bene faciant.

8. Aliquando orat cum indignatione. Cic. pro domo sua: At videte hominis intolerabilem audaciam. Idem in Verr. At videte hominis impudentiam atque arrogantiam, judices.

9. Interdum simpliciter interrogat. Cic. in Verr. At per deos immortales, quid est, quod de hoc dici possit.

10. In contendendo cum elegantia respondet. Cic. Mil. Quid porro quaerendum est? factumne sit? At constat. A quo? At patet.

11. At enim indignantis est vel dolentis in castigationibus et reprehensionibus. Cic. Quum Sophocles dixisset: o puerum pulchrum, Pericle: Pericles ait: at enim Praetorem, Sophocle, decet non solum manus, sed etiam oculos abstinentes habere.

12. At etiam indignationi servit et irrisioni rerum male cohaerentium. Cic. Quid indignius, quam vivere Antonium, qui Caesari imposuerit diadema. At etiam inscribi jussit in fastis, Caesari Antonium regnum detulisse, Caesarem uti noluisse.

ATQVE vel ATQVE ADEO Latinis subinde est corrigentis atque proxime praecedens augentis, et ponitur ita pro immo etiam, quin etiam, immo vera.

* Cic. Ego princeps in adjutoribus, atque adeo secundus fui. Id, Insector, posco, atque adeo flagito crimen. Id. Hoc consilio atque adeo amentia impulsi. Ad hunc modum etiam dicas: Iudaei Christum vincire, veberare, necare, atque adeo in crucem tollere non sunt veriti. Valla L. 22. c. 44.

Vsus igitur hujus particulae est, quum itur a minoribus ad majora.

* Neque tamen Goclenio Obs. 118. heic adsentiri possumus, qui barbaros esse pronuntiat, qui pro eo dicunt: Et quod plus, quod majus est, Vnd das noch mehr ist. Ipse enim Cicero, qui alias heic atque adeo usurpat, haud respuit tamen hunc ipsum loquendi modum, quando v. g. in Laelio cap. 9. dicit: Quod si tanta vis probitatis est, ut eum vel in ets, quos numquam vidimus, vel, quod majus est, in hoste etiam diligamus: quid mirum, si animi hominum moveantur, quum eorum, quibuscum usu conjuncti esse possunt, virtutem et bonitatem perspicere videantur?

ATQVE ADEO quum inchoat periodum notat fere idem, quod propterea.

* Cic. L. 2 in Verr. n. 2: Atque adeo, antequam de incommodis Siciliae dico, pauca mihi videntur esse dicenda de dignitate. Plin. L. 5. Ep. 3: Quid quisque sentiat, perspexit ex vultu, oculis, nutu, manuum motu, murmure, silentio, quae satis apertis notis judicium ab humanitate discernunt. Atque adeo, si cui forte eorum, qui interfuerunt, curae suerit, eadem illa legere; intelliget, me quaedam aut commutasse, aut praeterisse.

Interdum etiam sub finem orationis loco Adversativarum vero vel autem ponitur, praesertim quum omnem orationem in unum quasi compingimus, et in vernacula nostra dicimus, Vnd kurz von der Sache zu sagen, Damit ich aber alles kurz fasse.

* Plin. L. 5. Ep. 6: Amavi curam et sollicitudinem tuam, quod, quum audisses, me aestate Tuscos meos petiturum, ne facerem, suasisti, dum putas insalubres. Est sane gravis et pestilens ora Tuscorum, quae per litus extenditur. Sed hi procul a mari recesserunt: quin etiam Apennino, saluberrimo montium,


page 833, image: s0465

subjacent. Atque adeo, ut omnem pro me metum ponas, accipe temperiem coeli, regionis situm, villae amoenitatem; quae et tibi auditu et mihi relatu jucunda erunt.

ATTAMINARE Beschmitzen, bestecken v. g. attaminare aliquam, vel aliquid falso suspectum: nam Iustinus, Aurel. Victor et Iulius Capitolinus eo usi sunt. Malim tamen cum Cicerone, contaminare v. g. contaminare se vitiis, sceleribus, maleficio. Sciopp. de Stil. Hist. 215. Borrich. Cogit. 308.

* Ne quid tamen dissimulem, Attaminare et Contaminare apud veteres aliquo modo differunt. Attaminamus fere alios, praecipue autem virgines et rem sacram: Contaminamus nosmet ipsos, corpus quidem luto, l. mutilando aliquid, animum flagitiis et sceleribus. Iustin. 21. 3. 4: Omnibus ante juratis viris, ne quis ullam attaminet. Aurel. Vict. in Antonin. Caes. c. 16: Divina facta consultaque imprudentia regendae conjugis attaminavit. Cic. pro Rosc. Amer. c. 40. pr. Fingi maleficium nullum potest, quo iste se non contaminaverit.

Pro attaminare veteres frequentant vitiare, stuprare, constuprare, stuprum inferre; it. profanare.

AVCTOR pro sciptore v. g. auctores evolvere classicos, falso suspectum: usurparunt enim non solum Tacitus, Plinius et Iuvenalis, sed etiam Livius, Sallustius, Ovidius, Val. Maximus, Iustinus, atque adeo ipse Cicero. Obert. Gifan. Obs. 23. Goclen. Obs. 115. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 216. Cell. C. P. 80. Morhof. Praefat. Polyhist. Sciopp. Infam. Fam. 16. 17. de Stil. Hist. 174. seqq. et 180. et 215. Sanctii Minerv. 236. Buchner, de Commut. Rat. Dic. 142. Kappius ad Iensium 45.

* Auctor ceteroquin notat

1. Fundatorem primum alicujus rei v. g. Trojae Dardanus auctor; it. auctor citharae i. e. Mercurius.

2. Testem et impulsorem. v. g. auctor pacis; auctor belli; dux nobis et auctor opus est; quo auctore hoc facis? Cornel. Themistocl. cap. 10: Nos eumdem potissimum Thucydidem auctorem probamus.

3. Eum, qui suadebat, confirmabat et approbabat legem, distinguendum ab eo, qui jam ferebat.

AVCTORITAS significat etiam Plurali praecipue Numero positum, publica documenta seu tabulas, quibus confirmatur illorum voluntas, quorum nomine quid egitur. Germ. Das Creditiv der Abgesandten, oder die Gerichts-Handels-BŁcher.

* Cic. Legatorum auctoritas est plenaria commissio et potestas. Id. Legationes cum publicis auctoritatibus et testimoniis convenerunt. Id. Posteaquam certis litteris testibus auctoritatibusque convincitur. Id. Id quod in auctoritatibus perscriptum exstat, L. 3. de Orat. c. 2. n. 5. Schori Phras.

AVDIENTIA elegans at hodie fere neglectum vocabulum. v. g. Audientia ubi non est, noli verba effutire. Item Praemediture, quod dicas; ita tibi audientiam facies. Ita nimirum loquuntur Cicero et Livius.

AVDITIO pro fama et rumore ut Graecum a)koh\, Caesarianum et Ciceronianum est: ut, tenuem a???atitionem de ea re accepi; fam‚ et auditione aliquid accipere; illud hominum genus levem auditionem habet pro re compert‚; rumoribus atque auditionibus permoti. Goclen. Observ. 117.

* Auditio ceteroquin apud Senecam et Gellium notat scholam, acroasin, Eine Lection in der Schule v. g. Egressus ex auditione propere adnotavi. Item: Ab auditione Nicetis ad Messallam venis.

AVFERRE Latinis idem subinde quod obtinere seu impetrare, quod ab alio petimus.

* Cic. Auferre responsum ab aliquo. Id. Omnem pecuniam auferre quum posset, noluit. Id. Verba fecimus pro Bathrotiis. Liberalissimum decretum abstulimus. Id. Per eum, quod volumus, facile auferemus. Schor Phras.

AVFERT qui dedit: ADIMIT imperio coactus: ERIPIT, qui plus valet. Itaque auferre possumus: adimere jubemur: eripere valemus. Fronto. Popma.

* Neque tamen hoc discriminis perpetuum est.

AVGVR sive AVSPEX aves solummodo observabat ARVSPES prodigia, fulmina, et quidquid vel in extis, vel in ara, vel in coelo, vel uspiam locorum monstri exsisteret, interpretabatur: EXTISPEX judicabat solum de extis. Richter ad Popm. 99.

Augur ex avium garritu et cantu: Auspex ex earumdem pastu et volatu futura notabat.

Auguris tandem nomine subinde etiam Auspex et Aruspex continebatur.

AVGVSTI dicebantur hi qui praeerant imperio Romano;


page 835, image: s0466

CAESARES CAESARES autem erant Imperatores designati, et futuri Augustae majestatis successores; quales olim Principum filii, et qui nunc appellantur Reges Romani.

Et haec quidem fuit horum nominum differentia jam declinante imperio, ut ex Ammiano, Lampridio, Spartiano, et ex rescriptis Imperatorum Codici Iustiniano insertis apparet. Nam florente imperio omnes Romani Imperatores vocabantur Caesares Augusti; quod ex numismatis, et antiquis inscriptionibus notissimum est. Popma.

AVIS est quae pennas habet, et ova parit: VOLVCRIS est, quaecumque volat, non avis modo, sed etiam insectum, ut apis, vespa, musca, et id genus alia.

* Sed haec differentia non semper observatur, Popma. Valla L. 4. c. 45.

AVLICVS a, um, primus, quod constat.Suetonius Latio donavit; quem secuti sunt Spartianus, Iul. Capitolinus et Sedulius.

Sed Substantivo Significatu aulici vocabulum veterum cuipiam usurpatum esse, non liquet. Cicero, Livius, et Curtius dicunt, purpuratus. Borrich. Cogit. 80.

AVOCAMENTVM apud Plinium Min et Arnobium occurrit, et notat

1. Fomentum, Solatium v. g. Plin. L. 8. Ep. 5: Avocamenta (doloris) admittere, Sich zu frieden geben, sich trŲsten lassen. Arnob. L. 5: Infantibus credulis avocamenta quaerunt anŻs longaevae, et varias fictiones sub imagine veritatis exponunt.

2. Remissionem animi, relaxationem a labore. Plin. Panegyr. cap. 82: Ludus et avocamentum, Ein Spiel und Veršnderung.

Notione propri‚ nemo temere ante usurpet, quam ex veteribus idonea ejus suppetat auctoritas. Malim equidem pro eo, interpellatio. Scioppius in Strad. 175.

AVRARIVS a, um, falso suspectum: est enim aurarium metallum apud Plinium et Iustinum; aurarius faber apud eumdem Plinium; aurariae scil. fodinae, apud Tacitum et in legibus. Fab. Gunth. Lat. Rest. 63.

AVRIGA Poetarum magis est quam Oratorum: Cicero pro eo habet; agitator; Curtius Lib. 3. c. 3. regens equos; Liv. Lib. 3. cap. 16. rector equorum. Conf. supra voc. Agitator.

AVRIS non tantum organon illud quo audimus, sed etiam cartilago, quae circa aures exsistit: AVRICVLA sola tantum cartilago. Sic aves habent quidem aures, sed non auriculas. Falsi itaque illi virorum eruditorum sunt, qui duo haec vocabula, ut majus et minus, differre, serio arbitrantur. Nam si ita esset, tritissimum illud: Auriculas asini quis non habet? locum habere non posset.

AVT, SIVE, VEL inter se differunt.

Aut enim et Vel, diversis rebus interponitur; Sive vero iisdem rebus diverso nomine explicandis, vel, quum geminatur, rebus indifferentibus v. g. Diana sive Phoebe, non vel Phoebe. Item, Testudiis vel otio trade, Plin. Lib. 1. Ep. 9. Item, Lunam vel solem adspicere, non sive solem. Item, Sive mari, sive terr‚ utaris. Item, Seu doctus, seu andoctus; tamen Doctor renuntiatur. Item, Supra centum minor numerus postponatur, sive accedat, sive omittatur copula.

* Haec vero differentia non videtur esse perpetua, vel usque quaque a veteribus custodita. Adsunt enim non nulla exempla in contrarium. Ita enim Cicero L. 3. Offic. c. 10: Pace vel Quirini, vel Romuli dixerim. Varro de L. L. L. 4: Si quis pro se, sive altero dari rationem volet. Tacitus Annali 4. c. 47: nec multo post necessitas abiit, sive omissa simulatio. Voss. de Vit. 165. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 170. Cell. Antib. 280. C. P. 429. Andr. Borrich. Append. 197. seqq. Vindic. 233. Cell. Discuss. Append. 93. Gunth. Lat. Rest. 537.

+ Porro etiam Aut et Vel habent aliquid discriminis. Licet enim utrumque diversis rebus interponatur; tamen Aut proprie est qiazeuktiko\n, et contraria invicem opponit ita, ut alterutrum excludat v. g. Aut dies est, aut nox. It. Aut disce, aut abi It. Aut nomen, aut mores muta: Vel proprie est u(podiazeuktiko\n, et diversa, nihil excipiendo, conjungit v. g. vel tu, vel uxor tua, vel e tua familia quispiam adfligetur. Hinc non satis recte dicitur: Ampullae scorteae fuerunt, aut fictiles vel ex aere. Quam locutionem in Casaubono notavit Scioppius Iud. de Stil. Hist. p. 118. et in Thuano P. 120: quamlibet, quod Scioppium fortasse latuit, haec distinctio non usquequaque a veteribus, praesertim a Poetis, custodita fuit v. g. apud Martialem L. 4. Epigr. 78. v. 6:

Tunc ego, non oculos, sed ventrem pascere veni: Aut appone dapes, Vare, vel aufer opes.



page 837, image: s0467

It. L. 1. Epigr. 92:

Quum tua non edas, carpis mea carmina, Laeli: Carpere vel noli nostra, vel ede tua.

At quid Poetis non licet pro metri ratione? Sed apud Historicos et Oratores hujusmodi exempla similiter quamvis parcissime occurrunt.

Nota: Si de Praeteritis et in Praeterito loqueris, tunc Vel rectius diazeuktiko\n est, et pro Aut ponitur v. g. Curt. L. 3. c. 1. n. 18: Oraculi sortem vel elusit, vel implevit. Sin autem in Praesenti vel Futuro hoc efferendum foret, tunc Vel locum habere secundum linguae a)kri/beian non posset, sed Aut rectius substituendum esset v. g. Oraculi sortem aut eludet, aut implebit. Quamlibet nec desint, praesertim apud Comicos, exempla, ubi Vel etiam in Praesenti tempore ponitur pro Aut. Ter. Hanc tu mihi vel vi, vel clam, vel precario fac tradas.

AVTEM

1. Parenthesin cum quadam elegantia constituit v. g. Quoties tui recordor: recordor autem quotidie: toties innumerabilia beneficia animo obversantur meo, quae a te in me profecta sunt.

2. Corrigit cum subjecta interrogatione. Cic. Sed ferendus tibi in hoc meus error: ferendus autem? immo vero etiam adjuvandus. Germ. Ia, was sag ich? Zu erdulden: es muss auch so gar demselben aufgeholfen werden. It. Novum hoc decus in familiam tuam intulisti: in familiam autem? Immo vero in civitatem, atque adeo Galliam universum. Goclen. Obs. 118.

3. Respirando quasi inservit. Cic. Tum autem rursus aperiuntur, tum recedunt, tum antecedunt, tum autem subsequuntur, tum celerius moventur, tum tardius.

AVTOCHIRIA vocabulum pure Graecum sed vel peregrinae notionis, si pro a)utofoni/a, Dem Selbstmord, sumitur, quia Hesychio generatim est to\ th=| e(autou= xeiri\ poih=s1ai/ ti, su‚ ipsius manu aliquid facere: vel, etsi aliquando ad caedem sui ipsius applicatur a Graecis, quemadmodum idem Hesychius a)uto/xeir et a)utoxeiri\ eo trahit, quae aliis generalia; tamen in Latio novum hoc vocabulum et inauditum fuit.

Latini heic dicunt, mors voluntaria, sui ipsius caedes, mortes sibi consciscere, mortem voluntariam consciscere, manus sibi adferre l. inferre.

AVXILIATOR Ein Helfer, ein Beystand, v. g. haud inglorius auxiliator, Tacitus, Quintilianus, Statius: Cicero, et alii pro eo usitatius, adjutor. v. g. adjutorem alicui in aliqua re esse; adjutorem alicui venire; adjutor periculorum, Ein Beystand in der Noth; adjutor honoris alicujus, Ein BefŲrderer.

AXIOMA atis, Ein denkwŁrdiger Spruch, eine Lehre, eine Regul, vocabulum Graecum, apud ipsum Ciceronem et alios occurrens.

+ Est autem a)ci/wma, ut Donatus in Andria Terentii A. 1. Sc. 1. v. 18. describit, sententia vel enuntiatio uno verbo nexam continens et perfectam intelligentiam. Constat enim ex nomine et verbo. Hinc Latine Effatum dicitur, auctore Tullio L. 4. Acad. Quaest. n. 95; et verbum a veteribus appellatum esse, idem Donatus ad Eunuch. A. 1. Sc. 2. observat. Haud ignoramus etiam, Vocis et orationis vocabula heic a veteribus usurpari. v. g. ut Plinii voce utar, Damit ich mich des Ausspruchs des Plinii bediene; it. oratio Imperatore sane digna! Das war ein Spruch, der sich fŁr einen grossen Feldherrn schickte.

Alias ejusmodi axioma Cicero Latine vocat L. 1. Tusc. Quaest. c. 7. pronuntiatum; alibi enuntiationem; Varro profatum, item proloquium; it. postulatum.

Omnium rectissime Axiomata Lat. dicuntur Postulata, quoties denotant propositiones maxime ratas, quae ita certae et evidentes sunt, ut demonstratione null‚ egeant, quum su‚ ipsorum luce abunde radient.

B.

BALBVS qui difficulter loquitur, et in enuntiando litteram aut syllabam praeterit, Der da stammert: BLAESVS, qui litteram aliquam, eamque non quamlibet, sed cortam decenter pronuntiare nequeat, Der da lispelt. Popma.

* Sed scriptores interdum haec confundunt.

+ Demosthenes sane, quum litteram caninam non posset exprimere, sed in enuntiando praeteriret, accurate dicendo non erat blaesus, sed balbus; de quo Cicero L. 1. de Orat. c. 61: Quum ita balbus esset, ut ejus ipsius artis, (puta, Rhetorices) cui studeret, primam litteram (scil. Consonam R.) non posset dicere, perfecit meditando, ut nemo planius eo locutus videretur.

BALNEAE et BALNEA primitus dicta sunt publica BALNEVM domesticum et privatum. In


page 839, image: s0468

Plurali ergo tantum Declinatione gemina est; non item in Singulari.

+ Nimirum quod erat unicum et singulare in aedibus balneum, ideo non habuit numerum multitudinis. Quod autem publice bina essent conjuncta aedificia lavandi caus‚: unum, ubi viri; alterum, ubi mulieres lavarentur, ideo non habuere Numerum Singularem. Varro L. 8. L. L. p. 114.

Sed posterior aetas balnea et balneoria dixit, tam privata, quam publica lavacra, uti constat ex Horatio, Martiale, Seneca, et aliis. Popma 33. ed. Hek. 83.

Balnearia autem maxime in Plurali fuit in usu.

* Balnea Poeticum esse dicunt Grammatici. Sed Suetonius quoque in Galba c. 10. Celsus L. 1. c. 6. L. 3. C. 27. Tacitus Agricol. c. 21. Sect. 3. Voler. Maximus L. 9. c. 1. n. 1. et Vitruvius L. 1. c. 3. habent. Add. Phocas Grammaticus p. 1706. Rhodius in notis ad Scribonii Composit. 20. p. 59. Varro tamen Lib. 7. de L. L. c. 25. Neque, inquit, ab eo, quod dicunt balneum, habet multitudinem consuetudo. Quae consuetudo tamen, qu‚ balnea etiam Plur. Num. efferuntur, post Varronis tempora invaluisse videtur.

+ Plinius Iun. quin ipse Cicero semper balineum scripsere pro balneum. Ceteri et consuetudo hodierna I extrudunt.

BALTEVS vinculum seu cingulum BALTEVM lora ad ligandum apta significat; prout hoc discrimen Charisius ex Plinio adfert.

* Sed hanc ipsam differentiam non attenderunt auctores, ut Vossius Lib. 1. de Analogia c. 36. observat. Recte igitur Servius in Lib. 5. Aeneid. Balteus dicitur non tantum, quo cingimur, (Germj. Ein LeibgŁrtel) sed etiam a quo arma dependent, (Germ. Ein GŁrtel, ein Wehrgehenk, ) id quod ordinis equestris ornamentum et gestamen erat. Popma.

Balteus ergo latius patet, quam balteum.

BAPTISTERIVM non tantum Ecclesiae est Germ. Der Tauf-Stein; sed etiam extra Ecclesiam occurrit apud Plinium L. 2. Ep. 17. it. L. 5. EP. 6. notans Germanice Eine Badewanne. Cell. C. P. 257.

BARBARISMVS contra linguae Romanae puritatem SOLOECISMVS contra Grammatices regulas impingit.

* Barbarismus, auctore Quintiliano Lib. 1. Instit. Orat. cap. 9, est vitium, quod fit in singulis verbis: Soloecismus, qui contextu vel complexu orationis accidit. Vel, auctore Cicerone L. 4. ad Herenn. cap. 12 barbarismus est, quum verbum aliquod vitiose effertur: soloecismus, quum verbis pluribus consequens verbum non accommodatur. Vel, secundum Stoicos, barbarismus est e)k tw=n kakiw=n le/cis2 para\ to\ e)/qos2 tw=n e)udokimou/ntwn e/llh/nwn, ex vitiis dictio praeter consuetudinem probatorum Graecorum: soloecismus lo/gos2 a)katallh/lws2 s1untetagme/nos2, oratio incongrue constructa. Quam ipsam definitionem utramque apud Laertium legas in septimo. Vnde colligi solet, barbarismum vocibus inesse singulis; soloecismum conjunctis. Popma.

Sed discrimen omne hoc non satis distincte propositum a magnis viris est. Quippe non omnis error in vocibus conjunctis, soloecismus est dicendus; sed ille dumtaxat, qui adversus structurae a)nalogi/an, sive canonas, peccat; ut pugio mea, profectus est Lutetiae, penes Romanis, pro pugio meus, profectus est Lutetiam, penes Romanos. Quin etiam soloecismus committitur in singulis verbis, quae eam non habent formationem, quam Grammatica inculcat v. g. legebo pro legam: At non s1o/loika, sed ba/rbara sunt, quae nexum verborum veteri Latio incognitum prae se ferunt, v. g. mendicare de domo ad domum pro mendicare domatim l. ostiatim. Voss. de Vit. p. 3.

Isidorus Lib. 1. Origin. cap. 31. barbarismum distinguit trifariam: Quando, inquiens, in pros‚ vitium fit sermonis, barbarismus vocatur: quando autem barbara verba Latinis eloquiis inseruntur, barbara lexis dicitur: quando in metro vitium committitur, metaplasmus.

Hinc kat) a)kri/beian distinguendum est inter barbarismum et vocabulum barbarum. Barbarismus est, si dicam, quae genio linguae Latinae repugnant v. g. necesse habeo h‚c re pro haec res mihi necessaria est. Conf. infra in Parte Synt. loc. Necesse habere aliqu‚ re. Vocabulum autem barbarum est, quod veteres ignorarunt, et nove confictum fuit, v. g. irregistrare, irregularis.

Sunt fortassis, quibus haec distinctio subtilior videtur, quam par est: qui quidem abundent suo sensu. Nos saltem praeter rem et aliorum auctoritatem nihil heic protulisse existimamus.

+ Ludovicus Vives L. 2. de Rat. Dic. ait; Etiam barbarissandum et soloecissandum, si res ita exigat. Satius est, verbi facere jacturam, quam rei.

Seneca Ep. 95: Grammaticus non erubescit, soloecismum si sciens facit; erubescit, si nesciens.

BEATITVDO Cicero rarius usurpat longe ei usitatius pro eo, beatitas.



page 841, image: s0469

* Priori form‚ saepius utuntur Apulejus, et scriptores Ecclesiastici.

BELLVA dicitur de immani magnitudine v. g. elephanti, equi: BESTIA fere de iis, quae natur‚ ferociunt, ut leones, tigrides: FERA opponitur cicuri.

* Bestiae interdum etiam vocantur, quae mediae inter feritatem et placiditatem naturae sunt, ut hirundines, apes, columbae; immo etiam quae mansuetae naturae sunt, ut equi, canes, oves, cet.

Bestiarum nomine etiam censentur animalia venenata, quae Graeci vocant qhri/a. Cicero de Divinat. 1: Quae sint animadversa a Medicis herbarum genera, quae radicum ad morsus bestiarum.

BELLVM pro proelio v. g. Elephanti conversi in spectaculum belli procurrerunt, dici coepit non demum Hieronymi aetate, quod Scaliger ad Eusebii Chronicon p. 49. notavit; sed ita etiam locutus est Frontinus, Capitolinus, Victor, Iustinus L. 3. c. 6. n. 7. Florus L. 1. c. 18. L. 4. c. 2. immo ipse Livius et Caesar.

* Caesaris Liviique exempla ad Polybium notavit Casaubouus P. 120. Iustini exempla videas in Berneggeri aut Vorstii Indice, et addas, si placet, Gifanii Observationes p. 25. et quae Keuchenius ad Frontini Strateg. L. 1. c. 1. n. 8. notavit.

Plerumque vero idonei scriptores bellum a proelio distinguunt: proelia scilicet partes sunt belli h. e. in bello congressiones. Nonius it. Popma de Differ. verb. Cell. C. P. 239. Kappius ad Iensium 58.

BENE 1. interdum pro valde. Cic. Bene mane dedi litteras. Id. Bene ante lucem. Id. Bene doctus. Id. Bene peritus. Id. Ortio bene longa. Id. Bene magna caterva.

* Ita et Abunde usurpatur v. g. Praemium abunde magnum. It. Praesidia abunde magna. Vid. Cortium ad Sall. B. Iug. c. 14.

2. Interdum oppositum habet secus pro male.

* Liv. L. 10. c. 19: Rei bene aut secus gestae decus dedecusque.

BIBOSVS Ein Saufaus, Laberius verborum novator, apud Gellium Lib. 3. c. 12: omnes alii pro eo, bibax. Goclen. Obs. 21.

BIBVNT sobrii ad naturae necessitatem: POTANT ebriosi, affluenter et ad ebrietatem. Popma.

* Ita fere usurpantur haec verba, quoties simpliciter et sine adjunctione ponuntur. Poetae tamen, qui omnino vocabulorum differentias parum pensi habent, interdum hinc abeunt.

BINI denotat numerum geminatum id est, tot res illarum, quae distribuuntur, singulis competere: DVO numerum simplicem, id est, duas unitates. Popma ed. Giess. 1660. 35. ed. Hekel. 88. ed. Richt. 113.

Bini sunt duo pares, hoc est, duo et duo significat, et distributum numerale est: duo vero unum et unum denotat.

* Ita si v. g. dico: lego Cajo et Titio binas tunicas; sensus est: et Cajus duas tunicas, et Titius etiam duas tunicas ex testamento meo habebit. Sin autem dico: lego Cajo et Titio duas tunicas; sensus est: et Cajus unam, et Titius unam pariter habebit.

Iis autem Nominibus Substantivis, quae sunt Pluralis Numeri tantum, non alia Numeralia, nisi illa Distributiva jungenda sunt v. g. binae litterae, non duae; trinae nundinae, non tres, cet. Recte tamen dixeris duae epistolae et binae epistolae; sed sensu diverso: quippe duae epistolae unam et unam; binae epistolae par epistolarum, quae simul adsunt, denotat.

BLANDITIA Plautus et Cicero habet: usitatiora autem sunt Pluralia, blanditiae, blandimenta. v. g. Cic. Lael. c. 17: Benevolentiam civium blanditiis et adsentationibus colligere, turpe est. Liv. Blandimenta alicui dare. Plin. Blandimentis capi. Cic Multa nobis blandimenta natura ipsa genuit.

BONVS et PROBVS differunt ille virtute; hic probitate laudatur: virtus autem propria viri est, unde nomen habet; probitas hominis: unde bonus vir; probus homo dicitur. Cic. Probiorem hominem, meliorem virum, prudentiorem esse neminem. Popma. 36. ed. Hek. 89.

Bonus cert‚ qu‚dam et indubitat‚ ratione honestatem amplectitur: Probus naturali indole fertur ad ea, quae recta sunt.

Bonus magis peragit recta: Probus magis ab astu et malitia alienus est.

Bonus plerumque res, facta, intellectum: Probus sensum, voluntatem, et sedatos nilque mali appetentes animi motus respicit.

BRACHIALE Substantive, scil. ornamentum, Ein Armband, ein Armschmuck, dixerunt non solum Latini posteriores, quod putat Vossius Lib. 3. c. 7. 8. p. 426. de Vitiis Sermonis et Glossematis Latino-barbaris; sed etiam Plinius Major: quin et Priscianus testatur, se in


page 843, image: s0470

Cicerone brachialia legisse; quod etiam adhuc in fragmentis Ciceronis exstat. Borrich. Cogit. p. 52.

* Brachialis Adjectivum v. g. brachialis crassitudo, Eine Armdicke, brachialis nervus, habent Plautus, Plinius, Trebellius Pollio, Vopiscus.

BREVI et IN BREVI Latinis idem est quod brevi tempore v. g. Cic. O miseram, et in brevi tam celerem et tam variam reipublicae commutationem! Schor. Phras.

BREVIARE VerkŁrzen, in die KŁrze ziehen, v. g. paraphrasi et breviare quaedam, et exornare, salvo Poetae sensu, permittitur, Quintilianus, Manilius, Vegetius, Lactantius, Orosius, Iuvencus, Sulpicius Severus: Cicero pro eo, breve facere, in compendium redigere, ad justam brevitatem aliquid revocare. Cellar. C. P. 202.

BREVIARIVM Ein kurzer Auszug oder Inhalt, Suetonius, Plinius, Eutropius, Tertullianus, Victor, Symmachus. Sueton. Aug. cap. ult. Fecit breviarium totius imperii, Er hat ein kurz Verzeichniss seines ganzen Regiments gemacht. Idem in Vespas. cap. 21: Deinde perlectis epistolis, officiorumque omnium breviariis, amicos admittebat.

* Ceterum eo non semper notatur codex nomina ac rediŻs annuos similiaque breviter complecteus, ut vult Vossius L. 1. c. 32. de Vit. p. 143, sed latius se, prout jam ex proxime praecedentibus binis exemplis Sueronianis apparet, extendit, et ut rebus aliis in compendium redactis, ita quoque compendiis precum anniversariarum, libris precationum, cadicibus precum horariarum convenit: qu‚ quidem notione posteriori Saec. XI. praesertim innotuit, adnotante Reimmanno in Hist. Voc. L. L. p. 54. Borrich. Cogit. 52.

Probius et antiquius eo esse summarium, monet ipse Seneca Epist. 39; quod quidem vocabulum Schorus ad Voc. Caput immerito ad barbara refert.

Cicero pro utroque habet, epitome, compendium. Cell. Antib. 102. C. P. 110. Frid. Rappoltus Comment. in Horat. p. 850.

BREVIS opponitur longo MINVTVS et PVSILLVS magno. Ita brevis Oratio, via, statura, terra, Ein schmal StŁck Erde apud Plin. Lib. 10. c. 69: minutus et pusillus homo, animus; minuta aut pusilla res. Popma ed. Giess. 1660. 36. ed. Hek. 90. seq. Charisius 176.

C.

CABALLVS fere dicitur de magno et tardo ut clitellario, Einem Pferde mit dem Kumpen, einem Karngaul, vel pistrinario, Einem Pferde, das in der RossmŁhle gehet: EQVVS de praestanti et generoso. Popma.

CAERVLVS naturae color est CAERVLEVS naturam fingit. Alterum est: alterum fit: ut tradit Fronto; quum tamen haec ut plurimum confundantur, apud Poetas maxime.

CALCVLATOR Ein Buchhalter, ein Rechenmeister, vocabulum rarum, occurrens apud Martialem Lib. 10. Epigr. 62: pro quo Cicero habet calculo, onis, quod tamen magis insolens Latinis possit auribus existimari; Seneca Ep. 87. computater; Sueton. Domit. c. 11. actor summarum; Cic. Lib. 1. Offic. c. 18. bonus ratiocinator, et Lib. 13. Fam. Ep. 9. rationum magister vel artifex, et Lib. 14. Attic. Ep. 12. in Arithmeticis esse exercitatum.

CALONES inter et LIXAS quae sit differentia oppido pauci attendunt; nec, quis eam in Lexicis inculcet, facile succurrit. Accipe ergo illam ex veteri Scholiaste Horatii 1. Sat. 2, 44: CALONES sunt ministri militum, liberi homines; LIXAE vero servi eorumdem.

CALVMNIA est callida quaedam fallendi ratio cum malevolenti‚ conjuncta: CAVILLATIO est frivola atque jocosa calumniatio: DICACITAS est sermo mordax, cum sale et risu alios incessens.

Ita calumnia maligna est: cavillatio frivola: dicacitas falsa.

* Sed calumnia proprie est accusatorum, et significat falsum crimen, quod intenditur in judicio adversus innocentem, ut litibus vexetur ac damnum faciat: unde calumniam ferre dicitur, qui per fraudem aliquem reum defert; et calumniam jurare seu ejurare, vel de calumnia jurare, est jurejurando profiteri. se accusatorem, non vexandi adversarii, sed juris persequendi gratia actionem instituisse. Popma 38. ed. Hek. 94. seq.

Cicero Lib. 2. de Orat. n. 218. cavillationem et dicacitatem ita distinguit; Quum duo, inquiens, genera sint facetiarum, alterum aequabiliter in omni sermone fusum, alterum peracutum et breve; illa a veteribus superior, cavillatio; haec altera, dicacitas nominata est. Leve nomen habet utraque res: quippe leve enim est totum hoc, risum movere.



page 845, image: s0471

CAMERA est fornix quilibet Ein gewŲlbter Ort: LACVNAR fornix caelatus varie et picturatus, Ein mit Tafelwerk oder Structur-Arbeit geziertes Zimmer: CONCLAVE est secessus, seu separatior locus in interioribus tectis: CVBICVLVM in genere notat aedium partem instructiorem, Ein Gemach, ein Zimmer.

* Cic. L. 3. ad Qu. Frat. Ep. 1. cubiculum amplum, Ein ršumlich Zimmer. Id. Cubiculum, quo nihil alsius, Ein kŁhles Zimmer. Id. Cubiculum loco positum ambulationis uno latere, Ein Zimmer, da man auf einer Seite den Prospect in die Alleen hat. Id. Cubiculum adjunctum, Ein Nebenzimmer. Liv. L. 1. c. 58: cubiculum hospitale, Ein Gastzimmer. Plin. L. 7. Ep. 21: cubiculum obductis velis, Ein mit Vorhšngen bezogenes Zimmer. Plin. L. 15. c. 11: cubicula salutatoria, Audienz-Zimmer. Nec nisi cum addito quodam conveniente v. g. cubiculum noctis et somni, l. cubiculum dormitorium, significat Germanice Ein Schlafgemach, Ein Schlafzimmer.

CAMINVS Ein Camin, ein Ofen v. g. camino luculento uti, sich eines warmen Ofens bedienen, vocabulum origine Graecum, quo tamen ipse Cicero utitur; quamvis pro eo etiam dicat focus v. g. in Cat. c. 16. ad focum sedere, beym Camine sitzen. Sed u(pokoristiko\n foculus significat prunas concervatas, Eine Kohlpfanne, ein Kohlfeuer. Plaut. Capt. A. 4. Sc. 2: Foculis ardentibus fovere epulas, Die Speisen aufs Kohlfeuer setzen.

CANDIDVM ut Graecum lampro\n, est qu‚dam nitente luce perfusum: ALBVM, ut Graccum leuko\n, pallori constat vicinum esse.

Album ergo minus est, quam candidum. Illud natur‚: hoc cur‚ fit: unde albi sunt capilli: carmen candidum.

* Quamquam haec duo interdum confunduntur. Popma. Servius.

Candido ab auctoribus opponitur nigrum: albo oponitur atrum.

* Ita enim Cicero L. 5. Tusc. Quaest. c. 40: Democritus alba et atra discernere non poterat, luminibus amissis. Id. Phil. 2. c. 16: Albus aterve sis, ignorat, Er kennt dich gar nicht: more Graecorum, qui to\ leuko\n kai\ me/lan e)ide/nai dicunt. Id. L. 2. Div. c. 3: Quae alba sunt, nigra dicere, Verkehrte Dinge reden.

CANTIO sonorum quid et voluptati inserviens CANTICVM lascivum et obscoenum: CANTVS honestum: CANTILENA garrulum, et ad nauseam repetitum aliquid innuit.

* Exemplis res fiet clarior: Plautus Stich. A. 5. Sc. 5. v. 19. lepida et suavis cantio. Cicero de Clar. Orat. p. 60. veneficiis et contionibus Titiniae factum est. Nec Diminutivum hinc formatum cantiuncula ab hac notione abit. v. g. Cic. de Fin. L. 5. c. 18: Si cantiunculis tantus vir irretitus teneretur. Loquitur autem heic Cicero de Sirenibus.

Suetonius Nerone cap. 39: Datus Atellanorum histrio in cantico quodam. Idem Galb‚ c. 13: Atellani (histrionis) notissimum canticum. Vide Diomedem L. 3. de Orat. et ejus partibus, et Scalig. in 5. Manilii. Contra Scaligerum tamen Salmasius ad Vopiscum disputat, et Cantores de tragoedis tantum accipit: eoque cantica etiam refert. Quamquam Suetonius eadem et Atellanis tribuat, allegatis duobus et Nerone et Galb‚ locis. Contica proprie histrionum fuisse, inde etiam patet, quod Livius illorum originem describens, L. 7. c. 2. histrionem canticum egisse ostendit.

Cicero de Legibus L. 3. c. 14: Plato ait, Musicorum cantibus mutatis mutari civitatum status. apulejus L. 1. Florid. Natura quibusdam avibus brevem et temporavium cantum commodavit: hirundinibus matutinum; Cicadis meridianum; noctuis serum; ululis vespertinum; bubonibus nocturnum; gallis antelucanum.

Cicero ad Att. L. 1. Ep. 19: Ita tamen novis amicitiis implicati sumus, ut crebro mihi vafer ille Siculus insusurret Epicharmus canti enam illam suam. Hinc Proverbium: Cantilenam eamdem canis, Du bleibst immer bey einer Leyer. Hieronymus etiam Epist. 53. extr. cantilenas librorum pro ineptiis et nugis dixit: ad nutricum et praeficarum nugatoria cantica respiciens.

Atque hinc, opinor, satis constat, differentiam, quam attulimus, non esse arbitrariam, aut a nobis nunc demum confictam: quamvis lubentissime largiamur, non ubique eam a scriptoribus custodiri.

Cantum Graeci vocant, hymnum, item psalmum. Sed proprie hymnus dicitur, qui voce naturali fit; psalmus, qui aliquo Musico instrumento. Perotti Cornu Copiae 529.

Cantus etiam ad inanimata transfertur. De buccinis posuit Cicero pro Murena c. 9: Te gallorum, illum buccinarum cantus exsuscitat.

CAPERARE v. g. frontem caperare Ein sauer Gesichte machen, Plautus et Varro: Cicero pro eo dicit, frontem in rugas contrahere; Seneca, colligere rugas et contrahere frontem; alii, vultum contrahere, adducere supercilium; corrugare frontem, obliquare vultum et sermonem.



page 847, image: s0472

CAPILLAMENTVM i. e. fictitiae et supposititiae conae: quarum aliae totum verticem, galeae atque operculi instar, quas Gallice vocant une perruque; aliae cervicem tegunt, quas vocant Haartouren, Gall. les tours; atque hoc vocabulum occurrit non tantum apud Tertullianum de Cultu Femin. cap. 7. sed etiam ipsum Suetonium Calig. cap. 10. Idem tamen Suetonius in Othone cap. 11. habet etiam pro eo, galericulus v. g. galericulum capiti adaptare, Sich eine HaarmŁtze, eine Haartour, oder eine Perruque verfertigen lassen; alii, coma adulterina; quam Graeci dicunt fena/khn, koru/mbion tri/xwma, et Polybius Lib. 3. cap. 78. periqeta\s2.

* Capillamentum cincinnis longioribus ad oram inferiorem ornatum, Eine Allonge Perruque.

CAPILIVS est coma paullo longior ut muliebris, et virilis etiam, quum promittitur. CRINIS est brevis et innexus, discretusque vittis; dictus enim a)po\ tou= kri/nein, a discretione, quod vittis discernatur, auctore Festo et Isidoro. Varro de Vit‚ populi Rom. 1: Majores natu capite aperto erant, capillo pexo, vittisque innexis crinibus. Popma. CAESARIES naturali qu‚dam pulchritudine sese commendat, et virorum fere est. COMA promissa, cumque aliqu‚ cur‚ composita est, et ad mulieres plerumque pertinet. Vid. Claud. Salmesius de Virorum Caesarie, et Mulierum Com‚.

* Crinis tamen interdum pro capillo ponitur v. g. apud Florum L. 2. c. 15. n. 10. it. L. 3. c. 3. n. 17. et Tacitum Annali 2. c. 39. in Germ. c. 31. n. 1. etc.

CAPITVLVM i. e. parvum caput, non raro blanditiis inservit. Terent. O lepidum capitulum!

Ceterum quod Voss. de Vit. 124. non videtur, etiam majores librorum fectiones non capita tantum, sed u(pokoristikw=s2 quoque capitula dicuntur a Tertulliano, immo etiam ipso Cicerone Lib. 1. de Legibus; cujus tamen locus non nihil corruptus videtur esse. Borrich. Cogit. 55. seq. Henr. Stephan. de Lat. Serm. 28.

* Pro capitis etiam ornamento muliebri, interdum accipi, contendit Barthius ad Claudianum Mamert. p. 347.

Capitulum deinceps in Ecclesia dici coeptum pars e capite Biblico antea lecto explicata: tandemque ipsum locum talibus interpretationibus Theologicis deputatum appellarunt domum capituli, Das Capitulhaus, et Collegium Canonicorum Templi Cathedralis, qui primitus his exercitationibus vacabant, dictum inde Reverendum Capitulum, Das HochwŁrdige Domcapitul.

CAPVLARE verbum descendens a gladii capulo, i. e. gladio vel alio telo ferire, caedere, seu vulnerare v. g. ictu capulantium interfici, rejicit Voss. de Vit. 687. Sed usus tamen eo est Pomponius Mela, argenteae aetatis scriptor: cujus locum citati Vossii filius, Isaacus Vossius vindicat et explicat. Vid. Borrich. Cogit. 54.

CARBO estinctus PRVNA ardens est.

* Confunduntur interim apud veteres interdum.

Differunt autem ita, quum simpliciter ponuntur: ut proinde obverti nobis nequeat Cicero L. 2. Off. c. 8: Candente carbone sibi adurebat capillum.

CARCER Masculini Generis, non nisi Singulariter dicitur, in quo homines coercentur: Pluraliter vero CARCERES saepta, uinde currus, aut quadrigae effunduntur aut emittuntur ad certamina et spectacula, Germanice, Die Schranken; ut equus carceribus dimissus, apud Stat. 6. Theb. v. 522. et quod adagii instar apud Varronem est Lib. 1. c. 3. de R. R. a carceribus ad metas, Germ. vom Anfange bis zum Ende. Quamquam et Singulari Numero in hac significatione utantur Poetae. Virg. 3. Georg. v. 104: ruuntque effusi carcere currus. Et Ovidius Epist. 18. Leandri v. 166:

Vt celer Eleo carcer emissus equus

Quin etiam ita usurpat vel in pros‚ Auctor ad Herennium Lib. 4. c. 3. ubi intra carcerem stare, dicit. Et quia carceres initium excurrendi erant; hinc etiam pro principio ponitur carcer, sicut calx pro fine. Cic. de Senect. extr. Nec velim, quasi decurso spatio ad carceres a calce revocari. Fl. Clarus. Servius. Popma.

CARO sententi‚ plane Theologic‚ atque Biblic‚ usus videtur Seneca Epist. 65. sub fin. Quidquid, inquiens, in me potest injuriam pati, hoc est, in hoc obnoxio domicilio: animus liber habitat: numquam me caro ista compellet ad metum, numquam ad indignam bono simulationem, numquam in honorem hujus corpusculi mentiar.



page 849, image: s0473

* Per carnem autem et sanguinem, quum Deo vel spiritui opponitur, S. Scriptura innuit a)/nqrwpon yuxiko\n, hominem sibi relictum, corruptam hominis naturam, aut etiam humanam fragilitarem.

CASTVS est purus atque integer et non modo a luxuria et amore illicito, sed etiam ab avaritia et fordibus alienus: PVDICVS vero est, qui se continet a libidine et voluptatibus corporis. Sicut CASTITAS est sanctimonia quaedam et integritas morum, a turpitudine, libidine et sordibus abhorrens: PVDICITIA est non nisi continentia a libidine. Itaque plus est et latius patet castus et castitas, quam pudicus et pudicitia. Popma ed. Giess. 1660. 40. ed. Hekel. 100.

* Hinc etiam scriptores, qui puram et candidam Latine scribendi rationem sectantur, casti solent nuncupari: nemo autem eos vocaverit pudicos.

CASV sc. hoc fit perperam suspectum; occurrit enim ita apud Cic. 1. Divin. c. 13. Lib. 1. Ep. 2. Lib. 2. Ep. 7. Nat. Deor. L. 2. c. 2: usitatius autem et elegantius pro eo, temere, temere et fortuito.

CATAPHRACTVS Ein Cuirassier, occurrit apud Sallustium et Vegetium, item Livium Lib. 37. c. 40: idem Liv. l. c. pro eo habet eques loricatus, et passim alibi miles vel eques circumquaque munitus; Suetonius Calig. c. 45. a(plw=s2 loricatus; Tacitus annali 3. c. 45. ferratus; Curtius Lib. 3. c. 11. eques serie laminarum gravis, et Lib. 4. c. 9. eques, cui sunt tegumenta ex ferreis laminis serie inter se connexis; Capitolino et Ammiano dicitur, clibanarius.

CATERVA et COHORS peditum est Eine Bataillon: TVRMA equitum, Eine Esquadron. Valla in Raud. p. 100.

* Cic. L. 5. Ep. 1: Ab equitum meorum turmis, et a coherte Praetoria (Von der Leibgarde) quae erat Epiphaneae praesidii cous‚, occidione occisum.

+ Haec differentia in Livio explicando curate est ante oculos habenda.

* Ceterum cohors a Vellejo Paterculo L. 2. c. 80. insignitur etiam vocabulo legionis semi plenae.

Nimirum constabat legio ex cohortibus: cohors autem ex manipulis. Nec cohors certo numero definita videtur: unde Curtius L. 5. c. 2. Sect. 3. dicit quingenarias cohortes i. e. quingenis militibus constantes; pro quo tamen alii, sed, ut puto, perperam, legunt quinquagenarias cohortes. Interim si locum Velleji cum loco hoc Curtiano conferas; constabit, credo, legionem, quamvis fere numero 6666. militum contineatur, tamen interdum etiam numero millenario absoluram olim fuisse.

Caesar L. 1. de Bello Civ. cap. 73. cohortes alarias alias, alias legionarias nominat: per alarias scilicet eas designans, quae in sociorum alis militabant; legionarias, quae in legionibus Romanorum sub signis erant. Quo respectu cohortes et legiones a Floro opponuntur Lib. 3. c. 21. Nam per cohortes auxiliarem militem intelligit, qui diversus a legionario sive romano erat. Nec alio pertinent illae 30. cohortes, quarum Tacitus Hist. Lib. 2. c. 89. meminit, quum introitum Vitellii in urbem describit. Etiam Vellejus L. 2. c. 5. legionarias cohortes constituendae differentiae caus‚ dixit. Idem quum c. 112. ejusdem libri Praefectus cohortium nominat, cohortes de alariis dixit: illorum enim Praefecti erant.

CATTA Eine Katze, Martialis Lib. 13. Epigr. 69: omnes alii Latini scriptores pro eo habent, haec feles vel felis. Conf. Sect. 1. Catus vel Cattus.

* Feles l. Felis, Gen. is, mox Masculini, mox Feminini Generis est, prout alteruter sexus innuitur.

CAVEOR et GEMOR saepenumero reperitur Cic. Attic. Atque hic status, qui un‚ voce omnium gemitur. Eidem: Cetera, quae quidem provideri poterunt, cavebuntur.

CELEBRITAS notione potiori et propri‚ significat frequentiam et opponitur solitudini. Corn. Praefat. in celebritate versari. Cic. 3. Attic. Ep. 7: Odi celebritatem, fugio homines: lucem adspicere vix possum.

CELEBRO Latinis subinde idem est quod frequenter in ore habeo, divulgo. v. g. Cic. Hoc ita esse, constanti fam‚ et omnium ore celebratum est. Id. Hoc vocibus maledictisque populi celebratum est. Id. Nuntii litteraeque celebrarunt, hoc factum esse. Schor. Phras.

CENSOR qui Censuram, id est, qui magistratum talem gerit: CENSORIVS, qui censor fuit v. g. Censorius Cato. Similiter ut Consul et Consularis. Valla Lib. 1. c. 6. et Lib. 4. c. 84.

CERAE et IMAGINES Latinis subinde sunt picturae majorum, priscam nobilitatis prosapiam coarguentes. Vid. Iuvenalis Sat. 8.

* Hinc Seneca L. 1. Ep. 44. dicit atrium plenum fumosis imaginibus: quibus Plinius


page 851, image: s0474

L. 5. Ep. 10. opnonit imagines subitas, Den neuen Adel. Et quia vocabulum imaginis in hoc negotio ita usitatum est eleganter per equites, quorum sedecim imagines majorum prostant descripseris eos, qui Germanice Die schriftmšssigen Edelleute dicuntur; quos Sallustius B. Iug. c. 85. vocat equites veteris prosapiae ac multarum imaginum.

CEREVISIA per Syncopen cervisia, vocabulum Ciceronis aevo ignotum, occurrit apud Plinium Lib. 22. c. 25. extr. qui pro eo tamen alibi Zythus vel Zythum habet. Voss. de Vit. 20.

* Eidem Plinio L. 22. cap. extr. et Floro L. 2. c. 18. n. 12. dicitur etiam celia i. e. ut idem Florus explicat, Numantinorum indigena ex frumento potio. Aliis dicitur Potus Cerealis. Tacitus de Germania c. 23: Potui (sc. Germanorum inservit) humor ex ordeo aut frumento, in quamdam similitudinem vini corruptus.

Cerevisiae mentionem etiam fecerunt P. Dioscorides circa annum mundi 3907. L. 2. c. 29. et Galenus L. 6. Simp. sub nomine zu/qou. Sed adhuc sub judice lis est, si non de materia, certe de parandi modo, num eaedem fuerint cum cerevisiis nostris.

CERTE notat

1. Sine dubio. Cic. Si me tanti facis, quanti certe facis.

2. In concessione elegantem positum habet, significat Germanice, Ia wohl, ja freylich, addito tw=| nisi, Wenn nur. Cic. Naturales divitias dixit parabiles esse, quod parvo esset natura contenta; certe nisi voluptatem tanti aestimaretis.

3. Ponitur pro saltem, Zum wenigsten. Cic. Homines mortem optare incipiant, vel certe timere desinant. Item: Quam sapienter, non disputo; constanter et fortiter quidem certe.

CESSAT otiosus et desidiosus REQVIESCIT defessus. Hoc in bonam; illud in malam partem plerumque accipitur.

* Cic. de Senect. c. 5: Gorgias septem et centum complevit annos, nec umquam in suo studio et opere cessavit. Terent. Adelph. A. 4 Sc. 2. v. 49: Aeschines odiose cessat, Er machts verdrieslich lang. Seneca Epist. 12: In nulla re cessat cura mea, Ich lasse es an nichts fehlen. Cic. 1. de Divinat. c. 46. requiescere in sella. Idem 6. Verrin. c. 61. requiescere et curam animi remittere. Item 1 Tuscul. c. 44. requiescere a malis. Danatus in Ter. Eun. A. 3. Sc. 1. v. 15.

CETERVM Adverbiale est cui Curtius se ita dedidit, ut ad nauseam frequentet. Vsurpatur ab Historicia passim pro Sed. Interdum etiam ab Oratoribs. Vsitate notat De cetero, De reliquo; ceteroquin, Was aber das Łbrige belanget.

Cetera pro Ceterum, non Poetarum solum, sed etiam Historicorum est. v. g. Vir Mathematum ignarus, cetera doctus. Oratores pro Cetera dicunt Ceterum, Ceteroquin.

CEV i. e. sicut, uti, quemadmodum, v. g. tu me, ceu facis, ama, magis Poetarum est, quam Oratorum, judice Roberto Stephano. Vsus tamen Plinius eo est non semel. Cell. C. P. 332. Reliqui scriptores prosaici vix eo, ac nisi parcissime utuntur.

Ponitur interdum pro Quasi, Tamquam. Plinius L. 11. c. 39: Ceu vero non crocodilis et duritia tergoris tribuatur et sollertia. Schwarz. ed. Tursell.

CHARTA est materia linea expolita ad usum scribendi PAOYRUS Gen. Fem. planta Aegyptiaca s. arundo ad ripam Nili crescere solita, unde charta praeparabatur olim, ut hodie ex panniculis lineis (von Leinen ) cannabinisque (von Hanf ) concretis et maceratis: MEMBRANA vero est tenuior animalium pellis, quae derasis pilis chartae usum praestat.

Hodie tamen chartam vulgo vocamus papyrum. Popma ed. Hek. 106.

+ Quantumlibet igitur papyrus antiquior sit chartae usu; haec tamen ou) xqe\s2 h)\ prw/hn inventa demum est, sed jam tum Eustathii, scholiastae Homeri aetate, nota fuit, ut ex quodam ejus loco viri docti declarant.

Virtutes chartae sunt: Tenuitas, densitas candor, laevor: sed duo reliqua, praeter candorem et densitatem, si justa et cum modo fuerint. Nima quippe tennitas, nec sufficit tolerandis calamis, et litteras praeterea transmittit. (die Feder schneidet leichtlich ein, und das Papier schlšgt durch ) Iam in laevore nimio caducae fiunt litterae, Die Buchstaben werden nicht vŲllig ausgedrŁckt ): minus quippe sorbet charta ex nimia politura, quamquam magis splendeat. Huic contrarium vitium scabritia est: aliud lentigo est, quae maculas exhibet: aliud humor, ex quo bibula Plinio L. 8. Ep. 15. appellata, Germ. Leschpapier.

Peculiarem librum s. commentarium de hoc argumento in Plinii Lib. 13. cap. 11. 12. et 13. Melchior Guillandinus scripsit: cui rursus alium opposuit Iosephus Scaliger. Conferri etiam heic potest Augustinus Calmet in Disquisitionibus Biblicis, in linguam nostram translatis et notis illustratis a. S. Ven.


page 853, image: s0475

Abbate Moshemio, ed. Bremae 1738. Tom. 1. p. 170. seqq. et qui a Moshemio in h. l. ibi citantur, Scipio Massejus in Hist. Diplom. et Bernard de Montfaucon dans ses Meniures de l'Academie des Inscriptions et belles lettres p. 302.

* Lucanus L. 3. v. 222. et Cassiodorus L. 11. c. 38. dicunt, conficere chartam, it. texere et contexere chartam, Papier verfertigen, Papier machen. Martialis Lib. 8. Epigr. 62. dicit, in charta aversa scribere, Auf die andere Seite des Papiers schreiben. Cons. Part. Synt. Charta bibula.

CHIROGRAPHVM Eine Handschrift, eine schriftliche Versicherung, Gen. Neutr. suspectum Vossio de Vit. 53, ubi non nisi chirographus , Gen. Mascul. ab eo agnoscitur. Sed quamvis Genere Masculino multo usitatius sit; occurrit tamen interdum etiam Gen. Neutro v. g. apud Suetonium Tit. c. 3: Solitus est imitari chirographa, quaecumque vidisset, Er hat eines jeden Hand nachschreiben kŲnnen; item apud Vlpianum lege 18. p. inane facere chirographum, Eine Obligation cassiren oder zerreissen.

CHIROGRAPHVS a SYNGRAPHA differt Chirographus est privata scriptura, manu unius cujusdam subscripta, Eine einseitige Obligation, Wechsel, Quitung, oder dergleichen, Syngrapha est, quam simul plures subscripserunt, Ein Contract, ein Vergleich. In illo tantum, quae gesta sunt, continentur; in hoc etiam pactiones veniunt.

* Vsitatissime dicitur Syngrapha Gen. Fem. v. g. Cic. pro Domo cap. 50. facere syngraphas cum aliquibus, Mit ein und andern sich in einen Contract einlassen. Id. de Arusp. R. c. 13. credere alicui per syngrapham, Beh???ef contracts einem was anvertrauen. Interdum tamen etiam usurpatur Genere Masculino, syngraphus v. g. Plaut. Asinar. A. 4. Sc. 1: Ostende, quem conscripsi, syngraphum.

CHIROTHECA Der Handschuh, Latinitatis graecissantis est: quumque priscis usum earum ignotum fuisse, doceat Casaubonus in Athen. 12. c. 2; nullo alio vocabulo Latino id vestimenti genus satis commode exprimi potest. Allo vocabulo Graeco dicitur etiam dactylotheca. Vid. Folietam de Vsu et Praest. L. L. p. 177.

Alii pro eo usurpant mannum tegmen, et ap. Plinium L. 3. Ep. 5. est manica; quod vocabulum tamen Plinianum videtur significare proprie Germ. Ein weiter Ermel, oder eine Muffe.

CHIRVRGIA vocabulum Graecum et rarum, occurrens tamen apud ipsum Ciceronem ad Attic. L. 4. Ep. 3: Celsus Praef. Lib. 1. pro eo Graecum x eirourgikh\ habet, quam Praefatione Lib. 7. eleganter describit, ut medicinae partem, quae manu curet: quae non quidem medicamenta atque victŻs rationem omittat; sed manu tamen plurimum praestet: cujus etiam effectus inter omnes Medicinae partes sit evidentissimus.

* Concretum autem chirurgus usurpare Celsus non veretur, in Prooemio Lib. 7. requisita ejus ita sistens: Esse chirurgus debet adolescens, aut certe adolescentiae propior, manu strenn‚, stabili, nec umquam intremiscente.

CIBVS dicitur de quocumque alimonio delicato et vili: VICTVS modo de tenui et arido. Et cibus est, qui ore manducatur: victŻs nomine etiam potus continetur.

* ICti hoc amplius. VictŻs appellatione intelligunt omnia, quae esui, potui, cultuique corporis, quaeque ad vivendum homini necessaria sunt, ut vestimenta, stramenta, et cetera, quibus tegendi curandive corporis nostri caus‚ utimur, ut auctor est Vlpianus. Sed alii auctores victum et vestitum separant; quemadmodum hoc vel ipse Cicero facere solet. Cicero dicit victus cultusque corporis. Plinius Min. victus et amictus. Popma 108. Goclen. Obs. 324. Donat. ad Ter. Andr. a. 1. Sc. 1.

ESCA latius patet quam cibus: praeterquam enim quod cibum quemcumque notet apud Ciceronem, Celsum Lib. 1. c. 2. p. 22. et alios probae notae scriptores, speciatim etiam et quidem ustiatissime significat illecebras et invitamentum illud, quo capiuntur aves et pisces, Germ. die Lockspeise.

CICERONIANA merito in stilo praevalere debent nisi ubi argumento deficiunt, aut quando alii scriptores e)mfatikw/tera, et quae esse magis videntur idonea, liberali manu suppeditant.

+ Cellarius in Prolegomenis Curarum Posteriorum, hanc in rem ita pronuntiat: Non, ut barbara, rejicienda sunt, quae apud Ciceronem, Terentium, aut similes non inveniuntur. Paucorum monumenta, qui aureo Latinitatis sacculo clari fuerunt, ad nostra tempora transmissa sunt, ut ex illis de universa lingua judicare non liceat. Quod igitur in militia fieri solet, ut in supplementum illorum, quos Martis vis, aut casus, aut fatum eripuit, novi milites arcessantur, ne exhausta acies robur suum


page 855, image: s0476

amittat; id in Latinitate lustranda non solum perutile est, sed maxime etiam necessarium. Quae enim in Ciceronis et aequalium libris non exstant; apud Plinium aliquem, aut Senecam, aut Columellam, et ceteros investiganda sunt, ut, quantum fieri potest, linguam integram habeamus, quae universi propemodum eruditorum orbis hoc tempore vernacula est. Sed si ulla in re, in hac praesertim limitibus opus est, neque iis nimium angustis, ne mutilus sermo relinquatur; neque latissime prorogatis, ut castitas sua sermoni Latino conservetur. Injurii sunt in bonas litteras, qui Latinitatis terminos ex Indice metiuntur, quem Marius Nizolius Thesauro suo vere aureo subjecit, ut proscribant et exterminent, quidquid ibi notatum castigatumque inveniunt. Non illud propositum Nizolio fuit, nec. qui Nizolii operam supplevit, ediditque, Iacobo Cellario proavo nostro, ut ad barbaros deportanda censerent, quae Ciceronis non essent: sed curae fuit meritissimis viris Latini stili tum castitas, tum suavis et sibi constans elegantia. Vtramque quidem licet etiam ex rivis haurire, qui ex aureo illo saeculo in proximum tempus permanarunt: tamen, quod nemo negabit, et puriores sunt Ciceronis fontes, et multo jucundiores. Nec vero illi magnopere laudandi sunt, qui nimis extendunt Latinitatem, et eodem censu aestimant omnia, sive Ciceronis sint et aequalium, sive Ammiani, Siconii, Cassiodori, et similium. Non semper ingeniorum messis est, aut aequalis proventus studiorum, sed ut agri, qui copiosissimos fructus gignunt, alio tempore minus ferunt, aut omnino cessant fructuosi esse: ita doctrinae et artium ubertas saeculis et temporibus distinguenda est: Quidquid praeclari et magni fuit in Latinitate, effloruit Ciceronis et Augusti Caesaris temporibus: nec tamen sterile fuit aevum proximum, aut iners et effetum torpuit, ut nulla ingenia proferret, quae M. Tullium, et ejus similes aemularentur: sed ultra Nervae Trajani aetatem Italia habuit, et quaedam provinciae, qui cum veteribus ingenio, doctrin‚, et industri‚ comparari potuerint. Post haec tempora aliud fatum Latinitatis fuit, evulgato imperii arcano, posse Principem ex provincialibus legi. Tum enim Hispanos, Gallos, Afros, Thraces, Arahes, Pannonios, quisque Princeps suos populares, Romam et in aulam adduxit, et honoribus ornavit amplissimis. Horum conversatione factum est, ut Latinus sermo nativ‚ su‚ indole decederet, et studia humanitatis, quod peregrini praeriperent praemia, negligentius excolerentur. Verum nec illis temporibus defuerunt plane, qui bonas litteras juvarent, et barbariei, jam adrepenti, bonis artibus, cur‚, labore, et lucubrationibus resisterent, et Latinitatis indolem, licet non integram, tamen non foede contaminatam, ad posteros propagarent. Tandem quum Gothi, aliique barbari in Romanum imperium se effuderunt, non jam sensim et pedetentim, sed citato gradu a sermonis virtute descitum fuit. ut parum abesset, quin omnis Latinitas exspiraret. Aegre enim a paucis servata fuit, nec tamen pura, sed deflorata, et multis vitiis sordibusque commaculata, post multa demum saecula, quod avorum memori‚ factum est, nitori suo restituenda.

CINCTVTVS BegŁrtet, bereit und fertig, Horatius et Ovidius: in prosa malim pro eo, cinctus, succinctus, item, armatus, ad militiam accinctus.

+ Cinctutus enim non tantum in genere notar cinctum; sed speciatim etiam armis succinctum militem. Cingulum quippe erat militum, qui, simul aecincti, milites efficiebantur, uti late ex antiquitate et jure deducit Guido Pancirollus Thes. Var. Lect. L. 1. c. 16. Duarenus ad tit. de Testam. Milit. D. c. 2. et Barnabas Brissonius Select. ex 1. C. Antiq. L. 2. c. 7. Hinc sumere cingulum pro dare militiae nomen; et ponere cingulum pro valedicere eidem veteres dicebant. Huc respiciens eleganter Prudentius Hymno 1. peristef. v. 32:

Milites, quos ad perenne cingulum Christus vocat.

Quod si cui ordo et dignitas militaris eriperetur, ei cingulum adimebatur.

Solis etiam hinc militibus armorum gerendorum olim concessa facultas erat. V. Ioach. Stephani ad Nov. 85. n. 6. Hoc cingulum adeo necessarium militi, ut et Imperatores inaugurandi eo cingerentur; ut ostendit Demsterus, Scotus ille doctissimus, biblioqh/kou e)/mfuxos2, ad Rosini Antiquitate. L. 10. p. 958.

CIRCA notat

1. Motum ad locum.

* Liv. L. 1. c. 9: Ex consilio Patrum Romulus legatos circa vicinas gentes misit.

2. Tempus. v. g. Fiet id circa proxima Paschalia.

* Haec notio aevo aureo ignoratur: argenteo autem increbuit.

3. Quod attinet ad.

* Tac. Publica circa bonas artes socordia.

4. Circiter.

* Liv. Lib. 27. c. 42: Circa quingentos Romanorum sociorumque victores ceciderunt.

Hic modus admodum est infrequens.

CIRCITER accommodatur

1. Tempori, numero ac mensurae.

* Caes. Dies circiter quindecim iter fecerunt.



page 857, image: s0477

2. Certo cuidam tempori definiendo.

* Cic. Nos. circiter calendas aut in Formiano erimus, aut in Pompejano.

Vsitatius argente‚ aetate heic usurpant Circa.

CIRCVMSTANTIA Substantive pro qualitate rei Gellius et Quintilianus; qui tamen Lib. 5. cap. 10. ipse haud magnopere vocabulum videtur probare: Hoc, inquiens, genus argumentorum sane ducamus ex circumstantia: quia peri/stas1in dicere aliter non possumus: vel ex iis, quae cujusque causae propria sunt.

Cicero rerum attributa, attributiomes, res attributas, res circumstantes; Gellius etiam rerum appendices vocat. Borrich. Cogit. 308.

* Pro circumstantias rerum considerare, elegantius dixeris judicare, quo modo ac ratione res fiat. Et pro barbaro cum omnibus circumstantiis aliquid scribert Latine dixeris, accurate, accuratissime aliquid scribere, it. diligenter cuncta perscribere. Niess. de Ortu et Occasu L. L. 159.

Circumstantia etiam praeterea sumitur Physice pro actu circumstandi apud Tertullianum de Orat. c. 3. inquientem ita: Cui angelorum circumstantia non cessat dicere: Sanctus! Sanctus! Sanctus!

CITIVS notat

1. Potius. Cic. Eam citius veteratoriam, quam oratoriam dixeris.

2. Prius. Cic. Vox me citius defecerit, quam nomina.

CITRA pro sine v. g. quod citra jactantiam dixerim, Ohne Ruhm zu melden, Scioppius Infam. Fam. 136. ait argente‚ demum Latini sermonis aetate usurpatum esse. Sed habent non solum argenteae aetatis scriptores, Columella, Celsus; sed etiam Ovidius in aetate aure‚. Borrich. Defens. Stradae adversus Sciopp. 302.

* In toto etiam Corpore Iuris vix aliter haec vocula Citra, quam pro sine usurpatur: nisi forte excipias Leg. f. p. de Calumniat. ubi significat Praeter. Atque hanc sententiam probat Bachovius in 1. Parte Pandect. Comment c. 2. de Transact. n. 16.

Ceteroquin prim‚ et propri‚ notione contrarium habet Vltra, et respicit locum citeriorem, et notat Germ. Disseits. Cic. Phil. 6. c. 3: Citra flumen.

CIVITAS est populi multitudo jure et legibus sociata VRBS est ipsa moenia et aedificia.

* Sed haec per Meronymiam frequentissime confundunt optimi auctores, quorum testimonia nihil attinet heic adscribere. Popma ed. Hekel. 110.

CLADES proprie arborum CALAMITAS segetis et agrorum est. Hinc transferuntur ad similia, ita tamen, ut vestigia primae notionis appareant. Clades etiam a calamitate differt, ut efficiens ab effecto.

CLAMOSE Adverbium id est cum clamore v. g. dicere omnia clamose, immerito damnatur. Legitur enim apud Quintilianum Lib. 11. c. 3. p. m. 825: quam lectionem illa etiam habet Quintiliani editio, quae cum Gronovii notis prodiit. Voss. de Vit. 800. Borrich. Cogit. 61. Cell. C. P. 11.

* Adjectivum clamosus v. g. altercator clamosus, actio clamosa, apud Quintil.; clamosi fori jurgia, apud Senecam Tragicum; tibia clamosa, Eine Zinke; sine controversia probum est.

CLARITAS et CLARITVDO v. g. haec quamquam ex multis pro tua claritate audiam, it. artes animi, quibus summa claritudo paratur, Sallustius, Tacitus, Quintilianus, Suetonius, alii: Cicero heic nobilitatis vel summae dignitatis, splendoris, amplitudinis, nominis celebritatis, it. altitudinis fortunae atque gloriae nomine fere utitur; quamvis etiam claritas apud cum aliquoties occurrat.

+ Differentia, quam Fronto heic statuit, qu‚ Claritas tum luminis, tum perspicuitatis; Claritudo generis ac nobilitatis sit; mere arbitraria est.

CLASSES in Plur pro multitudine navium, Livius Lib. 4. cap. 34: id, quod Tanaquillus Faber Lib. 1. Ep. 47. ubi egregie, ut omnia solet, hunc Livii locum illustrat, improbat, ostenditque, classes Num. Plurali Latinis in re militari idem esse, quod copiae equestres. Conf. Morhofii Dissert. de Patavinitate Liviana pag. 570.

* Extra militiam apud Romanos, et partes populi dicebantur classes, in quas videlicet descripta erat civitas: quas a calando s. kalei=n appellatas esse, Dionysius Halicarnassensis auctor est, Antiquitatum Romanarum L. 4. c. 22. In quinque autem classes populum Romanum Servius Tullius distribuit. Vid. Livius L. 1. c. 43. Prima classis dicebantur praecipui, Die Reichsten und Vornehmsten. Quinta classis homines pauperes dicebantur, et qui nullius essent auctoritatis, Geringe, ungeachtete und


page 859, image: s0478

unangesehene Lente; quos Florus in Epitome sua ultimae sortis homines dixit. Conf. Gell. L. 7. c. 13. Etiam in scholis classes sunt ordines, in quos ratione profectuum segregandi discipuli. Vid. Quintil. L. 1. c. 2.

CLAVSTRVM Latinis non tantum repagulum est, Ein Riegel, ein Schloss v. g. laxare claustra, Etwas erŲffnen; it. revellere claustra, Die SchlŲsser abbrechen; sed etiam angusti regionum accessus, aut quod vulgo ac barbare dicitur Imperii cujusdam clavis v. g. Vienna, claustrum Germaniae. Schor. Phras. Sic claustra Caspiarum, subaudi portarum, Tacitus dixit Hist. Lib. 1. c. 6; Etruriae claustra, apud Livium Lib. 9. c. 32; claustris imperii contineri, apud Ciceronem pro Flacco cap. 133 Tripartito agmine per Alpes, id est, claustra Italiae ferebantur, apud Florum 3. 3. 6.

* Pro repagulo apud Curtium L. 7. c. 6. eleganter usurpatur, quando ibi dicitur claustrum perdomitorum, Eine Brille, eine Citadel.

Conf. infra Part. Synt. Clavis Imperii.

CLEMENS est circa recte agentes: PLACIDVS est circa delinquentes. Clemens est animo; placidus vultu. It. clementis est, nullos laedere; placidi, arridere omnibus. Ael. Donatus. Popma.

* Rarissime haec differentia insuper habetur.

CLIBANVS est furnus mobilis, parvus, ferreus vel testaceus, in quo panis olim, nunc placentae, farcimina, et alia dulciaria decoquuntur: FVRNVS vero (qui alio nomine etiam testus vel testum dicitur v. g. apud Plin. Lib. 32. c. 7, unde panis testuaceus, ordentlich gemein Brodt, das im Ofen gebacken wird, qui in testo caldo coquebatur, ut loquitur Varro Lib. 4. L. L. 27. ed. 1581.) magnus est et immobilis, et calce aut intrit‚ coagmentatur; Popma ed. Hek. III. FORNAX fere hypocaustorum et metallorum liquefaciendorum est.

CLVEO ere, CLVO, ere, item CLVOR, clui, i. e. sum, dicor, nominor, vocor, clarus sum, celebris sum, v. g. ita sis, ut nomen cluet, FŁhr den Namen mit der That; vir magnus cluit, Er passirt fŁr einen grossen Mann, in antiquatis scribantur. Inveniuntur enim apud antiquissimos, Lucilium, Ennium, Pacuvium, et in Varronis qu‚dam Satir‚, ut testatur Nonius, item apud Accium, Lucretium, et Plautum. Posteriores reduxerunt v. g. Prudentius, qui etiam habet praecluens v. g. tua praecluens potestas, Deine hochberŁhmte Macht. Goclen. Lib. 1. Observ. p. 15. Voss. de Vit. 691. Cell. Antib. 271. C. P. 333.

COAEQVALIS idem notans, quod similis, aequalis, v. g. in gregem coaequalium compelli, falso suspectum Vossio et Croco. Licet enim apud Ciceronem non inveniatur; utitur tamen eo Columella, Petronius, et Iustinus non semel.

* Ceteroquin coaequus v. g. pars coaequa, etiam habet Plinius Major: et coaequare v. g. coaequare montes, coaequare sulcos, Cicero, Livius, Sallustius Bello Cat. c. 20. et Columella L. 1. c. 3. Voss. de Vit. 77. Goclen. L. 1. Obs. 23. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 26. seq. Borrich. Cogit. 62. Erasmus in Vallam 233. Cell. C. P. III. Petrus Burmannus ad Petronium p. 649.

COCTILIS idem, quod coctus v. g. lateres coctiles, coctiles muri. Cibus tamen coctus dicitur; non coctilis. Ita argutatur Valla Lib. 1. c. 8; sed, ut videtur, non satis plane, aut sufficienter. Tametsi enim recte dicitur coquere laterem, coquere panem; coctilis tamen proinde non tam late patet, ut coctus; sed restringitur potius ad id, quod in furno coctum, tostum, ustum, vel quocumque modo igne induratum est, et opponitur subinde fossili, nativo, cet. v. g. sal coctile, fossili, nativo, marino; lapides coctiles, fossilibus et nativis. Nunc quia caro aut cibus non in furno torretur, aut igni duratur; non potest etiam coctilis, sed cocta dici.

COELI Pluraliter apud Lucretium legitur; quod tamen temere imitandum non est, in soluta praesertim oratione. Voss. de Vitiis Serm. Lib. 1. c. 21. p. 88. et Lib. 1. de Analog. c. 41. p. 184. Ipse enim Caesar in libris, quos ad Ciceronem de Analogia conscripsit, negavit, coelum multitudinis numero appellari, ut Gellius testis est Lib. 18. c. 8. Cellar. Antib. 271. C. P. 333.

+ Est autem Plurale coeli a Singulari coelus, quo modo antiqui sunt locuti, sive Deum intelligerent, sive locum.

Quidam Ciceronem Numero Plurali usum contendunt in Hortensio, et dixisse: Epicurei plures volunt esse coelos, idque probant ex verbis Servii Comment. in L. 1. Aeneidos quae etiam Muretus L. 15. Variarum Lectionum adducit: et hinc Carolus Sigonius ista verba inter Tullii fragmenta inseruit, quod et alii editores postea fecere. Verum a)poto/mws2 hoc negat Vossius, quem vide


page 861, image: s0479

locis citatis, probatque, Servii locum corruptum esse.

Ceterum quum multi orientis populi multitudinis numero coelum pronuntient; Graeci scriptores N. T. veteresque interpretes id aemulati sunt: quos secutus est Vulgatus, aliique Ecclesiae Doctores magno numero, in quibus est Tertullianus, Prudentius, Sedulius: unde formulas istas, regnum coelorum, in coelis, et id genus alias, ex Hebraismo potius et stilo Biblico, quam pur‚ Latinitate ortas esse, liquido sane constat.

Interim Philosophis liceat quaerere, unum sit coelum, an innumerabilia? secundum Ciceronem L. 9. ad Fam. Epist. 26. vel ord. Sib. 23.

Goclenius Controv. et Scholar. Grammat. Part. ult. p. 66: Quot sunt, inquit, coeli stellati? quaeris. Respondeo Latine: unum (supple coelum). Rursus, an sit unum coelum? quaeris. Respondet alius Latine: innumerabiles (supple coeli). Quid igitur est, quod Cicero L. 9. ad Fam. Ep. 26. i. e. ultimd ad Papyrium Paetum scribit: Ille vero putabat, te quaesiturum, num unum esset coelum, an innumerabilia? Quid hoc soloeci est? An vero coelum in Plurali Numero est Generis Neutrius? Respondetur: Dixit Cicero innumerabilia non innumerabiles, quia ejus aetate coelum Pluralem numerum non habebat. Nunc quum coeli recepti sint, nos innumerabiles in quaestione ista diceremus. Sed inquis: An Cicero tam a)filo/s1ofos2, ut coelos Saturni, Martis, Iovis, cet. non agnosceret? Respondeo: Hos in coelo globos vocavit, non coelos; qui ab Astronomis consueverunt vocari sphaerae et orbes, ut orbis lunae. Conf. ejusdem Goclenii Lib. 1. Observ. p. 26.

COERCERE Latinis interdum idem, quod complecti ambitu suo v. g. Cic. Mundus omnia complexu suo coercet et continet. Schor. Phras. Goclen. Obs. 127.

* Vsitate notat vi manuque aut studio cohibere seu cogere v. g. Cic. fluvium extra ripas effluentem coercere; it. coercere iram, coercere libidinem, coercere juventutem; coercere aliquem damno, exsilio, vinculis, morte.

COGERE Latinis non tantum usitate notat compellere, s1una/gein, et adigere, s1unagka/zein; sed etiam

1. Amice convocare, congregare, item in unum colligere v. g. Senatum cogere, Rathstag ansagen lassen; Ius civile dissipatum et diffusum in certa genera cogere.

2. Probare aliquid syllogismo. v. g. Cic. Ex quibus id, quod volumus, cogitur et efficitur. Id. Aliud, quam cogebatur, illa. tum est. Id. Hoc cogere volebant, falsas esse litteras. Schor. Phras.

COGITO Latinis non tantum vocabulum intellectŻs, sed et voluntatis est; quomodo et nostrum Gedenken duplicem vim illam habet. Ita recte dicimus: cogitat Romam, Er gedenkt nach Rom??? Brundisium pergere cogito, Ich gedenke meine Reise fortzusetzen nach Brundisi, einer Stadt im Neapolitanischen, im Lande Otranto. Quid efficere cogitas? Was gedenckest du? oder was willst du ausrichten?

COGNITIOR i. e. notior, testatior v. g. quanta sit b???rbarum, Titani, potentia, nulli, quam mihi cognitius, immerito damnat Voss. de Vit. 404: habet enim Ovidius non semel.

* Etiam Superlativus cognitissimus v. g. haec mihi sunt cognitissima, apud Catullum exstat.

De Positivo cognitus nullum est dubium, quin optimi usus sit. Borrich. Cogit. 63.

COLORARE plus est, quam INFICERE, differuntque plane, ni fallor, ut si dicimus Gormanice Die halbe Farbe, und die ganze Farbe geben. Seneca Ep. 71: Animum non coloravit, sed infecit, Er hat sein GemŁth nicht vŲllig, sondern nur in etwas davon einnehmen lassen.

COMES iter facit: SOCIVS cum altero societatem coivit, et aliquid cum alio communiter possidet, aut pari oper‚ et consilio curat: ADSECLA sequitur potentiorem: SODALIS adolescentiae nomen est: CLIENS implorat opem et fidem potentiorum. Ita comes tutus; socius aequalis; adsecla officiosus: sodalis amicus; cliens submissus est. Fronto.

* Socii plerumque sunt in rebus seriis et fortunae subjectis v. g. socii populi Romani; it. socius studiorum: Sodales in rebus levioribus, in conviviis ac lusibus, cet. Valla L. 4. c. 38.

COMETES et PLANETES Gen. ae, terminationes multo usitatiores sunt, quam Cometa , Planeta .

COMITIA erant coetus universi populi, a magistratu legitime convocati, ut aliquid suffragio suo vel juberet, vel vetaret. CONVENTVS erat quum in urbe a magistratibus judicii caus‚ per praeconem populus convocabatur, vel in provinciis a Praeside in aliquam civitatem edicto homines provinciales evocabantur, certa ejus rei die ante praedict‚. CONCILIVM vero erat, quum


page 863, image: s0480

populi pars in certum aliquem locum contrahebatur, atque ex ea sorte eligebantur viri ad judicandum, Romae quinque Senatores, et totidem Equites Romani, in provincia viginti Recuperatores, qui cives quoque Romani erant, cum quibus Praetor vel Consul dicebatur concilium exercere praebereque. Et Comitia quidem calabantur: Conventus et concilium edicebantur aut indicebantur. Popma. Sicubi confunduntur haec in scriptore aliquo, perperam istud fit.

COMMATA et COLA ko/mmata et kw=la, Latine incisa et membra dicuntur; quod Cicero inculcat in Bruto ß. 211. it. 223.

Actus distinguendi orationem per haec signa in papyro seu charta vocatur Latinis interductus v. Cic. Lib. cit. ß. 228.

Punctum, quo periodus in fine notatur, e‚ notione apud veteres non occurrit. Ejusmodi Puncta, vocantur a Cicerone Lib. 3. Orat. c. 46. Clausulae et interpuncta verborum.

COMMITTERE est mandati, est auctoritatis, est jubentis: CREDERE est fidei, favoris atque amicitiae mutuae. Sturmii L. L. resolvendae rat. p. 89.

COMMODAMVS amico ad tempus equum, servum, vestem, hanc ipsam rem, quam dedimus, eamdem numero et specie recepturi: MVTVVM DAMVS triticum, vinum pecuniam, et his similia, recepturi non eamdem speciem, quam dedimus, sed idem genus id est, tantumdem ejusdem ponderis, quantitatis, qualitatis, numeri. Agroecius.

* Commodare tamen subinde sumitur etiam pro mutuum dare; licet h‚c notione suspectum sit Laur. Vallae, et Vossio de Vitiis Serm. L. 1. c. 34. p. 157. Ita enim hoc verbum usurparunt scriptores optimi, Plautus Cicero, Ovidius, Livius, Sallustius, Quintilianus, Ascon. Pedianus, Hyginus, P. Syrus. Vell. Paterculus, Petronius Arbiter, Seneca, Iustinus, Val. Maximus, cet. Borrich. in Voss. 64. seqq. it. Analect. 25. Cell. C. P. 82. Popma 123. Goclen. Observ. 334. Godescalci Obs. p. 118.

Commodare alicui aliquid et in aliqua re, pro praesto esse alicui, Einem in einer Sache behŁlflich seyn, sine controversia probum est.

COMMODO per Vocalem quartam, adverbialiter sumtum, Plautus et Seneca habet: Terentius, Cicero Nepos, et alii pro eo habent, commode per Vocalem secundam v. g. saltare commode; verba facere.

COMMORTALIS Adjective, i.e. qui similiter mori debet v. g. infirmitas commortalis naturae, falso suspectum: Scioppius enim in Stradam 176. ex Columella producit.

COMMVNE esse dicitur, cujus usus omnibus est expositus, et proprietas occupanti cedit, ut aer, aqua profluens, mare, litora maris, et lapilli, et gemmae, ceteraque, quae in litore inveniuntur. PVBLICVM est, quod in communi populi, aut civitatis alicujus usu et dominio est, nec occupanti conceditur, ut forum, theatrum, via, itinera publica. Sic commune jus dicitur jus gentium, quo omnes gentes utuntur; publicum vero, quod populus quisque sibi constituit.

* Sed interdum commune sumitur pro publico, ut quum dicimus commune jus, quo omnes ejusdem civitatis cives utuntur, respectu singularis et proprii juris, quod non in universos cives sed in singulos constitutum est, et appellatur privilegium, ut commune bonum, commune malum, communis res, communis salus pro publica salus passim apud Classicos.

COMOEDVS dicitur, qui agit: COMICVS vero, qui scribit comoedias: COMOEDIAE MOTORIAE dicebantur, quae turbulentae erant: STATARIAE quietiores Guil. Budaeus de Asse p. 156.

COMPARATIVE Adverbium, Vergleichungsweise v. g. comparative haec dicuntur, falso suspectum Voss. de Vit. 800. habet enim Gellius Lib. 5. cap. 21; et ita heic legit etiam ultima Thysii et Oyselii editio. Cum Cicerone tamen melius dixeris, comparate v. g. Quum quaeritur, quale quid sit, aut simpliciter quaeritur, aut comparate. Schor. Phras. Borrich. in Voss. 69.

COMPARERE pro sistere se, aut venire aliquo, falso suspectum Schoro, cui idem tantummodo valet, quod apparere. Suspectam enim notionem satis vindicat Cicero pro Cluent. c. 64: Omnis suspicio in eos servos, qui non comparebant, movebatur, Die sich nicht einstelleten; item Livius Lib. 8. c. 37: Prim‚ luce nec auctor, nec causa terroris comparuit.

* Pergunt quidem non nulli argutari, haec loca notione apparendi explicari posse. Quibus sane respondeo, me quidem ignorare, quid sibi velint. Quid enim


page 865, image: s0481

comparere, si vel maxime ad notionem apparendi respiciatur, aliud, Metonymice saltem, heic esse potest, quam sistere se?

COMPENDIVM Plauto, Caesari, Suetonio et Plinio: Ciceroni fere pro commodo, lucro, emolumento ponitur v.g. suo privato compendio servire, Auf seinen Privatnutzen sehen; magno ligni compendio percoquunt, Sie ersparen beym Brennen viel Holz. Plin.

Sed Floro, Quintiliano, aliis notat plerumque non nisi epitomen v. g. brevia docendi monstrare compendia.

COMPENSATIO Die Vergleichung, die Vergeltung, falso suspectum Sciopp. de Stil. Hist. 109. exstat enim apud ipsum Ciceronem Lib. 1. de Nat. Deor. c. 9. extr.: Quae sunt incommoda in vita, sapientes commodorum compensatione leniunt.

COMPERIO plus notat, quam AVDIO: comperio enim certius aliquid significat, quam quod ex rumore est. Cic. Lib. 5. Ep. 5. ad C. Anton. Ex multis audivi: nam comperisse me, non audeo dicere.

COMPERIO est ab alio cognosco: COMPERIOR ipse colligo. Illud fit investigatione; hoc opinione et conjectur‚. Popma.

* Terent. Heaut. A. 1. Sc. 1. 69: comperire aliquid ex aliquo. Caesar B. Gall. L. 4. c. 19: comperire aliquid per exploratores. Sallustius Bello Iug. cap. 45. pr. Metellum magnum et sapientem virum fuisse comperior. Ibidem cap. 108: Sed ego comperior Bocchum magis Punic‚ fide. Tacitus Annali 4: Hunc ego Lepidum temporibus illis gravem, et sapientem virum fuisse comperior.

Sed differentia haec, inquit Goclenius Obs. 13. p. 31. recte contemnitur, et comperior, quod Sallustio tribuitur, potius rejicitur, quam usurpatur. Idem tamen Goclenius Obs. 4. p. 9. hac de re pronuntiaverat ita: Comperio Ciceronis, Terentii, Caesaris: Comperior Sallustii est.

At, quod contra Goclenium notandum, Popmae differentia non videtur prorsus contemnenda: saltem comperio tantummodo Casum personae cum Praepositione admittit; Comperior autem semper absolute ponitur sine hoc personae Casu.

In Praeterito autem habemus tantum comperi; non compertus sum, quod Passive tantum sumitur, tamquam Participium, et elegantes formulas parit v. g. Cic. pro Cluent. c. 45. Compertum habere de re aliqua, Der Sachen kundig seyn; it. compertus flagitii, compertus stupri l. in stupro, apud Livium, Tacitum, et Suetonium: absolute etiam Tacitus Annali 2. c. 12. n. 4. comperta nuntiare; idem Annali 1. c. 66. n. 2. Caecina, comperto, vanam esse fomidinem, Nachdem man erfahren, auf die Nachricht; Livius L. 33. c. 5. non dum comperto i. e. re non dum compert‚.

COMPILAT qui clam spoliat; ita compilant servi dominos, et callidus iste compilavit scrinia mea: EXPILAT populum, qui exactionibus spoliat. Valla Lib. 5. cap. 16.

COMPLVRES et COMPLVRA caret Singulari, idemque est, quod multi: est etiam Positivi, non Comparativi GradŻs; id, quod jam suo tempore Sinnius, vel ut Vossius scribit, Asinius Capito existimavit, uti hoc indicat Gellius Lib. 5. cap. 21. v. g. A compluribus gravibus viris accepi. Curt. Lib. 10. cap. 6. n. 26: Per complures dies ibi stativa habuit. Valla Lib. 4. c. 90.

Plura etiam de duobus dici possunt: Complura non nisi de majori numero. Plura, cujus Superlativus plurimus, Comparativi GradŻs est: Complura minime: ideoque non regit Casum. Commultus enim et complurimus non dicuntur. Goclen. Obs. 325. Popma.

* Ita sciscunt Grammatici: cui nihil habeo, quod opponam, nisi quod complurimus occurrat apud Iulium Caesarem B. Gall. L. 8. c. 14; si veta lectio est.

+ Quod autem Complura haud sit Comparativi GradŻs, in hoc ipso quidem refragatur Vossius de Analogia L. 2. c. 24. p. 362. ubi complures omnino Comparativum esse, colligit ex Terentii Heautontimor. A. 1. Sc. 1:

- - Agrum in his regionibus Meliorem, neque pretii majoris, nemo habet: Servos complures: proinde quasi nemo siet, Ita tute attente illorum officia fungere.

Quo ipso veterum sententiam, qua complures Comparativus negatur esse, quoque diluit Iul. Caes. Scaliger L. 4. de Causis L. L. cap. 101. Sed, verum ut fatear, cum Scaligero et Vossio, Comparativum hinc odorari nequeo sine formidine oppositi. Nam to\ servos complures peculiarem propositionem constituit Ellipticam, subaudiendo habes, Germ. Du hast ja Knechte genug: nec restringenda haec ad praecedentia; id quod naturalis verborum consecutio haud videtur permittere.

COMPLVRIES Oftmals, praeter suum meritum damnatur: nam praeter Plautum, eo etiam Caro apud Nonium et Gellium L. 5. c. 21. in quo posteriori loco etiam adseritur, non Comparativi, sed Positivi GradŻs, similiter ut Adjectivum complures, esse, ipse Gellius autem L. 7. c. 3. usus est. Vsitatius tamen pro eo dixeris, saepe, saepe numero. Cell. C. P. 72.

COMPOSITIO in usu medicinali pro praeparatione vel mixtura v. g.


page 867, image: s0482

compositiones unguentorum, compositiones remediorum salutarium, falso suspectum est. H‚c enim notione utuntur Columella, Celsus, Seneca, Plinius, atque adeo ipse Cicero. Vid. Rhodius in Indice Scriboniano. Olaus Borrichius Analect. p. 25. Cell. C. P. 80. Andr. Borrichius Append. p. 95. et Vind. L. L. 28.

* Vsitate ceteroquin in Latio notat actum componendi v. g. compositio verborum: item conventionem, Den Vergleich, den Vertrag. v. g. Cic. Pacis, concordiae, compositionis auctor esse non destiti, Caes. De compositione agere.

CONCIO Latine idem etiam valet, quod apud Graecos ecclesia i. e. coetum convocatum vel congregatum, Eine Gemeine, eine Versammlung. Cic. Concio ex imperitissimis constans. Caes. Advocare concionem. Quamquam etiam quamlibet temere confluentem turbam s. multitudinem notet apud Suetonium Vespas. c. 7: Extremo hortantibus amicis, palam pro concione utrumque tentavit. Schor. Phras.

* Significat ceteroquin orationem, quae ad coetum l. coram ejusmodi concione habetur, Eine Rede, eine Predigt. Cic. Legi concionem tuam: nihil ill‚ sapientius. Idem pro Flacco c. 7: Graecia hoc uno malo concidit, libertate immoderat‚ ac licenti‚ concionum. Et apud Gellium L. 13. c. 14. concionem habere, rotat verba facere ad populum.

Notat etiam locum ipsum, de quo concio habetur, Eine Canzel, einen Predigtstuhl. Cic. Adscendi in concionem: concursus est populi factus.

CONCIONATOR de modesto minimeque turbulento verbi divini Praecone minus commode usurpari, putat Vossius de Vit. Serm. L. L. Lib. 1. c. 27. p. 118. et de Constitut. Rhetor. c. 1. eo, quod ab antiquis hoc vocabulum in deteriorem partem accipi soleat pro eo, qui auram popularem captat, et concionibus tribuniciis populum gaudet adversus proceres concitare atque accendere, qualis Graeco vocabulo dhmagwgo\s2, demagogus, dicitur. Et sane ita sumitur apud Ciceronem 4. in Catilin. c. 5: Quid intersit inter levitatem concionatorum, et animum vere popularem. Ceterum haud temere alibi vocabulum illud, vel omnino praeterea apud scriptorem Latinum reperietur. Neque vero dubium est, esse vocabulum natur‚ su‚ me/s1on; sicut et Rhetor et Orator: concionis enim et concionandi notionem ancipitis significationis esse, satis constat. Concio legitima inducitur a Cicerone de Optimo Genere Orator. et concionari est ad concionem seu populum verba facere; quod pluribus confirmantem testimoniis vide Olaum Borrichium Animadv. in Voss. p. 69. seqq.

CONCLVDERE pro finem dicendi vel scribendi facere, Scioppio de Stilo Hist. 109. peregrina locutio est, et hodiernam Etruriam olet. Sed salva res est, quum Latium hanc notionem non respuat.

* Sed hac notione sumtum numquam reperitur ita apud veteres, simpliciter ut ponatur nullo aliquo addito nomine. Simpliciter quoties apud Ciceronem essertur, tunc nimirum notat idem, quod Colligere, Germ. Schliessen v. g. Orat. Conclusi ita. Id. L. 2. Div. O acutos homines! quam paucis verbis negotium confectum putant! Ea sumunt ad concludendum, quorum iis nihil conceditur. Posuit etiam Cicero pro includere v. g. L. 2. Fin. Ne bestide quidem, quas voluptatis caus‚ concludimus. Concludere sententiam legimus apud Ciceronem, non vero e‚ significatione, qu‚ hodie, sed pro comprehendere, complecti. v.g. Orat. Natura ipsa circumscriptam quamdam comprehendit et concludit sententiam. Casus tamen si additur, potest pro finire accipi. Sic ap. Cic. in loco modo dicto L. 5. Ep. 12. Haec Nobiliss. Wincklerus Animadv. Subseciv. in Fabri Thes. Spec. 1. inserto Vol. 2. Exercit. Soc. Lat. Ien. p. 173.

Cicero Attic. L. 9. Ep. 12: Quum jam plura audires de Pompeji consilio, concludis epistolam quamdam hoc modo. Idem. Famil. L. 5. Ep. 12: Viri saepe excellentis ancipites, variique casus habent admirationem, exspectationem, laetitiam, molestiam, spem, timorem: Si vero exitu notabili concluduntur, expletur animus jucundissimae lectionis voluptate. Idem in Laelio c. 26: Nescio, quo pacto ab amicitiis perfectorum hominum, id est, sapientium ad leves amicitias deflexit oratio. Quamobrem ad illa prima redeamus, eaque ipsa concludamus aliquando. Item L. 2. de Orat. n. 307: Vt aliquid ante rem dicamus, deinde ut rem exponamus, post ut eam probemus, nostris praesidiis confirmandis, contrariis refutandis, deinde ut concludamus, atque ita peroremus; hoc dicendi genus natura ipsa praescribit. Item. n. 332: Omnia autem concludenda plerumque rebus augendis, vel inflammando judice, vel mitigando: omniaque cum superioribus orationis locis, tum maxime extremo ad mentes judicum quam maxime permovendas, et ad utilitatem nostram vocandas, conferenda sunt. Kappius ad Iensium 59.

Inde conclusio pro extremitate rei, et speciatim epilogo, recte a Cicerone, et aliis dicitur.

Ceteroquin concludere notat

1: Claudere, comprehendere, coercere, Einschliessen, v. g. Cic. Animum conclusit in corpore Deus. Item Terentius: In unum concludere diem res multas, Viele Dinge auf einen Tag zusammen treffen lassen.

2. Colligendo judicare, Cic. Deinde concludebas, summum malum esse dolorem; summum bonum voluptatem.



page 869, image: s0483

Et conclusio praeterea notat etiam diutina urbis obsidio, Eine Bloquade. Nep. Eumene cap. 5: In hac conclusione, quotiescumque voluit, apparatum et munitiones Antigoni alias incendit, alias disjecit. Caesar. B. Civ. L. 2. c. 22: Massilienses ex diutina conclusione et mutatione victŻs sese dedere sine fraude constituunt.

CONCOCTIO et DIGESTIO differunt, ut majus et minus. Digestio via est ad concoctionem. Ita enim Celsus in Praefat. Sive concoctio sit illae, sive tantum digestio.

* Nihilominus pro ipsa quoque concoctione sumtam digestionem esse, cognoscimus. Capitolinus in Vero cap. 4: Somni fuit permodici, digestionis facillimae.

Celsus L. 11. c. 18. ipsum concoctionis opus exprimit etiam per conficere cibum.

CONCRETVS zusammen gewachsen, zusammen gesetzt, Participium est, quo de Schorus Phras. 219. ita argutatur: Vim, inquiens, hujus vocabuli vulgus Physicorum non novit: iccirco compono et compositum esse pro concretum esse usurpat. Non enim ea, quae conflata sunt ex variis naturis, et commixta in unum corpus, composita a Cicerone dicuntur, sed concreta: ut, corpora concreta sunt ex elementis, non composita. Scilicet sic loqui, quum commixtionem significare volumus, a Cicerone discamus.

Tullianae tamen huic loquendi formae, quam Schorus tantopere inculcat, non ita inhaerendum putamus, quasi verbum componendi et compositum esse prorsus hinc amovendum videatur. Sane ceteri scriptores et his vocabulis in dicto argumento favent v. g. Sallustius B. Iug. c. 2: Genus hominum compositum ex corpore et anima est.

CONCVBINA cum coelibe consuescit, et uxoris loco sine nuptiis domi vivit: PELLEX ejus est, qui uxorem habet: MERETRIX copiam sui tantummodo facit noctu, et quidem mercede: PROSTIBVLVM se prostituit quaestus diurni et nocturni caus‚; et alias Scortum etiam dicitur. Popma ed. Giess. 1660. pag. 127. et 303. Perottus Cornu Copiae 119. v. 5. Barth. ad Briton. Aremor. p. 60.

+ Pellex dicitur, quod maritum ab uxore fraudulenter pellicit. Pellicere enim est, in fraudem allicere. Valla L. 6. c. 48.

CONDVCERE pro cogere, congregare v. g. conducere homines in unum locum, dispersas suorum copias conducere, falso suspectum: habet enim Cicero, Caesar, Sallustius, immo et Tacitus, ut ex indice Freinshemiano patet. Vorst. de Lat. Falso Susp. 178.

* Vsitate notat

1. Pro mercede ad tempus aliquid sibi vindicare v. g. conducere hortum, navem, domum, Germ. Miethen, pachten; conducere aliquem ad caedem faciendam, MeuchelmŲrder mit Gelde erkaufen; conducere exercitum, militem; Volk werben.

2. Convenire, expedire Germ. NŁtzlich seyn, zutršglich seyn. v. g. Cic. Conducit hoc tuae laudi. It. Scripsi ad te, quae ad salutem tuam conducere arbitratus sum. Plaut. Quod in rem conducit tuam.

CONDVCERE est inquilini, et significat Germ. Miethen: LOCARE est possessoris, et significat Germ. Vermiethen. Richt. ad Popmam 164.

CONDVCIBILIS Dienlich, zutršglich, v. g. consilium conducibile, Plautus habet, quem Apulejus, et alii sequioris aetatis scriptores secuti sunt.

* Comparativum tamen habet etiam Auctor ad Herennium L. 2. c. 14: Vtrum fuerit conducibilius.

Vsitatius dixeris, utilis, accommodatus, salutare, vel aliter pro argumento.

CONFICERE Latinis eleganter etiam significat idem, quod syllogismo concludere v. g. Cic. Ex quo conficitur, ut si cet. Schor. Phras.

* Pro Conficere h‚c notione sumto, veteres etiam simili eleganti‚ dicunt cogere v. g. Hinc cogitur, Germ. Hieraus wird dieser Schluss gemacht.

Ceteroquin etiam est interimere, necare v. g. sic‚ aliquem conficere; et per Metaphoram mox disputando os obturare alicui v. g. verbis aliquem conficere, mox saturare aliquem v. g. Conficere aliquem promulside.

Denotat etiam interdum idem, quod Lucrifacere v. g. Tua mina quinque minas confecit. Bunem. Index Lat. p. 41.

CONFIDENTER in malam partem trahitur rarissime.

* Cic. pro Coel. cap. 19. pr.: Dicam jam confidentius. It. 2. de Orat. c. 17: Ego quidem loquar confidentius. Auctor ad Herennium L. 2. c. 5: Confidentissime alicui resistere, Einem getrost und mit freudigem Muth widerstehen. Id. L. 1. c. 5: Confidenter, malitiose, flagitiose factum, Eine verwegene, boshaftige, schšndliche That.

CONFIDENTIA vocabulum me/s1on est, observante id etiam Donato in Terentii Andr. A. 5. Sc. 3; quamquam in malam saepius partem accipiatur, quam in bonam: sicut FIDVCIA saepius in bonam, quam in malam sumitur.

* Si in bonam partem sumuntur, Germanice dixeris Die Zuversicht, die FreymŁthigkeit; sin in malam, dixeris Der Trotz, die Verwegenheit, die Vermessenheit.



page 871, image: s0484

Cicero 2 Philipp. c. 40: Confidentia et temeritas tua, Dein Trotz und vermessenes Wesen. Id. ad Fam. L. 8. Ep. 8: Quae maxime confidentiam attulernut hominibus, Welche Vmstšnde am allermeisten die Leute verwegen gemacht haben.

Cicero in Laelio: Vita tyrannorum, in qua nulla stabilis benevolentiae possit esse fiducia. Nepos 16. c. 3. n. 1: Nimia fiducia quantae calamitati soleat esse.

Nec desunt, qui putent, apud antiquos to\ confidentia audaciam et impudentiam significare, atque adeo semper in malam partem sumi; a posterioribus demum in bonam fuisse acceptum. Atque ita etiam Servius: Fiducia, inquit, in bonis rebus; Confidentia in malis est. Verum apud antiquos etiam in bonam partem acceptum fuisse, probat Andreas Borrichius Vind. Latinit. p. 32. duobus Plauti locis, unoque illo, quem jam adduximus, Ciceronis, qui ipse Lib. 3. Tuscul. Quaest. mal‚ consuetudine factum docet, ut in vitio ponatur: quod tamen omne diu ante Andream Borrichium observavit Ael. Donatus Popmae subjunctus p. 186.

Fiduciae notiones reliquas vide paullo infra suo loco.

CONFIDI pro confisus sum, rejicit Scioppius Infam. Fam. p. 42, et in Livii Lib. 34. cap.1 3. legit confidere, quasi sit Infinitivus; ubi alii legunt confiderunt. Atqui Praeteritum habent non modo aliae editiones Livianae, sed etiam ultima illa atque emendatissima Gronovii, observante Borrichio Cogit. 289: neque locus heic videtur esse Infinitivo, quum in Livio sequatur Perfectum Indicativi: et eruptiones factae sunt. Accedit Vossii auctoritas, cui, Libro de Arte Grammatica, eodem loco Liviano confiderunt legitur, non confidere. Atque huic lectioni, verbique formae, ut ut insolenti, quodammodo etiam patrocinatur diffidissem pro diffisus essem, quod apud Quintilianum exstat; da quo paullo infra. Adde Schmidii Hypomnemata p. 249. Gunth. Lat. Rest. 133. Interim nemini suaserim, ut Confidi pro consisus sum, et diffidissem pro diffisus essem usurpet.

CONFISCARE i. e. in fiscis et arca reponere, in fiscum Principis redigere, fisco Principis addicere, Suetonius habet. Sub Caesaribus enim natum hoc verbum demum est, ubi fiscus Principis ab aerario populi distingui coepit. Henr. Steph. Expostul. 304. Cell. Antib. 105. C. P. 161.

Cicero, Nepos, Caesar, suo tempore pro forma illa reipublicae, quae tunc erat, dixerunt, publicare bona alicujus, publice proscribere aliquid, bona alicujus in publicum addicere Caes. B. Civ. cap. 18, facultates alicujus in publicum conferre, in aerarium redigere. Goclen. Obs. 4. p. 6. 7. Popma 129. seq.

CONFISCATIO Die Einziehung der GŁter, ab eo verbo, cujus vim nunc exposuimus, descendit, et apud solum Florum, quod quidem constat, occurrit; nec repudiandum, aut alii vocabulo postponendum, quoniam in omni Latio nullum temere reperiri poterit, quod notionem ejus aeque exprimat. Qui enim praeferunt sectio, publicatio bonorum; magis uitata quidem substituunt, sed tamen in genere tantum loquuntur, nec speciatim ad fiscum Principis attendunt. Cell. Antib. 106. Nec usitatiora haec possunt pro illo usurpari, nisi addatur aliquid, quod confiscationis notionem legentium animis inferat v. g. Publicatio bonorum propter fiscum Principis decreta, vel instituta.

CONFITERI privatim fere fit, estque etiam subinde inviti: PROFITERI. fit voluntarie, libere et publice, immo cum voluptate quadam. Confiteri est contra se fateri; unde confessio proprie definitur qualiscumque contra se pronuntiatio: Profiteri est pro se edere. Honestius ergo est profiteri, quam confiteri.

* Cicero pro Caecina c. 9: Ita libenter confitetur, ut non solum fateri, sed etiam profiteri videatur. Id. pro Rabirio c. 5: Fateor, atque etiam profiteor, et prae me fero.

Sic etiam confitemur delicta; profitemur artem, disciplinas, censum, indicium. Popma ed. Giess. 1660. 130. Perotti C. C. 1464.

CONFVGIVM Die Retirade, die Zuflucht, v. g. Tu mihi confugium, tu mihi portus eras, falso suspectum Voss. de Vit. 413. Patronos enim habet aurei saeculi scriptores, Ovidium, qui hoc vocabulo non semel usus est, et Statium. Vsitatiora tamen perfugium et refugium: quo posteriori tamen Cicero raro utitur; illud autem prius frequenter usurpat. Henr. Steph. Expostul. 157. Borrich. in Voss. 73. Cell. C. P. 55.

CONFVNDI a(plw=s2 pro erubescere, pudefieri, pudore adfici, pudore confundi, invenitur non tantum apud antiquum sacrarum litterarum Interpretem, sed et apud Cyprianum, et Sulpicium Severum: sed an apud antiquos quoque


page 873, image: s0485

ita reperiatur, eruditi disceptant et ambigunt.

* Id non putant Vossius de Vit. 155. Vorstius de Lat. Mer. Susp. p. 46. seq. et p. 148. Goclenius Silv. 12. et Crocus ap. Erasmum in Vall. 184: existimant autem, veteres, si per Metaphoram hoc verbo usi sint, generali notione eo usos esse pro adfici, perturbari; et sic ajunt illud usurpare Livium, Plinium, Val. Maximum, Vellejum Paterculum, Tacitum, aliosque. Cell. Antib. 150. Notione autem propria usurpari constat pro misceri s. coalescere: v. g. Liv. L. 1. c. 23: Duo populi in unum confusi sunt. Id. L. 34. c. 9: confundere in unum corpus. Cic. 4. Acad. c. 19: confundere vera falsis.

Caspar vero Barthius ad Briton. 429. et Olaus Borrichius Analect. 26. contendunt, verbum hoc etiam absolute sumi pro pudore adfici; probantque: ille quidem ex Plin. L. 1. c. 22; hic vero ex Livii L. 30. c. 14. et l. 35. c. 15 et ex Seneca de Clementia L. 2. c. 5. Sed haec etiam loca, ab utroque producta, recte de perturbatione intelligi videntur posse. Cell. C. P. 240.

Olaum contra Borrichium defendere, ejusque sententiam stabilire conatur Andreas Borrichius Append. 76. seqq. et Vindic. L. L. 361. et, judice Clariss. Kappio ad Iensium 60. non sine gloria depugnavit.

Melius tamen stilo suo consulent, qui hanc tou= confundi notionem non nisi addito aliquo Nomine v. g. confundi pudore, dolore, moerore, flatu, cet. cum Ovidio, Plinio, et aliis antiquis adhibuerint. Vide Cellarium d. l. et Discuss. 42. Curtius L. 7. c. 7. dicit etiam, suffundi pudore. Gunth. Lat. Rest. 137.

CONFVTARE est redarguere verbis; raro ad facta transfertur. Cic. Verbis, dictis aliquem confutare. Ter. confutare argumenta. REFVTARE mox factis, mox verbis tribuitur. Cic. Obsolevit jam ista oratio, re multo magis, quam verbis refutata. Conatum alicujus refutare. It Bello aliquem refutare. Popma. Graevius ad Flor. Lib. 1. c. 1.

CONGIARIVM ponitur pro munere Imperatorio seu Imperatoris, quod populo datur: DONATIVUM pro eo, quod militibus erogatur: DONARIA sunt munera, seu dona, quae Deo offeruntur, seu templorum aerariis consecrantur; Graece, a)naqh/mata. Goclen. Obs. 325.

* Curtius L. 6. c. 2. hanc differentiam non custodit, congiarium etiam militibus tribuens.

CONGRVVS i. e. conveniens v. g. nuptiae legitimae et juri civili congruae, Cell. Antib. 106. et C. P. 205. ad Latinitatem cadentem refert. Sed non solum Palladius, argenteae aetatis scriptor, itemque Prudentius et Apulejus eo utuntur; sed occurrit etiam in Plauto Mil. Glor. A. 4. Sc. 3. v. 23: meminitque Iensius p. 7. idem vocabulum se in Ovidii Metamorphosibus legere.

Ciceronis autem, et optimi cujusque est, congruens: unde apud eosdem Adverbium etiam formatur congruenter. Congruere cum aliquo, optime dicitur: Conf. Sect. 1. voc. Congrue.

CONIECTVRA animi fere sedati et tranquilli: SVSPICIO magis offensi ac perturbati est.

CONIVRATIO fere in alterius perniciem fit: CONSPIRATIO non numquam in neminem grassatur; sed interdum significat consensionem, consensum, unanimitatem. v. g. apud Ciceronem Lib. 15. Ep. 15: Concordia et conspiratio omnium ordinum ad defendendam libertatem propense est facta. Idem pro Domo ß. 28: Hanc nostram conjunctionem, hanc conspirationem in rep. bene gerenda, hanc jucundissimam vitae atque officiorum omnium societatem, certi homines fictis sermonibus, et falsis criminibus diremerunt. Valla Lib. 5. c. 21.

Ceterum Conspiratio aeque ac Conjuratio, saepe etiam in bonam partem sumitur; quum id satis pateat ex auctoribus, et cum epithetis bonis malisque exempla sint obvia. At a(plw=s2 posita in malam fere sumuntur partem.

CONSECRATIO et DEDICATIO templorum ita differebant. Consecratio erat, quum locus templo destinatus profano usui eximebatur: dedicatio, quum ipsum aedificium deinceps inaugurabatur a Pontifice.

Dedicatio plus habet religionis, et a Pontifice tantum; Consecratio etiam a Tribuno plebis alioque rite fiebat. Richt. ad Popm. 170. it. 196. seq.

CONSEQVENTIA ae, Substantive positum, Scioppius de Stil. Hist. 174. prorsus damnat; sed falso. Habet enim auctor ad Herennium Lib. 4. c. 54. quemadmodum id observat Iensius p. 7: quin etiam, observante Clar. Kappio ad d. l. apud ipsum etiam occurrit Ciceronem Divinat. Lib. 56: Qui cursum rerum, eventorumque consequentiam diuturnitate pertractata notaverunt.

* Interim pro nego consequentiam, quod in concertationibus eruditis increbuit,


page 875, image: s0486

elegantius dixeris, nego, hoc ex ante dictis sequi.

CONSEQVI ab IMPETRARE differt: Consequimur labore et studio; impetramus precibus.

* Cic. L. 1. Ep. 2. ad Fam. Hoc videmur consecuti, ut ne quid agi cum populo sine vi possit. Sic Cicero etiam passim dixit, consequi laudem, famam, dignitatem, gloriam, fructum. Idem. L. 2. de Orat. c. 89: Sapientiae laudem et eloquentiae sine summo studio et labore et doctrin‚ consequi nemo potest. Quintilianus L. 1. c. 1: Nemo reperitur, qui sit studio nihil consecutus. Cicero: Impetrabis igitur a Caesare, ut tibi abesse liceat. Id. A quo facile, si contendes, impetrare poteris, ut. It. Dolabella rogatu meo civitatem a Caesare impetravit.

CONSEQVIMVR et ADSEQVIMVR voto et desiderio quae fuere per laborem proposita, ita tamen, ut consequamur fere, quae solis nobis, et soli causae nostrae serviunt, adsequamur autem, aliquid tum nostr‚, tum aliorum caus‚: OBSEQVIMVR officio: PERSEQVIMVR odio: PROSEQVIMVR adfectu amoris, et interdum etiam odii. v. g. Cic. in Verrem 4. c. 29. extr. prosequi aliquem verbis vehementioribus, Einen Łbel anlassen, einen mit harten Worten anfahren. Agroec. Popma.

CONSIGNARE est signo impresso occludere, OBSIGNARE est testificandi vel confirmandi grati‚ signum imprimere. Hinc pecunia, quod in sacculo lino trajecto signisque cerae impressis olim deponebatur, itemque litterae ad amicum exaratae consignantur; sed testamenta, quum testium subscriptione et annulis signatoriis firmantur, obsignantur.

* Confundunt tamen haec interdum scriptores; ut consigno pro obsigno. Cicero pro Quintio: Tabulae maxime signis hominum nobilium consignantur, a quo consignationes appellantur testationes in tabulis obsignatis perscriptae. Quintil. Lib. 13: Promittit enim litigator omnia, testem populum, paratissimas consignationes. Rursus obsigno pro consigno. Cicero pro Flacco: Laudatio obsignata erat cret‚ ill‚ Asiatic‚, quae fere est omnibus nota nobis. Idem pro Cluentio: Pecuniaque obsignata, quae ad eam rem dabatur, in manibus Scamandri deprehendit. Popma ed. Giess. 1660. p. 52; ed. Hek. 134. seq.

CONSILIARI i. e. consultare v. g. rediere Bononiam, rursus consiliaturi, sunt clarissimi viri, qui Latio abjudicant: in primis testimonia illa Horatii, Caesaris, Ciceronis, Taciti, quae pro hoc verbo adferuntur, ambigua propter librorum varietatem habet Olaus Borrichius Anal. 27. Cons. Theod. Ryckius ad Taciti Lib. Hist. 2. cap. 53. et Vossius de Vit. Serm. p. 695.

Quae vero defensionis caus‚ pro re‚ h‚c voce adferri possint, apud Cellarium C. P. 56. et ad Iul. Caes. B. C. Lib. 1. c. 19. n. 2. congesta et explanata videas. Conf. Vorstius de Latin. Mer. Susp. 21. Gunth. Lat. Rest. 140. seqq. et Clar. Kappius ad Iensium. 8.

Frequentiora tamen pro eo sunt, consultare, consilium capere, consilia conferre.

* Activ‚ utem form‚ consiliare, sine controversia barbarum est.

Consiliator, est Plinii L. 4. Ep. 17.

CONSILIVM saepissime Cicero, Suetonius, Vellejus Paterculus, alii, pro Concilio, Senatorum coetu, vel Iudicum consessu. v. g. Romulus centum patres habuit instar consilii publici. Schor. Phras. p. 245. Conf. Vrsini Observ. Philol. cap. 3. 4. 5.

CONSORTIVM ii, Die Gemeinschaft, die Gesellschaft, falso quibusdam suspectum est, quod Cicero, Livius, et aequales perpetuo consortionem dicant: nam etsi consortio, onis, optimae notae est; tamen et vocabulo consortii, Cornelius Celsus, Seneca, Petronius, Plinius usi sunt. Cell. C. P. III.

CONSTANS innuit soliditatem: PERPETVVS durationem temporis. Richt. ad Popm. 172.

CONSTERNERE et CONSTERNI est corporum. Ita v.g. equi et homines in bello consternuntur. CONSTERNARE et CONSTERNARI est animi, ut: consternatus animo. Valla Lib. 5. c. 91.

CONSTRVCTIO de tota orationis compositione dicitur, praesertim quae ornatŻs caus‚ fit; et alias a Cicerone vocatur etiam verborum comprehensio item collocatio conformatioque verborum: CONSECVTIO autem de Grammatico ordine, quo casus et partes consequuntur cert‚ ratione. Schor. de Phras.

* Quae tamen differentia non est perpetua. Ne quid enim dicam de Gramaticis, apud quos constructio ordinem respicit Grammaticum; ipsi Ciceroni consecutio idem etiam notat, quod constructio i. e. tota orationis compositio et elegantior vocabulorum positus: ita enim Partit. Orat. n. 18. p. 412.


page 877, image: s0487

editionis Gothofredi: Numeri quidam, inquit, sunt in conjunctione servandi, consecutioque verborum.

CONSVETVDO est jus quoddam non scriptum, tacito consensu populi, et voluntate utentium introductum: MOS autem est ipse actus, et usus inveteratus, ex quo consuetudo induci solet.

* Cicero pro Cluentio: Non mos consuetudoque servata. Idem Offic. 1: Ad eorum consuetudinem moremque deduci. Ibidem: Contra morem consuetudinemque civilem fecerint. Arnobius L. 2: Fiet enim familiaris e more consuetudo in naturam versa.

Haec tamen frequenter confunduntur, maxime ab auctoribus Iuris, apud quos consuetudo etiam factum nudum denotat, et mos jus non scriptum: cujus rei exempla ex ipsorum libris plurima depromi facile possunt. Popma ed. Hek. 135. seq.

CONSVLARES vocabantur non solum, qui ipsi Consules fuerant, sed quorum majores etiam Consulatum gesserant. Goclen. Obs. 325.

CONSVLTOR et [] illum, qui alium consulit, et illum, qui consilium alii suppeditat, significat. Horat.

Ad galli cantum consultor ubi ostia pulsat. et Consilio perit ipse suo consultor iniquus.

Valla Lib. 5. c. 40.

CONSVMMATVS v. g. vir consummatae sapientiae, Ein vortrefflicher Mann; consummatus Professor, Ein vortrefflicher Lehrer, non solum Martialis, Plinius, Seneca, cet. sed etiam ipsemet habet Cicero. Alias dicunt pro eo, absolutus, perfectus.

* Consummatus apud Columellam L. 5. c. 2. idem est, quod in unam summam collectus v. g. Sex latera sunt, quae consummata efficiunt duo millia trecentena et quadraginta.

Plinius L. 2. Ep. 7: Iuvenis consummatissimus, Germ. Ein junger Herr, der alle gute Eigenschaften an sich hat.

CONTEMNERE est parvi ducere: DESPICERE infra se existimare: SPERNERE cum fastidio rejicere et segregare. Ita contemnere plus est, quam despicere: spernere plus, quam utrumque istorum. Cicero pro Muraena: Remp. despexit atque contemsit. Idem Offic. 2: Despiciunt autem eos et contemnunt. Terent. Andr. Quot modis contemtus, spretus. Popma ed. Hek. 136. seq.

Ausonio Popm‚ rectius, puto, Scholiastes Ciceronis in Verrem 1. c. 3: Despicimus inferiores, Contemnimus aequales. Aut Despicimus vultu, contemnimus animo: nam despicio notat aliquem, tamquam se inferiorem intueri. Cicero pro Rosc. Amer. c. 46: Vt omnes despiciat, ut hominem prae se ferat neminem. At Contemno, est aliquem, licet aequalem, non curare seu negligere. Quando igitur haec duo verba conjunguntur, etiam atque etiam considerandum est, utrum de aequali aut superiore, an de inferiore dicantur. Nam inferior despiciendo plus committit, quam contemnendo. Cic. in Verr. 1. c. 15: Itaque a Pop. R. contemnimur, despicimur, scilicet Senatores. Contra quum aequalis aut superior despicere et contemnere dicitur, tum contemtus praestat despicatui. Idem Cicero d. c. 3. de Verre, qui jam Praetor et Propraetor fuerat, non usque eo despiceret contemneretque ordinem Senatorium. Idem de Offic. 2, 10: Despiciunt autem eos et contemnunt. Interim si quis per haec duo verba simul posita maximum quemque contemtum significari existimaverit; non, opinor, auctoritatibus plane destituetur.

CONTEMPORANEVS id est, s1u/gxronos2, qui ejusdem aetatis est, Vorstius de Lat. Mer. Susp. 281, Scioppium et Vossium secutus, damnat. Sed absolvit Gellius Lib. 19. c. 14. dicens, contemporaneos fuisse Caesari et Ciceroni M. Varronem et P. Nigidium. Vid. Carol. de Aquine Misc. 263. Et quamquam verba haec in indice dicti capitis leguntur; habent tamen eumdem, quem caput ipsum, auctorem. Vid. Andr. Borrichium Vind. 180. et Falsterum Vigili‚ Prim‚ Noctium Ripensium in Prolegomenis, it. Kappium ad Iensium p. 89. Conf. etiam Coaevus supra Sect. priore.

CONTEMTVS Żs, Substantive sumtum, falso quibusdam suspectum est, eo quod Cicero non contemtus, sed contemtio dicat. Invenitur tamen in fragmento Ciceroniano, quod servavit Seneca; quamquam in hoc fragmento Senecam non verba Ciceronis expressisse putet Lipsius, sed sensum eorum, quae habentur in Orat. pro Milon. cap. 34. Vid. Cell. C. P. 58. Et quamvis Ciceroni magis placuerit contemtio, quam contemtus; est tamen etiam contemtus antiquum et probum, quippe quod apud Caesarem, Lucretium, Livium, Quintilianum, Silium, Ovidium et Senecam, qui eo


page 879, image: s0488

saepissime utitur, legitur. Vid. Olai Borrichii Analect. 28.

Andr. Borrichius Vindic. L. L. 40. ipsius vult esse Ciceronis; quippe cujus verba Quintilianus Lib. 8. c. 3. adservaverit.

Habet etiam Tacitus Annal. 4. c. 38.

CONTENEBRARE Finster werden v. g. Ab occasu ad bibendum appellunt, et rursus pascunt, quoad contenebravit, Bis spšt Abends, bis es finster worden, non solius est Tertulliani, quod putat Vossius, sed ipsum quoque Varronem veneratur auctorem.

CONTERRANEVS Ein Landsmann, Schoro in Phras. ad voc. Popularis, falso suspectum: habet enim Plinius Praefatione operis. Cicero tamen pro eo, popularis, ejusdem gentis, ejusdem nationis, ejusdem linguae.

* Conterraneus proprie castrense vocabulum est, quo designatur is, qui eidem matrici urbi attribuitur. Sic, quia firmio Catulli patria Verona, quam Plinius incunabula habuit, accensebatur, iccirco Plinius d. l. Catullum conterraneum suum vocavit. V. Scalig. Animadvers. Eusebian. p. 190.

CONTESTARI Latinis proprie idem, quod obtestari v. g. Cic. in Verr. 4. c. 29: Deos hominesque contestans clamare coepit, Er schrie und klagte es Gott und Menschen.

De reliquo, verbum juris est v. g. litem contestari, Den Process wŁrklich anfangen.

CONTINVE Bestšndig, obn Vnterlass, v. g. id agit continue, Das ist bestšndig seine Arbeit, dahin geht ohn Vnterlass all sein Tichten und Trachten, Quintilianus et Florus habet: pro quo Cicero, adsidue, continenter.

* Non confundendum est cum continuo per Diphthongum quartam, quod notat

1. Idem, quod mox, statim, illico v. g. Ter. Continuo heic adero.

2. Praestat etiam Latinam quamdam elegantiam, cum non aut ne conjunctum, et significat tunc similiter ut interdum illico, nihil aliud, quam propterea; qu‚ notione tamen falso quibusdam suspectum est. v. g. Cic. pro Rosc. Amer. c. 33: Non continuo, si me in gregem sicariorum contuli, sum sicarius, hoc est, non ideo, non propterea sum sicarius, cet. Vorst. de Lat. Falso Susp. 195. Valla L. 2. c. 30. Conf. infra Illico.

CONTOPHORVS Graece kontofo/ros2, Ein Piquenirer, v. Pollux Lib. 1. Onomast.: Latine dixeris, hastatus miles, praeeunte Curtio Lib. 3. c. 3.

* Hast‚ project‚, Mit gefalleter Pique, exstat ap. Nep. Chabr. c. 1. Hastas jungere, Spanische Reuter machen, ap. Curtium L. 4. c. 15: quae hastae junctae ab Livio L. 44. c. 11. cervi vocantur. Hastulas conjicere, Iavelinen werfen.

CONTRA particula antitheseos, vel oppositionis; RVRSVS et ITERVM iterationis: VICISSIM a)nastrofh=s2, reciprocationis, seu conversionis, vel alternationis.

* Interim haud negandum, Ciceronem et alios probae notae scriptores alicubi dicere rursus pro contra v. g. Rem laudando agere, vituperando rursus adfligere.

Rursus etiam poni video pro vicissim, apud Iul. Caes. L. 7. B. G. c. 47. n. 7: Tres suos nactus manipulares, atque ab iis sublevatus, murum adscendit: eos ipse rursus singulos exceptans, in murum extulit.

Contra etiam non numquam pro vicissim poni videtur, sed ita, ut fere simul contrarietatem significet. v. g. Cic. in Anton. Sed et ego, quid ille; et contra ille, quid ego sentirem, videbat. Ter. Si laudabit haec illius formam, tu illius contra. Idem: In eo oblecto me solum, et, carum ille ut item contra me habeat, facio sedulo. Gocl. Obs. 36. seq.

Porro rursus et iterum inter se ita differunt: Rursus repetit sine respectu numeri et ordinis; iterum primam repetitionem respicit.

* Hinc apud Plinium L. 10. Ep. 97: Iterum ac tertio interrogavi, Ich habe zum zweyten und drittenmale gefraget. Nepos Cim. c. 2: primum et iterum, Das erste und andere mal. Cic. pro Dom. c. 52. semel atque iterum, Zum ersten und andern mal. Liv. L. 3. c. 19: iterum ac tertium, Zum andern und dritten mal. Nepos Hannibal. c. 6: Hic invictus patriam defensum revocatus, bellum gessit adversus P. Scipionis silium, quem ipse primum apud Rhodanum, iterum apud Padum, tertio apud Trebiam fugaverat. Cic. pro Dejot. c. 5: Ille iterum, ille tertio, auctionibus factis pecuniam dedit.

Et quamvis huic notioni, quam to\ iterum prae se fert, non magnopere obstare videatur Epizeuxis illa, quae est in iterum iterumque, et a Plinio Panegyr. c. 79. aliisque, praecipue autem a Floro creberrime usurpatur v. g. L. 2. c. 7. n. 15; sunt tamen alia loca, quae per manifestissimam rationem obstant; qu‚ quidem ratione Iustinus hanc voculam usurpat: postquam enim Athenienses jam aliquoties fusos esse dixerat, L. 5. c. 6. ita scribit: Iterum tamen fortunam maris experiendam decernunt. Vid. Mechovii Antiphilam p. 95.



page 881, image: s0489

CONTRA 1. Subinde et quidem eleganter idem, quod E regione, Gegen Łber v. g. Ite in vicum, qui contra vos est. Virg. Italiam contra, Gegen Welschland Łber.

2. Eleganter etiam Positivum transformat in Comparativum. v. g. Haec magno pretio veneunt, et contra aurum cara sunt i. e. auro cariora sunt.

CONTRADICTIO Die Widersprechung, v. g. aliquid crebris contradictionibus destruere, vocabulum quidem antiquissimum non est; habent tamen illud Seneca, Quintilianus, Tacitus, alii. Cicero pro eo dicit repugnantia, rerum repugnantia v. g. Panaetius induxit eam, quae videretur, non quae esset, repugnantiam. Item: Qui tantarum rerum repugnantiam non vides, nihil sapis. Cell. Antib. 227. C. P. 392.

CONTRARIO per Diphthongum quartam, pro contrarie per Diphthongum secundam, v. g. At apud illos contrario nemo ad id officium admittitur, perperam dici arbitratur Vossius de Vit. 800. Exstat enim apud Cornelium Nepotem in Iphicrate cap. 1. et in Eumene cap. 1: quo vero posteriori loco etsi quidam legunt e contrario; lectio tamen prior est praeferenda, utpote quam habet MS. Boeclerianum: nec non apud Vitruvium, item Tertullianum et Hyginum. Accedit, quod ipse Cicero bis hoc Adverbium h‚c ips‚ suspect‚ form‚ usurpavit: quamvis, quod non dissimulandum est, neuter locus mendi suspicione plane vacat. Vorst. de Lat. Falso Susp. 27. Ol. Borrich. Cogit. 76. Analect. 9. Cell. C. P. 59. Andr. Borrich. Append. 27. seqq. Cell. Discuss. Append. Danic. 37. Gunth. Lat. Rest. 149. seqq.

CONTRARIVM negotium: ADVERSARIUS homo; scil. w(s2 e)pi\ to\ polu/.

* Neque enim exempla desunt in contrarium. Fronto.

CONTVMELIA gravior est, quam INIURIA. Nam contumelia dignitatem alterius atterit et minuit, et in contemtionem viros bonos adducere studet, de altiori gradu motos, et ad inferiora detrusos: injuria laedit tantummodo famam, vel damnum infert, aut injuste agit; haec enim tria specialiter Injuria significat: Convicium, ut in actione injuriarum; Damnum culp‚ datum, ut in lege Aquilia; Iniquitatem et injustitiam, ut tradit Vlpianus.

* Hinc est, quod Contumelia, tamquam verbum aliquod gravius, apud bonos scriptores Injuriae in verborum collocatione postponatur. Sallust. B. Catil. Injuriis contumeliisque concitatus. Cicero in Verrem 3: Cum maximis injuriis contumeliisque. Idem: Quibus tu privatim injurias plurimas, contumeliasque imposuisti. Popma ed. Hek. 137.

+ Vtrumque autem inferunt et patiuntur homines: id, quod notandum contra differentiam illam, quam inepte statuunt non nulli; qu‚ contumeliam inferunt; injuriam autem patiuntur homines.

CONTVRBARE penitiori significatu est rem suam decoquere, nec solvendo amplius esse, Vnrichtige Dinge halten. Cic. pro Planco c. 28: Verum fac me multis debere, et in his Plancio: utrum igitur me conturbare oportet. Est autem Elliptica locutio: plena enim est Conturbare rationes, rem, cet. Ter. Eun. 5. 3. 29: Ita conturbasti mihi rationes omnes. Turnebi Advers. 4. c. 15.

CONVENIRE pro in unum locum venire, falso suspectum: habet enim ipse Cicero; quin et Tacitus in Germ. c. 11. n. 4: Illud ex libertate vitium, quod non simul, nec jussi conveniunt, sed et alter et tertius dies cunctatione coeuntium absumitur. Vorst. de Lat. Falso Susp. 178.

* Convenire usurpatur ceteroquin

1. In negotiis paciscendi v.g. Convenit inter nos. It. Haec fratri mecum non conveniunt, Der Bruder ist mit mir hierunter nicht einig, Ter. Convenire pacto, Sich vergleichen, Liv. Pax ita convenerat, ut Etruscis Latinisque fluvius Albula finis esset, Id. Convenire de pretio, Des Handels eins werden. Quintil.

2. Notat idem, quod concordare, congruere v. g. Ter. Conveniunt mores, Sie sind einerley Humeur; nomen non convenit, Der Name kommt nicht mit der That uberein; quomodo tibi convenit cum illo? Wie kannst du dich mit ihm vertragen?

3. Sumitur pro invisere v. g. convenire aliquem, Einen besuchen.

CONVENTIO quatenus notione su‚ versatur circa ea, de quibus homines inter se agunt transiguntque, Seneca habet et Apulejus: Cicero eo abstinet, et frequentat pro eo conventum. v. g. L. 1. Off. c. 10: Potest accidere promissum aliquod et conventum, ut id effici sit inutile ei, qui promiserit. Ibid. c. 7: Dictorum conventorumque constantia et veritas, fides est.

* Conventio etiam dicitur concio, conventus, Die Versammlung, die Zusammenkunft,


page 883, image: s0490

ut ap. Varronem de L. L. 5. c. 9. conventionem habere, ad conventionem vocare.

CONVERSATIO immerito rejicitur: Aureae enim aetatis est, si nempe conversionem notat v. g. conversatio orbium coelestium, Der Vmlauf der himmlischen CŲrper; qu‚ notione etiam occurrit apud Senecam Ep. 75: Sciatque, illa ipsa, quibus laedi videtur, ad conversationem universi pertinere, et ex iis esse, quae cursum mundi consumant.

Sed pro usu, convictu, familiaritate, consuetudine, commercio, familiari vitae communitate, congressione, o(mili/a|, v. g. Aegris inimica est multorum conversatio, non nisi argenteae aetatis est: hoc enim significatu usurparunt Quintilianus, Plinius, Tacitus, Iustinus, Seneca, apulejus, Sulpicius Severus.

* Pro vit‚ absolute, seu vivendi ratione v. g. humanae vitae conversatio, it. flebat quotidie, et incredibili desiderio conversationis antiquae recordabatur, etiam usurparunt sequiores et Ecclesiastici scriptores v. g. Vegetius, Cyprianus, Sulpicius Severus, Hieronymus. Goclen. Controv. et Schol. Grammat. 119. Sciopp. de Stil. Hist. 57. Gunth. Lat. Rest. 152. seq. Cell. C. P. 113. Andr. Borrich. Append. 59. et Vindic. L. L. 41.

CONVICIOR Ich lšstere, ich schmšhe, Quintilianus et Apulejus habent, et addunt Dativum v. g. Contra sentientibus inhumane conviciantur. Cicero pro eo, conviciis insector, convicium alicui facio, contumeliis insequor, in aliquem invado, contumeliam in aliquem jacio, ignominiis aliquem concido, medi‚ long‚; furta et libidines cuipiam objicio, cum verborum contumeliis aliquem incesto ore lacero, probrum alicui objecto. Fab.

CONVIVERE Bey ein ander seyn, zusammen leben, v. g. convivere cum adolescentibus, Plautus et Quintilianus: pro quo Cicero, et alii elegantiores, cum aliquo vivere, una esse.

* Aliud autem est convivari, Wolleben, Gasterey halten, schmausen v. g. Nolunt crebro convivarier; quod Cicero et Terentius habent.

COPIA pro copiis seu parte exercitus, non agnoscunt Lexica: habet tamen ita Hirtius de Bello Afric. cap. 10. ß. 3. et 4: Ibique classem sub vesperum cum ea copia conscendit; it. cap. 80. ß. 4: Ipse cum expedita copia in eum locum citatim contendit. Plura exempla profert Reitzius de Ambig. p. 129.

Neque agnoscunt hoc vocabulum Lexica in Plurali Numero pro commeatu: qu‚ tamen notione occurrit apud Tacitum Histor. Lib. 2. cap. 32. n. 3: Exercitus sine copiis (i. e. commeatu) retineri non potest. Vid. Cic. ad Attic. L. 7. Ep. 13.

COR pro animo seu ratione, v. g. Quod in rem recte conducat tuam, id petem, idque persequar corde et animo atque viribus, it. Videas corde amare inter se, immerito damnatur. Ita enim a Cicerone, Phaedro, Ovidio, Plauto, Terentio et Lucretio usurpatum: quamvis haud negaverim, Ciceronem numquam fere uti hoc vocabulo, nisi quum aut partem illam corporis humani, quae vitae seu caloris vitalis in homine fons est, nominet, aut solum paene, quum has formas loquendi, hoc mihi cordi est, hoc mihi curae cordique est, sermone usurpet. Schor. in Phras. Cell. C. P. 399. Rarissime enim ap. Ciceronem occurrit pro animo seu ratione. e. g. L. 4. Acad. Quaest. n. 90: Apparet enim jam cor cum oculis consentire. Ex quibus omnibus tandem apparet, cor pro animo s. ratione Poetarum quidem esse, at rara admodum apud Prosaicos ejus adesse vestigia.

* Saepius etiam cor pro prudenti‚ sapienti‚, sollerti‚ et acumine ponitur. Vnde non semel Plautus dixit cor habet i. e. sapit: Martial. L. e. Epigr. 28:

Et cor solus habet, solus et ingenium.

Cic. L. 1. Tusc. Quaest. c. 9: Aliis cor ipsum animus videtur: ex quo excordes, concordes, vecordesque dicuntur: et Nasica ille prudens, is Consul, corculum; et egregie cordatus homo catus Aelius Sextus.

Est et illud usitatum auctoribus, praecipue Poetis, ut cor pro ipso homine ponant. Persius Sat. 6. v. 10: Cor jubet hoc Enn??? i. e. Ennius hoc jubet. Et Ennius ipse apud Gellium L. 7. c. 2;

- - Quem credidit esse meum cor Suasorem summum, et studiosum robere belli.

Quem cor meum credidit i. e. quem ego credidi. Virgil. L. 5. Aeneid. v. 729:

- - Lectos iuvenes, fortissima corda, Defer in Italiam.

Quae loquendi forma et sacris litteris usitata est.

CORDOLIVM Das Herzleid, v. g. Tibi erit cordolium, si conspexeris, it. Nulla mulier cordolium habet, perperam in minus Latinis numeratur: exstas enim apud Plautum. v. Fab. Thes.


page 885, image: s0491

Vsitatius autem, praesertim in pros‚, cum Cicerone et aliis dixeris, dolor animi; et in vors‚ cum Ovidio:

Hanc animi nubem dolor ipse removit.

In Poeta tamen cordolium etiam tolerabile esse existimat Goclenius Observ. 19. et Silv. 20.

CORAM indiget adjectione: PALAM non indiget. Coram ad certas personas refertur: Palam ad omnes. Donat. it. Io. Strauchii Lexicon Particularum Iuris p. 36. Col. b.

CORINTHIVM civem dicimus: CORINTHIACVM vas: CORINTHIENSEM fontem. Popma. Fronto.

* Sed non usquequaque hoc osbervatur. Suetonius enim in Augusto habet vasa Corinthia; Cicero L. 2. in Verr. n. 46. 83. 147. Corinthia supellex, Corinthia vasa. Id. Par. 1. c. 3. Corinthia opera; Plinius L. 3. Ep. 6: Corinthium signum, pro Corinthiacum.

CORIVM est durius et majorum animalium, ut boum, equorum et asinorum: PELLIS est tenuior, et minorum animalium, ut leonis, ovis, canis.

Corium etiam est crudum: Pellis corium maceratum, atque emollitum. Ita dicimus perficere corium, Leder bereiten; detergere corium de tergo alicujus, Einem das Fell Łber die Ohren ziehen, Plaut.: it. Sub pellibus agere, retineri, scribere, Zu Felde liegen, im Felde studiren. Popma ed. Hek. 138.

* Quamvis hoc discriminis non semper observatur.

Porro CVTIS et PELLIS ita differunt, ut cutis sit corpori adhaerens et vivorum; pellis autem detracta. v. g. Cutis aegra tumet; te intus et in cute novi; cutem seu cuticulam curare.

* Sic dicunt: Pallium pellibus vulpinis suffultum, quale gestasse M. Caspar Arnurus, alias Lšmmerschwanz dictus, Logices et Ethices quondam Professor Ienensis, atque hoc ipso vulgari scommati, quo homines de schola l. studiis doctrinisque enixius dediti vulpeculae nuncupantur, occasionem praebuisse fertur. Vid. Io. Molleri, Rect. Flensb. Homonymoscopiam p. 826.

CORONAE sunt, quae cingunt et ambiunt caput, aut collum, aut pocula: SERTA, quae demissa pendent, quod genus Cicero de Leg. 2. vocat longas coronas, et Ovidius Lib. 1. Trist. porrectas. Popma ed. Hek. 139.

CORONA autem et DIADEMA ita differunt: Corona etiam civium privatorum est, et illorum etiam, qui magistratum gerunt, quibus honoris caus‚ defertur, nec est tantum regni, sed etiam victoriae insigne; Diadema tantummodo Regum est. Conf. Ioachimus Ioannes Maderus, aeternum Athenaei nostri decus, B. Parentis mei, Paulli Martini Noltenii, tertius retro decessor, in Commentatione de coronis, nuptiarum praesertim, sacris et profanis, ed. Helmst. 1688. 4. quae Gronovio digna visa est quae Antiquitatum Romanarum Tomo XI insereretur. Atque omnino de vario coronarum genere erudite multa coacervarunt Car. Paschalius de Coronis, Lugd. 1671. item M. Schmeizel de Coronis tam antiquis, quam modernis iisque Regiis, Ienae 1713, Valtrinus, Lipsius, Stewerchius, Valturius, Meursius Iunior, Lydius, alii.

+ Corona Regibus in usu non fuit aevo Augusti, sed diadema. Vide Christii et Sachsii Vindicias pro Maronis Aeneide contra Harduinum, Lips. 1737. p. 49.

Virginis est sertum: Corona cujusvis honorati: Laurea Poetae.

Latius quidem patent haec nomina, quum v. g. serta etiam diis et aris, Coronae Regibus, et Laureae victoribus subinde tribuantur; at hoc non infringit differentiam respectu illo, quo eam nunc inculcamus.

CORPORALIS et INCORPORALIS v. g. voluptates corporales morbus inhibet, it. a corporalibus se ad incorporalia transtulit, in falso suspectis sunt. Licet enim ab antiquioribus non usurpentur; tamen habet Gellius, et utrumque etiam conjungit Seneca Ep. 58. et 78. Incorporalis etiam Quintiliano tribuitur. Plura autem exempla ex Seneca dedit Andr. Borrichius Append. 62. et Vindic. L. L. 46. Conf. Cell. C. P. 161.

* Critici heic substituunt ex Cicerone corporeus, et incorporens. Sed Valla L. 5. c. 55. haud praeter rem distinguere mihi videtur inter corporeus et corporalis. Corporeus ipsi est; quod constat ex corpore, et ex materia exsistit, et jungitur tantum cum hoc nomine, res aut substantia v. g. lapis est res corporea; virtus incorporea. Corporale, quod exsistit in materia et substantia corporea v. g. pulchritudo et robur bona corporalia sunt, non corporea, quia in corpore sunt.

CORRIGERE est rectum facere, et in locum suum restituere:


page 887, image: s0492

EMENDARE vero est ab omni macula et labe purgare; id, quod plus est. Liv. L. 52: Si quid fecerim imprudenti‚ lapsus, corrigi atque emendari hac castigatione possum. Popma ed. Hek. 140.

* Haec differentia ut ut in oculos incurrat; tamen non satis ubique custoditur a veteribus. Egregie tamen illustratur joco illo Augusti ambiguo, quod refert Macrob. Saturn. 1, 2, 4: Ego te monere possiim, corrigere non possum. Responsum erat gibboso, qui dixerat: Corrige in me, si quid reprehendis.

Pro emendare Latine etiam dicimus, delere, inducere v. g. delere voculam, inducere vocabulum, Ein Wort ausstreichen oder durchstreichen.

* Interim Delere si opponitur tw=| Corrigere 1. emendare; tunc significat, vel totum scriptum aut carmen, vel integra in eo loca abolere, ac de integro reficere. Vide Rappoltum ad Hrat. Art. Poet. ad verba: Quintilio si quid recitares, i. e. ad v. 438. et seqq. p. 960.

CORRVMPO significat etiam idem, quod destruo, rodo, perdo. Caes. ut aequo animo ipsi sua frumenta corrumperent. Cic. pro Aulo Licinio: Tabulas, quas idem dicis solere corrumpi, desiderare. Sallust. in Catilin. Dubitando et dies prolatando magnas opportunitates corrumpere.

CORRVPTELA ipsa res est, et Passive significat: CORRUPTIO corrumpentis administratio, et Active significat. Popma.

CREMENTVM Das Zunehmen, v.g. cremento corpora fiunt majora, Varro habet: usitatius pro eo, incrementum. Borrich. in Voss. 77.

CREPERVS i. e. dubius, anceps, v.g. res crepera et anceps, ad Lucretii exoleta referendum; unde Apulejus et Symmachus arcessiverunt, inque crebriorem usum suum retulerunt.

* Quare pro luce crepra, quod multis eruditis in ore semper est, rectius cum Latinis elegantioribus dixeris, albente coelo, albescente coelo, sub diluculum; it. sub crepusculum, die in noctem vergente, obscur‚ luce.

CREPITVS est sonitus violentus, ex impulsu resultans v.g. cymbala tympanaque, tubae et cornua, similiaque crepitant: STREPITVS fit ex corporum tactu, sive collisione rerum, et multarum vocum in unum confusione, dummedo ne fit immodicus; tunc enim dicitur FREMITVS v.g. in mari sonus fluctuum, et in populo murmur vocatur fremitus; strepitus autem proprie pedum ambulantium, manuumque aliquid pertractantium sonus est: STRIDOR est acrior, et quasi sibilans collisio v. g. stridor dentium, januae, plaustri.

CRIMEN non modo pro delicto, sed pro ipsa etiam criminatione accipitur v. g. crimen alicui intentare: FLAGITIVM proprie in libidine, quasi flagris dignum crimen; sed pro ceteris quoque peccatis accipitur, quae infamiam habent.

CRVCIARIVS i. e. qui pendet in cruce, vel cruce dignus est, Goclenius Obs. 17. Apulejo tantum tribuit, et ad insolentia refert. Sed habet etiam Petronius, Ammianus et Isidorus. Vid. Fab. Thes.

CRVCIFIGO Plinius, Quintilianus, Hyginus: rectius cum Cicerone, cruci adfigo, in crucem ago, in crucem tollo; pro quo Hirtius B. Afric. c. 66. in cruce vel cruci suffigo; et pro crucifigi Iustinus Lib. 2. c. 5. n. 6. supplicia crucibas lucre.

+ Andreas Borrichius Vind. L. L. 50. adducit etiam pro hoc verbo M. Senecae auctoritatem. Sed verba, quae profert, non in ipsis sunt controversiis seu declamationibus; sed in lemmatibus, de quibus non constat, utrum ab ipso Seneca sint, an ab alio superaddita: exstant autem verba illa L. 3. Controv. 2. et Excerpt. L. 3. Controy. 9. Cell. Antib. 106. C. P. 162. Iudic. 33.

CRVX pro adversis rebus, seu calamitate, quae in pios Deoque addictos fere redundat, non tam frequenter apud veteres usurpatum, quam hodie apud nos, et scriptores Ecclesiasticos: usos tamen eo ita esse Plautum, Terentium, Martialem et Columellam, ostendit Borrichius Analect. 30. Conf. Cell. Antib. 152. C. P. 374.

* Interim Germanismi sunt, quos Latium abhorret:

Crucem multam habere i. e. incommodis conflictari vel angi; calamitate affligi, molestiam habere.

Crux domestica i. e. malum domesticum.

Crucem suam patienter ferre i. e. incommodum suum moderate ferre, ob calamitatem aliquam a Deo immissam animo haud frangi. Sed locutionem illam Biblicam, Crucem suam tollere, nolim heic respui: est enim e)mfatikw/teros2, quam ut aliis Latinis verbis satis reddi queat.



page 889, image: s0493

CVCVRBITVLA u(pokoristiko\n a cucurbita, Ein kleiner KŁrbs: significat etiam Celso L. 2. c. 11. Einen SchrŲpfkopf.

* inde Locutio: Sanguinem cucurbitulis aducere, SchrŲpfen, KŲpfe setzen; quod Plinius Hist. Nat. L. 28. c. 1. exprimit per scarificare cutim vel carnem radere.

CVIVS a, um, v. g. cujum puerum heic apposuisti? pro cujus puerum heic apposuisti? antiquitus tantum sic locutos Romanos esse existimat Vossius de Vit. 2. quum Plautus cuja vox? et similia dicat; Augusti autem aevo non item: quamquam tum rustici hoc loquendi genus retinuerint; unde apud Virgilium Ecl. 3. v. 1. 2. quidam:

ME. Dic mihi, Damoeta, cujum pecus? an Meliboei? DA. Non; verum Aegonis.

Contra vero sentit Ol. Borrichius Animad. in Voss. 77. seq. ostenditque, non solum Plautum, verum etiam Lucilium, Terentium, ipsumque Ciceronem, Gellium etiam et Arnobium hunc loquendi modum frequentasse. Cic. L. 1. in Verrem n. 142; Vbi illa consuetudo in bonis, - ut optima conditione sitis, cuja res sit, cujum periculum?

CVLTELLARE i. e. cultro abscindere v. g. cultellare agrum eminentirem, et ad planitiei redigere aequalitatem, falso suspectum Vossio de Vit. 697: nam Borrichius Cogit. 78. profert ex Plinio et Frontino.

* At Plinio L. 3. c. 2. cultellatum dicitur, quod cultrum forma refert, et ejus instar scindit v. g. Dorsa delphinorum cultellata. Item: Vt palma, quae cortice sit cultellato, difficilis quidem est adscensu; sed fructum habet dulcissimum: itidem eruditio et virtus aditum habent difficilem; sed fructum dulcissimum.

CVLTVS est in vestibus, gemmis, auro et argento: ORNATVS est in cura comendi capitis, poliendaeque et ornandae cutis.

* Cultus etiam necessitatis: Ornatus autem voluptatis est.

Sed interdum utriusque vocabuli notio latissime patet, et ornatus significat omne, quod ornamenti grati‚ adhibetur; cultus vero omnia continet, excepto victu, quibus utuntur homines, vel ornamenti, vel commodi, vel delectationis etiam caus‚. Popma.

Cultus proprie ad rem rusticam pertinet. At hunc significatum hoc loco nihil moramur, utpote qui in differentiis constituendis eas tantum notiones respicimus, quibus vocabula suis opponuntur synonymis.

CVMVLATIM Reichlich, vŲllig v. g. cumulatim ponere, Varro R. R. L. 3. c. 15. et Prudentius a)poq. v. 721: Cicero et alii usitatius pro eo, cumulate, cumulatissime v. g. cumulate vel cumulatissime alicui satisfacere; cumulatissime alicui gratiam referre.

CVRA fere mentis est: CVRATIO proprie medicinae. Ael. Donat. Livius Lib. 2. c. 20: inter primam curationem exspirare.

* Dicimus, fere ita esse: neque enim perpetua haec differentia est. Etenim curatio subinde ad mentem etiam, administrationem muneris, et res gestas; et vers‚ vice cura ad medendi artem extenditur. Vid. Barth. ad Script. Venat. p. 129.

CVRA est in consectatione et conservatione honorum: SOLLICITVDO in metu malorum. Popma 56. ed. Hek. 145.

Sollicitudo igitur plus est, quam cura: unde veteres in conjungendo illud posteriori loco posuerunt. Plin. Lib. 2. Ep. 11. Caesar mihi tantum studium, tantam etiam curam: nimium est enim, dicere, sollicitudinem: praestitit, ut cet. Terentius in Phorm. Quant‚ me cur‚ et sollicitudine adficit gnatus. Cicero de Lege Agraria: Ad curam sollicitudinemque multo magis. Plinius Lib. 5. Epist. 6: Amavi curam et sollicitudinem tuam.

* Neque tamen hanc a)kri/beian ubique custodivere antiqui. v. g. Suetonius Calig. In testificanda sollicitudine et cura de incolumitate ejus.

CVRABILIS v. g. morbus curabilis. Vossio de Vit. 420. Borrichio Cogit. 28. et Cellario Antib. 25. suspectum est; at praeter meritum: legitur enim in Iuvenale, quemadmodum id indicat Chr. Falsterus Supplem. L. L. 78.

Ceteroquin usitatiora utique sunt, quae heroes isti substituunt, nempe medicabilis, sanabilis.

CVRARE Latinis etiam est idem, quod medicinam aegro adhibere, adbibere curationem, morbos depellere; sed non nisi cum adjunctione vocabulorum tou= corpus vel morbus v. g. curare morbum, curare corpus aegroti: numquam, quod quidem scio, absolute, aut simpliciter.

CVRATORES sunt, ad quos pertinet cura puberum, et eorum, qui negotiis suis ipsi praeesse non possunt; quales sunt prodigi, furiosi, dementes, ac perpetuo aliquo morbo impediti:


page 891, image: s0494

TVTORES dantur impuberibus, qui se per aetatem defendere non possunt. Illorum munus curatio appellatur: horum, tutela.

Curatores etiam feminis constituuntur.

* Veterum accuratiores hanc differentiam stricte observant: alii auctores, et inter eos illi ICti veteres, quibus linguae Latinae a)kri/beia non magnopere curae cordique fuit, non semper accurate haec distinguunt, et maxime Poetae subinde confundunt, apud quos tutelae nomen generale est. Popma 56. ed. Hekel. 146.

CVRRVS quo honeste vehimur: PLAVSTRVM agricolae et mercatores in frumentis, lignis, mercibus deportandis usurjpant: RHEDA sive CARPENTVM celeritate et agilitate se commendat, Eine Chaise: PETORITVM penult. corrept‚ seu PILENTVM, seu CARRVCA, quae Livio Lib. 1. c. 21. currus arcuatus dicitur, Germanice est Eine Kutsche, bedeckter, hangender Wagen, Carrethe: ESSEDVM in proelio, Ein Streitwagen: CARRVS vel CARRVM in muniendis oppidis aut castris, aut inserviens impedimentis devehendis, Ein Karrn, Ein RŁstwagen.

* Sic curru vehebantur triumphatores, et Aediles, qui hinc curules dicti sunt; sic plaustra vocantur stridentia et gementia; sic carpentum a Livio L. 1. c. 48. tribuitur Tulliae, Tarquinii Superbi conjugi, quod per patris egisset corpus cruore adhuc suo madidum, ac rheda belli Praefectis, qu‚ celeriores cursus, perficiant; sic petorita et carrucas auro argentoque caelatas, eboreque amictas, atque a Senatoribus non tantum, sed ipsis Imperatoribus quoque usurpatas fuisse, legimus; sic essedis carrisque superstans armatus hostis ingenti sonitu equorum rotarumque advenisse dicitur ap. Livium L. 10. c. 28. et pro vallo carros objecerant, Sie hatten eine Wagenburg geschlagen, apud Iul. Caes. L. 1. B. Gall. c. 26.

Nec tamen hoc discriminis accurate satis ubique observatum. Vt enim alia omittam, petoritum heic atque illic pro rheda aut essedo videtur usurpari.

+ Essedum Neutro Gen. Cicero, Caes. Virg. Sueton. Esseda, ae, Fem Gen. legitur ap. Sen. Ep. 55. nisi pro essedas legendum forte ibidem sit essedis, quod Lipsius suspicatur.

D.

DAPES Regum sunt; unde inter eorum officiales, quos vocant, unus Dapifer vel Archidapifer dicitur: EPVLAE privatorum.

Vel dapes deastrorum sunt: epulae hominum. Servius. Gunth. Lat. Rest. 167. Valla L: 4. c. 23. I. H. Vrsinus Observ. Philol. c. 6.

* Poetae, ut verborum differentiam omnino insuper habent; ita et heic ejus incuriosi sunt v. g. virgil. L. 1. Aen. v. 83.

- - Tu das epulis accumbere divŻm.

DAPSILIS v. g. dapsilis proventus, Ein reiches Einkommen, Plautus, Suetonius, Columella L. 4. cap. 27: Cicero aliique pro ei, liberalis, sumtuosus, magnificus, lautus, splendidus; has enim notiones cunctas pro argumento habet Adjectivum hoc dapsilis.

DE Praepositio usurpatur

1. Interdum pro a vel ab vel ex; quod tamen notandum; non imitandum.

* Cic. Audivi hoc de parente meo, pro a l. ex parente meo. Id. Fundum Cirneum Romae mercatus est de Pupillo Merubonio, pro, a Pupillo Merubonio.

Ita Latini: De aliquo agrum colendum habere; de aliquo mercari, emere; de aliquo exemplum capere; De aliquo suplicium sumere; De aliquo poenas exigere; De principio: pro, ab aliquo agrum cet. Vorst. de Lat. Falso Susp. 199.

2. Respicit locum, unde.

* Ter. Clamat de via. Cic. Non enim declamatorem de ludo, aut rabulam de foro quaerimus. It. Exire de navi. It. De Sicilia abire It. De provincia decedere.

3. Tempus, quando?

* v. g. Cic. De nocte venit.. Id. Vt considerate diligenterque naviges de mense Decembri. Iul. Caes. Lib. 1. b. C. c. 51. ß. 4: Afranius de nocte proficiscitur.

4. Qualitatem personae:

* Cic. Is accusator de plebe fuit. It. Homo de schola, Ein Schulmann. It. Quidam de collegis nostris.

+ Accusator de plebe i. e. plebejus. Homo de schola i. e. scholasticus. Substantivum cum Praepositione, saepe pro Adjectivo est.

5. Multitudinem.

* v. g. vnus de multis. It. Vnus de septem. It. Vnus de populo. It. Nemo de nostris fuit.

6. Materiam.

* Cic. oratio Crassi de Colonia Narbonensi. H. Conringius scripsit de finibus Imp. Germanici.

7. Significat etiam propter.

* Cic. Regulus, de captivis commutandis, Romam missus. It. Legati de pace, de


page 893, image: s0495

captivis radimendis It. De nihilo irasci. It. Gravi de causa. It. Certis de causis. It. Quibus de causis. It. De imperio certare.

8. Vsurpatur cum Ablativo, pro Genitivo, Poetice.

* Plut. Haec sunt verba de legibus: pro, verba legis. Ovid. Materiam quaeris, laudes de Caesare dixi: pro, laudes Caesaris.

9. Ponitur etiam pro Quod attinet ad.

* Cic. De pace sentio, simulationem esse apertam. Id. Virtus, quam tu ne de facie quidem nosti. Id. De Dymno, (i. e. quod ad Dymnum attinet,) nihil scio.

10. Item pro qualibet rei norma.

* Cic. De integro incidere in morbum. Id. De amicorum sententia rem defert ad Senatum. Id. Roscius Romam confugit. Id. De concilii sententia. Id. De consilio alicujus aliquid facere. Id. De communi sententia. Id. Nec tamen ab illis dicitur ita de industria. Id. Vt a me de scripto dicta sententia est. Liv. Quum ante id tempus, de suo quisque functus eo munere esset. Plaut. De nostro saepe edunt.

11. Interdum etiam omittitur, haud sane ineleganter.

* v. g. Quid te fiet? pro, Quid de te fiet? Cic. 1. Verr. n. 42: Quid hoc homine faciatis? pro, Quid de hoc homine, Id. L. 2. Verr. n. 155: Quid te futurum est? pro Quid de te futurum est?

DECANTARE notat non tantum finire cantum, Etwas absingen; sed etiam, quod praecipue heic observari velim, res notas et vulgatas usque ad satietatem inculcare. v. g. Cic. L. 2. de Orat. c. 17: Nec mihi opus est Graeco aliquo doctore, qui mihi pervulgata praecepta decantet. Id. Decantata haec erat fabula. Schor. Phras.

DECEPTIO Der Betrug, v. g. impendentis loci deceptio, falso suspectum: habet enim Vitruvius; quod sane ostendit, antiquum vocabulum esse, quamvis non crebro usurpatum. Vsitatiora sunt, captio, circumscriptio, aucupium, tendiculae v. g. captiones discutere, Die Ršnke und TŁcke aufdecken; emtiones falsas apert‚ circumscriptione fecisti, Cic.; hoc novum est aucupium, Das ist eine neue Manier, einen zu beschneutzen, Ter.; verborum aucupia, et litterarum tendiculas in invidiam vocant, Cic. pro Caecina cap. 23.

* Vossius de Vit. 423. Cellarius Antib. 26. Borrichius Cogit. 28. damnant quidem hoc vocabulum> sed modo laudatum vitruvium damnati vindicem reperit Andreas Borrichius Vindic. L. L. 50, quo suasore Cellarius in ultima Curarum Posteriorum editione p. 60. aureo saeculo adscripsit.

DECEPTOR Ein BetrŁger, Seneca Thyeste v. 139: usitatius tamen pro eo dixeris, circumscriptor, fraudator, veterator.

DECIDERE Latine interdum pro transigere cum aliquo v. g. decidere cum creditore, i. e. super debito transigere, Sich der Zahlung wegen vergleichen. CIc. Verr. 5. c. 28: conflictari malebant, quam quidquam cum isto sua voluntate decidere, Sie wollten es lieber ins Recht kommen lassen, als sich gŁtlich vertragen. Schor. Phras.

* ceteroquin decidere notat

1. Amputare, resecare. Plaut. Merc. A. 2. Sc. 2. v. 37: Decide (medi‚ long‚) mihi collum, si falsum ad te loquar.

2. Definire, et certum quid de re statuere. v. g. in Pandectis decidere quaestionem; decidere causam, decidere dubitationem. Suetonius Vespasiano c. 21: Post decisa quaecumque obvenissent negotia, gestationi et inde quieti vacabat.

DECIPERE est dolo malo circumvenire: FALLERE est a vero abducere et frustrari; fitque proprie verbis, quum nimirum contra facimus, quam diximus. Popma ed. Giess. 1660. 50.

* Sic mercatores, qui subdole agunt, et merces malas pro bonis venditant, vel nimium pretium poscunt, atque ita pecuni‚ nos emungunt, non tam fallunt, quam decipiunt.

DECLINARE pro Nomen aliquod per Casus flectere, convertere Casus Nominis, Grammatica notio est; sed perantiqua, occurrens jam tum apud Varronem et Gellium. Varro Lib. 7. de L. L. post principium: recto Casu accepto, in obliquos declinant. Vide ibi plura. Gellius Lib. 4. c. 1: Declinare in extremas litteras nomen.

* Ceteroqui declinare notione intransitiv‚ notat idem, quod deflectere v. g. declinare ab aliquo loco, a proposito, a delictis, de via; it. Active et cum quarto Casu, Plautus, declinare paullum se extra viam; Virg. dulci declinat lumina somno.

DECOLLARE pro securi ferire, caput alicui amputare, gladio praecidere, demere, decutere, capite aliquem truncare, auferre ense caput, truncumque relinquere arena, Virg. multi Latinum esse negant. Sed habet tamen suos auctores. Tiberii scilicet aevo usurpatum est: habetur


page 895, image: s0496

enim non solum apud Suetonium, et in Epitome Aurelii Victoris in Didio Iuliano, sed etiam apud Senecam, quem citant Torrentius in Suetonii, et Schottus in Victoris locum. Vsurpat etiam hoc verbum alter Seneca, quin ipse Plautus. Cell. Antib. 107. C. P. 163. Borrich. Analect. 58. G. H. Vrsinus Obs. Philol. cap. 9.

Andreas Borrichius Vindic. L. L. 51. in partes etiam vocat ex aurea aetate Romanum Hisponem declamatorem, cujus verba nobis reliquerit Seneca Controv. L. 4. c. 25: itemque Varronem; qui vero improprie adhibuit. Vid. Cell. Iudic. 34.

* Ceteroquin decollare est

1. Plauto et Varroni deesse v. g. Si ea spes decollabit, Wenn die Hoffnung fehlen wird; si fors decollasset, Wenn das GlŁck wŁrde gefehlet haben, Plaut. Quorum si alterum decollat. Solebant nimirum veteres de collo cruminam sibi suspendere. Quae quum in collo amplius non erat, decollare i. e. de collo decidere, defluere, atque adeo perire dicebatur. Hinc decollare pro deesse vel periisse f. amissum esse dicebatur.

Diomedes ex Lucilio, et Nonius ex Caecilio transitivam notionem huic verbo adjungit, quum per demere s. deponere de collo, it. fallere et decipere exponunt. Sed, quod ad Caecilii locum attinet, eum G. H. Vrsinus Obs. Philol. cap. 9. p. 140. ita explicat, ut verbum hoc non nisi intransitivam notionem habere possit, idemque notet, quod de collo defluere, decidere. Interim Diomedes et Nonius vulgatissimi erroris ansam dederunt, ut multi eruditi Accusativum personae hodie addant, dicentes, spes me decollat.

DECOR communis est omnium, et is facit decentiam specici: SPECIES propria est cujusque. Itaque decor in habitu est; species in membris. Fronto. Decor magis qualitates; Species magis quantitates respicit.

* Species, Die natŁrliche Gestalt, die ein jeweder ins besondere hat: Decor, Die Artigkeit, das wohlanstšndige Wesen.

DECORO medi‚ product‚, i. e. pulchrum reddo, perperam suspectum Goclenio Silv. 17: exstat enim apud Silium Lib. 12:

Tarpeji clamant Iovis, ac delubra decorant:

ut adeo versiculus, differentiae Prosodicae caus‚ factus:

Hunc homines decorant, quem vestimenta decorant;

exsilio multandus haud videatur.

Decoro enim, medi‚ corrept‚, i. e. honesto, orno, celebro, honore adficio, sine controversia probae notae est.

* Sic decoro, medi‚ long‚ sumitur Phylice; decoro autem plerumque moraliter.

DECREMENTVM Das Abnehmen, v. g. quasi jam mundo senescente, rerum atque hominum decrementa sunt, solus, quod constat, Gellius habet.

+ Quamlibet enim Claud. Salmasins in Solini cap. 1. censeat, decrementa nascentium ibi legendum esse; libris tamen invitis hoc adserit, qui habent detrimentis.

Magis Latina, defectio, diminutio v. g. defectio virium; animi defectio, Die Ohnmacht; defectio solis et lunae; item ne bonis privatorum publice diminutio fiat; diminutio facta de imperio. Cell. Antib. 108. C. P. 176.

* Vocabulum hoc decrementum inter Gellii idiotismos refertur; quemadmodum plures in eo notantur v. g. conducebant pro juvabant L. 20. c. 4; defectos pro destitutos; it. est memoriae pro occurrit L. 13. c. 11; fortasse pro incertum est L. 11. c. 9; gloriarum in Num. Plur. (quod apud alios rarissime, et apud Ciceronem non nisi semel occurrit) L. 2. c. 27; homo pleraque non indiligens pro in multis non indiligens l. quod ad pleraque attinet, per Graecismum; it. impeccabilis pro qui non peccat L. 18. c. 19; impugnatum pro impugnabile; it. incredulae Passive L. 9. c. 4; infortunitas pro infortunium L. 6. c. 1; interibi pro ibi vel eodem tempore L. 9. c. 2; notificare pro declarare, notum facere, L. 9. c. 3; omnia parendum pro quod ad omnia attinet l. in omnibus parendum, per Graecismum L. 2. c. 7; perseverat pro adseverat L. 2. c. 21; prolubium pro desiderium L. 16. c. 19; victoriis adfectus pro occupatus L. 9. c. 3; vit‚ interfecerat pro vit‚ privaverat L. 12. c. 7; multique alii idiotismi, quos Petrus Mosellanus in Adnotationibus ad A. Gellii Noct. Attic. Colon. 1533. observavit; quibus tamen multo plura addi posse, opinatur Reimmannus in Hist. Vocabulor. L. L. p. 62.

Quemadmodum autem decrementum vocabulum est Gellio proprium: ita Vitruvius pro eo sibi quasi vindicat decrescentia, ae, v. g. decrescentia lunae. Cell. C. P. 176.

DECVMANVS i. e. ingens, incredibilis praestantior v. g. decumana porta id est, patentior aversaque porta in castris, Das grŲsseste Thor im Feldlager; decumani fluctus, Schreckliche Wellen, Decumanus limes in agro dicitur, qui sit ab ortu in occasum: sed limes transversus dicitur cardo, qui est ab austro in


page 897, image: s0497

septemtrionem. Apud Festum ova decumana, ova dicuntur majora, quorum decimum semper majus ceteris nasci dicitur. Ager decumanus est, qui decimas pendit, Acker, so zehndbar ist.

+ Scribitur etiam decimanus : usurpant autem hoc Adjectivum optimae notae scriptores, Cicero in Verr. 5. c. 6. Ovidius, Lucanus, Seneca, Tacitus Annal. 1. c. 66. n. 1. Iulius Caesar B. Gall. L. 2. c. 24. n. 2. ius B. Afric. c. 16. n. 2.

* Ciceroni etiam modo laudato loco decumanus dicitur, qui exigit agrorum decimas, vel redimit, publicanus videlicet, de quo et Asconius. Ejus autem uxor mulier decumana Cic. l. c. cap. 34.

DEVS honoris: DECOR formae: DECORVM actionis. Fronto.

Decus est honestas, quae ex bene gestis oritur: Dodecus ignominia, quae ex turpiter gestis nascitur: Decor quaedam decentia rerum personarumque in locis et temporibus. Decorum decens est illud, quod communi opinione honestum hominibus videtur. v. g. Non est decorum seni desipere. Valla L. 4. c. 15.

DEDICARE Latine interdum pro Deo aliquid consecrare, vel sollemniori ritu usum alicujus rei auspicari.

* Cic. Simulacrum Iovis dedicavit. Delubrum Veneri dedicavit. Aram dedicarunt, Sie haben den Altar eingeweihet. Plin. L. 5. Ep. 12: Cognovi, speciosissimam te porticum sub tuo filiique tui nomine dedicasse.

Hinc Dedicatio v. g. Dedicationem templi agere cum laetitia.

Ceteroquin hoc nomen et illud verbum libris conveniunt, quos patronis, fautoribus aut amicis dedicamus.

Quid dedicatio differat a consecratione, supra explicatum est ad Voc. Consecratio.

DEDOLERE Verschmerzen, Poeticum et Ovidianum est: in pros‚ malim, callum quemdam vel quoddam obducere; dolorem omnem abjicere; omnem doloris sensum abjicere.

* Dedoluit i. e. desiit dolere, qui Graecis dicitur a)phlghkw/s2. Gocl. Obs. 410.

DEDVCERE interdum pro persuadere. v. g. Cic. Auditorem ad fletum et misericordiam deducere. Id. De sententia aliquem deducere. Id. Pecunia illum non potuit ab summa integritate deducere.

Deducere et deductio verba etiam sunt rationatorum, pro quibus vulgo dicunt subtrahere, subtractio.

* Cic. Centum nummi deducantur. Id. Deducere aliquid l. partem de summa forte, Von der Hauptsumma des Capitals etwas abziehen. Id. L. 1. Offic. c. 18: Vt boni ratiocinatores oficiorum esse possimus, et addendo, deducendoque videre, quae reliqui summa fiat. Seneca de Beneficiis L. 2. c. 4: Haec itaque curae habebis, si grate aestimari, quae praestabis, voles: ut beneficia tua illibata, integra ad eos, quibus promissa sunt, perveniant, sine ulla, quod ajunt, deductione, Ganz, unverstŁmmelt ohne einige AbkŁrzung. Schor. Phras.

DEFERRE Latine dicuntur, qui damni publici avertendi, ergo magistratui significant aliquid, Germanice, Die etwas der Obrigkeit denuntiiren. Cic. Catil. 3. c. 3: De periculo publico ad consilium publicum rem integram deferre.

* Cave, ne heic cum vulgo usurpes verbum denuntiare; quod h‚c quidem notione Latium vetus prorsus ignorat.

Verbum denuntiandi Latini fere usurpant, quum indicare habent odiosa, tristia et funesta v. g. denuntiare et indicere bellum; denuntiare alicui mortem, Einem den Tod ankŁndigen; denuntiare alicui testimonium i. e. ad testimonium dicendum vocare aliuem.

DEFVNGI est liberari molestiis et periculis, aut explicari; explicari autem dicuntur Latine, qui liberantur ex periculo: PERFVNGI est pervenire ad exitum sive honorum, sive laborum. Illud semper denotat finem adversarum rerum; hoc et bonarum et malarum.

* Cicero pro Roscio: Defunctos periculis se putabant Livius: Defungi poen‚ Virgil. Aeneid. L. 6. v. 83:

O tandem magnis pelagis defuncte periclis; ad quem locum Servius ita: Dicimus defunctos officio, qui officia debita complerunt. Hinc et defunctos, mortuos dicimus, qui complerunt vitae officia. Nemo autem, id, quod ego addiderim, debita officia complete poterit sine vario molestiarum genere. Livius: Defuncta, morbis corpora salubriora esse coepere. Cicero Lentulo: Quum et honoribus amplissimis, et laboribus maximis perfuncti esemus. Idem Luccejo: Null‚ perfuncti propri‚ molesti‚. Popma 59. seq. ed. Hek. 154.

DEGVSTARE Latinis metaphorice significat experiri. v. g. Cic. Tum velim Fabium odorere, et istum convivam tuum degustes. Idem Degustabis genus hoc exercitationum mearum, quibus uti consuevi. Schor. Phras.

* Ceteroqui degustare propri‚ notione idem notat, quod simplex gustare. Plin. L. 18. c. 2: Ne degustabant quidem novas


page 899, image: s0498

fruges aut vina, Sie mochten die neuen FrŁchte, oder den Wein nicht einmal ins Maul nehmen.

DEHONESTAMENTVM Der Vebelstand, die Schmach, die Vnehre, v. g. originis dehonestamentum, Eine unehrliche Ankunft; oris dehonestamentum, Ein verschimpft, oder durch einen Fehl ungestalt gemachtes Angesicht; Sallustius, Iustinus, Tacitus, Seneca et Gellius habent: aureo saeculo fere pro eo dixerunt dedecus vel pro argumento deformitas, quam speciatim sumtam, dignitati sc. corporis opponebant, v.g. Cic. deformitas et vitium corporis; deformitas animi; haec res non nullam afferebat deformitatem; it. maculae ac dedecori esse suis, Seiner Freundschaft ein Schandfleck seyn.

* Simplex honestamentum v. g. nullo honestamento eget virtus, Seneca, Apulejus et Arnobius habent.

DEIICI interdum significat idem, quod repulsam ferre. Cic. tubero praetur‚ dejectus est i. e. petiit quidem Praeturam, sed non est consecutus. Schor. Phras.

* Vsitate hoc verbum inservit mox proprie, mox improrie, his et similibus locutionibus: Ingum servile a cervicibus dejicere, Das knechtische Ioch vom Halse abschŁtteln; dejicere vultum s. oculos, Die Augen niederschlagen; a republica oculos dejicere, Sich um das gemeine Wesen nicht mehr bekŁmmern wollen; dejicere alvum, Purgiren, oder sich leichter machen; dejici de gradu, honore, dignitate, possessione; dejici de sententia, Veberstimmet werden, dejicere praesidium, Die Garnison delogiren; dejicere aliquem loco, einen aus seinem Posten treiben; dejicere feram, Ein Wild fallen.

DEI et DII se DII usitatius. Sic Deis et Diis; usitatius.

* Apud Poetas et Comicos, interdum etiam ap. Prosaicos per Synecphonesin Di et Dis.

DEINDE Adverbium temporis est v. g. Cic. Tu velim cures, ut sciam, quibus nos dare oporteat eas, quas ad te deinde litteras mittemus: DEINCEPS a dein et capio, temporis et ordinis simul est, notatque Germanice, Einen nach dem andern, eines nach dem andern, nach der Reihe. v. g. Cic. Sed tamen tres summo loco natos te nolo habere iratos, quos video deinceps Tribunos plebis per triennium fore. Item: De justitia dictum est: deinceps, ut erat propositum, de liberalitate dicendum. Ita nimirum praeclari non nulli viri praecipiunt.

Sed, quod contra hos notandum, etiam deinde non modo tempus, sed etiam ordinem respicit, atque ita pari passu cum deinceps quasi ambulare videtur. v. g. Cic. An ego tibi obviam non prodirem, primum Appio Claudio, deinde Imperatori, deinde more majorum, deinde, quod caput est, amico?

* Similiter etiam Dehinc et tempus respicit et ordinem. Deinceps autem, si bene memini, ordini magis servit, quam tempori.

DELABI improprie idem est, quod convertere se aliquo, inclinare, incidare.

* Cic. A majoribus ad minora oratio nostra delabitur. Sed quo delabor? Doch, wo gerathe ich mit meiner Rede hin? Quotidie ad aequitatem delabitur. Delabi in morbum, in vitium aliquod. Valde optanti utrique nostrŻm cecidit, ut in istum sermonem delaberemini. Tacitus habet, delabi ad impatientiam, in ambitionem, in amorem. Vide Indiem ejus Freinshemianum. Schor. Phras.

DELASSARE v. g. loquacem delassare valent Fabium, Plautus, Horatius, Martialis habent, atque adeo Poeticum est, similiter ut primitivum lassus, a, um: Cicero aliique pro eo, defatigare.

DELATOR Ein Angeber, immerito damnatur a Schoro in Phras. ad voc. Index: habet enim Plinius et Suetonius, item Tacitus Hist. Lib. 4. c. 6. 11. 2. et L. 12. c. 59. n. 3. cet.

* Hinc abstractum delatio, Germ. Die Angebung, i. e. e‚dem notione sumtum, similiter bonae notae est.

Cicero, Livius, Curtius, alii pro delatore dicunt, qui crimina infert, vel offert vel defert, item index, et pro argumento etiam accusator.

* Quia etiam ejusmodi delatores saepius fingebant crimina, et plane innoxios ad judicem deferebant, ut consequerentur praemia, et libidinibus Principum velificarentur; iccirco successu temporis delatores et calumniatores iidem habiti. Egregie eos compescuit Domitianus, de quo Tranquillus in ejus vita cap. 9. extr. itemque Trajanus, de quo Plinius in Panegyrico ei dicto c. 34. 35. 36.

DELECTABILIS i. e. delectationem adferens, ErgŲtzend, v. g. infusum delectabili cibo venenum, apud Tacitum et Gellium occurrit; Cicero hoc Adjectivum ignorat, dicens pro eo habens delectationem magnam; multum delectationis habens; suavitate sensŻs animum deliniens; delectationem adferens; incredibili


page 901, image: s0499

quadam voluptate animum hominis perfundens. Cell. C. P. 104.

* Adverbium autem delectabiliter, v. g. facies delectabiliter et decore picta, solus, quod constat, Gellius usurpat: pro quo alii, cum delectatione; 1. pro argumento, ita, ut delectationem adferat. Borrich. Cogit. 81. Analect. 10. Cell. C. P. 102. seqq.

DELETVR scriptura: EXSTINGVITVR lucerna, ignis, flamma: ELVITVR vitrum: DETERGITVR lutum.

DELICIAE saepe sumitur pro re carissim‚ v. g. Petrus deliciae tuae, id est, jucundissimus tuus; esse alicui in deliciis i. e. carum esse; habere aliquem in deliciis i.e. valde amare. Schor. Phras.

DELICTVM committitur negligenti‚, quando non fit, quod fieri debet: PECCATVM committitur opere, quum fit, quod non debet fieri. Ita qui deliquit, non fecit, quod facere debuit: qui autem peccavit, fecit quidem hoc; sed parum recte.

* Interdum tamen contra delictum grave crimen significat; peccatum autem leve erratum, ut peccatum memoriae, peccatum scripturae. Popma.

Peccatum kat) e)coxh\n et proprie olim adulterium notabat; ut peccare dicebant pro adulterium committere, cum adultero coire. Conf. Perotti C. C. p. 947. v. 59.

DELINIMENTVM Die Liebkosung, die Reitzung, v. g. vitiorum delinimenta, voluptatum delinimenmta, delinimentis animum alicujus avertere, Tacitus et Livius, Cicero aliique pro co, illecebrae, blanditiae v. g. illecebris voluptatum deliniri; dedere se illecebris vitiorum, et lenociniis cupiditatum; it. benevolentiam civium blanditiis et adsentationibus colligere turpe est.

Suetonius et Tacitus pro eo frequentant lenocinium v. g. nihil non fraudis ac lenocinii adhibere; secundam existimationem omnibus lenociniis colligere.

* Verbum autem delinire nec ipse Cicero abhorret; Plauto autem admodum familiare est.

DELVBRVM proprie est aedicula, in qua stat Dei cujusdam simulacrum: TEMPLVM vero est aedificium Deo sacratum. Ita Delubrum est parvum templum, vel pars templi: ut Capitolium fuit templum, in quo tria delubra communi pariete claudebantur, Iovis, Iunonis et Minervae.

* Sed haec fere confunduntur, maxime apud Poetas. Popma.

+ Delubri synonyma sunt sacellum, it. fanum, nostratibus Eine Capelle. Fanum Etiam proprie est area, et solum certis atque sollemnibus verbis quasi fando sacratum.

DEMENSVM i, i. e. victus vel cibus menstruus, Germ. Deputat. Inde demensum annonae militaris vel pabuli, Mund-oder Pferde-Portion. Terent. in Phorm. A. 1. Sc. 1. v. 10: Quod ille unciatim vix de demenso suo, suum defraudans genium, compar sit miser. Admensum vinum, Deputat vom Wein. Vid. Schardii Lex. Iurid. p. 51.

DEMIRANDVS non improbem; quum praesertim Verbum demiror probae notae sit, et ab ipso usurpetur Terentio, atque Gellius dicat, facit multa demiranda: usitatius tamen pro eo dixerim, admirabilis, admirandus v. g. vir admirabilis in dicendo, atque in omnibus artibus; admirabilis ac singularis sapientia; it. quae in Italia videntur admiranda.

DEMISSVS animus non est idem, quod SVMMISSVS . Summissus significat cum, qui ab omni supercilio fastuque alienus est: Demissus autem putidulum, jacentem, prostratum; quod deductum inde Adverbium demisse i. e. abjecte, testatur. Cic. Non est ausus, elate et ample loqui, quum humiliter demisseque sentiret.

DEMOCRATIA Gr. dhmokrati/a, Ein Regiment, da die Gemeine die Oberhand hat, ab Aristotele arcessitum est: Latine dixeris, imperium populi; imperium populare; potestas popularis; regimen, quo summa rerum potestas penes populum est.

* Contrarium est Aristocratiae, quae optimatum est principatus.

DEMONSTRATIONEM a)po/deicin interdum dico; interdum rationem necessariam. Illud prius, ut tritum, retinui; quod apud Latinos semper latius patet; posterius autem a Cicerone arripui. Verba sunt Perionii.

DEMVM

1. Vsurpatur in exprobratione interrogativa, quae est cum aliqu‚ irrisione conjuncta.

* Cic. Iam vero exsilium, quantum demum a perpetua peregrinatione differt? Germ. Was ist doch wohl fŁr ein Vnterscheid?

2. Sumitur pro Nuno demum, omnino.



page 903, image: s0500

* Plaut. Nunc demum experior, mihi ob oculos caliginem obtigisse. Cic. Ea demum magna voluptas, aequalem ac parem verbis vitam agere. Germ. Nun erfahre ich erst recht. Das ist erst ein recht VergnŁgen.

3. Pro Tandem. Iustin. Lib. 1. c. 7. 5. 2: Domitis demum plerisque, quum Cyrus adversus Babylonios bellum gereret, Babyloniis Croesus in auxilium venit.

DENASCI i. e. mori, Gr. a)pogi/gnesqai, falso suspectum: exstat enim apud Varronem de L. L. Lib. 4: Qui denascitur, ignem amittit ac frigescit.

DENIQVE pro tandem, reprehendit in Strada Sciopp. Infam. Fam. p. 40. Sed vocabulum ita etiam usurpant Virgilius, Cicero, Terentius. Borrib. Cogit. 288. Conf. Ob. Gifanii Obs. L. L. 25. Habet etiam ita Ovidius Metamorphos. 2. v. 815:

Denique in adverso venientem limine sedit Exclusura Deum,

Kappius ad Iensium 10.

* Notat etiam Denique idem, quod omnino, nunc demum. Ovidius:

Si qua metu demto casta est, ea denique casta est.

Cicero: Tantum accessit, ut nunc denique amare videar, antea dilexisse. Germ. Die ist erst recht keusch. Dass mir deucht, nun liebe ich erst recht.

+ In se autem ac su‚ natur‚ est Adverbium ordinis, ex dein per Metathesin, et que factum. v. g. Primum cet. Tum cet. Denique cet. Atque ita collocari solet in fine sententiae post multa enumerata: aliquando etiam in fine orationis. Terent. Heaut. A. 1. Sc. 1. v. 16: Quin te in fundo conspicer fodere, aut arare, aut aliquid ferre denique. Neque enim ibi andiendus Rivius est, qui post to\ ferre stigma ponit, et to\ denique ad sequentia refert. Contra enim, ut produximus, citatur hic locus et Ciceroni L. 1. de Fin. c. 1. et Donato in Phormione ad illud Act. 1. Sc. 2. v. 71: Quid fit denique? Ad quem locum idem observat, morem esse Terentio, denique in fine sensus ponere. Ita et hecyr‚ Act. 1. Sc. 2. v. 81. et Eun. a. 1. Sc. 2. v. 78. Praecedente unico membro idem est, ac breviter, uno verbo. Ita Cornelius Nepos in Eumen cap. 12. n. 1: atque ita saepius alii. Interim tamen aliquando et ponitur, quum nihil praecesserit. Florus L: 1. c. 16: Nihil mollius coelo (scil. Campaniae): denique bis floribus veruat. Quam lectionem contra alias tuetur non modo Gruterus, sed etiam Salmasius in Exercitationibus, notatque Freinshemins ibi, sic usum h‚c particul‚ Iustinum quoque et Papinianum.

DEPACISCI pro quo antique depecisci, notat idem, quod transigere cum alique certis conditionibus.

* Cic. Tria praedia sibi depactus est, Drey GŁter hat er fŁr sich ausbedungen. Depacisci cum aliquo, ut aliquid fiat. Neque ante dimissus est, quam ad conditiones ejus depactus est. Schor. Phras.

DEPAVPERARE notione activ‚ et transitiv‚, pro exuere, spoliare v. g. domum suam depauperare sumtu, Sein Haus durch Vnkosten in Armuth bringen, falso suspectum: exstat enim ita apud Varronem.

Notione autem intransitiv‚ v. g. depauperat frater meus, Mein Bruder verarmet, citra auctoritatem est.

DEPENDERE tertiae Conjugationis idem, quod simplex pendere, Bezahlen. CIc. Dependendum tibi est, quod mihi pro illo spopondisti, Du musst Bezahlen, was du seinetwegen versprochen. Dependere mercedem, Ablohnen. Dependere poenas, Strafe leiden. Schor. Phras.

DEPONERE aliquid dicuntur certantes pignore, quum aliquid apud arbitrum deponunt, quod futurum sit victoris: Ita apud Virgilium occurrit Ecloga 3. v. 31:

- - Ego hanc vitulam, ne forte recuses, Depono: tu dic, mecum quo pignore certes.

In pros‚ malim, aliqu‚ re sponsionem facere; sponsione aliquem provocare.

* Ceteroqui Deponere usitate notat

1. Abjicere, Gallice abandonner. Cic. Deponere de manibus; deponere curas, moerorem, luctum; deponere imperium Liv. L. 2. c. 28. officium, Plin. Pan. c. 87. provinciam; Cic. Iustin. L. 1. c. 2. n. 11. belli studia deponere; id. L. 1. c. 3. n. 5. deponere somni metum.

2. Deponi etiam dicebantur, aut plane desperate aegri, aut recens mortui. Nam de sublimiore lectulo humi collocabantur: de quo Torrentius ad Horat. L. 1. Sat. 9. Hinc translate vino aliquem deponere, Einen zu Boden sauffen, dixit Plantus Aulul. A. 3. Sc. 6. v. 38. Atque adeo depositus interdum pro desperato vel desperatae salutis homine sumitur v. g. ap. Cic. Verr. 1. c. 2. pr. Mihi videor magnam et maxime aegram, et prope depositam reip. partem suscepisse.

3. Apud Caesarem deponi aegri dicuntur et saucii, qui, ab exercitu separati, in locis certis collocantur, ut curari possint. Verba ejus Lib. 3. de B. C. cap. 68. haec sunt: Praesidioque Apollonine cohortibus IV,


page 905, image: s0501

Lyssi una, III. Orici relictis, quique erant ex vulneribus aegri, depositis.

4. Vsurpatur etiam, tamquam verbum ICtis proprium. Liv. L. 24. c. 18: Deponere pecuniam pupillarem in fidem publicam, VnmŁndiger Kinder Geld bey der Obrigkeit verwahrlich niederlegen.

5. Notat tandem apud rusticae rei scriptores plantare, in terram defigere. Columella L. 3. c. 4. Vineae, quae vel vere, vel auctumno tempestive deponuntur. Virgil. 2. Georg. v. 24: Plantas deponere sulcis.

DEPORTARE subinde est quasi lucrari aliquid, similiter ut Germani, Etwas davon tragen. Cic. Flagitium et dedecus ex Asia deportavit. Id. Nihil ex provincia potes jucundius deportare. Id. deportare triumphum ex provincia. Tacitus Annal. 2. c. 26. deportare lauream. Schor. Phras.

* Ceteroquin deportare notat

1. Transducere. Cic. Deportare aliquid iumentis, navibus. Corn. In triremem, quae ad eum deportandum erat missa, adscendit. Iustinus L. 17. c. 2: Exercitum deportare in Italiam.

2. Interdum etiam cum Pronomine reciproco conjunctum sumitur pro vehi, conferre se aliquo. Cic. Mihi placebat, si firmior esses, ut te Leucadem deportares.

DEPRAEDARI AusplŁndern, v. g. Victor Macedoniae agros depraedatur, Iustinus, VIpianus, Iulianus ICtus et Hieronymus: usitatius, praedari de bonis alicujus, vel quod rarius, in bonis alicujus et quod Poetice magis, bona alicujus; spoliare fanum; omni argento aliquem depeculari et spoliare. Cell. Antib. 108. C. P. 140.

* Depraedatus Passive, habet Dictys Cretensis. Falster. Supplem. 89. Kappius ad Iens. 93.

Depraedatio Lactantius et codex Theodosianus: veteres contenti erant simplici Praedatio. Depraedator, augustini est. Voss. de Vit. 702. Borrich. Cogit. 28.

DEPRECARI apud idoneos scriptores tria fere significare deprehenditur. Enimvero

1. Est valde seu operose precari: atque sic Praepositio de ad augendum et cumulandum valet, docente Gellio Lib. 6. cap. 16.

* Deprecari, ne quid fiat; deprecari aliquid ab aliquo; deprecari pacem; deprecari alicui, ne vapulet, FŁr einen bitten, dass er nicht geschlagen werde. Sic deprecari pro se, deprecari pro aliis, FŁr sich bitten, fŁr andere eine Furbitte einlegen, dicunt Cicero, Livius, Curtius, Seneca, Paterculus, Suetonius. alii. Hinc Deprecator etiam apud eosdem Ein FŁrbitter. Cicero etiam Partit. Orat. cap. 39: Erit iisdem aequitatis sententiis contra acerbitatem verborum deprecandum.

2. Precibus declinare seu precibus avertere studere, atque, ut Gellius loquitur, propulsare, Durch Bitten etwas von sich abzulehnen suchen; bitten, dass man uns hier-oder damit verschonen wolle: atque sic Praepositio de vim suam propriam conservat.

* Sic dicimus, deprecari invidiam, injuriam, periculum, supplicium, calamitatem, bellum, mortem, cet. deprecari honores sibi oblatos. Cicero L. 3. de Orat. n. 74: Quae quum ita sint, paullulum equidem de me deprecabor, et petam a vobis, ut ea, quae dicam, non de memet ipso, sed de oratore dicere putetis. Id. L. 3. in Verr. n. 192: nunc vero quid faciat Hortensius? avaritiaene crimina frugalitatis laudibus deprecetur?

3. Veniam alicujus delicti rogare, Abbitten, Abbitte thun: quae significatio non nullis suspecta est: sed falso. Vid. Paulli Manutii in Cic. Lib. 11. ad Attic. Epist. 6. et 10. Pincier 2. Parerg. 17.

* Ipse Cicero: Deprecatio, inquit, est, in qua non defensio facti, sed ignoscendi postulatio continetur. Et auctor ad Herennium. Deprecatione, inquit, utemur, quum fatebimur, nos peccasse. Adde Tacitum Annali 1. c. 13. et Quintilianum L. 7. c. 4. Si tamen rem accuratius paullo pensites, Ellipsis est in hujusmodi locutionibus: nempe deprecari est vehementer precari; quodsi veniam subaudias, habebis indicatam notionem. Efferunt enim id verbum h‚c notione vel simpliciter, vel cum Ablativo et Praepositione pro v. g. deprecari pro aliquo. Hoc sensu reperitur etiam deprecabundus apud Tacitum. Cell. C. P. 32. 84. Ol. Boirrich. Analect. 32. Andr. Berrich. Append. 100. 102. Valla. Eleg. L. 6. c. 24.

DESCRIBERE significat etiam partiri, dividere, in distinctas partes distribuere.

* Cic. Vectigal aequaliter omnibus descripsit. Suum cuique munus describere. Civitatibus pro numero militum pecunias describere. Die Steuren ausschreiben, nachdem eine jegliche Provinz viel oder wenig Mannschaft heget. Asiae civitates in provincias describere. Germania in decem circulos descripta est. Duodena describit in singulos homines jugera. Liv. L. 1. c. 19. de Numa: In XII. menses descripsit annum. Schor. Phras.

+ Proprium enim Mathematicorum verbum est, qui suas dimensiones in pulvere peragebant radio. Cicero de Senectute c. 14:


page 907, image: s0502

Mori videbamus in studio dimetiendi coeli atque terrae C. Gallum, familiarem patris tui, Scipio. Quoties illum lux noctu aliquid describere ingressum, quoties nox oppressit, quum coepisset mane? Habebant nimirum Arithmetici et Geometrae abacos, sive tabulas, quas tenuissimo pulvere aequabant: in quo inscribebant numeros et figuras suas, ut, si quid errassent, confundere et de novo inscribere deleta possent. Huc respicit Cicero Lib. 2. de Nat. Deor. cap. 18: sed si haec non videtis, quia numquam eruditum illum pulverem attigistis cet. ubi per eruditum pulverem Mathematicas disciplinas intelligit.

* Ceteroquin describere notat id, quod amanuensium est, Abschreiben, abcopiiren v. g. Cic. Describere ab aliquo i. e. describere ex alicujus exemplari. quintum librum a te descripsit.

Notat idem depingere, delineare. Plaut. Non potuit pictor rectius describere ejus formam. Cic. Rem verbis definire et breviter describere.

DESPECTVS pro prospectu in loca declivia, Caesar L. 7. B. Gall. c. 79: Despectus ex oppido est in campum, Man kann aus der Stadt hinab ins Feld sehen. It. L. 2. B. Gall. c. 29: Quod (oppidum) quum ex omnibus an circuitu partibus altissimas rupes despectusque haberet.

* Ceterum pro despicientia occurrit apud auctorem ad Herennium L. 4. c. 39: Ludibrio et despectui opponi.

DESPONSATVS Verlobt, ehelich versprochen, v. g. admodum dives praetextato desponsata fuerat, Suetonius Caes. c. 1. In Ciceronis enim exemplo ad Quint. Fratr. Lib. 2. Ep. 5: Dederam ad te litteras, quibus scriptum erat, Tulliam nostram Crassipedi esse desponsatam; exemplaria alia rectius legunt desponsam. Longe enim usitatius est desponsus v. g. Cic. Alicui praeripere desponsam jam et destinatam laudem.

DESTRVCTIO i. e. excidium, excisio, vastitas, exitium, ruina, v. g. murorum destructio, it destructio et confirmatio sententiarum, Die Widerlegung und beweisthŁmliche Bestštigung gewisser Lehr-oder Grundsštze, perperam suspectum Voss. de Vit. 425. Habent enim Suetonius et Quintilianus. Borrich. Cogit. 83. Cell. C. P. 113.

DESTRVCTOR Ein ZerstŲrer, ein VerwŁster, v. g. rerum aedificator et destructor, it. non sumus Tusciae destructores, similiter falso suspectum Voss. de VIt. 425. Est enim in inscriptione antiqua Gruteri, et apud Tertullianum:


page s908

quamlibet rectius usurpes pro eo, perditor, v. g. Cicero perditor reipublicae, perditor Macedoniae. Borrich. Cogit. 83. Cell. C. P. 113. seq.

* Verbum autem destruere notione tum propri‚, tum etiam improri‚, sine controversia bene se habet. v. g. Cic. de Sen. c. 20: Aedificium idem destruit facillime, qui construxit. Et Quintilianus L. 5. c. 7. metaphorice dicit destruere testes i. e. ostendere, iis moribus eos esse, ut in testimonio reddendo non sint recipiendi, Die zeugen verwerfen.

DETERIOR comparat bonum cum malo: PEIOR malum cum malo. Richt. ad Popm. 205.

DETERRIMVS etiam usurpatur pro extremus: quemadmodum primus pro optimus; et secundus pro proximus.

* Livius: Saepe ego audivi, eum esse primum virum, qui ipse consulat, quid in rem sit: secundum eum, qui bene monenti obediat: qui nec ipse consulere, nec alteri parere scit, eum deterrimi ingenii esse. Pro, saepe ego audivi, eum optimum vel praestantissimum, qui ipse consulat, quid in rem sit: proximum, qui bene monenti obediat: qui nec ipse consulere, nec alteri parere scit, eum extremi ingenii esse. Ita etiam Cicero de amic. c. 16.: Finis deterrimus i. e. extremus: idem de Opt. Gen. Orat. c. 1; Perspicuum est, quod optimo difficillimum fit, esse deterrimum. Et 2 Verrina c. 16: Homo deterrimus et impudentissimus.

Atque sic aliquando deterior idem subinde apud bonae notae scriptores significat, quod minor, inferior, infirmior seu impar, Geringer, schlechter, schwšcher. Nepos in Eumene cap. 3. extr. Effecit etiam illud locorum praeoccupatione, ut equitatu potius dimicaret, quo plus valebat, quam peditatu, quo erat deterior. Cic. Philipp. 8. c. 1. extr. Res verbo fieri interdum deterior solet.

DETERRITVS Participium a deterreri v. g. Deterritus ab officio; it. Pudore deterritus ad me non venit, falso suspectum: habet enim ipse Cicero. Borrich. Cogit. 289.

* Deterritus autem pro terrore liberatus, singularis notio est apud Tibullum.

DETESTARI est vehementer testari apud Plaut. Menaech. A. 5. Sc. 2. v. 61. Atque hinc sumitur

1. Pro abominari, quasi vehementer testari, se aliquid fugere. Cic. Hostili prece caput alicujus detestari, Einen verwŁnschen.

2. Pro amoliri, propulsare. Cic. 1. Catil. c. 11: Vt a me probe justam quaerimoniam detester ac deprecer. Id. Philipp. 4. c. 4: O dii immortales, avertite et


page 909, image: s0503

detestamini, quaeso, hoc omen. Idem Lib. 1. de Nat. Deor. cap. ult. de Epicuro: Quaeque in iis dixerit, invidiae detestandae grati‚ dixisse.

DETVRBARE interdum etiam significat dejicere. v. g. Cic. Statuam alicujus deturbare. Id. Spe et possessione deturbari. Schor. Phras.

DEVENIRE respicit inferiora: PERVENIRE terminum. Ita ex editiore loco devenimus in vallem, in planum: ita ex opulento statu devenio in paupertatem. Pervenio autem ad montem, ad divitias; pervenit ad aures meas.

DEVM pro Deorum, non modo apud Poetas, sed etiam in pros‚ apud Florum et Curtium subinde occurrit. Cicero, aliique elegantiores Syncope h‚c abstinent.

DEVOTARE Dem lieben Gott etwas geloben, v. g. religiose aliquid devotare, falso suspectum Voss. de Vit. 702. Habet enim non solum Accius, et Minucius Felix cap. 28, sed etiam ipse Cicero in Paradox. 1. c. 3. si quidem loco hoc Ciceroniano exemplaria bene et sine sphalmate scripta sunt; de quo tamen addubites, quum in castigatioribu libris hodie exstet devovit pro devotavit. Tutius sane et usitatius dixeris devovere quam devotare, v. g. Cic. Lib. 3. Offic. cap. 25: Agamenon devovit Dianae, quod in suo regno pulcherrimum natu esset. Borrich. Cogit. 83.

DICERE pro jubere v. g. id fieri dixit, usurpavit Tacitus et Livius. Vide Boxhornium in notis ad Taciti Annal. 2. pag. 72.

DICERE, LOQVI et NARRARE Hunc respectum, et hanc differentiam inter se fere habent. Dicimus, quod volumus: Loquimur invicem: narramus, quod ignoratur. Fronto.

Porro Loqui et Dicere ita differunt, ut loqui lenius quid sit; dicere gravius quid.

Varro autem inter LOQVI et FARI hanc differentiam interesse scribit, quod fatur is, qui primus significabilem vocem ore emittit, nullo verborum ordine servato. Vnde pueri ante, quam id faciant, infantes dicuntur. Loquitur autem is, qui suo loco unumquodque verbum scienter ponit.

* Quae differentia tamen apud auctores, maxime Poetas, non satis obseryatur. Popma.

DICTIO sitne vocabulum, an habitus orationis,

Grammatici certant, et adhuc sub judice lis est.

pro vocabulo aut verbo, tutius rejicitur cum Vossio, Cellario, aliis. Etenim a Grammaticis, veteribus etiam, Scauro et Diomede, habemus, quod dictio vulgo obtineat pro vocabulo: nec umquam dictione pro vocabulo usi sunt Cicero vel aequales; immo nec diu postea: sed iis diction est oratio, stilus, vel dicendi genus, quod Graecis fra/s1is2 est.

* Olaus Borrichius contra probare nititur, dictionem interdum etiam pro vocabulo usurpari, ex Catonis Originibus, et Quintiliano L. 9. c. 1. Sed tot et tanta opposuerunt huic sententiae adversarii, quibus diluendis alius quidam exspectetur Olaus, id est, vir in his studiis versatissimus. Voss. de Vit. 132. it. de Analogia L. 1. c. 1. p. 2. Sciopp. de Stil. Hist. 217. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 107. Schori Thes. Cicer. Ol. Borrich. Cogit. et Animad. in Voss. 87. et adversus Sciopp. 309. analect. 11. 12. 13. Andr. Borrich. Append. 104. seqq. Cell. Antib. 153. C. P. 400. Discuss. Append. Dan. 54. Kappius ad Iensium 11. 12.

DIES virili genere, significat fere diem certum: ut dicimus, hic, ille, primus dies: dies hesternus, crastinus: non rediis pater die praestituto; abiit, die praestituto rediturus. DIES muliebri genere, significat plerumque ipsum tempus, vel diei qualitatem: ut, ipsa dies semper facit hominem prudentem. Horat. Art. Poet.

- - - carmen reprehendite, quod non Multa dies, et longa litura coercuit.

Cic. Lib. 1. Ep. 17: Valde suspicor, fore, ut infringatur hominum improbitas, et consiliis tuorum amicorum, et ips‚ die. Item: dies annua, bima, trima, quadrima id est, tempus unius anni, duorum, trium, quattuor annorum. Item: dies nefanda, serena, laeta, fausta. Valla Lib. 4. cap. 80.

* Dico, rem fere s. plerumque ita se habere. Nam, quod jam tum suo tempore Varro notavit, non id ab auctoribus semper observatum. Ipse Cicero interdum heic aberrat v. g. L. 16. Ep. 10.: In quibus (litteris) hoc erat liberalissimum, nomina se facturum, quum venisset, qu‚ ego vellem die. Id. L. 3. de Orat. n. 22: Quod et ego hestern‚ die dixi, et aliquot locis antemeridiano sermone significavit Antonius. Iul. Caes. L. 7. B. Gall. c. 77. n. 1: Praeterit‚ die. Iustinus L. 1. c. 6.


page 911, image: s0504

n. 1. et 5. it. c. 8. n. 4. it. c. 10. n. 4. et 7: Dein poster‚ die. Livius L. 1. c. 12: Poster‚ die Curtius L. 3. c. 12. n. 13: Poster‚ die; quamvis non nulli codices heic legant postero die. Nolim cumulare plura.

DIFFERENTIAE vocabulorum quam accurate custodiendae sint, puta in sermone prosaico; id vero jam supra dictum ad voc. Abjurare. Et quamvis nulla temere detur differentia, cui non hoc atque illud exemplum opponi ex auctore quodam possit; hoc tamen non obstante, salvum maneat, et ad imitandum proponatur, quod, w(s2 e)pi\ to\ polu\ usurpatum, differentiae ejusmodi constituendae ansam dedit. Quumque Poetae propter metri rationem hujus disciplinae prorsus incuriosi sint; horum exempla ad infringenda hujusmodi discrimina, frustra adferuntur. Id sane operam dedimus, ut, si quid adversari videatur, diligenter et dedit‚ oper‚, moneremus. Quodsi praeter opinionem alicubi id a nobis neglectum sit; ne indignentur, quaeso, Aristarchi, aut mihi dicam scribant; sed meminerint potius, differentiam nihilominus tamen posse ex lege, quam dixi, jure frui suo, nec de possessione, cui adserta sit, temere a quoquam deturbari. Confer, quae paullo ante ad voc. Cultus, et quae paullo infra ad voc. Diligentia et Habere, it. ad calcem hujus Sectionis dicuntur voc. Videmus natur‚.

DIFFERRE est rem in aliud tempus conferre, nulla quum dies ante praefinita fuisset: PROFERRE est diem constitutum prorogare. Itaque, qui profert, idem differt: non contra. Differre, Die Sache aufschieben, aber dabey nicht melden, wenn sie vorgenommen werden soll: Proferre, Einen anderweitigen Termin ansetzen.

DIFFICILIS opponitur facili, leni, minime laborioso: GRAVIS opponitur levi.

Difficilis numquam quantitatem molis: Gravis autem illam respicit, sensu quidem primo. v. g. Homo difficilis. In liberos difficilis est. Difficillimum reip. tempus. Hoc difficile est judicatu. Item: Omne grave tendit deorsum. Onus Aetna gravius sustinere.

DIFFICILITER Schwerlich, nicht sonder MŁhe, v. g. difficiliter aliquid internoscere, Valla improbat in Poggium Florent. Fol. 29; sed perperam. Bis enim hoc Adverbium usurpavit Cicero; saepius autem Columella. Vsitatius tamen, difficile, haud facile, difficulter. Cell. C. P. 178. Andr. Borrich. Append. 109.

DIFFIDISSEM pro diffisus essem, Quintilianus Declam. 287. semel habet, et Sciopp. Iud. de stil. Hist. p. 105. propterea haud damnare prorsus debuisset. Favet etiam huic verbi formae, ut ut insolenti, quodammodo confidi pro confisus sum, quod apud Livium occurrit; de quo supra.

* Interim ut una hirundo non facit ver, ita unus Quintiliani locus hanc inusitatan verbi flexionem puriori Latinitati vix restituit: id, quod similiter judicandum de altero illo, nempe Confidi pro confisus sum, quod unico Livii loco nititur, Vide Borrich. Cogit. 288. seq.

DIGNATIO Der vornehme Stand, die WŁrde, das Ansehen, v. g. vir magnae dignationis, Ein vornehmer Mann; it. dignetio conciliavit ei hanc uxorem, Die Frau hat er bekommen, weil er ein so vornehmer Mann war, Suetonio et Tacito quasi proprium est vocabulum, quamvis eo etiam utatur Vellejus: alii scriptores pro eo habent, dignitas, amplitudo, auctoritas, v. g. Cic. in amplissimo dignitatis gradu locatus. Dignitatis suae splendorem obtinere. ad summam amplitudinem pervenire. Illud ad tuam amplitudinem et dignitatem pertinet. Vir, in quo summa aucteritas est et amplitudo.

DIGNITAS plus est, quam EXISTIMATIO: nam Dignitas honoribus comparatur; Existimatio virtutibus aut praeclare factis. In illa inest splendor: in hac laus virtutis nota et testata.

Praeterea Existimatio sine Dignitate esse potest: Dignitas sine Existimatione esse non potest. Vnde Iurisconsulti Existimationem quasi pro parte et effectu Dignitatis accipiunt. Callistratus de Cognitionibus 1. D. de Var. et Extr. Lib. 5: Existimatio et dignitatis illaesae status legibus ac moribus comprobatus, qui ex delicto nostro auctoritate legem aut minuitur, aut consumitur. Minuitur Existimatio, quoties manente libertate circa statum dignitatis poen‚ plectimur.

Dignitas, quatenus contradistinguitur Venustati, pertinet ad viros; quemadmodum Venustas ad feminas. Popma.

DIGNOSCERE, Vnterscheiden, v. g. curvo dignoscere rectum; dignoscere terram sapore, Plinius, Columella, Horatius, Iuvenalis: malim tamen, praesertim in prosa, cum Cicerone et aliis,


page 913, image: s0505

discernere, vel elegantius secernere aliquid ab altero et internoscere.

DII et DIIS contracte DÓ et DÓs, recte et usitate: Dei et Deis non nisi rarissime.

DILABI eleganter usurpatur pro interire, effugere, concidere.

* Cic. Praeclarissime constituta respublica dilapsa est. Male parta, male dilabuntur. Sunt alii plures; sed mea memoria dilabuntur. Sallust. Concordi‚ parvae res crescunt; discordi‚ maximae dilabuntur. Seneca: Aedificium dilabens.

Ceteroquin usurpatur etiam pro diffugere v. g. fuga dilabi. Liv. Multitudo dilapsa in agros vel oppida Schor. Phras.

DILIGENTIA est in deligendo et discernendo: INDVSTRIA versatur in agendo: alterum est ingenii et judicii; alterum laboris atque operae: STVDIVM est attentio animi. Popma.

Diligentia ergo plus est, quam industria. Cic. Lib. 15. Attic. Ep. 13: Enitar igitur, ne desideres aut industriam meam, aut diligentiam. Conf. Id. 1. Verr. n. 6. et 17.

* Quamlibet, quod semel heic monuisse sufficiat, veteres non semper in eo accurati sint, ut, quod gravius est et ponderosius, posteriori loco ubique ponant: quemadmodum etiam heic obverti queant verba Suetonmii in Domitiano: Ius diligenter et industrie dixit. Et Cic. 1. in Verr. n. 6: Vt is item conficeret diligentia et industria sua.

DIMIDIVM dicitur de rei alicujus alter‚ parte: DIMIDIATVM autem, de rebus, quae continuae sunt, et non separantur, quasi dismediatum, et in partes duas pares divisum. Ita si scyphus argenteus mihi cum alio communis in duas partes diffectus sit; dimidiatum eum dicere esse scyphum debeo, non dimidium: argenti autem, quod in eo scypho inest, dimidium meum esse, non dimidiatum.

Ita distinguit Varro: neque, inquit Gellius Lib. 3. c. 14, quisquam omnium, qui probe locuti sunt, his verbis secus, quam dixi, usus est. Quum vero haec nihilominus confundantur interdum, sequitur, eos, qui id discriminis e veteribus insuper habuerunt, non probe locutos esse.

DIRITAS i. e. horrenda immanitas v. g. morum diritas, Eine tyrannische AuffŁhrung; diei diritas, Ein schrecklicker Tag, Cicero in Cat. Maj. et Suetonius: magis in usu, crudelitas, immanitas, v. g. Cic. Homo crudelitate barbarus. Item: Nisi tot vitiorum tanta immanitas quibusdam virtutis radicibus niteretur.

DISCVRRERE id est, concursare, Vmher laufen, nusquam apud claros auctores invenitur, inquit Schor. in Phras. At habent tamen Plinius Lib. 11. cap. 37. Caesar. Lib. 3. B. Civ. cap. 105. et Livius Lib. 1. c. 9. Lib. 27. c. 42. Lib. 44. c. 13.

* Discurrere pro disserere, nemo praeter Ammianum Marcellinum, quod quidem sciam, usurpat: quo de Sectione priore.

DISERTOS cognovi non nullos: ELOQVENTEM adhuc neminem; quod eum statuebam disertum, qui posset satis acute atque dilucide apud mediocres homines, ex communi quadam hominum opinione, dicere; eloquentem vero, qui mirabilius et magnificentius augere posset atque ornare, quae vellet, omnesque omnium rerum, quae ad dicendum pertinerent, fontes animo ac memori‚ contineret. Ita Cicero L. 1. de Orat. n. 94.

* M. Antonius, cui vel primas eloquentiae patrum nostrorum tribuebat aetas, vir natur‚ peracutus et prudens, in eo libro, quem unum reliquit, disertos, ait, se vidisse multos, eloquentem omnino neminem. Idem Cicero in Oratore n. 18.

DISPARILITAS i. e. dissimilitudo, v. g. disparilitas rerum, Vossio de Vit. 428. non videtur bonae notae; quamvis rectum sit disparilis, quod sit apud Ciceronem Lib. 1. de Divinat. cap. 36. Habet tamen vel ipse Varro, saeculo aureo, itemque deinceps Gellius, et sequiori aevo Macrobius.

* Adverbium dispariliter est apud eumdem Varronem. Borrich. in Voss. 89. Voigt Ind. Barb. Falster Supplem. L. L. 99.

DISPLICENTIA a, Das Misfallen, der Verdruss, v. g. taedium et displicentia sui, Der Verdruss und das Misfallen, so man an sich selbst hat, falso suspectum Croco: est enim argenteae aetatis, et occurrit apud Senecam de Tranquillitate Animi cap. 2. Cicero et alii pro eo dicunt, dolor animi, indignatio, offensa, offensio, molestia. v. g. Animi quiidam dolor homines aliquando effert ad gloriam in refutandis maledictis improborum. Alicujus in se indignationem convertere, Plin. Magna in offensa sum apud Pompejum. Incurrero in odium offensionemquo populi. Ex hujus


page 915, image: s0506

incommodis magnam animo molestiam capio. Erasm. in Vall. 236.

DISSENSVS Żs, Die Mishelligkeit, v. g. Dissensus civilis, magis Poeticum est: Historicis et oratoribus frequentius, dissensio v. g. dissensio summa est inter magnos homines.

DISSIPO quid significet: nostr‚ aetate ii non tenent, qui dicunt: Vnum huc, alterum illuc projicere; unam partem huc, alteram illuc dispergere; in multas et varias partes distrahere; et aliis modis, quos omnes enarrare non possum. Cic. Ignis, quocumque invasit, cuncta disturbat ac dissipat. Schor. de Phras.

DISSOLVO etsi satis notum est, idem, quod solvo, significare: tamen pro satis facere seu solvere, quod debemus, imperiti raro usurpant.

* Cic. Dissolvere aes alienum, Die Schulden bezahlen. Id. Pecuniam tenere, nec quidquam ulli dissolvere. Id. Ego vero Lycurgo maximam gratiam habeo, qui me a poena multaverit, quam sine mutatione et sine versura possum dissolvere, Germ. Die ich abtragen kann, ohne dass ich neue Vmschlage machen, oder anderwšrts wieder etwas aufborgen dŁrfe. Schor. de Phras.

DISSONARE Gar nicht Łbereinstimmen, v. g. haec praecepta dissonant, Diese Lehrsatze stehen in keiner systematischen Ordnung, Columella et Quintilianus: usitatius pro eo scriptores alii, discrepare, dissentire, dissidere, non cohaerere, sibi invicem repugnare.

DISSORS vocabulum antiquum, apud Ovidium aliosque occurrens, quod designat, id, quod diversam sortem et naturam habet, cui opponitur consors, v. g. ab omni milite dissors gloria, Ein Ruhm, der sonst keinem andern Soldaten zu Theile wird. augustinus de Grammatica p. 93.

+ In non nullis tamen veterum libris mendose scribitur pro eo discors, quod observavit et restituit Heinsius in not. ad A. Sabini Ep. 1. 35.

DITESCO Ich fange an reich zu werden, Poeticum fere est: Cicero, et alii pro eo, dives fio, dives futurus sum, pecuniam facio, rem augeo, patrimonium amplifico.

DIV et DVDVM male permiscentur. sane, Quam diu rediit? pervulgatum est: at Plautus dicit: Quam dudum e foro rediisti domum? Similiter audias vulgo: Iam diu hora prima est audita: at Terentii est Hec. A. 4. Sc. 4: Iam dudum dixi, idemque nunc dico; it. Eunuch. A. 4. Sc. 4: Quam dudum venit Chaerea? R. modo.

* Hinc dicendum: Dudum rediit; non, diu rediit. Dudum sonuit vel audita est hora prima; non, diu sonuit, vel audita est. Tuba dudum aut jam dudum sonuit; non, diu aut jam diu sonnit. Iam diu mortuus est: non, jam dudum; sed jam dudum animum amisit. Diu navigavi, diu equitavi; non autem, diu recessi, aut diu equum adscendi; sed, dudum recessi, dudum equum adscendi. Diu hoc praedixi, notat Germ. Ich habs lange gnug vorher gesaget, und sage es jetzo noch einmal. Sed nonne dudum hoc praedixi? Germ. sonat, Hab ichs nicht jetzo allererst vorher gesagt?

Nempe Dudum est de spatio breviori ac jam jam finito; Diu de longiori, et fere continuante.

Iam dudum et Iam diu vero plus est, et cum emphasi quadam longius spatium, pro rat‚ nempe, designant; quam Dudum et Diu; uti et Iam pridem amplius quid est, quam Pridem. Diu porro et Iamdiu, Dudum et Iam dudum ita differunt, ut prius significet actum transeuntem; posterius insistentem nisi tamen jungatur cum Praeterito; nam tunc actio innuitur finita. Cons. Parte Synt. Iam dudum, Iam pridem.

* Iam diu est, quod venit, studet, cet. Plauti est. Reliqui elegantiores omittunt Quod; dicentes pro eo, Iam diu studet, Iam diu venit.

Pridem autem longiorem moram plerumque respicit, quam Dudum. Voss. de Vit. 164. Conf. paullo infra Dudum et Iam dudum.

* Plerumque, inquam: neque enim incuriam veterum hoc in genere praestare possum.

DIVERSITAS Der Vnterscheid, die Vngleichheit, v. g. diversitas morum, ingeniorum, locorum, Plinius Iunior, et scriptores sequioris aevi: Cicero pro eo, varietas, dissimilitudo.

DIVES pecuniis: LOCVPLES agris et possessionibus: OPVLENS seu OPVLENTVS potenti‚.

* Cic. Paradox. 6. c. 1: Qui nihil sibi deesse putat, nihil curat amplius, satiatus est, aut contentus etiam pecunia: concedo, dives est. Idem Catil. 2. c. 8. Horum hominum species honestissima: sunt enim locupletes: voluntas vero et caussa impudentisima. Nepos Agesil. c. 4: Agesilaus opulentissimo regno praeposuit bonam existimationem. Id. Chabr. c. 3: Neque animo aequo pauperes alienam opulentium intuentur fortunam.

Haec differentia cert‚ et indubitat‚ nititur Etymologi‚, et usu veterum, quamvis


page 917, image: s0507

hi interdum neglexisse eam videantur. Poetarum autem loca, quae in contrarium tendunt, nemo, quod toties inculco, differentiis his nostris opponat: quum enim metrum verborum discrimina negligat, causae nostrae inde nihil omnino decedit. Ceteroquin et heic obverti possent verb Horatii:

Dives agris, positis in fenore nummis.

DIVITIAE possessiones OPES magis potentiam respicit. Illud causa efficiens; hoc effectus: quamvis metonymice opes saepe pro ipsis divitiis ponuntur.

DIVORTIVM inter maritum et uxorem fit, et est distractio matrimonii, vel a diversitate mentium ita dictum, vel quod in diversas partes eunt, qui dirimunt matrimonium suum: REPVDIVM non modo nuptiarum diremtionem, sed et sponsaliorum renuntiationem significat, et datur etiam iinter sponsos; ut auctor est Modestinus Different. 29.

* Datur etiam differentia in ipso loquendi modo. Dicimus: Divortium facere cum aliqua: sed, Repudium mittere, renuntiare vel dicere alicui. Popma.

Divortium facere, respicit plerumque utrumque conjugem, se invicem pertaesum, Repudium mittere, ad solum fere maritum vel sponsum pertiinet.

DOCTVS est, qui optimarum artium scienti‚ excellit: ERVDITVS, qui aliqu‚ est humanitate imbutus, qu asi minime rudis: LITTERATVS, qui est sciens et peritus litterarum. Itaque Doctus plus est, quam Eruditus aut Litteratus: sicut Doctrina plus est, quam Eruditio; et Doceo plus est, quam Erudio. Popma. Conf. 10. Christ. Langii Protheoriam Eruditionis Humanae Vnivers.

* Sed hae differentiae non usquequaue custodiuntur. Cic. L. 2. de Orat. n. 299: Ad Themistoclem quidam doctus homo, atque in primis eruditus accessisse dicitur, eique artem memoriae, quae tum primum proferebatur, pollicitum esse se traditurum. Quum ille quaesisset, quidnam illa ars efficere posset, dixisse illum doctorem, ut omnia meminisset: et ei Themistoclem respondisse, gratius sibi illu, esse facturum, si se oblivisci, quae vellet, quam si memiinisse docuisset. Vt alia auctorum loca taceam. Nimirum perspici hinc potest, Eruditum antestare docto. Vnde alii ita distingvunt: Doctus. est, qui multarum rerum cognitione imbutus est; Eruditus, qui cognita, lecta, audita bene digerit. ex principiis conclusiones recte deducit, perspicu‚que methodo cogitat proponit; Sapiens, qui omnia haec ita in usum vertit, ut felicitatem inde suam consequatur.

Videtur etiam Litteratus ab Erudito ita differre, ut Litteratus sit, qui a Cicerone politus dicitur, qui aliquid eleganter et acute possit dicere aut scribere; Eruditus, qui ipsam sententiam vel artem norit, se autem polite et eleganter explicare non sciat. Parei Lex. Crit. Mant. 179.

DOLENTIA ae, i. e. dolor, antiquissmum Poetam Naevium usurpasse, Gellius memorat L. 19. c. 7; dehinc semel iterumque ab Arnobio adscitum.

+ Indolentia i. e. privatio doloris, vacuitas doloris, a)poni/a, a)lupi/a, a)pa/qeia, a)nalghs1i/a Stoica, habet quidem Cicero L. 2. de Fin.; sed admodum timide, addit‚ ibi sollemni excusatione su‚, ut ita dicam. Neque etiam dissimulandum est, vocabulo indolentiae et Senecam usum esse in Ep. 66. et Lactantium L. 3. c. 8. Quoquo tamen modo se illud habet; nihil omnino solidi inde pro dolentia colligitur; quod tamen opinatur Vossius de Vit. 431. Nam et inertia dicitur, et insania, cet. neque tamen propterea dici posse contendimus ertia seu artia, et sania, cet. Borrich. Cogit. 92.

* QuÓ factum sit, ut Cl. Iensius addiderit Sallustium, tamquam auctorem, qui similiter vocabulo dolentiae utatur, non perspicere potest Cl. Kappius ad Iens. 12; quum apud eum sit non Substantivum, sed Participium; quemadmodum hoc ipsum notaverit Ol. Borrichius.

DOLOR transfertur tam ad animum, quam ad corpus, et latius patet, quam TRISTITIA. Differunt enim ut genus et species: omnis enim tristitia est dolor; sed non omnis dolor est tristitia. Nam aegritudo illa, quae ab externo tantum sensu nascitur, non sortitur nomen tristitiae: at vero omnis aegritudo, sive animi, sive corporis, sive ex solo sensu externo, sive ab interno proveniat, scil. phantasi‚ aut ratione, vere dolor appellatur.

DOLVS est omnis callida macinatio ad circumveniendum et laedendum alterum adhibita: FRAVS est levior captiuncula, ex qua aliquis sibi adquirit lucellum, sive alterum fraudando, sive se ipsum, et interdum pro ipso detrimento usurpatur. Sic Plautus Aululari‚: Ego me fraudavi, animumque meum. Et locutio: Defraudare genium suum, Sich sehr karglich behelfen.

Ergo Dolus gravior est, et in eo Fraus continetur. Cicero pro domo: Ne qua fraus, ne quis dolus adhibeatur.


page 919, image: s0508

Interdum tamen ordine inverso Fraus loco ponitur posteriori; contra, ac fieri debebat.

* Sunt, qui putant, Dolum opere fieri; Fraudem verbis: quos satis refellit, ut alia omittam, elegans locutio Dolo dicere, id est, ficte et simulate, non ex animi sententi‚; qu‚ usus Plautus Trinummo: Non tibi dicam dolo: cui contrarium, Bon‚ fide dicere. Idem Aululari‚: Dic bon‚ fide; et in Pseudolo: Bon‚ne fide istuc dicis? Popma ed. Hek. 169. seq.

DOMAMVS modice et nostra: LARGIMVR profuse et aliena. Popma ed Hekel. 171.

* Ita plerumque est, praesertim si verba haec a(plw=s2 efferuntur. Interim nullius paene vocabuli differentia tam arce ab auctoribus custoditur, ut nihil omnino adsit inn contrarium. Ita et huic loco obstat quodammodo Tacitus Hist. L. 1. c. 52. n. 3: Sine modo, sine judicio donare sua, largiri aliena. Etiam verbum Largiri refertur non semper ad alienas, sed interdum etiam ad proprias possessiones et pecunias.

DONVM et MVNVS saepe conjunguntur. Plautus Cistellari‚: Blanditiis, muneribus, donis. Cicero Cat. Huic divino muneri ac dono. Ibidem c. 4: Tum quidem ille admodum senex suasor legis Cinciae de donis et muneribus fuit. Idem pro Archia cap. 8: Poetae quasi deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse videantur.

* Haec Grammatici ita separant, ut Donum sit, quod deorum placandorum caus‚ aris infertur; Munur, quod hominibus datur. Quam tamen differentiam fere semper confundunt Historici atque Poetae, qui Dona hominum dicunt, ut dona militaria, coronae, hastae purae, et alia; Munera deorum. Varro de Vita Pop. Romani 2: Delphos Apollini munera missa. Virgil. Aeneid. 1: Munera laetitiamque Dei. Liv. L. 31. Dona ampla data quae ferrent Regi, vasa aurea argenteaque. Et idem alibi saepe.

Alii ita distinuunt, ut Donum majus et immobile; Munus minus et mobile sit. Vid. Vavassor Antib. p. 520.

* Sed et haec differentia nequaquam perpetua est.,

+ Prorsus autem arbitrarium videtur esse discrimen, quod Agroecius apud Dionys. Gothofred. Vett. Grammat. p. 1348, adfert, inquiens: Donum dantis est; Munus accipientis: illud a dando; hoc a muniendo vel movendo dicitur.

Aliis Dona sunt superiorum, aut quae diis dantur; und et illa Dona dici possunt, quae donant pauperis divites vel potentes, et illud etiam donum appellari possit, quod in castris militiibus donatur, ut corona vallaris, cet.: Munera donantur ab inferioribus, amicis, clientibus.

* Neque tamen vel haec differentia semper observatur.

ICti, praecunte Vlpiano leg. 194. p. de Verbor. Signif. volunt, Donum esse omne, quod datur quacumque ex causa; Munus, quod officii grati‚ exhibetur: atque ita illud genus; hoc speciem esse: vel, Donum significare id, quod. nullo jure officiove cogente sponte praestatur; Munus esse, quod necessitatis aut officii caus‚ exhibetur, ut sunt munera natalitia sponsalitia, nuptialia. Quae posterior differentia vera est et, ni fallor, perpetua. Popma Ed. Hekel. 171.

Porro Donum Munusque tam ante factum, quam post factum datur: Praemium non nisi post factum. Donum voluntarium; Praemium debetur. Donum cuicumque: Praemium non nisi viro forti et strenuo. Donum a liberali et benefico; Praemium a Rege, a Domino ac Principe, a Republica proficiscitur. Conf. Duckerus de Latin. Vett ICtorum p. 44. seqq.

DORMITOR i. e. dormitans, plus equo dormiens, Ein rechter Schlšfer, falso suspectum: habet enim Martialis L. 10. Epigr. 4. Borrich. in Voss. 92.

DORMITORIVM pro cubiculo, seu loco, ubi dormitur. falso suspectum. Neque enim solum Adjective cubiculum dormitorium habet Plinius Iunior Lib. 5. Ep. 6. et Lib. 2. Ep. 17; sed etiam Substantive et absolute occurrit apud Plinium Maj. Hist. Nat. Lib. 3. c. 6. Voss. de Vit. 433. Borrich. Cogit. 92. Cell. C. P. 114.

* Aevo medio in peculiari quodam sensu dormitorium denotat illum coenobii locum, ubi monachi dormiunt.

Sepulcrum etiam vel coemeterium dici possit dormitorium. Nam usitatus Christianis scriptoribus e)ufhmis1mo\s2 est, dormire s. obdormire pro mori aut mortuum et sepultum esse: quia praecipue sanctorum mors non nisi somnus. Quin nec ethnici ab hac loquendi forma abhorruerunt; quemadmodum id innumera exempla docent.

Pro Dormitorio, quatenus sepulcrum notat, Plinius, Petronius ac Suetonius habent conditorium. Tam rara, inquit, in amicis fides, tam parva oblivio


page 921, image: s0509

mortuorum, ut ipsi nobis debeamus conditoria construere, omniaque heredum officia praesumere.

DOS in Singulari, notione scil. propri‚, est sponsae et uxoris: DOTES in Plurali, animi et corporis sunt.

* Phaedro Prolog. Lib. 1. duplex libelli dos, pro duplici, quem praestat, fructu est.

DVBIOSVS a, um, v. g. hoc dubiosum est, Gellius L. 5. c. 10: usitatius et melius, dubius, v. g. res anceps est et dubia.

DVCERE verbum honestum fere est: DVCTARE nequitiam et dissolutionem notat. Itaque ducitur uxor; meretrix ductatur. Popma ed. Hekel. 172. seq.

* Ducere tamen interdum Comici et Poetae adhibent etiam, quum de amore vetito sermo est ac meretricio. Plautus in Casina: Clam uxorem ducat scortum semper, quod volet. Id. Mostell. A. 1. Sc. 1. v. 35: Lubet potare, amare, scorta ducere. Conf. Petronii Sat. c. 126. Concinunt cum illo verbo Composita deducere: ut apud Sueton. Caes. 50. ubi Torrent.; Tibullum 1. Eleg. 7. v. 65. ubi Brockhus.: aeque ut perducere ap. Sueton. Vespas. 22. Tiber. 45: et adducere apud Plaut. Mil. Glor. A. 3. Sc. 1. v. 193. ubi Taubmannus consulatur.

Similiter Ducere exercitum, est militari more et ordine movere: Ductare exercitum, dissolute et raptim trahere; quod genus locutionis posterius familiare in primis est Sallustio. Quintilianus notat, hoc non sine rubore legi in Sallustio: in quo tamen illi non adsentior. Quum enim verbum Ductare significet dissolutionem; apte et proprie Sallustius dixit ductare exercitum pro sine ordine ducere: sicut idem dixit agitare actatem, agitare vitam; quum tamen agitare sit voluptarium, auctore Donato; eo autemm Sallustius fere respiciat.

Quodsi Ductare exercitum non sine rubore legatur propterea, quod verbum ductare alias nequitiam impurissimorum hominum denotet; vah! quot vocabula innocentissima, quae rei infami significandae interdum serviunt, expungenda forent?

DVCTVS, IMPERIVM, AVSPICIVM jungit Plautus Amphitr. Vt gesserit remp. ductu, imperio, auspicio suo. Vbi est ductu per se; imperio militari potestate; auspicio per alios, ut Legatos, Praefectos. Cicero oratione tricesim‚ de Haruspicum responsis in Senatu n. 3: Quique suo ductu et imperio cruento illo atque funesto supplicia neque a sociorum moenibus prohibere, neque hostium urbibus inferre potuerunt excisionem, inflammationem, eversionem, depopulationem, vastitatem, eam sua cum praeda meis omnibus tectis atque agris intulerunt. Suetonius in Aug. Domuit autem partim ductu, partim auspiciis suis Cantabriam. Vetus Inscriptio apud Plinium L. 3: Quod ejus ductu auspiciisque gentes Alpinae onmes, quae a mari supero ad inferum pertinebant, sub imperium populi Rom. sunt redactae.

+ Hinc Clericus in Iudicio de Q. Curito, Arti ejus Criticae subjunncto, Curtium, cui, tamquam ineptissimo scriptori, dicam scribit, inscitiae summae accusat, quod Lib. 5. c. 1. init. scribat: Quae interim ductu imperioque Alexandri, vel in Graecia, vel in Illyriis ac Thracia, gesta sant, si quaeque suis temporibus reddere voluero, interrumpendae sunt res Asiae. At Perizonius in Curtio suo vindicato p. 78. seqq. iniquissimo censori, qui subinde ultra id, quod fas est, sapit, respondet ita: Certissimum est, dum Alexander res in media Asia gerebat, nihil ipsius ductu potuisse geri in Europa. Ductus enim a Latinis non adhibetur, nisi de Duce exercitum ducente, ut vel ex ipso pater Curtio L. 6. c. 3: Quorum alia ductu meo, alia imperio auspicioque, perdomui. Adeo ille non ignoravit, quod nec ignorare poterat, ductum ab imperio et auspicio esse diversum quid! Viderunt ergo in prioribus verbis manifestum satis vitium Tan. Faber, Tellierius, Cellarius, Pitisous, qui omnes non Curtio id imputarunt, ut facit Clericus, sed librariis, legendummque censuerunt, ductu imperioque Antipatri, quem in Europa reliquit Alexander rebus suis praefectum. Ex conjectur‚, fateor, sed quae probabilis est plane, quum alterum ferri nequeat, et in Nominibus propriis, quae non semper omnibus perscribebantur litteris, facilis fuerit error. Si tamen alicuii nimia haec videatur forsan mutatio, legat ille, jussu imperioque Alexandri. Nam quod Clericus etiam imperio accusat utroque in Curtii loco, quasi neque illud, nisi de praesante Duce, possit dici; in co ipse errat. Notat enim illa vox proprie ipsam potestatem et jus summi Ducis, sive ille praesens sit, sive absens. Hinc cum imperio esse dicebantur, quibus nominatim a populo datum erat imperium, teste Festo. Sed disertius quod est in hanc rem, jungitur imperium auspicio, et opponitur ductui, non tantum apud Curtium, sed et apud Valer. Max. 11. 8. 2. ubi lis exponitur de triumpho inter Consulem, qui jacuerat aegrotus, quum pugnaretur contra Poenos, et Praetorem, cujus ductu victoria erat parta: sed triumphus adsignatur Consuli, quia ejus in istoc bello imperiumm erat et auspicium, fatente Praetore. Sed et ita, plane ut heic ductus et imperium, isa Dux


page 923, image: s0510

et Imperator opponuntur apud Cicer. de Offic. 3, 27. ubi Regulum ex insidiis captum ait, Duce Xanthippo, Imperatore Hamilcare. Quod quid est aliud, quam ductu Xanthippi, at imperio Hamilcaris rem gestam. Denique sub Caesaribus ideo, victoriis ductu quorumcumque Ducum partis, non illi Duces, sed ipsi Caesares a militibus appellabantur Imperatores, quia eorum imperio et auspicio, licet absentium, bellum gerebatur. Tacitus Ann. 2, 18: Miles in loco proelii Tiberium Imperatorem salutavit: quumm Germanici ductu victi essent hostes, et Tiberius Romae ageret. Adde Ann. 13, 41. Verum etiamsi non ea esset in re militari significatio vocis Imperii, vel sic nullus erat in iis verbis Curtium accusandi Iocus, siquidem saepissime eadem vocabula, modo laxiore et populari sensu accipiuntur, modo peculiari et certae arti proprio. Ipsi scriptores sacri traduntur non semper locutionibus ex Physica rerum natura, sed aliquando etiam ex opinione publica, formatis uti. ICti itidem modo populariter, modo ex arte sua loquuntur, quod virii doctissimi jam dudum monuerunt, diligenter in in iis interpretandis observandum. Ita ergo et heic, certe in priore Curtii loco, (v. 1.) Imperium non illo militiae proprio, sed vulgari sensu, pro mandato et jussu exposuerim: ut apud Corn. Nepotem in Datame, cap. 4. Imperio Regis non parebat. Tacitum Histor. 2, 11. motis ad imperium ejus (absentis) e Dalmatia Panoniaque exercitibus.

DVCVNTVR spontanea: TRAHVNTVR reluctantia. Seneca Ep. 107: Ducunt volentem fata; nolentem trahunt.

* Saepe tamen confunduntur apud veteres. v. g. Cit. pro Archia cap. 11: Trahimur omnes laudis studio, et optimus quisque maxime glori‚ ducitur. Id L. 1. Offic. c. 6. Trahimur omnes et ducimur ad cognitionis et scientiae cupiditatem.

DVDVM et IAM DVDVM de parvo tempore, unius horae, duarum aut trium: sed Dudum significat actum transeuntem; Iam dudum insistentem et manentem. v. g. Iam dudum magister est in schola, id est, non diu fuit, et adhuc est. DIV, NVPER, PRIDEM, et IAM PRIDEM de paullo longiore tempore dicuntur, quam dudum et jam dudum, scilicet sex mensium, medii anni, aut longiioris vel brevioris tractŻs pro conditione materiae. v. g. Quod pridem tibi scripsi, id ipsum nunc repeto. Iam pridem tua fides cognita est. Pridem etiam, ut dudum, significat actum transeuntem: jam pridem, ut jam dudum, insistentem et manentem, si nempe cum Verbo in Praesenti; finitum autem similiter ac transeuntem, si cum Praeterito conjungatur. Conf. Parte Synt. Iam dudum, Iam pridem, cet. Valla Lib. 2. c. 34. et Lib. 3. c. 35. Conf. supra Diu et Dudum.

DVLCITAS Die SŁssigkeit, die Lieblichkeit, v. g. o dulcitas conspirantis animae: praeter meritum penitus proscribitur. Vsus enim eo est antiquissimus Poeta Accius, et postea Apulejus. Optimi tamen scriptores, interque eos Cicero, pro eo usurpat dulcedo v. g. dulcedo vivendi; orationis dulcedo; pecuniae dulcedine captus.

* Cicero etiam L. 3. de Orat. c. 25. n. 99. habet dulcitude. Indulcitas, notans idem, quod dulcitas. Caecilius Poeta apud Nonium c. 2. n. 215. Dulcedines Pluraliter ausus est dicere Marcianus Capella. Dulcedinibus Vitruvius habet. Dulcores item Capella dicit. Borrich. in Voss. 94.

DVM usurpatur

1. Pro Dones.

* Colum. Maceratur, dum inlentescat. Cic. 4. Quaest. Tusc. 36: Vlciscendi vim differant in tempus aliud, dum defervescat ira.

2. Pro Quam diu.

* Cic. Dum litterae Latinae loquentur. Id. Dum hominum genus erit. Dum vita manebat. Vitia erunt, dum homines erunt.

3. Pro Adhuc.

* Cic. Et quamquam nihil dum audieramus, nec ubi esses.

4. Pro Dummodo.

* Cic. Ista conditione dum mihi liceat confiteri, nescire, quod nesciam.

5. Pro eo tempore, quo.

* Ter. Haec dum mecum repeto, arcessitur interea virgo.

Huc pertinet etiam formula Historicis sollemnis: Haec dum geruntur.

6. Praesertim a candidis et perfectis illis Latinae linguae auctoribus cum verbo Exspecto mira cum elegantia conjungitur. Ter. Exspectabo, dum veniat. Cic. Nolite exspectare, dum omnes obeam oratione me‚ civitates.

* Non raro etiam conjungitur cum verbis similibus, Opperior, Meror, Retineo, cet.

7. Dum, ut tw= apud Graecos, Comicum est pare/lkon, in Imperativis maxime. v. g. Ades dum, Facito dumm, eho dum.

E.

EBORATVS et EBVRATVS: utroque enim modo scribitur: i. e. ebore obductus v. g. lectus eboratus, sella


page 925, image: s0511

eborata EBVRNEVS i. e. ex ebore factus, vel apud Poetas, instar eboris, albus v. g. sella eburnea. Borrich. Cogit. 94.

* Pro eburneus Quintilianus dicit eborens, et Poetae eburnus.

EBRIVS et EBRIOSVS inter se differunt: potest enim, qui ebrius est, tunc primum esse, nec habere hoc vitium: et qui ebriosus est, saepe extra ebrietatem esse. Vnde ebrius est, qui actu et re ips‚ se potu obruit, etsi hoc faciendi consuetudinem non habeat: ebriosus ille est, qui saepe et fere quotidie consuevit se inebriare. Ita etiam differunt ebrietas et ebriositas. Seneca ad Lucilium Ep. 83. Popma 68. it. 176.

* Ebriosum ab Ebrio distinguit Cicero Tusc. Quaest. 4. ut iracundum ab irato, et amatorem ab amante: quod hic in actione sit; illi autem ad actionemm proclivitas sit, etiamsi in ipsa actione non semper constituatur. Goclen. Obs. 328.

ECCE et EN

1. Notat repentinum quid.

* Cic. Ecce! subito litterae domini ad illum. Varro 1. 2: En ibi tu quicquam nasci putas posse, aut coli natum?

2. Miserentis est.

* Cic. En! cur ceteri Reges stabilem esse suam fortunam arbitrentur! Id. Ecce! autem nova turba atque rixa. Id. Quum haec maxime scriberem, ecce! tibi Sebosus.

EN insuper etiam

1. Est irridentis., Cic. En! cui tuos liberos committas.

2. Indignantis. Cic. En crimen, en causa, cur Regem fugitivus, dominum servus accuset.

3. Respondentis. Plaut. Audivit etiam? R. ecce.

ECCLESIA coetus sacer: TEMPLVM aedes sacra.

* Abusive a scriptoribus Ecclesiasticis eclesia subinde usurpatum vulgo dicitur pro aede sacra seu templo. Factum autem id consulto et de industri‚. Nimirum quia gentilium templa Christiani aversabantur, tamquam profano Deorum cultui consecrata; suas aedes veri Dei cultui destinatas voluere potius nuncupare ecclesias. V. Berneggeri Idolum Lauretanum p. 34. seq.

ECLIPSIS Latinitatis graecissantis est: Latine pro eo dixeris, lunae vel solis defectio, luna vel sol deficiens.

ECQVODNAM interdum pro quodnam. Cic. Ecquodnam principium putatis libertatis capessendae?

ECQVANDO interdum pro num aliquando. Cic. Ecquando te rationem factorum tuorum redditurum putasti?

Ceterum Ecquando interrogat cum increpatione, indignatione, vel inquistione; Quando autem interrogat non solum, sed etiam loquitur simpliciter.

EDICIMVS quod jubemus fieri: INTERDICIMVS, quod vetamus fieri. Et edicimus populo, vel uni generi hominum; interdicimus diversis. Acl. Donat. 187.

EDVCIT obstetrix: EDVCAT nutrix. ita Varro de educandis liberis apud Nonium c. 5. 11. 105. distinguit.

Alii ita:

EDVCIT monitor juvenes, quos EDVCAT altor.

Alii contra:

Educit genitor, quos educat arte magister. Varronis sane differentia inutilis quidem, sed non magnopere tamen reprehendenda est: sed posterior utraque a Grammatistis proficiscitur, et neutra recte se habet Promiscue enim apud Classicos hoc verbum occurrit, ita, ut aducere subinde idem sit, quod educare, et vers‚ vice. Interim Educare usitatius ad animum formandum et educationis negotium refertur, quam Educere.

EFFECTIVE WŁrklich v. g. effective sanare, effective aliquid constituere, Quintilianus: Cicero pro eo, efficienter v. g. efficienter antecedit id est, ut causa; Plinius efficaciter v. g. efficaciter sanare, coercere; Graeci, e)nerghtikw=s2. Borrich. in Voss. 95.

* Effectivus Adjectivum v. g. causa effectiva, Philosophorum et recentioris aevi est; quo de Sect. 1.

EFFERRE absolute, vel EFFERRE FVNERE pro eo, quod barbari dicunt, ad sepulturam mortuum ferre vel ferendum curare, Einen begraben, oder begraben lassen v. g. Cic. Lucullus matrem efferebat. Id. si Caesar funere elatus esset. Cornel. de Cimone cap. 4. n. 3: Complures pauperes mortuos, qui, unde efferrentur, non reliquissent, suo sumtu extulit. Schor. Phras.

EFFICACIA v. g. quo efficaciae industriaeque tantae comparemus nervos? Plinius: Ciicero pro eo, efficacitas. v. g. Viribus corporis et nervis et efficacitati similes animi vires.

* Efficax Plinii Iun. Horatii et Coelii ap. Cic. est.



page 927, image: s0512

EFFIGIES ab IMAGINE ita differt, ut species a genere. Nam imago omnem similitudinem comprehendit, tam pictam, quam fictam: effigies autem est, quae fingitur, non quae pingitur, ab effingendo dicta. Itaque omnes effigies (Subjectum) sunt imagines (Praedicatum); non contra. Popma Hek. Ed. 178.

* Planius dicam: Imago refert et tabellam, Ein Portrait, et statuam, et expressos cer‚ vultŻs; Effigies autem haec duo tantum posteriora refert, tabellam autem excludit.

EFFLVERE Latinis interdum pro praeterire, intercidere v. g. Cic. tempus effluxit; occasio effluxit; ex animo alicujus effluere. Schor. Phras.

EFFVNDERE eleganter et translate

1. Pro dicere omnia, quae in animmo habeo, Alles heraus sagen, alles von Hertzen weg sagen.

* Cic. Effudi vobis omnia, quae habebam. Effudi vobis omnia, quae sentiebam, Effudit, quae voluit, omnia. Plin. L. 6. Ep. 17: Non possum mihi temperare, quo minus apud te, quia non contigit coram, per epistolam effundam.

2. Pro sumtum facere, immpendere, An etwas viel anwenden.

* Cic. Omne suum patrimonium effundere ac dissipare.

3. Cum reciproco v. g. effundere se, Latinis etiam idem est, quod conferre se aliquo cum quodam tumultu, atque adeo idem etiam, quod fugere.

* Cic. Timore perculsa civitas se cum conjugibus et liberis ad te effundebat. Consules fugisse, cunctum Senatum, totam Italiam esse effusam. Schor. Phras.

EGELIDVS pro minus gelidus v. g. cerevisia egelida, Breyhan, der ein wenig verschlagen ist, dem die Kellerkšlte benommen, Laurenbergius Suetonio tantum adscribit. Sed frequentat hoc Adjectivum etiam Celsus, Medicorum ille Cicero, tantopere, ut numerum ejus inire nequeam. v. g. Lib. 1. c. 8. Lib. 4. c. 7. 11. 18. 24. cet.

* Apud Ausonium atque Ovidium egelidus idem est, quod nimis gelidus.

EGENVS Poetarum fere est, nisi quod etiam apud Livium et Tacitum occurrat: prosaici pro eo fere habent, egens. v. g. Cic. Ipse egens rebus omnibus. Vagantur egentes cum conjugibus et liberis. Egestates tot egentissimorum hominum. Egens aeque est is, qui non satis habet, ut is, cui nihil satis potest esse. Nihil illo regno spoliatius, nihil rege egentius.

* Adsciscit autem plerumque Genitivum, interdum Ablativum. Sil. L. 8. v. 12: Egenus cunctarum rerum. Tac. Ann. 12 c. 46. n. 2: Egenum commeatu castellum.

EGERE est carere aliqu‚ re, ita, ut impotenter desideretur: OPVS habere, est carere aliqu‚ re facile et aequo animo. Popma.

* Seneca Ep. 9. p. m. 536: Volo tibi Chrysippi quoque distinctionem indicare. Ait, sapientem null‚ re indigere, et tamen multis illi rebus opus esse. Contra, stulto null‚ re opus est: null‚ enim re scit uti: sed omnibus eget. Sapienti et manibus, et oculis, et multis ad quotidianum usum necessariis opus est, sed eget null‚ re: egere enimm necessitatis est: nihil autem necesse sapienti est.

EGESTAS est indigentia omnium rerum, etiam earum, quae ad victum cultumque corporis sunt necessariae: INOPIA est defectus rerum necessariarum, tum etiam consilii et amicorum: PAVPERTAS est tenuitas rei familiaris, vitam aegre sustentantis. Ita egestas plus est, quam paupertas; inopia plus, quam utrumque istorum. Similiter egens est, cui necessaria desunt; inops, qui est sine opibus, et ope, atque auxilio; pauper, qui parum possidet. Popma.

* Inopiae addenda penuria atque indigentia; quae egestate atque paupertate fere sunt generaliores, et ad omnes res commode referri possunt. v. g. Cic. Magna sapientium civium bonorumque penuria. Sunt igitur constantes eligendi amici, cujus Generis magna penuria est. Anatur‚, non ab indigenti‚ orta est amicitia.

ELEMENTVM pro mari, aliquoties usurpavit Famianus Strada: quod reprehendit, Scioppius Infam. Fam. p. 214, dicens, nemini veterum in mentem venisse, elementum pro mari dicere, quum aquam eo nomine significet Curtius L. 9. c. 9. n. 27, qui locus pro stabilienda notione ill‚ adferri fere soleat. Verum si Curtii verba probe expenduntur, patet, eum non tam aquam, quam ipsum mare vocare elementum. quin etiam Symmachus hoc vocabulo ita usus est. Borrich. Defens. Stradae p. 302.

ELENCHVS pro indice vel syllabo, Ein Verzeichniss, ein Register, H. Stephano, Nic. Rigaltio et Vossio, suspectum.


page 929, image: s0513

Sed Hermolaus Barbarus in principio L. 1. Plinii reperiri ait; ubi, ex vetustis exemplaribus, statim post Praef. sic legitur: C. Plinii Secundi Historiarum Mundi Elenchos Librorum Omnium. Ker.

* De cetero Elenchus Logicis nihil aliud est, quam contradictio, sive reprehendio alterius, eaque vel vera vel falsa. Hinc ignoratio elenchi dicitur, ubi neque status controversiae recte formatur, neque verae contradictionis leges observantur. Apud iuvenalem Sat. 6. v. 458. elenchi sunt uniones fastigat‚ longitudine, ovali figur‚, Lšnglichte Perlen.

ELIMINO i. e. extra limen ejicio, v. g. dicta alicujus for as eliminare, Etwas wieder sagen, was ins geheim gesaget worden, austragen, verbum, teste Quintiliano L. 8. c. 3, ab Accio cusum, quod tamen etiam apud Horatium L. 1. Ep. 5. occurrit: usitatius dixeris, e domo expellere, exterminare, projicere, vel pro argumento effutire.

ELINGVIS habet linguam, sed usu ejus caret: ELINGVATVS amisit. Fronto.

ELOGIVM non nisi encomium s. laudem, notare putant. Sed est vocabulum me/s1on, notans testificationem de aliquo, sive honoris, sive vituperationis grati‚, Ein preislich oder nachtheiliges Zeugniss, Sprach oder Veberschrift: ut si Magister, reddens discipulum parentibus, dicat: Prius asellus lyr‚ canere disceret, quam filius vester litteras; plane turpe hoc est elogium. Vtitur ita eo Cicero, tum alibi, tum in Catone Majori c. 20: Solonis sapientis elogium est, quo se negat velle suam mortem dolore amicorum lamentisque vacare, hoc est, Solonos sententiae testificatio est. Valla L. 4. c. 66.

EMANARE eleganter notione transslat‚ pro divulgari, Offenbar werden, unter die Leute kommen. v. g. Cic. Quam ego rem ita compresssi, ut numquam emanaturam putarem. Idem Omnis hic sermo ab bis emanavis auctoribus. Idem Per me hoc non emanabit, Durch mich solls nicht auskommen. Schor. Phras.

EMENDICARE v. g. anixe emendicare spartam, Einen Dienst mit Kummer und Noth erbetteln, perperam rejicit Scioppius in Stradam 158: habet enim Suetonius Aug. 91.

* Participiumm autem emendicatus, non modo occurrit in Suetonio, sed etiam in Ovidio et Codice.

EMPLASTRA vulneribus imponuntur. Germ. Pflaster: MALAGMATA sunt fomenta, quae contusa et super cutem injecta ulcera dura mollificant, et et matura faciunt. Germ. Vmschlšge: PASTILLI arida sunt medicamenta, quae aliquo humore delinuntur, et vulneribus modeste adhibentur. Popma Ed. Richt. 234.

ENCOMIVM Latinitatis graecissantis est: pure Latina sunt, praeconium, laudatio.

ENCYCLOPAEDIA Latinitatis graccissantis est: Latine vertas, Quintiliano Lib. 1. cap. 10. interprete, orbis doctrinae vel disciplinarum; vel, cum aliis, ea disciplinarum series, quae ostendit, inter omnes artes esse conjunctionem quamdam et communionem; vel, omnium bonarum artium societas et cognatio omnis doctrinae; it. omnium bonarum artium varietas cognata; item artes illae universae, quibus liberales doctrinae atque ingenuae continentur.

ENIM 1. aliquando occupationi inservit.

* Cic. pro A. Caecina p. 715: At si quis mihi dicat: Potuisti enim leviore actione constigere: potuisti ad tuum jus faciliore et commodiore judicio pervenire. Schwarzius ad Tursellinum p. 311.

Similiter Graeci suum ga\r et Hebraei suum ??? interdum usurpant. Atque hinc intelligitur, Cohel. c. 3. v. 19. et Rem. 9. v. 15. per has particulas objectiones adversariorum fieri, atque verba adduci corum, qui prava obvertunt et impia.

2. Ponitur in responsionibus.

* Plaut. Numquid nos vis facere? Ch. Enim nihil, nisi ut ametis, impero.

3. Indignantis est pro enimvero.

* Liv. L. 23. c. 45: Romam vos expugnaturos, si quis duceret, fortes lingu‚ jactabatis. Enim nunc minor est res. Id. L. 34. c. 32.

4. Ponitur pro vero.

* Caes. B. G. 5. 7. 8: Ille enim revocatus resistere, ac se manu defendere, suorumque fidem implorare coepit.

5. Ironiae inservit.

* Cic. Brut. 84: Isti enim videlicet Attici nostri, quod volunt, adsequuntur.

6. Nonnumquam pro At enim in occupationiibus. Cic. 6. Verr. 11.

ENIMVERO notat saepe idem, quod Sed vel Scilicet.



page 931, image: s0514

Praeterea

1. Vehementer adfirmantis est.

* Plaut. Ain vero? Ajo enimvero Ist das wahr? Ia wohl, ja freylich, ja allerdings, ja frag noch lange!

2. Indignantis est.

* Cic. Heic enimvero tu exclamas, hominem improbum. Id. Enimvero hoc ferendum non est.

3. Vehementer dolentis est.

* Plaut. Nunc enimvero occidi, Ach leider nun ist es aus mit mir. Id. Enimvero dii nos quasi pilas homines habent. Ter. Enimvero, Dave, locus non est segnitiae, Ach! du guter Dave, es ist jetzo keine Zeit, die Hšnde in den Schooss zu legen.

ENIXA dici volunt de e‚, quae peperit: ENISVS de quovis, qui allaboravit. Saepius quidem id discrimen obtinet; perpetuum tamen non est.

ENS a Sergio Flavio fictum, qui o)\n ita exposuit, teste Quintiliano L. 8. c. 3: et, teste Prisciano, Caesar saeculo aureo primus fuit, qui Participium ens, entis, usurpavit.

* Hodie in scholis Philosophorum ita increbuit, nihil fere ut magis, quum e. g. dicunt: Entia non snnt multiplicanda praeter necessiitatem; atque omnino in Metaphysicis omnis huc disciplina referatur.

EPISTOLIVM i. e. breves litterae, falso suspectum: habet enim Catullus Epigr. 69. v. 2. et antiqua Inscriptio apud Manutium in Orthographi‚.

EPITAPHIVM est titulus vero sepulcro suffixus: CENOTAPHIVM inscriptio sepulcro honorario adjecta.

+ Talia Cenotaphia, id est, sepulcra honoraria sunt monumentum illud Drusi Moguntinum, vulgo Der Eichelstein, et celebratissimum illud cenotaphiumm Pisanum, Caji et Lucii Caesarum memoriae positum, quod singulari eoque pererudito commentario illustravit doctissimus Romanae Ecclesiae Cardinalis, Henricus Norisius.

EPICEDIVM in honorem defuncti, etiam non dum sepulti, profertur: EPITAPHIVM in honorem defuncti, sed non nisi jam sepulti, et quidem tumulo ejus superscribitur.

EPVLVM i, est sollemne et publicum convivum, sive in dedicatione templi, sive in triumpho, sive in funere, sive ludorum caus‚, quale apud Romanos exhibebant Imperatores, Ein Panquet, eine pršchtige Gasterey, ein herrlich Mahl v. g. Cic. in Vatin c. 12 extr. epulum funebre, Ein Trauer Mahl: EPVLAE, arum, cibi sunt adfluentiores, quibus privati se invicem excipiunt v. g. Tacitus Germ. c. 21: Pro fortuna quisque apparatis epulis excipit, Ein jeder tractiret und bewirthet nach VermŲgen; Cic. Mensae conquisitissimis epulis exstructae vel instructae.

ERGA usitate adhibetur in dadfectu amoris; interdum etiam in adfectu irae, Cic. Amic. cap. 16: Adfecti erga amicum simus eodem modo, quo erga nosmet ipsos. Terent. Heaut. A. 1. Sc. 2. v. 15. Timet omnia, patris iram, et animum amicae, erga se ut sit, suae. Nep. Dat. cap. 10. extr.: Erga aliquem odium suscipere. Confer. idem Alcib. c. 4. Hamilc. c. 4. Hannib. c. 1. et 10: ADVERSVS et ADVERSVM usitate in malam partem; interdum in bonam v. g. pietas adversus parentes; adversus immortalem Deum; faciam, adversum te gratum quod esse queat. Cic. 1. Offic. c. 28: Quemadmodum nos adversus homines geramus, natura nos docuit non negligere. Idem Offic. Lib. 1. cap. 10: Sunt autem quaedam officia etiam adversus eos servanda, a quibus injuriam acceperis. CONTRA semper in malam partem: IN indifferenter usurpatur.

ERGO in responsione, vehementer adfirmat. Ter. Mihine? Resp. Tibi ergo. Germ. Ia wohl! frage noch lange.

ESCENDO pro Adscendo, archaice dictum: antiquissimis enim temporibus A saepe in E commutatum est; quo de Part. Orth. ad Litt. A.

+ Haec autem antiqua scribendi ratio, hoc ipso in verbo usurpata, florenti Latinitatis aevo: non dum prorsus abolita fuit: quin subinde se immiscuit sermoni probatissimorum scriptorum, Ciceronis, Livii, Nepotis, Senecae, Plinii, cet. sed plerisque in locis immutatum est. Id tamen ex MSS. libris Gruterus, et alii docti viri iis restituerunt v. g. Livio L. 8. c. 10. et L. 29. c. 11. ubi Gronovium consulas, et in notis ad L. 8. c. 17. et Nepoti in Themist. c. 8. n. 6. ubi I. A. Bosii observationem licet relegere.

ESSENTIA ae, Das Wesen einer Sache, die wesentliche Beschaffenheit, vocabulum est Philosophicum, nec tamen propterea, tamquam minus Latinumm, damnandum, quando Latinorum suffragio non destituitur. Quintilianus L. 8. c. 2. Multa, inquit, ex Graeco formata nova sunt, ut ens et essentia: quae cur tantopere adspernemur, nihil


page 933, image: s0515

video, nisi quod iniqui judices adversus nos sumus, ideoque pauperrate sermonis laboramus. Vsus etiam est hoc vocabulo Papirius Fabianus, ut ibidem Quintilianus docet; quin et ipse Cicero usus est, ut Seneca Epist. 58. et Sidonius Epistol‚ Epithalamio Polemii subjunct‚ testantur. Cons. Vossii L. 4. Instit. Orat. p. 19. et Parei Lex. Crit. p. 427. Ceteroqui Cicero pro eo usurpat, natura, vis, potestas.

ET

1. Subinde est indignantis cum interrogatione. Virg.

Et dubitamus adhuc virtutem extendere factis?

Cic. Et vos acta Caesaris defenditis, qui leges ejus evertitis?

* Etiam sine interrogatione, adjuncto ei tw=| vero l. scilicet Cic. Tibi et fuit hoc semper sacillimum, et vero esse debuit. Id. Et ego scilicet id nesciebam.

2. Adversativae cujusdam vim, et quidem in membro posteriori obtinet. Cic. Defendi legem Voconiam magn‚ voce, bonisque lateribus: et videtis annos meos, Vnd das habe ich gethan, ob ich gleich schon so alt bin.

3. Sumitur etiam pro quia. Quintilianus: Has primum audiet puer, earum verba effingere imitando conabitur: et natur‚ tenacissimi sumus corum, quae mollibus animis percipimus.

4. Subinde emphaticum est, ac speciem vel partem excellentem et praecipuam subjicit generi seu toti. Cic. pro Lege Man. c. 3: Mithridates ab illo tempore annum jam tertium et vigesimum regnat, et ita regnat, ut se Ponto occultare nolit, sed emergere e patrio regno.

Heic Et idem valet, quod Et praesertim Et potissimum, Et maxime; quae Adverbia non raro etiam adduntur. Cic. L. 11. Ep. Att. 16: De omnibus rebus velim ad me scribas, et maxime, quid scias de eo, in quo tuo consilio egeo.

5. Notat etiam saepe idem, quod Tunc. v. g. Age, et habebis i. e. tunc habebis.

ET, AC, ATQVE conjunctiva fiunt adversativa, quando pro Sed usurpantur, sive quando non conjungunt negationem praecedentem, sed opponunt. Sueton. Aug. 66: Amicitias neque facile admisit, et constantissime retinuit. Reitzius de Ambig. p. 186. seqq.

ETHNICISMVS ne in stilo nostro dominetur, cavendum etiam atque etiam est. Quo in genere peccarunt saepenumero docti, nec peccare desinunt, vel inncuri‚, vel nimi‚ veterum admiratione et cultu. Vnde alii pro Petris appellare se Pomponios maluerunt; alii, ne stillum scilicet polluerent, lectione omni sacr‚ sibi interdicendum existimarunt. Vid. Lud. Vivem de Fid. Christ. 2, 7. et Georg. Hornii Hist. Philos. 6, 8. Male potius pereant illae Veneres, quam insano earum amore pietas nobis et religio nostra sordeat, aut contaminetur! Procul igitur hinc, procul este profani, Hercules, Ecastor, Mediusfidius, et alia, quae loco non suo, in scriptis saepe etiam sacris, comparent. Christianos sane veteres, qui aut ignoranti‚, aut consuetudinis vitio ita dicerent, reprehendunt Tertullianus, et post eum Hieronymus. Vid. Grotium in Matth. 5, 33. Severe etiam et graviter Erasinus: Quidam, inquit, nomine dumtaxat Christiani, animo infensissimi Christo, nihil eruditum putant, nihil elegans, nisi quod idem sit ethnicum: et universum sermonis florem, semel periisse, existimant, si quid de Christo fuerit admixtum, quod illius sapiat doctrinam. Vide ejus Adnot. in Epist. S. Paulli ad Philemon. item Bincentii Guinisii Adlocut. Gymn. 8. Neque homini Christiano Christiani deos immortales, aut Superos, Manesque propitios precemur: quamvis ad Pontificem ipsum, uti fidat diis immortalibus, quorum vicem gerat in terris, sapientissimorum Reip. Venetae Patrum nomine scribat Petrus Bembus; sed nempe, quid Pontificem, quid Venetos, quid ipsum, quid argumentum deceret, caeco imitationis fervore oblitus. Vid. Lips. Cent. 2. Epist. 57. Voss. Imitat. cap. 4. ß. 8. Quem neque hoc etiam decet, quum, ad Bernardinum Sandrium scribens: Sed tibi Deus aliquis, inquit, non deerit, studiorum tuorum et consiliorum moderator; quem quidem tibi advoces, et cui pareas, censeo. Vid. Bembi Lib. 6. Epist. 18. Neque enim locum habet illud, aliquis, apud eos, qui Deum esse non nisi unum credunt. Quamvis neque magnus Desiderius religioni id habuerit; ut, quum ad Melanchthonem scribens: Vtcumque, inquit, Deus aliquis vertat statum mundi, numquam defutura sunt, de quibus queraris. Vid. ejus Lib. 19. Epist. 3. Et ad Lamb. Grunium: Dum ita pendet (Florentius) circumspectans, sicunde Deus aliquis apparens spem salutis


page 935, image: s0516

ostenderet, cet. vid. Lib. dict. Epist. 5. Col. 1288. Nisi heic dicere lubeat, hominem homini quasi Deum esse, et spem ostendere salutis posse. Atque hoc in genere in primis exorbitat Poetarum audacia. Quos inter quum felicissimus Virgilianae majestatis aemulator, Actius Sincerus Sannazarius, in divinis de partu Virginis versibus, ficta illa et prostituta Phoebi Musarumque numina, tum Sibyllarum, et Protei, et Briarei, et Centaurorum, et Gorgonum, et Scyllae, et Sphyngis, et Chimaerae, et Hydrae, et Harpyriarum somnia veris Dei rebus interserit, merito reprehensus est a summis censoribus, Frasmo in Ciceroniano fol. m. 154. seq. et Iul. Caes. Scaligero Poet. Lib. 6. pag. 800. Conf. Vossii Instit. Poet. 3, 4. fin. In hilari laetoque argumento quid deceat, liceatve, accurate dispicere, prudentiae est. Vid. 10. Franc. Pici, Mirandulae Principis, Epistolam ad Ricardum Bartholinum Perusinum, et hujus responsum, in fronte Austriados Bartholini; itemque Taubmanni Praefat. Melodaesiae. Confer etiam, quae paullo infra hoc in genere a nobis adferuntur ad voc. Hercle.

Cavendum etiam maxime, ne quid malignitatem, nedum immanitatem animi prae se ferat. Qualia nimis multa apud Gasp. Scioppium: atque utinam praeterea nusquam! occurunt. Nihil heic de aliis, quae dirissima eum scripsisse constat, adferimus. Illa tantum, quamquam animus meminisse horret, quibus Hypobolimaeum suum, velut gemm‚ scilicet, obsignavit, enotabimus. Neque me id agere, inquit, dissimulabo, ut vel in h‚c vit‚ aeternae tuae damnationis principium persentiscas; tuique isti cani per me potissimum cum dolore ad inferos deducantur. Cacodaemonem aliquis loqui, non hominem credat. Verba haec sua esse, atque a se vel in perditorum omnium perditissimum dicta, nemo, opinor, velit, in quo aliquis humanitatis, ne dum Christianae mansuetudinis sensus est. Petri Titii Manuductio ad excerpendum p. 476. seqq.

* Non possum, quin etiam heic adscribam, quae Christophorus Wollius in Dissertatione Critica de eo, quod pulchrum est in versione sacri Codicis Latina Sebast. Castellionis, a Cl. Bunemanno suae Bibliorum Castellianorum editioni praemissa p. 16. 17. 18. hanc in rem sapienter admodum profert:

+ Non dum, ait, is, qui genius pro angelo, fanum pro templo, lavare et lavacrum pro baptizare et baptismus, tartarus sive orcus pro inferno, aut denique collegium pro synagoga ponit; iccirco stili ethnicismi accusandus est. Hodie enim coelestis et infernalis aut infernus genius pro bono maloque angelo, item sacro lavacro abluere loco baptizare, praeeunte Paullo Eph. 5, 26. Tit. 3, 5, nemo paullo aequior Latinae castitatis aestimator dicere veretur. Quum vero fanum fuerit aedes profano deorum cultui devota, et plena superstitione, ideo id antiqui olim Christiani detestabantur, et divinis coetibus destinatas aedes ecclesias potius, basilicas, nec non sacraria Dei appellare malebant; ut praeclare observavit Berneggerus in Idolo Lauretano p. 34. seq. Ac. tartarw/s1as2, in tartarum detrusit, ipsemet divinus Petrus dixit 2. Ep. 2, 4. Attamen varietatis ergo, Ecclesiasticas voces, angelus, synagoga, fides, baptismus, baptizare, persepe adhibuit Castellio.

Et paullo post: Quemvis etiam atque etiam commonefaciendum esse duco, ut secum reputet paullo curatius, caute et cum cura discernendas esse voces illas, quibus idea ethnicismi ita essentialis est, ut separari haudquaquam possit ab iis, quibus ea tantum accidentaliter, adhaeret, atque ab his divelli optime potest. Nullam ego praegnantem video caussam, cur, ab hisce sese abstinere, in Christianum cadat scriptorem. Ita sunt non nulli, qui vocis mysterium, a muei=n vel muei=sqai derivandae, natales a sacris deorum, speciatim Eleusiniis, repetunt: quum in non esse insolens adserant, ut vocabula a caeremoniis et gentium profanarum consuetudinibus ad res divinas sensu innocenti et purissimo exprimendas transferantur. Erant autem mysteria, sacra arcana et seclusa Cereris apud Eleusinem, notissimum in Attica pagum sive oppidum, ubi, quae a Mystis in sacris hisce peragebantur, summo ac religioso silentio occultabantur omnia. Qu‚ de re pluribus verbis erudite disserit Isaacus Casaubonus Exercit. 16. adv. Baronium n. 42. Add. Barn. Brissonius L. 1. Formul. Nec minus in hominum, qui simulacra venerabantur, monimentis sacrosanctas eas res atque personas dici, quas violare, ob legem a populo latam, nefas erat, nemo est, nisi in his litteris prorsus hospes, qui ignoret. Et tamen Deum sacrosanctum vocare non dubitamus, probe gnari, genuinam ipsum colendi rationem non ab humano, sed ab ejus solius pendere arbitrio. Contra vero ea ab alterius classis vocabulis, tamquam noxiis figuris, ut vocat Augustinus, jure meritoque abstinendum homini, qui in Christi alumnis nomen profitetur suum, nisi dat‚ veluti oper‚ profanus videri velit. Quare frigidissimum omnino est, omnem quasi venari occasionem invocandi in auxilium et


page 937, image: s0517

crepandi, qui hodiernorum Poetarum mos est, Iovem, Vulcanum, Iunonem, Mercurium, Neptunum, Castorem atque Pollucem. Ac nemo, opinor, sanus approbabit illas jurandi formulas, Mecastor, Mehercule, Aedepol, Medius fidius, a quibus tamen non abstinuerunt Manutius, Bembus, aliique viri ceteroquin doctissimi, contra quos jam olim anno 1665. erudite disputavit Iacobus Thomasius Dissert. de Stili Ethnicismo circa jurandi Adverbia fugiendo. Non ignoro, reperiri etiam ejusmodi phrases, quas, communi velut consensione in Romanam civitatem adscitas, multi hodie, qui cultiorem amant dictionem, in deliciis habent, nec quas condemnare audebunt: ut Aequo Iove judicare; Invit‚ aut repugnante, pingui seu crass??? Minerv‚; Suo item Marte aliquid facere, et ejusdem generis. His si litem ea de re movebis aliquam, hoc te responsi laturum equidem conjicio, non ipsa heic Numina, sed vires naturae quasdam, designari. Hoc nimirum sibi dari postulabunt, has tropicas locutiones constanti usu velut in Nomina paene Appellativa transiisse, et Aequo Iove idem velle sibi, atque Aequo animo, Aequ‚ judicii virtute, et Invit‚ Minerv‚ idem esse, quod Repugnante et adversante natur‚, et Suo aliquid Marte facere, nihil declarat aliud, quam Propriis viribus, Nullius adminiculis; quemadmmodum ipse Cicero hanc exponit locutionem L. 3. Offic. c. 7. Ego vero cum doctis earum dicendi rationum patronis anceps ingenii certamen nunc nolo adire: hoc autem unum non possum non monere, in Theologicis scriptis locum illis haud temere dandum, neque huic, Iovem lapidem jurare.

Et in not. v: Is animi diis amici haud effugit suspicionem, qui voces adhibet solius religiosi numinum cultŻs proprias, et ei velut affixas et alligatas, hoc est, quibus dogmata ad superstitiosam simulacrorum venerationem unice pertinentia exprimuntur: quo in numero illae Poeticae e)piklh/s1eis2, ac formulae jurandi habendae sunt. In his enim ipsa principalis idea profana est, eamque ob causam fieri non potest, ut sanior aliquis usus, secund‚ veritate, iis adaptetur. Quodsi vero in vocabulis quibusdam Latinis idea tantummodo accessoria sit profana, hujus quidem in locum notio Christiana omni sine negotio sufficitur. Philosophi juniores Platonici, qui post Christum natum aliquo numero fuerunt, hanc intellexerunt rem. Hi enim suas de rebus religiosis cogitationes ita exprimebant, ut antiquas loquendi formulas paene exuisse viderentur: Contra vero ea e divinis Novi Foederis scriptoribus multa mutuo sumere vocabula nulli dubitabant. Testes cito, Plotinum, Hieroclem, Iamblichum, Simplicium, Amonium, Porphyrium, et alios. in quibus nomina a Christianis sumta, a)nakai/nws1is2, fwtis1mo\s2, paliggenes1i/a, anakai/nws1is2, et alia sexcenta, haud raro inveniuntur. Nihil h‚c etiam tritius est in illis formul‚, qu‚ sancti Dei cives et consocii Domini templa et sedes Dei vocantur. Anne vero, quum hae dictiones apud gentes a Christi sacris alienas invaluissent, antiqui civitatis Christianae conditores earum sibi interdixerunt usum? Auctores Graeci et Latini, quotquot ante natum Servatorem famam sibi aliquam peperere, voce dai/mwn promiscue bonas et malas naturas, medii cujusdam Deum inter et homines generis, designabant. Neminem hoc praeterit, cui vel unus divinus Plato lectus est. Quum vero, qui a Christo erant, malum impurumque spiritum eo indicarent nomine, hanc eamdem voci potestatem subjiciebant adversarii. Hoc, praeter Origenem L. 5. contra Celsum. p. 234. Augustinus de C. D. L. 9. c. 14. p. 155. et. c. 19. p. 178. Opp. edit. Ord. S. Bened. disertis testatur verbis. Scilicet Christi amici eas, quas a magistro suo, ejusdemque oratoribus, didicerant, notiones reales tam habuerunt sancte, nihil ut sanctius. Diis autem devoti, etsi accesserias reciperent, suas tamen proprias, quae ad rem ipsam pertinent, iccirco haud exuerunt animi species. Religio per se ipsa quidem a Deo patefacta est, usus autem vocum religiosarum, quum a sacrosanctis linguis discesserim, ab arbitrio pendet hominum, sermone vel patrio, vel alio, utentium, sed ita pendet, ut nec transversum unguem, quod ajunt, a divina sanorum verborum recedant praescriptione. Posita haec principia nullum non elegantis Latinitatis cultoremm erudient, quemadmodum coelestis disciplinae castitatem et Latinae linguae nitorem ac munditiem conjungere conveniat, cujus merito usum studiosissime conservant litterati, atque ad ultimara posteritatem lpropagatum eunt.

ETIAM

1. Ponitur pro insuper.

* Cic. Voce, motu, form‚ etiam magnific‚.

2. Particula adfrimandi est.

* v. g. Aut etiam, aut non responde, Sag ja, oder nein. Cic. Vtrum cetera nomina digesta habes, an non? Si non, qumodo tabulas conficis? Si etiam, quamobrem hoc nomen in adversariis velinquebas?

ETSI interdum 1. Ponitur absolute, mox in fine. Cic. Do poenas temeritatis meae: etsi quae fuit illa temeritas? Pariter, ut Graecorum kai/toi. Mox in initio. Liv. Lib. 29. 8: Scipio dixit, illud se satis scire, etsi Locrenses male de populo Romano meriti essent, in meliore statu sub iratis Romanis futuros, quam sub amicis Carthaginiensibus fuerint.



page 939, image: s0518

2. Adjectivis tantum adhaeret. Liv. Lib. 3. c. 56: Pro se quisque, deos tandem esse et non negligere humana fremunt, et superbiae crudelitatique, etsi seras, non leves tamen venire poenas.

ETYMOLOGIA quae verborum originem inquirit, a Cicerone Top. c. 8. dicitur verborum notatio, et Lib. 1. Acad. Quaest. c. 10. verborum explicatio.

EVENTVS est successus rerum non dum ad finem deductarum, et non ratione, sed plerumque casu fit: EXITVS autem est finis rei, qui sequitur eventum et absolvit.

* Sed haec differentia non semper sibi constat.

EVVLSI Praeteritum ab evello, falso suspectum: occurrit enim apud Florum Lib. 4. c. 12. n. 38. Signa et aquilas duas adhuc barbari possident: tertiam signifer prius, quam in manus hostium veniret, evulsit. Longe tamen usitatius pro eo veteres habent evelli.

* Plerique sane Grammatici docent, Verbum evello in Praeterito habere non solum evelli, sed et evulsi; ut et cetera Composita a vello. Sed Hadrianus Cardinalis de Eleg. Lat. Serm. p. 166. EVELLO, inquit, in Prueterito apud bonos auctore EVELLI facit, non EVULSI; ut aliqui recentiores voluerunt. Scioppius etiam de Stil. Hist. 99. 100. de simplici vulsi idem docet, perperam scilicet dici pro velli. Schorus autem in Phras. ad Voc. Convello, non abjudicare Vulsi omnibus bonae notae auctoribus videtur: Ciceronem modo omnibus verbis, quae junguntur cum Vello, in Perfecto non vulsi, sed velli attribuere dicens. Etiam Vossius Grammat. Lat. Etym. p. 117. in not. e; VVLSI, inquit, negat dici Servius: sed usi eo Laberius, Lucanus, Gellius. Ttiam in plerisque Codd. Ovidii est, AVREA PHRYXEAE TERGA REVVLSIT OVIS. Sed Cicero pro eo semper dixit REVELLI.

EX et E

1. Respicit causam, a qua vel propter quam res est.

* Ter. Gravida e Pamphilo est. Cic. Nos heic te ad mensem Ianuarium exspectamus, ex quodam rumore, an ex litteris truis ad alios missis? Id. Ex lege. Ex decreto. Ex testamento. Ex formul‚.

2. Materiam.

* Cic. Erat etiam vas vinarium ex una gemma pergrandi, trulla excavata, Eine ausgehŲhlte Kanne oder Trog. Id. Simuldcrum ex aere. Poculum ex auro.

3. Multitudinem.

* Cic. Ex intimis unus. Vnus e plebe. Vnus e multis. Vnus ex omnibus.

4. Modum.

* Cic. Simplices et aperti, qui nihil ex occulto, nihil ex insidiis agendum putant. Liv. Ex insperato repente misistis nobis hunc Scipionem. Ex animo, quod simulationi opponitur. Ex sententia i. e. ut volumus.

5. Locum unde.

* Cic. Epicureos tecum paucos e Graecia comparat. Id. Ipse autem ex equo nudatam ab se provinciam prospicit. Ex itinere. E regione. Ex adverso. E longinquo. Ex transverso.

6. Tempus praeteritum.

* Cic. Nec vero usquam discedebam ex eo die, quo in aedem Telluris convocati Telluris Convocati sumus. Ex ante diem Nonarum Iuniarum usque ad pridie Kal. Sept.

7. Tempus futurum.

* Cic. Vereor, ne ex Calendis Ianuariis magni tumultus sint. Ex intervallo regustandus est. Ex improviso. Ex tempore.

8. Priorem statum.

* Cic. Nihil tam miserabile, quam ex beato miser. Id. Sed repente ex homine, tamquam aliquo Circeo poculo, factus est Verres.

9. Vtilitatem.

* Cic. Duobus aut tribus SCtis e republic‚ factis. Id. Facis ex tua dignitate et e republica. Id. Quamobrem tu, quantum tuo judicio nobis tribuendum esse putes, statues ipse, et, ut spero, statues ex nostra dignitate.

10. Notat etiam idem, quod secundum.

* Cic. Ex praeceptis Philosophiae acta vita. Ex constitutione. Ex instituto.

11. Idem etiam notat, quod post. Cic. Cotta ex Consulatu profectus est in Galliam. Caes. B. C. Lib. 2. c. 8: Est animadversum ab legionariis, qui dexteram partem operis administrabant, ex crebris hostium eruptionibus magno sibi esse praesidio posse.

12. Quod attinet ad v. g. Laborare e renibus, ex pedibus, ex oculis, ex capite.

EXACTE id est, a)kribw=s2, accurate v. g. exacte de aliqua re dicere, et EXACTIVS i. e. accuratius v. g. Theophrastus super hac re exactius, quam Cicero, disserit, immerito proscribuntur a Vossio. Exactius nempe dixerunt Pomponius Mela et Gellius; et Positivo exacte utitur Sidonius Apollinaris.

+ Goclenius Observ. 4. p. 8. citat etiam Suetonium: sed locum non indicat; neque etiam Index Berneggeri habet.



page 941, image: s0519

* Exactus vero i. e. perfectus, accuratus, non est tantum Philosophis frequens, ut scribit modo dictus Goclenius L. 4. Controv. et Schol. Grammat. Probl. 11. p. 77; Sed habet etiam optimus quisque scriptorum, Horatius, Propertius, Ovidius, Martialis, Petronius. Exactior Gellii est et Fenestellae. Exactissimus habent Val. Maximus saepe, Quintilianus, Frontinus de Aquae Duct. et Lactantius. Voss. de Vit. 107. et 803. Borrich. in Voss. 97. 98. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 266. Cell. C. P. 114. Hadr. Card. de Elegantia Lat. Serm. 151.

EXAEDIFICARE Latinis significat idem, quod Germanis Ausbauen. v. g. Cic. Ne graveris, exaedificare id opus, quod instituisti. Schor. Phras.

* Exaedificare aliquem ex aedibus, Plauti locutio est, cui relinquatur: significat autem, aedibus aliquem ejicere l. expellere. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 270.

EXAVCTORARE est militem sacramento militiae et stipendio solvere, ut nihilo tamen minus sub vexillo retineatur, donec emerita accipiat: MISSIONEM DARE est penitus ab armis castrisque dimittere, sive honest‚ missione post emerita stipendia, sive causari‚ propter morbum aut imbecillam valetudinem, sive ignominios‚ ob delictum.

* Sed quia exauctoratio ut plurimum ignominiae caus‚ fiebat; inde exauctorare aliquando significat ignominiose mittere. Popma.

EXCEDERE aliquando pro derelinquere v. g. Cic. Excedere vit‚ vel e vit‚. Excessit ex pueris, vel ex ephebis i. e. adolescens factus est. Schor. Phras.

EXCIDERE

1. Eleganter sensu translato pro aberrare.

* Ita v. g. dixeris: Qui perspicuitatem non adhibent scribendo, ii nempe excidunt sine sermonis humani, qui est, ut sine negotio intelligamur ab aliis.

2. Vsurpatur interdum de Oratione, si quis temere aliquid et inconsiderate aut dicit, aut divulgat, Wenn sich einer verschnappet, und unversehens was redet.

* Cic. Verbum nullum casu aliquo ex ore excidit, unde quisquam posset offendi. Id. Verbum hoc fortuito mihi excidit.

3. Interdum pro in vulgi manus pervenire.

* Cic. Libellus, qui me imprudente et invito excidit, et pervenit in manus hominum.

4. Interdum pro oblivisci.

* Cic. Omnino mihi excidit ex animo meo. Id. Illa omnia exciderunt. Schor. Phras.

EXCVBIAE sunt diuturnae et nocturnae: VIGILIAE tantum nocturnae, eaeque in quattuor partes divisae, quarum singulae horis tribus constant, ut vigilia prima, secunda, tertia et quarta, Popma. Valla Lib. 4. c. 69.

* Hinc Vigiliarum l. excubiarum Praefectus, Ein Wachtmeister; Summus excubiarum praefectus, Ein Major, oder Obrist - Wachtmeister; Generalis excubiarum Praefectus, Ein General - Major. Boxhornii Histor. Bred. pag. 66.

EXEMPLVM est, quod proponitur, ut sequamur, aut vitemus: EXEMPLAR est, ex quo similis efficitur aliqua species, quae et imago et simulacrum appellatur. Exemplum animo aestimatur; exemplar oculis conspicitur.

* Confunduntur tamen saepe, ut quum dicitur, exemplum et exemplar eloquentiae pro imagine et praescriptione ad imitandum; et exemplar l. exemplum litterarum, chirographi, testamenti pro forma et descripto, quod vulgo copia vocatur.

Differt autem exemplum ab exemplari ita, ut confundi nequaquam cum hoc debeat, e‚, quidem notione, qu‚ significat id, quod adhibetur rei probandae auti illustrandae caus‚, ut exempli grati‚: vel quum sumitur pro consequentiis; quo modo dixit Vlpianus Institut. 3: Ad exemplum constitutiones trahuntur: vel quum maximae gravissimaeque poenae, quae possunt ceteris documento esse, dicuntur exempla; ut Terent. Eun. Quae futura exempla dicunt in cum indigna; et Caes. de B. G. Lib. 1. cap. 31. n. 12: In eos omnia exempla cruciatus edere. Hae notiones omnes non conveniunt exemplari. Popma. Ed. Giess. 1660. 192.

EXEMPLVM etiam Latinis significat interdum Den Inhalt eines Briefes, den Inhalt einer Schrift, argumentum epistolae, argumentum scriptionis alicujus. v. g. Cic. Litterae allatae mihi sunt hoc exemplo. Id. Saepius ad me litteras uno exemplo dedit. Barbari pro eo dicunt, litterae uno tenore, unum et idem est in litteris. Schor. Phras.

EXERCITVS quartae Declinationis est. Sed in secunda etiam fuisse in usu, nummi variorum, praesertim Schwarzburgici, qui Gotham nunc translati sunt, testantur. Sic in uno


page 943, image: s0520

Aureliani est fides exerciti; in Carini uno genius exerciti; in Constantini Iun. uno g oria exerciti; in Cari uno pax exerciti; in Aureliani uno restitutor exerciti; in Constantini M. Valentiniani, Valentis, et rursus Arcadii nummis virtus exercit. Ita quoque apud Naevium est, notante Carisio, et apud Sallustium.

EXOSVS Passive pro odiosus, invisus v. g. Deo exosum esse, Bey Gott verhasst seyn, Gellius Lib. 2. c. 18. nec non Eutropius, Ammianus, et Macrobius, adnotante Christ. Falstero Supplem. L. L. 123. At apud omnes, quod quidem constat, auctores reliquos, eosque optimos et probatissimos, Active significat, et Activorum more etiam Accusativum adsciscit. Curtius Lib. 8. Patrios mores exosus es. Livius Lib. 3. Plebs Consulum nomen haud secus, quam Regum, perosa erat. Virgil. Lib. 12. Aeneid. v. 517: Exosus nequicquam bella Menoetes. Sciopp. de Stil. Hist. 194. Voss. Grammat. Lat. Synt. 73. Goclen. Obs. 19.

EXOTERICVS et EXOTICVS i. e. peregrinus, externus, adventicius. v. g. in exotericis versatissimus est, it. medicamenta exotica, Latinitatis graecissantis sunt, et in Plauto, Gellio, Apulejo, aliis occurrunt. Cell. C. P. 336.

EXPALLESCERE suspectum quidem Borrichio Cogit. 275; at habet tamen Praeteritum expalluisse, auctor ad Herennium L. 2. c. 5: Accusator dicet, si poterit, adversarium, quum ad eum ventum sit, erubuisse, expalluisse, titubasse, inconstanter locutum esse, concidisse, pollicitum esse aliquid, quae signa conscientiae sunt.

* Quod tamen haud velim dissimulare, potest expalluisse etiam esse ab expallere. Interim bina simplicia, Primitivum et Inchoativum, pallere et pallescere: in usu sunt.

+ Apud Statium Lib. 6. Theb. v. 805. similiter occurrit Praetoritum impalluit Potest sane et hoc sufficere ad probandum utrumque, et impallere et impallescere. Saltem impallescere non infrequens est hodie apud eruditos.

EXPECTORARE i. e. extra pectus ejicere v. g. pavor sapientiam mihi omnem ex animo expectorat, vocabulumm, quod ex Ennio producit Cicero L. 3. de Orat. n. 154. quo, tamquam rariore et obsoleto, abstinendum existimo.

* Sed expectorare se, Sein Herz gegen jemand auschŁtten, barbare prorsus dicitur: pro quo cum Nepot Dion. c. 8. sensus suos alicui aperire; et cum Cic. L. 6. Fam. Ep. 10. totum se alicui patefacere; et cum aliis pro argumento, querelam suam in alicujus sinum effundere.

EXPERIRI pro intendere actionem, Einen Process versuchen, significatus vocabuli est non ubivis obvius. v. g. Cic. Summo jure cum aliquo experiri. Id. De tantis injuriis experiri noluit. Schori Phras.

EXPERIENTIA qui pro rerum usu ponunt, minus idoneos auctores potius, quam Ciceronem sequi, Sciopius judicat Hypobol. 234.

Apud Ciceronem idem est, quod Periclitatio. v. g. pro Rabirio Posth. c. 16: Experientia patrimonii amplificandi, Der Versuch, die Probirung.

EXPLANTARE i. e. eradicare, Ausreissen, ausrotten, v. g. ventis explantiari, explantare arbusculam, verbum est Columellae proprium. Borrich. in Voss. 101. Cell. C. P. 114.

EXPLORATOR Ein Kundschaffer, Caesaris: SPECVLATOR Curtii est. Goclen. Obs. 4. 7.

* Speculator etiam h‚c notione Varronis, Suetonii, aliorumque est; Curtio tamen quasi proprium. Significat quoque hominem, qui ex specul‚ prospicit, cuncta observans.

EXPRESSA IMAGO Expressa effigies, apud Ciceronem dicitur o( xarakth\r, et Imagini adumbratae opponitur. Ita Christus Hebr. 1, 3. xarakth\r, Expressa imago substantiae paternae dicitur: nec enim Patrem modo adumbrat, sed plane exprimit et refert.

EXPVDORATVS Ein unverschšmter Mensch, Voss. de Vit. 441. rejicit. Sed habet tamen Petronius Arbiter, si Fragmentis Tragurianis credimus. Tutius pro eo dixeris, impudens, qui pudorem cum pudicitia perdidit, Cic. Phil. 2. c. 7; ex cujus animo reverentia excessit, Curt. Lib. 5. c. 1; homo nullius pudoris; cui periit pudor; cui periit frons; homo perfrictae frontis; qui frontem perfricuit; qui zonam non habet; qui perfricuit frontem posuitque pudorem. Borrich. in Voss. 101.

EXQVISITE, ACCVRATE id est a)kribw=s2, veritatis a)kribei/a|, v. g. accurate exquisiteque facere aliquid, Cicero: EXACTE pro eo Suetonius, teste Geoclenio Obs. 4, 8. cujus locum vellem indicasset; item Sidonius Apollinaris:


page 945, image: s0521

Comparativum autem Exactius habet Gellius et Mela.

* Ciceronianae etiam locutiones sunt: Exquisitae rationes; it. Exquisitis argumentis aliquid confirmare, Mit bŁndigen. BeweisthŁmern etwas darthun.

EXSCRIBERE imaginem dicuntur pictores, quum de tabula in tabulam pingendo transferunt. Et hic minus proprius verbi significatus notandus est. Similiter nos Germani abcopiiren, et de scriba et de pictore dicimus. Menken. Spec. p. 23.

EXSPECTARE interdum sumitur pro metuere. Petronius Sat. 125: Quicquid metuerunt, semper exspectant. Conf. Sectio 1. Sperare pro exspectare.

EXSPERGO i. e. penitus spargo, seu madefacio, falso suspectum Borrichio Cogit. 275. Ita enimm Virgilius Aeneid. 3. v. 625:

Frangeret ad saxum, sanieque exspersa natarent Limina - -

Vbi Servius: Haec, inquit fuit vera lectio, id est, madefacta: nam si adspersum dixeris, id est, irroratum, Tapinosis et Hyperbole junguntur.

* Habet etiam hoc verbum Lucretius docente Christ. Falstero Supplem. L. L. 126. Vid. Kappius ad Iensium 99.

EXSTO et EXSISTO idem habent Praeteritum, quod est exstiti: significant eminere et superesse; sed exsisto cum motu, exsto sine motu.

* Cicero: submersus equus voraginibus non exsistit, id est, non emergit vel prodit. Idem: Exsistit hoc loco quaestio subdifficilis. De Exsto: exstabat aquis. Virgilius: Et summis vix cornibus exstant i. e. eminent. Sic opera auctorum dicuntur exstare i. e. superesse v. g. Tragoedia Nasonis non exstat. Ciceronis de Rep. libri non exstant. Varronis paucissimi libri exstant. Videant heic Grammatistae nostri, qui dicunt, exstare et exsistere idem significare, quod esse. Valla L. 5. c. 20.

EXSVL Ciceronis: EXTORRIS Livii est. Goclen. Obs. 4, 8.

+ Quum autem heic, et in aliis libri hujus nostri locis certa quaedam vocabula, praeeunte Goclenio, huic vel illi scriptori propria esse dicuntur; nemo velim id ita intelligat, quasi mens nostra sit, ejusmodi vocabulum apud nullum alium temere inveniri, sed ita ab eo frequentari, ut tamquam stili ejus nota singularis inde appareat. Ita quidem hoc loco vocabulum extorris Livio tribuitur, eo quod aeque id frequentet, ut Cicero exsul suum. Exstat interim extorris etiam apud Sallustium B. Iug. c. 14. Tacitum, Virgilium, Gellium. Quod quidem semel heic monuisse suffecrit.

EXTEMPORALIS v. g. oratio extemporalis, Eine Rede, die man aus dem Ermel schŁttelt, non tantum Senecae et Quintiliani auctoritate, teste Cellario C. P. 354. nititur; sed etiam patronos habet Plinium L. 1. Epist. 20. n. 10: Ideo in optima quaque mille figuras extemporales invenimus; Martialem L. 5. Epigr. 55: Extemporalis factus est meus Rhetor; Suetonium Aug. 84: Quamvis non deficeret ad subita extemporali facultate.

* Sunt, qui mirantur, a B. Cellario ne in novissim‚ quidemm Curarum Posteriorum editione rationibus incertorum expunctum, et albo argentae aetatis inscriptum esse hoc vocabulum? Kappius ad Iensium 99.

EXTRA notat

1. Vbi? Quo?

* Plaut. Extra portam ire. Cic. Et in corpore, et extra esse quaedam bona. Et sic opponitur tw=| intra.

2. Praeter.

* Cic. Extra collegium Sacerdotum ne quisquam sacra, quae publice essent constituta, nosset. Id. Se extra omnem culpam et causam posuit. Id. Extra ordinem bellum cum Mithridate, Tigraneque gessit. Id. Extra pretium est. Id. Sed mehercle, extra jocum homo bellus es.

3. Elegans ejus usus est in ea forma, qu‚ Extra jocum dicitur a veteribus, quum quid serio, non joco dicere se velle dicebant. Cic. Sed extra jocum, homo bellus est.

EXVBERANTIA ae, Der Veberfluss, Gellius Lib. 2. c. 26: veteres pro eo habent, abundantia; Vitruvius, exuberatio.

* Verbum autem exuberare v. g. pomis exuberat annus, Virgilius, Silius, Claudianus; et Active pro cumulare v. g. quae herbae favorum ceras exuberant i. e. uberes reddunt, Columella habet. Vid. For. Rom. Et Fab.

F.

FABVLARE pro fabulari, Schwatzen, rejicit quidem Voss. de Vit. 712: at Plautus tamen habet bis fabulem, nempe in Mil. Glor. A. 2. Sc. 4. et Sc. 5; et posteriori loco ita legit etiam Pareus: nam de priori nullum est dubium. Borrich. in Voss. 101.



page 947, image: s0522

FACIES et FORMA est naturalis oris species, quae eadem semper manet, aut difficulter mutatur, quam Iustinus Lib. 1. cap. 2. n. 2. vocat lineamentorum qualitatem; VULTVS est habitus faciei adscititius, qui pro motu animi ac voluntatis mutatur. Ex quo longa aut lata facies; vultus laetus vel trislis dicitur. Vnde et camporum facies; varia hinc atque inde facies, Der Prospect variiret, Plin. Lib. 2. Ep. 17; foedissima civitatis facies, Plin. Lib. 10. Ep. 75; et regionis forma pulcherrima, Plin. Lib. 5. Ep. 6. dici solet: maris autem ac coeli vultus: quum in his sit permutatio; in illis non item. Tacitus: Non ut hominum vultus, ita locorum facies mutantur.

* Si facies et forma conjunguntur; facies tamquam significantius posteriori loco ponitur. Cic. L. 1. Offic. c. 3: Formam quidem ipsam, Marce fili, et tamquam faciem honesti vides.

Facies etiam ad alia transfertur pro specie v. g. miseranda rerum facies. Valla L. 4. c. 75.

Vultus proprie hominis; Os omnium; Facies plurium. Goclen. Obs. 38. Popma 76. 197. 464. Fronto 163. Clarus 171. Ael. Donatus 188.

FACILE notat

1. Sine controversia.

* Cic. Eudemus, Platonis auditor, in astrologia, judicio doctissimorum hominum facile princeps. Id. Facile praestat aequalibus.

2. Libenter.

* Cic. Sed te aberrare proposito, facile patiebar.

FACILITER i. e. facile, haud difficulter, nullo negotio, sine negotio, falso suspectum: habet enim Vitruvius et Quintilianus. Voss. de Vit. 804. Ol. Borrich. in Voss. 102. Andr. Borrich. Append. 110. Cell. C. P. 178.

FACINVS vi aut maliti‚ committitur: FLAGITIVM fit libidine vel nequiti‚: unde flagitiosi dicuntur impudici, adulteri, ganeones, aleatores; facinorosi parricidae, sicarii, sacrilegi, perjuri, atque id genus alii: SCELUS utrumque comprehendit.

* Facinus interdum bonum est; Flagitium semper malum et turpe. Popma 76. it. 197. In primis Sallustius facinus subinde usurpat in partem meliorem.

FACTIONE cives inter se: SEDITIONE a dominis dissident. Porro

* Factio est discessio hominum in diversas partes: Seditio vero est repens et tumultuaria dissensio multitudinis, qua alii in alios hostili animo feruntur. Illa fere est ab optimatibus, quibus populus catervatim adhaeret; haec a vulgo. Popma.

FACVNDVS ignotum Ciceroni, qui pro eo maluit Copiosus ad dicendum: sed non refugiunt, ut Ovidium et Poetarum alios praeteream, Livius, Vellejus, Fabius, Tacitus, Florus Lib. 1. cap. 23. n. 1.

FALSVM est, quo tegitur id, quod factum est: VANVM, quod fieri non potest: FICTVM, quod non est factum, at fieri tamen potuit. Et falsum est mendacium simile veritati: vanum nec fieri potest, nec verisimile est: fictum totum sine vero, sed verisimile. Falsum loqui, mendacis est; fictum, interdum virtutis; vanum, vecordiae, quae sine consilio decipiendi, et sine utilitate mentitur. Falsis decipimur; fictis delectamur; vana contemnimus. Ael. Donat.

FAMA rei antiquae et novae: RVMOR novae tantum est. Fama est communis quaedam ac consentiens opinio, et tamquam publicum civitatis testimonium, quum tota civitas vel vicinia, aut certe major pars aliquid dicit: Rumor est sermo sine ullo certo auctore dispersus, cui malignitas initium, credulitas incrementum dedit. Popma. Valla Lib. 4. cap. 7.

FAMA et GLORIA saepe sine honore; ut HONOR saepe sine fama et gloria exsistit.

* Ita viri de re litteraria bene meriti famam et gloriam habent; sed sine honore fere ignavis et inertissimis postponuntur. Contra homines inglorii, nec nisi fruges consumere nati, in amplissimo honoris gradu interdum collocantur. Loquimur ita ex vulgari usu. Ceteroquin gloria omnis humana fumus est, mentisque sibi relictae inanis quaedam ludificatio. Soli Deo gloria!

FAMIGER id est, qui famam spargit, qui omnia, quae quis gerit, spargit ac disseminat in orbis terrae memoriam sempiternam, Varro;

FAMIGERATOR idem notans, quod famiger; et FAMIGERATIO id est, nominis celebritas, Plautus;

FAMIGERATVS id est, fam‚ clarus, Pomponius Mela et Apulejus. Voss. de Vit. 713. Cellar. Antib. 110. C. P. 178. Borrich. in Voss. 103.

* En! ipsa loca, unde Famigeratus producitur. Pomp. Mela L. 2. c. 7: Creta multis


page 949, image: s0523

famigerata fabulis adventu Europae. Apulej. Florid. L. 2. n. 350: (Samos) habet oppidum nequaquam pro gloria. Enimvero fanum Iunonis antiquitus famigeratum. Haec bina loca omnes Commentatores intacta reliquerunt, ut nullus variantibus lectionibus sit locus.

+ Famigerator et Famigeratio Plauto tribuit Rob. Stephanus, qui de his ita: Haec duo nomina Plautus suo more effinxisse visus est. At Famigerator non modo ap. Plaut. Trin. A. 1. Sc. 2. sed et ap. Varronem L. 5. de L. L. et Famigeratio de novo ap. Plaut. Trin. A. 3. Sc. 2. occurrit; quamvis Pareus in Lex. Crit. et Camerarius in h. 1. malint famiferatio, invitis Lambino et Taubmanno.

FAMILIARITAS est propter usum, et consistit in ratione vitae et quotidian‚ consuetudine: AMICITIA animorum conjunctione continetur, et datur etiam inter absentes: AMOR potest esse sine amicitia: CONIVNCTIO a(plw=s2 posita mutuis officiis absolvitur; ceteroquin enim habemus etiam conjunctionem sanguinis: NECESSITVDO consistit in conjunctione singularis amicitiae, voluntatis, sanguinis atque adfinitatis: SOCIETAS in privat‚ rerum communione: COLLEGIVM in publico instituto: SODALITAS in hilaritate.

* Quod attinet ad Collegia et Sodalitia s. Sodalitates, planius rem dabo. Collegia erant majora, et artificum opificumque omnium genera distincta habebant, ut collegia fabrorum, sigulorum, pistorum, aurificum, cerdonum, coriariorum, lictorum, viatorum, et similium; in specie autem Sacerdotum, Praetorum et Studiosorum. Sodalitia erant minora, et plerumque in re leviori, non aliter ac sodales, qui ejusmodi familiares proprie denotant, quibuscum saepissime versamur, ludimus, edimus, ac bibimus. Popma.

FAMOSVS Ciceroni et vetustioribus in malam fere partem accipitur, et idem propemodum, quod infamis, est: sequioribus, Plinio puta, Tacito, Suetonio, Floro, Apulejo, cet. etiam in bonam.

* Tacit. Hist. L. 5. c. 2. princ. Famosa (i. e. clara) urbs dicuntur Hierosolymae; Sueton. Calig. 19. famosi equi; Vit. 2. famosus coenarum magnificenti‚; c. 13. famosissima super ceteras coena; Plin. L. 2. Ep. 11: Accipe ergo, quod per hos dies actum est, personae claritate famosum; Flor. L. 3. c. 7. n. 6: Nec quidquam amplius tamen de tam famosa victoria, quam cognomen Cretium reportavit, Barth. Advers. L. 8. c. 6.

FAMVLVS dicitur, quicumque in ministerio est, sive servus sit, sive liber, bon‚ fide nobis serviens: SERVVS est, qui alieno domino subjicitur. Popma.

FASCIA s. TAENIA s. LEMNISCVS ornamenta muliebria sunt, praecipue circa caput et pectoralia: CINGVLVM sive ZONA tunicae fluenti coercendae servit: VINCVLVM conjungit diversa, vel etiam discordia, atque reluctantia adstringit compescitque.

* Cave ergo, dicas: Sorori meae donavi vinculum auro distinctum quo corymbos suos exornet, Ich habe meiner Schwester ein Goldband auf den Kopf geschenkt; pro quo dixeris: Sorori meae taeniam, fasciom, lemniscum auro distinctum donavi l. dono dedi.

+ Speciali quadam ratione Cingulum olim ordinis militaris erat. Cingulo quippe accincti, essiciebantur milites.

FATEOR qualemcumque confessionem, etiam coactam: PROFITEOR liberam, publicam ac sollemnem respicit. Cic. pro Rabir. c. 7: Fateor atque etiam profiteor. Id. 3. de Orat. n. 92: Qui prositentur se dicendi magistros. Id. pro Rabirio cap. 5: Fateor, atque etiam profiteor et prae me fero.

FATIGATVS proprie dicitur is, qui vexatione aut molesti‚ aliqu‚ ad corporis lassitudinem deductus est, ut qui tempestate jactatus, aut curru equove duriter vectus: FESSVS est, qui labore, onere, morbo, aut angore deficit. Itaque plus est fessus, quam fatigatus. Liv. L. 54: Longo itinere fatigatum et onere fessum. Id. L. 47: Fessi morbis et longitudine viae.

* Servius ita distinguit: Fatigatum corpore dicimus; Fessum quoque animo: quum tamen Fatigatus de animo etiam dicatur. Cicero ad Terentiam: Te nec animi, nec corporis laboribus defatigari. Popma.

??? LASSVS pariter animum et corpus respicit, et fere is est, quem rei cujusdam cepit satietas v. g. lassus a studiis.

FATVVS est, qui naturae vitio omnino desipit: STVLTVS, qui inepte et imprudenter vel agit vel loquitur: STOLIDVS hebes est et vecors, qui proxime accedit ad naturam brutorum, Gr. moxqhro\s2, fortiko\s2; Gell. L. 18. c. 4. Popma. Valla L. 4. c. 113.

Fatuus, qui ingenio et memoria valet quodammodo, sed sine ullo judicio: Stultus, qui judicandi facultate, quam habet, non


page 951, image: s0524

utitur vel abutitur: Stolidus, qui nec ingenio, nec memori‚, nec judicio valet.

* Ita differunt w(s2 e)pi\ to\ polu/. Sed non semper.

FAVOR Ciceronis aevo non magnopere in usu fuit: inde studium pro eo frequentabatur. Quum Cicero Ep. 16. ad Brutum id usurpat, praefatur honorem, ita inquiens: Eum amorem, et eum, ut hoc verbo utar, favorem in consilium vocabo. Vid. Christ. Gottl. Schwarzii Diss. de Fatis Vocum quarumdam p. 9. Parei Lex. Crit. p. 470.

FAVORABILIS a Suetonio et Quintiliano, et ad horum ductum ab ipso Castellione Ps. 115. v. 14. itemque ab ICtis usurpatur Passive pro gratioso, cui favetur, favoris pleno; a Livio autem Active pro eo, qui favet v. g. fauorabilis populus. Goclen. L. 2. Grammat. Controv. p. 140.

FAVORABILITER i. e. cum favore, benigne, benevole, in rejiculis ponit Vossius de Vit. 804. Sed eo utuntur Suetonius, Quintilianus, Palladius, Macrobius. Borrich. in Voss. 104. Cell. C. P. 114.

* Ceterum Adverbium hoc, similiter ut Adjectivum favorabilis, sumitur mox Active v. g. Mocrob. 7. Sat. 1. favorabiliter aliquem excipere; mox Passive v. g. Sueton. Ner. c. 7: Tener adhuc, nec dum matur‚ pueriti‚, Circensibus ludis Trojam constantissime favorabiliterque lusit.

FELIX naturae bono fruitur: FORTVNATVS commodo temporis. Felix ita natus est: Fortunatus cum opibus nomen accepit.

* Sed differentia haec non est perpetua.

Rursus Felix est, quod bonum omen et eventum habet, et cui accidit prosperitas: Prosper, qui dat felicitatem. Ita Ventus, fortuna prospera dicuntur; homines, felices. Prospere navigavimus, vento prospero, felici sidere, amne secundo.

* Sed saepe confunditur haec etiam differentia. Nam et valetudinem prosperam dicimus: Valla L. 4. c. 87. et 114. et Felix interdum ap. Poetas ponitur pro Prospero i. e. pro eo, qui dat felicitatem. v. g. ap. Virg. Aen. 1, 334. Prop. 3, 11, 15. et 4, 4, 67.

FEMININVS Plinius, Palladius, et Quintilianus. Non est igitur vocabulum nudum Grammaticorum. Interim Latinis magis frequens est, femineus, muliebris. Cell. C. P. 134.

FERACITAS Columellae est: alii usitatius pro eo, ubertas, fertilitas.

FERE

1. Imminuit.

* Cic. Omnes fere familiares Caesaris me celunt. It. Hora fere nona est.

+ NB: Sic Fere notat raritatem: Paene autem imperfectionem. v. g. Hic commilitonum nostrorum paene doctisssimus est: non heic dicendum fere.

2. Est nota universalitatis.

* Cic. Haec erant fere, quae tibi nota esse vellem, Das war es ja alles mit einander, was ich dir zur Nachricht gern wollte gegeben wissen. Id. L. 4. Acad. Quaest. n. 4: Sed quae populari gloria decorari in Lucullo debuerunt, ea fere sunt et Graecis litteris et Latinis celebrata. Quintil. Hae fere sunt emendate loquendi scribendique partes.

3. Significat etiam idem, quod plerumque, seu, quod barbari dicunt, ordinarie, Gall. a l'ordinair.

* v. g. Vtor fere hac veste in faciendis sacris. Fere sit, ut juvenes vitiosae suae indoli relicti ament. Cic. Nunc etiam ab orationibus disjunge me fere, refereque ad mansuetiores Musas. Id. Sapientis cogitatio non ferme ad investigandum adhibet oculos advocatos. Nam ferme etiam hanc notionem habet.

+ Cujus significationis imperiti corruperunt illud Ciceronis de Amiciti‚: Memini, illum in eum sermonem incidere, qui tum sere multis erat in ore; quum scribendum sit, qui tum fere erat in ore, Welcher Discours damals gemein war.

* Ejusdem notionis est Temere apud Quintilianum. v. g. Ita est, ut, qui magna loquuntur, temere non faciant, id est, plerumque non i. e. nihil faciant. Germ. Die Raisonneurs kŲnnen mit ihrer Łbergrosen Klugheit gemeiniglich keinen Hund aus dem Ofen locken. Valla Elegant. L. 2. c. 49. Goclen. Obs. 154.

FEROX pro faevo et crudeli, minus recte usurpari putat Voss. de Vit. 146, quum hoc vocabulum elatum superbumque significet. Sed Olaus Borrichius in voss. 106. pluribus ostendit, non solum superbum eo vocabulo significari, sed etiam saepe crudelitatem una notari, ut ap. Virgilium, Ovidium, Senecam, Tacitum, Hyginum, cet.

FERRE et GERERE proprie est corpore suo bajulare, sed minus aliquid. Ita v.g. ferimus annulum, librum; gerimus seu gestamus annulum digito; galeam


page 953, image: s0525

gerimus capite; gerimus cuspidem Liv. PORTARE est lectic‚ aut jumento secum aliquid ducere; immo portamus etiam ipsi, quum imitamur jumenta; ut rusticus portat humeris agnum, vitulum aut porcum. AGERE est ante se pellere. Ita agimus pecus ad pascua.

* Quamquam Portare interdum generaliter accipitur pro ferre, adducere et vehere. v. g. apud Florum L. 2. c. 6. n. 7: In hoc ego sinu bellum pacemque porto. Liv. L. 1. c. 34: Has spes cogitatianesque secum portantes urbem ingressi sunt. Popma.

FERRE et REFERRE sunt Verba propria et sollemnia in rogationibus. Alterum ad populum; alterum ad senatum pertinet. Et ferre ad populum est, rogationem aliamve rem populo proponere, ut eam suffragiis suis jubeat aut vetet; referre ad senatum est, consulere senatum, et illius sententias ordine rogare post relationem.

FESTINO corpore: PROPERO animo.

* Differentia tamen haec, quam Nonius inculcat, non est perpetua. Cicero enim: Ad reliqua festinat animus. Et quamquam hic locus secundum id, quod infra in hac Sectione monitum ad Voc. Videmus natur‚, huic differentiae non magnopere obstare videatur: suppetunt tamen alia auctorum loca, quibus facile ea infringi queat.

Festus melius distinguit ita: Festinat, qui coactus necessitate, quod inchoavit, raptim tractat, nec perficit plane: Maturat, qui in tempore, atque per otium, nec serius, nec citius, aliquid, aut segniter facit: Properat, qui celerat, ne transigendi occasio elabatur. Popma.

FESTVM Substantive pro festo die, hodie omnium frequentissime dicitur: suspectum autem quibusdam fuit. Verum ita dixere Poetae, aurei etiam saeculi, Ovidius, Statius, cet. Oratores tamen non item. Argente‚ vero aetate in oratione etiam soluta ita locuti sunt Seneca, Plinius, Gellius. Cum Cicerone igitur, Livio, Virgilio, Curtio, et similibus elegantius omnino dixeris, festus dies. Livius speciatim pro eo frequentat sollemne Substantive. Cell. Antib. 273. C. P. 115.

* Natalitia Christi eleganter perifra/zomen, dies festi; quibus Christi recens nati celebramus memoriam: Paschalia, dies anniversarii, quibus Christi in vitam seuocati agitomus memoviam: Festum adscensionis, dies Christo ex terris in coelum translato dicatus: Pentecostalia, dies sacri et sollemnes, quibus Spiritus S. in Apostolos effusi celebramus memoriam: Michaelia, dies angelorum principi ejusque gloriae celebrandae ab Ecclesia decretus.

FETVS omni animanti, etiam homini, convenit, speciatim avium et piscium est: CATVLI sunt ferarum, speciatim eorum animantium, qui clausis oculis in lucem eduntur, ut canes, feles, lupi, vulpes: PVLLI, qui apertis oculis nascuntur inter pecora, ut bos, equus; maxime vero de gallinis dicitur: HINNVLI sunt cervorum, capreolorum, caprarum, damarum, leporum et similium. Valla L. 4. c. 71.

FICTICIVS Erdichtet, gebildet, v. g. dii ficticii, perperam rejicitur. Namque eo vocabulo Plinius et Iul. Firmicus usi sunt. Varronis quoque est adficticius. Ciceronis vero est, fictus, commenticius. Voss. de Vit. 447. Borrich. in Voss. 107. Cell. C. P. 115. Gunth. Lat. Rest. 241.

FIDVCIA sunt, qui credunt, tantum in bonam partem sumi, idemque notare, quod apud nos Trost, Zuversicht, Vertrauen v. g. Hoc ex fiduci‚ tui proficiscitur, Das kommt daher, weil die Leute so ein grosses Vertrauen zu dir haben. Sed non ita est: nam in malam etiam partem accipitur interdum pro audacia, Trotz, Vermessenheit, Verwegenheit; et quidem a Livio, Seneca, Iustino, Frontino. Andr. Borrich. Append. 74. seqq. Conferatur etiam supra Considentia.

FIDVCIA etiam notat

1. Pactum cum conditione redimendi redhibendique, quod venditum est. Hinc fiduciam accipere notat Germanice Etwas kaufen, mit Bedingung des Verkšufers, dass er es zu gelegener Zeit mŲge wiederum zu sich lŲsen. Et fiduciam committere, est vendere e‚ pactione, ut liceat eodem tibi pretio, quum possis aut velis, redimere, Etwas verkaufen, mit vorbehaltener Macht, dasselbe zu einer gefšlligen Zeit wiederum fŁr eben das Geld an sich zu lŲsen, etwas wiederkšuflich losschlagen. Vsus est utr‚que formul‚ Cicero in Topicis cap. 10. et pro Flacco c. 21.

2. Pignus, quod alicui ceditur, dum quis solvat, quod debet. Cic. Lib. 3. Offic. cap. 17: Quinctus Scaevola fidei bonae nomen existimabat manare latissime, idque versari in tutelis, societatibus, fiduciis, mandatis, rebus emtis, venditis, conductis, locatis. Idem pro Q. Roscio Comoedo cap. 6: Si qua sunt privata


page 955, image: s0526

judicia summae existimationis, et paene dicam capitis, tria haec sunt, fiduciae, tutelae, societatis. Hinc apud veteres ICtos fiduciae judicium est, quod Tribonianus dixit pigneraticium judicium. Videatur Salmasius de modo usurarum cap. 14.

FIDVS in maximis: FIDELIS in minoribus negotiis.

Fidus, cui fidendum est; atque hinc etiam de iis, quae sunt hominis, et ad hominem pertinent, dicitur v.g. fidus ensis: Fidelis est inferior erga superiorem.

Fidus animo: Fidelis re ips‚. Fidus nascitur: Fidelis fit.

Fidus est amicus, cui in primis fidendum est: Fidelis servus, qui fidem praestat s. adhibet.

Par fere ratio in abstractis Fides et Fidelitas.

* Sed hae differentiae non ubique satis observantur. Ael. Donatus Valla L. 4. c. 130.

FIGMENTVM aure‚ aetate nemo dixit; neque etiam argente‚, praeter Gellium et Asconium Pedianum; cujus posterioris tamen locus suspectus est Scioppio.

Aeneo autem saeculo plures hoc vocabulo usi sunt; non tamen uno modo aut significatu. Etenim

1. De somniis usurparunt Apulejus et Ammianus Marcellinus.

2. Pro simulacro, statu‚ et idolo, Cyprianus, Arnobius et Marcellinus.

3. Pro commento, re fict‚, re commentici‚, Macrobius, Minucius Felix, Lactantius, Tertullianus, Spartianus.

4. Tandem pro re fact‚ et creat‚, Prudentius.

+ Forum quidem Romanum, et alia Lexica citant illud ex Cicerone Lib. 2. de Oratore: sed ibi non figmentum, sed pigmentum omnes editiones habent.

Calepinus etiam pro hoc vocabulo ad Plinium provocat: sed ibi fimetum legitur, non sigmentum. Sciopp. Infam. Fam. 111. de Stil. Hist. 139. Hadrianus Card. L. S. 370. Cell. Antib. 111. C. P. 141. seqq.

FIGVRA est qualitas et dispositio totius corporis, ut hominus figura recta est, prona animantium, mundi rotunda: FORMA est facies cujusque rei, et convenientia partium expleta atque perfecta, ut in homine forma Regia, Imperatoria, liberalis, mediocris. Figura discernit genera rerum, et in unoquoque a natur‚ eadem una est: Forma species rerum separat, et in aliis alia apparet. Popma. Figura res sistit nobis Mathematice: Forma autem Physice ac moraliter.

FINGO dum formo manu, vel ingenio excogito rem novam, ut figuli et statuarii, quum ex materia molli statuas et vasa ducunt: EFFINGO, dum exprimo alterius formam et imaginem. Ita apes fingunt favos: et scriptorem, quem delegimus imitando, effingimus atque exprimimus.

FINIRE absolute et intransitive pro finem habere v. g. proelium finit, Die Schlacht hat ein Ende, immerito, ut insolenter dictum, reprehendit Scioppius Infam. Fam. 241. Nam ita locuti sunt etiam Varro et Tacitus. Borrich. Defens. Stradae 304. Vechnerus autem Hellenolex. L. 1. c. 6. p. 35. in Graecismis hanc locutionem ponit.

* Ceteroqui finire notat

1. Finem facere, ad sinem perducere. v. g. finire vitam inedi‚, Plin. L. 8. c. 42; finire vitam suspendio, Sueton. Aug. c. 65; finire vitam laqueo, Seneca Hippol. 259; finire vitam gladio l. ense, Ovid. 3. Trist. Eleg. 7. v. 49.

Accipe, quo semper finitur epistola verbo, Aque meis distent ut tua fata, vale!

Idem Ovid. L. 5. Trist. Eleg. 13. v. 33. 34:

2. Aliquando etiam perficere, absolvere, it. certis limitibus et terminis circumscribere. Sic dicimus, finire alicui provinciam certo tempore i. e. praescribere alicui tempus administrandae provinciae, quo elapso, de provincia debeat cedere. Cic. ad Fam. L. 15. Ep. 7: Tempus, quod mihi et SenatŻs consulto et lege finisti.

FISCVS Principis: AERARIVM populi pecuniam significat. Cell. C. P. 161. Pitisc. ad Sueton. Aug. 15. 3. n. 1.

* Saeculis II. et III. haec differentia neglecta, ut ex Pandectis apparet.

Distingvunt etiam inter fiscum et patrimonium Principis: ille non tantum Principis, sed et familiae ejus; hoc solius Principis.

* Notabis heic locutiones: Aerarium commune, Eine allgemeine Schatzkammer, Nep. Arist. c. 3. Aerarium militare, Die Kriegscasse, Suet. Aug. c. 49. Aerarii Tribunus, Ein Steureinnehmer, Sueton. Caes. c. 41. Aerarii provincialis Tribunus, Ein Schatzeinnehmer; Aerarii provincialis Tribunus Primarius, Ein Landrentmeister.

FLAGITARE est vehementer, et plerumque cum strepitu et convicio


page 957, image: s0527

poscere: POSTVLARE est verecunde et modeste id, quod jure quodam debetur, rogare, Itaque flagitare majorem vim exprimit. Popma.

FLERE fit, si lacrimis dolorem testamur: quod quum fit effusius, dicitur lacrimare vel lacrimari. GEMERE fit sonitu prae dolore e pectore erumpente: transfertur etiam ad bruta et inanimata: ita jumenta et plaustra sub nimio pondere gemunt. PLORARE fit voce flebili, et dolorem testante. PLANGERE fit percussu membrorum, et Accusativo jungitur v. g. plangere sua pectora, damna, funera. EIVLARE fit voce sublat‚, quod proprium est feminis. VOCIFERARI est immani voce aut dolorem aut indignationem ostendere. LAMENTARI est voce querul‚ et oratione tristi dolorem testari. Valla Lib. 5. c. 52. Popma.

FLVXVS Żs, Substantivum, v.g. fluxus aquarum, nemini suspectum sit: est enim apud Senecam et Quintilianum. Seneca Ep. 52. tralate eo utitur: Impudicum et incessus ostendit - et fluxus oculorum, Wenn man die Augen hin und her wirft. Cicero aliique pro eo usitatius dicunt, fluxio v. g. fluxio aquarum; fluxiones alvi, Der Durchfall; fluxiones pituitae, Der Schnuppen; fluxiones oculorum, Das Triefen der Augen; sanguinis fluxiones, Der Blutfluss. Andr. Borrich. Vindic. L. L. 79.

* Adjectivum fluxus, a, um, v. g. fide flux‚ uti, fortuna belli fluxa, sine controversia probum est.

FOEDVS inter et PACTIONEM hoc interest, quod pactio potest esse contractus duorum aut plurium; foedera autem sunt plurimorum. Item foedera publica sunt, ut Regum, Principum aut civitatum: pactiones autem etiam privatorum. Quid? annon duorum Regum foedus est? Est: sed propter duos populos, et duo regna. Item: Omne foedus est pactio; sed non omnis pactio est foedus. Foedus enim est species pacti. SPONSIO est obligatio ejus, qui alteri aliquid promisit.

Foedus pactione; Pactio sponsione firmior est atque stabilior. Goclen. Obs. 330. Popma.

FOENISECIVM Die Heuerndte. v. g. Fenisecia administrare, Columella et Varro.

Foenum cordum i. e. auctumnale, Grummet, Herbstheu, Columella.

* Cordus a, um, dicitur de omnibus tarde et sero nascentibus. Scribitur etiam cum adspiratione Chordus a, um.

FORA sunt loca nundinationis et negotiationis, vel judiciorum et litium exercendarum sedes: FORI sunt tabulata navium, sive spatia in navibus apertiora, per quae incedunt, Die Gšnge im Schiffe; item tabulata, e quibus ludi spectantur, Die Stšnde, die Logen; item canales angusti et oblongi, v. g. Die Furchen im Acker. Popma. Nonius Marcellus 199.

FORAS Adverbium ad locum. v. g. Exire foras, vocari foras, Si nihil attuleris, ibis, Homere, foras. FORIS Adverbium in loco et de loco v. g. Plaut. Foris est animus. Ter. Foris aliquid effutire. Conf. Cic. Part. Orat. c. 14. Orat. L. 2. c. 40. Tusc. 3. c. 3. Fin. 3. 7.

FORVM est area in urbe, locus nundinationis et negotiationis, vel judicioruni sedes: MERCATVS locus et tempus, in quo agitur mercatura. Forum in urbe semper patet: sed Mercatus indicitur, institutur. Mercatus est in foro; at non vers‚ vice.

FORMIDABILIS Poetarum fere est: prosaici, terribilis formidolosus.

FORMOSVS et PVLCHER quodammodo differunt. Vavassor in Antib. p. 532: Videntur formosa non posse dici, quae sensu carent, aut quibus quasi sensus non tribuitur, ut oratio, vestis, domus formosae non dicantur, sed pulchrae: formosus tamen annus appellatur, ceu quaedam quasi persona. VENVSTVS item et FORMOSVS ita differunt, ut illud tantum de feminino sexu dicendum videatur, quia est a Venere: quam tamen differentiam non exacte observant veteres.

FORTE, FORTASSE, FORTASSIS, FORSITAN et FORSAN significatione et usu differunt:

Forte idem notat, quod casu.

* Cic. Quum Puteolos forte venissem. Id. Ne forte hoc magnum ac mirabile videatur.

Fortasse, Fortassis, et Forsitan dubitationi inserviunt.

* Cic. Habes epistolam verbosiorem fortasse, quam velles. Id. Sed ego fortassis vaticinor, et omnia meliores habebunt exitus.

Forsitan et Fortasse insuper occupationem inferunt. Cic. Fortasse dices: Quid


page 959, image: s0528

ergo haec in te sunt omnia? Idem Forsitan quispiam dixerit.

Forsan, quod eodem loco habendum est, quo Forsitan, Poetarum magis est. Virg. Lib. 1. Aeneid.

Forsan et haec olim meminisse juvabit.

FORTIS pro munito v. g. fortis locus, fortis civitas, perperam damnatur a Vossio deVit. 146. et Gocl Obs. 36. Olaus Borrichius enim in Voss. 107. seq. probat, fortis etiam pro firmo, robusto, ac munito, classicis scriptoribus usurpari.

* Hinc differentia illa, qu‚ Firmus de animatis et inanimatis; Fortis autem de animatis solum modo dicitur: non usque quaque sibi constat.

FRATRES GERMANI sunt, qui eumdem utrumque parentem habent, eodem patre et e‚dem matre generati. Fratrum nomen generale est, quo et fratres Germani continentur, et fratres consanguinei, qui de uno patre nati sunt, licet diversas matres habeant, et fratres uterini, qui ex eadem matre tantum geniti sunt; item fratres patrueles, qui ex duobus fratribus procreantur: quae omnia in Iuris consultorum, et aliorum auctorum libris passim occurrunt.

* Germani etiam interdum dicuntur et o(mepa/trioi i. e. consanguinei, Die von einem Vater sind; uti apud Nep. Praef. soror germana est, ut in Cim. cap. 1. exponitur, eodem patre nata; quam habere in matrimonio, Atheniensium more turpe non fuit: et o(momh/trioi i. e. uterini, Die von einer Mutter sind. Vid. Rutgersii L. 1. Var. Lect. c. 9. p. 40. seq.

FREQVENS eleganter pro multus, copiosus v. g. frequens senatus, schola frequens, auditorium frequens, concio frequens.

FRIXORIVM i. e. sartago, s. patella, in qua friguntur carnes, Eine Brat-Pfanne, falso suspectum Vossio de Vit. 453. Hadrianus Iunius in Nomenclat. suo pro probo habet; et quidem recte: exstat enim apud antiquum Medicum, Plinium Valerianum Lib. de Re Medica 2. 7. Borrich. Cogit. 29.

FRVGES sunt, quae siliqu‚ seu folliculo continentur, ut faba, lupinum, (medi‚ long‚) Eine Feigbohne, et reliqua legumena. FRVMENTA, quae aristam habent, ut triticum, avena, hordeum, et alia: quae non dum demessa, appellantur SEGETES. FRVCTVS nomen generale est: ita Livius L. 2. c. 5. habet campi fructum.

* Sed interdum etiam Frugis nomen generale est. Nam Plinius L. 18. facit duo genera frugum: frumenta, ut avena, triticum, hordeum; legumena, ut faba, cicer. Plin. L. 5. Ep. 6. p. m. 184: Medios (Tiberis) agros secat, navium patiens, omnesque fruges devehit in urbem, hieme dumtaxat et vere. Et Iulianus IC. p. de Verb. Signif. L. 77. tradit, frugem appellari omnem reditum, non solum qui ex frumentis aut leguminibus, verum etiam qui ex vino, vel ex silvis caeduis, vel creatae fodinis, lapicidinis percipitur. Popma.

A frumentum fit frumentarius, a, um, et frumentaceus. Hoc est ex frumento; illud, in frumento. Sic blattae dicuntur frumentariae; frumentaceae autem non dicuntur. Edunt enim frumentum; non fiunt e frumento. Goclen. Scalig. Exerc. Plin. p. 159.

Farina autem dicitur frumentacea: non frumentaria. Est enim ex frumento; non in frumento.

FRVGIFER non tantum Poetarum, sed et Oratorum et Historicorum est. Exstat enim in Livii Praefat. nec non in antiquis codicibus Ciceronis, Horatii, Taciti et Plinii. Buchner. de Commutata Rat. Dic. L. 2. c. 13. p. 228. Cell. Antib. 278. C. P. 341.

* Neque tantum herbam frugiferam, sed arbores quoque dici frugiferas, monet Graevius ad Suet. Galb. 4. p. 817. et Broukhus. ad Tibull. 1. El. 1. 5. p. 6. Frugis enim nomen interdum generale est. Confer locum proxime antecedentem.

FRVI est re aliqu‚ delectari, sine respectu ad alia commoda: VTIMVR vero re ill‚, in qua non constituimus finem, sed alterius rei grati‚. Dum utimur aliqu‚ re, ulterius tendimus: dum fruimur, in illa quiescimus. Vtor armis, utor domo, utor libris, utor praeceptore, utor diligenti‚ oper‚que, ut inde emolumenti aliquid bonique consequar: Fruor bonis meis, fruor tuo adspectu, fruor tuo colloquio, fruor tuo cantu, id est, delectationem voluptatemque percipio ex hac re, atque ex hujus rei usu. Ita sapiens honestis jocis et lusu utitur; stultus fruitur: ille jocatur, ut non deficiat a labore; hic tantum, ut delectetur. Ita utimur instrumento; non fruimur.



page 961, image: s0529

* Differentia haec, opinor, luce su‚ radiat. Cui dubium de ea remanet, inspiciat Florum L. 2. c. 6. n. 21. ita loquentem: Quum (Hannibal) victori‚ posset uti, frui maluit: relict‚que cet.

Vti praeterea respicit caduca et fluxa: Frui vero constantia; secundum illud Augustini: Vtendum est terrenis; sed fruendum coelestibus. Itaque plus est frui, quam uti. Popma. Goclen. Obs. 14. et 37. Valla L. 5. c. 5. Conferatur etiam Augustinus de Doctrina Christiana Lib. I. cap. 31. 32. 33; qui, ut saepe alias, ita et heic ostendit, se magnum esse non minus Grammaticum, quam Theologum.

FRVSTROR Verbum commune, utrumque significat, fallo et fallor v. g. spes frustratur, et spes me frustratur: FRVSTRA SVM est fallor et decipior.

* In quibus verbis multifariam implicatis facete lusit Ennius in Satyris:

Nam qui lepide postulat alterum frustrari, Quem frustratur, frustra eum dicit frustra esse: Nam qui sese frustrari quem frustra sentit; Qui frustratur, is frustra est: si non, ille est frustra.

Quorum versuum sensus est: Qui studet alium lepide fallere, non statim potest dicere, eludi ac falli eum, quem ipse fallere vult. Nam ubi quis sentit, frustra alium operam dare, ut se fallat: tum, nisi fallitur is, cui fallacia tenditur, frustra est is ipse, qui eum frustrari conabatur. Popma.

FVGELA i. e. fuga, v. g. magn‚ fugel‚ fugere, rejicit Vossius de Vit. 453. Exstat tamen in M. Porcii Catonis fragmentis, et Apulejo. Borrich. in Voss. 100.

FVGITIVARIVS i. e. qui fugitivos retrahit vel persequitur, damnat Vossius de Vit. 454; sed immerito. Nam eo usus est Florus: exstat etiam in Pandectis; immo etia apud Varronem, quamquam detort‚ leniter in sensum alium significatione. Flori locus exstat Lib. 3. cap. 19. n. 7, atque his continetur verbis: Qui per fugitivarios retrahi debuissent, Praetorios Duces, profugos proelio, ipsi sequebantur. Varronis locus occurrit Lib. 3. de R. R. c. 14, ubi de cochleariis Germ. von den SchneckenkŲrben ita: Aqu‚ sunt finiendae, ne fugitivarius sit parandus locus. Borrich. in Voss. 100.

FVLGET quid natur‚, ut ignis, sol: SPLENDET rasur‚ atque artificio, ut aurum, argentum; v. Fronto: CANDET autem carbo et ferrum in igne; v. Popma: NITET corpus cultum a natura vel artificio. v. g. nitere unguentis Cic. Vnde sic, quaeso, nites?

* Haud usquequaque tamen hoc discriminis scriptores observant.

FVLGIDVS i. e. fulgens, fulgentissimus, Lucretius habet; cujus tamen exemplum in antiquatis ponendum. Sed cadente Latinitate vocabulum usitatissimum factum est, nec eo soli usi sunt Poetae v. g. Prudentius; sed in pros‚ quoque reperitur v. g. apud Lampridium, Solinum, Arnobium. Cell. Antib. 112. C. P. 210.

FVLMINATVS i. e. fulmine ictus, fulmine percussus, Virg. de coelo tactus, falso suspectum: occurrit enim ap. Plin. Lib. 2. c. 54. extr. Interim abstinendum hoc Participio insolentiori rectius puto, quum fulminare apud meliores scriptores sumatur neutraliter et intransitive.

FVNDARE pro condere, statuere v. g. Fundare ancem, improbat in Fam. Strada Scioppius p. 124, eo quod Fundare significet firmare vel stabilire. Defendit vero hanc Stradae locutionem aliquot Virgilii testimoniis Olaus Borrichius Defens. Stradae p. 298.

Ita etiam

FVNDATOR scil. societatis, Scioppius in Fam. Strad‚ 67. damnat. Defendit vero Stradam aliquot Virgilii testimoniis idem Olaus Borrichius l. c. Interim melius dixeris, auctor, conditor, institutor sc. societatis, templi, orphanotrophei, Academiae, scholae, cet.

FVNDITORES Die mit der Schleuder werfen, Caesaris: LIBRATORES Taciti est. Goclen. Obs. 4. 6.

FVNERARE Begraben, Horatius, Petronius, Plinius, Suetonius, Vlpianus: vid. Daumius de Caus. Amiss. Rad. L. L. p. 12. 23. 112: Vsitatius pro eo dixeris, humare; sepelire; corpus ad sepulturam dare; facere, ducere, celebrare funus alicujus et alicui; in sepulcro aliquem condere; sepultur‚ aliquem adficere; Nepos Pausan. c. 5. infodere aliquem, Einen ohne Ceremonien begraben, einscharren, in der Stille beysetzen.

Inhumare, solius, quod quidem constat, Plinii est L. 17. c. 18. Sed Participium inhumatus occurrit etiam ap. Virg. L. 4. Aeneid. v. 620.



page 963, image: s0530

FVNIS est major crassiorque: RESTIS minor. Vnde in navibus funes; in lectis et sellis restes dicuntur. Popma.

* Quae tamen differentia non est perpetua.

LAQVEVS fere est, qui artus et ligamina artuum habet, Ein Strick, in so fern ein Knoten darin geschŁrzet ist. Hinc tendimus laqueos, non restes vel funes: hinc gulam frangimus laqueo.

* Plautus tamen Pers. A. 5. Sc. 2. etiam restim huc refert: Restim tibi cape crassam, ac suspende te; quamquam restis heic in sensu diviso sumi videatur, id est, pro resti, quae nunc ad laqueum tendat. Conf. Ter. Phorm. A. 4. Sc. 4.

FVRARI Stehlen, si Latini, quod subinde solent, mitius volunt exprimere; usurpant pro eo, auferre, avertere: similiter ut nos Germani, qui kat) e)ufhmis1mo\n pro Stehlen, subinde dicimus Entwenden.

G.

GALLVS natione: GALLICVS sen GALLICANVS ex Galli‚. Fronto.

* Hinc dicitur lingua Gallica s. Gallicana; non lingua Galla: mores Gallici s. Gallicani; non mores Galli.

GANZA Plinius L. 10. c. 23: Latini omnes alii pro eo, anser.

GAVDIVM est, quum animus ratione movetur placide et constanter: LAETITIA, quum animus affectum suum prodit per actus externos.

* Hanc differentiam ipse Cicero inculcat L. 4. Tusc. Quaest. c. 6: Quum ratione animus movetur placide atque constanter, tum illud gaudium dicitur; quum autem inaniter et effuse animus exsultat, tum illa laetitia gestiens vel nimia dici potest. Sed ipse hic Cicero hanc suam differentiam non usquequaque observasse videtur in Catil. 1. c. 10: Heic tu qu‚ laetiti‚ perfruere? quibus gaudiis exsultabis? quant‚ in voluptate bacchabere?

Gaudium, animi est laetitia: Exsultatio, membrorum atque corporis. Haec cadit in quemlibet; illud in sapientem.

* Differt etiam Laetitia ab Exsultatione hunc in modum, ut Exsultatio sit in re; Laetitia autem in spe: quod tamen non est perpetuum. Popma. Agroecius.

Gaudio opponitur Luctus; Laetitiae, tristitia ac moeror. Sallust. Bell. Catil. c. 31: Ex summa laetitia atque lascivia, quae diuturna quies pepererat, repente omnes tristitia invasit. Et cap. 61: Ita varie per omnem exercitum laetitia, moeror, luctus atque gaudia agitabantur.

GEMINVS idem est, quod duplex v. g. Ex unis geminas mihi consicies nuptias, Ter. Andr. A. 4. Sc. 1. v. 50; id, quod nemo nescit.

* Sed Latinis etiam, et quidem proprie notat idem, quod similis, par, per omnia aequalis v. g. Cic. pro Rosc. Amerin. c. 40: Par est avaritia, similis improbitas, eadem impudentia, gemina audacia, Germ. Gleicher Frevel. Idem pro Q. Rosc. cap. 18: Simillima et maxime gemina societas. Plaut. Amphitr. A. 2. Sc. 1. v. 68: Quid opus est verbis? geminus Sosia hic factus est tibi, id est, prorsus similis.

GENERALE est, quod omnes species, quae sub genere sunt, includit, ut homo omnes homines, et mare omnia maria: VNIVERSALE, quod omnia rerum genera universim continet, ut animal homines et bruta. Popma.

* Hinc Adverbium Generaliter longe strictius Adverbio Vniversaliter.

Cic. L. 2. in Verr. n. 168: Ergo ab universa provincia, generatimque a singulis ejus partibus non solum diligitur, sed etiam ornatur.

GENERATIO Die Zeugung, Fortpflanzung, Geburt v. g. generatio avium, generatio hominum, Plinius: Cicero pro eo, ortus, procreatio. Cellar. Antib. 274. C. P. 336.

GENITOR et GENITRIX Poetis, quam Oratoribus frequentiora esse, observat Valla Lib. 3. Elegant. c. 7. Neque enim, nisi interdum, genitor videre est in Cicerone, Columella et Plinio; genitrix autem in Valerio Maximo, item in nummis et inscriptionibus veterum. In prosa usitatius, pater, mater, parentes. Cell. Antib. 262. C. P. 335.

Ita etiam Progenitor, Ein Stammvater, Poetarum magis, quam Oratorum est. In prosa malim, conditor gentis vel familiae.

GENS et POPVLVS a NATIONE ita fere differt, ut gens et populus latius, natio angustius quid sit. Ita Germanorum gens est seu populus; Saxonum natio.

* Aliquando tamen alterum pro altero sumitur. v. g. Iustin. Praefat. n. 2: nationum populorumque. Id. L. 1. c. 1. n. 1: gentium nationumque.

GENVS ad vivos tantum pertinet: FAMILIA et GENS etiam ad defunctos. Ael. Donat.



page 965, image: s0531

* Ita genus ducimus ab hac vel illa familia; sed non vice vers‚ familiam ducimus ab hoc vel illo genere. Popma. Ita etiam qui ab equestri familia genus suum ducit, illustri gente oriundus est.

GIBBER Ein HŲcker, oder Buckel, it. HŲckericht, oder buckelicht, tantum secundae Declinationis esse, contendit Vossius de Vit. Serm. Lib. 1. c. 20. p. 83. et L. 3. c. 57. p. 671; unde et L. 2. de Analog. c. 20. Rob. Stephanum, aliosque reprehendit, qui gibbus in Genitivo non gibbi tantum, sed etiam, gibberis facere arbitrantur: monet etiam locum, qui ex Iuvenale pro hac sententia adduci soleat, nusquam exstare: ceterum vocabulum hoc e‚ formatione, qu‚ in Casibus obliquis crescat, Adjectivum trium terminationum esse, probat ex Varrone et Plinio, qui habent: sint gibberi spina; gallinae gibberae; gallinarum genus gibberum; atque ita esse haud posse tertiae Declinationis.

Verum enim vero to\ gibber, quod utique, tum Adjective, tum Substantive, usurpatur, non tantum secundae, sed et tertiae Declinationis esse, docent exempla. Vt Substantivo utitur Plinius Lib. 34. c. 3: Clesippus gibbere, praeterea et alio foedus adspectu. Idem Lib. 8. c. 45: Gibber in dorso. Sic Apulejus 2. Florid. Erat aucto gibbere. It. Iuvenalis Sat. 6. v. 109: Mediis in naribus ingens gibbus. Vt Adjectivo utitur Varro, Seneca, et Suetonius de Illustr. Grammaticis cap. 9: Muraena gibber erat. In loco Varronis, a Vossio allegato, to\ gibberi non est Nominativus Pluralis, ut Vossius existimare videtur; sed Ablativus Singularis tertiae Declinationis, qui desinit et in e, et in i, v. g. gibbere, et gibberi. Loquitur enim Varro de pecudibus, dicitque, eas esse debere gibberi spin‚. Borrich. in Voss. pag. 111. seq.

Adjective autem sumtum, trifariam formatur: Gibbus a, um; Gibber, a, um; et Gibber, Gen. is, Gen. omnis.

GRACILLIMVS Superlativo solus quod constat, Suetonius in Claud. Ner. usus est, monente Borrichio Cogit. 113: praestat dixisse, maxime gracilis.

* Comparativus gracilior, usitatior est, subinde occurrens apud Plinium Maj. Palladium, alios.

GRAECA non sunt intermiscenda Latinis, ubi linguae Latinae satis locuples penu est, et ea Graecis vocabulis satis respondentia suggerit. Graecorum tamen vocabulorum usus laudabilis est, si sint commodiora, aut veluti civitate donata, aut habeant plus gratiae, aut si Latina dubia sint, ut necessitate coacti divertamus tantisper ad Helasgos, nec stili tandem dignitas ea prorsus aversetur: nam in eloquentia civili et orationibus ad populum habendis prorsus non sunt usurpanda. Sic Henricus Stephanus alicubi scribit: Miror, fieri potuisse, ut tam diu esses e)pexe/gelws2 (i. e. cohibens risum,) praesertim quum sis alioqui filo/gelws2 (i. e. amator risŻs). Commodius sane et majore cum gratia haec ab ipso Graeca allata sunt et interposita, quam si Latine expressisset: quia pluribus Latinis verbis opus fuisset ad exprimendum, quod expressum est duobus illis Graecis vocabulis, et Paronomasiae plus inest gratiae. Ejuscemodi hoc quoque est: *doco/s1ofoi, immo docomanei=s2 potius sunt, quam s1ofoi/. Item et hoc: Erat in eo homine singularis ac prope divina in emendandis scriptoribus antiquis e)ustoxi/a atque felicitas. Heic Graeca vox una rotundior et significantior, quam hae binae Latinae, bona conjectatio, Wenn man es so eben trifft.

* Nimirum quaedam sententiae non possunt in aliam linguam transferri pari cum gratia, venustate, eleganti‚, vi, majestate, splendore. Sic censeo, inquit Iul. Caesar Scaliger Exercit. 294, venere propri‚ quasique nativo cujusque linguae decore foveri sententias quasdam, subnixasque certis, ut ita dicam, idiotismi fulturis sustineri, quas in aliam quasi coloniam si deducas, iidem sane sint cives, sed gratiam pristinae commendationis non retinebunt. Sunt pigmenta quaedam Hispanicae argutiae, Tuscae eloquentiae, Gallicae Veneres, Germanici impetus; quae si cum exteris commutentur, sensus quidem manet, flexus tamen commensusque, vel verborum, vel numerorum, amittit vegetum nitorem illum, illamque lucis elegantiam, quibus eminebant in auribus indigenarum. Ita v. g. haec Hebraice sonantia, bonum in oculis, in ore gladii, cornu gloriae, cornu salutis, verbum Domini apponere ad cor suum, cor apponere ad divitias, cet. significantiora sunt, quam ut aliarum linguarum idiotismis ex aequo satis respondeant.

Bon‚ autem cum Latinitatis veni‚ illis vocibus Graecis utimur, quae inter Latinas a multis saeculis locum obtinuerunt, seu per usucapionem Latinae factae sunt, ut sunt: technae, strophae, barathrum ap. Cic. et phago pro edace seu vorace apud Fl. Vopiscum. Similes voces in Latino sermone tritae et celebratae sunt aliae multae, ut epistola, machina, sophistes, cet. Gocl. Obs.


page 967, image: s0532

78. seq. Conf. Cicero L. 1. Acad. Quaest. n. 25.

Neque possum, quin adscribam etiam heic verba Weissii de Stil. Rom. p. 178. seqq. digna sane, quae notentur: Si Latine scribere coepero, quidni omnia scribam Latine, modo verba rebus, quas dicere animus gestit, congrua et idonea in lingua Romana suppetant? Rursus si Graeca scriptio placuerit, omnia Graeco dicantur ore, nec ex Latino Graecoque fiat (sit dicto venia) quasi intritum. Qu‚cumque demum lingu‚ verba facere semel instituimus, illam ad sermonis usque finem constanter teneamus. Erudita plerumque in illo multarum linguarum confuso strepitu latet jactantia; quoniam tales scriptores lectori ostendere cupiunt, quot linguarum cognitione ipsi sint imbuti. De illis tamen vocabulis, quae vel in civitatem Romanam dudum sunt adscita; vel singularem emphasin habent; vel talem significationem, quam Latinis verbis frustra eloqui coneris, longe aliter sentimus. Illa adhibere quid impediat? Ciceronis exemplum, quod maximi alias apud me momenti est, in hac parte, ut a sententia recedam, movere me non potest. Quod enim epistolas ad Atticum tanto vocabulorum Graecorum numero interpolaverit, partim fit in gratiam Attici, qui non tantum Graecae linguae amantissimus, sed etiam de voluntate Atheniensium, quamvis non su‚, Athenarum civis erat; partim ut arcana, quorum periculosissimis illis reipublicae temporibus interveniebant plurima, tanto aptius tegeret et occultaret; partim etiam per ludum et jocum talia interspergit, quo ad familiarissimum suum frequenter et cum voluptate utitur. Alias quam Tullius puritatis in lingua patria tenax et sollicite studiosus fuerit, vel illud evincet, quod illa etiam Graeca vocabula, quae jam pridem civitate Roman‚ gaudebant, Latine reddere studuerit. Sic colon maluit membrum; comma, incisum; methodum, viam, disciplinam, doctrinam; periodum, orbem, ambitum, comprehensionem et complexum verborum nominare, quam Graecis illis jam usu quotidiano tritis uti. Illud praeterea satis indicio est, id vitii a Tullio alias remotissimum esse, ut utriusque linguae sectetur commistionem, quod in orationibus, teste incomparabili Bergero, de Naturali Pulchrit. Orat. p. 381. non nisi bis Graeca interjecerit, et teste Christoph. Schradero, Comment. in Aristot. Rhetor. p. 502. bis in Verrinis, semel in Pisoniana Graecam voculam adsperserit, alibi nusquam. Graeca sua floreant laude, Latino sermoni citra necessitatem ne intertexantur; pura maneat oratio, et ab omni parte sibi similis. Conf. Schraderus l. c.

Recte Cicero Orat. n. 164: Bonitate potius nostrorum verborum utamur, quam splendore Graecorum, nisi forte sic loqui poenitet. Neque enim minus belle idem monet L. 3. de Fin. c. 2. Quamquam ea verba, quibus ex instituto veterum utimur pro Latinis, ut ipsa Philosophia, ut Rhetorica, ut Dialectica, Grammatica, Geometria, Musica; quamquam Latine ea dici poterant, tamen, quoniam usu percepta sunt, nostra ducamus, It. L. 3. de Fin. n. 15; Equidem soleo etiam, quod uno Graeci, si aliter non possum, idem pluribus verbis exponere: et tamen puto, concedi nobis oportere, ut Graeco verbo utamur, si quando minus occurret Latinum. Idem L. 1. Acad. Quaest. n. 25: Enitar, ut Latine loquar; nisi in hujuscemodi verbis, ut Philosophiam, aut Rhetoricen, aut Physicen, aut Dialecticen appellem, quibus, ut aliis multis, consuetude jam utitur pro Latinis.

+ Quid autem de illis pronuntiabimus, qui non Graeca tantum, sed incredibiliter variis diversissimarum linguarum sonis in stilo Latino, et potissimum vernaculo, strepunt? Nimirum miscere linguas, vitium est, quod Grammatici vocant koinis1mo/n. Vti autem, dicente Caesare, fugiendum est, inauditum atque insolens verbum, tamquam scopulus; ita multo magis peregrinum et ignotum. Hinc Tiberius Caes. monopolium in senatu nominaturus, veniam prius postulavit, quod peregrino sibi verbo utendum esset. Vid. Suet. in Vit‚ Tiberii. At multo minus merentur quidem veniam, et jure omni ridentur, qui vernaculam linguam misere corrumpunt, Latina, Gallica, Italica commiscendo v. g. Si quis nostratium dicat: Wenn ich costi Łberkomme, werde ich bey Madame schon das to\ pre/pon observiren, pro Wenn ich ehestens Łberkomme, werde ich bey meiner GŲnnerinn schon das geziemende beobachten.

GRAECISMOS quum fugiendos docemus esse, non quosvis intelligimus, sed illos, qui in soluta oratione duri sunt, et a consuetudine, aurei praesertim saeculi, abhorrent. Poetis etiam licitum est dicendi genus graecissans, et gratiam habet saepe singularem: quod quum sermoni non ligato inseras, ingratum illum atque injucundum efficies. Itaque Graecisini fugiendi sunt ei, qui sermonis soluti puram elegantiam adfectat. Quos notamus hoc in libro, et speciatim in Parte ejus Syntactica, Graecismos, Poetis fere sunt liciti, immo suaves et elegantes: quibus tamen subinde eos interponimus, qui etiam in pros‚ ferendi sunt, dummodo a frequentiori eorum usu te abstineas. Quidam Graecismi ineptiores sunt, prolapsae linguae temporibus in civitatem Latinam adducti, quorum ratio non nisi tunc a


page 969, image: s0533

nobis hoc in libro habetur, quum usu apud cruditos tempestatis nostrae increbuisse videntur.

GRAECVS qui ex Graecia est, ut Graecus homo, Graecum vinum: GRAECANICVS, qui Graeci formam et similitudinem habet, ut vestis Graecanica. Popma.

GRAMMATICVS et GRAMMATISTA ita distinguantur, ut ille sit perfecte doctus litterarum; hic mediocriter eruditus.

* Grammaticus Latine potest scribere; Grammatista Latina modo utcumque intelligit. Popma ed. Giess. 1660. 91. 111. 112. it. 230. Sueton. de Clar. Grammat.

Grammatici nomen late acceptum nullam fere non eruditionis partem complectitur: sed h‚c notione non opponitur Grammatistis. Grammaticus autem stricte sic dictus multum differt a Critico. Grammaticus praecepta linguae addiscendae tradit aut inculcat mox methodice, mox exegetice: Criticus ad ipsa linguae penetralia penitus cognoscenda fertur, loca veterum difficiliora cum insigni variae ac multiplicis eruditionis apparatu explicat, de stili diversitate et characteribus sagaciter judicat, loca corrupta restituit, et tandem textus integritatem ubique adserit.

GRANDE est, quod magnum incrementum habet v. g. Cic. Grandem pecuniam alicui credere. Idem Grande pondus auri. Idem Grandibus litteris incisum nomen. MAGNVM efficitur amplitudine tum morali, tum Physic‚ v. g. Cic. Magnum opus et arduum, Brute, conamur. Idem. Nemo vir magnus sine aliquo adflatu divino umquam fuit. Suet. Magna et vetus prosapia. Magnae opes. Magno pretio emere. IMMANE efficitur praecipu‚ amplitudine, et quidem non nisi Physic‚. v. g. Immania templa; immania pocula; Immane antrum; immanis bellua; immanes copiae; immanis exercitus.

GRANDIS ad partem aetatis refertur, ut grandis natu: MAIOR generaliter et ad summam aetatis refertur, ut majores natu revereri; et ad comparationem aetatis pariter ponitur, ut frater natu major. Ael. Donat. Popma.

+ Donatus fumum nobis vendit, quum adsertum sit [correction of the transcriber; in the print it], Grandem ad aetatem veteres retulisse, non ad corpus. Virg. 1. Georg. v. 151. Grandior fetus. Plin. Paneg. c. 52. Grandiores victimae.

GRASSARI sumitur

1. In bonam partem. Sall. B. Iug. c. 1, Ad gloriam grassari virtutis vi‚. Liv. Lib. 10. c. 14: Consilio grassandum, si nihil vires valent, Man soll mit Rath fahren, wenn man mit Gewalt nicht durchkommen kann.

2. In malam partem. Iust. Lib. 1. c. 9. n. 6: Grassatus etiam adversus deos fuerat.

GRATANS pro gratulans, Poetis relinquendum. Interdum tamen etiam apud Livium usurpatur v. g.

Templum gratantes ovantesque adiere.

GRATVS solitus etiam Latine acceptus dici, qui gratiam refert, et est etiam in adversis: IVCVNDVS in prosperis. Iucundus, non qui laetus est, sed qui est alteri causa gaudii; ut inimicus victus jucundus proh dolor! est plerumque nobis, sed ille non gaudet. In jucunditate est gratia delectationis: in gratis est etiam commodi delectatio.

* Exemplum, in quo utrumque videas, sit hoc subsequens: In secundis rebus nihil mihi fuit tu‚ familiaritate jucundius; nunc item in adflictis nihil tu‚ consolatione gratius. Est quidem pueris remissior magister jucundior; sed in posterum gratior erit, qui severior fuerit. Valle L. 4. c. 89.

Iucundum est dulce: Gratum est acceptum. Omne jucundum est gratum: sed non omne gratum est jucundum. Grata est aegroto medicina: verum insuavis et injucunda. Sitienti potus et gratus et jucundus est.

* Hoc discrimen his Ciceronis locis probatur: Ista veritas etiamsi jucunda non est, mihi tamen grata est. Amor tuus mihi gratus et optatus: dicerem, jucundus: nisi id verbum in omne tempus perdidissem. Tale tuum judicium non potest mihi non summe jucundum esse: quod quum ita sit, esse gratum, necesse est. Goclen. Obs. 331.

GVSTARE et SAPERE ita differunt, ut Gustare sit saporem recipere; Sapere vero saporem dare. Homo dicitur gustare; cibus vero dicitur sapere. Homo comedens gustat; et cibus, qui comeditur, sapit. Popma. Hinc versiculus:

Gustat lingua cibum, qui-bene-cumque sapit.

H.

HABENTIA ae, i. e. pecunia, possessiones, fortunae, opes, divitiae, improbat Vossius de Vit. 463. Sed


page 971, image: s0534

Plautus hoc vocabulo usus est in Prologo Trucul. ut ibi legunt Gruterus, Taubmannus, Lambinus, Palmerius, Boxhornius. Borich. Cogit. 115.

HABERE est rem detinere, sive jure dominii, sive alio quovis modo; unde etiam fur rem aliquam habere potest: TENERE est corpore possessioni insistere, licet jus possidendi non habeas: POSSIDERE est uti re su‚, et jure possessionis frui. Popma.

+ Hekelius ad Popmam p. 234. addit: Habere etiam pro habitare atque Morari, apud Ciceronem et Livium poni, Gifanius p. 105. testatur.

Et Hekelius quidem in multis aliis vocabulis, quae respectu differentiae, qu‚ distant a similibus, in orchestram producuntur, pariter id observat, ut etiam reliquas eorum notiones quasdam explicet. Quo labore equidem in hujuscemodi locis supersedere malim, eo quod alienum est ab instituto, et molem libri praeter necessitatem augere temere possit. In differentiis his vocabulorum nullam aliam notionem illustrandam nobis esse existimamus, praeter eam, qu‚ cum aliis vocabulis, eamdem fere potestatem habentibus, facile confundi ab inexercitatis stili tironibus queat. Confer locum proximum ab eo, qui nunc subsequitur.

HABITACVLVM Palladius et Gellius; nec ullus scriptor ante Hadrianum et tempora Antoninorum hoc vocabulo usus est: Cicero et alii antiquiores pro eo, habitatio, domus, domicilium. Cell. Antib. 113. C. P. 211.

HABITVS intelligitur omnis corporis cultus ornatusque, ut habitus militaris, religiosus, scaenicus: VESTITVS nomine sola vestimenta continentur. Popma.

+ Hekelius ad hunc locum ita commentatur. Denotat et Habitus roboratam in animo consuetudinem; quum proprie sit, quidquid quis habet proprium:

Sed quid haec e)ch/ghtis2 ad rem praesentem? Habitus heic refertur ad Vestitum: a quo quemadmodum differat, ostendendum erat, nilque praeterea amplius, ???llo/tria, et ad rem nihil facientia in omni erudit‚ disquisitione fugienda sunt.

HACTENVS ab optimis Latinis scriptoribus, qui quidem in pros‚ scripserunt, non de tempore, sed de re aut loco usurpatur, et significat iisdem ad hanc rem, ad hunc usque locum. v. g. Sed haec hactenus. Hactenus de litteris. Hactenus Cicero. Hactenus Ciceronis verba.

* Significat etiam iisdem idem, quod in tantum, eo usque, aut eatenus, So fern vel sine subsequenti adjunctione, vel sequente ut, si, quoad l. quod. Tac. Germ. c. 25. n. 2. Frumenti modum dominus, aut pecoris, aut vestis, ut colono in jungit: et servus hactenus paret. Cic. L. 2. Orat. c. 27: Haec artem et praecepta dumtaxat hactenus requirunt, ut certis dicendi luminibus ornentur. Tacitus 2. Annali c. 34. n. 4: Tiberius hactenus indulgere matri civile ratus, ut se iturum ad Praetoris tribunal diceret. Seneca Ep. 88: Meritoria officia sunt: hactenus utilia, si praeparant ingenium, non detinent. Plin. L. 2. Ep. 14: Primus hunc audiendi morem induxit Largius Licinius, hactenus tamen, ut auditores corrogaret. Id. L. 7. Ep. 31: Pulchrum istud, et raritate ips‚ probandum, quum plerique hactenus defunctorum meminerint, ut querantur. Et L. 10. Ep. 84: verbis Trajani Imp. Idem existimo, hactenus edicto Divi Augusti novatam esse legem Pompejam, ut magistratum quidem capessere possent ii, qui non minores duorum et viginti annorum essent. Cic. L. 4. Ep. 3: Hactenus existimo, nostram consolationem recte adhibitam esse, quoad certior ab homine amicissimo fieres his de rebus. Id. L. 1. de Nat. Deor. Nunc autem hactenus admirabor eorum tarditatem etc. quod e‚ form‚ ullam neget esse pulchriorem Plato. Tursellin. de Partic. 408. Bohmius de Partic. 224.

De tempore vero ab iis adhibetur adhuc, huc usque i. e. ad hoc usque tempus. Poetis autem hactenus usurpatur etiam de tempore: quemadmodum et apud scriptores Prosaicos posterioris aetatis idem obtinet.

* Olaus Borrichius Analect. 36. facit cum Grammaticis, quibus to\ hactenus non modo loci, sed etiam temporis Adverbium est. Hic itaque loca Virgilii, Ovidii, Propertii, et aliorum intelligit de tempore, quae alii de loco accipiunt; additque pro sua sententia ex Plinio, Quintiliano, Suetonio, et Statio alia loca. Poetarum loca omittere poterat Olaus; quae si vel maxime de tempore intelligentur; nihil tamen inde aliud confici potest, quam quod alii etiam concedunt, Poetis hanc notionem non esse inusitatam, et ab iis omnino vocabulorum differentias insuper haberi. Defendit interim Olai sententiam pluribus Andreas Borrichius Append. 118. seqq. Videatur etiam Daniel Georgius Morhofius de Pura Dictione p. 243. seq. si quis umquam, de hoc vocabulo doctissime commentatus, qui p. 244. observat, Goclenium in altera Analectorum editione, relict‚, quam defenderat ante, sententi‚, Borrichius facem quodammodo praetulisse. Kappius ad Iensium 16. Conf. etiam Mechovii Antiphila p. 93. seq.



page 973, image: s0535

Suffragantur etiam utrique Borrichio loca, quae in Floro et Tacito mihi occurrerunt. Florus L. 1. c. 11. n. 5: Hactenus pro libertate: mox de finibus cum eisdem Latinis adsidue et sine intermissione pugnatum est. Item L. 1. c. 17. n. 1: Hactenus populus Romanus cum singulis gentium: mox acervatim: tamen sic quoque par omnibus. Item L. 2. c. 19. n. 1: Hactenus populus Romanus pulcher, egregius, pius, sanctus, atque magnificus: reliqua saeculi, ut grandia aeque; ita vel magis turbida et foeda, crescentibus cum ipsa magnitudine imperii vitiis. Tacitus in Agricola c. 10. n. 6: Dispecta est et Thyle, quam hactenus nix et hiems abdebat.

HADRIANVM MARE seu ADRIANVM MARE i. e. mare superum, Ital. Golfo di Venetia, Cicero Lib. 10. Attic. Ep. 16. et in Pison. cap. 38. vocat; quod Plinius, Suetonius, et Florus Lib. 1. c. 15. n. 2. c. 18. n. 3. Lib. 3. c. 6. n. 10. item Livius Lib. 1. c. 1. Hadriaticum seu Adriaticum dicunt: quae posterior nuncupatio hodie fere obtinet. Gifanius Obs. 107. prius praefert.

HAVRIRE interdum usurpatur metaphorice pro sentire. v. g. Cic. Voluptates, artes, dolorem haurire. Incredibiles hausi calamitates. Luctum majorem hausi. Virg. Vocemque his auribus hausi. Schorus Phras.

HELLVO hepos, decoctor, qui suam rem confecit, gurges et vorago patrimonii, Ciceronis sunt: OPINO, onis, est Suetonii. Germanice dicitur, Der alles durch die Gurgel jagt. Goclen. Obs. 4, 8.

HEPAR hepatis, Lucilii est, atque adeo apud Latinos vox rarissima: pro eo veteres fere usurparunt, jecur, Gen. jecoris vel jecinoris, medi‚ corrept‚.

HERCLE, MEHERCVLE, MEHECVLES, MEDIVS FIDIVS, ECASTOR, MECASTOR, POL, EDEPOL et similia, fuisse jurajuranda per vana numina, nemo ignorat.

* Formulae sunt ellipticae, ut fere fit in talibus. Totae sunt: Ita me, Hercule, juva. Ita me Hercules juvet. Ita me dius (i. e. *dio\s2 Iovis ) Fidius (i. e. filius) amet. Ita me, Castor, juva. Ita me deus Pollux amet. Vid. Vossii Etymol. f. 9. it. 315. et Ioh. Meursii Part. 1. Exerc. Crit. ad capt. 4. p. 80.

Cicero in Orat. cap. 47: Mehercule, nit, libentius dixerim, quam Mehercules. Bis tamen in Verrem, etiam Mehercules, dixit, et in Catilinam, et pro Plancio; pro Amerino autem, et in Bruto, Hercules.

+ Iis autem sedulo abstinebant veteres Christiani; ut Hieronymus Epist. 146. diserte restatur: Absit, inquiens, ut de ore Christiano sonet Iuppiter omnipotens, et me Castor, et cetera magis portenta, quam numina. Quid? quod etiam relatum legimus, Habessinos, id est, Aethiopes Christianos non minus hunc profanum loquendi modum detestari, quam vehementer vitio dare Europaeis, quorum Poesin ejusmodi formulis et deastrorum nominibus scatere sciunt. Quam tamen loquendi consuetudinem cordati viri omni tempore damnarunt, hodieque damnant, pi‚que mente decernunt, plane esse kakozhli/an gentilium, nec illis de astrorum nominibus et locutionibus, superstitionem ethnicam prae se ferentibus, ornari sermonem, sed foedari.

Quum vero abstinendum censeamus talibus in negotio civili, tum in primis Ecclesiastico: ut probare nequeamus, quod Antonius Bonsinius in suo scribendi genere de industria quasi ethnicorum flosculos sectetur, et Ioannes Livinejus in Tralatione Theodori Studitae hujusmodi sermonem tribuat viris Ecclesiasticis et sanctis, ut Pol pluribus in locis, Medius Fidius Catech. 4. et 112, Mehercules 55, nec melius dii boni! 128. Quamquam nec Petrus Bembus iis in epistolis, quas exaravit nomine ipsius Leonis X. P. R. sibi satis caverit ab istiusmodi sermone. Immo et Societatis Iesu Theologus Lud. de la Cerda in Adv. Sac. 28. quum elegantem Sidonii locum produxisset, subjungit: Scite, me Hercule, et eleganter omnia!

Verum quaeritur, annon, qu‚ form‚ gentiles dixere, me Hercule, me Castor, ea nobis liceat dicere, me Christe? Id cur non liceat, quamvis neget se causam videre Ioan, Sambucus de Imit. Dial. 3; vident tamen facile, qui vel primis doctrinae Christianae rudimentis imbuti sunt, intelligentes, nomine divino haud esse abutendum, aut te merari‚ qu‚dam ratione ad Christum trahendum, quod idolis dicatum erat. Iul. Caes. Scaligeri Poet. 6. p. 800.

Conferantur heic Iacobus Thomasius de Stili Ethnicismo circa jurandi Adverbia fugiendo, Kps. 1665. et 1678. 4: Christophori Schraderi, non Helmstadiensis illius Tullii, sed Theologi Saxonici, Dissertatio sub eodem titulo, nempe, de Stili Ethnicismo circa jurandi Adverbia fugiendo. I. Oweni, *qeolog. pantodapa\, de Theol. stud. sub fin. p. m. 512. ed. Bremae. Ioachimi Langii Praefatio, quam Floribus Latinitatis, e Virgilio, Horatio, Ovidio decerptis, praemisit. Ne quid dicam de sanctis Ecclesiae veteris Patribus, Tertulliano, Minucio Felice, Hieronymo, cet. de Theologis item aliis recentioribus, Martino Luthero, Megalandro nostro, Ioh. Schmidio, Balth. Meisnero, Ioh. Conrado


page 975, image: s0536

Danhauero, Iosua Arndio, Io. Valentino Andreae, cet. viris item litteratissimis, Ioh. Sturmio, Georgio Fabricio, Erasmo Schmidio, Gerh. Ioh. Vossio, cet. qui omnes improbarunt hunc syncretismum, ut ita dicam, Ethnico Christianum, quo

Gryphes junguntur equis - - Serpentes avibus geminantur, tigribus agni.

Atque sic omnino, quicquid gentilium superstitionem sapit, nec in vita Christianorum regnet, nec in cujusquam sermone, nedum erudito.

Frustra sunt, qui Castellioni in ipsius Bibliorum versione ejusmodi Ethnicismus exprobrant. Ioh. Ludolphus Bunemannus in Indice Latinitatis selectae, vulgo neglectae p. 113. ita pro innocentia ejus perorat: CASTELLIO per integrum codicem transtulit Hebr. [gap: Greek word] per IOVA. Calumniantur, qui tradunt, IOVEM alicubi transtulisse. Vindiciis Cel. WOLLII Dissert. Crit. ß. 9. addo, falsum quoque fuisse DORNMEIERVM in Dissertatione de vitioso Ciceronis imitatore p. 50. quum CASTELLIONEM, IOVIS GENIVM, IOVIS FATIDICVM, scripsisse credidit. Immo ipse CASTELLIO in Praef. Dialog. Sacr. Quod, inquit, nomen IOVA Hebraeum usurpavimus, quod nullum Dei proprium nomen Latine exstat (NB. nisi forte IVPPITER SED ID, UT POLLVTVM, omittimus ): id etsi principio videbitur fortasse durius; tamen usu mollescet, et quod insuetum aures radit, idem usitatum demulcebit. - - IOVANVS, A, VM, a IOVA Adjectivum novum a CASTELLIONE fictum, cujus vel sexcenta in ejus versione obvia e. g. IOVANVM POMARIVM Gen. 13, 10. IOVANVS IGNIS Cant. 8, 6. Inclementius ideo in CASTELLIONEM invehitur vir de re litteraria longe meriissimus I. H. a SEELEN in Meditat. Exeget. p. 553. seq. Post gravissimas suspiciones: Absit, inquit, IOVANVS, si IOVIS intelligatur IGNIS. Immo IOVAE non IOVIS ignem intellexisse CASTELLIONEM, vel ex ante dictis constare potest. Quod utinam vir celeberr. modo oculos conjectisset in argumentum, quod statim sequitur in Salomonis Sapientiam, verba, IOVANA CLEMENTIA, IOVANA PROVIDENTIA, faciliter ei hoc dubium exemissent. Conf. supra Ethuicismus in stilo.

HERMAPHRODITVS falso suspectum: exstat enim apud Plinium Lib. 11. c. 49. Cicero autem Lib. 1. Divin. 98. pro eo habet androgynus; Livius L. 31. c. 12. bomo sexu ambiguo.

HEXAMETRVM et PENTAMETRVM non refugio in artis libris, quum praesertim illud apud Martialem Lib. 6. Epigr. 65. et hoc apud Quintilianum Lib. 9. c. 4. exstet: sed ad populum dicturus sequar Ciceronem, cujus illud pro Archia c. 25: Quod epigramma in eum fecisset alternis versibus longiusculis.

HIBERNA sunt loca, ubi milites hiemem transigunt, velut in urbibus, oppidis aut vicis: HIBERNACULA sunt tentoria scortea, sub quibus hiberno tempore retinentur; unde sub pellibus esse et hibernare dicuntur.

* Sed interdum hibernacula eadem sunt, quae hiberna.

HISPANVS seu HISPANICUS et HISPANIENSIS ita differunt, auctore Sosipatre Chariso L. 1. p. 82: Quum dicimus Hispanus seu Hispanicus, nomen nationis et regni ostendimus; quum autem Hispaniensis, cognomen eorum, qui provinciam Hispaniam incolunt, etsi ipsi non sint Hispani. Ita dixeris Hispanicum bellum id est, in Hispania gestum; Hispanicus gladius i. e. in Hispania factus; exercitus Hispanicus i. e. qui constat ex Hispanis: item, Hispaniensis Romanorum exercitus; Hispaniensis victoria.

* Nec tamen perpetuum hoc discrimen est. Nam Oceanus Hispaniensis etiam dicitur ap. Plin. L. 37. c. 10; et spuma (sc. argenti) Hispaniensis, apud eumdem L. 33. c. 6.

+ Similiter non nulli veterum Grammaticorum distinxerunt alia ejusmodi vocabula v. g. Sardus et Sardinensis, Siculus et Siciliensis, cet. Vide Beroaldum ad Apuleji L. 10. p. 980. Festum in Corinthienses. Adde Lipsium in Vellejum Paterculum L. 2. c. 51. n. 4. Popmam; Gifan. Obs. L. L. p. 109.

HODIEQVE pro etiamnum, praeter meritum suum a Scioppio rejectum. Habent enim optimi scriptores: ex aurea aetate Cicero, Livius, Vitruvius; ex argentea Vellejus Paterculus, Seneca, Quintilianus, Plinius, Tacitus, Auctor Dialogi de Orator.

* An aureae aetatis sit, de eo inter litteratos ambigitur. Exempla enim, a Borrichiis producta, vix alios possunt convincere, ut aliter sentiant, quia copulativo sensu exponi omnia posse arbitrantur. Sciopp. Animadv. in Voss. et Infam. Fam. 55. Borrich. Defens. Vossii 275. Anal. 37. Cell. C. P. 62. Iudic. 73. Andr. Borrich. Append. 123. seqq. et Vindic. L. L. 239. Summe Venerab. Io. Laur. Moshemius ad Morhof. de Pur. Dict. 239. Heumanni Index Dialogo de Causis


page 977, image: s0537

Corruptae Eloquentiae subjunctus 198. Kappius ad Iensium 15. 16.

Pro hodieque, teste Pareo Lex. Crit. Mant. 90. Cicero frequentat hodie quoque.

HOMO usurpatur fere a Cicerone aliisque tersis scriptoribus, si de humana natura, aut conditione mortalium misera et adflicta sermo est, aut si de se, suisque amicis item ac necessariis, quos commendant, etiam quum laudem illis impertiunt, modeste, aut si de aliis contemtim, vel etiam cum convicio loquuntur. v. g. Cic. An poteram infitiari, me esse hominem, et communem naturae sensum repudiare? Id. Si complecti hominem volueris, Wenn du dich des ehrlichen Kerls willst annehmen. Id. Summissus et abjectus homo est. Id. Diri hominis, vel potius vix hominis videtur, periculum capitis inferre multis. VIRI autem vocabulum plerumque adhibent, si quem honoris grati‚ nominant, aut alicujus animi fortitudinem laudant, aut de eadem sermonem faciunt. v. g. Cic. Gravi teste privatus sum amoris summi erga te mei, patre tuo, clarissimo viro. Id. Ita et tulit dolorem, ut vir, et, ut homo, majorem ferre sine causa necessaria noluit. Id. Virorum fortium, et magnanimorum, et patientium, et humana vincentium est, toleranter dolorem pati.

* Dixi, fere ita rem se habere: nam adsunt exempla non nulla in contrarium v. g. Cic. pro Archia c. 7. ubi Africanum divinum hominem, et Laelium et Furium moderatissimos homines et continentissimos vocat.

HONESTVM saepius refertur ad formam v. g. Ter. et Suet. honesta facies, Eine wackere Gestalt. Varro Lib. 2. c. 6. R. R. de asinis loquens: Sumat firmos, omnibus partibus honestos, corpore amplo, cet. LIBERALE saepius ad vultum v. g. liberalem vultum habet, Er hat ein gut Gesicht, er hat etwas im Gesichte, das man sehr wohl leiden kann. Donatus ad Ter. Andr. A. 1. Sc. 1. v. 95.

* Honestus, quatenus heic liberali opponitur, notat Germanice Ansehnlich, wacker und schon vom Leibe.

HORRET corpus: sed TREPIDAT cum motu animi. Popma.

* Nec tamen hoc discrimen sibi apud scriptores semper constat.

HORRIFICARE v. g. terrifico monitu horrificare aliquem, verbum est, quod Poetae fecere, occurrens apud Virgilium, Silium, alios, et apud Florum, Poetarum quodammodo similem Lib. 3. c. 21: Prosaici pro eo habent, terrerem injicere, terrorem incutere.

HORTAMENTVM v. g. magna hortamenta animi, audire alicujus hortamenta, falso suspectum Vossio de Vit. 465. et Analog. cap. 32; perperam etiam in insuetis positum ab Iano Laurenbergio, qui nullam, nisi Symmachi, auctoritatem, pro eo adfert. Nam eo frequenter usi sunt scriptores idonei, Livius Sallustius, Tacitus, Iustinus, Gellius, Silius. Cicero tamen pro eo habet, adhortatio. Cellar. C. P. 63. Borrichius Cogit. 116. Analect. 38.

HORTVS oleribus consitus, Ein Krautgarten, habet tum Singularem, tum Pluralem Numerum: HORTVS, quando significat locum arboribus consitum, et voluptatis amoenitatisque caus‚ partum, caret plerumque Singulari Numero.

* In superiore igitur significatione dicemus unum hortum, duos, tres hortos. In posteriore unos, binos, ternos, quaternos hortos; non unum, duos, tres, quattuor hortos. Sic horti Caesaris ad Tiberim; horti Maecenatiani; horti Lauriani; horti Servitiani; horti Alcinoi, apud Suetonium, Virgilium, aliosque celebrantur. Valla L. 3. c. 9.

Hortus quoties cum Pomario conjuagitur, non nisi oleribus consitus est.

HOSPES pro caupone falso poni, docet Vossius de Vit. Lib. 1. c. 28. pag. 119. et Schor. in Phras. ad hoc. vocab. Conf. Andr. Schotti Lib. 3. Tusc. Quaest. p. 236. Hospitem, Vossius I. c. ait, amiciti‚ ducti recipimus gratis; at caupo non nisi pretio recipit advenas. Quam quidem differentiam recte sese habere, liquido apparet ex verbis ipsius Ciceronis Lib. 1. de Divinat. c. 21: Quum duo quidam Arcades, familiares, iter una facerent, et Megaram fecissent: alterum ad cauponem divortisse; ad hospitem alterum.

* At vero Olaus Borrichius in Voss. p. 118, etsi concedit, frequentissime vocabulum hospitis apud bonos auctores ita usurpari; adductis tamen testimoniis probatum it, non numquam etiam pro canpone sumi.

Adde notissimum, sed a Borrichio praetermissum Horatii locum Ep. 1. 7. 14;

Non quo more piris vesci Calaber jubet hospes.

Kappius ad Iensium p. 16.

HOSPITALE pro domo publica peregrinos excipiente, non satis placet


page 979, image: s0538

Vossio de Vit. Serm. Lib. 1. cap. 33. p. 147: quamquam Adjective hospitale advenis solum Plinius, et hospitalem lucum Seneca dicat. Praefert itaque Graecum cenodoxei=on, xenodochium.

Verum ostendit Borrichius Animadv. in Voss. p. 119, in Vitruvio hospitalium, Substantive acceptorum, frequenter fieri mentionem.

* Apud Vitruvium, et praesetim sequiori tempora in Ecclesia usurpatum etia hoc vocabulum pro nosocomio, ptochotrophio, gerontocomio i. e. domo public‚, aegrotos egenos, l. senio confectos excipiente, Ein Hospital, ein Siechenhof.

HOSPITIVM et DIVERSORIVM proprie amici amicis: hoc in medio itinere; illud in illo loco, quo tendimus, et negotiorum nostrorum caus‚ per aliquod tempus commorari debemus: CAUPONAM ignoti ignotis praebent.

* Diversorium improprie et metonymice etiam ad cauponam transfertur apud Latinos.

+ Hospitia autem olim privata tantum erant, atque ita solebant contrahi, ut ab hospitibus dimidiatae acciperentur tesserae mutuo: cujusmodi tesseram si quis afferret, hoc ipso agnosci poterat, et tamquam hospes atque amicus vetus hospitio excipiebatur. Quamobrem hae tesserae diligentissime utrobique adservabantur. Atque hoc jus ad liberos etiam transibat. Religiose autem colebatur hoc amicitiae genus ex reverentia Dei Hospitalis, quem Plautus vocat, sive Iovis Hospitalis, ut Cicero vocat, sive Iovis Xenii, ut Graecis appellatur, propterea quod praeesse hospitiis, et violata horum jura crederetur ulcisci. Cicero L. 13. ad Fam. Ep. 19: Cum Lysone Patrensi est mihi quidem hospitium vetus: quam ego necessitudinem sancte colendam puto. Idem L. 2. Epist. 11. ad Quintum Fratr. Sed non faciam, ut illum offendam, ne imploret fidem Iovis Hospitalis. Et Livius historiae suae initio auctor est, capt‚ Troj‚, Aeneae atque Antenori parcitum a Graecis vetusti hospitii jure. Hujusmodi vero hospitia non privati modo, sed etiam Reges, viri principes, et civitates solebant conjungere, vel parandae potentiae vel stabiliendae caus‚. Vide Livium L. 1. c. 45. it. L. 33. c. 54. Caesarem L. 2. de Bello Civ. c. 25. et Ciceronem pro Dejotaro sub fin. Totam hanc rem copiose illustravit Ioh. Guil. Stuckius Antiquitat. Convival. L. 1. c. 27. et Phil. Iac. Thomasin. Lib. de Tesseris Hospitalitat.

HVMANITER significat filanqrw/pws2, Leutselig: HVMANE autem a)nqrwpi/nws2, Menschlich. Charisius.

Quae tamen differentia nimis jejuna atque coacta est, nec magis haec Adverbia differunt, quam dure, duriter; large, largiter; longe, longiter: nam vetustiores promiscue haec talia usurpant. Popma ed. Hek. 242. Vtrumque autem significat filanqrw/pws2.

* Habemus autem apud veteres humanitus, quod idem est, quod humano more.

Dure et Humane usitatius esse, quam Duriter et Humaniter, notavit Augustinus libro de Grammatica.

HVMATVS intelligitur humo contectus SEPVLTVS quoquo modo conditus, ut qui in sarcophago, Im Todten-Grabe, hypogeo, Im GewŲlbe, im Keller, vel pyramide, In einem kostbar erbaueten Todten-Behšltnisse, situs est. Popma.

HVMIDVM proprie est quod in profundo continet humiditatem, ut terra humida: VVIDVM, quod in superficie tantum, ut lapides in flumen dejecti, vestes rore aut fluctibus adspersae, quas propterea uvescere dixit Lucretius L. 1. v. 307. Illud Graecis est u(gro\n, hoc diero\n, ut Aristoteles disserit L. 2. de Ortu et Interitu. MADIDVM, quod madefactum ita est, ut liquor permeet totum corpus, ut vestes madidae, lintea madida. Popma. Servius.

* Confunduntur tamen haec interdum. Praecipue humidus et uvidus eodem subinde referuntur.

HYPOCAVSTVM Vossius de Vit Serm. L. 2. c. 17. p. 300. tribuit tantum Ambrosio. Sed eodem vocabulo usi sunt etiam Vitruvius, Plinius, Statius, immo, teste Goclenio Obs. 7, etiam ipse Cicero. A Vitruvio appellatur etiam hypocausis.

* Ceterum hypocaustum antiquis, ut ex Vitruvio et Plinio cognoscimus, erat locus in balneo, sub pavimento concameratus et vacuus, in quo, succenso igne, calidus vapor conceptus in superiora emittebatur. Borrich, Animadv. in Voss. p. 123. Cell. C. P. 63. Atque hinc facile apparet, conclavia illa nostra, quae ope fornacum, quoties opus est, incalescunt, non nisi a)nalo/gws2 vocari hypocausta.

HYPOTHECA est pignus immobile, quod creditori obligatur, quod ad jus et potestatem attinet, possessione apud debitorem remanente: PIGNVS proprie sic dictum in manus vel aliter possidendum traditur creditori, (v. Salmasius de Modo Vsurar. c. 12.) cujus


page 981, image: s0539

possessionem ad tempus consequitur creditor, ceterum dominium penes debitorem est.

* Quae tamen differentia et proprietas raro observatur, et pignus etiam de re immobili dicitur: quin, Marciano judice, nihil interest praeter sonum et originem, qu‚ alterum Latinum, alterum Graecum est. Popma.

I.

IACERE pro situm esse v. g. portus jacet inter Cyreneas et Aegyptum; haec gens jacet supra Ciliciam, falso suspectum. Habet enim Brutus, Nepos, Plinius, alii. Vorst. de Lat. Falso Susp. 151.

IANVA proprie est primus ingressus aedium dicta, quia Iano consecratum erat omne principium: OSTIVM est in partibus interioribus.

* Sed haec fere confunduntur: sicut eadem sunt janitor et ostiarius.

Ostium etiam est fluminum. PORTA murorum, urbis, castrorum, hortorum est. Popma. Valla L. 4. c. 8. FORES proprie dicuntur, quae sunt in primo aedium ingressu, dictae ab eo, quod foras spectent.

* Dico: proprie: nam improprie atque adeo abusive etiam ad alia ostiorum genera applicantur. Ita a)kribei/as2 suae Latini subinde obliviscuntur.

VALVAE autem sunt fores duplices complicabilesque, quae, ut ait Varro, revolvuntur et se velant, Eine FlŁgel-ThŁr, Thor-FlŁgel.

ICON inquit Vossius in Lat. Grammatica Ludolphi Lithocomi ab se auct‚ et emendat‚, et quidem Parte ejus Etymologic‚ p. m. 20. vix invenitur apud Latinos. At invenitur tamen apud Plinium L. 34. c. 4. et est Generis Feminini, quia in Graeco est h( e)ikw\n, th=s2 e)iko/nos2. Vsitatiora interim sunt, effigies, imago. Conf. supra voc. Effigies.

IDIOTISMORVM nomen multi linguarum nativis elegantiis et proprietatibus vindicandum putant.

* Non nego, quod volunt, multorum suffragiis probari posse: sed et aliam notionem, et meliorem forsan, et antiquiorem, hujus verbi esse, ut negem, numquam me adducent. Seneca Praef. 7. Controvers. (qui vulgo 3. Liber) Idiotismum quidem inter oratorias virtutes refert, sed simul vitio vicinam virtutem vocat. Sit autem virtus oratorius Idiotismus, sit prudentiae temperamentum: tamen ex vocis origine etiam aliter licebit interpretari. diw=tai et privati sunt, et illiterati. Vtrum sensum malueris, nostro vocabulo sua significatio constabit. Privata unius et alterius consuetudo dicendi, quae a confensu et usu eruditorum discedit, vere Idiotismus est, et res i)diwtikh\, privata, seu ad unum et alterum pertinens, non ad publicam rem litterariam. Et talia permulta in elegantissimis scriptoribus observantur. Habet Sallustius sua i/dia, habet Vitruvius, Solinus, Tacitus, quae apud alios non inveneris. Asinius etiam Pollio, auctore Fabio Lib. 1. Institut. Orat. cap. 5. deprehendit in Livio Patavinitatem, quod quidam de Idiotismis patriam redolentibus explicare solent: quibus egregie, ut omnia solet, Vir Clarissimus respondit Daniel Georgius Morhofius. Quod si ineruditum i)diw/ths2 significat, non illepide Idiotismum dicimus plebejam dicendi rationem, et a vulgo petitam, quae plerumque aliquid sordidum et vitiosum habet, quod mereatur a censoribus sermonis notari atque corrigi. Cell. Proleg. Cur. Post. p. 6. seqq.

IEIVNIVM dies est IEIVNITAS cibi abstinentia. Fronto.

* Iejunium tamen videtur interdum, et quidem maxime apud Poetas, qui differentiam vocabulorum etiam omnino insuper habent, pro inedia s. jejunitate poni.

IGITVR praeter vulgarem usum 1. Interdum sermonis ingressum declarat, sicut Graecum ou)=n. Solent enim oratores, quum proposuerunt, mox subjungere: Principio igitur cet.

2. In occupatione interrogat. Cic. Dices: Quid igitur causae fuit?

3. Post Parenthesin ponitur.

* Cic. Postea tuus ille poenulus: scis enim, Citiaeos clientes tuos e Phoenicia profectos: homo igitur acutus causam non obtinens, repugnante natur‚, verba versare coepit.

4. Pro inquem in complexione rerum enarratarum.

* Cic. Pro imperio, pro exercitu, pro provincia, pro triumpho, pro clientelis hospitiisque provincialibus, quae tamen urbanis opibus non minore labore tueor, quam comparo, pro his igitur omnibus rebus nihil aliud a vobis, nisi Consulatus mei memoriam, postulo. Schwarz. ad Turs. 384.

IGNAVIA est tarditas in exsequendis negotiis PIGRITIA in adgrediendis: INERTIA est agendi inscitia, quam parit ignavia. Itaque ignavus nihil efficit; piger otiosus desidet, et nihil molitur; iners imperite agit. Popma.

IGNOMINIA imponitur ab eo qui potest animadversione notare: INFAMIA ex multorum sermone nascitur. Frontot.



page 983, image: s0540

* Sed haec differentia non ubique satis custoditur.

Ignominiam autem minus esse, quam Infamiam, inde patet, quoniam ignominiosi non sunt infames, ut infamium ac damnatorum poenis teneantur, quemadmodum passim ICti inculcant. Popma.

IGNORATIO et IGNORANTIA hoc differunt, quod ignoratio est rei, quae nescitur, nec sciri potest, nisi prodatur; ignorantia autem est rei, quae sciri potest, aut debet, sed errore hominum aut negligenti‚ ignoratur. Popma.

* Sed discrimen hoc, inquit Goclenius Obs. Antiq. 332. nullum est. Vnum et idem est ignoratio causarum et ignorantia causarum, ignoratio Logicae et ignorantia Logicae. Cui tamen non usquequaque adsentior; quamvis facile largiar, aliquando ignorantiam sumi pro ignoratione.

Vel ipse Cicero ignorationem ab ignorantia distinguit, quum pro Cluentio de superbo quodam Tribuno plebis sic scribit: Quinctio quod erat odium, dii immortales? Quae superbia, quanta ignoratio, quam gravis atque intolerabilis ignorantia?

Ignoratio sui est, quum quis ob imaginarias animi dotes insolentius se gerit: Ignorantia, sui est, quum quis se effert et superbe gerit, quum tamen sit humilis et infimi loci vel originis obscurae.

ILLICITE v. g. si quis illicite aedificasset, id est, hoc, quod dirui constitutiones jubent, non nullis suspectum est, quia licite non satis probum sit; quo de Sect. 1. Sed habet non solum Varro et Vlpianus in Digestis, sed etiam Tertullianus 4. adv. Marcion. c. 34. Cell. C. P. 146. Discuss. Append. 58.

+ Andreas Borrichius Append. 125. et Vindic. L. L. 96. ex Varrone primus protraxit: quo duce, Cellarius in Curis Posterioribus novissime editis p. 64. aureo saeculo restituit.

ILLICO et CONTINVO interrogative aut negative posita, valent idem, quod non vel num propterea? non vel num ideo? v. g. Continuone, si ille stulte dixit, tu stultius facies? id est, num ideo? Qui vobis adsentatur, is non continuo amicus putandus est. Cic. de Fato ß 28: Nec si omne enuntiatum aut verum aut falsum est, sequitur illico, esse causas immutabiles, easque aeternas.

* Eamdem per omnia vim habent Protinus et Statim.

Citra negationem aut interrogationem hoc modo similiter haec quattuor usurpantur; sed minus eleganter. Valla L. 2. c. 30. Conf. supra Continuo et infra Vtique, n. 6.

IMAGINARI i. e. similitudinem alicujus rei mente concipere, vel etiam somniare, bonae notae est, et aliquoties apud Plinium et Suetonium occurrit: Cicero pro eo dicit, cogito, fingo, imprimo notionem in animo, cogitatione depinge vel fingo, animo comprehendo, cogitatione et mente complector, in notione animi repono, speciem alicujus rei cogito, referre animum ad alicujus rei formam et figuram: Curtius Lib. 7. c. 1. n. 36, inanes species anxio animo figurare. Cell. Antib. 167.

* Pro arrogare sibi aliquid, barbarum est; quo de Sect. 1.

IMAGINATIO Plinius habet: Graece dicitur h( fantas1i/a. Cicero pro eo habet tacitus sensus, vel ali‚ qu‚dam circumlocutione utitur.

* Pro stulta et barbara arrogantia, barbarum est; quo de Sect. 1.

IMBER seu NIMBUS summ‚ cadit vi et cito desinit, repentinus est et praeceps, Germ. Ein Platzregen: PLVVIA lenta est et jugis, non effuse ingruit, sed durat tamen diutius.

* Huic differentiae unus itemque alter locus obstat v. g. ap. Livium L. 23. c. 44. ubi imber ponitur pro pluvia.

IMMEDICABILIS Vnheilbar, v. g. vulnus immedicabile, Poetarum est: in prosa dicunt, insanabilis v. g. morbut insanabilis, ingenium insanabile.

* Incurabilis Latinitatis est prolapsae; quo de Sect. 1.

IMMO ut corrigendi particula, usurpatur frequentissime apud bonos auctores, pro quin etiam, quin potius. v. g. Liv. L. 41. c. 23: E‚ spe depulsus, non tamen belli consilia omisit. Immo, si vera volumus dicere, jam inchoavit bellum. Item: Num rem perfecit, et ad exitum deduxit? Immo vero ne inchoavit quidem. Varro: Non humanitas, immo saevitia est, laedere innocentem.

* Rarius, vel, si mavis, vix ac ne vix quidem occurrit sensu adfirmandi v. g. apud Plautum, Terentium et Senecam: quos propterea ut heic imitemur, non suaserim. Quare, si v. g. quis interroget: Num hoc fecisti? ne respondeas: Immo; sed: Feci. In adfirmatione enim ejusmodi rectius repetimus verbum, quod interrogationem formavit, vel utimur cum Terentio formulis: Ita est; sic est; sane; certe; et cum Cicerone: Sane istud quidem sc. videtur ita


page 985, image: s0541

mihi; Mihi vero sc. ita placet; Bene sane facis. Nimirum hae sunt responsiones affirmativae, si praecesserint formulae: Num videtur ita tibi? Faciam, si ita videtur. Placetne? Ita me fere instituo. Haec est ratio mea. Goclen. Silv. Barb. 28. Schor.. Thes. Cic. 487. Andr. Borrich. Append. 127. seqq. Vind. L. L. 98. Erasm. in Vall. 176. Cell. Antib. 167. C. P. 378. Discuss. Append. 58.

IMMORARI v. g. immorari honestis cogitationibus; immorari nidis, Plinius, Columella, Quintilianus: Cicero, et alii aureae aetatis pro eo dicunt, insistere illustribus rebus; insistere singulis gradibus; in bonis habitare et haerere suis; haerere in eadem commorarique sententi‚; longiorem esse in aliquae re.

IMPATIENTER v. g. impatienter aliquid requirere, falso suspectum. Aure‚ quidem aetate nemo dixit; at habet tamen aetate argente‚ Plinius et Tacitus, nec non posterioris aevi Symmachus.

* Impatientius v. g. impatientius aliquid desiderare, est Quintiliani. Impatientissime v. g. impatientissime dolere, est apud eumdem Plinium. Cell. Antib. 144. C. P. 117. Andr. Borrichius Append. 145. Vindic. L. L. 101. Christ. Falsterus Supplem. L. L. 153.

Pro impatienter ceteroqui elegantiores Latini dicunt, intoleranter, moleste, non patienter.

IMPENDIO Adverbium intendendi, idem notans, quod multo, valde, apprime, gaudetque Comparativo. v. g. Loquacior impendio et promtior i. e. multo loquacior. Impendio magis, impendio minus i. e. multo magis, multo minus.

IMPERARE est onus imponere v. g. Sallust. Imperavit frumentum et alia, quae bello usui forent. IVBERE est velle aliquid necessario fieri, quod ad dignitatem et utilitatem alterius pertineat. v. g. Liv. Regem populus jussit. It. Bellum ex auctoritate patrum populus jussit. PRAECIPERE est Praeceptorum in schola, et omnium etiam Superiorum, Magistratuum et Iudicum. Absolute positum pertinet tantum ad ludi magistros, idemque notat, quod Doctorem seu Praeceptorem esse. Sueton. Nerone cap. 7: Ferunt, Senecam, proxim‚ nocte visum sibi per quietem, C. Caesari praecipere. Germ. Es habe ihm getršumet, er informirte den C. Caesarem. Idem de illustribus Grammaticis cap. 16, quo de Quinto Caecilio exponit: Scholam aperuit: sed ita, ut paucis, et tantum adolescentibus praeciperet. MANDARE vero est gerendum pronuntiandumve aliquid alteri committere. Vnde mandata appellantur praecepta Principum, quae Praesidibus in provincias proficiscentibus dabantur, ut, quod illis cautum esset, et ipsi provinciales observarent.

* Porro Imperamus non aliis modo, sed etiam nobismet ipsis: eleganter enim dico: Imperavit sibi, ne quas admitteret amplius preces; uti etiam permisi mihi, permisi tibi. Iubemus tantum et praecipimus his, qui in nostra sunt potestate. Mandamus quibuslibet. Popma.

IMPERATOR si distinguitur a DVCIBVS notat eum, qui summam imperii in bello tenet. Caes. Lib. 6. B. Gall. c. 8: Praestate eamdem nobis Ducibus virtutem, quam saepe numero Imperatori praestitistis.

IMPERFECTE v. g. imperfecte atque praepostere, atque inscite syllogismo uti, non placet Vossio de Vit. 806. Sed eo tamen usus est Gellius et Ammianus Marcellinus. Cicero pro eo dicit, opere non dum perfecto; opere imperfecto; ubi quid deest vel deficit Borrich. Cogit. 126. Cell. C. P. 117.

IMPERITIA Plinius Sallustius et Tacitus Hist. 2. cap. 33. v. 2: Cicero pro eo, inscitia, inscientia.

* Inscitia INSCITIA et Inscientia INSCIENTIA quodam modo differunt. Inscientia est naturae; Inscitia negligentiae ac pravae voluntatis. Cic. Inscientia multa versatur in vita. Tacitus: Inscitia regendi naves. Ter. Inscitia est, adversum stimulum calces jactare. In hoc loco Terentiano inscientia pro inscitia poni non potest.

Interim inscitia saepe reperitur pro inscientia; sed non vice vers‚ inscientia pro inscitia.

Adjectivum autem imperitus, Ciceroni haud infrequens est.

IMPERIVM est civilis quaedam magistratŻs auctoritas, quae in prehendendo et animadvertendo consistit: POTESTAS est minor magistratŻs coercitio. Dictator, Consules et Praetores habebant et imperium et potestatem: Tribuni plebis, Aediles Curules, et Quaestores tantummodo potestatem.

* Praeterea Imperium aliquando bellicum est et militare, quo Imperatori exercitum habendi et belli gerendi facultas datur: Potestas semper est civilis. Vnde cum imperio esse dicebatur Dux, qui imperabat


page 987, image: s0542

exercitui; cum potestate esse magistratus, qui jurisdictionem habebat, aut civili aliquo munere fungebatur. Popma.

Porro inter Imperium et Dominium haec datur differentia, ut illud in cives; hoc in possessiones feratur.

* Hanc differentiam ICti sollicite inculcant; quamvis apud veteres scriptores dominium etiam usurpetur pro imperio.

IMPIETAS est quae adversus patriam et parentes committitur: NEFAS, quod in Deum.

* Sed non ubique praestatur haec differentia. Goclen. Obs. 335.

IMPOSSIBILIS, IMPOSSIBILE EST licet aureo saeculo nemo usus sit; habent tamen alii, scilicet Quintilianus, Iustinus, Vlpianus, Tertullianus, Apulejus, Minucius Felix, Lulianus IC. Ammian. Marcellinus, Lactantius, Arnobius, Prudentius, Sulp. Severus, Macrobius. Impossibilitas est Tertulliani et Apuleji. Cicero, aliique elegantioris Latinitatis dicunt pro eo, fieri nequit, ut; hoc fieri nequit; mihi a)du/naton esse videtur; hoc est e)k tw=n a)duna/twn; ex eo genere est, quod fieri non potest, de Fat. n. 12. p. m. 414. Vid. Henrici Stephani Expost. 118. Olaus Borrichius in Sciopp. 309. Andr. Borrich. Vindic. L. L. 102. Cell. Antib. 114. C. P. 212.

* Possibilis eodem fere censu habendum; quo de infra.

IMPRAESENTIARVM quamvis satis praesidii habeat in auctoritate Catonis, C. Fannii, Corn. Nepotis, Taciti, Vlpiani, Hieronymi, et aliorum sequioris aetatis; tamen non defuerunt, qui pro lutulento haberent vocabulo, quod ipsa ratio adspernetur, et cujus veteres Grammatici nullam faciant mentionem, quod lute‚ demum aetate Latini sermonis fabricatum sit, et ab indoctis librariis in codices, quos descripsissent, receptum fuisse, veri videatur simillimum. Alii damnare non audent, quia difficile creditu sit, in tot scriptoribus, et tam multis codicibus esse corruptum. Optime ergo judicant, qui inter rara et singularia referunt.

Dicunt alias pro eo veteres:

1. In praesenti, subaudi tempore. Cic. L. 11. ad Fam. Ep. 10: Haec ad te in praesenti scripsi, ut speres, te id adsequi, quod optasti. Ita etiam subinde Livius loquitur: nempe ut Graeci dicunt e)n tw=| paro/nti, ubi kat) e)/lleiyin reticetur xro/nw|.

2. In praesentia. Cic. Lib. 4. ad Fam. Ep. 5: Quae in praesentia mihi in mentem venerant, decrevi brevi ad te perscribere. Ita Cicero alibi saepe, itemque Caesar, Livius, Nepos, Plinius: licet Henricus Stephanus in Pseudo-Cicerone suo p. 98. non dubitet scribere, suspecta sibi esse loca omnia, ubi in praesentia sit exaratum; quum tamen hic Stephanus paucis ante paginis, nempe pagin‚ 93, ita ipse loquatur.

3. In praesens, subaudi tempus. Cicero ad Brutum Ep. 14: Vt in praesens sceleratos cives timore ab impugnanda patria deterrerem. Ita Livius quoque e. g. Lib. 2. c. 42. Sallustius e. g. Bell. Catil. c. 16. et. Horatius.

4. Ad praesens subaudi tempus. Plinius Lib. 9. c. 8: Occidisse ad praesens contenti. Tacitus Annali 13: Plautus ad praesens silentio transmissus est. Cell. Antib. 115. C. P. 178. Gunth. Lat. Rest. 289. seqq. Erasm. in Vall. 224. Kappius ad Iensium 17. seq. Bangius Obs. Phil. pag. 1418. Voss. de Vit. 109. et 806. Perizon. ad Sanctii Minervam Lib. 2. cap. 3. p. 172. Godofr. Hecht de Formula Impraesentia rum, Witteb. 1709.

IMPRECATIO i. e. exsecratio rejicit Vossius de Vit. 470, ut veteribus ignotum. Sed tamen eo usi sunt Seneca et Plinius, itemque Hieronymus. Cell. C. P. 117. Borrich. Analect. 16. Perizon. ad Sanctii Minerv. 2. p. 117.

* Hieronymus hoc vocabulum non tantum in malam partem usitate, sed etiam, quod insolens est, in bonam partem usurpat pro precatione T. 2. Advers. Lucifer. f. 139: Ad Episcopi-imprecationem Spiritus S. defluit.

IMPROSPER a, um, VnglŁcklich, v. g. fortuna improspera immerito suspectum Scioppio in Stradam 172. Nam frequens est apud Tacitum e. g. Annal. 3. c. 24. n. 2. Annal. 4. c. 44. n. 4. Histor. L. 2. c. 30. n. 2. et locis aliis non paucis. Kappius ad Iensium 108.

* Improspere autem Adverbium, non solum Taciti, sed etiam Columellae est.

IMPVDENTIA verborum est AVDACIA factorum.

* Sed hoc non est perpetuum. Nam impudenter facere, Ciceronianum est: ne quid dicam, quod Homo impudens etiam factis suis innotescat. Goclen. Obs. 32.

Ceteroquin w(s2 e)pi\ to\ polu\ impudentia, impudens, impudenter. ad verba restringitur v. g. mendacium impudens, impudentissima


page 989, image: s0543

oratio, impudentissimae litterae, impudentissime mentiri, scribendi impudentiam suscipere, audaci‚ et impudenti‚ fretum esse.

Audacia non modo in malo, sed etiam in bono sensu interdum accipitur v. g. apud Sallustium B. Catil. c. 9: Duabus bis artibus, audacia in bello; ubi pax evenerat, aequitate, seque remque publicam curabant.

IMPVLSOREM in re mala ADIVTOREM in re bona dici, Donatus in Terentium scribit.

* Sed differentia haec non est perpetua. Saepe enim adjutor in mala etiam re dicitur: et aliquando impulsor in re bona. Goclen. Obs. 32.

IMPVTARE i. e. acceptum referre, tribuere, attribuere, adsignare, adscribere v. g. imputare alicui caedem, beneficium; hoc non imputo in solutum de tuo tibi, Ich rechne dir dieses nicht fŁr bezahlt an, Sen. Ep. 8. apud Ciceronem, vel apud ullum aetatis aureae scriptorem reperiri, negat Scioppius Infam. Fam. 53. de Stil. Hist. 59. et 159. Hadrianus Cardinalis de Eleg. Lat. Serm. 93. et Antonius Schorus de Phras. Verum non modo in Catonis Fragmentis exstat hoc Verbum, sed eo etiam usus est Ovidius; quos secuti sunt argentei aevi scriptores. Posteriores vero illi scriptores argenteae aetatis hoc imputandi verbo diversimode usi sunt. Frequentius quidem pro acceptum referre usurpant, ut Suetonius, Iuvenalis, Plinius, Tacitus, Curtius, Quintilianus, et alii scriptores inferioris aevi; sed interdum etiam ita, ut sit postulare, aliquid gratiae sibi apponi, vel loco beneficii ducere, seque de eo, quod quis fecit aut contulit, jactare, quasi in eo obnoxium sibi alterum fecerit, atque ad referendam gratiam obstrictum.

* Plinius Paneg. Trajani cap. 24: Ambulas inter nos, non quasi contingas: et copiam tui, non ut imputes, facis, id est, non ut pro singulari beneficio numeres, Dass du es fŁr eine sonderbare Gnade wollest gehalten wissen, sed quia tui officii id esse putas. Suetonius Tiberio c. 53: Imputavit etiam, quod non laqueo strangulatam in Gemonias abjecerit, Das ist noch eine Gnade von ihm gewesen, das hat noch eine Gnade heissen sollen. Nam hanc eamdem rem quum Tacitus Annali 6. c. 25. narrat, verbo jactare usus est: Iactavitque, inquit, (Tiberius puta) quod non laqueo strangulata, neque in Gemonias projecta foret. Idem Suetonius Nerone cap. 36: Conjurati e vinculis triplicium catenarum dixere causam; quum quidem crimen ultro faterentur, non nulli etiam imputarent i. e. jactarent, ac si ausi egregium aliquid, et de quo resp. ipsis obligata esset. Tacitus de Germanica cap. 21. extr. Gaudent muneribus: sed nec data imputant, nec acceptis obligantur. i. e. non postulant, sibi pro iis gratias deberi, Sie geben sich einander Geschenke, aus einfšltigem Herzen, ohne alle weitere Absicht. Saepissime ita hoc verbo usus Tacitus est, ut L. 1. Hist. c. 38, 55, et 77; it L. 2. Histor. c. 31. 60. et 85; item L. 3. Histor. cap. ult. et L. 5. Histor. c. 24. cet. Ol. Borrich. Defens. Stradae, adversus Sciopp. 290. Andr. Borrich. Vindic. L. L. 107. Cell. C. P. 64. et 163. Kappius ad Iensium 19. seq.

IN Praepositio

1. Modo cum Accusativo, modo cum Ablativo jungitur: Accusativo, quando motus ad locum; Ablativo, quando motus in loco innuitur.

* Quod tamen discrimen auctores veteres interdum neglexerunt. Plautus Bacch. A. 1. Sc. 3. v. 53: Ecquid in mentem est tibi? Cicero pro Lege Manilia cap. 12: Quum vestros portus in praedonum potestatem fuisse sciatis. De quo loco et Gellium Lib 1. cap. 7. videre licet. Adde Auson. Popmam de Vsu Antiquae Locutionis p. 272. seq. ubi plura auctorum loca cumulantur, ubi Praepositioni huic in Casus accusandi tribuitur, quamvis motum in loco denotet. Confer Gifanii Indic. Lucretianum. it. Huetium ad Manilii L. 1. v. 245. et Taubmannum ad Plaut. Amph. A. 1. Sc. 1. v. 25. Fortassis Graecorum morem heic imitati subinde sunt veteres Romani, quum apud illos legissent v. g. e)is2 to\n ko/s1mon, pro e)n tw=| ko/s1mw| in mundo.

Vsurpasse etiam vicissim veteres interdum cum Casu auferendi quum motum ad locum denotet. v. g. In Senatu venire pro in Senatum. Schottus Nod. Cic. L. 1. c. 6. p. 284.

2. Non raro ponitur in pro inter.

* Nepos cum aliis plurimis locis, tum in Pausania cap. 2: Byzantio expugnato cepisset complures Persarum nobiles; atque in his non nullos Regis propinquos. Caesar. L. 3. de B. Civ. c. 38: Nostri cognitis insidiis duas nacti hostium turmas exceperunt. In his fuit M. Opimius.

3. Interdum pro ex usurpatur. Nam quod Caesar ex itinere confligere; id Nepos in itinere dixit, Eumene c. 8. princ.

* Et ita quoque Hirtius L. 8. de B. Gall. cap. 27: quamquam et ibi in pro inter interpretari licet. Florus L. 3. c. 4. de Scordiscis, Thraciae populis: Litare diis sanguinem humanum: bibere in ossibus capitum, cer. Terent. Heaut. A. 5. Sc. 1. v. 59: Quot


page 991, image: s0544

incommoda tibi in hac re capies, nisi caves? Vetus inscriptio Hispanica: Statuam in aere auratam posuere i. e. ex aere, aeneam auro illitam, auro in superficie ornatam. Paullo aliter Suetonius in Galba cap. 8: Nec ad gestandum quidem umquam iter ingressus, quam ut secum vehiculo proximo decies HS in auro adferret i. e. decies HS in nummis aureis, am Golde, ut nos loquimur. Virgil. L. 5. Aeneidos v. 344.

Gratior et pulchro veniens in corpore virtus. Veniens i. e. proveniens e corpore. Nisi tamen, quod alii volunt, veniens ibi per w)\n. exsistens, exponendum est. Non numquam enim venire pro esse sumitur.

Forte etiam Praepos. In heic Ablativum adsciscit, quamvis denotet motum ad locum. Conf. n. 1.

4. Sumitur et pro ad, in exprimendo numero.

* Livius L. 1. c. 43: Tertiae classis in quinquaginta millium censum esse voluit, Bis zu funfzig tausend. Aliter Varro Lib. 2. de R. R. cap. 2. extr. Illud vero omnes in Epiro facimus, ne minus habeamus in centenas hirtas singulos homines; in pellitas, binos. Vbi in centenas hirtas i. e. oves, Auf hundert, oder zu hundert Schaafen einen Hirten.

5. Eleganter haec Praepositio finem aliquando, et causam rei notat.

* Tacitus 4 Annali, c. 45: L. Pisonem uno vulnere in mortem affecit i. e. ita affecit, ut ex eo moreretur. Ita apud Terentium Andr. A. 2. Sc. 2. v. 31. dicitur pisciculos ferre in coenam i. e. ideo ferre, ut coena inde seni apparetur. Curt. In Praesidem esse jussit. Livius L. 1. c. 35: Centum in patres legit i. e. ut patres essent. Sed potest in hoc loco pro inter etiam esse positum. Lucanus L. 1. v. 306: In classem cadit omne nemus i. e. ut classis aedificetur. Liv. L. 1. c. 53: Captivam pecuniam in aedificationem ejus templi seposuit. Claudianus Paneg. de 4. Consulatu Honorii v. 624: In lintres fregere nemus. Propertius Lib. 3. Eleg. 3. v. 35. Haec hederas legit in thyrsos i. e. legit, ut inde thyrsos contexat. Florus Lib. 2. cap. 6: In causam belli delecta Saguntus i. e. unde belli causa peteretur. Tacitus L. 2. Hist. c. 64: Nec ullis fortunae illecebris, et ambitu civitatis in gaudium evicta. Ita enim in vulgatis codd. omnibus legitur: nec audiendus Pichena et alii, qui pro evicta, evecta substituerunt. Vinci animus dicitur, quum succumbit adfectibus, inter quos gaudium etiam est. Itaque sensus est: Contra illecebras fortunae, et contra civitatis ambitum, invictam stetisse Sextiliam, matrem Imperatoris Vitellii h. e. neque felicitate su‚, quod Imperatoris mater esset, neque civitatis ambitu h. e. Romanorum studiis atque honoribus, qui in ipsam conferebantur certatim, eo adductam, sive adduci se passam esse, ut gauderet improbius, exsultaretque, ac superbiam sumeret, Dass sie sich dessen ŁberhŁbe.

6. Aliquando mutationem significat, et Accusativum regit v. g. Vertit Homerum in linguam Latinam. Sic, in bestiam mutatus est.

7. Interdum tempus futurum respicit.

* Cic. Et simul ad coenam invitavit, in posterum diem. Id. Syracusis lex est de religiene, quae in annos singulos Iovis Sacerdotem sortito capi jubeat. Id. Solis defectiones itemque lunae praedicuntur in multos annos. Id. Defectiones solis et lunae, cognitae praedictaeque in omne posterum tempus. Id. Iccirco tibi amicum in perpetuum fore putasti.

8. Sumitur etiam distributive.

* Liv. Quod pretium in capita statuissent. Id. Singulis in militem tunicis imperatis. Cic. Titurius quaternos denarios in singulas vini amphoras, portorii nomine exegit.

9. Notat idem, quod propter, et respicit utilitatem et commodum.

* V. g. hoc est in rem meam, Das ist gut fŁr mich. Cic. Si constitueris, te cuipiam in rem praesentem esse venturum. Id. L. 2. Verr. n. 146: Primum igitur in hanc rem testem totam Siciliam citabo.

10. Sumitur pro super. v. g. Stare in pedes. Cic. Div. 1. c. 27: Se interfectum in plaustrum a caupone esse conjectum, Auf den Wagen. Caes. In eo flumine pons erat. Varro L. 2. c. 10: Filium in humeros suos extulit.

11. Notat incrementum rei cum temporis progressu.

* Cic. In diem et horam crescunt plantae. Id. Vitium in dies crescit. Id. Crescit in singulos. dies hostium numerus. Id. In dies singulos ejus copiae minuuntur.

In dies et In singulos dies, significationem eamdem habet. Hoc differunt, quod alterum plenum, alterum imminutum est.

12. Ponitur pro secundum.

* Plaut. Exornetur in peregrinum modum. Cic. Miserandum in modum necari. Liv. Vaticinantis in modum cecinit. Cicero: Mirandum in modum gaudeo. Id. Hoc idem significat Graecus ille scriptus in hanc sententiam versus. Quintil. In exemplum proponam. Cic. Praeclara classis in speciem, sed inops, et infirma.

13. Statum significat et ponitur pro apud.

* Cic. Quodsi in vino atque alea comissatores solum scorta quaererent; essent illi desperandi, sed tamen essent ferendi. Ter. Vel


page 993, image: s0545

heri in vino quam immodestus fuisti. Vip. Medicis se liberosque suos in aegritudine corporum committere. Ita etiam Cicero multis locis dicit In sole h. e. ejus radiis v. g. Sedere in sole, Ambulare in sole. Et Plin. L. 3. Ep. 1. dicit: In sole siccare. Vorst. de Lat. Falso Susp. 20. 21.

14. Aliquando idem significat, quod post.

* Liv. Bellum in trigesimum diem indixerant i. e. post triginta dies, vel triginta diebus exactis.

15. Non numquam haec Praepositio circumloquendo Genitivo, Dativo et Ablativo usurpatur.

* Sic aemulus in aliquem, pro aemulus alicujus; Similis in aliquem, pro similis alicujus l. alicui dicitur: de quo Gruterus Lib. 1. Suspicionum cap. 11. Terent. Andr. A. 4. Sc. 5. v. 19. illudere in aliquo, pro illudere alicui. Plaut. Aul. A. 3. Sc. 4. extr. in aliquem mutare nomen, pro alicui mutare nomen. Catullus Epithal. Mallii v. 102: Vir deditus in adultera, pro adulterae deditus. Cato apud Gellium L. 11. c. 3. dixit studere in aliqua re, pro alicui rei. Delectari in aliqua re, pro delectari aliqud re.

16. Interdum abundat haec Praepositio.

* Plautus Capt. A. 1. Sc. 2. v. 64: Illam confido domum in his diebus non reconciliasse. Suetonius Tiberio cap. 60: In paucis diebus, quam Capreas attigit. Idem in Claudio cap. 18: Nihil non excogitavit ad invehendos etiam in tempore hiberno commeatus. Virgil. Ecloga 7. v. 20: referebat in ordine Thyrsis. Est quidem in istis omnibus, et his similibus plena atque integra oratio; Ellipsis tamen in frequentiore usu est.

17. Accusativum etiam regit, quum sumitur in bonam partem pro erga, vel in malam pro contra. In bonam, apud Virgil. Lib. 1. Aen. v. 303: In primis Regina quietum accipit in Teucros animum. In malam, apud Terentium Heaut. A. 2. Sc. 1. pr. Quam iniqui sunt patres in omnes adolescentes judices. Et apud Ciceronem: De servis in dominos, majores nostri quaeri noluerunt. Ita etiam dicimus: Cicero conscripsit orationem in Pisonem; orationes in Catilinam.

18. Vsurpatur etiam pro Ante. Vellejus L. 2. c. 84. n. 3: In ore atque oculis Antonianae classis per Agrippam Leucas expugnara.

19. Pro Circiter vel Intra.

* Plin. L. 9. c. 51: Ceterae feminae in triduo excludunt. Varro 1. 34: Faba optime seritur in Vergiliarum occasu.

20. Pro Circa vel Quod attinet ad.

* Cic. In hoc homine nullam accipio excusationem.

21. Pro Per.

* Cic. In omni reliqua vita tua.

22. Pro. Ob.

* Cic. Ne, in quo te objurgem, id ipsum videar imitari.

23. Notando tempori inservit.

* Cic. Invitavit eum in posterum diem. Id. Auctio constituta in mensem Ianuarium.

24. Formam ac rationem in vestitu designat.

* Suet. Calig. 52. Caligula modo in crepidis vel cothurnis, modo in speculatoria caliga, non numquam socco muliebri conspectus est.

25. Modum quemdam significat.

* Caes. In contumeliam perfugae appellantur. Virg. Curvatur in arcum.

26. Parit tandem formulas loquendi elegantiores, atque adeo probe notandas: a ) In manus sumere; in manu aliquid tenere; in manibus aliquid habere; res est in manibus. Cic. Procul apparet, non excutitur, non in manus sumitur. Id. Quum paene in manu mortiferum illud poculum teneret. Liv. Quum tantum belli in manibus esset. Cic. Septimus mihi liber Originum est in manibus. Idem Sed et audivistis, et est in manibus oratio. Idem Omisi ea, quae in manibus habebam; quod jusseras, edolavi. Liv. Victoriae est in manibus.

b ) In orbem, Die Reihe herum. Liv. Decem imperitabant: unus, cum insignibus imperii et lictoribus erat: quinque diebus finiebatur imperium, ac per omnes in orbem ibat.

g ) In tempore, significat opportune. Terent. Andr. A. 4. Sc. 5. v. 19: In tempore veni.

d ) In tantum Adverbialiter, pro tantum plures dixere. Similiter in totum, pro penitus. Manilius Lib. 1. v. 421:

At non Lanigeri signum, Libraeque repugnat In totum.

Et v. 779.:

Nam nihil in totum servit sibi.

Conf. Part. Synt. In tantum - In quantum.

INANIMATVS, an INANIMVS dicendum sit, disceptatur.

Dionysius Lambinus ait, usum linguae Latinae pervincere, dicendum esse, inanima, non inanimata.



page 995, image: s0546

* Hinc apud Ciceronem L. 2: de Offic. ubi habetur inanimata; legit inanima; et similiter in Topicis pro inanimatis reponit inanimis. Nonius etiam Marcellus, Grammaticus antiquus, locum Ciceronis L. 2. de Offic. perinde allegat, quam vult Lambinus. Cum Lambino facit Vossius, eo quod ab animare quidem sit animatus, sed non dicamus inanimare, unde foret inanimatus.

Paullus vero Manutius hoc vocabulum inanimatus approbat, eoque uti non dubitat: cui etiam ut credamus potius, quam Lambino, persuadet tertius locus Ciceronis Lib. 3. de Nat. Deorum, ubi est rerum inanimatarum.

* Certerum sicut diximus impexus, inconsideratus, inadfectatus, incomitatus, incelebratus, cet. licet non dicamus impectere, inconsiderare, inadfectare, incomitare, incelebrare, cet. ita etiam dicere possumus inanimatus, quamvis inanimare non dicatur: quod tamen ipsum verbum etiam habetur in antiqua inscriptione apud Gruterum. Borrich. Animadv. in Voss. 127. Cell. C. P. 64. Iensii Collect. 20.

INCASSVM Vergeblich, fŁr die lange Weile, ohne Wirkung, v.- g. incassum furere, Vergeblich wŁten, Poeticum magis est; quamlibet etiam Livius habet: in pros‚ malim, frustra, nequicquam.

INCESSANTER Stets, unablšssig, v. g. incessanter excubiis adhaerere alicujus rei, Vnablšssig wofŁr wachen, falso suspectum est. Legitur enim ad calcem Frontini de Aquae Ductu, et apud Sidonium Apollinarem Lib. 8. Ep. 11. Praestat tamen, cum veteribus dixisse, sine mora, sine intermissione, nullo temporis puncto intermisso, adsidue. Borrich. Cogit. 128. Cell. C. P. 307.

INCESTARE Blutschande begehen, Suetonii et Taciti est: Cicero pro eo dicit, polluere incestu; polluere incesto stupro; polluere incesto flagitio. Goclen. Obs. 4, 8.

Virgilius Lib. 6. Aen. v. 150. tralate usurpat pro polluere.

- - - Totamque incestat funere classem.

INCESTVS, us, et INCESTVMi; utroque enim modo declinatur; quamvis priore modo usitatius id fiat: proprie in consanguineas et sacras: ADVLTERIVM in nuptam aut desponsatam: STVPRVM in viduam aut virginem, et fit saepissime cum violenta libidine. Modestinus L. 48. ad Leg. Iul.

* Confunditur tamen interdum haec distinctio, ut idem etiam Modestinus testatur.

Interdum etiam stupri nomen generale est, et de adulterio, incestu, et quocumque flagitio improprie dicitur. Popma.

INCIDERE interdum pro accidere, contingere. Plin. Lib. 4. Ep. 11: Mereor, ut vicissim, quid in opido tuo, quid in finitimis agatur; solent enim notabilia quaedam incidere: perscribas.

INCIDERE quatenus est a simplici caedere, interdum idem, quod praesecare, v. g. Cic. Attic. L. 4. Ep. 2: Qui mihi pennas inciderant, nolunt easdem renasci. Liv. Lib. 2. c. 15: Spe omni reditus incis‚.

* Proprie sumitur, quando v. g. dicimus, incidere litteras cortici arboris; leges in aes incidere; incidere nervos populi Romani; incidere venam.

INCIDIMVS incauti imparati, ex improviso: IRRVIMVS parati et de industria.

* Incidimus in Scyllam, in cogitationem, in opinionem, in morbum, in manus hostium, in aliquem obvium, in mentionem alicujus, in misera et luctuosa tempora; sed irruimus in urbem, in hostes, in fines hostium.

INCOGITANTIA Die Vnbesonnenheit, Plautus Merc. A. 1. Sc. 1: usitatius pro eo Cicero, Suetonius Quintilianus, alii, inconsiderantia, inconsulta ratio, temeritas; Horatius, incuria.

* Adjectivum incogitans, habet Terentius Phorm. A. 1. Sc. 3. v. 3.

INCOLAS domicilium: CIVES origo manumissio, adeptio, vel allectio facit. Popma.

* Aliquando tamen incola cum cive confunditur.

INCOMPREHENSIBILIS Vnbegreiflich, Quintilianus, Columella, Celsus, Censorinus, Solinus: elegantius pro eo dixeris cum Curtio L. 3. c. 2. quod quis animo concipere non potest; vel, quod ultra captum humanum est; vel, quod non incurrit in sensus; vel, quod discerni oculis nequit; vel, quod contrectari digitis aut manu prehendi non potest.

* Sumitur enim incomprehensibilis non tantum moraliter, sed etiam Physice. v. g. Corn. Celsus Praefat. Incomprehensibilis natura est. Columella Praefat. Lib. 10: Incomprehensibilis arenae parvitat.



page 997, image: s0547

Comprehensibilis Ciceroni 1. Acad. c. 11. tribuitur; quamvis Pareus Lex. Crit. p. 240. ibi legendum esse contendat comprehendibile. Exstat tamen sine controversia apud Arnobium Lib. 1. p. 37.

INCORPORALIS v. g. bona incorporalia, GŁter, die dem Leibe nicht angedeihen kŲnnen, sondern nur die Seele angehen, Seneca et Quintilianus habet; praecipue autem Tertullianus hoc Adjectivo saepius utitur.

+ Sunt, qui heic substituunt ex Cicerone, segregatus ab omni concretione mortali; sed minus recte: eo, quod haec r(h=s1is2 notioni tou= incorporeus conveniat; incorporalis autem id sit, quod cum corpore nihil habet commercii. Nimirum incorporeum est, quod haud constat ex corpore, sed omnem materiam respuit: incorporale autem est, quod vim suam in materia et corpore non exserit. Ita Deus est incorporeus: ita aniraa nostra est incorporea: sed dona Spiritus S. sunt incorporalia i. e. ad animam, non ad corpus pertinent.

* Incorporeus autem vocabulum est, aetate Gellii cusum fictumque, atque ita tunc temporis novum. V. Noctes ejus Attioas L. 5. c. 15. Post eŰ usus est Macrobius 7. Sat. c. 5. An Cicero 3. de Fin. c. 14. scripserit: rerum incorporearum aestimatio, adhuc dubitatur. Conf. supra Corporalis. Cell. C. P. 161. Borrich. App. 62. et Vindic. L. L. 46.

INCVLPARE Mantuanus habet Cicero pro eo, reprehendere; in culpa aliquem ponere; alicui aliquid vitio et culpae dare, vitio vertere, crimini dare.

* Participium autem inculpatus non tantum occurrit in Gellio, quem Faber allegat, sed etiam exstat apud Ovidium v. g. L. 2. v. 588. et L. 9. Metamorph. Fab. 12. cet. Cicero tamen pro eo dicit, qui vacat omni culpa; innocens; a culpa remotus; a culpa vacuus; ab improborum corruptelis purus; Horat. Integer vitae scelerisque purus.

INDECET i. e. non decet, dedecet falso suspectum Scioppio de Stil. Hist. 191: habet enim tersissimus auctor Plinius Lib. 3. Ep. 1. initio: Me, inquiens, ut certus siderum cursus, ita vita hominum disposita delectat, senum praesertim. Nam juvenes adhuc confusa quaedam et quasi conturbata non indecent: senibus placida omnia et ordinata conveniunt, quibus industria sera, turpis ambitio est.

* Indecens est Suetonii et Martialis: Indecenter, Quintiliani: indecentia, Vitruvii: indecor, Accii, Virgilii, Claudiani, Fab.

INDICAT is qui de se volens aliquid, et de aliis etiam prodit: CONFITETVR, qui de se tantum, et qui invitus. Ael. Donat.

INDISCRETE Ohn Vnterscheid, v. g. avium et animalium vocis indiscrete editur imitatio, Man hŲret, wie der Vogel und anderer Thiere Stimme ohne Vnterscheid nachgemachet wird, Plinius Maj. Capitolinus, Ammianus: malim pro eo, indifferenter, sine discrimine, ut audiendo diversa ea discernere nequeas, vel aliter pro argumento. Borrich. Vind. L. L. 110.

* Adjectivum indiscretus, GleichfŲrmig, ohn Vnterscheid, v. g. simillima proles, indiscreta suis, Kinder, die einander ganz gleich sehen, dass sie von den Ihrigen nicht kŲnnen unterschieden werden, occurrit apud Virgilium, Varronem, Celsum, Senecam, alios.

INDISPOSITVS Vnordentlich, v. g. apud Vitellium omnia indisposita, temulenta, Bey dem Vitellio gieng alles unordentlich durch ein ander, da giengs im Sausen und Schmausen, Tacitus 2. Hist. c. 68: malim pro eo, tumultuarius, confusus. Gunth. Lat. Rest. 314.

* Pro leviter aegrotante, valde barbarum est.

Adverbium indisposite v. g. perturbate et indisposite moveri; perturbate et indisposite aliquid agere, Seneca Epist. 124. habet.

INDVBITATVS v. g. spes indubitata Plinius et Statius: usitatius Cicero et alii pro eo, certus, exploratus. Tacitus et Quintilianus habent indubius, v. g. innocentia ejus indubia est; quo de in proxime sequenti plura.

* Adverbium indubitate, occurrit apud Livium, Vellejum, et in Pandectis.

INDVBIVS a, um, suspectum Vossio de Vit. 475. Vsi vero eo sunt Tacitus et Quintilainus; uti jam in proxime praecedenti loco dictum.

+ Quamlibet, quod ad Quintiliani locum attinet, editiones varient, veteres enim editiones non agnoscunt hoc vocabulum. Accuratissima tamen editio Hackiana Habet. Immo, ait Borrichius, textus non patitur, substitui vel vetera, vel dubia; alioqui sensus sibi non constaret. Ceterum idem, vel alius Quintilianus Declam. 7. ineunte scripsit: Veneram tamquam nuntiaturus indubia, manifesta.

Cicero, Livius, et alii dicunt, non dubius; haud dubius, quod praecipue Livius vel sexcenties frequentat: it. minime dubius. Cell. Antib. 117. C. P. 180. Ol. Borrich. Analect. 57. Cogit. 30.



page 999, image: s0548

INDVCERE varias habet notiones improprie sumtas, quarum praecipuae fere sunt sequentes:

1. Vsurpatur, quando quis rem novam et adhuc plane inauditam in orchestram producit, atque ita respondet Germanico nostro, Etwas aufbringen. v. g. Cic. Inducere novum verbum in linguam Latinam. Novum judiciorum morem in remp. inducere. Rem perniciosissimam in civitatem induxit.

2. De personis, quae finguntur aliquid dixisse in dialogis. v. g. Inducere aliquem loquentem, Einen redend einfŁhren. Lipsius in dialogo induxit Douzam disputantem. Poetae Deos suos induxerunt libidine furentes.

3. Notat interdum etiam idem, quod delere, Durchstreichen, ausstreichen, austhun. v. g. Vocabulum hoc inducendum est. Nomen alicujus inducere.

4. Notat etiam idem, quod decipere, fallere. Cic. pro Rosc. c. 40: Homines honestissimos induxit, id est, decepit; quod Germani dicunt, Veber den TŲlpel werfen. Hoc me induxit, Das hat mich verleitet. Hoc sum inductus, Dadurch bin ich veleitet. Schor. Phras.

INDVLGENTIA pro venia Papali, non placet Vossio de Vitiis Serm. L. 1. c. 32. p. 143, propterea quod vocabulo eo denotetur propensa nimium voluntas aliquid permittendi. At vero non tantum in vitio pro molli educatione, sed et in laude pro summa humanitate et benevolentia ponitur: quod non tantum Borrichius in Voss. 131. probat ex Cicerone et Plinio, apud quem indulgentiae notio probe respondet indulgentiis Pontificis Romani; sed etiam jam ante Borrichium id observavit Gaspar Schoppius in Observationibus suis linguae Latinae p. 95. vel potius Antonius Schorus de Phras. unde observationes suas Schoppius exscripsit, vel, si mavis, excerpsit.

* Plurali etiam indulgentiae, arum, Arnobius, Marcellinus et Iul. Capitolinus usi sunt.

INDVSTRIVS est qui semper aliquid agit: NAVVS, qui strenue negotia exsequitur, et constanti animo contra omnes difficultates obnititur. Ille adsiduitate; hic fortitudine et toleranti‚ commendatur. Et industrius sibi studet; navus alteri navat operam. Popma.

* Quomodo Diligentia et Industria inter se differant; de eo dictum supra ad Voc. Diligentia.

INEBRIARE Trunken machen, Plinius Major: usitatius cum Cic. et aliis dixeris, ebrium facio, vino obruo, vino consicio. Et pro inebriatus, elegantius similiter dixeris, mero oneratus, mero gravatus, vino somnoque sepultus. Virg. Goclen. Obs. 64.

INEFFABILIS Vnaussprechlich, v. g. hoc Deus pro ineffabili sua fecit misericordia, Plinius Praef. Lib. 5. c. 28. Hist. Nat. c. 2: alias Latini pro eo dicunt, quod verbis exprimi non potest; Graece, a)/fatos2, a)/r)r(htos2, a)nekdih/ghtos2, a)nekla/lhtos2.

INEFFICAX Vnkršftig, v. g. ratio sine affectu inefficax est, Seneca Lib. 1. de Ira c. 10. et Plinius Lib. 27. c. 12: Cicero pro eo, vim efficiendi non habens; parum efficax; minus efficax; effectu carens.

* Inefficaciter Adverbium, occurrit in Pand. et ap. Symmachum. Fab.

INENARRABILIS Verborgen, das nicht zu erklšren steht, v. g. fluminum inenarrabilis natura est; latens quaedam ratio et inenarrabilis, Seneca, Quintilianus, Plinius: Cicero pro eo, quod oratione enarrari non potest; quod complecti oratione non possum; latens et abditus, abditus et occultus; cujus rationem nemo explicare potest.

* Enarrabilis v. g. modo quodam enarrabili judicare aliquid, Quintiliani est.

INFACETVS TŲlpisch, grob, ungeschickt, v. g. homo infacetus, pro inficetus, minus recte dici, censet Vossius de Vit. Serm. Lib. 1. cap. 13. p. 58; quamquam rectum sit perfacetus, non perficetus. Verum et infacetus legi apud Ciceronem, Plinium, Martialem, et Capellam, ostendit Borrichius Animadv. in Vossium p. 133.

* Inficetus, inficetior, et inficetiae sunt apud Catullum: quae vero Forum Romanum perperam citat, substituendo vocalem primam A, pro tertia, scil. I. scribens infacetus, infacetior, et infacetiae; id, quod exemplarium vitio factum est.

De Adverbio inficete, quo Vossius usus est l. c. non satis constat. Inficetissime tamen Plinius habet. Infacete vero est apud Vellejum Paterculum, Plinium, Suetonium, Solinum, Macrobium.

INFANTIA praeter notionem propriam, qu‚ aetatem infantis significat v. g. Quintil. Infantiam statim deliciis solvimus, Wir verderben flugs die Kinder in ihren ersten Iahren durch allerhand Verzšrtelungen;



page 1001, image: s0549

1. Opponitur interdum eloquentiae v. g. Infantia ejus, qui rem novit, sed eam explicare dicendo non potest.

2. Suetonius etiam pro imperitia et simplicitate posuit, de Illustr. Grammaticis cap. 9: Quae quidem omitti jam video desidi‚ quorumdam et infanti‚; non enim faftidio putem.

INFENSVS qui ir‚ accensus est, et odium gerit: INFESTVS, qui alteri malum infert, ut infestus hostis, infesta signa, infestis signis concurrere. Infensus animo et vultu saevit: Infestus vi et manu grassatur. Popma.

* Rarius infensus pro infesto reperitur. Infestus interdum etiam Passive l. intransitive sumitur, et idem est, quod periculosus, s. periculis obnoxius; v. g. infesta itinera, Vnsichere Wege; via incursionibus infesta, Eine wegen feindlicher Einfšlle unsichere Strasse. Gifan. Obs. L. L. 338.

INFENSVS plus est quam INIMICVS. Servius.

INFERNVS, i, et INFERNAorum, Substantive, pro sede inferorum s. orco, usitatissimum veteribus Christianis scriptoribus, et sic etiam hodie apud Theologos obtinet. Hoc autem improbat Vossius de Vitiis Serm. Lib. 1. cap. 33. p. 144, eo quod veteres tw=| infernus tantum Adjective usi sint, v. g. inferni dii, infernae tenebrae, inferna stagna: dicit tamen idem Vossius, excusari posse illud: Descendit ad inferna, si per Ellipsin dici statuatur, subaudiaturque v. g. loca; istiusmodi vero Ellipsin veteres nescire. Defendit contra hanc Ellipsin Scioppius Animadv. in Voss. n. 23. ex Propertio. Defendit etiam eamdem Olaus Borrichius in Voss. p. 134. seq. non solum ex Tacito, Solino, Iulio Obsequente, Lactantio, Fortunato, sed etiam ex Propertio et Varrone; quorum postremus vocabulo infernus insuper Substantive usus sit, quum dicat, infernus tenebrosus: de qua tamen Varronis loci lectione, an certa sit, dubitat Cell. C. P. 269: eam tamen ex optimis editionibus, et re ipsa stabilire conatur idem Olaus Borrichius Analect. p. 17. et Andr. Borrichius Append. p. 50. et Vindic. L. L. 115; ubi et pro inferna, absolute posito, insuper Senecam adducit. Monet tamen ipse Ol. Borrichius in Voss. p. 135. vocabulum inferorum frequentius heic a veteribus usurpari. Vide etiam Cell. Antib. p. 15. it. Clar. Kappium ad Iensium p. 21.

* Notandum tamen, per vocabulum inferorum veteres Latinos haud notare tartarum, sedem sceleratorum atque regionem damnatorum, sed in genere statum atque conditionem animarum post mortem, sive beatarum, sive damnatarum. Hinc locutiones: si ab inferis exsistat, Wenn er wieder aufstŁnde. Ex inferis excitare velle aliquem, Einen gern wieder im Leben sehen.

INFERRE interdum idem quod conclusionem facere in syllogismo v. g. Aliud, quam cogebatur, illatum est, Der Schluss folget nicht aus den Praemissis. Schor. Phras.

INFIDELITER Mit falschem Herzen, treulos, nicht redlich, v. g. infideliter suadere aliquid alicui, Einem nicht, als ein redlicher Mensch, worzu rathen, immerito suspectum Olao Borrichio Cogit. 30. Vossio de Vit. 809. Cellario Antib. 53. C. P. 359. Andreas enim Borrichius Vindic. L. L. 116. ex Cicerone arrogantiae crimine absolvit. Id, quod pergratum accidit Collario Iudic. p. 44. qui etiam Superlativum infidelissime apud Salvianum invenit. Kappius ad Iens. 112.

* Etiam ante Andream Borrichium hoc Adverbium, ut Latinum, jam agnoverunt Henricus Stephanus Expostulat. de Latinit. Susp. c. 6. p. 208. et Anton. Schorus Thesaur. Ciceronian. p. 462.

Elegantius interim et usitatius cum veteribus pro eo dixeris, mal‚ fide, v. g. mal‚ fide egit, Er hat nicht rechtschaffen gehandelt.

INFIDVS cui non est fidendum, quia aliquo nomine nobis suspectus est: PERFIDVS, qui fidem violat. Illud a fido descendit, quod habet priorem longam; hoc a fides, quod habet priorem brevem. Ideoque haec duo Adjectiva diverso etiam accentu efferuntur. Infidus, medi‚ long‚: Perfidus, medi‚ brevi. Infidus intransitive: Perfidus transitive significat. Valla L. 4. c. 103.

INFINITAS Die Vnendlichkeit, Cicero 1. de Nat. Deor. cap. 26. Vocabulum, ut ut rarum, Theologis tamen necessarium, quum proprietates Dei enumerant. Occurrit praeterea etiam apud Ammianum Marcellinum Lib. 15. c. 1. Cicero etiam L. 1. de Fin. c. 6. habet, infinitio: Infinitio ipsa, inquiens, quam a)peigi/an vocant.

Infinitas Graecis dicitur etiam a)oristi/a.

* Infinitas autem barbarum est. In stilo Historico veteres pro infinitate dicunt infinita magnitudo.

INFORMARE e‚ notione qu‚ denotat operi principium quodammodo


page 1003, image: s0550

informe et impolitum dare, it. mentis cogitatione sibi aliquid fingere s. formare, in animo aliquid instituere aut concipere, Gleichsam etwas abreissen oder abmahlen, einen ungefšhrlichen Entwurf wovon machen, sich eine Vorstellung von einer Sache machen, sich etwas concipiren, vulgo negligitur.

* Cicero Orat. n. 7: In summo oratore fingendo talem informabo, qualis fortasse nemo fuit. Idem: Haec breviter, ut potui, informavi. Id. Haec est informata cogitatio, Das ist die ungefšhrliche Vorstellung, die man sich von der Sache gemacht hat.

Sic informatio operis, pro prima et rudi forma, quae inducitur, Die Entwerfung, der Entwurf. Schori Phras. Goclen. Obs. 5. 10.

INFRA contrarium habet Supra et de locis dicitur proprie. Praeterea

1. Per Enallagen et Metaphoram pro minus quam. Vellejus L. 2. c. 83. n. 1: Plancus fuit humillimus adsentator Reginae et infra servos cliens.

2. Pro post de tempore. Cic. in Bruto c. 10: Homerus non infra superiorem Lycurgum fuit.

3. Etiam Adverbialiter. Cic. Stomachi partes, quae sunt infra.

INGENS plus est quam MAGNVS.

* Terentius in Eunucho: Magnas vero agere gratias Thais mihi? Resp. Ingentes. Quem versum adducens Cicero in Laelio ait: Satis erat, respondere Magnas. Ingentes, inquit. Semper auget adsentatio id, quod is, cujus ad voluntatem dicitur, vult esse magnum. Popma.

INGRATIIS Vngern, wider Willen, v. g. cogere aliquem ingratiis, Einen wider Willen wozu zwingen, cur ad rariora vocabula cum quibusdam referam, non video. Etenim non tantum exstat apud Plautum et Lucretium, sed etiam Cornelium, et Terentium, immo apud ipsum Ciceronem aliquoties. Praeferunt tamen alii, illubenter, gravatim, citra voluntatem, invito aliquo.

+ Schurzfleisch in Supplem. Orthogr. Rom. p. 28. Ciceroni et Livio abjudicat, et Comicis tantum adserit; at id quidem praeter meritum.

Vossius L. 3. de Arte Grammat. non pro Adverbio, sed pro Nomine habet, nempe Ablativo Plurali, ab ingratia, ae, Die Vngunst. Cui quidem non refragamur: quamlibet potuit in Adverbium abiisse, formatum ex Casu sexto modo dicti Substantivi. Sententiae etiam huic Vossianae favet constructio ejus cum Ablativo, quae occurrit ap. Plaut. Casin. 7. 7: Vobis invitis atque amborum ingratiis und libell‚ liber possum ego fieri.

INGREDI non tantum significat intrare v. g. ingredi forum et in forum; ingredi viam et in viam: et tralate inchoare, auspicari v. g. in orationem ingredi; in causam ingredi; disputationem ingredi; Consulatum ingredi: sed etiam ambulare, non ad locum, sed in loco. v. g. Plin. Lib. 11. c. 51: Qui celerius fari coeperunt, tardius ingredi coeperunt, Die Kinder, die zeitlich sprechen lernen, lernen langsam gehen. Hic puerulus prius mentiri novit, quam ingredi, Das Kind kann noch nicht gehen, wohl aber schon LŁgen vorbringen. Pueri ubi primum ingredi coeperunt, maxime nutricis custodi‚ egent. Valla Lib. 5. c. 38.

INIICERE pro obiter aliquid dicere, notetur, tamquam significatus vocabuli non infrequens. Cic. Quum mihi in sermone injecisset, se velle Asiam visere. Schor. Phras.

* Atque ita hac notione a(plw=s2 usurpatur. Quod autem in Conjunctione aliorum vocabulorum ita in usu sit, id vero nemo temere ignorat v. g. Injicere mentionem alicujus rei.

INIQVVS sibi et aliis INIURIUS tantum aliis. Illud ergo latius patet, quam hoc.

INNOCENS est qui ab omni injuria aut maleficio se abstinet: INNOCUUS, qui alteri non nocet. Illud de hominibus tantum; hoc etiam de bestiis et herbis dicitur: quamquam innocuus interdum sumitur paqhtikw=s2 pro eo, cui non nocetur. Popma. Nonius Marcellus.

INOBSERVANTIA ae, occurrit apud Suetonium in Augusto cap. 76: ubi tamen interpretes id non nisi ratione contextŻs vertunt per indifferentem circa rationem victŻs animum, ut ita contraria sit morositati certis legibus adstrictae. Nominatim Casaubonus ita exponit: qui tamen usurpavit hoc vocabulum etiam pro inconsiderantia, indiligentia, incuria, neglectu, negligentia; atque hoc ipso nomine vapulata Scioppio de Stil. Hist. 215. Stat tamen pro Casaubono contra Scioppium Borrichius Cogit. 309.

INOPINVS a, um, v. g. inopina quies, inopina siccitas, inopinus turbo, Poeticum est: Oratores et Historici pro eo habent, inopinatus, non opinatus, nec opinatus.



page 1005, image: s0551

INORDINATE Vnordentlich, v. g. febris inordinate redit, Das Fieber hšlt keinen Typum, falso suspectum Vossio de Vit. 478. et 809. Habet enim Cornelius Celsus, argenteae aetatis scriptor, ille Medicorum Cicero.

* Inordinatim est Ammiani Marcellini.

Cicero pro eo dicit, confuse et permixte; cui opponit discrete et electe: alii, sine ordine; null‚ certi ordinis ratione habit‚; sine lege; passi sine lege capilli, Haare, die auf dem Kopfe verworren durch einander liegen; null‚ cert‚ lege adstrictus; tumultuarie; vel aliter pro argumento; Graece, a)ta/ktws2, a)diata/ktws2. Borrich. Cogit. 140. Cell. Antib. 118.

* Adjectivum inordinatus v. g. inordinati atque incompositi milites, Cicero habet et Livius. Superlativus inordinatissimus v. g. inordinatissimi palpebrarum pili, Plinii Majoris est. Fab.

INQVIETARE duplicem notionem sustinet.

1. Proprie est quietem et somnum alicui turbare, Einem den Schlaf zerstŲren, einen aus dem Schlafe bringen und beunruhigen. Sueton. Calig. c. 55: Ne inquietaretur, viciniae silentium per milites indicere solebat. Hinc et spectra inquietare timidos dicuntur, ut quae nocturnam quietem interrumpunt et turbant.

2. Deinde est, quovis modo molestum esse alicui, et facessere negotium, Einem beschwerlich fallen: cujus exempla Suetonius in Aug. cap. 53. et Claudio c. 9. et Nerone c. 34. suppeditat. Tacitus Hist. L. 3. c. 84. n. 4. inquietare victoriam, Den Sieg stŲhren.

+ Neque tantum hoc verbum apud Suetonium occurrit, quod putat Laurenbergius, sed etiam apud Curtium, Plinium Iun. Senecam, alios.

Plinius L. 9. Ep. 15. Passive usurpat: Tam multis undique rusticorum libellis, et tam querulis inquietor. Item Seneca Ep. 2: Inquietari locorum munitionibus.

* Cicero hoc verbum nescit, et pro eo habet, molestiam alicui parere; molestiam alicui creare; negotium l. multum negotii alicui facessere.

Inquies Substantive, Die Vnrube, v. g. inquies nocturna; et Adjective pro inquietus v. g. humanum genus inquies et indomitum: Item, inquietus; inquietudo, Die Vnruhe; inquietatio, Die Beunruhigung, passim occurrunt apud optimae notae scriptores, v. g. Plinium, Livium, Senecam, alios.

Adverbium inquiete Solinus, et inquietator, Ein RuhestŲrer, Tertullianus habet.

INQVILINVS conductor aedium: COLONVS praediorum rusticorum.

INSALVTATVS ut quum ajunt, insalutato hospite discedere, quod sane vulgare est, displicet Vossio de Vit. 478, qui pro eo mavult, non salutato hospite; ne salute quidem dict‚. Verum defenditur tmesi Virgiliana Aen. L. 9. v. 288:

In-que-salutatam linquo.

Cicero Graecum praetulit, quod vocabulo insalutatus accurate respondet. Sic enim scribit L. 8. Attic. Ep. 8. de Pompejo fugiente agens: Vrbem, omnes nos a)pros1fwnh/tous2, expertes sui confilii relinquebat. Vbi tamen notandum, quod Cicero in gratiam T. Pomponii Attici, Graecarum litterarum amantissimi, et propter alias temporum istorum circumstantias, subinde praeter necessitatem in epistolis ad eum datis Graeca interserat. Borrich. in Voss. 141. Cell. C. P. 65.

INSANIA Graecis mani/a dicta, quae juncta stultitiae, patet latius, majusque aliquid infert, et a FVRORE distinguitur. Furor majus quid est, quam Insania. Furor ex Insania oritur. Cic. 3. Quaest. Tusc. c. 4.

* Furiosus est, qui ita jactatur, agitaturque, ut neque corpore, neque animo possit consistere: Insanus est, qui non habet mentem integram, et ob hoc non servat; modum, minusque sapit, quam Stultus. Popma.

INSCIVS aliquid nescit NESCIVS nihil novit. Ille in parte errat; hic in toto. Fronto.

* Nec tamen id perpetuum est. Popma.

INSENSIBILIS Gellius et posteriores, Lactantius, Firmicus, Alcimus Avitus: praefer cum elegantioribus, stupidus, sensu destitutus, a)nai/sqhtos2; vel quod sensu percipi nequit; quod neque oculis, neque auribus, neque ullo sensu percipi potest, sed cogitatione tantum et mente complectimur. Vtramque enim notionem, transitivam et intransitivam, sustinet. Henr. Stephaen. de Latin. Susp. 116. Cell. C. P. 219.

INSIGNIS non numquam in malam partem accipitur, v. g. insigne scelus i. e. immane; insignis stultitia; insignis latro; insignis audacia, cet. Cic. Lib. 1. de Orat. n. 31: Nihil est tam insigna, nec tam ad diuturnitatem memoriae stabile, quam


page 1007, image: s0552

id, in quo aliquid offenderis. Idem L. 2. de Orat. n. 237: Nec insignis improbitas et scelere juncta, nec rursus miseria insignis agitata ridetur. Valla Lib. 5. c. 35.

* Similiter et Illustris Excellens, Egregius et Nobilis in malam partem interdum sumuntur, v. g. Liv. L. 39. c. 9. Nobile scortum. Cic. de Harusp. Resp. Maxime insigne atque illustre perjurium. Vorst. de Lat. Neglecta 100. 102. Reitz. de Ambig. 177. 192.

Hinc apud Terentium Eunuch. A. 5. Sc. 6. v. 20: Nobilitare se flagitiis.

INSIMVL Statius et Florus praefer usitatius, simul. Borrich. in Voss. 200. Cell. Antib. 119. C. P. 164.

INSOLARE i. e. soli exponere ad solem calefacere; ad solem siccare; vel, ut loquitur Plinius Iunior, in sole siccare, Sonnen, bleichen, an der Sonne trocknen, v. g. per triduum aliquid insolare, immerito damnatur a Vossio de Vit. 777. Verbum enim hoc exstat apud Columellam, cui tamquam hoc proprium est.

Plinius Major quoque habet insolatio, Die Trocknung an der Sonne, v. g. L. 21. c. 14; Cera candidissima sit, post insolationem etiamnum recocta. Borrich. in Voss. 142.

INSOMNIA ae, significat vigiliam, quum dormiri non potest: INSOMNIVM vero id, quod in somnis obversatur; quo tamen Latini non nisi Numero Plurali utuntur.

* Insomnia, ae, Graecis dicitur a)grupni/a, a)u+pni/a, Germ. Die Schlaflosigkeit, quod est ex senectutis incommodis unum: Insomnia, orum, Graecis e)nupni/a, Germ. Schwehre Tršume. Caecilius apud Non. Consequitur comes insomnia: ea porro insaniam adfert. Suetonius Caligul‚ c. 50: Incitabatur insomnia maxime: neque enim plus, quam tribus nocturnis horis, quiescebat. Livius L. 30: Curis insomniisque agitant et excitant saepe somno. Plautus Menaech. Haec nihilo mihi esse videntur secius, quam insomnia. Popma.

INSTITVTIONES sunt praecepta quibus docentur homines, atque instituuntur, ut institutiones oratoriae, juris civilis, et aliarum artium: INSTITVTA sunt boni mores, consilio et ratione inducti, qui per quamdam consuetudinem observantur, ut quum dicimus, instituta alicujus sequi; disciplinam alicujus et instituta sequi; more atque institute majorum aliquid facere. Popma.

* Atque hac notione ita fere differunt ista vocabula. Quo autem significatu mentibus nostris utrimque inferunt id, quod quis instituit, quod animo propositum est, Ein Vorhaben, eine gewisse Weise, eine Sache vorzunehmen, eodem recidunt, ac nihil omnino differentiae habent, v. g. Cic. Abduci ab instituto suo. Hoc alienum instituto nostro 1. ab instituto nostro, Omnis, quae a ratione suscipitur de aliqua re, institutio i. e. agendi propositum. Plin. L. 16. c. 4: Longum est, nec ex institutione operis.

INSTRVMENTVM pro o)rga/nw| seu o)rgalei/w| v.g. instrumentum Chirurgicum, instrumentum Anatomicum, Scioppio falso suspectum. Nam Val. Max. Lib. 4. c. 4. habet instrumentum rusticum; et Plinius Lib. 3. Ep. 20. instrumentum venatorium; et Cicero Oecon. apud Columellam: Iam seorsim arma ac tela seponebantur, et in altera parte instrumenta, quibus ad lanificia utuntur. Etiam apud Cic. in Verrem subinde Instrumentum occurrit pro apparatu et supellectili ruricolarum.

* Celso vero non est usitatum; etiamsi saepissime de instrumentis Chirurgicis loquatur: quae vel scalpella, vel ferramenta appellat.

INTEGER generatim opponitur vitioso corrupto, mutilo, fracto, violato. Ita dicuntur integri fontes ap. Lucret. i. e. ex quibus nemo hausit, quos nemo huc usque turbavit; integrae virgines i. e. non dum vitiatae; integer animus i. e. sincerus; aetas integra i. e. vigens ac florens; integri sensus; integra valetudo; servare se integrum i. e. neutri parti se adstringere.

* Speciatim notat

1. In quo non dum aliquid laboratum est. v. g. Discipulus integer, Ein SchŁler, der noch in niemandes Vnterweisung gewesen, an dem noch nichts verhŁmpelt ist. Ita Cicero L. 3. Nat. Deor. c.3: Rudem me discipulum et integrum accipe, et ea, quae requiro, doce. Sic, causa integra: ut Causam integram alicui reservare, FŁr jemand die Sache so hin halten, dass davon nichts vergeben werde, Cic. L. 13. Fam. Ep. 4.

2. Subinde de corpore usurpatur, significans id, quod Germanice dicimus Frisch, ausgeruhet; cui opponitur fessus. v. g. Integri defessis militibus succedebant. Nonfacile recentes et integros milites sustinebant. Integri et recentes fatigatis succedunt, Caesar. Et Nepos Eumene cap. 9: Ibi diem unum operitur, ad lassitudinem sedandam militum, ac reficienda jumenta, quo integriore exercitu decerneret.

3. Saepe ponitur pro eo, qui opibus et glovi‚ floret, cujus opes non dum fractae aut dissipatae sunt. Cic. Quos ego florentes atque integros vici. Id. Integerrimas pacatissimasque gentes illi ad diripiendum tradidisti. Schori Phraf.



page 1009, image: s0553

INTELLECTVS Żs, Quintiliano et Plinio est mentis perceptio s. actus intelligendi; quam Cicero semper vocat intelligentiam: quo vocabulo tamen non solum actionem intelligendi, sed et vim et instrumentum ipsum, quo animus aliquid comprehendit, omnes antiquiores expresserunt.

* v. g. Cic. Pars homins, quae actionis atque intelligentiae est particeps. Quo studio et qud intelligenti‚ hunc esse censes in rebus rusticis? Intelligentia juris civilis praestare. Schor. de Phras. ad Voc. Intelligentia.

INTELLIGERE et PERCIPERE hoc differunt ut illud fere ad res et personas: hoc ad verba et sermonem referatur. Ita praeceptor et eruditio ejus intelligitur; disciplina autem ejus et verba percipiuntur.

* Qui loca veterum conferre velit, hanc observationem nostram haud esse inanem intelliget.

INTELLIGIBILIS e, i. e. quod potest intelligi, v. g. bonum intelligibile, falso suspectum Vossio de Vit. 479. Habet enim Seneca, Macrobius, Marcellinus, Apulejus, Tertullianus. Cicero pro eo dicit, quod in vel sub intelligentiam cadit; quod ratione sapienti‚que comprehenditur; quod intelligenti‚ et ratione comprehenditur. Borrich. in Voss. 143. Cell. C. P. 118.

* Adverbium intelligibiliter, v.g. intelligibiliter aliquid cognoscere, exstat apud Augustinum. Inintelligibilis, v. g. inintelligibilis Dei splendor, apud Ambrosium. Fab.

INTER de spatio proprie dicitur.

* Liv. L. 2. c. 5.: Ager, qui inter urbeni et Tiberim fuit, consecratus Marti fuit. Vsurpatur insuper 1. Per Enallagen de tempore pro Intra. Livius L. 2. c. 5.: Inter omne tempus pater, vultusque et os ejus spectaculo erat, Wšhrender dieser ganzen Zeit sahe man nur den Vater an. Inter tot annos.

2. De rebus et personis, Germ. Vnter, zwischen, et saepe statum quemdam significat.

* Cic. L. 2. Offic. c. 11. extt. Quantam justitiae vim inter leges et judicia in constituta Rep. fore putamus? Wo man Gesetze hat und Gerichte halt. Cic. Hanc epistolam inter coenam dictavi. Habere aliquid inter manus. Inter vias cogitare de aliqua re. Talia occurrunt ap. Plautum, Ciceronem, Plinium. Inter legendum, Inter jocum, Sueton. Iul. n. 4. Inter mortem ejus i. e. dum ille moritur, Flor. L. 1. c. 6. n. 2. Vorst. de Lat. falso Susp. 223. seq.

INTERCEDERE varia significat:

* 1. Apud Terentium et Ciceronem sumitur proprie, Germanice Darzwischen kommen, Ter. Si nulla aegritudo huic gaudio intercesserit. Cic. Vna nox intercesserat. Id. Vix annus intercesserat, Es war kaum ein Iahr darzwischen gekommen, es war kaum ein Iahr vorŁber oder vergangen.

2. Idem est, atque esse s. exsistere. v. g. Cic. Intercedit mihi tecun vetus usus, adsinitas, societas, omnes denique causas et necessitudines veteres. Intercedit mihi cum illo controversia. Intercedunt mihi tecum inimicitiae, bella, officia, cet.

3. Significat pro aliquo spondere, fidem suam interponere. Cic. Nullum neque meum minimum dictum, non modo factum, pro Caesare intercessit.

4. Apud Romanos Tribuni plebis intercedebant, quum in senatu impediebant, ne quid ferretur sine consensu populi. Hinc intercedere est impedire, quo minus aliquid feratur a senatu.

An vero hoc verbum etiam pro deprecari seu pro supplicare pro aliquo aliquem, orare aliquem pro alicujus salute, deprecari pro aliquo, precari pro alicujus salute, adesse alicui ad deprecandem ejus calamitatem, quae notio hodie vulgo et sola fere frequentatur, et a Goclenio Obs. 465. Apulejo et Theologis plerisque tribuitur, usurpetur, in controversiam venit. Cellarius Antib. p. 201. INTERCEDO, inquit, INTERCESSIO, INTERCESSOR, minus Latine referuntur ad officium deprecantis, FŁrbitten, FŁrbitte, FŁrbitter; Ciceroni et antiquis omnibus notant, LEGIBVS CONTRADICERE, Protestiren. Olaus contra Borrichius Analect. p. 40. contendit, nihil aliud primam et nativam hujus verbi significationem velle, quam ingerere se, medium se interjicere, interponere sententiam suam, sive illud fiat supplicando, sive modeste aut violenter contradicendo; et quia Tribuni plebis abusi saepe sint concess‚ sibi potestate, et refractarie non raro restiterint Patrum sententiis, inde per abusum sensim to\ intercedere declinasse ad designandam austeriorem contradictionem; atque ita hoc verbum deprecantibus convenire: quod probat auctoritate Livii, Coelii, ipsiusque Ciceronis, itemque Suetonii. Dissentit heic Cellarius C. P. 411. sequeq., et loca illa ita intelligit, ut to\ intercedere notionem habeat alias Ciceroni usitatam: quae tamen, contra Cellarium,


page 1011, image: s0554

in gratiam Olai, vindicare laborat Andreas Borrichius Append. 137. et Vindic. L. L. 118. Concludit autem Cellarius I. c.: Haec, inquiens, ex usu auctorum (contra Borrichium) disputata sunt; non autem negamus, quia generale intercedere est, etiam alteri notioni convenire posse, in qua nihil, nisi certiora exempla desideramus. Adde Cellarii Discuss. Append. p. 59.

* At, quod contra Cellarium notandum est, satis evidens exemplum pro suspecta notione in vocabulo Intercessoris ap. Cic. L. 9. Fam. Ep. 10. exstat. Conf. P. Manutinum ad h. l.

+ Schorus in Phrasibus indignatur, eleganter locutionem deprecari pro aliquo, non tam vulgarem esse, quam suspectam intercedere pro aliquo.

INTEREA i. e. inter hoc tempus toto hoc temporis spatio, a principio usque ad finem: INTERIM i. e. intra hoc tempus, antequam finiatur. Virg. Panditur interea domus omnipotentis Olympi. Ter. Interim aliquid fit.

Absurde diceretur: Panditur interim domus; scil. notione ill‚, qu‚ Virgilius id profert. Similiter absurde: Interea aliquid fit pro Interim aliquid sit.

* Comici tamen differentiam hanc interdum mihi negligere videntur.

INTERIM

1. Vsurpatur absolute. Cic. Hoc interim spatio conclave illud concidit. Ter. Interim aliquid fit.

2. Cum adjunctione tou= dum. Caesar: Interim dum de conventionibus inter se agunt.

* Hac duplici constructione etiam usurpatur interea. Terent. Prol. Hecyr. v. 31: Interea rumor venit, datum iri gladiatores. Cic. Interea tamen dum haec dispersa sunt, coguntur.

Non numquam tamen post Interea sequitur etiam Quoad. Caes. Interea, quoad fides esset data, Caesarem facturum, quae policeretur. Et post Interim sequitur etiam non numquam Quum, Donec, Posiquam.

3. Interim pro interdum, Quintilianus usque ad fastidium lectoris; interdum etiam Seneca, Plinius et Tacitus hac notione usurpant.

* Quintilianus: Prima barbarismi ac soloecismi foeditas absit: sed, quia interim excusantur haec vitia, aut consuetudine, aut auctoritate, aut vetustate, denique vicinitate virtutum, acriter se in illud tenue discrimen Grammaticus intendat. Trajanus apud Plinium L. 10. Ep. 27: Prudenter autem constitui, interim navibus, interim vehiculis uti. Seneca Consol. ad Marciam cap. 15: Quid aliorum tibi funera Caesarum referam? quos in hoc mihi interim videtur violare fortuna, ut sic quoque generi humano profint. Tacitus 1 Annal. c. 4: Qui remp. interim premant, quandoque distrabant.

Neque vero Cicero, aut alii id aetatis, vocabulo hoc tali notione usi sunt. Conf. Sciopp. Iud. de Stil. Hist. 57. Wagenseilii Pera Iuv. Loc. 1. p. 42. Buchner. de Commut. Rat. Dic. 165. et ad Plin. 638. Iac. Thomasius ad Tursell. 126. et Schwarz. ad eumdem 437. Durrer. de Partic. 218.

INTERIRE i. e. occidere et emori generalius est, et majorem vim habet, quam PERIRF, quod levius est, et spem relinquit subinde recuperandi, nec denotat semper rerum omnium finem. Plaut. Qui per virtutem perierat, non pol interiit.

* Sed non semper observatur haec differentia. Popma.

INTERITIO id est interitus v.g. centurionum interitio, falso suspectum Scioppio de Stil. Hist. 190. Exstat enim non tantum apud Hirtium B. Hisp. c. 24. n. 6; sed etiam ex ipso Cicerone, et quidem duobus locis producitur a Borrichio adv. Sciopp. 307: in quorum uno quidem Gruterus ex Palatinis restitui vult pro eo, quod vulgatum adhuc fuit, internecione vel internitione; quam quidem scripturam etiam alii ita probant, ut non nulli internitione; alii internecione legant: sed Nonius, Lambinus, Victorius, et Pareus in Codd. suis interitione habent Vtitur etiam hoc vocabulo falso suspecto Arnobius L. 2. p. 87.

INTERNVS a, um, Innerlich, inwendig, v. g. bella interna, rejicit Vossius de Vit. Serm. Lib. 3. c. 16. p. 479. Defendit vero Scioppius ob solam Analogiam, quum optimi scriptores habeant externus; quam vero Analogiam solam sufficere, recte negat Borrichius Def. Vossii p. 276. Ceteroquin Adjectivum hoc internus omnino probae notae est, et multis idoneis auctoribus usurpatum v. g. Ovidio (ubi tamen pro internas, Heinsius legit Herceas ) Senecae, Plinio, Tacito, Sallustio. Borrich. in Voss. 144. seqq.



page 1013, image: s0555

Aureo aevo tamen usitatiora sunt, intestinus, interior, v. g. bellum intestinum ac domesticum. Cell. C. P. 65. seq. et 68.

INTERPRETAMENTVM Eine Auslegung, u. g. somniorum interpretamenta, Petronius et Gellius: Cicero, aliique melioris notae pro eo habent, interpretatio.

INTERPRETATVS Passive, Sallustius, Suetonius, immo ipse Cicero non semel v. g. L. 1. de Divinat. Ex quo ita illud somnium est interpretatum. It. L. 2. de Leg. Quod nos prope idem nomen Graecum interpretatum tenemus.

+ Praesens vero Indicativi Passive veteres vix usurparunt. A posterioribus tamen id crebro est factum: nam ita Amm. Marcellinus, Hieronymus, et Vulgatus Interpres locuti sunt.

Communia vero antique suerunt i. e. et actionem et passionem significarunt adulor, adgredior, adipiscor, amplector, dignor, detestor, consolor, sector, obliviscor, meditor, metior, mentior, experior, interpretor, effor, effari, testor, veneror, comitor, criminor, tueor, aliaque hujus generis multa, quae vide sis apud Priscianum 8. p. 291. seqq. Voss. L. 3. Anal. c. 6. et L. 4. c. 11. Bangium Obs. Philol. p. 463. et Doctor Anonymus Parisiensis in Nova Methodo p. 361. quae nunc sunt deponentia, quia Passivam significationem deposuerunt. Horum tamen Passiva significatio non modo in Participiis, sed etiam in ipsis quibusdam Temporibus non nullis adhuc usitata est, nec dum aure‚ aetate, praesertim in Participiis, prorsus abolita, ut in testatus, detestatus, oblitus, meditatus, mentitus, interpretatus, effatus Liv. L. 1. c. 24: veneratus, commentatus, perfunctus Cic. pro Sext. c. 4: expertus, dimensus, cet. Conferatur etiam heic Cellar. C. P. 247. Vechner. Hellenolexia 63. Elias Major de Varianda Orat. 458.

INTERSTITIVM Ein Zwischenstand, mittler Raum, Tacitus, Macrobius, et Ammianus: Cicero, aliique pro eo, intervallum.

* Vsurpatur autem Interstitium similiter, ut intervallum, tum de loco, tum vero etiam de tempore. De loco Macrobius usurpat Somn. Scip. L. 1. c. 6: Quattuor elementa tribus interstitiis separantur. De tempore Tacitus Annali 5. c. 4. n. 2: Dandum interstitium poenitentiae senis.

INTERVLA Ein Camisohl, ein Vnterkleid, ein Brusttuch, habet Tertullianus, teste Vossio de Vit. 480; Apulejus, teste Cellario; Ovidius, teste Littletono. Vid. Ker Select. de L. L. Observ. it. Borrich. Cogit. 30. Apud Horatium L. 1. Ep. 1. dicitur subucula, pexat quae trita subest tunicae.

INTRA

1. Respicit locum vel terminos, intra quos aliquid peragendum est.

* Cic. Quod facile fuisset, nisi intra parietes meos de mea pernicie consilia inirentur. Id. Artis est, nosse regiones, intra quas venire debeas, ut pervestiges, quod quaeras. Id. Locus intra oceanum jam nullus est, quo non cet. Liv. Compulso intra moenia hoste.

2. Notat etiam tempus, intra quod aliquid fit, saepe etiam idem, quod citra.

* Plaut. Intra viginti dies. Liv. Intra paucos dies. Val. Max. Intra annum exstincti sunt, Vor Ablauff eines Iahres. Trajanus ad Plin. Intra hos proximos decem annos, Die nšchst verstrichenen zehn Iahre herdurch. Eutropius L. 6. c. 9: Intra triennium omnem provinciam cepit h. e. triennio non dum finito. Cicero: Epulamur non modo non contra legem, sed etiam intra legem. Id. Modice hoc faciam, aut etiam intra modum. Id Antiochus intra montem Taurum regnare jussus est. Id. Nullum intra oceani ostium praedonem navium esse audiatis. Horatius: Intra spem veniae cautus i. e. citra spem 1. sine spe. Florus L. 1. c. 3: Facinus intra gloriam fuit h. e. citra gloriam s. minus gloriosum.

INTVTVS i. e. minus tutus, non tutus, Adjectivum est, Livio imprimis, Plinio et Tacito familiare. Hi nempe dicunt, Intutus locus, Intuta urbs, Intuta via, Intutum mure, Intuta castra cet. Vorst. de Lat. Falso Susp. 39.

INVALENTIA Die Schwachheit, das VnvermŲgen, der kršnkliche Zustand eines Menschen, v. g. invehit aegritudinem atque invalentiam, immerito suspectum Scioppio Iud. de Stil. Hist. 170. Habet enim praeter Apulejum etiam Gellius L. 20. c. 1. observante id Clariss. Kappio ad Iensium 115. seq. Cicero pro eo, invaletudo, quo tamen vocabulo bis tantum utitur, scil. L. 7. Attic. Ep. 2. et 5; valetudo adversa; valetudo infirma; debilitas; debilitas naturae; debilitas corporis; infirmitas valetudinis; imbecillitas corporis.

INVALESCERE de rebus potius CORROBORARI et CONFIRMARI de personis dici, recte censet S. Rev. Petrus Adolphus Boysius adsentiento Wolfio in Curis ad Act. 9, 22.

* Quintil. L. 2. c. 1: Consuetudo quotidie magis invalescit. Cic. Lael. Omnino


page 1015, image: s0556

amicitiae corroboratis jam confirmatisque et ingeniis et aetatibus judicandae sunt.

INVERECVNDE Vnverschšmt, v. g. uti aliqu‚ re inverecunde, falso suspectum. Habet enim Seneca, Quintilianus, Macrobius et Aggenus Vrbicus. Borrich. Cogit. 148. Cell. C. P. 118.

* Apud Hieronymum et Augustinum occurrit etiam Comparativus inverecundius.

Adjectivum inverecundus, optimae notae est, Ciceronem, Suetonium, Quintilianum habens auctores, Superlativum inverecundissimus, Plautus; Comparativum inverecundior, Valerius Max. habet.

Inverecundia, ae, Arnobii et Tertulliani est.

INVIDIA Activam et Passivam significationem habet: INVIDENTIA non nisi Activam.

* Invidiae etiam vocabulum longe usitatius est, quam invidentiae. Ita enim Cicero L. 4. Quaest. Tuscul. c. 7: Aegritudini invidentia: utendum est enim docendi caus ‚ verbo minus usitato; quoniam invidia non in eo, qui invidet, solum dicitur, sed etiam in eo, cui invidetur; subjicitur, cet.

INVIDVS qui invidet: INVIDIOSVS, non modo qui invidet, seu qui morbo invidentiae laborat, sed etiam qui invidiam sustinet; atque h‚c posteriori Passiv‚ significatione saepius et usitatius occurrit. Popma.

+ Errat autem Clarus, qui tw=| invidiosus tantummodo Passivam notionem tribuit.

INVIOLABILIS v. g. caput inviolabile, Silius, Prudentius, et sic pro Poetico habet Vossius de Vit. 810: Cicero pro eo dicit, sanctus, v. g. Nulla sancta societas, nec fides regnis est. It. Difficillimum est, sanctam servare societatem. Borrich. Cogit. 31. Cell. Antib. 60.

INVISIBILIS falso suspectum Vossio de Vit. 482. Habet enim Celsus, Macrobius, et Lactantius. Graeci pro eo dicunt a)o/ratos; Cicero, quod non cadit sub adspectum; sensum omnem effugiens oculorum; effugiens oculorum aciem s. obtutum; non adspectabilis; res caecae et ab adspectŻs judicio remotae. Gifan. Obs. 28. Cell. C. P. 119.

* Adjectivum visibilis habet Plinius; sed Adverbia visibiliter et invisibiliter sequioris aevi sunt.

IOCVS est in verbis LVDVS et LVSVS in factis.

* Ludus, jocus que it. Lusus et jocus, conjuncte sic prolata, proverbialiter fere dicuntur de re levi et nullies pretii, quae ludibrio haberi possit. Ter. Ludum jocumque dices fuisse alterum. Cic. Quibus jusjurandum jocus est; testimonium ludus. Sen Non minus inter seria, quam inter lusus et jocos.

Confunditur tamen saepe haec differentia, et ludus in verbo, jocus in facto est, et saepe ludere pro jocari invenitur.

Ludus et Lusus, quomodo inter se differant, vide paullo infra suo loco.

IPSISSIMVS v. g. ipsissima ejus verba sunt Es ist das von Wort zu Wort, was er gefagt hat, praeter suum meritum refertur inter vocabula Plauti ludicra et per jocum cusa a Sam. Werenfels in Dissert. de Meteoris Orationis p. 298. Nimirum usurpare hunc Superlativum possumus, si cum emphasi quadam innuimus, rem, quae in orchestram producitur, prorsus eamdem esse: quum v. g. totidem verbis aliquid repetitur; atque adeo hoc ipso exprimitur Graccorum a)uto/tatos2, quod huic nostro Latino ex asse respondet.

IRACVNDVS est qui a natura in iram pronus est: IRATVS, qui offensus excanduit.

Sic Iracundia naturae ad iram proclivitatem ostendit: Ira excandescentiam ipsam. Ira casu nascitur: Iracundia est animi vitium: Odium vero inveterata ira est.

Iracundia semper in vitio ponitur: Ira non item. Neque enim ira est vitium, si quis malis rebus irascitur; sed quum iracundus nimis facile et furenter excandescit.

* Interdum tamen iracundia pro ira usurpatur, et vers‚ vice ira pro iracundia. Popma. Fronto.

IRASCI levius est quam SVCCENSERE.

* Cic. Irasci et succensere. Non vers‚ vice: Succensere et Irasci. Ponderosius enim posteriori loco collocandum est.

Irascimur etiam ob levia et inania: Succensemus non nisi justis de causis.

* Nec tamen hoc ita perpetuum, ut nihil prorsus in contrarium exstet. Donat. in Ter. Andr. Goclen. Obs. 333.

IRRATIONABILIS VnvernŁnftig, v. g. sunt quidam irrationabiles impetus animorum, Quintilianus et Celsus: Cicero pro eo, rationis expers; mente ac ratione vacuus; Horatius, Plinius, brutus, Borrich. in Voss. 150. Cell. C. P. 119.



page 1017, image: s0557

* Irrationabilitas Apulejus: Irrationabiliter Hieronymus et Tertullianus habent.

Irrationalis v. g. Est equus animal, sed irrationale, praeter Celsum et Quintilianum etiam Seneca frequentat. Cell. Antib. 121. C. P. 120. Andr. Borrich. Vind. L. L. 49.

IRRITVM testamentum est, quum sine vitio quidem est, sed destituitur vel ab herede, vel a testatore, quando capite deminutus est: RVPTVM est, si vitium superveniens in ipsum testamentum inurrat: NVLLVM et INIVSTVM, quando vitium tempore testamenti factionis exstat. Popma.

* Testamentum sit irritum, quum is, qui fecit id, capite postea deminutus sit. Nec interest, qualis capitis deminutio intervenerit: nam testamentum non est, nisi hominis liberi, civis Romani et patrisfam. Si quid autem inciderit, quod statum civilem testatoris non mutet, veluti si furiosus factus sit, etc. testamentum ratum manet.

Rumpitur testamentum per vitium superveniens, ut quum Tabulae sunt corruptae, aut aliud testamentum producatur, tempore quod sit posterius, aut ex improviso nascatur filius posthumus, cet.

Testamentum nullum et injustum utrique opponitur. Nam irritum fieri et rumpi privationem significant, et ideo proprie non nisi de iis, quae ceteroquin jure subsistunt, praedicantur. Privatio enim, ut Philosophorum scholae docent, praesupponit habitum. Sed cuncta haec verbosius inculcant ICti ad tit. 17. L. 2. Institut. Instin.

IS, EA, ID

1. Idem notat, quod et quidem ille.

* Cic. Ejus auditor Strato, is qui Physicus appellatur.

2. Cum emphasi antecedens respicit subjectum.

* Sallust. Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concuptivit: ea quasi venenatis malis imbuta, corpus animumque virilem effeminat.

3. Vsurpatur pro utpote.

* Cic. Secedant improbi, secernant se a bonis, unum in locum congregentur, muro denique, id quod saepe jam dixi, secernantur a bonis.

4. Vsurpatur pro talis, sequente Relativo qui, vel Conjunctione ut.

* Cic. Itaque ego is in illum sum, quem me esse vis. Id. Quodsi essem e‚ perfidi‚, qu‚ sunt ii, qui in nos haec conferunt. Id Nec tamen is sum, ut mea me maxime delectent. Id. Ea perturbatio est omnium temporum, ut suae quemque fortunae maxime poeniteat.

ITA

1. Ponitur pro hac ratione.

* Cic. Ita nobilissima civitas Graecias et olim potentissima sepulcrum civis sui ignorasset, nisi ab homine Arpinate didicisset. Id. Ita mecum locutus est, quasi non dubium bellum habeamus. Id. Quare facies, ut ita sit in libro, quemadmodum fuit. Ter. Ita. in istaec tua misceto, ne me admisceas.

2. Pro adeo, atque sic intendendi particula est.

* Cic. Dii te perdant! ita non modo nequam et improbus, sed et fatuus et amens es. Id. Hoc tibi non ita decorum est. Id. Ita sum adflictus, ut nemo umquam. Id. Nec ita claudenda est res familiaris, ut eam benignitas aperire non possit.

3. Pro hac conditione.

* Cic. Ita enim senectus honesta est, si se ipsa defendit, si jus suum retinet.

4. Iurantis est.

* Cic. Ita vivam, ut maximos sumtus facio. Id. Ita mihi deos omnes propitios esse velim.

5. Stomachantis et indignantis est cum adjectione encliticae ne, ita, ut subjungatur ei tw=| vero vel Tandem, aut etiam omittatur.

* Cic. Itane vero tu tua pericula communi periculo defendes. Itane tandem furis? Ter. Dave, itane contemnor abs te? Conf. Parte Synt. Ita est.

ITEM

1. Notat fere idem, quod similiter.

* Cic. Litterae isti mittuntur a patre vehementes, ab amicis item. Id. Omnium magnarum artium, sicut arborum, altitudines delectant, radices stirpesque non item.

2. Ponitur etiam pro ita.

* Cic. Fecisti item, ut praedones solent. Id. Vt enim de sensibus, item faciunt de reliquis. Varro de L. L. Analogia non item ea definienda, quae dirigitur ad naturam verborum, atque illa, quae ad usum loquendi.

Hac notione saepe cum Vt, Vti, Atque: raro cum Quam et Quemadmodum conjungitur.

3. Copulandi vim habet.

* Cic. Placuit Scaepolae et Coruncano, itemque ceteris. Ter. Vnus et item alter.

ITER est via latior et publica quae populo patet: SEMITA est angustior, et privatus trames: VIA continet utrumque. Popma.

+ Ceterum ICti, praeeunte Vlpiano in Digestis, et, qui ex Vlpiano ad verbum idem profert, Triboniana in Instit. Iust. L. 2.


page 1019, image: s0558

Tit. de Servitut. distingvunt inter Iter, ACtum et Viam, ut Iter hominum euntium, Der Fusssteig, Actus pecudum agendorum, Die Trift, Via vehiculorum sit, Der Fahrweg, Heerstrasse. Sed haec distinctio nusquam valet, nisi ubi haec in jure dicundo sibi invicem opponuntur. De cetero Via et Iter apud bonae notae scriptores promiscue usurpantur.. Conf. Aegid. Menagius in Epiff. ad Fabrotum, insert‚ c. 36. Amoenit. Iuris civilis.

IVNCTVRA Eine Fuge, eine ZusammenfŁgung, das Gelenke, v.g. junctura verborum, junctura lapidum, Horatius, Suctonius, Columella, Seneca, Quintilianus, Gellius: Cicero pro eo habet, commissura, junctio, v. g. Ossa subjecta corpori mirabiles commissuras habent. Molles digitorum commissurae. Et ipsae secum, et inter se ex commissura junguntur. Secretio earum partium, quae ante interitum junctione aliqua tenebantur.

* Etiam Cicero habet conjunctio: at hoc verbum numquam significat juncturam; sed copulationem, necessitudinem, affinitatem, cognatonem, societatem, consociationem, congregationem, convenientiam. v. g. Quod mihi de filia et Crassipede gratularis, agnosco humanitatem tuam, et spero, nobis hanc conjunctionem voluptati fore.

IVRGIOSVS Zšnckisch, v. g. jurgiosa mulier, Gellius, Lib. 1. c. 17: rectius pro eo dixeris cum Cierrone, litigiosus; et cum Plinio contentiosus.

IVRGIVM est inter benevolos aut propinquos levis verborum velitatio, dissensio vel contentio: RIXA contentio amicorum gravior. Tacit. L. 1. Hist. c. 64: Iurgia primum; mox rixae: LIS inimicorum concertatio vehementior.

Itaque lis nulla nobis esse potest cum eo, quem in potestate habemus, auctore Cajo ICto.

Cicero de Rep. 4: Si jurgant, benevolorum concertatio est; lis inimicorum, non turpium, dicitur. Popma. Nonius Marcellus.

* Sed haec differentia non ubique locorum satis custodita est.

IVRISPERITVS rarius dicitur IVRISCONSVLTVS frequentius. Vtrumque tamen bonum. Cicero fere non nisi Iurisconsultus usurpat. Parci Lex. Crit. 651.

IVS CIVITATIS erat jus publicum civis Romani, consistens in jure suffragiorum, honorum Romae adipiscendorum, censŻs, tributorum, vectigalium, cet. IVS QVIRITIVM continebat jura privata seu propria civium Romanorum, scil. jus patrium, libertatis, connubiorum, legitimi dominii, testamenti, usucapionis, nexŻs, cet. Vide Ezech. Spanhemium in Orbe Romano Exercit. 1. c. 9. 10. et Exercit. 2. c. 5.

IVSSV et PERMISSV tuo in Singulari fere quartae Declinationis sunt, quorum Pluralis sunt potius secundae, et quidem Generis Neutrius. Neque enim dicere solemus jusso tuo, sed jussu; non permisso tuo, sed permissu. Horatius tamen, utar permisso, id est, re permiss‚; non autem permissione: nec dixisset permisso tuo, nec jussibus permissibusque tuis; sed jussis permissisque tuis: nec jussŻs permissŻsque tuos; sed jussa permissaque tua. Valla L. 1. c. 7.

IVSTIFICVS v. g. mens Dei justifica solius, quod quidem constat, Catulli est, atque adeo Poeticum: in pros‚ malim pro eo, justum reddens, pro justo declarans. Cell. C. P. 272.

* Iustificans ab justifice est Tertulliani, aliorumque sequioris aevi scriptorum Ecclesiasticorum.

IVVENARI i. e. juveniliter exsultare aut lascivire sive id fiat sermone, sive factis, Horatius habet de Arte Poet. v. 246.

IVVENTVS et [] juvenilem aetatem et juvenum multitudinem denotat: IVVENTA solam aetatem, atque insuper magis Poetarum est.

IVXTA adnotante Perizonio ad Sanctii Minervam p. 102. proprie non Praepositio, sed Adverbium est, et notat

1. Apud. Prope.

* Virg. Furiarum maxima juxta accubat. Corn. Iuxta viam Appiam sepultus est: ubi, et in aliis hujusmodi exemplis, Perizonio jubente, elliptice Praepositio Ad. v. g. Iuxta ad viam Appiam sepultus est, subaudiri debet.

Plin. Maj. Vtilitate juxta belluas esse. Tac. Germ. cap. 30. n. 5: Velocitas juxta formidinem, cunctatio propior constantiae est.

2. Post. Sueton. Tantique in avum, et qui juxta erant, obsequii i. e. qui avum cognationis jure proxime sequebantur, Die nach dem Grossvater die nšchsten AngehŲrigen waren. Tacitus: Iuxta Deum in tua manu positum est, Nšchst Gott steht es bey dir.



page 1021, image: s0559

3. Sumitur sine ulla controversia etiam Adverbialiter, quando significat aeque, similiter, perinde, et vel absolute, vel cum Particulis ac, atque, cum et interdum et ponitur.

* Sallust. Cives hostesque juxta metuere. Id. Iuxta boni malique, strenui et imbelles obtruncati sunt. Id. Quibus contra naturam corpus voluptati, anima oneri suit, eorum ego vitam et mortem juxta aestimo. Liv. Iuxta hieme atque aestate bella gerere. Cic. Tum reliquis officiis, juxta ac si mens frater esset. sustentavit. Liv. L. 28. c. 20: Trucidant inermes juxta atque armatos. Sallust. Quo in loco res nostrae sint, juxta mecum omnes intelligitis. Id. Homines egentes, malis moribus, maxim‚ spe, reipublicae juxta ac sibi consuluisse. Plinius in Epp. Mitto, qu‚ patienti‚ corporis hiemes juxta et aestates serat, ut nullius laboribus cedat.

Atque hic Particulae usus familiaris est Historicis, Oratoribus non item, qui Aeque libentius, quam Iuxta usurpare solent.

IVXTA respicit situm loci et ordinem v. g. Iuxta viam Appiain sepultus est: Iuxta Deum salutem meam tibi acceptam fero. SECVNDVM non tantum situm loci et ordinem, v. g. Secundum aurem vulneratus est; secundum Deum tibi hoc acceptum refero; sed etiam normam, modum et rationem,. g. secundum Horatium; secundum Ciceronem; collaudare aliquem secundum facta et virtutes, Ter. Eun. Act. 5. Sc. 9. Conf. Part. Synt. Iuxta Horatium cet.

IVXTIM pro juxta v. g. juxtim adsidere, Darneben sitzen, Nahe dabey sitzen, Adverbium Suetonio et Lucretio proprium.

L.

LABIVM ii, seu potius LABIA, orum; in Plurali, v. g. labiis demissis, Mit Lippen, so unter sich hangen, Terentius habet; Cicero et alii pro eo usitatius, labrum, labellum. v. g. primis, ut dicitur, labris aliquid gustare: primoribus labris aliquid attingere; Platoni parvulo dormienti apes in labellis consederunt.

* Donatus ad Ter. inquit: Labra sunt superiora: Labia inferiora. Agroecius vers‚ vice: Labia superiora; Labra inferiora. Sed neutra differentia recte se habet satis.

Verrius Flaccus apud Carisium sic distinguit: Modica esse Labra; Labia autem immodica: et inde labeones dici.

* Ex prima, et hac postrema observatione liquet saltem, non satis ad normam veterum loqui eos, qui dicunt, Ne primis quidem labiis hoc attigerunt 1. degustarunt; quum potius dicendum sit, Ne primis quidem sabris cet.

LABO as, are, priore corrept‚, significat ruere et repente cadere, v. g. labat ariete crebro janua; memoria labat; labare sermone: inde labefacere et labefactare, Machen, dass etwas Łber einen Haufen fšllt. LABOR, laberis, prim‚ product‚, significat non repente, sed leniter sensimque descendere v. g. Aetas labitur. Aves labuntur. Etiam pisces in aqua, anguis, muraena, et quidquid motu lubrico est, labitur. Valla LIb. 5. cap. 59.

LACRIMAE arum, in Plurali tantum; raro in Singulari, v. g. apud Cic. pro Mil. c. 34.

LACVNA pro lacu seu aquae collectione, Eine PfŁtze, Virgilius Georg. L. 3. v. 365. et Curtius Lib. 8. c. 14. n. 8: Ciceroni et aliis notat fere fossam, indigentiam, inopiam, vacuitatem, v. g. Lacunam rei familiaris explere. It. Vide, quaeso, ne qua sit lacuna in auro, Dass nicht was dran mangele.

LACVS est qui perpetuam habet aquam, licet interdum crescat aut decrescat: PALVS est lacus major: STAGNVM est, quod continet aquam temporalem ibidem stagnantem, quae quidem aqua plerumque hieme colligitur ex imbribus, aestate autem arescit.

* Quamquam aliquando Lacus dicitur, qui habet aquam ex flumine aut compluvio ad aquandum vel lavandum exceptam. Popma.

Differentia etiam, quae est inter lacum et paludem, subinde negligitur. Ita v. g. apud Caesarem B. Gall. L. 1. c. 2. est lacus Lemanut, Der Genfer See, qui sane inter lacus stricte sic dictos i. e. minores, haud referendus est.

LAETARI plus est quam GAVDERE. Hinc prius posteriori loco ponendum. cic. Gaudeo, et impense laetor.

LAETVS quod adspectu laetitiam promit: GAVDENS in animo est. Vnde vultŻs laetos dicimus; non gaudentes. Transfertur autem laetus etiam ad inanima et bruta. v. g. laetae segetes, oves, boves, vites, arbores, cet. i. e. pulchrae et valentes. Valla L. 6. c. 12.

LAMINA est tabula aeris sed densior, quam ut crepitet: BRACTEA idem, sed tam tenuis, ut crepitet, aut etiam tam tenuis, ut crepitare non


page 1023, image: s0560

possit, ut qu‚ nos inauramus libros. Valla Lib. 4. c. 84.

LANIVS Ein Fleischer, ein Knochenhauer, Ciceronis: CARNARIVS Livii: MACELLARIVS Suetonii est.

LARES et PENATES hoc differunt quod Lares erant communes omnium aedium; Penates autem singularum aedium proprii. Et Laribus quidem res divina fiebat ad focum; Penatibur autem in atrio, aut interiore aliqu‚ parte aedium. Popma.

* Quaenam autem differentia sit inter Lares, Lemures seu Larvas, atque Manes, tradit Augustinus L. 9. de Civit. Dei c. 11: Platonicos ait, adfirmare, animas hominum daemones esse, et ex hominibus fieri putare Lares, si boni in vivis fuerint, Lemures s. Larvas, si mali; Manes autem dici, si incertum sit. utrum boni, an mali. Plura lege apud Claud. Salmasium in Not. et Animadv. ad Epictet. et Simplic. p. 323. it. 328.

LASCIVIA LASCIVVS et LASCIVIRE subinde referuntur ad animum petulantem et procacem. Ita animi civium otio lascivire solent i. e. factionibus studere et nova moliri. Ita apud Iustinum L. 1. c. 5. n. 1. Cyrus puer, Rex inter ludentes forte delectus, per lasciviam contumaces flagellis cecidit, Seine muthwillige und widerspenstige Spiel-Cameraden.

LATIBVLA ferarum sunt LATEBRAE hominum.

* Saepe tamen confunditur haec differentia. Speciatim latebra interdum est ferarum.

Latebrae etiam eleganter ad talia referuntur, quae per Metonymiam hominem repraesentant. v. g. Vide, ne quaeratur latebra culpae i. e. excusatio culpae. Veritat non amat latebras; pro quo barbari dicunt: Veritas non quaerit anguios. Conf. Sect. 1. voc. Angulus. Vide Vallam L. 4. c. 79. it. Popmam.

+ Latebra raro in Singulari occurrit: occurrit tamen bis apud Ciceronem.

LATOR pro bajulatore v. g. debet plus virium esse in latore, quam in onere, falso suspectum. Habet enim Seneca de Tranq. Animi cap. 5. Kappius ad Iensium 23.

* Pro inventore, promulgatore, v. g. lator legis, sine controversia optimae notae est.

LAVACRVM Gellius L. 1. c. 2. et Claudianus 2. in Eutrop. v. 410: elegantiores Latini pro eo, lavatio, balneum. v. g. Cic. Lavatio parata est, Das Bad ist fertig. Id. Balneum calefacere. De balneis exire.

+ Qandoquidem autem Theologi sacrum baptismum vocant, praeeunte Scriptur‚, lavacrum regenerationis; cave, ne heic ineptias, et pro lavacro substituas lavationem aut balneum. Quae enim recepta semel sunt in foro Theologico vocabula, etiamsi id fiat sine periculo, haud deserenda tamen temere vel immutanda esse existimo.

LAVS a singulis GLORIA ab universis et ipsa fama proficiscitur, Hinc gloria plus est, quam laus, ideoque a Cicerone, si conjunguntur, postponitur. v. g. pro Arth. c. II: Nullam virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat, praeter hanc laudis et gloriae.

LECTICA et FERETRVM opulentioribus SANDAPILA et CAPVLVS egenis efferendis inserviebat. Kirchmann de Funer, Roman. pag. 175.

LEPIDVS in moribus FACETVS in verbis: IVCVNDVS, qui utrisque alios recreat.

* Ita sane fere differunt, si a(plw=s2 haec ponuntur. Ceteroquin lepidus etiam in conjunctione ad verba trahitur, v. g. ab Horat. ARt. Poet. v. 27. lepidum dictum, dicitur.

LETIFER i. e. mortem adferens videtur Poeticum esse. Interim letiferum morbum Nepos et Columella dixerunt. Buchner. de Commutata Rat. Dicendi 227. Gell. C. P. 341.

LETVM id est mors Poetis quidem, quam Oratoribus convenientius magisque receptum vocabulum: habet tamen etiam aliquoties cum ipse Cicero, tum etiam Curtius.

* Letalis v. g. letale vulnus itidem Poetis frequentissimum est, non item Oratoribus: Plinius tamen, Suetonius et Apulejus pariter eo usi sunt.

Letaliter Adverbium, idem Plinius Maj. usurpavit. Buchner. de Commut. Rat. Dic. 227. Cell. Antib. 275. seq. C. P. 336.

LEX scribitur IVS etiam non scriptum est, sed rigide exigit: AEQVITAS de jure remittit: FAS ad religionem pertinet; jus tantum ad homines. Atque inde conficitur, fas plus esse, quam jus, et proinde in conjunctione fas ponendum esse loco posteriori, tamquam aliquod gravius, v. g. Cic. de Arusp. c. 16. et Sallust. B. Catil. 15.


page 1025, image: s0561

contra jus fasque. Popma. Ael. Donat. Goclen. Obs. 37.

* Leges sunt Principis aut liberi populi: Iura magis generalia sunt; siquidem et jus gentium et jus civile datur. Ius civile dicimus, leges, plebiscita, senatusconsulta, decreta Principum, responsa prudentum.

LIBER interior ligno adhaerens, Die inwendige weiche Rinde: CORTEX exterior. Goclen. Obs. 333.

* Liber interiorem partem; Cortex exteriorem respicit. Liber molle et laeve; Cortex durum, tuberibusque informe respicit latus.

+ Hinc est, quod liber translate significet volumen s. codicem, quia veteres interiori corticis parti subinde inscripserant, quae memoriae vellent prodere, aut cum aliis communicare. Numquam autem cortex h‚c notione increbuit.

LIBERTAS servituti opponitur et laudem habet: LICENTIA disciplinae et legibus fere obstat; atque omnino in vitio habetur; raro in bonum accipitur: IMMVNITAS tributorum onera non habet, et eorum est, qui non sunt vectigales.

* Licentia, in verbis, semper in malam partem capitur, scilicet pro temeritate loquendi. Licentia in factis, paene semper in malum accipitur; non numquam in bonum, v. g. Data est mihi licentia abeundi, pro quo rectius dixeris, facultas abeundi, potestas abeundi. Valla L. 4. c. 17. conf. Popma. Pontan. Vol. 1. Progymn. Dial. 17. p. 79. seq.

LIBIDINARI Geil seyn, Vnzucht treiben, v. g. abeunt libidinatum ad filios Moab, Suetonius, Martialis, Tertullianus: praestat, incontinentia Veneris abripi ad pravas libidines, polluere se libidinibus, parum caste vivere, litare Veneri, venari eculis viros, Mit verhurten Augen nach den Mannsbildern gaffen, Phaedr. libidinis exstimulari furiis, corpus palam ad omnes libidines divulgare, se omnibus pervulgare.

LICET

1. Ponitur, ut Conjunctio, pro etsi, sed raro.

* Cic. Veritas licet in causis nullnm patronum aut defensorem obtineat; tamen per se ipsa detenditur.

2. Vt Verbum.

* Id. Hanc si quis partem putet esse orationis, sequatur Hermagoram licebit.

3. Cum Infinitivo, pro Possumus.

* Cic. Licet ora ipsa cernere iratorum. Id. Mirari licet, quae sint animadversa a Medicis herbarum genera.

Quoties ergo sequitur Tamen, satius est usurpare Esti, Tametsi, Quamquam. Nam Licet h‚c significatione, ut diximus, rarum est.

LICET merx, Steht feil: INDICAT venditor, Biethet feil: LICETVR seu LICITATVR emtor, Biethet, handelt drauf: ADDICIT venditor rem ei, qui emit, Schlšgt die Waare dem Kšufer zu: REPRAESENTAT pretium, qui dat pretium praesente (i. e. numerat‚) pecuni‚, Bezahlet flugs baar, Zug fŁr Zug. Goclen. Observ. 176.

LIGATVRA Die Heftung, die Bindung, der Band, v. g. Ligatura in vitibus, immerito suspectum Vossio de Vit. 499. Palladius erum, argenteae aetatis auctor, aliquoties hoc vocabulum usurpat. Alii pro eo habent ligamen, ligamentum. v. g. Colum. L. II. c. 2: Salices ad ligamina vitium praeparari possunt. Tacitus Annali 15. c. 54: Vulneribus ligamenta, quibusque sistitur sangulit, paraere. Borrich. in Voss. 154. Cell. C. P. 120.

LIGNARI id est ligna colligere, exstat apud Plautum, Hirtium, Livium: Latini alioquin pro eo ustitatius dicunt lignatum ire; pro quo Caesar LIb. 7. B. Gall. c. 73. habet materiari: Erat, inquiens, eo tempore et materiari et frumentari necesse, Nach Holz und Getraide auszulaufen.

LITIGIVM Ein Gezšnke, v. g. ego quid contrahere cupio litigii inter eos, Ich will einen Hader unter ihnen anrichten, vocabulum est Plauto proprium: Cicero, aliique pro eo, lis, rixa, jurgium.

LITTERATVM a LITTERATORE quidam distingvunt inquit Suetonius de Illustr. Grammat. c. 4, ut Graeci Grammaticum a Grammatista, et illum quidem absolute; hunc mediocriter doctum existimant. Popma.

* Sed haec differentia non usquequaque recto stat talo.

LITTERATVRA i. e. Grammatica, Germ. Die Sprachkunst, it. cognitio ac scientia litterarum, Germ. Die Gelehrsamkeit, falso novitatis suspectum. Nam satis antiquum est, quum eo Cicero, Seneca et Quintilianus usi sint. Gifan. Observ. 129. Schor. Thef. Cic. Cell. C. P. 68.

* Seneca Ep. 88: Prima illa litteratura, per quam pueris elementa traduntur. Cicero


page 1027, image: s0562

Philipp. 2. c. 45, de Caesare: Fuit in illo ingenium, ratio, memoria, litteratura, cogitatio, diligentia.

LOCI librorum LOCA terrarum sunt. Ita Chemnitius et Gerhardus scripserunt Locos Theologicos non loca Theologica. Ita litteratores colligunt locos communes; non loca communia.

+ In Fabro quidem exstat: Loci dejecti et inferiores, Caes. L. 1. de B. Civ. cap. 46, Niedrige Oerter: sed in Caesare l. c. occurrit Ablativus locis dejectis et inferioribus; cujus Nominativus Pluralis formari debebat Genere Neutr. loca dejecta et inferiora.

LOCVLATVS i. e. in suos loculos distinctus In gewisse Fšcher vertheilet, falso rejicit Vossius de Vitiis Serm. L. 3. c. 21. p. 501. Est enim apud ipsum Varronem, qui LIb. 3. R. r. cap. ult. loculatas piscinas vocat, quibus dispares disclusi habeantur pisces, Darinnen jede Gattung der Fische allein und besonders aufbehalten wird. Borrich. Cogn. 156.

+ Locularis etiam i. e. in loco nostro factus, v. g. locularis resina, quod in Foro Romano non habetur, Romae florentis vocabulum fuit: est enim apud Palladium Febr. t. 25. de Malis.

LOGI Terentio Plauto, et Ciceroni usurpatum; inter rariora tamen referendum. Significat autem dicta ridicula, nugatoria, inepta et contemnenda, verba sine re, Lšcherliche Worte oder Reden, da nichts hinter ist; unde Germanicum LŲggen oder LŁgen. v. g. Ter. Logi sunt, Es ist Quackeley, Thorheiten, ungegrŁndete Reden. Plaut. Logos ridiculos vendo, Ich lŁge den Leuten allerhand lšcherlich Zeug vor.

LONGE Longius, locum: DIV, Diutius, tempus respicit. v. g. Longius abire; non diutius. Diutius desiderium tui ferre non possum; non longius.

LONGE notat

1. Procul.

* Cic. Longe absum, audio sero. Id. Tu autem abes longe gentium. Id. Longe a me est.

2. Valde.

* Cic. Tota ea res longe ceteris et studiis et artibus antecedit. Id. Longe mihi alia mens est. Id. Quae autem est alia, causa erroris, tam longe lateque diffusi, nisi quod cet. Id. Quam Longe multumque praestet mens atque ratio.

3. Multo.

* Cic. Longe aliter, atque a me dicta erant, detulerunt. Id. Longe omnium in dicendo et gravissimo et eloquentissimo Platoni. Id. Vir longe post homines natos improbissimus. Id. Longe primus civitatis est Epicrates. Longe alius. Longe dissimilis. Longe dispar. Longe aliter. Longe secus. Longe excellit. Longe superat, praestat, antecellit.

4. Cum adjunctione dicitur usitate Longe lateque; raro, Longe multumque. Cic. 5. Fin.

5. Notat ex longinquo loco.

* Cic. Haec tam longe repetita principia quo spectant?

6. De tempore rarissime dicitur.

* Plaut. Menaech. 5. 8. 53. Quid longissime meministi? i. e. a. tempore quam maxime longo.

LOQVENTIA ae, Die Schwatzhaftigkeit, Sallustius et Plinius, apud quem posteriorem Lib. 5. Ep. 20. Iulius Candidus non invenuste solebat dicere: aliud esse eloquentiam; aliud loquentiam, id est, garrulitatem.

+ Hoc autem vocabulum non magnopere placet Scioppio Iud. de Stil. Hist. p. 146. qui dictu ridiculum putat, quod Sallustius B. Catil. c. 5. de Catilina dicat, cum satis loquentiae habere; sapientiae parum i. e. verbosis strophis fallere homines posse: in quo tamen judicio ipse, ni fallor, Scioppius ridiculus est.

Nemo interim diffitetur, Sallustium quidem plane singularia habere in stilo v. g. superare pro superesse; ductare pro ducere; facere pro parare; facinus fere in sensu bono, cet. nequaquam autem dictu ridicula. Sapienter enim ubique et graphice loquitur, et cuncta eleganter et apposite profert.

LOQVI est hominis OBLOQVI est obtrectatoris: ALLOQVI suadentis est, vel hortantis, vel blandientis: ELOQVI oratoris. Agroec. Popma.

LORICA Flor LIb. 3. c. 20; seu Pomoerium Idem Flor. Lib. 1. c. 9. n. 7. et Livius Lib. 1. c. 44.; seu Acclive opus Boxborn. Hist. Bred. 141; seu Fossa viae coopertae Heins. Silv. Duc. 61. 97. 121. Eine Contrescarpe, eine Brustwehre.

LVCRANTVR mercatores et qui negotiantur: VINCVNT, qui certant: MERENT operarii: QVAERITVR et PARATVR victus. Ita Latine distinguimus, quoties Germanice auditur gewinnen oder verdienen. Erasm. in Vall. 226. seq. Goclen. Obs. 36.

+ Ac si vel maxime improprie haec verba sumuntur; respicitur tamen ad dictas notiones.

LVCTA Der Kampf, v. g. Ajax vicit luct‚, falos suspectum Cellario C. P.


page 1029, image: s0563

431. Habet enim Hyginus Fab. 273. et Ausonius Epigr. 83. item Sidonius, Augustinus et Capitolinus. Interim elegantius pro eo dixeris cum Cicerone, luctatio v. g. Cum Diodoro tibi magna luctatio est; et cum Plinio Maj. luctatus, Żs, v. g. Quem luctatum ejus si forte alius scarus (piscis marinus est) extrinsecus videat. Fab. Kappius ad Iensium 119.

LVCVS est utplurimum incaeduus et religiosus, consecratus alicui Deo, aut funeri, v. g. lucus Martis, lucus Dianae.

* Solet enim apud veteres esse magna religio lucorum; id, quod Iudaeis vetitum erat, quos Deus puros volebat esse ab omni contagione gentium ad veram cultus divini lucem caligantium.

NEMVS voluptatis caus‚ comparatum est: SILVA nomen generale est, et habet arbores incaeduas pariter et caeduas: SALTVS vero dicitur locus seclusus, nec viatori pervius, ubi pascuntur armenta, feraeque versantur. Popma. Valla L. 4. c. 56.

LVDICER vel LVDICRVS a, um, Kurzweilig, bonae notae habetur a Grammaticis, qui ita hoc Adjectivum formant, nec in h‚c ips‚ form‚ quicquam est, quod pugnet cum Analogia. Neuter autem Masculini Generis Nominativus invenitur apud auctores. Ludicris in Nominativo Singulari dicere jubet Priscianus; sed falso: Femininum enim est ludicra v. g. res ludicra, apud Horatium; ars ludicra, apud Plautum, et Tacitum Annali 14. 16. 1. tibiae ludicrae, apud Plinium; subtilitas ludicra, apud Gellium; exercitatio ludicra, apud Ciceronem. Idem Cicero Accusativum Pluralem Masculini Generis format per ludicros v. g. ludicros sermones. Neutrum habet Seneca, ludicrum certamen; et Plinius, in ludicri certamen vertere; et Curtius L. 3. c. 7. edito spectaculo ludicro; et Virgilius Aen. Lib. 12. v. 764. nec enim levia aut ludiera petuntur. Atque ita omnes casus hujus Adjectivi apud probae notae scriptores reperiuntur, praeter Nominativum Masculini Generis Singularem, licet usu vulgati formetur bifariam. Goclen. L. 1. Controv. Grammat. Probl. 40. p. 40. Voss. de Vit. L. 1. c. 14. p. 60. Borrich. Cogit. p. 31.

LVDVM et LVSVM putat Valla hoc differre quod Ludus cum periculum, tum spem lucri sibi propositam habet; Lusus nihil, praeter meram voluptatem. Qu‚ ratione lusus pilae, trochi, et ocellatorum (lusus ocellatorum, Das Wurfelspiel ); aleae ludus dicatur. Quum tamen veteres auctores saepius usurpent lusum alcae; ego potius crediderim, ludum de honestis et gravioribus oblectationibus dici; lusum de puerilibus vel quaestuosis. Ita judicat Popma.

* Neutra sane distinctio satis fundata mihi videtur esse, satisque praesidii habere a suffragio veterum. Id autem mihi videre videor. ludum patere latius, et mox ad honestiora recreationum genera, mox ad meram voluptatem, mox ad inepta et puerilia referri; lusum autem strictius sumi, et solius sere voluptatis esse.

LVES generalius est quam PESTILENTIA. Est enim lues aliquod genus morbi, quod sive homines, sive animum sive arbores, sive sata corrumpit: pestilentia autem refertur non nisi ad hominem.

* Pestis autem et Pestilentia differunt, ut genus et species; quo de videsis infra suo loco.

LVMEN varias easque elegantes notiones in Latio sustinet, quas e vulgaribus Lexicis quilibet sibi familiares reddere facile potest.

Nostri instituti ratio postulat, ut notemus:

1. Lumen usurpari rectius pro Candela, quae non nisi materiam, qu‚ lumen praebetur, exprimit. v. g. Cic. de Divin. Noctu, lumine apposito, exporrecta nutrix animadvertit puerum cet. Id. pro Syll. Vos mihi in tentis tenebris clarissimum lumen praetulistis. Plinius L. 7. Ep. 27: Poscit pugillares, stilum. lumen cet. Curtius L. 6. c. 8. n. 17: Secund‚ deinde vigili‚, luminibus exstinctis cet.

2. Lumina pro oculis, etiam in prosa esse in usu. Cic. Democritus, luminibus amissis, alba et atra discernere non poterat.

3. Lumina etiam significare partem il. lam aedium, qua lux hauritur, aut lucem, quae ades illustrat, v. g. luminibus alicujus abstruere, So bauen, dass dem Nachbar das Licht benommen wird, dass ihm die Fenster verdunkelt werden, dass demselben das Tageslicht nicht mehr in die Fenster fallen kann. Schor. Phraf.

* Neque Lumen h‚c notione confundatur cum Prospectu. Lumen enim de coelo capitur, et aedibus nostris illabitur: Prospectus etiam ex locis inferioribus. Hic plerumque voluptatis est; illud necessitatis. Et


page 1031, image: s0564

prospectŻs servitus est, ne quid officiatur ad gratiorem prospectum et liberum: luminis autem servitus est, ne luminibus aedium obstruatur. Popma.

LVTOSVS a. um, Kothig, v. g. terra lutosa, Plinius: cum Cicerone, ejusque aequalibus pro eo usitatius dixeris, luteus, lutulentus, v. g. vasea lutea; lutulenta sus.

M.

MACTE et MACTI Vocativus utriusque Numeri, usurpatum a veteribus ita, ut indeclinabile, nec certi generis esset, et Interjectionis locum subiret, significationemque haberet

1. ApplausŻs re bene gest‚, v. g. Virg. Macte nova virtute, puer! Seneca Ep. 68: Macte virtute esto! Viel GlŁcks darzu! das war wohl gethan! das lies sich sehen!

2. Aut admirationis atque incitationis, ut apud Livium: Macte virtute, h‚c pietate in patrem patriamque, T. Manli, esto. P. Manutius Lib. 2. Ep. in fin. seu conclusione epistolae exhortatoriae: Macte igitur ist‚ voluntate, et isto sensu. Mature vidisti, quis esset rectus ad gloriam cursus. Sequere judicium tuum: nec tamen contemnes nos, si quando hortamur: et ipse nos vicissim, ubi languemus, hortare. Sic erit mutua gratia. Sic amabimus etiam magis inter nos, mutuo beneficio provocati. Goclen. Obs. 175.

* Ratione constructionis notandum est, Macte poni

1. Absolute. v. g. Cic. L. 6. Attic. Ep. 9. extr. Macte, scribas. Id. L. 15. Attic. Ep. 26.

2. Cum Genitivo, v. g. Stat. L. 1. Silv. 1. it. Martial. L. 12. Epigr. 6. Macte animi.

3. Cum Accusativo, v. g. Flor. l. 2. c. 18: Macte fortissimam, et meo judicio beatissimam, in ipsis malis civitatem! adsernit cum fide socios cet. quamvis alii heic legant: Macte esse, fortissimam et meo judicio beatissimam in ipsis malis civitatem adsernit. Priorem tamen scripturam optimi codices tuentur.

4. Cum Ablativo saepius: de quo exempla jam in binis illis membris prioribus, quibus voculae hujus significatus exponitur, produxi.

5. Adverbii etiam locum manifeste sustinet apud Livium L. 2. c. 12, ubi Rex Porsena Q. Mutium Scaevolam, postquam hic dexteram velut alienato ab sensu torruisset animo, ita compellat: Tu vero abi! in te magis, quam in me hostilia ausus. Inberem macte virtute esse, si pro mea patria ista virtus staret. Nunc jure belli liberum te, intactum inviolatumque hinc dimitto.

Macti autem Pluraliter, solo Ablativo gaudet. v. g. Liv. L. 1. c. 7. et 36. Macti virtute estote! Plin. L. 1. c. 2. Macti ingenio, caeli interpretes. Liv. L. 7. c. 37: Macti virtute milites Romani este. Barnabae Brissonii de Formulis L. 4. p. 328. heic, si placet, conferri potest.

Dicimus, Macte Vocativum, adeoque nomen esse; idque dicimus ex sententia plerorumque Grammaticorum, et nominatim illius, qui inter eos familiam propemodum ducit, nempe Vossii. Sed Iohannes Brunsmannus, Danus, nil, nisi Adverbium esse, demonstrare conatur singulari libello, quem inscripsit: Macte funeratum et reviviscens.

MAGIS pro PLVS non temere usurpandum est. Magis enim plerumque ad comparationem pertinet, et Potius significat: Plus autem saepe refertur ad magnitudinem et contrarium habet Minus; ut Plus virium, Plus jucunditatis, it. Plus posse, Plus efficere, et alia ejusmodi, quibus locis Magis usurpare non licet. Tursell. c. 139.

MAGISTRATVS pars Senatus nobilior et imperans: SENATVS, et imperantes, et consilio consensuque suo edicta confirmantes continere videtur. Senatus totum: Magistratus pars. Senatus latius patet, quam Magistratus. Sallust. B. Catil. c. 29: Ea potestas per Senatum more Romano Magistratui maxuma permittitur, exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque cives: domi militiaeque imperium atque judicium summum habere.

* Si conjunguntur, v. g. apud Cornelium in Themistocle cap. 7: Ad magistratum senatumque Lacedaemoniorum adiit: cuncta curiae membra designantur.

+ Romanorum Magistratuum non una eademque fuit ratio Alii enim dicebantur Vrbani; alii Provinciales. Vrbanorum magistratuum alii erant Majores; alii Minores. Vtrorumque alii iterum Ordinarii; alii Extraordinarii.

Magistratus Majores Ordinarii erant: Rex. Praefectus vel Tribunus Celerum, Consules, Censores, Praetores, Imperatores, Caesares Augusti donati tribunitia potestate, Principes Iuventutis, Praefectus urbis.

Magistratus Minores Ordinarii: Quaestores urbani aut aerarii, Tribuni plebis, Aediles plebis, Aediles Cereales, Aediles Curules, curatores tribuum omnium, Triumviri capitales, Triumviri monetales, Triumviri valetudinis, Triumviri nocturni,


page 1033, image: s0565

Quattuorviri viarum, Quinqueviri cis et uls (antique pro ultra ) Tiberim, Decemviri et Centumviri litibus dijudicandis cet.

Magistratus Majores Extraordinarii: Praefecti urbis, absente magistratu ordinario, Dictatores, Interreges, Magistri Equitum, Decemviri Consulari potestate, Tribuni militum Consulari potestate, Triumviri reipublicae constituendae.

Magistratus Minores Extraordinarii: DuŻmviri perduellionis, Quaestores parricidii s. rerum capitalium, Praefecti annonae, DuŻmviri navales, Triumviri legendi SenatŻs, Quinqueviri Mensarii, cet.

Magistratus Provinciales erant: Proconsules, Propraetores, Legati Proconsulum, Legati Propraetorum, Quaestores Provinciales et Proquaestores, Praefectus Aegypti, Praefecti Praefecturarum, Quattuor Consulares, Triumviri, Quinqueviri, Septemviri et Decemviri coloniae deducendae, Quinqueviri, Septemviri, Vigintiviri agris dandis s. tribuendis, Quinqueviri s. Quindecimviri agrorum metiendorum, cet.

Magistratuum Ministri: Scribae, Apparitores, Accensi, Interpretes, Lictores, Praecones, Viatores, Servi Publici, Carnifex. Immo, ut major esset splendor dignitatis magistratuum, insignibus quibusdam a privatis distincti incedebant; ut tog‚ praetext‚ fascibus et securibus.

MAGNATES apud neminem quod constat, proborum scriptorum reperitur, nisi quod exstat in antiqua quadam inscriptione a Dempstero allata. Cicero, Livius, Iustinus, aliique dicunt pro eo, optimates; Livius et alii, proceres; idem Livius, Virgilius et Horatius, primores; Plautus; summates; Seneca, Tacitus, Suetonius, megistanes penult. prod. Genitivo megistanum. Borrich. in Voss. 158.

Proceres non nisi Pluraliter in usu est. Primores habet quidem Singularem; sed absque Nominativo, in Gen. Primoris. Reliqua in Singulari prorsus in usu sunt, ut: Optimas, atis, Summas, atis, Megistan, anis, Primas, atis. Primates Apulejus habet; quo de Sect. 1.

MAGNIFICENTER Herrlich, pršchtig, v. g. oppidum magnificenter aedificatum, Adverbium est Vitruvio proprium: cicero, Nepos, alii pro eo, magnifico, magno sumtu, splendide. Borrich. Cogit. 59.

MAGNIFICO v. g. te magnifico atque colo, non tantum est scriptorum Ecclesiasticorum, sed etiam Plinii, apud quem saepius occurrit; immo et Plauti atque Terentii, docente Stephano Expostul. p. 193. qui tamen simul monet, quosdam superiori aetate, quum suspectum haberent hoc verbum, in Terentii loco mutasse in aliud vocabulum. Andr. Borrich. Append. 150. seq. producit etiam ex Lucilio. Magnificatio, v. g. personarum varia magnificatio, est apud Macrobium. Pro magnificare Cicero habet, laudare, celebrare, justissimis atque verissimis laudibus aliquem in coelum, vel in astra tollere. Cell. C. P. 289.

MAGNITAS i. e. magnitude nusquam reperitur, nisi apud Accium, Poetam antiquissimum. Bene certe formatum est secundum Analogiam: nam parvitas occurrit apud Ciceronem, Val. Maximum, Gellium. Vossius de Vit. 505. Borrich. in Voss. 158.

MAGNOPERE

1. Idem notat, quod valde, et interdum Germanico Eben respondet.

* Cic. Quorsum recidat responsum tuum. non magnopere laboro, Darum bekŁmmere ich mich eben nicht. Id. Magnopere miror, Mich nimmt es sehr Wunder. Id. Magnopere censeo tibi Romam properandum, Ich achte es gar nŲthig.

2. Divise etiam effertur. Cic. Magnoque opere abste peto.

3. Superlativus maximopere pari passu ambulat, praeterquam quod vicem Germanici Eben numquam sustineat.

* Cic. Abs. te maximopere pro nostra summa conjunctione etiam atque etiam quaeso et peto. Terent. Thais maximo te orabat opere, ut cras redires.

MALE

1. In re nobis odiosa eleganter usurpatur apud Latinos pro valde, v. g. male mihi timeo i. e. valde mihi timeo. Similiter pejus et pessime, v. g. Nullum hominum genus pejus odi, quam adsentatorem. Valla L. 2. c. 52. et L. 3. c. 87.

2. Singulari idiotismo subservit in tw=| male narrare, v. g. Male narras de nepotis filio, Germ. Du bringst keine gute Zeitung, Das hŲre ich ungern. Cui opponitur Narras bene.

MALEDICENTIA Die Lšsterung, v. g. Ob adsiduam maledicentiam et probra in Principes civitatis in vincula conjectus est, Gellius: Cicero pro eo, procacitas linguae, temeritas linguae, petulantia linguae.

* Maledicus, Maledicentior, Maledicentissimus, it. Adverb. Maledice, probae notae, ipsiusque Ciceronis, sunt. v. g. Maledicus conviciator. Historici maledicentissimi. Quum de absentibus maledice contumelioseque dicitur.



page 1035, image: s0566

MALEFACTOR Einer, der uns BŲses beweiset, non quidem ejusdem notae est, ac suspectum Benefactor, id quod Sect. 1. jam explosimus; interim quum praeter Plautum veterum nemo usurparit, in obsoletis videtur scribendum esse: etsi proba sint benefacta et malefacta; ut in illo Ennii apud Ciceronem LIb. 2. c. 18. de Officiis:

Benefacta male locata, malefacta arbitror.

Malim igitur pro eo, qui male de nobis meretur, qui malam nobis gratiam refert, vel aliter pro argumento. Borrich. Cogit. 159. Cell. Antib. 10. C. P. 348. Vorst. de Lat. M???r. Susp. 25.

* Maleficus, Maleficium, Maleficentia, Malefacio, optimae notae sunt.

MALVS hic pars navis, vel arbor navis vela tenens, Der Mastbaum: MALVS haec, arbor, Der Apfelbaum: MALVM hoc, fructus ex ea: MALA haec i. e. gena, maxilla. In his prior syllaba producitur.

At MALVSa. um, BŲse, priorem corripit.

MAMMAS esse hominis scito at pecudis VBERA. Fl. Carus.

* Quam tamen differentiam negligunt non tantum Poetae, sed interdum etiam Prosaici. Ita v. g. mammae etiam dicuntur porcorum, ap. Martial. 2. Epigr. 37. v. 2; capellarum, ap. Virgil. Georg. L. 3. v. 310; multarum aliarum pecudum, ap. Plin. Hist. Nat. L. 11. c. 40: et vicissim ubera hominum, ap. Gellium L. 12. c. 1. Virgil. Aen. L. 6. v. 428. cet.

MANIFESTARE Offenbaren, entdecken v. g. manifestare latentem, quod apud Ciceronem non reperitur, suspectum quibusdam fuit; sed falso. Vsi enim hoc Verbo sunt Ovidius, Poniponius Mela, Iustinus, Solinus, Tertullianus. Ciero pro eo dicit, manifestum facere, planum facere, palam facere, in medium aliquid proferre, in vulgus proferre vel efferre, perspicuum facere, enuntiare, divulgare, apertum ante omnium oculos ponere, patefacere, proferre in vulgus, in luce collocare.

* Manifestatio est Sulpicii Severi. Augustini et Ambrosii.

Manifestater i. e. delator, index, occurrit apud Non. c. 1. et 5. Goclen. Obs. 22. p. 65. Cell. C. P. 68. Borrich, Analect. 58.

MANSIO pro hospitio v. g. mansionibus octo distat, Acht mal muss man unterwegens des Nachts sich erst einquartiren, acht Tage ist man unterwegens, der Ort ist acht Tagereise von bier, Suetonius, Plinius, Palladius, Apulejus habent.

* Pro commoratione v. g. Haeccine erant itiones crebrae, et mansiones diutinae Lemni? exstat apud Ciceronem L. 4. Fam. Ep. 4. et Terentium Phorm. A. 5. Sc. 9. v. 23: cui opponitur decessio, Der Abschied, der Abzug.

+ Hiccine, haeccine, hoccine, in Plurali non nisi Nominativum et Accusativum neutrius Generis habet, haeccine Cl. Schwarzius Gr. Lat. p. 227. agnoscit etiam in Plur. Femininum haecine, nixus fortasse loco Terentiano, quem exempli grati‚ jam adduxi: sed in omnibus codd. emendate editis non nisi Neutrum invenio.

MANVALIS e, id est, quod manibus convenit, quod manu teneri commode potest, v. g. fasciculus manualis, saxa manualia, falso suspectum Scioppio de Stil. Hist. 179. Habet enim Plinius Hist. Nat. Lib. 19. c. 1. et Tacitus Anuali 4. c. 15. n. 1. notante Fabro, et Kappio ad Iensium 120. seq.

* Mannale, Substantive, Ein Handbuch, quod citra idoneam auctoritatem usurpatur, rectius cum Epictero dixeris e)gxeiri/dion, enchiridium.

MANVBIAE appellantur pecunia ex venditione praedae contracta: PRAEDA vero dicitur corpora ipsa rerum ab hostibus capta, donec non sunt divisa aut divendita. Videatur Gellius Lib. 13. c. 24.

* Aliquando tamen Manubiarunt vocabulo pro qualibuscumque spoliis usi sunt veteres, atque etiam ipse Cicero, quum ait: Ex manubiarum venditione.

Itaque verius est, Praedae nomine contineri omnia spolia ab hostibus capta; Manubias vero significare ornamenta hostibus ademta, quae manu ferri possint, et pecuniam inde redactam. Ez. Spanhemius de Vsu et Praest. Num. p. 224.

MANVS apud Latinos saepe ipsam litterarum pingendarum rationem, huic vel illi propriam, significat, non secus ac Germanicum Hand, v. g. Er schreibt eine gute Hand, es ist eine leserliche Hand.

* Quintilianus L. 1. c. 7: Causa, cassus. divissiones: quomodo et ipsum (Ciceronem) et Virgilium quoque scripsisse, manus eorum docent. Ipse Cicero Ad Attic. L. 4. Ep. 16: Occupationum mearum vel hoc signum erit, quod epistola librarii manu est. Pro quo alibi scribit: Occupationum mearum signum tibi sit librarii manus. Et alibi: Tenentur litterae signa, manus.

+ Imitati veteres Latini in eo videntur Graecos, et speciatim Atticos, qui similiter ita th\n xei=ra usurpant. Voss. L. 4. Inst. Orat. p. 116.



page 1037, image: s0567

MARCOR Die Verwelkung, die Darre, die Schlšfrigkeit, non modo ad corpus, sed etiam ad animum transfertur, et occurrit apud Senecam, Celsum et Vellejum Paterculum: aure‚ aetate pro eo usurpatum, languor, desidia.

MARINVS a, um, quod incolit mare, vel quod est in mari: MARITIMUS a, um, quod prope abest a mari, quod ad mare habitat, vel sit, vel est. Ita navis, piscis, rudens, periculum, sonus, marina dicuntur; non maritima. Sed ora maritima; non marina: urbes maritimae; non marinae: bellum maritimum; non marinum.

Transmarinus, quod trans mare est: Transmaritanus, quod trans maritima loca est. Popma. Valla L. 4. c. 95.

* Interdum tamen haes et illa confundduntur.

MASCVLINVS a, um, v.g. sexus masculinus, Plinius et Phaedrus. Non est igitur purum putum Grammaticorum verbum. Alias Latini pro eo dicunt, sexus virilis, sexus dignior: cui opponitur sexus femininus, sexus sequior, sexus elegantior, sexus muliebris.

MATERIA pro argumento seu re illa, de qua commentamur, sunt, qui minus probant, dicentes, hujus notionis vix apparere in Latio vestigia. Sed errant, qui ita dicunt. Neque enim in vorsa tantum ita occurrit, v. g. apud Horatium Arte Poet. v. 38:

Sumite materiam, vestris, qui scribitis, aequam Viribus, et versate diu, quid ferre recusent, Quid valeant humeri.

et ap. Phaedr. Prolog. L. I. v. I:

Aesopus auctor quam materiam repperis, Hanc ego polivi versibus senariis.

sed etiam apud probatissimos scriptores in prosa, v. g. apud ipsum Ciceronem L. I. de Orat. n. 49: Materies illa fuit Physici, de qua dixit. It. L. 2. n. 145: Eam materiem orationis. Et n. 239: Est etiam deformitatis et corporis vitiorum satis bella materies ad jocandum. It. L. I. Offic. c. 4.: Quocirca huic, quasi materia, quam tractet, et in qua versetur, subjecta est veritas. It. L. I. Fam. Ep. 18: Quodsi te adducemus, ut hoc suscipias; erit, ut mihi persuadeo, materies digna facultate et copia tua. It. L. 2. Attic. Ep. 8: Quod me, ut scribam aliquid, hortaris: crescit mihi quidem materies. Saepissime autem h‚c notione‚c notione occurrit vocabulum Materiae apud Plinium Iun, v. g. L. 2. Ep. 5. L. 3. Ep. 13. L. 5. Ep. 16. L. 9. Ep. 9. cet.

* Plinius L. 3. Ep. 13. dicit pulchritudo materiae: pro quo tamen malim cum Cicerone, argumenti dignitas.

MATRONAE sunt spectatae auctoritatis et pudicitiae feminae, nuptae aut viduae: MATRES FAMILIAS omnes, quae legitimae uxores habentur. Popam. Servius Non. Marcellus.

* Matronae ap. Ter.Phorm. A. 5. Sc.8. dicuntur feminae primariae.

MAXIME

1. Superlativos format eorum Adjectivorum, quorum Positivus Vocalem praemissam habet Terminationi is et us; sicut eorum Comparativus formatur per magis. v. g. pius, magis pius, maxime pius; idoneus, magis idoneus, maxime idoneus.

2. Significat et praecipue, potissimum, v. g. maxime indigere aliqu‚ re, einer Sache vor andern bedŁrfen. Cic. ad Lentul. Lib. 1. Fam. Ep. 9: Quod ego quum audissem ex aliis, maxime ex meo fratre cognovi.

3. Habet et concedendi, seu adnuendi potius significationem. Ter. Andr. A. 4. Sc. 5. v. 23: Duc me ad eam, quando huc veni. M. Maxime, Ia, von Herzen gern.

4. Superlativo junctum, rarissimum est. Colum. 9. c. 3: Virgilius maxime probat apes parvulas cet. si vero saevior apis, maxime pessima est.

5. Superlativos autem adverbiales eleganter exprimit.

* Cic. Dicere quam maxime ad veritatem accommodate. Id. Mihi videtur vel maxime confirmare. Id. Domus celebratur, ut quam maxime. Id. Tam sum amicus reip. quam qui maxime.

MAXIMITAS id est magnitudo, v. g. immanis maximitas, non solius est Arnobii, quem allegat Vossius de Vit., Serm. L. 3. c. 24 p. 520, verum et Lucretii, unde Arnobius procul dubio hausit. Borrich. in Voss. p. 161.

At proximitas a proximo, Die Nšhe, die Angrenzung, v. g. latet vitium proximitate boni, saepe ab Ovidio usurpatur.

MEDIETAS Ein Mistelfach, Cicero, ut vocabulum suo saeculo novum refugere videtur, licet rei, quam denotet, accommodatissimum. Ita enim de Vniverso p. m. 695. paullo post a medio: Quas partes, ait, intervallis ita locabat,


page 1039, image: s0568

ut in singulis essent bina media: vix enim audeo dicere medietates, quas Graeci mes1o/thtas2 appellant: sed quasi ita dixerim, intelligaiur: erit enim planius.

Non autem refugerunt hoc vocabulum postea alii. Vsi enim eo sunt Palladius, Solinus, Macrobius, Vegetius, Marcellinus, Arnobius, Lactantius, Apulejur, Eutropius, Hieronymus. Borrich. in Voss. 162. Cell. Antib. 122. C. P. 222.

MEDIOS etiam vocant Cicero, et alii veteres, quos vulgus neutrales, i. e. qui neutram partem sequuntur, qui cum neutra parte faciunt.

* Cic. L. 10. Attic. Ep. 8: Navigabit igitur (Pompejus) et ad Italiam accedet, in qua nos sedentes quid erimus? Nam medios esse jam non licebit. Et Antonins Ciceroni L. 10. ad Attie. Ep. 10: Qui se medium esse vult, in patria manet: qui proficiscitur, aliquid de alterutra parte judicare videtur. Vellejus L. 2. c. 21: Se dubium mediumque partibus praestitit. Et Sueton. Caesare cap. 75: Ipse medius et neutrius partis. Item Nerone cap. 2: Consultante autem Pompejo de mediis ac neutram partem sequentibus. Schori Phras.

MELANCHOLIA vocabulum Graecum est, quo veteres Latini vix utuntur. Cic. Tusc. Quaest. L. 3. n. 11: Quem nos furorem, melagxoli/an illi (Graeci) vocant. Quasi vero atr‚ bile solum mens, ac non saepe vel iracundia graviore, vel timore, vel dolore moveatus. Celsus Lib. 2. C. 7. atrae bilis morbum vocat, nec, quod quidem sciam, Graeco melagxoli/as2 vocabulo tamquam latin‚ civitate donato umquam utitur. Hanc autem intemperiem, quae melagxoli/a dicatur, non parvis, nec abjectis ingeniis accidere, ait Gellius L. 18. c. 7.

* Concretum autem melancholicus Cicero in civitatem Latinam quasi. adscivit. v. g. Tusc. Quaest. L. 1. n. 80: Aristoteles quidem ait, omnes ingeniosos melancholicos esse: ut ego, me tardiorem esse, non moleste feram. Et de Divin. L. 1. n. 81; Aristoteles quidem eos etiam, qui valetudinis vitio furerent, et melancholici dicerentur, censebat habere aliquid in animis praesagiens atque divinum. Ego autem haud scio, an nec cardiacis hoc tribuendum sit, nec phreneticis: animi enim integri, non vitiosi corporis est divinatio.

+ An melancholia possit esse causa divinationis, et sermonis peregrini, et quidem de rebus antea ignotis, disputat Gisbertus Voetius Part. 1. Dispp. Theolog. p. 1043.

Plauto Curul. A. 2. Sc. 1. V. 24. melancholicus dicitur, quem hepatarius morbus agitat; et Poetae, qui liene cinctus ambulat.

MEMORIALIS e, Dem Gedšchtnisse dienlich, v. g. liber memorialis, Ein Denkzettul, ein Buch, darinn man was verzeichnet, damit es nicht vergessen werde, nullius auctoritatis censetur Scioppio Iud. de Stil. Hist. p. 180. Habet tamen Suetonius Iul. Caesare c. 56. Iensius 24.

MENDA ae, Poetis: MENDVM i, Oratoribus, et in primis Ciceroni frequentius.

* Differentia, quam Grammatistae statuunt, ut menda sit corporis, mendum vero scripturae, ea videlicet nulla est.

MENDACIVM DICERE et MENTIRI judice P. Nigidio, differunt. Qui mentitur, inquit, ipse non fallitur, sed alterum fallere conatur: qui mendacium dicit, ipse fallitur. Item hoc addidit: Qui mentitur, inquit, fallit, quantum in se est. Item hoc quoque super e‚dem re dicit: Vir bonus, inquit, Praestare debet, ne mentiatur: prudens, ne mendacium dicat; alterum incidit in hominem; alterum non. Gellius Lib. 11, c. 11.

* Haec differentia recte se habet, si ad obrussam rationis exigas: neque etiam ab nugatore quodam proficiscitur, sed a magno illo Critico, P. Nigidio, quem, ipse Cicero, cujus aequalis erat, magni aestimavit. Interim ut nihil fere tam rectum in Latio est, unde non aberret interdum hic atque ille veteris auctoris locus; ita et habemus, quod opponere etiam heic possimus. Nam mendacium dicere l. loqui interdum positum pto mentiri, v. g. ap. Nep. Attic. c. 15: Mendacium neque dicebat, neque pati poterat. Vbi sane mendacium dicere nihil aliud potest esse, quam mentiri. Et Martialis L. 4. Epigr. 43:

Non sum tam temerarius, nec audax, Nec mendacia qui loquar libenter.

MENDICVS est, qui palam precatur omnes, ut vitae suae suae medeantur cibo: PAVPER est, qui parum habet, et honeste victum quaerit. Mendicus miser et odiosus est; Pauper, tenuis et honestus. Popma.

MERCES edis, transfertur

1. Ad pecunias, quae pro conductis a nobis rebus penduntur.

* Caesar. L. 3. de Civ. cap. 2: Duas (leges) promulgavit: unam, qua mercedes habitationum annuas (jšhrlichen Hauszins) conductoribus donavit.

+ Graeci ta\ e)noi/kia vocant. Suetonius absolute habitationes, Caes. c. 38. ICti obventiones vocant, ut ibi notat Casaubonus. idem Suetonius Caes. c. 20. mercedes dixit, quas publicani pro vectigalibus pendebant.



page 1041, image: s0569

2. Ad annuos reditus ex fundis et praediis.

* Cic. L. 2. de Fin. c. 26. extr. Vides, si amicitiam emolumento metiare, summas familiaritates praediorum pretiosorum mercede superari.

MERERE subinde idem, quod militare, stipendia facere, seu belli operam Imperatori navare, Gr. s2rateu/ein Cicero: Muraena adolescens Pompejo Imperatore meruit. Aliqua stipendia meruit, Er hat etliche ZŁge mit gethan. Sueton. Iul. Caes. c. 3: Meruit et sub Servilio Isaurico in Cilicia, sed brevi tempore. Liv. L. 21. c. 4: Triennio sub Hasdrubale Imperatore meruit.

* Aliquando et aliquid additur, quo modus merendi designatur: ut equo merere, Zu Rosse dienen; pedibus merere, Zu FŁsse dienen. Sed et in genere aere merere dicimus, Vm Geld dienen. Lucanus L, 10. v. 409: Aere merent parvo. Item, stipendia merere, apud Suetonium et Livium; pro quo alias dicunt, stipendia facere. Et Tacitus Annali 2. c. 10. n. 4: Qui in castris ductor meruit, Der fŁr einen Obristen gedienet. Idem Annali 1. c. 36. n. 4. stipendia meritos dixit.

+ Sed mereri deponentaliter vix, quod equidem sciam, apud auctorem, classicum h‚c notione occurrit. Dico autem, mereri de aliquo, quod est bene aut male alicui facere. Bene mereri de aliquo, est bene facere. Male mereri, est injuriam facere, v. g. Nihil de me neque bene, neque male meritus est.

* Demereri aliquem, est, merito aliquo sibi obligare aliquem s. bene mereri de aliquo: sed regit Accusativum personae; numquam vero rei, v. g. Etsi plurima de me bene meritus es; tamen hoc uno beneficio me tibi perpetuo demereberis. Quintil. Praefat. L. 1. Pleniori obsequio amantissimos sui demereri, Sich um seine Freunde wohl verdient machen. Livius L. 3. c. 18, Demereri beneficio civitatem. Sic: Benevolentia l. officiis demereri amicos, cet. Tacitus Annali 15. c. 21: Plura saepe peccantur, dum demerenmur, quam dum offendimus. Columella L. 1. c. 4: Demereri amoenitate aliqu‚ uxorem. Ovid. ad Liviam v. 131: Numina cultu demeruisse, per licentiam Poeticam pro demeritum esse. Demerere enim, Activ‚ form‚ sumtum, praeterquam quod rarius occurrat, similiter, ac simplex merere, de iis fere dicitur, qui locant operas suas, ac quaestum faciunt, v. g. Plant. Pseud. A. 4. Sc. 7. v. 90: Quid mercedis Petasus hodie domino demeret? Valla L. 5. c. 99.

MERETRICARI Huren, verbum, quo Columella L. 11. c. 1. utitur: usitatius pro eo dixeris cum Cicerone et aliis, meretricio amore irretitum esse; amoren furtivum meditari; amores furtivos sequi; et, si argumentum ita feret, pudicitiam in propatulo habere; corpus palam ad omnes libidines divulgare: palam se in meretricia vita collocare.

* Columella 1. c. Plurimum affert mali, si operario meretricandi potestas fuit.

MERIDIATE neutraliter, et MERIDIARI deponentaliter, id est, in meridie dormire, Mittagsruhe halten, Catullus, Celsus, Suetonius: elegantius pro eo Cicero, meridianum somnum capere; et Sueton. Aug. c. 78. post cibum meridianum conquiescere; et Varro R. R. Lib. 1. cap. 2. insiticio somno interquiescere.

* Cicero meridiationem pro meridiana quiete habet, v. g. de Divinat. L. 2. c. 68: Meridiationes addidi, quibus uti antea non solebam. Goclem. Obs. 411.

+ Meridie per aestatem ex more Romanos dormiisse, refert, Buchnerus ad Plinii Epist. p. 69. n. 263. Rationem hujus aestivi otii exsequitur, Plinius L. 9. Ep. 39. Conf. Taubmannum in Plaut. Most. p. 658.

MERITA majora sunt, quam OFFICIA

* Cic. L. 11. Fam. Ep. 17: Magna ejus in me non dico officia, sed merita. Id. L. 12. Ep. 29: Ad haec officia, vel merita potius, jucundissima consuetudo accedit. Popma.

Debitum est, quod negari non potest; unde neque illi, quibus debemus, facile repulsam ferunt: Meritum autem et negari potest, et bene meriti repulsam accipere possunt.

MERITVM subinde significat etiam id, quod facta nostra consequitur, atque vel praemium notat, vel poenam, atque ita h‚c quidem notione vocabulum me/s1on est.

* In bonam partem accipitur v. g. Cic. L. 14. Fam. Ep. 2: Pisonem nostrum merito ejus amo plurimum. In malam apud eumdem Cic. pro Sext. c. 16: Caesar, qui a me nullo meo merito alienus esse debebat, inimicissimus esse meae saluti ab eodem quotidianis concionibus dicebatur.

+ De verbo Mereri, et Voc. Meritum, egregia Dissertatio exstat apud Radulph. Ardentem Homil. in Vigilia Adscensionis Dominicae, qu‚ docet, solum Christum et meruisse et mereri potuisse; nec nisi divinam gratiam ejusque opes proprie merita vocari posse. vid. p. 484. seq. Ceterum vocabulum hoc apud veteres usurpatum cum magna latitudine esse, docet Dorschaeus in Relat. Anonymi de S. Marci Corpore not. p. 211.

METAPHORAE ne nimis longe petitae sint, obscurae nimis aut turpes, aut vehementer frigidae, praeter necessitatem et sine ornatu inductae, omnium Rhetorum vox est.



page 1043, image: s0570

* Cicero hoc eleganter, id est, more suo inculcat L. 3. de Orat, unde quaedam, quae disciplinam de Metaphoris illustrent, huc transtulisse haud pigebit. Ita autem ille n. 155: Vt vestis frigoris depellendi caus‚, reperta primo, post adhiberi coepta est ad ornatum etiam corporis et dignitatem: sic verbi translatio instituta est inopiae causa frequentata delectationis, Nam gemmare vites, luxuriem esse in herbis, laetas segetes etiam rustici dicunt. Quod enim declarari vix verbo proprio potest, id translato quum est dictum, illustrat id, quod intelligi volumus, ejus rei, quam alieno verbo posuimus, similitudo. Et n. 159: Omnes translatis et alienis magis delectantur verbis, quam propriis et suis. Nam si res suum nomen, et proprium vocabulum non habet, ut pes in navi, ut nexum, quod per libram agitur, ut in uxore divortium: necessitas cogit, quod non habeas, aliunde sumere. Sed in suorum verborum maxima copia tamen homines aliena multo magis, si sunt raione translata, delectant. Id accidere, credo, vel quod ingenii specimen est quoddam, transilire ante posita, et alia longe repetita sumerer; vel quod is, qui andit, alio ducitur cogitatione, neque tamen aberrat; quae maxima est delectatio: vel quod singulis verbis res ac totum simile conficitur: vel quod omnis translatio, quae quidem sumta ratione est, ad sensus ipsos admovetur, maxime oculorum, qui est sensus acerrimus. Et n. 163. 164. 165: Deinde videndum est, ne longe simile sit dictum. Syrtim patrimonii, scopulum libentius dixerim; charybdim bonorum, voraginem potius. Facilius enim ad ea, quae visa, quam ad illa, quae audita sunt, mentis oculi feruntur. Et quoniam haec vel summa laus est verbi transferedi, ut sensum feriat id, quod translatum sit; fugienda est omnis turpitudo earum rerum, ad quas eorum animos, qui audiunt, trahet similitudo. Nolo, morte, dici, Africani castratam esse remp. Nolo stercus curiae dici Glauciam. Quamvis sit simile; tamen est in utroque deformis cogitatio similitudinis. Nolo esse aut majus, quam res postulet; tempestas comissationis: aut minus; comissatio tempestatis. Nolo esse verbum angustius id, quod translatum sit, quam fuisset illud proprium ac suum.

Quidnam est, obsecro? quid te adiri abnutas? Melius esset, vetas, prohibes, absterres: quoniam ille dixerat: Illico istic, ne contagio mea bonis umbrave sit.

Atque etiam si verare, ne paullo durior translatio esse videatur, mollienda est, praeposito saepe verbo: ut, si olim M. Catone mortuo, pupillum senatum quis relictum diceret, paullo durius: sin, ut ita dicam, pupillum, aliquando mitius est. Etenim verecunda debet esst translatio, ut deducta esse in alienum locum, non irruisse, atque ut precario, non vi venisse videntur. Conf. Schraderus ad Aristor. Rhetor. p. 505. it. 508. it. seqq. it Wehrenfels de Meteoris Orat. ß. 11.

METHODVS vocabulum Graecum, quo veteres Latini fere abstinent: Cicero eam vocat Latine, rationem, viam, modum v. g. de Orat. n. 11: Quidquid est igitur, de quo ratione et vi‚ disputetur, Welches methodice abgehandelt werden soll. It. n 114: Quae quidem resduplicem habuit docendi viam.

METICVLOSVS Plautus frequentat, sumitque mox intransitive, v. g. homo meticulosus i. e. qui metu facile afficitur; mox transitive, v. g. res meticulosa id est, quae metum adferre nobis solet. Cum Cicerone et aliis elegantius pro eo, timidus, ignavus, parum animi habens, homo nullius animi, circumspectans omnia, quidquid increpuerit pertimescens, diffidens, imbellis, vecors, qui kradi/hn e)la/foio habet, quem ipsa silentia terrent; vel transitive, res, quae magnum nobis timorem adfert, incutit, injicit.

METVIMVS, TIMEMVS et FORMIDAMVS serviliter et periculum, quod instare arbitramur: PAVEMVS pueriliter: VEREMVR libere et in rebus honestis.

TIMEMUS dominos et tyrannos: VEREMVR parentes ac seniores, et qui sunt in honore aliquo aut dignitate constituti. Popma.

* Porro Formidare naturalem pavorem: Timere et Metuere justas formidinis causas magis respicere videtur. Curt. L. 4. c. 16. n. 17: Vbi intravit animos pavor; id solum metuunt, quod primum formidare coeperunt.

METVS adsicit mentem: HORROR mentem et corpus simul. Metus dissimulari potest; Horror non item. Goclen. Obs. 333.

METVS futura prospicit: FORMIDO est metus permanens; TIMOR est subita consternatio: PAVOR mentium imbecilliorum. Popma.

* Cicero: Metus est exspectatio mali. Est enim metus, futurae aegritudinis sollicita recordatio. Id. Resp. metu est debilitata servili. Id. Minas jactare, formidines opponere. Id. Timor est metus malis appropinquantis. Id. Animos a minore cnra ad summum timorem traducere. Id. Nostris animus accessit; hostibus timor injectus est. Id. Civitas perculsa magno timore. Id. Pavor metus est, mentem loco movens.



page 1045, image: s0571

METUS a TERRORE ita discrepat: Metus proprie dicitur, quem habent timentes; Terror est, qui aliis infertur; ut si dicas, ille habet terrorem i. e. timendus est; unde et terribilis dicitur.

* Confunduntur tamen haec interdum.

MI pro Mihi, vix alibi, quam apud Poetas, et quidem rarius, occurrit. Lucret. 3. v. 106:

Magnopere in quo mi diversi errare videntur.

Virg. L. 6. Aen. v. 103:

- - - Non ulla laborum, O virgo, nova mi facies, inopinave surgit.

Horat. Lib. 1. Sat. 2. v. 57:

Nil fuerit mi, inquit, cum uxoribus umquam alienis.

In prosa tamen etiam occurrit apud Varr. L. 2. c. 5.: Tu vero, Murri, veni mÓ advocatus.

MICARE eleganter de venis dicitur, quum pulsant. v. g. Cicero de Nat. Deor. L. 2. n. 24.: Iam vero venae et arteriae micare non desinunt, Sie hŲren nicht auf zu pcken. Quae Latinis ita dicta venarum et arteriarum agitatio, Plinio dicitur pulsus vel percussus venarum, Der Puls. Schor. Phras.

MIHIPET non solum Catullus habet, sed etiam Cato, ut Festus Pompejus testatur: quemadmodum etiam mepte pro me ipsum apud Plautum Menaech. A. 5. Sc. 8. v. 10. occurrit. Vide Voss. Analog. L. 4. p. 187.

+ Syllabica Adjectio pte frequenter quidem apud Livium, Tacitum, et alios componitur cum Ablativis mea, tua, sua, nostra, vestra, ut meapte, tuapte, suapte, nostrapte, vestrapte: et interdum cum meo, tuo, suo cet. ut meopte, tuopte, suopte cet. sed Compositio ejus cum mihi, ut mihipte, valde insolens, et propterea eo magis notanda.

MILITIA pro militum copia, v. g. eum omni militia interficitur, falso suspectum Scioppio in Stradam. Nam Iustinus, Valerius Maximus et Sulpicius Severus ita loquuti sunt. Borrich. in Sciopp. p. 286. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 28.

MINGO i. e. ut Petronius honestus loquitur, vesicam exonero, Vossius de Vit. Serm. L. 1. c. 22. p. 92. et L. 4. c. 13. p. 739. habet pro barbaro, aut certe obsoleto: quod idem judicat de permingo: quamquam agnoscat, Flav. Vopiscum et Vegetium mingere dixisse; et concedat, Latinum esse minxi et perminxi, quod posterius apud Horatium inveniatur. Eodem redit judicium Scioppi in Paradox. Litter. Epist. 5. p. 35. et de Stil. Hist. p. 95. Praeferunt ergo hi duum viri verbum usitatius, mejere; quod autem Praeterito et Supino caret.

Verum non est improbandum verbum mingere. Neque enim solus Vopiscus sibi illud permisti, sed etiam Ammianus Marcellinus, immo ipse Cornelius Celsus.

* Minxi Praeteritum habet etiam Martialis; comminxi et mictum Horatius. borrich. in Voss. p. 167. seq.

MINISTERIA in Plurali capitur etiam interdum pro ipsis ministris, v. g. publica ministeria perducunt, et orchestrae mediae sistunt; sicut servitia pro servis, officia pro officium exhibentibus, legationes pro legatis, magisterium pro magistris.

+ Nominatim Quintilianus saepe ministeria pro ministris dixit. Valla L. 4. c. 50.

MINVS

1. Omnibus Positivis jungi potest, praestatque periphrasin Comparativi, v. g. minus potens id est, impotentior; minus firmus id est, infirmior.

2. Notationi temporis etiam inservit.

* Nepos Themist. c. 5. n. 2. Minus diebus triginta i. e. minus, quam cet. Nicht gar in dreyssig Tagen.

3. Saepe non Comparativum est, sed idem, ac non valet.

* Corn. Minnus bene vestitus i. e. non bene vestitus. Id. Minus prospere i. e. improspere. Ter. Minus intelligo i. e. non intelligo.

4. Interdum etiam notat idem, quod parum.

* Caes. Vt et minus late vagarentur, et minus facile finitimis bellum inferre possent.

5. Minus, quam Oratoribus et Historicis: Minus ac vel atque Poetis magis frequens.

* Cic. Praestitimus enim patriae non minus certe, ac debuimus. Virg. Haud minus, ac jussi faciunt. Horat. Qui peccat minus atque ego.

6. Elliptice sumitur.

* Cic. Si mihi tecum mimus esset, quam est cum tuis omnibus, Wenn deine Anverwandte mit mir in grŲsserer Vertraulichkeit stŁnden, als du.

7. Per geminationem opponitur tw=| magis magisque.



page 1047, image: s0572

* v. g. Ter. Minus minusque mihi obtemperat, Ie lšnger, je weniger; quod minus et minus est Ovidio 2 Pont. Ep. 8. v. 73; minus ac minus Plinio L. 11. c. 10.

8. Ad numerum refertur. Liv. Hostium plus mille caesi, Romanorum minus mille.

9. Ad personas. Liv. Minus militum periit.

MISCERE notat etiam dare bibere. Cic. de Fin. Dico ergo in eadem voluptate eum, qui alteri miscent mulsum, ipse non sitiens, et eum, qui illud sitiens bibat.

MISERARI est lamentari et deplorare: MISERERI vero est alterius infelicitate moveri. Ita miseramur casum nostrum aut communem; miseremur semper aliorum. Popma.

Vetus quidam Grammaticus etiam ita distinguit: Miseremur, quum eodem tempore et dolet nobis de alicujus causa, et subvenimus laboranti: Miserari consolari tantum est intra adfectum doloris. Talia et apud Festum legimus. Et sane hanc differentiam multa veterum loca vehementer comprobant. Cic. Audite, quaeso, judices, et aliquando miseremini sociorum. Idem, Non queo satis hujus eventum fortunamque miserari.

* Poetae tamen, ut omnino differentiarum incuriosi sunt, haec duo plerumque confundunt, et altero uruntur pro altero indifferenter.

Servius heic se pro Critico parum curioso gerit, quum plane non agnoscat discrimen, nisi constructionis: cujus verba ad Virg. Aeneid. L. 1. v. 601. haec sunt: Et Miseror et Misereor unum significant; sed Miseror Accusativum regit; Misereor Genitivum. Et quod insuper contra Servium notandum, Miseror non solum Accusativum, sed etiam, licer rarius, Genitivum adsciscit. Conf. Parte Synt. Voc. Misereor.

MITRATVS pro eo qui infulatus vel Sacerdotali ornatus inful‚ est, vel qui mitram capite gestat s. mitr‚ caput tegit, operit, Einer, der mit einer MŁtze bedeckt ist, falso suspectum Vossio de Vit. Serm. L. 3. c. 26. p. 527. Reperitur enim apud Plinium et Solinum. Borrich. in Voss. 168.

MITTO saepe idem, atque omitto. v. g. Mitte orare.. Mitte iram. Quin mittimus ambages? Mitte male loqui. Mitto heic aliquid commemorare. Schori Phras.

MIXTIO Ein Gemeng, eine Vermischung, v. g. amarae mixtiones, falso suspectum. Habet enim Vitruvius, cui quasi proprium est, et apud quem frequentius occurrit. Andr. Borrich. Vindic. L. L. p. 50. Vsitatiora tamen, mixtura et permixtio.

MODERATIO sese exserit in ipsa rei tractatione: MODESTIA vero consistit in animi ac vultus significatione, et in ipsa etiam voluntate. Cic. Novi animi tui moderationem, Ad modestiae leges se componere. Eam prae se fert animi modestiam.

MODICVM non solum apud veteres dicitur, ut Vossius de Vit. Serm. L. 1. c. 33. p. 148. et alii cum eo volunt, quod intra modum se continet; cui contrarium est immodicum: verum etiam interdum est idem, quod pusillum s. exiguum.

* Cic. L. 5. Fam Ep. 16: Adhibere aliquam modicam consolationem. Item Livius L. 25. c. 22. Modico ibi praesidio relicto. Et alibi, commisso modico certamine. Item Valerius Max. in Praef. Quis omnis aevi gesta modico voluminum numero comprehenderit? In quibus omnibus manifeste modicum est pro exiguo, pusillo. Occurrit etiam h‚c notione subinde apud Tacitum et Tertullianum. Vorst. de Lat. Mer. Susp. p. 23.

Ita etiam Adverbium Modice interdum notat parum. Cic. Attico: Minae Clodii, contemtionesque, quae mihi proponuntur, modice me tangunt.

MODO Adverbium

1. Minus significat, quam nuper, et ponitur pro aliquanto ante.

* Cic. in 6. Verrin. c. 3: Quid dico nupar? immo vero, modo, ac plane paullo ante vidimus. Id. In qua urbe modo grati‚, auctoritate et glori‚ floruimus, in ea nunc iis quidem omnibus caremus. Ter. Davum modo timere sensi, ubi nuptias futuras esse audivit. Plaut. Modo, quum dicta in me ingerebas.

2. Tempus alternum notat.

* Ter. Modo ait, modo negat, Bald sagt er ja, bald sagt er nein.

3. Significat tantummodo.

* Ter. Modo facito, ut illam serves. Cic. Si vos mediocris modo fortuna reip. adjuverit.

4. Ponitur etiam subinde pro dummodo.

* Cic Concedo ut impune emerit, modo ut bon‚ ratione emerit. Id. Omnia ei obsequia polliceor, si modo remp. respicere volet.

MOECHARI ex veteribus solus, quod quidem constat, Catullus dixit; Ecclesiasticis vero scriptoribus non infrequens est. Latini usitatius pro eo, adulterare et adulterari intransitive


page 1049, image: s0573

utrumque, i. e. adulterium committere, Ehebrechen, einen Ehebruch begehen; et notione Activ‚, qu‚ Suetonius non semel utitur, v. g. adulterare aliquam i. e. per adulterium stuprare.

* Catullus Moechari intransitive; Ecclesiastici transitive usurpant. v. g. Moechari cum aliqua. Conf. Part. Synt. Moechari aliquam.

Moechus autem et moecha plures usurpaverunt, optimae etiam notae scriptores Cell. antib. 264. C. P. 181

MOESTVS est qui animo angitur: TRISTIS, qui vultu demisso aut severo aegritudinem ostendit. Popma. Fl. Clarus.

* Differunt ita, si a(plw=s2 ponuntur. Conf. infra ad ealcem hujus Sect. Voc Videmus. Hinc frustra objicias ex Auct. ad Herennium L. 3. c. 15. Moestus et conturbatus vultus.

Interim libenter concedimus, neque hanc differentiam perpetuo sibi constare.

MOLESTARE v. g. haec res me molestat, Petronius in Fragm. Tragur. Scribonius Largus, Iul. Obsequens, Modestinuss: aevo aureo pro eo usitatum fuit, molestiam alicui adferre vel exhibere; molesti‚ aliquem adficere. Voss. de Vit. 740. Steph. Expostul. 147. Borrich. in voss. 169. Cell. C. P. 223.

MOLLIFICARE v. g. mollificare ventrem, Vossius de Vit. Serm. Lat. L. 4. c. 13. p. 740. perperam damnat: exstat enim apud Aemil. Macrum, scriptorem argenteae aetatis, de Herb. L. 4. c. 14. Alias veteres pro eo habent mollire, emollire.

MONASTERIVM aedificium et locus ipse: COENOBIUM in monasterio vitae significat communionem et convictum: quod discrimen vulgo minime aut observatum, aut animadversum etiam. Eram. in Vall. 223. Goclen. Obs. 37.

* Interim per Metonymiam coenobium pro monasterio dici posse, existimamus.

MONEMVS consilio praeparaturi aliquem ad omnes, ut se dant, casus ancipites: HORTAMVR impulsu et persuasoriis ad certam aliquam et determintam actionem. Ael. Donat.

Monemus verbis levioribus: Hortamur gravioribus.

* Cic. L. 10. Ep. 5, ad Paetum: Sic moneo, nt filium: sic faveo, ut mihi: sic hortor, ut et pro patria et amicissimum.

+ Hinc hortor, ut gravius et ponderosius, quoties cum moneo conjungitur, loco posteriori ponendum. In quo tamen interdum hallucinantur veteres; ut Plinius L. 1. Ep. 16: Quod te quoque ut sacias, et hortor et moneo.

MONSTRARE pro docere, falso suspectum. Nam de verbo hoc Henricus Stephanus monuit Gallcs suos, ne, si Latine dicatur monstrare alicui, quomodo Gallice montrer a quelqu'un, idque ita sine Casu quarto ad doctrinam referatur, suspectum hoc ipsis sit. Pari mode non supervacuum videtur, e‚dem de re moneri nostros homines. Nos enim similiter dicimus, Einem weisen, einem zeigen. Latinitatem autem istam probam esse, apparet ex his Plautinis Bacch. A. 1. Sc. 2:

Iam perdidisti te que me, atque operam meam, Qui tibi nequicquam saepe monstravi bene.

Heic monstrare alicui idem est, quod doctrinam alicui tradere. Quod apparet ex eo, quod Pistoclerus, cui ista dicuntur, respondet:

Ibidem ego meam operam perdidi, ubi tu tuam. Tua disciplina nec mihi prodest, nec tibi.

Iustinus quodque Lib. 2. c. 6. dicit: Arare quoque et serere frumenta, glandem vescentibus monstrarunt. Vorst. de Lat. Falso Susp. 133.

MORBVM appellant totius corporis corruptionem: AEGROTATIONEM morbum cum imbecillitate: VITIVM, quum corporis partes inter se dissident. Ita ipse Cicero Lib. 4. Tusc. Quaest. c. 29.

* Modestinus Differentiarum 9. ita etiam recte distinxit, ut morbus sit temporalis corporis imbecillitas; vitium vero perpetuum corporis impedimentum, veluti si quis talum excussit. Potest ergo, qui vitiosus est, non morbosus esse; ut balbus et atypus (i. e. homo impeditae linguae) vitiosi magis, quam morbosi sunt, et equus mordax aut calcitro vitiosus, non morbosus est. Gellius L. 4. c. 2.

MORDICVS Adverbium, Gr. o)da\c, Mit den Zšhnen vest haltend, v. g. sententiae suae mordicus inbaerere, Vest bey seiner Meynung bleiben, Laurenbergius praeter meritum suum inter obsoleta refert. Habet enim praeter Plautum, Horatium et Apulejum, ipse Cicero Lib. 4. Acad. cap. 16: Perspicuitatem, inquiens, mordicus tenere debemus.



page 1051, image: s0574

MORS in bonam partem plerumque: NEX et INTERITVS in malam partem plerumque: CAEDES autem semper in malam partem sumitur. Goclen. Obs. 334. Vavassor Antib. 564.

* En! exempla! Cic. pro Quint. c. 18: Mors honesta saepe vitam quoque turpem exornat: vita turpis, ne morti quidem honestae locum relinquit. Id. pro Mil. cap. 37: Mortem naturae finem esse, non poenam. Id. Catil. 4. c. 4: Mors aut necessitas naturae, aut laborum ac miseriarum quies est. Id. Qui de nostro interitu et urbis exitio cogitent. Id. Iunius necem sibi ipsi conscivit. Id. Homines vincla, neces, ignominiasque vitant. Id. Qui in caede atque ex caede vivunt. Facere caedem vicinorum. Conducere aliquem ad caedem faciendam. Mihi res spectare ad caedem videtur.

??? Nex, necis, raro exemplo de morte naturali accipitur: accipitur autem ap. Sueton. Caes. 5. 2. Senecam Consol. ad Marc. c.21. Iustin. 42. 1. 1. ubi vid. Bernegger. it. Freinshem. ad Flor. L. 3. Cap. ult. fin.

MORTALES pro hominibus v. g. e‚ sumus mortales indole, non modo Poetice, sed in historia etiam non numquam e)mfatikw/teron dicitur. Praecipue Livius ita frequentat hoc vocabulum.

MORTIFER v. g. mortiferum vulnus accepit, non est, ut prim‚ fronte videtur, Poetarum tantum, sed et Oratorum et Historicorum, Livii, Ciceronis, Nepotis.

* Mortiferus Cornelius Celsus dixit duobus locis. Buchner. de Commut. Rat. Die. 163. et. 217. Cell. C. P. 341. Borrich. in Voss. 193. Cons. insra. Pestiferus.

MOS est institutum consuetudine firmatum: RITVS est ordo et modus in administrandis maxime sacrificiis.

* Interdum tamen ritus pro more atque instituto usurpatur. Cic. in Lael. Qui pecudum ritu ad voluptatem omnia referunt. Id. Phil. 2: Erat ei vivendum latronum ritu.

MOX

1. Notat paullo post. Cic. Iussitque mihi nuntiari, mox se venturum.

2. Inservit designando tempori instanti, sed indeterminato. Ter. Dum exspecto, quam mox veniat.

3. Etiam consecutivum est, praesertim apud Tacitum, e. g. in Germ. cap. 101. n. 1: Sortium consuetudo simplex: virgam frugiferae arbori decisam, in surculos amputant, eosque notis quibusdam discretos super candidam vestem temere ac fortuito spargunt. Mox si publice consulatur, Sacerdos civitatis; sin privatim, ipse pater familiae precatus deos, coelumque suspiciens, ter singulos tollit, sublatos secundum impressam ante notem interpretatur.

4. De ordine et situ. v. g. Germaniae Academias frequentavit; mox adiit Belgicas.

5. De gradibus praestantiae. Plin. 16. c. 10: Scandulae e robore aptissimae, mox e glandiferis aliis.

MVLIER adultam aetatem: FEMINA sexum: VXOR conjugium: MATRONA statum honoratiorem respicit.

* Quae tamen differentia non exacte in Scriptoribus Classicis ubique servatur.

MVLTIFARIVS a, um, v. g. militares coronae multifariae sunt, Gellius Lib. 5. c. 6. item sequiori aetate Apulejus et Solinus: melioris notae scriptores pro eo dicunt, diversus, multiplex, varius, cujusque generis, diversi generis.

* Adverbium autem multifariam, v. g. aurum multifariam defossum, Ciceronis, Livii, et Plinii est.

* Plinius Maj. etiam habet multifarie; unde transiit ad Solinum, qui Plinium vehementer in deliciis habuit, e‚ propter dictus Plinii Simia.

MVNIMENTVM et MVNITIO tam dicitur de muro et propugnaculis urbis, quam de operibus, quibus oppugnantes urbem cingunt.

Sed Vallo circumdare urbem, plerumque de oppugnantibus dicitur. Reiz. 373. 624:

MVRMVRAT qui obstrepit et tumultuatur sono obscuro; MVSSAT vel MVSSITAT, qui submissa voce loquitur, et intus verba volvit magis, quam eloquitur.

* Murmurare etiam ad inanima transfertur, ut murmurantia litora, murmurans mare, nemus, et alia: Mussare tantum est hominum. Popma.

MVRVS latius patet, quam MOENIA. Murus urbium est, et urbis similium, castrorum munitionumque: Moenia tantum sunt urbis. Valla Lib 3. c. 8. Hinc nemo dixerit, saepire castra moenibus; sed saepire castra muro.

* Videntur autem Moenia interdum etiam pro propugnaculis et munitionibus, quae fossa ac vallo aliisque, quae extra murum urbi praesidio esse possunt, tantum modo continentur, ab auctoribus poni. v. g. Florus L. 1. c. 4. n. 2: Hic igitur et moenia muro amplexus est. Caesar. L. 2. de B. Civ. Cap. 16: Quum paene aedificata ab exercitu nostro in


page 1053, image: s0575

muris moenia viderentur. īVitruvius L. 8. c. 4. pr. Zama est civitas Afrorum, cujus moenia Rex Iuba duplici muro saepsit.

Murus ergo in his et aliis hujusmodi auctorum locis notat Germ. Die Mauer; et Moenia Germ. Allerhand Fortifications-Werke.

MVSINARI Verbum a Varrone et Plinio Praefat. Hist. Nat. usurpatum, idem significans, quod Germanicum KŁnstlich aussinnen, dichten, kalmeusern, v. g. Dum ista musinamur, Vnterdessen da wir dieses mit unserer Kalmeuserey aushecken.

+ Fictum est a musa; sicut a vulpes, vulpinari; et a muges, muginari i. e. nugari, tarde conari, quo Plinius et Cicero ad Art. L. 16. Ep. 12. utitur.

Pro musinari, quum in vitio ponitur, et eruditionem umbratilem et infructuosam respicit, Cicero L. 7. Fam. Ep. 28. Se totum in litteras abdere. Et pro Arch. cap. 6: Ego vero fateor, me his studiis esse aeditum: ceteros pudeat, si qui ita se litteris abdiderunt, ut nihil possint ex bis neque ad communem adferre fructum, neque in adspectum lucemque proferre.

MVTIRE Muchsen, Plautus, Terentius, Phaedrus: Cicero pro eo habet, hiscere. v. g. ne hiscere quidem audet, Er darf nicht Muck sagen.

N.

NANCISCI notat

1. Adsequi, obtinere, adquiterer, quod voto nostro conveniat.

* Cic. Cato sic abiit e vita, ut cansam moviendi se natum esse gauderet.

2. Ad usum transferre suum, quod forte fortuna nobis obtigit.

* Caes. L. 2. B. Civ. c. 22: Nactus turbidam tempestatem. Et L. 3. c. 54: Noctem subnubilam nactus. Flor. L. 2. c. 4: Hostes nivalem nacti diem sc. Tempestatem ejus diei in consilium verterunt.

3. In rem odiosam incidere.

* v. g. Nacisci febrim, morbum, aliquid mali. Vid. Corn. Attic. c. 21. Sueton. Tit. Terentium Phorm. A. 3. Vorst. de Lat. Falso Susp. 61.

NASCENDVS Gellius; et NASCITVRVS Palladius: meliores usitatius, in lucem edendus, exoriturus, in lucem proditutus. Goclen. Obs. 440. it Probl. Grammat. 1. 43.

? Nasciturus est quasi a nascitum: naturus enim a Supino natum, haud est in usu.

NATATVS Das Schwimmen, Poetarum magis est: in prosa malim NATATIO, quod non modo apud Cornelium Celsum, sed etiam apud ipsum Ciceronem de Senect. cap. 16. exstat.

NATVS vel GNATVS pro filio, Poetis, quam Oratoribus frequentius esse, observat Valla Lib. 3. Elegant. cap. 70.

+ Habet quidem Cicero pro Plancio: sed ibi alludit ad veteris Poetae verba, quae mox subjicit. Eo utitur quoque Quintilianus Prooem. Instit. Orat. ad quem vero locum Pithoeus: Non adducor, inquit, ut credam, Quintilianum, Latini sermonis observatorem sincerum, vocem istam, quae omnino Poetarum est, non Oratorum, usurpasse. At occurrit tamen hoc vocabulum in ipsis Ciceronis verbis verbis de Amicitia cap. 8: Ex ea caritate, quae est inter natos et parentes. Cellar. Antib. 276. C. P. 337.

* Gnatus tamen Cicero numquam habet; sicuti etiam abstinet a gnavus et gnarus, Prosthesin in his respuens.

NAVALIA ium, Der Stapel, oder der Ort am Vfer in grossen Seehafen, wo die Schiffe gebauet, oder ausgebessert werden. Hinc Caesar Lib. 2. B. Civ. cap. 3: Ex navalibus navem deducere, Vom Stapel laufen.

NAVIGATOR Quintiliani est: Cicero, Caesar, alii, pro eo dicunt nauta. Navita autem non nisi Poetarum est, occurrens apud Propertium, et Ciceronem in verbis Poetae Lib. 2. Tusc. Quaest. n. 23.

NAVIS nomine omnes navigiorum species continentur, cujuscumque sint usŻs, materiae, formae: RATES di cuntur proprie longae naves, trabibus et asseribus inter se tantum nexis factae, vel trabes connexae, FlosshŲlzer, sive, ut Festus definit, tigna inter se colligata, quae per aquas aguntur.

* Ita Cicero a navi distinguit rates, in Verr. 7. c. 2: Quum aut navibus, aut ratibus conarentur accedere, Mit Schiffen oder zusammengefassten HŲlzern. Et Livius L. 36: Navibus incensis, rates ad trajiciendum exercitum in magna inopi materiae aegre comparabat.

Poetae frequenterrates Metonymice pro navibus usurpant. Popma.

NE

1. Post verba timendi, adfirmat; quemadmodum ut negat. v. g. Timeo, ne pater resciscat, Ich fŁrchte, der Vater kriege es zu wissen. Timeo, ut pater resciscat,


page 1055, image: s0576

Ich fŁrchte, der Vater kriege es nicht zu wissen.

* Altera autem negatio quum accedit; to\ ne contra negat. Accedente autem negatione terti‚, to\ ne vicissim adfirmat.

Ita fit, ut notet

a) Nolim, sed metuo. Cic. Vereor, ne arroganter facias, si dixeris.

b) Nolim, sed nen timeo. Cic. Non vereor, ne quid stulte facias.

c) Velim, sed timeo. Cic. Vereor, ne exercitum firmum habere non possit.

d) Velim, sed non timeo Cic. Non vereor; ne hoc officium meum P. Servilio judici non probem.

2. Sensu prohibendi, construitur

a) Cum Conjunctivo.

* Plaut. Ne me moneatis: memini ego officium meum.

b) Cum imperativo.

* Ter. Ne nega. Nota: Cicero heic libentius usu? pat Noli, v. g. Noli putare, me quidquam maluisse. Vel: Cave, sequente Conjunctivo. v. g. Cave enim, putes, ullas, ullas litteras umquam gratiores, quam suas, esse in senatu recitatas.

3. Iurantis est.

* Cic. Sed, ne vivam, si tibi concedo. It. Ne valeam. Ne sim salvus, si aliter scribo, ac sentio: quod ferociores no stratium impie dicunt: Strafe mich Gott.

4. Supplicantis est, ut Deus hoc vel illud averruncet.

* Cic. Ne dii siverint, ut hoc decus mei capitis, aut demere mihi quisquam, aut condonare pessit.

5. Corrigentis, atque adeo augentis sermonis emphasin est.

* Cic. In tam leves, ne dicam ineptas sententias incidisse. Atque heic

a ) Mox Substantivum huic particulae praecedit. Cic. Crudelis Castor, ne dicam sceleratum et impium.

b ) Mox Substantivum eamdem sequitur. Cic. Crudelis, ne dicam sceleratus et impius Castor.

+ Nota: Si Substantivum post hanc particulam subsequitur; Adjectiva, quae post ne dicam ponuntur, haud Casum Verbi, sed antecedentis primi Adjectivi vel Substantivi, sui respiciunt, sive hoc Substantivum expresse, sive vi consturctionis antecedat.

6. Concedentis est.

* Cic. Ne Sit sane! videri certe potest. Id. Obliviscor jam injurias Clodii: depono memoriam: ne sint haec in te dicta, qude dixi.

7. In sequentibus formulis: Ne metuas; Ne fugite hospitium; Ne quis illud admiretur; ac similibus Ne Adverbium est prohibendi seu vetandi: quod distinguere jubet Quintilianus ab Adverbiis negandi L. 1. c. 9. (al. 5.) ita dicens: NE> ac NON Adverbia (sunt:) qui tamen dicat pro illo, NE FECERIS, non seceris, in vitium incidat, quia alterum (non) negandi est, alterum (ne) vetandi.

+ Sciendum tamen, in aliis loquendi formulis etiam ne Adverbium esse negandi. v. g. Te obsecro, ut ne dicas h. e. ne dicas, vel. ut non dicas. Nam et apud Quintilianum ut non reperias Lib. 12. cap. 10. Vt non dicam pinguioribus, fortioribus certe verbis. Cicero utrumque simul adhibuit 2. de Fin. c. 8.: Ex quo efficitur, non sit voluptas, ne sit voluptas, sed ut voluptas non sit summum bonum. Observatione dignus heic Ovidii locus est, qui ordine inverso, quo carminis metro consuleret, ne ut usurpavit, pro ut ne, Lib. 1. de Pont. Epist. 2. v. 113:

Et ne, si superest aliquis post funera sensus, Terreat ut manes Sarmatis umbra meos.

Quamquam ita locutus est et Tacitus L. 4. Hist. c. 13. n. 3.

8. Cum Quidem conjunctum, exprimit Germanicum Nicht einmal.

* Cic. Ne istius quidem laudis sum cupidus. Ne tantillum quidem commotus est. Numquam illum ne minima quidem re offendi.

Nota: Heic Ne cum Quidem ita conjungitur, ut semper verbum aliquod interponatur. Guil. tamen Insulanus Menapius p. 34. Observ. bis reperit apud Ciceronem et semel apud livium inter Ne et Quidem nihil interesse.

9. Interdum dubitativum aut interrogativum est.

* Cic. 1. Offic. c. 3: Honestum ne factu sit, an turpe, dubitant, Ter. Andr. A. 4. Sc. 5. v. 6: Estne hic Crito sobrinus Chrysidis? Plaut. Capt. A. 3. Sc. 5. v. 55: Emitteresne, nec ne? eum servum manu? Ob du denselben Knecht frey liessest, oder, nicht?

+ Nota: 1. In ejusmodi locutionibus an aut alterum ne interdum omittitur, v. g. Cic. Fiat, nec ne fiat, id quaeritur. 2. Plautus ne et ante verbum suum ponit; ut Capt. A.1. Sc. 2. v. 24: Visam, ne nocte hac quidquam turbaverint, pro turbaverintne quidquam.

10. Interdum pare/lkei nec aliud quidquam sonat, quam adjectio syllabica, qualis est Graecorum ge. Horat. 1. Sat. 10. v. 21:

O seri studiorum, qui ne putetis Difficile et mirum, Rhodio quod Pytholeonti Contigit.

Vide ibi notas Xylandri p. 142, qui observat, similiter eumdem Horatium dixisse uterne 2. Sat. 2. v. 107; et quone et quantane, Sat. 3. v. 295. et 317; Terentium item anne.



page 1057, image: s0577

NECATE et OCCIDERE quidam censent hoc differre, quod necare est interficere etiam sine ictu et telo, veluti fame, laqueo, veneno; occidere autem gladio et manu.

* Sed differentiae huic obstant veterum loca, ex quibus conficitur, utrumque verbum generale esse, et ad omnes mortis inferendae modos pertinere. Livius enim habet securi necare, et Cicero Occidere veneno.

NECESSE EST ab OPVS EST differre, indicat Catonis praeceptum ap. Senecam Epist. 94: Emas, non quod opus, sed quod necesse est. Item Cicero L. 2. de Orat. n. 43: Etiamsi opus est, tamen minus est necessarium.

NECESSITAS pro necessitudine, quatenus notatur per eam vinculum illud, quo cognati vel amici intimi invicem obligati sunt, habet Caesar L. 1. B. Civ. c. 8. et Cicero pro Sulla c. 1.

Sed apud Sallustium, et interdum etiam alios, vers‚ vice NECESSITVDO subinde occurrit pro necessitate, cui parere, pars rationis est.

* Neutrum tamen debet trahi ad exemplum: quandoquidem, id, quod contra Gellium L. 13. c. 3. notandum est, secundum stili proprietatem necessitas est vis quaedam premens et urgens; necessitudo autem jus et vinculum adfinitatis aut familiaritatis. Cons. Manut. in Ep. ult. L.2. it. Popma.

NEFARIVM et IMPIVM Ciceronis sunt: NEFANDVM aliorum. Goclen. Obs. 4, 7.

NEGOTIATIO ad mercaturam pertinet: an autem etiam hoc vocabulo Graecum polupragmos1u/nh exprimi possit, merito dubitat Gellius L. 11. c. 16; qui quum uno vocabulo Latino nequeat, plura adhibet, quum Graecum hoc vertere cupit, estque illi ad multas res adgressio, earumque rerum actio.

NEMPE

1. Cum reprehensione et indignatione quadam interrogat.

* Cic. 5. Tuscul. c. 5: Nempe negas, ad beate vivendum satis esse virtutem? EntblŲdest du dich nicht, zu sagen.

Etiam citra interrogationem hoc modo non numquam occurrit. v. g. Curt. 10. 2, 25.

2. Cum emphasi quadam aliquid explicare vult.

* Ter. Andr. A. 2. Sc. 3. v 13: Nempe hoc sic esse dicturum patrem. Cic. Sad effugi insidias: nempe in conspectum Antonii veniendum est.

3. Approbantis est.

* Plaut. Apud Archilochum ego ero argentarium. D. Nempe in foro, Ia, ja! recht so! nehm ich auf dem Markte.

4. Elegantissime autem interrogationibus cum responsione subjicitur.

* Cic. 1. Philipp. cap. 7: Pompeji Consulatus, in quibus actis consistit? Nempe in legibus. Valla L. 2. c. 22.

5. Eleganter etiam cum ergo jungitur.

* Ter. Andr. A. 1. Sc 2. v. 21:

S. Nempe ergo arerte vis, quae restant, me loqui? D. Sane quidem.

6. Confirmantis est, quod nunc cum interrogation. Nunc sine ea ponitur. Plaut. Rud. Nempe hic tuus est? D. Meus est. Menae. Nempe jubes? M. Iubeo Hercle vero. Ter. Eun. Nempe emnia haec nunc verba huc redeunt.

7. Raro admodum usurpari solet in explicatione aut enumeratione multarum rerum: sed ejus loco Nimirum aut Videlicet usurpatur usitatius.

NEOTERICE Neu, heurig, v. g. hoc neoterice dicitur, Das lšuft auf den heurigen Schlag hinaus, Adverbium non est Latinitatis prolapsae. Vsus enim eo est Asconius Pedinaus. Conf. Sect. 1. Neotericus. Vnde Adjectivum neotericus, v. g. scriptor neotericus, quod ceteroquin occurrit apud Aurel. Victorem et Claudianum Mamertum, Neroniano aevo in usu suisse, colligit Borrichius in Voss p. 176. v. Cell. Antib. 264. C. P. 181. et 224.

NIHIL eleganter subinde ponitur pro Non, Minime. v. g. Quo minus id facias, nihil equidem impedio. It. Nihil jam opus esse arbitror.

NIMIETAS Der Veberfluss, die allzu grosse Menge, v. g. nimietas sanguinis. it. nimietate verni pabuli pecudes exhilaratae lasciviunt, falso suspectum est: habet enim Columella et Palladius; it. Solinus, Apulejus, Macrobius, Capitolinus, Marcellinus, Treb. Pollio, alii. Borrich. Cogitat. 176. Cellar. Antib. 123. C. P. 164.

NIMIRVM

1. Cum indignatione aliquid adserit.

* Ter. Nimirum heic homines frigent. Ach! liebe Kinder, hier ist nichts zu thun.


page 1059, image: s0578

Id. Nimirum dabit haec Thais mihi magnum malum. Cic. Sed nimirum majus est hoc quiddam, quam homines opinantur. Id Et nimirum id fuit: solvendo enim non erat.

2. Cum reprehensione exprobrat. Hovat. L. 1. Ep. 14. v. 11:

Cui placet alterius, sua nimirum est odio sors.

3. Subjicitur interrogationi eodem modo, quo nempe

* Quintil. L. 12. C. 1: Vter melior dicetur orator? Nimirum qui homo quoque melior.

4. Subjicitur Protasi, inchoans Apodosin cum aliqua fiducia.

* Cic. L. 3. Off. c. 20: Sed si res in contentionem veniet; nimirum Themistocles est auctor adhibendus, Germ. So mussen wir uns ja wohl nach dem Gutachten des Themistocilis richten.

5. Additur pluribus confuse enumeratis.

* Cic. Haec. enim est tyrannorum vita: nimirum, in qua nulla fides cet.

6. Explicat antecedentia.

* Cic. Nimirum igitur ut in causis cet. sic in aegritudine.

7. Adseverat cum emphasi.

* Cic. Quae non modo summa bona, sed nimirum audebo vel sela dicere.

8 Adfirmationem nostram lenit, vel etiam desiderium nostrum modeste exprimit.

* Cic. Quae non modo summa bona, sed nimirum audebo vel sola dicere, Sondern ich will mich auch allenfalls wohl unterstehen. Conf. infra Vtique, n. 5.

NISVS Żs refertur tum ad animum, tum ad corpus.

NITI et ENITI est conari et labore contendere: OBNITI contra adversa et difficilia luctari et obfirmari. Popma.

NOBILIS non numquam in malam partem accipitur, idemque tunc significat, ac notabilis, v. g. Liv. L. 39. c. 9. nobile scortum.

* Ita etiam nobilitare, v. g. ap. Ter. Eun. A. 5. Sc. 6. v. 20. nobilitare se flagitiis. Valla L. 5. c. 35.

Eadem ratio tou= Insignis est; quo de supra.

NOCITVS SVM pro laesus sum, nocuit mihi, barbare dicitur, teste Voss. de Vit. Serm.L. 4. c. 30. p. 795. Sed tamen Passivum illud non infrequens est, nec solum absolute positum seu impersonaliter, aut cum Dativo Personae, v. g. Caes. L. 5. B. G. c 19: Vt in agris vastandis incendiisque faciendis, hostibus noceretur; Et ibidem cap. 38: ipsi nihil nocitum iri: verum etiam cum Nominativo rei; ut apud Vitruvium: Larix a tinea non nocetur; et Solinum: Si pars alterutra noceatur. Borrich. in Voss. 177.

NOCTESCIT auctores idonei non dixerunt. Ceterum habet Furius. vetus Poeta, apud Nonium: quem quidem hujus vocabuli ergo Caesellius Vindex, Grammaticus, reprehendit; Gellius vero defendit L. 18. c. 11. Malim tamen pro eo cum elegantioribus, tenebrae ingruunt; nox appetit; jam ad solis occasum est, Hirt. B. Afr. c. 70; in noctem conjectus est, Caes. L. 3. B. Civ. c. 28; illum nox oppressit; vel cum Poeta, nox ingruit atra. Cell. Antib. 123. C. P. 353.

NOCVVS Columellae est, ut Ker testatur: Cicero pro eo, nocens, infestus; Plinius, Phaedrus, perniciosus, nocivus, quo posteriori in primis Poetae etiam sese oblectant; Cornelius Nepos, Tacitus, alii, noxius.

* Innocuus optimae quidem notae; sed Poetarum modo est.

NOMEN pro populo ponere, elegantiis adnumeratur. v. g. nomen Romanum, nomen Latinum, nomen Saxonicum, pro populo Romano, Latino, Saxonico. Turca Christiano nomini infensissimus hostis, pro Christiano populo.

NOMEN est quod quisque proprium et certum habet, ut Cicero, Roma: VOCABVLVM est, cujus significatio est communis, ut homo, urbs. Popma.

NOMINATIVVS CASVS Grammaticorum quidem verbum, sed antiquum tamen, quo jam tum suo tempore Varro de L. L. Lib. 7. c. 29. et L. 9. usus est. Alias dicitur Casus rectus vel nominandi Casus.

NON Latinorum saepe ibi ponitur, ubi Germani ponunt Nein. Cic. Cluent. c. 5.: Vt matrem non pudor, non pudicitia, non pietas, non macula familiae a cupiditate revocaret.

NORMA, REGVLA, PERRENDICVLVM distingvuntur, auctore Vitruvio L. 7. c.3. ita: Longitudines, inquit, ad regulam et lineam; altitudines ad perpendiculum; anguli ad normam respondentes exignatur. Gracce vocatur norma gnw/mwn regula kanw\n perpendiculum ka/qetos2.



page 1061, image: s0579

NOSTRAS VESTRAS, CVIAS, atis, non solum patriam nationemque respicit, sed etiam sectam et partes. v. g. Cujas es tu? nostrasne es, an externus? ibi patriam significat. Sed quum dico: Cujas es tu? Epicureusne, an Stoicus? tunc sectam innuit. Valla L. 2. cap. 3.

NOTHVS appellatur, qui ex concubina, non ex uxore legitima natus est, sed patrem certum habet; qualem Institutiones, Pandectae ac Latini recentiores vocant filium naturalem, utpote qui sine legitimo matrimonio, tantum naturae conjunctione, nascatur: SPVRIVS est, qui patre incerto aut illicito genitus est, veluti ex scortatione, vel alio quodam exsecrando concubitu, ut adulterio, stupro vel incestu. Popma.

* Haec differentia vulgatissima est, et antiquissima videtur, probantibus eam gravissimis auctoribus, v. g. Quintiliano, Vlpiano, cet.

Ceterum Critici circa hanc differentiam mire variant: quo de multa adfert Aegid. Menagius in Amoenitat. Iur. Civ. c. 39. p. 357 -- 367.

NOTIFICARE Kund thun, v. g. notificare alicui aliquid, nemini suspectum sit: exstat enim apud Ovidium Lib.1. de Ponto. Ep. 2. v. 12. et Gellium Lib. 5. c. 14. Vsitatius tamen et elegantius pro eo dixeris, certiorem aliquem facere alicujus rei vel de aliqua re; in notitiam alicujus aliquid deferre; scientem aliquem facere, Corn.; palam facere alicui aliquid, idem.

NOVISSIMUS v. g. novissimo tempore id est, ultim‚ aetate; et NOVISSIME v. g. quae ut ex omnibus novissime est inventa, ita est multo utilissima, falso suspecta. Nam quod ad adjectivum novissimus attinet, usurpavit illud Cicero non solum pro Roscio Comoed. Cap. 11. (quod tamen Ciceronem adhuc adolescentem fecisse, dicit Scioppius iud. de Stil. Hist. p. 146.) sed et alibi (vide Eliae Majoris Lib. de Varianda Oratione p. 103.) item plurimi alii aetatis aureae scriptores, ut Cato, Varro, Caesar, Hirtius, Suetonius, Sallustius, Livius, Cassius, Catullus, Virgilius.

* Adverbium novissime improbavit etiam ipse Tiro. Verum et hoc usi sunt Cicero, ejusque aequales, et alii, ut Plancus, Cassius, Hirtius, Sallustius, Varro, Livius, Plinius L. 3. Ep. 7. et L. 7. Ep. 17, Cornelius Celsus, Quintilianus, et omnium frequentissime Seneca. Hadr. Card. de Eleg. Lat. Serm. 20. Goclen. Silv. Barb. 42. Cell. C. P. 69. seq. Pontani Progymnasm. 25. Ol. Borrich, Analect. 58. Andr. Borrich. Append. 168. 171.Vind. L. L. 144. seq. it 175.

NOVVM est quod nonc primum accidit, seu quod nunc demum est factum: RECENS, quod nuper.

* Sic lex nova est, quae primum fertur; eadem recens, quia non diu ante ante fuit lata. Atque ita novum ad rem; recens ad tempus pertinet. Homo recens natus i. e. qui paullo ante in lucem editus est: at homo novus i. e. qui suis ipsius, non majorum, meritis inclaruit. Popma.

NVLLIBI Nirgends, nirgendwo, soli, quod quidem constat, Vitruvio inter antiquos placuit. Plebem Romanam dixisse nullibi pro nusquam, notat Scioppius Grammat. Philos. p. m. 17. Iud. de Stil. Hist. p. 55. et 129. et 183. Infam. Fam. p. 116. Nullibi, inquiens, ab uno Vitruvio diclum, usque eo plebejum sordidumque est, ut ejus vel linguae hujus tirones pudere debeat. Frequentius igitur nobis in ore sit pusquam, utpote omnibus veteribus usurpatum. Vossius de Vit. 109. et 814. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 24. Borrich. in Voss. 128. Cell. Antib. 124. C. P. 183.

* Vllibi omni auctoritate idone‚ caret.

+ Vitruvius, ut ut aureae aetatis scriptor, puram tamen et nitidam saeculi sui dictionem non raro negligere videtur, melior Architecturae, quam Latinitatis magister. Taceo similia plura hujus scriptoris, vel nova, vel non temere imitanda vocabula, ut aperegre L. 5. c. 7: aetes Plur. L. i. c. i. conf. Lucret. L. 4. v. 291; calefaciuntur L. 5. c. 10. conf. Falst. Supplem. L. L. p. 47; concalefaciuntur L. 4. c. 6. et L. 6. c. 11; consonantissime L. 6. c. 1; auxiliatus Passive, L. 5. c. 8. v. Falst. Supplem. p. 42; complecto, ete, L. 10. c. 6; dimetior Passive L. 5. c. 9. cet.

NVLLVS

1. Notat idem, quod non.

* Ter. Memini, tametsi nullus moneas. Cic. Philotimus non modo nullus venit, sed ne per litteras quidem, aut per nuntium, certiorem me fecit. It. Nullus dubito Pro Non dubito.

+ Hunc tamen loquendi modum in prosa nolim frequentius usurpari. Comici enim propter metrum videntur ita dixisse: quamlibet ipse Ciero aliquoties ita etiam locutus sit, Terentii, ni fallor, familiaris sui, lectione eo abreptus.

2. Idem, quod nullius momenti.

* Cic. Ex eo tempore vir ille summus, Imperator nullus fuit. Id. Igitus Titias, et Apulejas leges, nullas putas?



page 1063, image: s0580

3. Vsurpatur etiam in re perdita aut desperata.

* Ter. Nullus sum, Es ist aus mit mir.

4. Separatur.

* Cic. Nec insipientia ullum majus malum est.

5. Vsitatissime subjectum tollit.

* Cic. Ad quas litteras tibi rescribi vellis, nescio: nullas enim acceperam, praeter eas.

NVM adsciscit etiam encliticas vocu???as ne, nam, quid, quidnem, v. g. numne, numnam, numquid, numquidnam.

* Cic. Deum ipsum numne vidisti? Id. Numnam adspicis, quae in templa veneris? Id. Te puto saepe habere, qui, numquid Remam velis, quaerant. Id. Numquidnam de Oratore ipso restat? Conf. Parte Synt. Numquid.

NVMERVS pro quantitate vel copia sumitur, quoties veteres dicunt magnum numerum frumenti, vini, olei.

NVNC significat

1. Idem, quod modo. Cic. nuper, et nunc videbam de ea re. id. Nunc jam sum expeditus.

2. Conjunctum cum tw=| ipsum, sinisicat idem, quod hoc ipso momento. Cic. Nunc ipsum sine te esse non possum.

3. Vsitate notat hoc tempore. Cic. Tu illum animum nunc adbibe, quaeso, quo me tum oportere esse censebas.

4. Eleganter etiam sine temporis significatione et crebro ponitur, et Conjunctionis adversativae vim habet, atque id quidem more Graecorum, qui nu=n pro a)lla\ frequentissime usurpant.

* Cic. L. 1. Divin. c. 29. Quae quidem multo plura evenirent, si ad quietem integri iremus: nunc onusti cibo et vino, confusa et trubata cernimus. Nostrates similiter: Ich habs dir gnug gesagt: da du nun nicht folgen willst. Idem Cicero: Si ho non apud cives Romanos, si ad saxa et solitudines conqueri ac deplorare vellem, tamen commoveventur. Nunc vero quum loquar apud Senatores pop. Rom.

5. Elegans etiam hujus particulae usus est in sarcasmis, ironiis vel indignatione.

* Ita notus est sarcasmus Alexandri M. Clitum necantis ap. Curt. L. 8. c. 1. fin. I nunc, inquit, ad Philippum et Parmenionem et Attalum. It. Eant nunc parentes, filiorum corruptores, et accusent Praeceptorum aut scholarum vitia. Immo vero sibi ipsis imputent, si pro alato Mercurio Vulcanus clandicans domum redent, et Achillem exhillem exspectantibus Thersites obveniat.

6. Propriam etiam sedem habet in his locutionibus: ut nunc est, ut nunc habet, ut nunc fit, So wie es heutiges Tages gehet.

7. Geminatur tandem per Epizeuxin non ineleganter. Horat. Epod. 5. v. 53:

Nunc, nunc adeste.

Virgil. 5. Aeneid. v. 189:

- - nunc, nunc insurgite remis.

NVNTIVM Substantive, pro re, quae nuntiatur; quodammodo toleretur.

* Distinctio est vulgatissima, qu‚ nuntius et hominem et rem; nuntium vero solam rem significat: atque ita veteres Grammatici, Servius, Isidorus, alii, inculcant. Id certum est, nuntius esse Adjectivum: unde, quum in Masculino absolute ponitur, subaudiendum est vir, homo, rumor, sermo. Virgilius habet nuntia fama: Cicero historiam, vocat nuntiam vetustatis: Ovidius dicit verba nuntia. Ceterum nuntium Substantive, genere Neutro, pro re nuntiata, contra veterum usum dici, adeoque non Latinum esse, observarunt Nonius, Lambinus, Muretus, Valla L. 6. Eleg. e. 432, Ant. Schorus in Thes. Ciceron. it. in Phras. it. Libello de Rat. docendi et discendi L. L. p. 89. et 164. Gifanius Observ. p. 153. Scioppius Paradox. Litter. Ep. 5. p. 6. Vossius de Vit. Serm. L. 1. c. 14. p. 61. seqq. et Reyherus in Thesauro. Olaus vero et Andreas Borrichii: quod idem tamen ante illos jam senserat Goclenius L. 2. Controvers. Grammat. Probl. 12. p. 84. et Probl. 16. p. 194: contendunt, nuntius quidem Masculino genere frequentius usurpari; sed tamen interdum etiam inveniri Neutrum absolute et Substantive: ille quidem in Analect. p. 43. seqq.; hic vero in Append. p. 162. seqq. et Vindic. L. L. p. 146. seq., producuntque pro stabilienda sententia sua loca aliquot; nempe

1. Catulli: cujus tamen locum dubium aut adulterinum censet cum aliis Vossius et Cellarius, Borrichii vero ad codices accuratiores plerosque impressos et MStos provocant.

2. Tibulli: ubi quidem Vossius et alii aliter distingvunt, quam Vorrichii: hi vero contra editiones alias, et praecipue MStum suum codicem praeferunt.

3. Lucretii: ubi tamen Vossius, Lambinus. Gisanius, Pareus, et alii to\ nuntia Adjective Gen. Fem. in Numero Singulari sumi, probant.

4. Livii: ubi quidem Cellarius indicat, veteres et novas alias editiones tristem nuntium habere; Borrichii vero contra ostendunt, triste nuntium legere non solum Francofurtensem, sed et Parisiensem editionem anni 1625.



page 1065, image: s0581

5. Plauti: ubi Pareus quidem, MStis bibliothecae Palatinae nixus, legit istuc nuntium; ceteros vero codices omnes Cellarius monet legere istunc nuntium: quod etiam Olaus Fatetur; a quo tamen Andreas dissentit.

6. Varronis: ubi tamen pro de coelo nuntium erit, alii legunt de coelo nuntiatum erit; uti id Vossius l. c. p. 62. testatur.

7. Senecae et Plinii, qui habent praenuntia Neutro Plurali: quae tamen Adjective exponi posse, putat Cellarius, ut sint res praenuntiae; Andreas vero Borrichius omnino Substantive efferri contendit.

Vossii tandem sententia l. c. p. 61. est: Si quis vulgatam distinctionem sequi velit, in Neutro absolute posito subaudiendum esse verbum aut dictum; quod etiam notat Scioppius ad Sanctii Minerv. L. 4. P. 476. et Paradox. Litter. Ep. 5. Qu‚ tamen ratione, eo quod neutum monstrari probato exemplo nequeat, rem non dum confici, monet Cellarius C. P. 197.

Quum igitur probatissimi auctores, Cicero, Virgilius, Horatius, Livius, et horum aequales hoc vocabulo numquam neutrali form‚ usi sint: Tibulli vero, Catulli, Lucretii, Livii, Plauti et Varronis loca varietate lectionis vexentur: aut in dubiis et suspectis relinquendum; aut, si certa neutrius generis exempla inveniantur, in raris et singularibus scribendum erit. Cell. l. c. p. 100. et Discuss. p. 70. seqq.

NVSQVAM notat motum in loco. Ter. Ille bonus vir nusquam apparet. Et motum ad locum. Plaut. Te nusquam miitam.

Iungitur etiam Genitivo, qui quidem in sensu abundat, v. g. Nusquam terrarum. Nusquam gentium.

NVTRICIVS immerito suspectum. Substantive enim eo usus est Varro, itemque Caesar non semel: habetur etiam in antiqua inscriptione Gruteri; itemque apud hyginum. Adjective invenitur apud Columellam et Arnobium. v. g. Quis Faustulum nescit pastorem suisse nutricium, qui Romulum et Remum educavit? Cell. C. P. 70. Andr. Borrich. Append. 168. Alii veterum pro eo habent, educator; Suetonius, Statius et Claudius Mamertinus, autritor.

* Nutricius et nutritor latius tamen patet, quam educator. Educator restringitur ad solos impuberes: Nutricius etiam ad alios, immo etiam ad pias fundationes spectat. ita Princeps impuberum agnatorum suorum et educator et nutritor est; Academiae autem suae tantum nutricius vel nutritor.

NVTRIRI est parvulorum, ut crescat; unde nutrices dicuntur, nutriciique, qui curam infantium habent. Nutriri est etiam adultorum, ut vivat. ALI in eodem significatu adhibetur; interdum tamen e‚ translatione, quae plane elegans est, nec perinde priori verbo convenit. v. g. Alere facundiam. Cic. Haec studia adolescentiam alunt. Id Sed nec illa exstincta, sunt, alunturque potius et augentur cogitatione et memori‚ me‚.

O.

O Interjectio

1. Appellantis est.

* Cic. O, mi Fanni, quam tu causam ejus non nosti!

2. Admirantis.

* Cic. O consuetudo peccandi, quantam habes jucunditatem, in improlis et audacibus. It. O faciem pulchram!

3. Exclamantis cum indignatione.

* Cic. O incredibilem audaciam! o impudentiam praedicandam! It. O caelum, o terre, o maria Neptuni, o audaciam!

4. Dolentis. Cic. O spectaculum miserum atque acerbum!

* Ter. Andr. A. 1. Sc. 5. v. 48: O Mysis, Mysis, etiam nunc mihi scripta illa dicta sunt in animo Chrysidis, Ach! Meine liebe Mysis, es ist in meinem Herzen noch wohl angeschrieben, und ich gedenke noch wohl daran, was mir die Chrysis sagte. Lucretius L. 2. v. 14:

O miseras hominum mentes! o pectora caeca!

5. Laetantis seu Exsultantis.

* Ter. O factum bene! beasti me Cic. O gratas tuas mihi jucundasque litteras!

6. Optantis vel Desiderantis.

* v. g. O si! utinam! virgil. Aeneid. 8. v. 560:

O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos!

Id Ecloga 2. v. 28:

O tantum Libent mecum tibi sordida rura, Atque humiles habitare casas!

7. Optati adventus.

* Ter. O salve, o' Pamphile! Plaut. O mea opportunitas, o mea commoditas, salve.

8. Implorantis.

* Cic. O nomen dulce libertatis! o jus eximium nostrae civitatis!

9. Exsecrantis.

* Cic. O scelus, o portentum, in ultimas terras asportandum!



page 1067, image: s0582

10. Irridentis.

* Cic. 3. Philipp. 11: O praeclarum custodem ovium, ut ajunt, Iupum!

OB Praepositio notat

1. Propter.

* Cic. Quanto illud flagitiosius, eum, a quo ab absolvendum pecuniam acceperis, condemnare? Id. pro Marcello c. 6. Ob delictum dii poenas expetunt. Ter. Andr. A. 3. Sc. 5. v. 4: Pretium ob stultitiam fero. Et hac notione eausam et finem notat.

2. Interdum significat etiam coram seu ante.

* Cic. Mihi ob oculos exitium versatur. Id. Ob oculos mihi saepe mors versata est.

3. Sallustius B. Iugurthino cap. 31. Ob rem tw=| frustra opposuit: Ego, inquit apud eum Memmius, libertatem, quae mihi a parente meo tradita est, experiar: verum id frustra, an ob rem faciam, in vestra manu situm est, Quirites.

4. Notat etiam, quamvis rarius, circum. Virg.

Cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis.

Inde Obire Provinciam, fundos, sacra, cet.

+ 5. Antique etiam positum pro Ad. v. g. Poeta vetus ap. Cir. L. o. Ep. 23: Cujns ob os Graji ora obvertebant sua. Plaut. in Mil. Experior ob os caliginem prius mihi obtigisse. P. Manut. Comment. in Epp. Cic. T. 2. p. 1056.

OBESARE id est pinguefacere, falso suspectum Vossio de Vit. 743. Habet enim Columella Lib. 8. c. 7: Madefacto triticeo pane obesant avem. Ita optimi codices: alii tamen legunt obescant. Borrich. in Voss. 183.

* Obesare autem est ab obesus: quod quum proprie notet arrosum; tamen pro pingui etiam solet sumi, ut est apud Gellium L. 19. c. 7.

OBESITAS, Die Fettigkeit, v. g. corporis obesitas; it. obesitate ejus defracta subsellia sunt, falso suspectum Scioppio in Stradam 177. Habet enim tum Columella 6. c. 24. tum etiam Suetonius Claud. c. 41. et Domit. c. 18. Iensius et Kappius ad eumdem 25.

OBIECTIO i. e. argumentum in contrarium adductum, v. g. objectionem alicujus non timere, falso suspectum. Neque enim occurrit tantum apud Ambrosium, sed etiam apud ipsum Quintilianum. Voss. de Vit. 158.

OBICERE Absolute pro occurrere sententiae alicujus, Einwenden, non placet Vossio de Vit. 158. quamquam concedat, Quintilianum ita locutum; et proinde in scholis Rhetorum tolerandum esse. Verum non solum Quintilianus, sed etiam Seneca, item Treb. Pollio, Vopiscus, ipseque adeo Cicero hoc modo et significatu usurparunt, v. g. Cic. Quid stultius, quam objicere adversario, quod ille si verbo negarit, longius progredi non possit, qui objecerit?

* Iunctum ceteroqui cum Accusativo suo, satis usitate dicitur, v. g. objicere alicui argumentum. Quamquam loco hujus Accusativi adsciscat etiam Ablativum cum Praepositione de, Accusativo per Ellipsin omissio, v. g. Cic, Illa diluam, quae de peculatu mihi iste objecit.

Alias dicunt etiam pro eo veteres, contradicere, adversus aliquem disputare; it. injicere, 1. absolute, v. g. Cic. Quum mihi in sermone injecisset, se velle Asiam visere. 2. cum Accus. v. g. injicere alicui scrupulum. Borrich. Cogit. 183.

* Ceterum notione accusandi v. g. objicere alicui probrum, Einem ein Laster vorwerfen, usitatissimum est.

OBITER id est praeter propositum, Obenhin, zufšlliger weise, ungefšhr, v.g. obiter per rimam foris speculari, valde accusatur, et propemodum damnatur a Scioppio Iud. de Stil. Hist. pag. 60. Sed praeter Senecam, Plinium et Petronium, Quintilianus etiam et Iuvenalis eo usi sunt. Alias dicimus pro eo cum Plinio, in transcursu; cum Seneca, in transitu; cum Graecis, w(s2 e)n paro/dw|, w(s2 e)n e)pime/trw|, w(s2 e)n pare/rgw|, o(dou= pa/rergon, cum Cicerone, praeter rem, praeter propositum; cum aliis, non consulto, sed casu, quasi praeteriens, perfunctorie, aliud quasi agens, aliud quasi agendo. Borrich. Defens. Vossii 278. Coll. C. P. 71.

OBIVRGAT eum cujus habet potestatem: MONET propter benevolentiam: ADMONET, ut confirmet memoriam: SVBMONET, ut possit ordinate pronuntiare. In objurgante ergo potestas; in monente benevolentia; in admonente memoria; in submonente officium. Fronto.

Moneo et Admoneo hoc etiam differunt, quod monemus futura; admonemus praeterita; illo, ut caveamus et discamus; hoc, ut recordemur. Livius Lib. 31: Per deos, foederum arbitros ac testes monuisse, praedixisse se. Idem L. 34: Admonet saepe usurpatae Dionysii tyranni vocis. Popma.



page 1069, image: s0583

OBSCENA vocabula in stilo fugienda esse, ipsa honestatis ratio jubet. Praestet orator, ait Cicero L. 2. de Orat. n. 242, ingenuitatem et ruborem suum, verborum turpitudine, et rerum obscenitate vitanda. Sordida, ait, Masenius in Pal. Orat. 140, vel ipso sono, ut vacca, vel etiam significatione, ut cacare, proscribantur in stilo. Sic et cetera, quae natura tegi voluit, suis etiam velis honeste tegat oratio.

+ Weissius de Stil. Rom. p. 163: Pura et casta ut sit oratio, nemo non bonus cupit. Vbi vero sordida sunt intermista et turpia, exhorrescunt aures, nauseat mens, et lectione avertuntur oculi. Illa vero heic nominamus sordida, quae non tantum vili plebeculae in ore sunt, politioribus ignota, qualia Suetonius de Claris Rhetorib. trivialia nominat, ut elutriare lintea; induis capitium tunicae pictacium; sed illa etiam, quae sordes significant et notionem habent parum mundam et puram, ita et Ethice et Critice talia. Nullum quidem vocabulum per se sordidum est, nullum male olet, nullum turpe est. Litteras et syllabas, quas pronuntiamus, et in voces copulamus, nullus contaminat squalor: fecit autem partim usus istorum inter homines impuros frequentior in animis honorum aversationem; partim opinio sola citra probabilem admodum causam, ut hoc illudve vocabulum magis fastidiretur, et petulantiae libidinisque reum perageretur, quam aliud aliquod rem denotans eamdem. Hoc certum est et indubitatum, quod vulgi de faece homines multo minus turpiter et obscene loqui erubescant, quam illi, quibus splendor natalium inde a prima pueritia bonos conciliavit magistros. In illis, qui dignitate alios praecedunt, saepe plus clandestinae in vita turpitudinis, quam in verbis deprehends: honesta loqui, ut lubet, agere, aulae et urbis moribus non nostris demum temporibus, sed omnibus convenientissimum creditum est. Absit vero, haec et talia in stilo ponere: stercus, merda, lotium, latrina, lotiolentus, mejere sive mingere, cacare, et reliqua. Pudice perquam et verecunde a priscis haec Latinis reddi consueverunt citra honestarum aurium contumeliam, quando excrementa et faeces alvi; urinam; locum, quo saturi ire solent, auctore Plauto; urina maculosum, urinam reddere, alvum levare dixerunt. Multo minus obscena et libidinosa vocabula sermoni immisceantur: ex sermone enim turpi vitae turpitudo facile eritur. Nos illi non sumus, qui ista libidinosa, quorum auctores non nulli feracissimi fuerunt, in medium adferre in deliciis habeamus. Verba praetextata, aut rectius nupta, summa cum verecundia circumscribi potius, et modeste rem ipsam indicando declinari, quam sine fronte et sine ore, data quavis occasione, cumulari debent, quod veteres in Fescenninis fecerunt. Fecit hoc, si Taubmanno Dissert. de Lat. Ling. p. 70. et 74. fides habenda est, Virgilius noster, quando per vocabula pomorum, saltŻs, horti, fundi, conchae, navis, thyrsi, gladii, vasorum, radicis, neque minus per verba concidere, scindere, cadere talia subinnuit, quae naturalis ipsi et insita verecundia magis proprie enuntiare prohibebat. Eodem modo Taubmannus Virgilianum illud vult intelligi:

Malo me Galatea petit, lasciva puella.

Nescio tamen, an Taubmanuns Virgilio heic aliquid praeter ipsius mentem affingat. Minimum id extra controversiam est, Maronem multo castius locutum esse, si haec omnia, quae posuit, sensu posuerit proprio, nihilque clandestini furri aenigmatibus illis occultaverit. Veteres Romani, ut imperii potentia, sic virtutum omnium et in primis continentiae gloria nulli genti concesserunt: unde etiam inter loquendum verecundia ipsorum plane admirabilis fuit. Partes verecundiores, quas natura tegi vult, per quas viri sumus, dicere maluerunt, quam loquendo sine velo ipsi videri turpes. Hactenus Weisius.

Haud te poeniteat, benevole Lector heic conferre, quae infra Parte Synt. disseruimus ad Cum sequente nomine ab N inchoante.

Sunt, qui Terentium Christianum, qui Virgilium Christianum magnopere commendant, eo quod multum periculi metuunt ex lectione Terentii et Virgilii veteris propter obscenas res et verba, quibus subinde scateant. Sed hoc consilio parum consuli castitati sermonis et adolescentiae nostrae, tum ostenderunt alii, tum in primis Guil. Mechocius, quem vide non modo in Hermathene p. 262. seqq. sed etiam in Antiphila p. 171. seqq.

Delibemus inde paucula quaedam dicta ex iis, quae locis citatis fuse et sapienter proferuntur. In Hermath. p. 247: Si eo nomine isti libri sint explodendi, quod turpia quaedam ibi recenseantur, aut idolorum nomina proferantur, aut pravi mores exprimantur, ipsis sacris litteris erit metuendum. Et p. 256: Ovidius amare docet, fateor, et turpitudinem suam ipse profitetur: Horatius etiam nugas saepe insignibus suis carminibus miscet. Sed haec non statim juventuti sunt proponenda. Legantur ea, quae sana sunt et pulchra; et ista sputatilica (Sisennae verbum est, ignoscite Quirites) ad Rhadamantum et Aeacum amandentur. Deinde aliud remedium in proclivi est, modo res ea hominibus nostris curae esset. Nam libros, quos juventuti proponimus, ab his sordibus expurgatos habere possumus.



page 1071, image: s0584

Addiderim his Mechovii consiliis remedium tertium, quod in ipsa praeceptoris persona situm esse debet. Nimirum pietatem is ubique in explicandis scriptoribus prae se ferat, et quae irreligiosius minusque probe dicuntur, iis rationibus damnet, quae aculeum relinquant in animis discipulorum: quae autem exsecrandum in modum impia sunt, vel cum singulari quadam gravitate silentio involvat, vel tolerabili explicatione transformet. Sapienti sat!

Redeundum est ad Mechovium. Hic porro l. c. p. 257. ita ait: At, quaeso, vos, unde est, quod pueri decem annorum longe turpiora saepe proferant, quam toto Terentio leguntur, qui tamen hunc auctorem sorte non dum viderunt? Vnde illa verborum dehonestamenta hauriuntur? Rem cognoscite, amici. Clamat non nemo e ludo suo jam dudum mortuus magister: Non accipiunt ista mala in scholis pueri; sed in scholas adferunt. Quintil. L. 1. c. 2: Et contra Drechslerum in Antiphila p. 171: Placet tibi, e scholis excludi Terentium gentilem, quem vocas, substitui Christianum, modo fieri posset per universalem in re litteraria reformationem. Puritate enim sermonis ex aequo illi est comparandus, castitare rei et materiae tuus praeferendus. Sic ais?

Nec stlopo tumidas intendis rumpere buccas?

Pers. Sat. 5.

Num adeo tibi excidisti, ut Christiani locutoris tui obliviscaris? Verum audi jam me quoque. Si clientes mei exterminandi sunt, quod obscena admiscent, falsos deos jurant; si tu in animo habuisti, ab inhonestis formulis et impiis juramentis purgatum Terentium, Afrum illum, bono publico exponere: tuus ille tibi ante o)belw=| esset transfigendus, quam Susanna quereretur, deferbuisse corporeum illum senum stimulum; Nam sine Cerere et Baccho friget Venus. O Maria Neptuni; Teneo te meum delicium, desiste male loqui, meum suavium. Ille Batavus tuus Afrum meum longe anteit nequiti‚, quum inducit senes contrectatione mulierculae magis, quam taurum vaccae, gestientes. Iurare si lubeat Romano more, Ita me dii ament; Ita me Mavors et Bellona juvent, mirum, si noster illum superet. Proh dii immortales; Ego jurabo in caput Schonaei varium et multiplex jusjurandum; Hercule; Mecastor; Pol; Edepol; Pro Iuppiter; Per Iovem, et malo auspicio saepius, quam Carthaginienses in ipsa Byrsa. Quid dicam de Soloecismis, de Barbarismis, qui forte stomachum tibi non faciunt puro labio loquenti?

OBSCVRIVS aliquod aut insolens vocabulum si forte necessario adhibetur, illud addito aliquo clariore statim explicetur.

* Iulius Caesar hoc persaepe factitavit, ut minus clara clarioribus subjunctis declararet. Tiberium Imperatorem adfectatione et morositate nimi‚ stilum obscurasse, Suetonius scribit in vita ipsius: contra ea Augustus, vitatis, ut idem Tranquillus loquitur, reconditorum verborum foetoribus, praecipuam curam duxit, sensum animi quam apertissime exprimere; qui locus in Augusti vita, propter laudem perspicuitatis, quae ibi est, insignem, lectu est dignissimus. Weissius de Stilo Rom. p. 280. seq.

+ Aegidius Menagius quum togae vocabulum paullo reconditiore atque secretiore significatu usurpasset, et pro vili cliente alicubi posuisset; in crimen laesi Senatus Parisiensis vocatus est: prout hoc uberius discimus ex illa epistola ejus, qu‚ Ludovico Nublaeo, Advocato Parisiensi, Amoenitates suas Iuris Civilis inscribit.

OBSECRATIO apud idololatras erat quum dii irati precibus rogabantur: SVPPLICATIO, quum ob rem bene ac feliciter gestam gratulatio vel honor diis habebatur. Popma.

OBSECRO et OBTESTOR majorem vim habent, quam ORO et ROGO. Nam obsecrare est quasi ob sacra et res carissimas postulare: Obtestari est precari cum mentione earum rerum, per quas petimus, ut per Deum, per quicquid carum est, per parentis cineres, per solitudinem matris, per familiae decus: Orare est humiliter et cum veneratione petere: Rogare cum precibus supplicare.

Obsecro et Obtestor eamdem habent emphasin, ideoque ratione ordinis promiscue ponuntur: sed Oro plus est quam Rogo; unde in conjunctione oro locatur loco posteriori. Nemo enim elegantiorum Latinae linguae scriptorum scribit, oro atque rogo; sed semper rogo atque oro.

* Age, declaremus rem exemplis. Nempe ita Cicero: Idque ut facias, te obtestor atque obsecro. it. Vt ego te obsecrare obtestarique non dubitem. It. Te obsecro obtestorque per senectutem et solitudinem meam. It. Pro amore nostro rogo atque oro.

Quando autem Obsecro vel Obtestor cum Rogo vel Oro conjungitur; illa quidem plerumque, sed non semper, locum occupant posteriorem. Cic. Oro obtestorque vos, ut misericordiam huic tribuatis. It. Oro atque obsecro te. It. Oro obtestorque te, ut quintum fratrem ames. It. Denique ipse pro mea vos salute non rogavit solum, verum etiam obsecravit. It. Quum multis lacrimis eum oraret atque obsecraret. It. Ego vos, P. C. Oro atque obsecro. It. Quare obtestor oroque vos, judices, ut cet. Popma.



page 1073, image: s0585

+ Differentia illa, quam Ael. Donatus adfert, qu‚ Orare, est placidos petere; Obsecrare iratos rogare: merito explodenda est, quum loca veterum subinde refragentur.

OBSERVANTIA pro observatione i. e. animadversione s. consideratione, numquam usurpavit Cicero, cui semper est veneratio, eaque animi conditio, qu‚ aetate, virtute, dignitate antecedentes colimus et observamus. Quam quidem notionem ipse inculcat L. 2. de Invent. n. 66: Observantiam, inquiens, per quam aetate, aut sapienti‚, aut honore, aut aliqu‚ dignitate antecedentes reveremur et colimus.

* Hinc locutiones: Observanti‚, qu‚ me colit, accedit ad proximos. Officia illius observantiamque dilexit. Amicos observanti‚, rem parsimoni‚ retinere. Mea tibi observantia numquam defuit.

Sed apud Vellejum L. 2. c. 106. n. 3. et Pompon. L. 2. de Origin. 1. ß. 24. alter‚ ill‚ significatione occurrit, v.g. temporum observantia scil. in navigando; it. vetustissima juris observantia.

* Quemadmodum autem observantia pro observatione, apud hos modo dictos et fortassis alios quosdam scriptores interdum occurrit; ita vers‚ vice observatio etiam pro observantia usurpare videtur Valerius Maximus L. 1. c. 1. n. 8: Quo minus religionibus suus tenor, suaque observatio redderetur.

Sic etiam verbum Observare, numquam Cicero pro animadvertere, inimice sectari, sed semper pro colere, in honore habere. Et sic fere optimus quisque veterum. Interdum tamen etiam prior notio obtinet, v. g. ap. Terent. Prolog. Adelph. 1.

OBSIDIVM ii, Die Belagerung, v. g. obsidium solvere, Die Belagerung aufbeben, Plautus, Gellius, Columella, et praecipue Tacitus: Cicero et optimus quisque usitatius pro eo dicunt, obsidio, onis, v. g. urbem obsidione cingere, claudere, premere, capere, in obsidione tenere.

OBSIGNO quanta in obscuritate versetur, loquuntur, vel me tacente, ea, quae vulgus et usus trivit, ut rem, quam obsigno notat, exprimerent. Hinc sigillum suum appendere, suum sigillum addere, et similia multa. Latini vero hoc verbo significabant, impressione signi aut testari et confirmare aliquid, aut occludere.

* Cic. Lex tabulas Iudicum signis obsiguari jubet. Decretum, quod obsignatum est ab amplissimis viris. Haec, quae est a nobis prolata laudatio, obsignata erat cret‚ ill‚ Asiatic‚, qu‚ utuntur omnes in publicis et privatis litteris. Obsignare lagenas inanes. Obsignaram jam epistolam meam, quam te puto perlegisse. Schori Phras.

OBSOLETA vocabula quo locohabenda sint, Gellius L. 1. c. 10. scite admodum docet: Favorinus, inquiens, Philosophus adolescenti veterum verborum cupidissimo, et plerasque voces nimis priscas et ignotissimas in quotidianis communibusque sermonibus expromenti dixit: VIVE MORIBVS PRAETERITIS, LOQVERE VERBIS PRAESENTIBVS, atque id, quod a. C. Caesare, excellentis ingenii ac prudentiae viro, in primo de Analogia libro scriptum est, habe semper in memoria atque in pectore, VT, TAMQVAM SCOPVLVM, SIC FVGIAS INSOLENS VERBVM.

* Cicero in Bruto: Nimia, inquit, vetustas nec habet, quam quaerimus, suavitatem, nec est sane tolerabilis. Et vocibus obsoletis exculcatisque, judice Erasmo de Cop. Verb. L. 1., nullus amplius locus est, nisi per jocum et ironiam.

+ Sicubi tamen forte opus sit, aut conveniat aliquando iis uti, tamquam e(mfatikwte/rois2, adhibenda est haec, aut similis castigatio: ut prisco, ut obsoleto utar verbo; ut Plautino more dicam; ut cum Catone dicam; ut Sallustiano verbo utar; ut cum matre Evandri loquar; ut in re antiquata alebria verba coaxem, cet.

Accedit, quod in rebus horridis horrida asperaque vocabula, qualia in obsoletis multa sunt, sermonem non deformant. Lucretius sane, ut tonitru, quod terrorem incutit magnum, exprimeret, ita detonat:

Tum perterricrepo sonitu dat missa fragorem.

Et quum Mechovius in Antiphila sua p. 54. gravius fert, ex lacunis recentiorum adversarium peti velle Latinitatem, sic inter, alia perorat: Quid habet juventus in his myropoliis, quod exspectare possit? Quid feret aliud, nisi blenna munera, fatuum frit, bliteas scandulacas, murcos fungos, et malesanam lingulam? Sed ista in epistolis sale quodam condiendis, et in familiari sermone, qualis fere eorum est, qui disputant, non in orationibus gravibus et seriis locum habent. Conf. 10. Petri Titii Manud. 412. seqq.

Erasmus in Moriae Encomio p. m. 189. vehementer exagitat id Grammaticorum vulgus, qui hujusmodi obsoletis mirum quantum delectantur. Iam adde, inquit, 7 hoc voluptatis genus, quoties istorum (scil. Grammaticorum) aliquis Anchisae matrem, aut voculam vulgo incognitam, in putri quapiam


page 1075, image: s0586

charta deprehenderit, puta bubsequam, bovinatorem, aut manticulatorem, aut si quis vetusti saxi fragmentum, mutilis notatum litteris, alicubi effoderit: O Iuppiter, quae tum exsultatio, qui triumphi, quae encomia, perinde quasi vel Africam devicerint, vel Babylonas ceperint.

Ipsis autem ac meris obsoletis vocabulis hoc Grammaticorum vulgus, dedit‚ oper‚ Osce loquens, similiter salse perstringit Mariangeli Accursii de antiquato et obsoleto sermone fugiendo Dialogus elegantissimus, ante annos 200. Romae productus, et denuo. in Iucem reductus. Argentor. 1609. 8. et Helmst. 1676. 12. In eo Oscus et Volscus perridicule colloquuntur.

OBVIARE non penitus respuendum est. Nam usi eo sunt Quintilianus et Palladius, et cadente Latinitate Macrobius, Vegetius, Orosius, Hieronymus, Claudius Mamertinus et Beda.

+ Sallustius vero hoc verbum non habet, cui tamen ab non nullis tribuitur. Probatissimi enim libri pro obviatum est, legunt obviam itum est.

* Significat autem Obviare non modo idem, quod obvium alicui fieri vel procedere; obviam alicni descendere, venire, ire, exire, prodire, procedere, occurrere; sed etiam aliquando idem, quod resistere, adversari, v. g. Nequitia obviatum est legi. Henr. Stephani Expostul. de Lat. Falso Susp. p. 153. seq. Cel. Antib. 72. C. P. 225. Andr. Borrich. Vind. L. L. 153.

OCCIDENTALIS Gegen Abend gelegen, v.g. ab occidentali latere, falso quibusdam suspectum: utitur enim eo Plinius Maj. Alias Latini pro eo usitatius dicunt, occidens, ad occidentem vergens. Cell. C. P. 165.

* Orientalis similiter auctoritate qualicumque veterum nititur, quamvis usitate pro eo periphrasis quaedam placeat; quo de suo loco, paullo infra.

OCCVLTE latent: CLAM celant. Fronto.

OCCVMBERE pro fato cedere morte decedere, adquiescere, cadere fato, concedere naturae, decedere, efflare animam, emittere animam, excedere vit‚, excedere e vita, discedere e vita, migrare ex vita, obire, ex vita hominum migrare, obire diem, obire diem suum, obire diem supremum, reddere debitum naturae, displicet Scioppio Infam. Famiani p. 242. Occumbere inquit, mortem, morti, vel morte, itemque concise occumbere dicitur, qui ex vulnere moritur, et humi decumbit vel procumbit, qui ferro periit; non qui fato cedit, qui tranquille exstinguitur, qui naturae satisfacit, et in suo lectulo moritur. Sed ostendit Olaus Borrichius Defens. Stradae p. 304, occumbere pro placide exspirare, Ovidium etiam habere.

* Notandum praeterea, occumbere absolute positum, vel Dativo junctum, v. g. morti occumbere, characteris Poetici fere esse.

ODIVM apertum SIMULTAS occulta et obscura.

* Sed non dissimulo, hoc non esse perpetuum. Nam simultas etiam de apertis inimicitiis non raro usurpatur. Gocl. Obs. 36.

ODOR objecti est. v. g. gratus vini odor. ODORATVS est subjecti, hominis, qui olfacit.

ODORAMENTA orum, Wohlriechende Specerey, Rauchwerk, Plinius Lib. 21. cap. 7: Cicero pro eo habet, odores.

ODORVM quod ex se odorem mittit, v. g. flos odorus: ODORATVM, et quod mittit ex se, et quod aliunde accipit odorem, v. g. cedrus odorata, rosae odoratae, serta odorata, templum odoratum.

* Interdum tamen, in primis apud Poetas, odorum etiam est, quod aliunde odorem accipit. v. g. Virgil. Odora canum vis i. e. vis canum, quae pervestigat aliquid et odoratur.

OFFATIM id est ad modum, qu‚ alicui offam objicimus, singulatim offerendo offam, Bissenweise, stŁckweise, mit einzeln Bissen, v. g. Fgo te hac machaera offatim conficiam, Ich will dich mit diesem Schwerdte in StŁken zerhauen, falso suspectum Vossio de Vit. 815. Invenitur enim apud Plautum non semel. Vorst. de Latin. Mer. Susp. 26. Borrich. in Voss. 186.

OFFICINA est Iocus in quo artifices opera faciunt: TABERNA, ubi eadem opera vel merces venduntur. Officinae praeest magister, Der Meister; Tabernae institor, Der Kršmer, der TrŲdeler. Sic dicitur Officina pictoris statuarii, fabri, sutoris, et aliorum opificum; Taberna vero argentaria, vinaria, lanaria, olearia cet.

* Dixerim igitur officinam librariam, ubi libri vel typis absolvuntur, vel compinguntur; at tabernam librariam, ubi solum divenduntur. Typographus et bibliopega habet officinam; at bibliopola tabernam librariam. Hinc officina chartaria ap. Plin. L. 18. c. 10. est Eine PapiermŁhle, et officina


page 1077, image: s0587

aeraria, Eine SchmelzhŁtte. Voss. de Vit. 128. Schor. de Phraf. ad Voc. Taberna.

Ceterum differentia haec non est perpetua. Tabernas enim alicubi accipit Cicero pro officinis, in quibus operarii conducti opera faciunt.

+ Aliquando etiam unus idemque locus officina et taberna est, ut sutrina, in qua calcei fiunt et venduntur. Popma. Valla L. 4. c. 44. Goclen. Obs. 336.

Magister officinae apud Vitruvium et Apulejum dicitur Officinator; quod vocabulum Vitruvio ita proprium est, ut ad ejus Idiotismos pertinere videatur, qui etiam illud certo quodam loco ita parafra/zei, ut speciatim faber structorque parietarius sit.

OFFICIVM pro honore publico munere, dignitate seu procuratione, v. g. huic officio praepositus erat, ad argenteam aetatem refert Scioppius Iud. de Stil. Hist. p. 57. seq. dicitque, apud aureae aetatis scriptores officium nihil aliud, quam id, quod decet, Pflicht, Schuldigkeit, significasse: nihilominus tamen, ita usurpare Caesarem et Hirtium, concedit, additque, videri magis pro castrorum, quam rostrorum consuetudine esse usurpatum.

Sed etiam Nepos in Eumene c. 1. n. 5. eodem fere modo adhibuit. Ita etiam usurpant Plinius et Suetonius ex argentea aetate. Quintilianus praeterea h‚c notione dixit, officium publicum. Immo ipse Cicero L. 2. Divinat. c. 2: Quantum temporis vacabit ab officio publico. Et pro Sulla c. 23: Deponere onus officii. Cellar. Antib. 205. C. P. 414.

* Interim dantur locutiones, in quibus huic vocabulo h‚c notione posito non datur locus. Ita v. g. Latini non facile dixerint officium petere; sed honores petere, honoribus operam dare, cet. Sed talia usus, et quotidiana auctorum lectio docet.

OLFACTVS Der Geruch, das Riechen, v. g. Basiliscus Olfactu necat; it. subsistere ab olfactu, Etwas riechen und darŁber stutzen, Plinii Maj. est: Cicero pro eo habet, odoratus, v. g. Pomorum jucundus non gustatus solum, sed odoratus etiam et adspectus.

* Vtrumque significat et facultatem et ipsum actum odorandi.

OLIM

1. Inservit tempori Praeterito.

* Ter. Eun. A. 2. Sc. 2. v. 15: Olim isti fuit generi quondam quaestus apud seclum prius.

2. Inservit tempori Futuro.

* Virg. Olim meminisse juvabit. Quintil. L. 10. c. 1: Sunt clari hodieque et qui olim nominabuntur.

Apud Prosaicos hoc modo occurrit rarius.

3. Significat jam a longo tempore.

* Cic. Olim jam, Imperator, inter fulgentes virtutes tuas livor locum quaerit. Seneca Ep. 77. (al. 78.) Olim jam nec perit quidquam mihi, nec adquiritur, Schon eine geraume Zeit her.

4. Horatius pro etiam interdum seu aliquando posuit Lib. 1. Sat. 1. v. 25:

- - Vt pueris olim dant crustula blandi. Doctores, elementa velint ut discere prima.

Heic to\ olim idem, quod Germanicum Zu Zeiten, bisweilen. Sic etiam Plaut. Asin. 2. 3. Iuven. Sat. 6. v. 345. Quintil. L. 8. Sen. Ep. 77.

OLIVA arbor et fructus est OLEA arbor: OLEVM et OLIVVM liquor, qui ex fructibus fluit vel exprimitur. Fl. Clarus. Servius.

OMNIFARIAM Auf allerley Weise, v. g. Oceanus terras omnifariam et undique versum circumfluit, Gellius L. 12. c. 13. Cicero aliique pro eo, omnis generis, in omnes partes, multis partibus, quavis ratione. v.g. Atque ista omnis generis habentur, Aber das kann man auf allerley Weise haben; it. In omnes partes differre, Auf allerley Weise unterschieden seyn.

* Multifariam autem v. g. Hostes carpere multifariam vires Romanas adgressi sunt, Ciceronis et Livii.

OMNIGENVS a, um, v. g. Te Deus omnigen‚ prosperitate beet, Poetis, quorum fere est, relinquendum puto esse: in prosa dicunt, ex omni genere, omnis, quivis, varii generis.

OMNIMODVS Lucretii est nec nisi in metro tolerandum: in prosa malim, cujusque modi, quavis ratione, quovis modo.

* Adverbium Omnimode suspectum. Sed omnimodo per Vocalem quartam, habet Gellius, Celsus et Lactantius. Conf. Sect. 1. Omnimode.

OMNINO notat

1. Prorsus.

* Cic. Epulabar cum sodalibus, omnino modice. Omnino omnis eruditionis expers. Omnino omnia se facturum recepit. Omnino.


page 1079, image: s0588

aut magn‚ ex parte liberatus. Vix, aut omnino non posse fieri.

2. Summatim, si uno obtutu rem omnem consideremus, Germ. Zusammen gerechnet, Veberhaupt, Łberbaupt von der Sache zu sprechen.

* Cic. Quinque omnino fuerunt, qui illum absolverunt. Aptissima omnino sunt arma senectutis. Mihi perdifficile est, contra tales oratores, non modo tantam causam perorare, sed omnino verbum facere conari.

3. Vsurpatur etiam post enumeratas aliquot partes vel species, ad significandum totum; pro quo etiam dicitur universe, breviter, in summa, summatim, Gr. o(/lws2, le/gein e)n kefalai/ois2, le/gein kefalaiwdw=s2: cui opponitur sigillatim.

* Cicero L. 5. Fam. Ep. 16. praemissis minoribus addit hanc particulam majori, in exemplo sequenti: Quid est enim jam non modo pudori, probitati, virtuti, rectis studiis, bonis artibus, sed omnino libertati ac saluti, loci?

+ Vnde quoque Omnes omnino, Alle mit ein ander, eleganter dicitur.

4. Interdum etiam particula est adfirmationis; cui opponitur, nihil minus. v.g. Num patravit id scelus frater tuus? R. Omnino. Num tu patrasti id scelus? R. Nihil minus. Goclen. Obs. 184. seq.

* Consulto dico: interdum; ut eorum proinde mos minus placeat, qui susque deque habitis notionibus, quas modo recensuimus, usitatioribus, in hac posteriore et rariore tantum subsistunt, ita, ut haec particula ipsorum opinione semper ajentis sit, et, aliquid ita esse, indicantis; pro qua tamen notione longe usitatius dixeris, sane, certe, maxime, utique, ita sane est, sic est, ita est.

5. Sumitur etiam pro Vllo modo. Cic. Lib. 1. Ep. 5: Ne quis omnino Regem reduceret, Es sollte ihn gar niemand wieder einsetzen.

Atque h‚c notione jungitur cum Non, Nihil, Vix, Numquam et Nusquam. Cic. Poetas omnino non conor attingere. Idem, Vt non multam aut nihil omnino Graecis cederetur. Idem, Haec autem omittamus, quae omnino nusquam reperiuntur.

OMNIS ad quantitatem discretam TOTVS ad continuam refertur. Sive Omnis de universis numero distinctis ut omnis grex id est, omnes greges; omne auditorium id est, omnia auditoria; omnis scientia id est, omnes scientiae; Omnis Gallia divisa est in partes tres, Caes. Totus autem est unius corporis plenitudo, vel de corpore integro dicitur, ut tota domus, totus homo.

* Poetae tamen, et interdum etiam Prosaici, praesertim sequioris aetatis, non semper hanc differentiam observant. servius ad Virg. Aeneid. L. 1. v. 185.

Porro Omnes a Cunctis ita differunt: Omnes sejunctos et diversis locis constitutos, v.g. Nep. Themistocl. c. 9: Plurima mala omnium Grajorum in domum tuam intuli: Cuncti conjunctos respicit, v.g. Cuncti adsunt. Cuncto cum Senatu ornare eum solebamus. Cuncta Graecia supplex venit.

Omnis nullum excipit: Cuncti omnes in uno loco: Vniversi quasi ad unum versi.

Omne a numero: Integrum et Totum a partibus dependet.

* Sed et has differentias non modo Poetae, sed Prosaici etiam interdum negligunt.

Tandem Omnis discernendum est a Quivis et Quilibet: Omnis est universale; Quivis et Quilibet est indefinitum.

ONVS vehiculorum et majus est, v.g. Plaustrum sub onere gemit: SARCINA hominum et minus est, v.g. Sarcinas aptare itineri, Das BŁndlein schnŁren.

* Onus autem sensu morali sumtum, perquam eleganter hominibus tribuitur, v.g. Liv. Oneri esse alicui. Cic. Onus Aetn‚ gravius sustinere. Onus suscipere. Onus alicui imponere. Quintil. Liberare aliquem onere.

OPERA est labor actio, et industria, ut quum dicimus operam dare, navare, sumere, conterere, conferre in aliquid, ponere in aliqua re, ludere, perdere: OPVS est id, quod oper‚ perficitur, aut post operam exstat, ut opus rusticum, textorium, fabrile, caelatum, sculptum; unde opus facere, locare, conducere, elegantes et usitatae locutiones sunt.

* Interdum tamen Opus pro Opera sumitur. Cicero L. 2. Offic. Neque agricultura, neque frugnm fructuumque reliquorum perceptio et conservatio sine opere hominum esse nulla potuisset. Ibidem: Adde ductus aquarum, derivationes fluminum, agrorum irrigationes, moles oppositas fluctibus, portus manu factos, quae unde sine hominum opere habere possemus?

+ Operam et Operas ita distinguit Servius, ut Opera significet actionem; Operae homines mercede conductos. Cicero pro Flacco: Operae facessant, servitia sileant.

Sed Iurisconsulti frequenter Operas actiones et ministeria vocant, in titulo, quam de operibus libertorum fecerunt. Atque


page 1081, image: s0589

etiam ipse Cicero L. 3. Offic. Pleraque sunt hominum operis effecta. Et L. 11. Att. Ep. 10: Operas in portu et scriptura pro magistro dat, Er thut die Dienste eines Ober-Zollschreibers. Itaque puto, rectius dici de actione Operam et Operas; de personis Operas tantum. Popma.

OPES Numero Plurali divitias et potentiam significat; Numero Singulari auxilium; utroque Numero possibilitatem, omnemque conatum.

* Sic dicimus: Cic. Homo praeditus magnis opibus. Hor. Stultitiam patiuntur opes. Ovid. Effodiuntur opes, irritamenta malorum. Cornel. Opibus alicujus defendi. It. Ferre, afferre alicui opem. Opem alicujus implorare. It. Omni ope niti. Plaut. Summis opibus niti. Enn. Summa contendere opum vi.

Opim quando dicimus, innuimus Nomen Proprium deae vel nymphae; sin autem dicimus Opem, tunc nimirum significamus auxilium.

* Accusativus Opim est vel a Nominativo Ops, Gen. Opis, quae soror est et uxor Saturni, quae et Rhea et Cybele, et mater DeŻm vocitatur, et priorem corripit; vel a Nominativo Opis, Gen. Opis, quae nympha, comes et ministra Dianae est, et priorem producit. Popma.

OPHTHALMIA i. e. aegritudo oculorum, Augenwehtage, vocabulum origine Graecum, ab Hippocrate profectum: Latine pro eo dixeris cum Aemilio Probo Timol. c. 4. valetudo oculorum; pro quo Celsus dicit, oculorum vitia, et Lib. 7. cap. 7. varia eorum genera adfert.

OPINIO hominem vel suspectum vel gratiosum facit: FAMA vel commendat, vel destruit. Opinio ostendit; Fama indicat, Rumor tumultuatur.

* Cicero L. 2. ad Herenn. c. 8: Fama temere non nascitur, quin subsit aliquid, Es fallen keine Spšne, sie werden denn gehauen. Id. Null‚ umquam fam‚ clarus fuit; opinion numquam de eo fuit, Er ist niemals in grosser Reputation gewesen. Fronto 163. Popma.

OPINIO nunc Active, nunc Passive significat, sicut omnia verbalia in io: praeter haec suspicio, oblivio, offensio, quae fere Passive significant.

* v. g. Dabo operam, ne numquam tua de me te fallat opinio: heic Active. homo magnae opinionis: heic Passive capitur. Venit mihi Petrus in suspicionem furti i. e. suspicor furtum de eo. Videor mihi post tanta in te merita tibi in oblivionem venisse. In offensionem populi cadere. Incurrere in odium offensionemque populi.

Olivio tua qu‚ oblivisceris: Oblivio tui, qu‚ alius tui non meminit. Sed oblivio tua rarissime occorrit, quia oblivio, uti jam dixi, fere Passive sumitur. Valla L. 3. c. 86.

OPPIDVM minus est et vilius et dicitur apud veteres plerumque omnis civitas praeter Romam: VRBS majus quid notione su‚ animis nostris infert, et nobilius. Vnde metropolis, urbs, et kat) e)coxh\n Roma dicitur urbs.

* Interdum tamen confunduntur, neque ull‚ re ali‚, nisi Etymologi‚ differunt. Popma ed. Giess. 128. ed. Hekel. 110. it. 328. Valla L. 3. c. 20.

ORAMVS quae bona sunt: SUPPLICAMUS in adversis magis, vel cum lacrimis. Ael. Donat.

* Interdum tamen etiam Orare veteres pro supplicare utuntur.

ORATIO est quae copiose, graviter et ornate rem exponit; vid. Cic. Orat. n. 64: SERMO est oratio remissa, et finitima quotidianae locutioni: CONCIO est, quae in magno conventu adfectŻ concitare studet, et genus, quod vocant Rhetores, deliberativum in primis sequitur. Popma.

* Sermo etiam est confabulatio duorum vel plurium; unde et pro familiari colloquio sumitur.

ORATIO SOLVTA quia humilius incedit, quam ligata adstrictaque numeris, vocatur pedestris: lo/gos2 pezo\s2 Graecis. Goclen. Obs. 5, 10. 11. Quintilianus Lib. 10. cap. 1. de Platone: Multum supra prosam orationem, et quam pedestrem Graeci vocant, surgit.

+ Aliis oratio pedestris illa dici videtur, quae quidem metrica et Poetica non est, attamen numerosa. Et ad hanc notionem Quintilianum l. c. respexisse arbitrantur.

* Horatio autem de Arte Poet. v. 95. sermo pedestris in genere est humilis; atque ita etiam Musam pedestrem dixit L. 2. Sat. 6. v. 17.

ORATOR est qui in causis publicis et privatis perfect‚ utitur eloquenti‚; unde Latinis interdum pro legato ponitur: RHETOR, qui artem eloquentiae profitetur: DECLAMATOR, qui aut docendi alios, aut se exercendi grati‚ fictam causam privatim agit, ut possit veram publice orare.

* Aliquando tamen, ut quidem semper apud Graecos, Rhetor accipitur pro Oratore vel declamatore. Popma. Valla L. 4. c. 81.



page 1083, image: s0590

ORDINARIVS id est in quo servatur erdo, Was nach der Ordnung gehet oder stehet, v.g. ordinariae vites, officium ordinarium, Professor ordinarius, Goclenius Obs. 20. ex Analogia voc. Extraordinarius, quod Cicero et Varro habet, probat. Sed h‚c ficulne‚ ratione non opus erat: habet enim Columella Lib. 3. c. 16. Seneca Lib. 3. Benefic. c. 28. Ep. 7. Sueton. Augu. c. 45. Galb. c. 6. Curtius L. 4. c. 16. n. 25. Conf. Sect. 1. voc. Ordinarie.

ORDO suo quidque loco disponit v. g. ordo successionis apud Iustin. Lib. 1. c. 4. n. 1. Et Plin. L. 3. Ep. 13: Atque utinam ordo saltem, et transitus, et figurae simul spectarentur. SERIES autem est rerum quaedam continuata progressio. Hinc inter annos series est verius, quam ordo. Equestris ordo dicitur, non series. Nam in civitatibus ordines sunt, v.g. ordo Consularis, Praetorius, Senatorius, Equestris; sicuti in acie, ubi pedites, ubi alae equitum, ubi leviter armati, ubi sagittarii, ubi fundibularii, ubi ceteri ex utilitate rei distribuuntur. Valla Lib. 4. cap. 14.

* Quum autem Historicus pro annorum serie, cuncta persequitur; tunc nimirum inde rursus exsistit ordo quidam: ut adeo Plinius L. 1. Ep. 1. dicat: Servare temporis ordinem.

Reum autem, quatenus sese dant, est series; quatenus autem a scriptore collocantur, est ordo. Iustinus Praefat. n. 3. Omissis, quae sine fructu erant, ea omnia Pompejus divisa temporibus, et serie rerum digesta composuit.

ORIENTALIS v.g. populi orientales, linguae orientales, Iustinus, Palladius, et Apulejus: Scriptoribus aureae aetatis, reliquisque argenteae periphrasis magis placere videtur, v. g. Qui terras ab oriente ad occidentem colunt. Orientis populi. Orientis oceanus, cet. Cell. Antib. 126. C. P. 165.

OSCVLA officiorum sunt ac religionis: BASIA pudicorum adfectuum et piorum conjugum: SVAVIA libidinum et amorum furtivorum et illicitorum. Ita distinguit Donatus ad Terent. Eun. A. 3. Sc. 2.

* Sed haec differentia non est perpetua. Vt plurimum tamen et rectissime ita se habet. Atque hinc est, quod suavium et pro amoribus dicant Comici, v. g. Meum suavium; ut apud Graecos fi/lhma, simul et osculum et amores significat. Popma.

OSTENTVM est quod praeter consuetudinem apparet, veluti si videatur coelum ardere, aut spectrum aliquod se ostendat: PORTENTVM, quod porro et diutius tendit, futurumque aliquid postea indicat, ut ululatus canum, statuarum, dejectiones: PRODIGIVM, quodcumque ante praedicit detrimentum: MONSTRVM, quod contra naturam est, et eo monet futura, ut homo tripes, Minotaurus. Cicero de Nat. Deor. 2: Praedictiones et praesensiones rerum futurarum quid aliud declarant hominibus, nisi ea, quae siunt, ostendi, monstrari, praedici? ex quo illa ostenta, monstra, portenta, et prodigia dicuntur.

* Est tamen interdum, ut priora duo latius accipiantur, et Ostentum significet omne contra naturam cujusque rei factum genitumve, Portentum autem, quidquid mirum et inusitatum evenit. Popma, Fronto, Servius.

P.

PABVLATOR Ein Fouragirer, Caesaris: FRVMENTATOR Livii est, qui tamen interdum etiam vocabulo pabulatoris utitur. Proprie enim inter pabulatorem et frumentatorem haec differentia est, ut ille equis et jumentis; hic hominibus supportet alimenta.

* Quam quidem differentiam Livius, opinor, observat; alii ejus incuriosi sunt.

PACISCI est de re certa est indubitata convenire, ut pacisci nuptias, pacisci mercedem: TRANSIGERE vero est rem dubiam, et litem incertam, neque finitam, aliquo dato, retento, promissove, decidere. Plin. Lib. 5. Ep. 1: Apparebat judicii dies: coheredes mei componere et transigere cupiebant, non diffidenti‚ causae, sed metu temporum. Popma.

PACTVM est contractus inter duos pluresve, qui proprium nomen habet, ut emtio, venditio, locatio aut conductio: PACTVM CONVENTVM est, quod inter aliquos convenit tantum, nec proprium contractŻs nomen adsumit, ita appellatum, quod non lege firmetur, sed ex solo conventu valeat, ut Iurisconsulti scribunt. Cicero Rhetor. Lib. 2. cap. 13: Sunt item pacta, quae sine legibus observantur ex conventu, quae juri praestare dicuntur. Popma.

PACTVM et PACTIO sunt diversa apud Oratores et Historicos, apud quos Pactio est conventio de re communi aut public‚ inter collegas, socios, mancipes, aut eos, qui pacem vel


page 1085, image: s0591

amicitiam conditionibus dictis paciscuntur: Pactum vero est conventio de re quacumque, et inter quoslibet.

* Sed apud Iurisconsultos nullam vocabulorum istorum differentiam esse animadvertimus. Nam et nudam pactionem et nudum pactum promiscue et indistincte dicunt, ut ex ipsorum responsis liquet. Standum autem et heic est potius judicio elegantiorum scriptorum et ICtorum veterum, qui huic differentiae magis favere videntur. Popma.

PAEDAGOGI puerorum ductores et subinde etiam doctores erant, praesertim morum et valetudinis curatores: PRAECEPTORES non nisi docebant. Illi olim servi: hi fere liberi et honesti.

PAGI sunt villae rusticanae in eodem tractu et parte regionis dispositae, dictae a pangando et jungendo; non, ut Festus, Servius, aliique Grammatici opinantur, a)po\ tw=n phgw=n, id est, a fontibus, quod illi, qui in uno pago habitant, plerumque uno et eodem fonte utantur: VICI sunt plures junctae domus, remotae ab urbe et absque moenibus.

* Itaque, pagi sunt partes provinciarum seu praefecturae, in quibus vici insunt, et non numquam etiam oppida, Ein Amt, ein District, ein Krais; ut Helvetia olim divisa erat in quattuor pagos, qui urbes duodecim, et vicos quadringentos habebant. Popma 131. it. 334. Perotti C. C. Epigr. 2. Col. 156. v. 57. seq. Scilicet h‚c significatione pagus apud Caesarem, Plinium, Tacitum, alios, legitur. Videnturque in plano fuisse pagi. Inde paganos a montanis distinguit Cicero pro Domo cap. 28. Vide Scalig. Lect. Auson. 1. c. 23. p. 66.

Vicus duplici modo dicitur, extra urbem et in urbe. Extra urbem significat locum, ubi plures casae sunt, null‚ munitione saeptum, Germ. ein offener Flecken oder Dorf. In urbe vicus dicitur continuata aedium series, Germ. Eine Reihe Hšuser, eine Gasse.

Vulgaris notio pagi, qu‚ notat Germ. Ein Dorf, non nisi ex medio aevo videtur esse.

PALAM est aperte manifeste et coram pluribus: VVLGO est plerumque, fere, passim et a multis, vel in multis locis: APERTE ad verba pertinet non obscura. Richter. ad Popm. 78.

PALLADOS Poetae in prosa dicitur PALLADIS. Sed Panos a Pan ubique differentiae caus‚, ne cum Gen. panis a Nomin. panis confundatur. Sic Aeneidos malim; non item pyxidos, sed pyxidis.

PANEM et TRITICVM Virgilius nusquam dixit; sed Cererem, dona Cereris, Cerealia dona.

PANNVS XYLINVS Barchent oder Cathun. Pannus Atalicus, Atlas. Pannus aureus, Drap d'or. Pannus bombycinus undulatus, Tobin. Pannus cilicinus, Percan. Pannus conchyliatus, Scharlach. Pannus Damascenus, Dammas. Pannus pinguis, Boy. Pannus pseudolosericus, Tripp, cet.

PAR et SIMILIS differunt aliquo modo. Par respicit plerumque aetatem ac dignitatem, raro mores: Similis mores magis ac corporis formam. Quintil. L. 10. c. 1: Mihi egregie dixisse videtur Servilius Novianus, pares eos magis quam similes. De Sallustio et Livio loquitur.

Par subinde idem notat, quod Aequalis, et sic non nisi ad aetatem tempusque refertur. At quoties ita usurpatur, dici non solet Par ipsi est, nisi addatur aetate, annis, aut aliquid hujusmodi, sed Aequalis ejus.

PARARE est ad necessitatem instruere: APPARARE est ad dignitatem et pompam parare, ut apparare coenam, apparare nuptias, cet. Popma.

PARITVRVS frequentius a Pario Ich gebšhre, quam a Pareo, Ich gehorche. H‚c rariori notione occurrit apud Vellej. Lib. 2. c. 90: Vter populus alteri pariturs foret.

PAROXISMVS parocus1mo\s2 Der Kranckheit Anfall, auctore Hippocrate et Galeno in foro Medicorum increbuit: Latini, in primis Celsus Lib. 3. cap. 5. pro eo, morbi vel febris accessio.

* Tempus accessionis transiit, praeteriit, Der Paroxysmus ist vorbey. Altero die gravior, altero levior accessio est, An einem Tage ist der Paroxysmus heftiger, als am andern. Accedit febris, Der febrilische Paroxysmus tritt an.

Accessioni autem opponitur Remissio morbi.

PARTICVLATIM pro speciatim Insonderheit, v.g. vota pro aliquo particulatim facere, rejicit Vossius de Vit. 161. Ita tamen locutus est Plinius: tribuitur et h‚c notione Senecae.

* Vsitate et proprie particulatim notat per partes, membratim, StŁckweise, einzeln, v. g. Grex ovium particulatim facilius convalescit, quam universus. It. Excarnificare aliquem particulatim, Einem ein Glied nach dem


page 1087, image: s0592

andern abnehmen. Atque ita usurpat Plinius, Columella, Apicius, Marcellinus, Vegetius, Lactantius. Borrich. Cogit. 188.

PASCI proprie bestiarum et pecudum: VESCI autem hominum est. Vnde Pasci ad saginam dumtaxat refertur; Vesci vero ad victum atque etiam usum quarumlibet rerum. Ita Cicero, Vesci voluptatibus, ac Virgilius vesci aur‚ aethere‚, dixit.

* Interdum tamen Pasci, translate praesertim sumtum, hominum est; Vesci vero pecudum. Cicero: Pasci scelere et maleficio. Varro: Quaecumque jubentur, vescuntur, ut folia ficulnea, et Paleas, et vinacea. Popma.

PASCO Active Germ. Weiden, v.g. pasce capellas. Sed PASCO neutrale, est errare in pascuis. Virg. Ecloga 5. v. 12:

Pascentes servabit Tityrus hoedos.

Ovidius:

Mille greges illi totidemque armenta per herbas Pascebant.

Sed

PASCOR et DEPASCOR deponentale est vorare, comedere, v. g. Pascitur herbas. Ovid.

Pascitur in vivis livor, post fata quiescit.

Virgil.

- -Artus depascitur arida febris.

Idem:

- - Miseros morsu depascitur artus.

Quamvis sunt, qui pascor, quoties occurrit, Passiv‚ notione explicent.

??? Pro depascor dicunt etiam depasco. Colum. L. 7. c. 5. sub fin. Si haedi roscidas herbas depaverint.

PASSIO sive pa/qos2 adfectum adfectionem animi, perturbationem animi, animi commotionem, animi motum, sive perpessionem malorum significare velis, non satis tuto adhibetur. Interim occurrit utr‚que notione apud Palladium, Cornelium. Gallum, Firmicum, Apulejum, et frequenter apud scriptores Ecclesiasticos, v. g. Prudentium, Sulpicium Severum, cet. v. g. Mortis exitu omnis peracta est passio. It. Vitiosae animi passiones. Cell. Antib. 126. C.P. 225.

* De passione Christi longe alia res est, quoniam vox ea a Theologis est consecrata, et ad horum disciplinam referenda. Mechov. Antiph. 198.

PASTIO non tam significat actum pascendi, quam ipsum cibum, sed proprie glandes, poma, hordeum, legumina; et est pecudum: PABVLVM id ipsum idemque significat, sed est proprie cibus herbaceus, foeniceus, paleaceus, stramenticius, potius, quam seminum; PASTVS omnium animalium, praecipue hominum est.

* Cicero pro Lege Man. c. 6: Asia magnitudine pastionis omnibus terris antecellit. Hygin. Feb. 254: In pastionem boves mittere.

Virgil. Ecloga 1. v. 50;

Non insueta graves tentabunt pabula fetas.

Quintil. L. 2. c. 10. pabulo distendi, Wohl ausgefŁttert werden. Cicero per translationem dixit in Acad. L. 4. c. 41: Animorum ingeniorumque naturale quasi quoddam pabulum, consideratio contemplatioque est.

Cicero L. 1. Offic. c. 3: Principio generi animantium onni est a natura tributum, ut se, vitam, corpusque tueatur, declinetque ea, quae nocitura videantur, onmniaque, quae sint ad vivendum necessaria, inquirat et paret; ut pastum, ut latibula, ut alia ejusdem generis. Idem etiam per translationem 5. Tuscul. c. 23: Suavissimus pastus animorum oblectatio sollertiae. Valla L. 4. c. 53.

PATENS est quod aperitur et clauditur, et quod ad tempus patet, ut januae patentes, portae patentes, oculi patentes: PATVLVM, quod naturaliter per se semper patet, ut bos patulus, qui cornua diversa et late distantia habet, ut arbor patula, patulae quadrae, patulae naves, patulae aures. Popma.

PATRONVS, qui accusatum defendit, vel quemcumque alium adflictum: ADVOCATVS, quicumque paratus venit alium defendere, etiamsi nihil agat. Valla. L. 4. c. 12.

* Asconins autem Pedianus ad Divinat. in Caecil. c. 4. ita distinguit: Qui defendit alium in judicio, aut Patronus dicitur, si orator est: aut Advocatus, si aut jus suggerit, aut praesentiam suam accommodat amico, ut ab eo adversarii injuriam propulset: aut Procurator, si negotium absentis nomine suscipit: aut Cognitor, si praesentis causam novit, et sic tuetur, ut suam. Ergo Cognitorem Cicero appellavit familiarissimum defensorem.

Quia autem hi Cognitores alienas lites non raro suscipiebant turpis quaestŻs caus‚, iccirco eorum nomen non semper optimae audiit, quemadmodum et sectorum, qui proscriptorum bona emebant, iisque subinde inhiabant cum aliqua praevaricatione, Sie colludirten Ųfters


page 1089, image: s0593

mit dem Praecone, dass er ihnen zum grŲsten Vortheile eilen und bald zuschlagen muste, und trieben also verdeckte Spitzbubereyen.

* Alii Cognitores et Procuratores ita distingvunt: Cognitores in controversiis statŻs; Procuratores in reliquis Casibus constituunt: Cognitores item sollemni ritu; Procuratores solo mandato sine ulla caerimonia accitos fuisse dicunt. Vide D. Io. Gottl. Heineccii Antiq. Rom. ad Institution. L. 4. Tit. 10. p. 293. Atque hinc Schorus in Phras. ad voc. Cognitor, ubi has notiones haud distinguit, emendari potest. Conf. etiam Popma 115. seq. it. 337.

PAVPERIES Poetarum est in prosa dicendum, paupertas.

* Differentia, quam inter paupertatem et pauperiem Popma comminiscitur, qu‚ paupertas est ipsa pauperis conditio; pauperies damnum nobis illatum, nugatoria mihi quidem videtur esse, quum compluribus veterum scriptorum locis confutari possit.

PAVSA id est quies, finis, respiratio, v.g. facta pausa est, Sie haben inne gehalten, antiquissimos, v.g. Accium et Lucilium, dixisse, Nonius testatur; Ennium item, Plautum, et Lucretium usurpasse, probat Henr. Stephanus Expostul. de Latin. Susp. 4. Ab eo autem Virgilium et aequales abstinuisse, monet Macrobius. Posteriores tamen, v. g. Gellius, Arnobius, alii, in usum quodammodo revocarunt. Cell. Antib. 265.

* Magis infrequens est verbum pausare i. e. quiescere, quo Plautus modo et Fulgentius usi leguntur.

PAX est inter personas publicas et de maximis Principum dissidiis: CONCORDIA seu OTIVM inter privatos et de rebus domesticis.

* Sed interdum confunduntur haec.

PECVLOR medi‚ product‚, id est furor ea, quae ad remp. vel Principem, vel sacra pertinent, v. g. peculari rem publicam, Vossius de Vit. 747. pro obsoleto habet. Sed exstat tamen apud Florum L. 3. cap. 17.

PENES notat

1. Apud.

* Plaut. Omnia bona adsunt, quem penes est virtus.

2. Sed per heterosin est in potestate, sub arbitrio.

* Ovid. Me penes est unum vasti cnstodia mundi.

Quomodo differat ab Apud, de eo vide supra suo loco.

PENVLTIMVS v.g. syllaba penultima, ad Grammaticos vulgo remittunt; immo barbarum pronuntiat Scioppius Iud. de Stil. Hist. p. 217. Verum non solum Priscianus, sed etiam Gellius, Macrobius, et Hieronymus eo usi sunt. Antiquiorum autem scriptorum auctoritatem non habet. Cicero: Hos quum in clausulis pedes nomino, non loquor de uno pede extremo: adjungo, quod maximum sit, proximum superiorem, saepe etiam tertium: pro penultimum et antepenultimum. Sciopp. Iud. de Stil. Hist. 217. Cell. C. P. 192.

PEPERCI a Parco usitatius, quam PARSI. Peperci ut plurimum notat Germ. Ich habe verschonet; Parsi autem Ich habe gesparet. Vid. Bosium ad Corn. in Thrasybulo c.2.

PEPLVM Der Schleyer, der Mantel, perperam damnatur ab Laur. Valla in Anton. Raudens. 107. Neque enim tantum peplus, sed etiam peplum, idonei scriptores habent. Vide Fabri Thesaurum. In Graeco etiam est d pe/plos2 et to\ pe/plon.

PER de locis dicitur proprie. Liv. L. 2. c. 23: Per omnes vias cum clamore in forum curritur. Praeterea

1. Respicit instrumentalem causam.

* Cic. Nihil interest, utrum per procuratorem agas, an per te ipsum. Damnatus per arbitrum. Reliqua per nos agemus.

2. Causam efficientem.

* Cic. Romae vos esse tutos posse, per Delabellam, i. e. ope s. beneficio Dolabellae. Id. Per se ipsa splendet virtus semper, neque alienis umquam sordibus obsolescit propter praestantiam sui. Id. Amicitia per se et propter se expetita.

3. Tempus.

* Cic. Duo fratres per idem tempus dissi miles inter se.

4. Concessionem.

* Cic. Per me quidem facies, ut voles, Meinetwegen magstu machen, was du willst. Ego tibi per aetatem filii loco esse possem. Per leges non licet. Per valetudinem, per anni tempus non licet. Per me vel stertas licet.

5. Causam per accidens.

* Cic. Vt primum per aetatem judicium fa cere potueris. Id. Per iram aliquid facere. quod nos poeniteat. Liv. Nec agi quidquam per infrequentiam poterat Senatus, Weil der Rathsherren so gar wenig waren, konnte man nichts schliessen. Id. L. 1. c. 11: Per occasio nem ac solitudinem hostiliter in fines Roma nos incursionem facit.



page 1091, image: s0594

6. Obsecrantis est.

* Cic. Sed propera per deos. Per deŻm immortalium fidem. Per parentis manes, per solitudinem matris, per existimationem familiae te oro atque obtestor.

7. Eleganter etiam infert qualitatem rei, atque ita ponitur loco Adverbiorum qualitatis, et tunc Germanice Weise vertitur.

* Ita v. g. pro calumniose; desidiose; vicissim; occasionaliter, quod barbare dicitur; ludibriose, quo tamen nemo classicorum utitur: lusorie, quod Pandectae habent: simulate; et pro aliis hujus generis Adverbiis, tum recte, tum eleganter et multo usitatius dicunt, per calumniam, per desidiam, per otium, per vices, per occasionem, per ludibrium, per ludum et jocum, per simulationem, per speciem, per causam, per injuriam, per infidias, per libidinem atque avaritiam, per litteras, per pactionem, per partes, per scelus, Schelmischer Weise, per dedecus, Schšndlicher Weise, per vices, Wechselsweise, per summum facinus, Recht gottloser weise, cet.

8. Vsurpatur etiam pro In.

* Sallust. B. Catil. c. 51: Censeo, eos in vinculis habendos per municipia. Id. c. 52: Quasi vero mali atque scelesti tantummodo in urbe, et non per totam Italiam sintr.

9. Eleganter etiam saepe indicat opem, auxilium, operam, v. g. Per Deum fortia patrabimus. Quamvis haec notio ad causam efficientem n.2. referri possit.

PERCENSERE usitatius, quam recensere; quatenus nempe hoc posterius significat enumerare. v.g. Cic. Quis possit vestra in me universa promeritu non dicam complecti orando, sed percensere numerande.

* Ceteroquin recensere pro lustrare, recognoscere, Mustern, etwas von neuem wieder Łbersehen, frequenti apud Latinos in usu est. v. g. recensere exercitum; it recensere librum, quod in edendis libris Criticorum est.

PERCEPTVS, COMPREHENSVS, COGNITVS differunt gradu. Cic. L. 5. Fin. c. 12: An vero quisquam porest probare, quod perceptum, quod comprehensum, quod cognitum non habuit.

PERCVTERE de instrumentis gravioribus dicitur, quibus vulneramur vel occidimur, v. g. percutere gladio, securi, lapidibus: VERBERARE de virgis et fustibus. Schori Phraf.

PERDERE est amittere et pessum dare. Ita Filium perdidit, geminam notionem habet: significat 1. morte amisist, 2. corrupit vel pessum dedit eum.

PERFICERE est finem rei imponere nihil ut desit: ABSOLVERE rem ad exitum quoquo modo perducere. Ita perfectum plus est, quam absolutum. Popma. Cicero de Nat. Deor. 2: In omni natura necesse est absolvi aliquid, aut perfici.

* Interdum tamen Absolvere apud veteres idem, quod Perficere. Plin. L. 8. Ep. 4: Prima quaeque nt absolveris, mitte; immo etiam antequam absolvas, sic ut erunt recentia et rudia, et adhuc similia nascentibus.

PERFVGA qui ad hostes profugit, alias dictus transfuga; quamlibet differentia detur quaedam Perfugam inter et Transfugam; qua de infra suo loco, scil. ad voc. Transfuga: PROFVGVS, qui e patria et domicilio, ubi degit antea, profugit.

*Liv. L. 37. c. 15: Pro perfuga jussus Tarentum transire. Cic. in Orat. c. 66: De perfugis nostris copias comparant contra nos. Sallust. Gatil. c. 6: Trojani Aene‚ duce profugi sedibus incertis vagabantur. Et cum patrio Casu Plinius L. 7. c. 28: Bis ab Hannibale captus: bis vinculorum ejus profugus. Popma.

+ Ciceroni tamen perfugium et profugium, unum sunt. Goclen. Observ. 343: quamlibet Gruterus, Graevius, et optimus quisque illis locis, ubi profugium exstat, legant perfugium. Significat autem perfugium locum, quo saluti nostrae consulturi tendimus, Eine Retirade, eine Zuflucht. Cic. Commune perfugium. Studia adversis rebus perfugium ac solatium praebent. Laborum omnium et sollicitudinum perfngium somnus est. Perfugio uti, zur Entschuldigung vorwenden.

PERFVGIVM usitatius est Ciceroni, quam REFUGIUM: nostris hodie litteratis contra. Schori Phras. Conf. supra Confugium.

PERINDE

1. Valet idem, quod ita, et requirit post se ac, atque, ac si, atque si, interdum etiam ut, quam, quasi, tamquam, prout, et.

* Cic. Perinde in ista re tua faciam, ac si mea res esset. Philosophia non perinde, ac de hominum est vita merita, laudatur. Quae perdifficilia sunt, perinde habenda sunt, ac si effici non possint. Plinius L. 8. Ep. 4: Respondebis, non posse perinde carptim, ut contexta, perinde inchoata placere, ut effecta. Cic. L. 1. Offic. Praefat. Habes a patre munus, Marce fili, med quidem sententia magnum; sed perinde erit, ut acceperis.



page 1093, image: s0595

In negativa oratione potest sequi quam.

* v. g. Nulla mihi res perinde dolet, quam tui perditio. Sueton. Domitiano c. 16: Null‚ re perinde commotus est, quam responso Mathematici.

Cicero: Perinde valebit, quasi armatissimi fuerint. Id. Lib. 3. in Verr. n. 48: Perinde loquor, quasi in eo sit iniquitas ejus reprehendenda. Gell. L. 15. c. 19: Hoc perinde est, tamquam si ego dicam. Plin. Paneg. Meminerint perinde conjecturam de moribus suis homines esse facturos, prout hoc vel illud egerint. Liv. L. 4. c. 37: Non perinde Patres moti sunt, et Sempronius.

2. Capitur pro aeque pariter.

* Cic. Funus Rufi, clarissimi et perinde felicissimi. Legi tuas litteras suaves, ac perinde eruditas. Nactus sum praeceptorem eruditum, ac perinde gravem i. e. aeque gravem et honestum. Plinius in Epp. nuncupat coendi munus, utilissimum, sed non perinde populare.

3. Capitur pro ita id est, multum, sed tum negatione v. g. Nihil attulit, quare adventus illius non perinde gratus sit i. e. non multum gratus sit. Valla Lib. 2. cap. 50.

4. Inservit etiam ironiae, cum adjunctione tou= quasi.

* Cic. Perinde quasi Appius ille caecus viam munierit, non qu‚ populus uteretur, sed ubi impune sui posteri latrocinarentur.

PERNA est pes porci: PETASO autem est ipsa coxa. Vnde Perna est pars Petasonis, auctore Athenaeo Dipnosophist. 14. his verbis: *ekei= de\ petas1w=nos2 me/ros2 e(ka/sw| kei=ton, th\n pe/rnan kalou=s1i Varro de R. R. 2: E Gallia apportantur Romam pernae, tomacinae et petasones, Bštels, SchlackwŁrste und Schincken.

* Horatius tamen L. 1. Sat. 2. v. 117. dixisse videtur synedochice pernam pro petasone: Olus fumosae cum pede pernae. Popma.

PERNICITAS et VELOCITAS fere pedum pennarumquae: CELERITAS etiam mentium et factorum: AGILITAS membrorum et motŻs est. Agroecius.

* Velocitas interdum ad totum corpus refertur. Livius: Quos in expeditione velocitate corporum, ac levitate ar morum aptissimos esse ratus est. Popma.

PERPETVVM proprie ad homines SEMPITERNUM et AETERNUM ad Deum, et coeli incolas pertinet.

Et Perpetum est continuatum, non interruptum; Sempiternum et aeternum, quod semper manet. Perpetuum est, quod intermissione; Sempiternum et aeternum, quod fine caret. Goclen. Observ. 345.

* Ita etiam Aeternitas finem tollit; Perpetuitas interruptionem: haec enim est quasi continuitas, quando non intermittitur aliquid. Goclen. Obs. 339. seq. it. 341. Popma. Ael. Donat.

PERESEQVI in malam partem: PROSEQVI in bonam partem inclinat magis.

Quum autem Persequi etiam in bonam partem sumitur, nude id fit ac sine addito. v.g. Cic. Att. 7. Ep. 22: Persequar eum i. e. amicum Pompejum sequar. Quum Prosequor etiam in malam partem sumitur, fere id fit non nisi cum addito. v. g. Prosequi aliquem odio, invidi‚.

PERSONA Latinis est simulatum aliquid, larva, quin etiam officii qualitas. Sed an etiam pro homine singulari dicatur, quaeritur. Negant istud Goclenius Observat. 187. et Grammat. Controv. Part. ult. 122. Vallo Lib. 6. c. 35. Vossius de Vitiis Serm. 140. Sanctius Minerv. 59. et Cell. Antib. 206. et C.P. 380.

Scioppius vero Iud. de Stil. Hist. p. 143. dicit, quum veteribus aure‚ aetate xh=ma sive species fuisset, posteriores, v.g. Senecam et alios pro capite seu homine accepisse. Et Iacobus Perizonius Animad. in Sanct. personam pro homine interdum etiam usurpari probat. Nam sic, inquit, suetonius loquitur Neron. c.1: Modo continuantes unumquodque praenomen per ternas. personas, modo alternantes per singulas. Vbi manifestissime ternae et singulae personae pro tot hominibus gentis Domitiae ponuntur. Sic forte et Cicero Fam. Lib. 5. Ep. 12. (vel ord. Sib. Lib. 1. Ep. 18.) Si uno in argumento, unaque in persona mens tua tota versabitur: Scioppius de Stil. Hist. p. 119. posterioris solummedo aevi scriptoribus hanc personae significationem tribuit, probatque ex his Senecae verbis: In personam non in rem dicere. Sed profecto si heic simpliciter hominem signi sicat, ut vult Scioppius, significat etiam in Cicer. Fam. Lib. 6. Ep. 6; Numquam nisi honorificentissime Pompejum appellat Caesar; at in ejus personam multa fecit asperius, h. e. in ipsum hominem. Sic Lib. 12. Ep. 6; Turpitudo personae ejus, in quem invehimur, nos vindicabit. Hactenus Perizonius.


page 1095, image: s0596

Notandum et illud Gellii: Sub persona et ex persona alicujus dicere. Item illud Quintiliani: Id Cicero su‚ ipse person‚ frequentissime praecipit, h. e. per se, non ex aliorum sententia.

* Kappius ad Iensium p. 68: Felicissime, nisi me fallit augurium, Cel. Andreas Borriebius Vind. L. L. 159. ex Ammiano, Vlpiano et Quintiliano suspectum vocabulum vindicavit. Iccirco non video, qu‚ ratione Cl. Cellarius C. P. 380. illud incertis potuerit adnumerare. Quin et ego addiderim locis a Borrichio allatis, verba ex Plin. L. 10. Ep. 88, ubi manifeste persona pro homine singulari ponitur: Nicensibus, qui intestatorum suorum concessam vindicationem bonorum a divo Augusto adfirmant, debebis vacare, contractis omnibus personis, ad idem negotium pertinentibus, adhibitis Viridio Gemellino, et Epimacho, liberto meo, cet.

Vel nuper adeo incidi etiam in locum Ciceronis, ubi suspecta vocabuli hujus notio similiter sine ulla controversia occurrit; nempe Lib. 4. Acad. Quaest. n. 5: Ac vereor interdum, ne talium personarum, quum amplificare velim, imminuam etiam gloriam.

* In persona aliquid licere, quod quidam dicebat, non tam novum Scioppius dicit esse, quam peregrinum. Cicero pro eo in Milone: Si in me aliquid offendisses, cur non in meo capite potius luitur, quam Milonis?

Omnium autem frequentissimae sunt locutiones sequentes, in quibus persona sumitur in significatu elegantiori et crebriori pro qualitate, qu‚ homo ab homine differt: Imponere alicui personam. Personam induere. Deponit personam amici, quum induit judicis. Abesse a persona Principis. Non satis dignum esse persona alicujus.

Sed haec meletemata nihil detrahant usui vocabuli Theologico, quam Ecclesia gravibus de causis in sinum suscepit.

PERTINACIA malae rei raro bonae: PERSEVERANTIA non nisi bonae: PERVICACIA et CONTVMACIA modo bonae, modo malae. Agroecius, Non. Marcellus. Goclen. Obs. 342.

PERTINAX est qui obstinate tenet et pertendit id, quod non debet: PERVICAX et CONTVMAX est, qui constanti et forti animo rem modo laudabilem, modo illaudabilem gerit.

* Sed interdum Pertinax, similiter ut abstractum Pertinacia, etiam in bonis rebus est. Livtus L. 35: Vicit tamen omnia pertinax virtus. Seneca ad Lucilium: Nihil est, quod non expugnet pertinax opera, et intenta ac diligens cura.

PERVADERE insigni candore et prope cum dulcedine qu‚dam notat etiam idem, quod grassari. v. g. Pervadit incendium per agros; Pervadit tempestas per vineta; Pervadit furor irati aut crudelis alicujus per populos, per fortunas nostras.

PERVAGATVS vocabulum cujus usus non magnopere pervagatus est. Latini eo nominare solent id, quod omnibus commune et notum et pervulgatum est. v. g. Haec causa apud Graecos pervagata est. Res pervagata et vulgaris. Commune et pervagatum vitium. Schor. de Phraf.

PERVERSIO Die Vmkehrung, die Verkehrung tamquam plane non Latinum damnavit, et pro eo substituit eversio, Olaus Borrichius Cogit. 273. Sed habet Auctor ad Herennium, et Tertullianus, teste Andr. Borrich. Defectu Lexic. 252.

* Notandum tamen, apud Auctorem ad Herennium hoc ipso vocabulo in Rhetoricis certum quemdam transgressionis modum designari.

PESTIFERVS displicet Vossio de Vitiis Serm. 563. Sed quamvis pestifer sit usitatius, et Ciceroni, Qvidio, Plinio et Senecae familiare: pestiferus tamen magnum quoque defensorem reperit in Cornelio Celso, cujus verba sunt Lib. 2. Inst. Med. cap. 6: Sudor quoque frigidus in acuta febre pestiferus est.

* Ab eodem Celso mortiferus dicitur duobus locis; pro quo similiter usitatius dicimus mortifer, de quo supra in hac Sect. Borrich. Cogit. 192. seq.

PESTIS et PERSTILENTIA ita differre, observat Popma Ed. Giess. 1660. p. 134. it. 342, et alii, ut pestis quodcumque malum; pestilentia vero morbum contagiosum notet.

* Sic autem habendum: pestem in prosa non facile inveniri, quin translarte significet, e. g. pesiis reipublicae, pestis civitatis, nulla capitalior pestis est in nmicitia, cet. In metro autem aliter se res habet: apud Virgilium enim, Lucanum, Silium, rel. pro morbo contagioso etiam usurpatur.

Consulto dixi: pestem in prosa non facila inveniri, quin translate significet. Neque enim omnino desunt loca auctorum prosaicorum, quibus notio etiam propria stabiliri queat. Ita v. g. apud Iustinum L. 2. c. 13. n. 13. haec occurrunt verba: Multorum deinde dierum inopi‚ contraxerat et pestem; tantaque foeditas morientium fuit, ut via cadaveribus implerentur, alitesque et bestiae


page 1097, image: s0597

illecebris sollicitatae exercitum sequerentur. Et ap. Liv. L. 4. c. 25: Pestilentia eo anno aedes Apollini pro valetudine populi vota est. Multa duumviri-avertendae a populo pestis causa fecere.

+ Schorus Thes. Ciceron. 693: Pestis morbus est corporis notus; sed Cicero plerumque ad mores et mala exterior accommodat: qui pestilentiae nomine corporis morbum exprimit.

* Ceterum notandum, pestilentias etiam Numero Plurali Gellium dicere; item pestilis habere Arnobium; pestilitas Lucretium; pestilentissimus non solum Vitruvium dicere et Iul. Obsequentem, sed ipsum quoque Ciceronem. Cell. C. P. 337. it. Discuss. Append. Dan. it. Iudic. de Vindic. Borrich. Andr. Borrich. Append. ad Cur. et Antib. Cell. Ol. Borrich. Cogit. 192. Golen. Observ. 59.

PETERE est simpliciter rogare: POSCERE est instanter et imperiose exigere. POSTVLARE est jure repetere; unde et pro agere in judicio sumitur, et postulationes sunt interpellationes judiciales.

* Sed haec verborum proprietas non semper observatur. Nam petere interdum est jure exigere et vindicare; a quo petitor pro actore apud Ciceronem et Iurisconsultos: contra poscere et postulare est interdum quoque submisse orare.

In eo tamen perpetuo differunt, quod petunt soli homines, alter ab altero; poscunt et postulant etiam res inanimae, ut locus, tempus, oratio, causa. Peto etiam gratis; posco jure; flagito cum ardore; postulo caute. Popma.

PETVLANS est, qui se in omnem nequitiam effundit: PROTERVVS est importunus et lascivus, ut qui obvium cubito ferit, aut sibi cedere cogit: PROCAX est, qui mordaciter et contumeliose loquitur. Ita petulans plus est, quam protervus, et uterque dictis simul et factis modestiam excedit; procax dictis tantum. Popma.

* Quae tamen differentia non satis ubique sibi constat. Ita v. g. pr. ax etiam ad facta extenditur. apud Phaedrum L. I. Fab. 3:

Athnae quum florerent aequis legibus, Procax libertas civitatem miscuit, Frenumque solvit pristinm licentia.

Valla L. 4. c. 105. ita distinguit: Protervus minore contumeli‚: Procax majore licenti‚: Petulans maxim‚ injuri‚. Quam quidem differentiam ut plurimum custoditam a veteribus video.

PHILOTHECA Gr. filoqh/kh, Ein Stammbuch: Latine dixeris, album amicorum. Confer, M. Michaelis Lilienthalii Sched. Crit. de Philothecis, varioque earumdem usu et abusu. Regiom. 1712.

PHLEGMA et PHLEGMATICVS nemo barbara dixerit, quum usitata sint Medicis Graecis: Latini tamen non habent, quibuscum usurpes pro illo, pituita; pro hoc, pituit‚ abundans, vel cum Cicerone de Fato c. 4. pituitosus, vel cum Horatio L. 1. Ep. 1. cui pituita molesta est. Voss. de Vit. 564, Borrichius Cogit. 33. Cellar. Antib. 74.

PIGER similis aegro: SEGNIS et DESES sine fervore: TARDVS terit tempus: INERS ad nullam rem idoneus: SOCORS stupidus.

Piger et Socors, natur‚; Segnis, Deses, Tardus, Iners, voluntate sunt.

* Quamlibet hoc non perpetuum est. Popma.

PIGNERARE Active, notat dare pignori, Versetzen, verpfšnden; PIGNERARI Deponentaliter, notat capere pignus, accepto pignere sibi aliquem obligare, zum Pfande nehmen. Sueton. Vitell. cap. 7: Ex aure matris detractum unionem pigneravit ad itineris impensas. Cic. Philipp. 14. c. 12: In fug‚, foeda mors: in victori‚. gloriosa. Etenim Mars ipse ex acie fortissimum quemque pignerari solet.

PIISSIMVS Ciceronis aevo in usu non fuit. Etenim M. Antonio demum suos natales acceptos referre testis est ipse Cicero in Philipp. 13. c. 19. ubi scribit: Tu porro ne pios quidem, sed piissimos quaeris, et quod verbum omnino nullum in lingua Latina est, id propter tuam divinam pietatem novum inducis.

Argente‚ vero aetate hunc Superlativum frequentare nihil dubitarunt Curtius, Quintilianus, Florus L. 4. c. 7. n. 14, Seneca Rhetor et Philosophus, Frontinus de Aquae Duct. et Tacitus.

* Pientissimus vero non nisi in inscriptionibus adhuc observatum fuit, quae singulae infra auream aetatem putantur esse. Piissime Adverbium, habet Seneca; impiissimus Ausonius et Hieronymus. Andr. Borrich. Append. 176. Vind. L. L. 161. Cell. Antib. 142. C. P. 165. Discuss. Append. 74. seqq.

PINNAS murorum: PENNAS avium dicimus.

PIRATA itinera maritima reddit intuta: LATRO itinera terrestria: PRAEDO refertur ad utrumque.

* Cicero pro Domo c. 55: Templorum omnum atque tectorum, totiusque urbis praedo. Corn. 2. 2. 3. dicit praedones maritimos.



page 1099, image: s0598

Praefectus navis, qui auctoritate public‚, vel Principis sui praedatum exit, Germ. Ein Armateur oder Caper, der mit Erlaubnis seines Landesherrn auf die feindlichen Schiffe kreuzet, multum ab his differt.

Praedo maritimus, null‚ vel plurium Principum auctoritate instructus, Germ. Ein Forban, ein Seeršuber, welcher allerhand Flaggen fŁhrt, und so wohl Freunde als Feinde obne Vnterscheid angreiffet.

PLACERE quoties reciproce ponitur, in vitium accipitur, id est, pro superbire, et mirari se. v. g. Tu tibi places opum fiduci‚. Hic omnes contemnit, se unum miratur, sibi uni placet, de se solo magnifice sentit.

* Hinc displicere sibi dicitur is, qui parum bene adfectus est, et sibi ipsi succenset indignabundus, Der voll Vnmuths und sich selber gram ist. Valla L. 5. c. 92.

PLACIDITAS Die Sanftmuth, die Gelindigkeit, der Glimpf, v. g. dicere aliquid sine ir‚ et cum placiditate, Varro, Gellius, Ammianus Marcellinus et Lactantius: usitatius pro eo usurpes, lenitas. v. g. Non est jam lenitati locus: severitatem res ipsa flagitat. Fab.

PLANCTVS id est, percussio it. la. mentatio, Lucanus, Seneca Tragicus, Claudianus habent, atque ita Poetarum est: in prosa Cicero et optimus quisque pro eo usurpat, plangor. v.g. Philipp. 2. c. 34: Diadema imponebat cum plangore populi, Mit BetrŁbniss und Wehklagen des Volks. Fab.

PLANE notat

1. Clare, Aperte.

* Cic. Plane et aperte loqui. Plane et dilucide loqui. Quod tibi ut planius exponam. Apertissime et planissime aliquid explicare.

2. Interdum etiam, quod Omnino seu Prorus est.

* Cic. Si te habebo, non mihi videbor plane periisse. Hor. Communi sensu plane caret.

3. Asseverandi vim habet, apud Comicos praesertim.

* Plaut. Ipsane ea est? Sed immo plane est, In warlich sie ist es.

4. Notat etiam idem, quod valde, vehementer, atque adeo intendendi vim habet.

* Cic. Explicari mihi tuum consilium plane volo, ut intelligam.

5. Idem etiam, quod sine circuitione, sine ambagibus.

* Cic. Orat. 1. p. 39: Ac si quaeritis, plane quid sentiam, Vnd wenn ihr meine Meynung recht wissen wollt.

6 Interdum, quod necessario, sane.

* Cic. Id plane est ejusmodi, Das ist nicht anders, es hat damit solche Beschaffenheit. Plin. L. 10. Ep. 69: Quem plane debes mittere, ut polliceris, Es ist nicht anders, der Herr muss den Kerl schicken, wie er verspricht.

PLANITVDO v. g. terrae planitudo, Columella: usitatius pro eo dixeris, planities, loca plana, porrecta atque aperta loca.

PLEBEIVM et DE PLEBE ESSE plurimum distant. Nam de plebe significat ordinem; plebejus autem genus dicit. Sic Cicero plebejus quidem erat; nec enim de patricia erat familia, sed equestri dumtaxat: idem tamen, quum Aedilis Curulis, Praetor, Consul soret, de plebe esse minime dicendus fuit. Voss. de Vit L. L. Lib. 1. c. 33. p. 150.

* Plebejus apud Latinos idem fere erat, qui non ex gente Patriciorum, vel ex ordine Senatorum erat. Conf. paullo infra Populus. Rarius ponitur pro eo, qui est ex ima faece plebis, ex infima multitudine, ex ultima plebe, e colluvione hominum, ex purgamentis civitatis.

Plebis enim nomen mox opponebatur Senatoribus atque Patriciis, atque sic ad omnes reliquos cives, et ad ipsos equites pertinebat; mox civibus honoratioribus opponebatur, atque sic ad inopem et vilem multitudinem restringebatur.

PLENVM est, in quo est aliquod intervallum: REFERTVM, quod coactum est, in quo nullum spatium est, Ita distinguit Goclenius Obs. 340.

* Sed haec differentia nulla est, eique tot veterum loca obstant, ut vix in numerum veniant, v. g. Cic. Ornamentis fanorum domus plena, villae refertae. Locuples et referta domus. Vrbem refertam esse optimatium, audio. Referta quondam Italia Pythagoreorum fuit. Mare refertum praedonum. Referta Gallia negotiatorum est. plena civium Romanorum.

PLORARE plus est, quam LACRIMARI. Seneca Ep. 63: Nec sicci sint oculi, amisso amico, nec fluant. Lacrimandum est; non plorandum.

* Nimirum Plorare est voce flebili et querul‚ dolorem ostendere: unde implorare, est plorando opem orare.

PLVRIES i. e. saepius, v.g. pluries in locis campestribus subsistehant, falso suspectum Vosso de Vit. 107. Neque enim inclinantis solum latinitatis scriptores eo usi sunt, v. g. Trebellius


page 1101, image: s0599

Pollio; sed aure‚ aetate etiam ita dixit Caesar L. 1. de B. C. c. 79. in cujus quidem loco libri superiori saeculo Lugduni Galliarum et alibi impressi habent plures pro pluries; sed sensu repugnante, adeo, ut recentiores et castigatiores editiones hodie prae se iterum ferant pluries. Cui etiam scripturae insuper patrocinatur Compositum compluries, quo Plautus, Cato et Gellius usi sunt; ut supra suo loco dictum. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 23. Borrich. in Voss. 194. Cell. C. P. 72.

POENITENDVS v. g. Ita in litterarum studiis non poenitendos feceris profecius, falso suspectum Vossio de Vit. 569. Eo enim Plautus, Livius, Columella, Seneca, P. Syrus, Tacitus, Val. Maximus, Suetonius, Plinius, Gellius, Apulejus, Symmachus, Ausonius usi sunt.

* Verbaliter poenitendum est, ipse Cicero et Sallustius habent. Borrich. Vogit 195. Cell. C. P. 7a.

POENITERE pro poenitentia duci, id est, personaliter sumtum, rejucit Vossius de Vit. Serm. L. 1. c. 33. 158; rectius tamen sentit L. 4. c. 30. p. 793. ubi ex Iustino haec adducit verba: Athenienses primi poenitere coeperunt. Et ita Iustinus etiam alibi: immo et Cicero, Pacuvius, Plautus, Terentius, Seneca. alii.

* Poenitens est Ciceronis, Sallustii, et Suctonii, Poeniturus etiam dixit Sallustius, teste Nonio. Perizonius ad Sanctii Minerv. 197. Borrich. Cogit. 195. seqq.

POESIS respicit actum exercitum: POETICA autem actum signatum. Poeis verba et dictionem, et totum orationis habitum Poetae cujusdam: Poetica ipsam artem et ejus praecepta notat. Cic. Tusc. 4. c. 33: Anacreontis tota Poesis est amatoria.

POETICA non raro etiam in oratione prosa occurrunt

* Ita nimirum altivolae aves, prim‚ fronte videtur Poeticum esse tantummodo; sed habet tamen etiam Plinius L. 10. c. 19. Sunt autem et alia vocabula, quae videntur Poetarum propria esse, quae tamen Oratoribus cum Poetis sunt communia. v. g. pestiferum bellum, apud Cic. L. 4. Ep. 3; pestiferum gaudium, Liv. L. 1. c. 58; mortiferum vulnus, Liv. L. 2. c. 47; letifer morbus, Colum. L. 7. c. 12; arbor fructifera, Plin. L. 12. c. 3; somnifera vis, Plin. L. 18. c. 25; terrificum sidus, Plin. L. 2. Tom. 1. p. 89. ed. Hard.; somnifica medicamenta, Plin. L. 37. c. 10; pater altitonans, Cic. 1. Divin. c. 12; genus altivolantŻ, ibid. c. 48; flammifera vis, Cic. Acad.; ignifer, in Arato; spinifera cauda, ibid.; juventa, Flor. Prooem. L. 1.; salubre ac frugiferum. Liv. Praef.; adde quod, Plin. L. 8. Ep. 14; fefellit et latuit, Plin. L. 4. Ep. 25; repens i. e. repentinus, Liv. L. 1. c. 14. it Curt. L. 10. c. 2. n. 15; infit i. e. loqui incipit, Liv. L. 1. c. 23; reses i. e. deses. Liv. L. 2. c. 32. it. Varron. L. 3. c. 17; jam nunc. Plin. L. 9. Ep. 26. L. 10. Ep. 57. L. 3. Ep. 6. L. 3. Ep. 15. L. 5. Ep. 73. L. 8. Ep. 3; me fortuna vultu meliore respexit, Plin. L. 10. Ep. 66; nummŻm pro nummorum. Plin. L. 10. Ep. 79; caput pro fonte, Plin. L. 10. Ep. 91; pauci, quos aequus amavit, Plin. L. 1. Ep. 2; balneum plurimus sol implet et circumit, ibid.; rumpe moras, Plin. L. 5. c. 11; supervacuus pro supervacaneus, Curt. L. 6. c. 10. n. 4. L. 8. c. 7. n. 11. L. 8. c. 8. n. 5. Plin. L. 6. Ep. 2. L. 7. Ep. 17; sient pro sint, Plin. L. 2. Ep. 5; per ora hominum ferri, Plin. L. 2. Ep. 10; nec mora, Plin. L. 2. Ep. 20. Curt. L. 7. c. 5. n. 34; queis pro quibus, Curt. L. 3. c. 13. n. 3. it. L. 4. c. 3. n. 26; monstrificus et Adverb. monstrifice, Wunderthštig. Plin. cet.

+ Et Cicero quidem L. 3. de Orat. c. 38. non plane excludit Poetica, sed raro tantum adhibenda esse censet. Contra si saepius adhibeantur, frigida et insolens oratio efficitur: quo genere vitii Apulejus ferme, Marcianus Capella, Sidonius Apollinaris et alii recentiores non parum laborant. Buchner. de Commut. Rat. Dic. p. 163. Cell. C. P. 341.

Pure autem Poetica in prosa oratione fugienda esse, nemo non videt, ut sunt auricomus, fatifer, setiger, noctivagus, aerisonus. Cetera autem Poetica adeo non damnat Cellarius Iud. de Vind. L. L. Borrich. p. 54. seq. ut ad summi viri, Petri Cunaei, orationes, quam multa ex Poetis ad Oratoribus etiam usurpari possint, luculente demonstraverit.

Weissius de Stilo Romanop. 161. seq.: Poetica vocabula, quibus accensenda quoque sunt dithyrambica (et Decomposita), formulasque loquendi Poetis relinquamus, quibus altius insurgere, et in furore illo suo audacius verba componere, sensusque sublimiores sectari licet. Poetarum lectionem Oratoribus utilissimam esse non negamus, quoniam quam plurima apud illos occurrunt, quae Oratorem disertiorem efficiant: id tamen sedulo cavendum, ut ne propria Poetis vocabula sermoni soluto illigemus. Si Christum recens natum, salutiferum orbi puerum dixeris, nimis ad Poetae similitudinem accedas. Terentius, reliqua bonus lectuque utilissimus scriptor, ea de causa prudenter et caute legendus est, quia, ut Poeta, multa habet carmini eptiora, quam


page 1103, image: s0600

orationi numerorum mensur‚ liberae. Duae illae loquendi formulae ex Horatio: plus vice simplici, it cane pejus et angue, apud omnes hodie in prosa eloquentia adhibentur, in qua tamen non ita commode locum obtinent. Multo purius pro prima, secunda, tertia, vice, in stilo ponitur primo, secumdo, tertio, quae Adverbiis adnumerantur; vel Adjective primo, altero, tertio loco. Vehemens odium, quod Horatius ill‚ formul‚: cane pejus et angue, expressit; melius reddetur acerbe et pessime odisse. Ex omni stili soluti genere nullum tam prope ad carminis excelsitatem adscendit, quam laudantium. Experiantur illi, quibus animus est, et panegyricam aliquam orationem sibi proponant carmine exprimendam; videbunt, opus incomparabile exinde pertexi posse.

Masenius Pal. Orat. p. 140: Poetica, ut sunt audaciores Synecdochae, Metonymiae, Metaphorae, Periphrases, in pros‚ fugienda sunt. Sic non recte CRVSTVM aut CEREREM pro PANE, SQVAMIGERVM GREGEM pro PISCIBVS, LIBITINAE IMMOLARI pro MORI usurpabo.

Ridentur merito, qui dicunt repandirostrum et incurvicervicum pecus pro delphinis, hypobrychium irrespirabile pro aliqua periculi magnitudine, animal reciprocorne pro ariete, nemorivagus pro apro, silvicultrix pro cerva. Wehrenf. de Met. ß. 17.

POLYHISTOR Suetonius Grammat. c. 10: cum Cicerone eum voces hominem, in quo multae litterae sunt; hominem abundanti doctrin‚, et qu‚dam incredibili varietate rerum et copi‚.

POPVLVS et PLEBS varie differunt. Nam interdum Populi appellatione omnes civitatis ordines continentur: Plebis vero nomine sine Patriciis et Senatoribus ceteri cives significantur, ut Gellius et ICti tradunt. Aliquando Populus nominantur Patricii: Plebs autem ceteri cives. Rursus Populus ea pars civitatis dicitur, in qua sunt cives Romani honestiores et opulentiores; Plebs vero inops et vilis multitudo, in omnes tribŻs divisa. Popma.

PORTVS est, ad quem applicant naves det in quo hiemant, Der Hafen: STATIO, ubi ad tempus stant, Der Anfurt.

* Caes. L. 3. de B. C. C. c. 6: Saxa inter et alia loca periculosa quietem nactus, stationem et portŻs omnes timens. Et cap. 8: A Salonis ad Orici portum stationes litoraque omnia elassibus occupavit. In quibus exemplis vides, stationes a portubus discerni. Videatur Servius ad Virgil. L. 2. Aeneid. v. 23. Portus itaque conclusus est, et tutior, quam Statio. Popma ed. Giess. 1660. 136. it 349. Manut. ad. Cic. Fam. L. 12. Ep. 15.

Interdum tamen Statio est pro Portu, ut apud Vellejum L. 2. c. 72. n. 5.

POSSIBILIS i. e. quod fieri potest, v. g. hoc possibile est, durius Adjectivum, judice Fabio L. 3. c. 8. Fuere etiam, qui probum non arbitrarentur, et Graeco mallent uti, ut Cicero L. 8. Fam. Ep. 11: Me dunatw=n scito secundum Diodorum judicare. Sed tamen aliorum ICtorum auctoritas obtinuit, ut Latin‚ civitate quodammodo hoc vocabulum donatum videatur. Nec Tertullianus et Lactantius, Christianus ille Cicero, eo abstinuit. Quin etiam Plautum hoc Adjectivo usum esse, testatur Heur. Stephanus Expostul. p. 118. Vide Scopp. Iud. de Stil. Hist. 230. Cell. Antib. 128. C. P. 226. Andr. Borrich. Vindic. L. L. 185.

* Impossibilis quo loco habendum, de eo vide supra suo loco.

POSSIBILITAS Die MŲglichkeit. v. g. Medebatur quisque vulneribus pro possibilitate vel curantium copia, male rejicit Vossius de Vit. 572. Habet enim Palladius Rutilius, argenteae aetatis scriptor, nec non Symmachus, Arnobius, Marcellinus et Marcianus Capella. Rectius tamen pro eo dixeris cum elegantioribus, quantum fieri potest; quantum potero; quantum humano consilio efficere possum; quantum conniti animno possum; quoad licitum est; ut potero; pro virili; quoad possum et mihi licet; vel cum Virgilio, hoc opis est nostrae; vel cum Graecis, vocabulum dunati/as2 usurpes. Borrich. in Voss. 198. Cell. Antib. 128. C. P. 226.

* Impossibilitas occurrit, apud Tertullianum et Apulejum.

POSSVM et [] ad potentiam refertur, et ad casum, ut possum boh efficere, it. possum errare, potest fieri; VALEO ad potentiam, non ad casum pertinet.

* Itaque dicimus, valeo opibus, grati‚ auctoritate, viribus; valere ad consolandum. Cic. 5 Fam. Ep. 13; valere dicendo, Nepos Alcibiad. c. 1: non item valeo errare, valet fieri. Inepte item diceretur: Ego nihil praetermisi, quantum facere enitique valui, pro potui. Item: Tota res jam quomodo se habeat, ignorare diutius non vales, pro potes. In ejusmodi enim locutionibus non respicitur ad vires et potentiam, sed ad casum, ad conditionem temporum, quae multum saepe impedit. Popma. Cell. Antib. 220.



page 1105, image: s0601

POSTERIVS pro Postea usitatum est; contrarium enim habet Prius, et ad tempus refertur. Cic. 6. Verr. 29: Iubet iste posterius illos ad se reverti, Er befiehlt ihnen, hernach wieder zu ihm zu kommen. Id. pro Quint. 5: Posterius, inquit, ista videbimus: nunc cet.

POTENTATVS id est. potestas et dominatio, immerito suspectum Vossio de Vit. 573. Aureae enim aetatis scriptores hoc vocabulum amavere, nempe Livius et Caesar; quorum posterior, de potentatu, inquit, inter se contendere. Borrich. in Voss. 199. Cell. C. P. 73.

POTIONATVS Getršnkt, Participium est apud Suetonium Calig. cap. 50: inde verbum potionare i. e. potionem dare, potum praebere, potum ministrare, probum esse colligunt Goclenius Part. vlt. Controv. Grammat. Probl. 20. p. 94. et Vossius de Vitiis Serm. L. L. p. 195.

* Borrichius vero Cogit. 199. non magis a potionatus colligi posse existimat verbum potionare. quam ab his Participiis, vel potius denominativis; tunicatus, ocreatus, palliolatus, capillatus, togatus, illaudatus, impransus, incoenatus, insperatus, indoctus, inconsultus cet. verba tunicare, ocreare, palliolare, capillare, togare, illaudare, imprandere, incoenare, insperare, indocere, inconsulere cet. nimirum Participia haec omnia frequentari; verba non item.

Verum inter to\ potionatus, et Participia a Borrichio adducta non parum interesse, non nulli dicunt. Illud enim, pergunt, Suetonius cum Ablativo et Praepositione junxit, quum scribit: Creditur potionatus a caesonia uxore amatorio quidem poculo, sed quod in furorem verterit; haec vero hoc modo construi non possunt. Ceterum Irenaei interpres scripsit: Potionare patrem vino. Sed ejus auctoritas tenuissima est.

Nihil autem facit ad rem, quod obvertunt. Nam Tacitus etiam habet Incelebratus; quod locet cum Ablativo et Praepositione construat; absurdum tamen foret, formare inde velle verbum Incelebrare.

POTIS hic et haec, POTE hoc, v. g. potis est. pote est, i. e. potens est, unde potier et potissimus, Goclenius ad Latinitatem Poeticam refert: et Cellarius vel a)rxai+ko\n, vel Poeticum esse adfirmat; quamquam non solum Poetae et Comici, Plautus et Terentius, sed etiam ipse Cicero vel quinquies eo usus sit: etenim Ciceronem quidem usurpare bis ad Atticum; sed in his epistolis loqui saepe a)rxai+kw=s2, et verbis Comicorum veterum: deinde Tusc. L. 2. c. 16; sed verbis Ennii: et de Clar. Orat. c. 46; sed ex ore aniculae: Poetis autem non esse hoc infrequens: potis habere Lucretium et Virgilium; utrumque non semel: pote autem Persium, Propertium et Catullum. Goclen. in Silv. Barbar. 45. Cell. Antib. 276. C. P. 338. Sanctii Minerv. 636.

POTIVS et MAGIS etsi utrumque comparationis Adverbium est: tamen magis in comparatione non nisi fere quantitatem; potius vero desiderium et voluntatem rei cujusdam eligendae vel praeferendae respicit, et sic particula exclusionis est, et Germanice notat Viel lieber, aut etiam particula correctionis est, ut: Me‚ ac tu‚ caus‚, vel aliorum potius.

* Itaque aliud est: Homines amant potius tenebras, quam lucem; quam: Homines magis amant tenebras, quam lucem. Aliud est: Hic magis justificatus est, quam ille; quam: Hic potius justificatus est, quam ille. Prius ambobus communem justitiam dicit: posterius alteri fere tantum. Potius perdam pecuniam, quam vitam. Heic non dicendum est magis. Publicanus Luc. 18, 14. abiit domum suam justificatus potius, quam Pharisaeus. Quem potius instituam heredem? Petrum, an Iacobum? In his exemplis non congruit magis. Aliud est: Magis alit patrem, quam extraneum; aliud: Potius alit patrem, quam extraneum. Goclen. Obs. 340. seq.

Interim tamen Magis non temere pro Plus vel Amplius usurpandum est. Tametsi enim hae tres particulae cunctae quantitatem respiciunt; tamen in eo differunt, quod magis comparationem et quantitatem, quae est in facto rebusque gestis vel gerendis, potissimum intendat; plus autem et amplius non nisi ad quantitatem, quae est in tempore et numero, referatur, et speciatim plus contrarium habeat minus, propiusque accedat ad nomen, quam magis. Quando igitur v.g. Cicero 2. de Orat. dicit: Magis id felicitate, quam ull‚ me‚ culp‚ contigit; satis liquet, magis heic sumi et comparative, et quantitative respectu rei cujusdam gestae. At quando v. g. dicimus: Hic habet plus virium. Hoc habet plus jucunditatis. Plus viginti vulneribus accepit. Plus quingentes colaphos infregit mihi. Item: Amplius sunt sex menses. Cic. in Attic. Non amplius quaternis versibus; manifestum est, solam quantitatem innui.

* Atque hoc sane pacto veteres plerumque has particulas usurpant. Dico,


page 1107, image: s0602

plerumque: neque enim deest exemplum in contrariunm. v. g. Cicero pro Rose. Amer, c. 14: Annos natus magis quadraginta. Potuisset heic Cicero rectius dicere, plus vel amplius quadraginta. Sed solent ita vel optimi Romanorum scriptores contra linguae a)kri/beian interdum impingere: a qua quidem labe nec ipse Cicero immunis est.

POTVS judice Vossio de Vit. Serm. L. 1. c. 35. p. 138, pro pharmaco i. e. potione medicat‚, non dicitur, sed potio tantummodo. Potio vero generale putat nomen esse, et Plauto, Ciceroni, Varroni, aliis, sumi non de eo tantum, quod Medici adhibent aegrotis, sed etiam simul de vino, zytho, vel alio, quod bibunt sani. Consentiunt Schorus de Phras. ad voc. Potio. it. Popma 137. et Valla L. 4. c. 4.

Verum quamquam certum sit, elegantius loqui eos, qui vocabulum potionis sensu Medico magis usurpant, quod frequentissime ita Cicero, Celsus, Plinius, Scribonius, Curtius, alii, praeierint; tamen nec defuere, qui etiam potum pro potione medicata dixerunt. v. g. Plinius, Celsus, Serenus Sammonicus, Borrich. in Voss. 200.

PRAE nota

1. Ante.

* Cic. Qui prae se pugionem tulit. Liv. L. 1. c. 7: Armentum prae se agere.

2. Propter. Ter. Prae gaudio ubi sim, nescio. Cic Prae lacrimis possum reliqua nec cogitare, nec scribere. Prae ira; Prae moerore loqui non posse.

3. Comparationi inservit. Ter. Illum contemsi prae me. Cic. Vt neminem prae se hominem putet. Liv. L. 1. c. 6: Lavinium parvum est prae ea urbe.

4. Prae se ferre, elegans dicendi apud Latinos modus est, Von sich merken lassen, offenbar zu verstehen geben.

* Quintil. L. 5. c. 13: Fiduciam prae se ferat orator, semperque ita dicat, tamquam de causa optme sentiat. Cic. Prae me tuli, me nihil malle, quam pacem.

5. Illud quoque notandum, verba, quae ex hac Praepositione componuntur, non tertium semper, sed quartum etiam Casum adsumere: in qua ratione creber est Tacitus, qui praejacere castra, pro praejacere castris; praejacere campum, pro praejacere campo; praeeminere ceteros, pro praeeminere ceteris; praesidere provinciam, pro praesidere provinciae; flumen castra praefluit, pro flumen casiris praefluit, dixit.

PRAECIDERE notat

1. Proprie idem, quod amputare. Cic. Manum gladio praecidere.

2. Idem, quod Germanicum Kurz um versagen.

* Cic. ad Attic. Numquam reo tam humili, tam nocenti, tam praecise negavi, quam hic mihi plane sine ulla exceptione praecidit, i. e. negavit. Schori Phras.

3. Interdum etiam idem, quod eximere, adimere, Benehmen. v. g. Praecidere alicui occasionem, spem, dubitationem.

PRAECIPERE non tantum notionem jubendi sustinet, sed etiam est

1. Interdum idem, quod ante capere, quae quidem notio ejus prima ac propria est. v. g. Praecipere cogitatione futura. Pecuniam insequentis anni praecipere.

* Flor. L. 3. c. 9. n. 4: Veneno fata praecipere. Plin. L. 9. Ep. 13. p. m. 368: Omnia praecepi, atque animo mecum ante peregi. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 176. seq.

Similiter, ac praesumere. Tacit. 1. Histor. c. 62: Fortunam principatus luxu et prodigis epulis praesumebat i. e. stolid‚ et inani persuasione usurpabat. Cic. Ingenii magni est, praecipere cogitatione futura. Seneca Ep. 107: Cogitare futura ac praesumere, Sich in Gedanken kŁnftige Dinge dermassen vorstellen, als ob sie wŁrklich gegenwšrtig.

2. Ponitur et pro docere.

* Cic. L. 2. de Orat. n. 48: De eloquentia praecipere, Von der Beredsamkeit Vntericht ertheilen. Sueton. Nerone c. 7: Ferunt Senecam proxim‚ nocte visum sibi per quietem C. Cansari praecipere. Idem de Illustr. Grammat. cap. 16. quo de Quinto Caecilio exponit: Scholam aperuit: sed ita, ut paucis, et tantum adolescentibus praeciperet.

3. Idem etiam est, quod moneo. Cic. Hoc tibi amicissimo animo praecipio.

PRAECIPVE et PRAESERTIM differunt, Scilicet Praecipue est particula exceptionis, et usurpatur, quum aliquid excipitur, vel omnibus aliis praesertur, idemque est, quod in primis, cum primis, potissimum, maxime, singulariter, prae ceteris, Besonders, Sonderlich, Vor allen andern, eique opponitur conmuniter, commune, universum. v.g. Cic. Nihil tibi praecipue timendum est i. e. nihil tibi prae ceteris timendum est, nobis tam timendum est, quam tibi. Item: Nihil sibi appetit praecipue, id est, vult communi atque eodem, quo ceteri, jure vivere. Praesertim autem est particula restrictionis seu restringendi, rem, innuens, ita se se habere kat) e)coxh\n,


page 1109, image: s0603

idemque notat, quod nos Germani dicimus, Eigentlich zu sagen, v. g. Cic. de Senect. c. 17: Habet senectus, honorata praesertim, tantam auctoritatem, Nicht so wohl das Alter Łberhaupt, als eigentlich zu sagen, das im Ansehn stehende Alter. Schori Phras. ad vocab. Praecipue.

* Haec sane differentia non est de nihilo; sed, verum ut fatear, ita subtilis, ut nec ipsi veteres accuratam ejus rationem ubique habuisse videantur.

Praecipue etiam, et in primis seu cum primis aliquo modo differunt. Aliud enim est: Hunc praecipue diligo i. e. ante omnes alios, omnibusque praeferendo; adiud: Hunc in primis vel cum primis diligo i. e. non quidem hunc praefero omnibus; at ita tamen diligo, ut diligere soleo amicorum meorum antesignanos.

* At nec hanc differentiam veteres ubique observant. Nimirum ea est hominum, etiam eorum, qui sapere praeceteris volunt, incuria, ea negligentia, ut contra vocabulorum proprietatem tam manifestam etiam subinde peccent.

PRAECISE notat

1. Eo modo, ut aliquid praecisum sit kat) e)lleiyin.

* Cic. de Nat. Deor. 2. c. 29: Sed id praecise dicitur, ut, si quis dicat, Atheniensium remp. consilio regi, desit illud Areopagi. Id praecise dicitur, Germ. Das wird elliptice geredt.

2. Sine circuitione, sine ambagibus. v.g. Praecise alicui aliquid negare, Einem kurz um etwas abschlagen.

PRAECVRRERE apud Ciceronem et optimos quosque idem significat, quod aliis praecedere, quo verbo Cicero numquam est usus; sed Antecedere ejus loco, aut praecurrere. v. g. Qui auctoritate, et aetate, et usu rerum antecedebat. Horum uterque Isocratem aetate praecurrit. Studio aliquem praecurrere. Nep. Thrasyb.c. 1: Sed nescio, quo modo, quum eum nemo anteiret his virtutibus, multi nobilitate praecurrerunt. Et Plinii elegans de studio et voluntate proficiendi dictum est Lib. 4. epist. 15: Amor votis suis plerumque praecurrit. Die Begierde erwartet der Zeit nicht, wills flugs fassen und haben. Schori Phras.

* Praecedere h‚c notione translat‚, rarius apud veteres occurrit, v. g. Plin. L. 29. c. 1: Praecedere aliquem auctoritate.

PRAEDESTINARE non tantum Scriptorum Ecclesiasticorum, sed etiam Livii est, qui L. 45. c. 40. ait: Quos filios praetextatos curru vehi cum patre (Aemilio Paullo) sibi ipsis similes praedestinantes triumphos, oportuerat. Borrich. Analect. 45. Cell. C. P. 73.

* Praedestinatio autem non isi Ecclesiasticae Latinitati adserendum; de quo Sect. 1.

PRAEDICAMVS ut res sunt: LAUDAMUS extollendo. Praedicamus voce; Laudamus argumentis. Ter. Quid ergo ejus tibi nunc faciem praedicem aut laudem? Ael. Donat. Popma.

* Nimirum Praedicare est proprie palam dicere, et opponitur tw=| tacere. Atque hinc pro quidvis commemorare ponitur, et me/s1on est, ut in utramque partem usurpari possit. v. g. Ter. Quid ergo audio? actum est, si quidem haec vera praedicat. Wo er sonsten die Wahrheit sagt. Caes. Injuriam in eripiendis legionibus praedicat. Frequentissime tamen in meliorem partem sumitur, et nihil aliud, quam dilaudare est: quamquam non nihil aliquando adjici soleat, quo id declaret. Cic. Philipp. 2. c. 13: Honorifice et graviter multa de aliquo praedicare. Id. L. 1. de Offic. c. 38, extr. Deforme est, de se ipso praedicare. falsa praesertim.

PRAEFISCINE quos magis archaice, vel PRAEFISCINI, penult. corrept‚, i. e. sine fascino, Graec. a)bas1ka/ntws2, Ohne Neid, Zur guten Stunde, Doch dass ich ihn nicht beruffe, vocabulum Plautinum; unde Apulejus mutuatus est.

+ Arguit hoc verbum superstitionem veterum gentilium, quorum hac in parte vestigia premunt nostrates de vulgo, quamvis doctrina Christi imbuti ab hac superstitione abesse debeant quam longissime. Addebant autem gentiles, quum aliquid laudarent. Putabant enim, se amoliri h‚c voce fascinum, a quo metuebant, si quis impensius se laudaret ipse, aut ab alio laudaretur. Integra autem formula erat: Quod praefiscini dixerim. Simile quodammodo est, quod apud eruditos hodie in formulae hujus successisse locum videtur: Dicto absit invidial Germ. Ohne Ruhm zu melden!

PRAEVOCARE Ersticken v. g. Mella praefocant (medi‚ long‚) animae viam; Das Honig stopfet, das Honig benimmt einem den Athem, Ovidii est et Macrobii: usitatius pro eo, suffocare.

PRAEGVSTATOR est Suetonii in Claud. c. 14, notatque Germanice, Einen Credenzer, der an grosser Herren


page 1111, image: s0604

Tafel die Speise und Trank zuvor kosten muss.

* Potum et cibum praegustare, Credenzen, habet Curtius L. 10. c. 4.

PRAENOMEN NOMEN; COGNOMEN et AGNOMEN, quomodo differant, videre licet in exemplo; quod nunc quidem sit P. Cornelius Scipio Africanus. Publius praenomen est, quod ita dicitur, quia proprio seu gentilicio nomini praeponitur; Cornelius nomen est gentilicium vel familiae; Scipio cognomen est, proprium scilicet, quod gentilicio subjungitur; Africanus agnomen est, quod ex aliquo facto seu eventu accedere solet. Sic M. Porcius Cato Censorius. Vide Valer. Maximi Epit. de Nominum Ratione.

+ Raro Praenomen litteratur‚ integr‚ nominibus praeponitur; sed aut un‚ litter‚ majuscul‚, aut duabus, aut tribus, ut: C. Cajus; M. Marcus; Cn. Cnejus; Sex. Sextus.

PRAEOPTARE eleganter Latini pro malle.

* Ter. Hec. A. 4. Sc. 1. v. 17: Adeone pervicati esse animo, ut puerum praeoptares perire. Nepos Attico cap. 12: Praeoptare equitis Romani siliam generosorum nuptiis. Liv. L. 9. c. 45: Suas leges Romanae civitati praeoptare.

PRAES praedis, significat sponsorem datum in civili causa et lite nummaria: VAS, vadis, proprie est sponsor alterius in re capitali, qui propterea cavere capite dicitur.

Budaeus inter Praedem et Vadem hanc facit differentiam, ut Vas pro altero vadimonium promittat; Praes autem a Magistratu interrogetur, in publicum ut praestet; a quo, quum responderit, dicitur Praes. Seu: Praes est ille, qui sponsor reipublicae vel Principi est factus pro eo, qui pecuniam publicam dispensat; alias, et barbare quidem, Receptor doctus, Germ. Der Cavente. Popma.

* Vtrumque conjungit, et translate usurpat Curtius Lib. 9. c. 2. n. 25: Vestram virtutem rerum, quas gesturus sum, vadem praedemque habeo.

Vas interdum etiam dicitur sponsor, qui ex pactis conventis, et mancupiis sese pro reo obstringebat, si fortasse res ab emtore evinceretur.

PRAESENSIO rerum futurarum, it. PRAESAGITIO Ciceroni significat, quod Ovidio L. 2. Pont. Ep. 8. v. 57. Vellejo L: 2. c. 57. n. 2. Columellae, et aliis, praesagium dicitur; quo vocabulo Cicero non est usus. v. g. Praedictiones et praesensivnes rerum futurarum. Divinatio, id est, praesensio et scientia rerum futurarum. Inest animis praesagitio divinitus inclusa. Schori Phras.

PRAESENTANEVS i.e. in praesenti statim efficax, v. g. remedium praesentaneum, falso quibusdam suspectum. Est enim apud Quintilianum, Suetonium, et Plinium, Cell. C. P. 121. Andr. Borrichius Append. 183. Vind. L. L. 188.

Vsitatiora tamen e‚dem notione Latinis sunt praesens, praesentissimus. v. g. praesens mors, periculum praesentissimum, remedium praesentissimum.

PRAESENTIA ae, bonae quidem notae vocabulum est; sed usurpatur fere de tempore. v. g. In praesentia, Fur jetzo, vel Metaphorice, v. g. animi praesentia.

Ad actum illum, quo homines praesentes dicuntur, denotandum, aliter ac varie loquuntur Cicero et elegantiores, v. g. Conspectus vester multo jucundissimus est mihi. Si te praesentem habuissem. Praesens tecum egi. Qui ante oculos sunt. Quos videmus. Quem praesentem intuemur. Cujus mentem sensusque et os cernimus. In conspectu ejus pro in ejus praesentia.

PRAESIDES etiam deos et deas vocarunt Latini, quales vulgus nunc patronos et patronas. v. g. S. Marcus est patronus Reip. Venetae; pro quo rectius dixeris: S. Marcus est praeses et cultos Venetorum libertatis. It. Patronus hujus templi est S. Bonifacius; pro quo rectius dixeris: Custos et praeses hujus templi est S. Bonifacius.

Praeter hanc notionem vocabulum Praesidis ita etiam sumitur, ut ad eum respiciat, qui provinciae alicui aut populo praeest, Germ. Einen Landpfleger, einen Statthalter, einen Gouverneur. Ita Plinius Iunior, erat Praeses Bithyniae, Kayserlicher Gouverneur in Bithynien.

* Sic Praesidere latinis quoque est, quod vulgo dicitur patronum aut patronam regni aliucujus aut provinciae esse. Cic. Vos dii patrii, qui huic urbi atque imperio praesidetis. Schori Phras.

+ Scilicet praesidere generatim est, ad opem praestandam alicui praeesse, quam quidem opem proprie praestant homines injuriam patientibus, aut in discrimen adductis; dii vero beneficentiam ipsorum favoremque invocantibus.



page 1113, image: s0605

Ad superstitionem haec dicuntur aliorum. Ceteroquin aversamur deorum cultum, tum subtilem, tum crassiorem, ut in vita, ita et in sermone; neque indigetes quosdam pro praesidibus aut custodibus provinciarum habemus. Honorifice sentimus de sanctis. eorumque vitam intuemur ad exemplum; at omnem provinciarum custodiam soli deferimus Deo O. M. in eoque fiduciam nostram collocamus unice.

* Quamlibet igitur a Latii indole alienum esse videatur, praesides et custodes provinciarum nuncupare patronos; recte tamen dicimus, Maecenatem egregium studiorum patronum fuisse, et collegiorum seu sodalitiorum patronos, cujusmodi olim eligere solebant potissimum aliquem ex decurionibus. Nempe praeses et custos ampliora sub se habet, et imperium involvit; patronus minus ampla curat, et fere tutelam habet. Praesidi opponuntur provinciae, et templa; Patronis clientes.

PRAESIDIVM est auxilium militare, quod ad custodiam et defensionem alicujus praesidet: SVBSIDIVM vero est, quod postponitur ad subveniendum laborantibus aut deficientibus, dictum a subsidendo, quod in extrema acie subsidebant triarii, qui ceteris usu et fortitudine praestabant, et si priores duo ordines, nimirum hastati et principes, loco moti fusique ab hostibus fuissent, tum ipsi, renovat‚ pugn‚, hostes invadebant.

Vel Subsidium est, quod subest deficientibus: Praesidium imponitur: Auxilium repentinum est. Ita Subsidum ad secundos caus praeparatur; Praesidium ad custodiam collocatur; Auxilium, ut prosit, ex insperato venit. Popma. Fronto. Sex. Pomp. Festus.

PRAESTARE saepe idem, quod pro suo periculo in se recipere, Gut fŁr ein Ding seyn, versprechen, zusagen.

* Cic. Hunc rumorem verum esse, quis praestare poterit? Praestabo, sumtum nusquam melius poni posse. Istam culpam, quam vereris, ego praestabo. Praestabo, si Caesarem bene novi, eum tuae dignitatis rationem habiturum. Me non ingratum esse, praestabo. Liv. L. 2. c. 18: Si quod impensae factum in bellum erat, praestare Sabini in animum induxerant.

Imperiti pro eo dicunt: Se aut sua interponere pro aliquo; recipere in se aliquid; spondere pro aliqua re; sponsorem esse pro aliquo; promittere, se satis facturum, et alia istiusmodi, quae excogitarunt, ut id efferrent, quod proprie verbo praestare dicitur. Schori Phras.

+ Notandum, Schorum locutiones ab se allatas non damnare: probae enim notae sunt: sed indignari modo, has solas fere in orbe litterato frequentari pro eo, quod ore rotundo veteres expresserint per unum praestandi verbum.

PRAETER

1. In sententia negata, exclusiva est. v. g. Non coles Deum praeter Iehovam, qui se nobis patefecit i. e. tantummodo Iehovam coles.

2. In adfirmata idem est, quod maxime, supra, prae, Germ. Vor andern, et non tantum Verbo, sed etiam Adjectivo absoluto additur.

* V. g. Coluit omnes virtutes, et Philosopho dignas, et homine Christiano: sed continentiam praeter ceteras. Hac ille triumphavit maxime. It. Senes praeter ceteros docendis instruendisque minoribus delectantur. Cur. Attici in eo genere praeter ceteros excllunt. Id. Hac de re nihil habeo, quod praeter ceteros ipse sentiam. Plaut. Amph. A. 2. Sc. 2. v. 10: Quem amo praeter omnes. Terent. Andr. A. 1. Sc. 1, v. 94:

Quia tum mihi lamentari praeter ceteras Visa est: et quia erat form‚ praeter ceteras Honest‚ et liberali.

+ Idem Terentius d. l. v. 31. tamen hanc etiam notionem usurpat in sententia negata:

Horum ille nihil egregie praeter cetera studebat.

Id, quod condonandum Comico; haud ad imitationem temere trahendum.

3. Idem etiam subinde notat, quod extra, sine, ultra.

* Cic. Multa autem impendere videbantur, praeter naturam, praeterque fatum. Quod quoniam praeter opinionem mihi acciderat. Praeter spem si quid erit, facies, ut sciam. Ter. Praeter aequum et bonum, Germ. Mehr. dann es recht und billig. Plaut. Merc. Omnia mihi eveniunt praeter sententiam, Anders, als ich gedacht. Praeter aetatem i. e. plus quam aetati tuae convenit. Praeter modum, morent, consuetudinem. Praeter spem evenit, Germ. Anders, als man verhoffet. Eum te esse, praeter opinionem nostram comperi, Germ. Dass du der nicht seyst, wofŁr wir dich gehalten.

4. Interdum vicinitatem loci denotat, et explicari potest. per juxta, prope, ante, coram, in conspectu, e conspectu, vel aliter pro argumento.

* Plin. L. 1. Ep. 7: Erit ergo pergratum mihi, hinc effigiem ejus subinde intueri, subinde respicere, sub hac consistere, praeter hanc commeare. Liv. Praeter ripam euntibus, Galli Matris Magnae, a Pessinunte occurrere. Plaut. Sticho A. 3. Sc. 8. v. 7: Mustela mihi murem abstulit praeter pedes. Cic. 5. in Verr. c. 25: Praeter oculos


page 1115, image: s0606

Lollii haec ferebant. Sueton. Calig. cap. 36: Quas plerumque cum maritis, praeterque pedes suos transeuntes considerabat. Seneca de Ir‚ L. 2. c. 8: Nec furtiva tam talia sunt: praeter oculos eunt i. e. objiciunt sese oculis, palam videnda. Livius 10, 35: Via una et ea ipsa praeter hostes erat, Gerade vor den Feinden vorbey.

5. Praeter Propter, vetus vulgatumque verbum, quo Cato, Varro, Ennius, usi sunt, ut Gellius L. 19. c. 10. probavit, laudans Ennianum illud:

Incerte errat animus: praeter propter vita vivitur.

Est autem praeter propter absolutum, sicut plus minus, ultro citroque, cet. ejusque sensus, circiter, plus minus, Germ. Vngefšhr, mehr oder weniger; siue, interdum hoc modo, interdum alio, Germ. Bald so. bald so. Vide Salmasium in Solini cap. 42. p. 617.

PRAETEREA includit modo Singulare, modo Plurale. Virg. Si duo praeterea tales Idaea tulisset Terra viros i. e. praeter eum Aeneam. Cic. Praeterea quidem de consularibus i. e. praeter eos.

Pro Praeterea argenteo aevo etiam increbuit Praeter haec.

PRAETERFERRI i. e. navi praetervehi, v. g. Praeterferebamur Cretam, rarum verbum, Livio proprium.

PRAETEXTVS pro causa, quae praetexi solet, Der Vorwand, v. g. sub praetextu, sub eo praetextu, Suetonius in Tiberio cap. 28, et Petronius p. m. 31, cujus verba haec sunt: Funde sanguinem, quem sub praetextu quaestionis petiisti. Cicero et alii pro eo, simulatio, causa, species, nomen, titulus, praescriptio, obtentus, v. g. simulatione, cum simulatione, in simulationem, per simulationem, simulans; specie Flor. L. 2. c. 2. n. 4, in speciem, ad speciem Flor. Lib. 1. c. 13. 11. 16, sub specie Livius et Iustinus L. 1. c. 5. n. 10; per causam, causam interponens, causam interserens; otii nomine servitutem concilias Nep. Epamin. c. 5; titulum sollemnis officii occulto sceleri praeferre Curt.; honest‚ praescriptione rem turpissimam tegere Caes.; obtentu pietatis aliquid facere, sub ejus obtentu cognominis Liv. L. 1. c. 56.

PRAETORIVM in castris dicebatur

1. Vbi Impertor ipse degebat, utpote qui antiquis Praetor dicebatur, Germ. Das Hauptquartier; quod alias etiam principia castrorum vocatur.

2. Sed et ipse conventus eorum, qui accipiendis imperiis ad praetorium accesserant, ita appellatur; Germanice Der Kriegsrath, die Versammlung der Generalitšt. Ita enim praetorium dimittere dixit Livius L. 37. c, 5: Priusquam praetorium dimittit, denuntiavit, ut ante lucem armeti paratique essent. Plura exempla Lipsius notavit Lib. 5. de Rom. Milit. Dial. 2.

PRAEVALERE v. g. Virtute semper praevalet sapientia; Praevalent jam fata consiliis; Scioppius Infam. Fam. 87. novicium verbum dicit, et ab aurea Latinae linguae aetate alienum. Id certum est, Ciceronem hoc verbo nusquam usum esse. Borrichius vero Defens. Stradae 293. probat ex Catullo; quamlibet ipse moneat, a Scaligero in dubium apud Catullum vocari. Praevalens occurrit tamen sine controversia apud Livium. Sed ex eo aurei saeculi verbum conficere, parum tutum esse, idem Borrichius Analect. 46. adfirmat.

Argente‚ vero aetate satis frequens est. Ita enim usurpant Seneca, Suetonius, Plinius, Columella, Quintilianus, Statius, Vellejus Paterculus, Phaedrus et Tacitus, apud quem hoc vocabulo nihil est tritius. Vorst. de Lat. Falso Susp. 280. Cell. C. P. 75. Iensius et Kappius ad eumdem 28.

PRAEVARICATOR eo differt a PATRONO, quod hic ea dicit, quae causae conducunt; ille vero, se causam simulans defendere, quae obsunt, dicendo, causam prodit. Goclen. Obs. 39.

* Cicero in Partitionibus c. 36: Praevaricator, inquit, significat eum, qui in contrariis causis quasi varie esse positus videatur, Ein Achseltršger, der den Baum auf beyden Achseln tršgt, ein Praetiquenmacher, der es mit beyden Partheyen hšlt. Vlpianus Leg. 4. ß. 5. p. de his, qui notantur infamia: Praevaricator est quasi varicator (Ein Vebertreter) qui diversam partem adjuvat, prodit‚ caus‚ su‚.

Proprie accusator ita dicitur, qui ita accusat; vel reus, a quo corruptus, ut absolvatur potius, quam damnetur. Quod sit, quum vera abscondit crimina, et falsas accusationes contra recipit, et sic colludit cum reo, quemadmodum Mucianus ICtus loquitur lege 1. ad SC. Turpilian. Vide Cujacium Lib. 9. Observat. cap. 40. et Aeg. Menagium in Amoenit. Iur. Civ. 39. p. 330. seqq.

Pro quovis corruptore posuit Cicero in Pison. c. 10: Praevaricator Catilinae quondam, nunc ultor. Et in Philipp. 2. c. 11: Vereor, ne mihi praevaricatorem apposuisse videar, qui me non solum meis laudibus ornaret, sed etiam honoraret alienis. Coelius Ciceroni L. 8. Fam. Ep. 11: Praevaricator causae publicae.



page 1117, image: s0607

+ Nimirum verbum Praevaricor, (medi‚ brevi) unde hoc nomen derivatum, proprie de aratoribus dicitur, quum deflectunt in damnum vicini; inde ad causarum actores translatum, qui corrupte et fraudulenter agunt. Atque adeo in genere notat, quocumque modo a praescripta muneris sui norma aberrare, et in officio claudicare cum malitia et astutia.

* Hinc etiam Praevaricatio generatim pro corruptela quacumque; at speciatim pro crimine illo, quod in foro regnat apud eos, qui conscientiam minus verentur suam.

Praevaricatori respondet Iudex prorogator, Der die Sache auf hšlt, damit desto mehr Sporteln fallen.

PRAEVENIRE verbum a(/pac lego/menon in Cicerone, L. 3. Offic. c. 7: Ejusmodi igitur, credo, res Panaetium persecuturum fuisse, nisi aliquis casus, aut occupatio consilium ejus praevenisset. Livio tamen aliisque satis frequens. Ciceroni et Caesari usitatiora, antevertere, praevertere, antercedere, praecurrere alicui et aliquem. Praecedere apud Ciceronem non exstat.

PRAXIS Graecum vocabulum; sed, ut hodie usurpatur, cum Latinis pro eo substituendum, usus, it, exercitatio et usus. v. g. in usu aliquid habere, Etwas practisiren; usus exercitatioque forensis, Die Advocaten-Praxis; exercitatio ususque dicendi. Cell. Antib. 265.

* Ipse Cicero et alii veteres hoc vocabulo Graeco utuntur; sed eo fere sensu, quem apud Graecos habet, quos notat actionem, negotium.

PRECE Ablativus in vorsa sat bene se habet, nec in prosa contemnendus: si tamen precibus in prosa praeferas, usitatius praetulisse videaris.

* Virgil. 3. Aeneid. v. 437: Primum prece Numen adora. Terent. Andr. A. 3. Sc. 4. v. 22: Nihil est preci loci relictum, Es hilft kein Bitten. Auctor ad herenium L. 3. c. 3: Nec prece, nec pretio, nec grati‚, nec simultate, a via recta oportet deduci. Tacitus 12. Annali c. 19: Prece haud degenere permotus. Sed usitatior, Pluralis, ut, precibus aliquem fatigare, Livius L. 1. c. 11. id est, instanter orare. Idem. L. 8. c. 2: Precibus insimis petere, Demuthig bitten.

PRIMATVS Żs, Der Oberstand, der Vorzug, v. g. Primatum alicui dare, falso suspectum Voigtio Ind. Bard. et Schoro Phras. ad voc. Principatus, et Praschio Bard. 30. Habet enim Plinius L. 8. c. 5. et L. 13. c. 12. et Varro L. 1. R. R. c. 7. Cicero pro eo, principatus, v. g. principatum eloquentiae tenere; alii, dignitas, qu‚ reliquos omnes antecedimus.

PRIMOGENITVS barbarum pronuntiat Sciopp. Infam. Fam. 75. it. Iud. de Stil. Hist. 234. Sed ne damnemus, facit Palladius, scriptor argenteae aetatis, qui eo usus est.

+ Citatur et Plinius: sed hujus locus suspectus est, quum antiqui libri non legant primo genitis, sed primis genitis.

Ceterum sacris scriptoribus, v. g. Lactantio, Sulpicio Severo, Hieronymo, cet. usitatissimum est. Latinitamen pro eo usitate dicunt, natu maximas, si plures sint fratres; natu major, si duo tantum; it. primum genitus; Tacitus, liberorum vetustissimus; Catullus, natus primaevus. Cell. Antib. 129. C. P. 279.

PRIMVM est aliquid dicitur, respectu sui ipsius: PRIMO, relative ad alterum. Primum respicit iterationem ejusdem rei, quae tot vicibus sequatur; Primo ordinem temporis vel loci, quo quid locetur.

* Varro apud Gellium L. 10. c. 1: Aliud, inquit, est quarto Praetorem fieri, et quartum: quod quarto locum adsignificat, ac tres ante factos: quartum tempus adsignificat, et ter ante factum.

+ Rideat hanc differentiam paschasius Grosippus i. e. personatus Scoppius Paradox. Litter. Ep. 1. p. 2: ego non riserim; quamvis pulchre sciam, non semper observasse hanc vel ipsum Ciceronem, curatissime ceteroquin haec discernentem, praesertim autem reliquos veteres auctores, ut alibi saepe, ita et heic ou)kribei/as2 linguae suae incuriosos. Confer, quae infra proferuntur ad voc. Tertium et Tertio.

* Par ratio in Secundum et Secundo; Tertium et Tertio; Quartum et Quarto; Quintum et Quinto; cet.

PRIMVM

1. Interdum absolute positum, nullo membro deinceps sequente, Cic. Primum ipse ego Musas numquam tanti putassem.

2. Interdum etiam omissum. Cic. Quinqus faciunt, quasi membra, eloquentiam: invenire, quid dicas; inventa disponere; deinde ornare verbis; post mandare memoriae; tum ad extremum, agere et pronuntiare.

PRISCVS dicitur de superioribus saeculis, de priore aetate, de illis, qui sunt extra nostram memoriam, ut prisci Reges, prisca tempore. Priscis saeculis litterati in honore habebantur. Prisca aetas sapientes coluit; nostra bene


page 1119, image: s0608

nummatos colit. PRISTINVS dicitur de superioribus annis, mensibus, diebus, et de rebus, quae sub nostram memoriam eadunt. v. g. Vbi est pristinus ille amor, quo me complectebaris? Recipe te ad nes, ut pristin‚ consuetudine fruamur, id est, quae prius inter nos fuit. Sed quando loquimur de rebus, quae non senescunt, pristinus semper utendum est; non priscus. v. g. Pietas numquam in pristinum statum reditura est. nisi Deus nos peculiariter respexerit. Valla Lib. 4. cap. 86.

PRIVATIVVS i. e. privans, v. g. Ne particula privativa est; it. *as1ebh\s2 descendit ex Alpha privativo et s1e/bomai, Deum colo, pro scholastico vocabulo habet Vollius de Vit. 581. Sed jam usurpatum est a Gellio L. 5. c. 12. et L. 13. c. 22. Quod si magis Latine Philosophorum mentem vis exprimere, audi Ciceronem in Topicis c. 11: Sunt alia, inquit, contraria, quae PRIVANTIA licet appellemus Latine, Graece appellantur s2erhtika/. Borrich. in Voss. 205.

PRIVILEGIVM i. e. beneficium sive exemtio. v. g. Iustin. L. 2. c. 10. 11. 2: Aetatis privilegio regnum sibi vindicabat; Scioppius Iud. de Stil. Hist. 58. ad argenteam tantummodo aetatem refert: in quo tamen, si vocabulum per se atque in modo dicta notione spectes, fallitur. Occurrit enim in Cicerone; cui tamen, quod notari velim, lex est de privato homine lata, et plerumque in vitio ponitur, v. g. Cives indemnatos exturbare, privilegiis tyrannicis irrogatis. Cic. Parad. 4: Familiarissimus tuus: alloquitur Clodium, pestem illam reipublicae: de te privilegium tulit, si in opertum Bonae deae accessisses, exsulares, Er hat deinethalben Verordnung gemacht, zur Strafe verordnet.

+ Nimirum privilegium dicitur a privus et lex, legis. Privos autem privasque dixerunt antiqui pro singulis: unde et privata dicuntur, quae singulorum sunt. Atque hinc lux, opinor, oboritur verbis Ciceronis pro Domo sua cap. 17. pr.: Vetant leges sacratae, vetant XII. Tabulae, leges privis hominibus irrogari: id est enim privilegium. Et L. 3. de LL. cap. 19: Majores in privos homines leges ferri noluerunt: id est enim privilegium. Et videtur Vlpianus quoque ejusmodi privilegia parum probasse Leg. 8. p. de Legibus.

* Cicero has inde locutiones etiam format, pro Sextio cap. 30: Irrogare alicui privilegium, Germ. Wider jemanden eine Verordnung ergehen lassen. Et Paras. 4; Ferre de aliquo privilegium. Conf. Gell. L. 10. c. 20. Schori Thes. it. de Phras.

PRO notat

1. Idem. quod ante, coram.

* Cic. pro Mil. c. 1. Illa praesidia, quae pro templis omnibus cernitis. Flor. L. 3. c. 3. n. 20: Eodem die, quo gesta res est, visi pro aede Castoris et Pollucis, juvenes laureati Praetori litteras tradere. Caes. Pro oppido collocare copias. Pro vallo, it. Pro castris constituere legiones.

2. In v. g. Cic. Pic concione aliquid exponere. Liv. Laudati quoque pro concione omnes. Plin. L. 1. Ep. 10: Sedeo pro tribunali.

3. Vice, Loco. Cic. Vnus Cato mihi est pro centum millibus.

4. Comparationibus etiam elegantissime inservit. Liv. Proelium atrocius, quam pro numero pugnantium, editur. Majer Romanis, quam pro numero, jactura fuit. Castra metatus latius, quam pro copiis. Plura vide apud Gell. Lib. 2. cap. 3. Weiss de Stil. Rom. p. 423.

+ Alia Comparationis ratio est Praepositionis Prae. Ter. Ego illum contemsi prae me.

5. Normam, Proporitionem, Modum, ac Rationem innuit.

* Cic. Agit pro sapientia. Vterque pro sua dignitate et pro rerum magnitudine in summa severitate versatur. Ego vos pro mea summa et vobis cognita in remp. diligentia moneo; pro auctoritate Consulari hortor; pro magnitudine periculi obtestor. Pro tempore, In Betracht der schlechten Zeiten. Pro rata, Pro rata parte, Pro rata portione, Pro portione, Germ. So viel einem jeden davon zukommt, Cic. Dono tibi hoc qualecumque munus pro tempore, Du musst fŁr lieb nehmen mit dem geringen Geschenk, es sind knappe Zeiten, man kann nicht mehr geben. Pro loco. Pro modo virium. Pro facultate. Pro re, Nach Gelegenheit der Sache. Pro re nata, Nach Erforderung der Sache, der Vmstšnde. Pro re pauca loquar. Pro sua quisque facultate parant. Pro mea, tua, sua parte. Pro virili: Pro virili parte. Ter. Agere omnia pro suo jure. Satis pro imperio i. e. satis imperiose, Nu sachte ein Bisgen, hat der Herr was zu befehlen? Cic. Qui intervallis conjuncti imparibus, sed tamen pro rata portione distinctis. Pro eo, ut temporis difficultas, aratorumque penuria tulit. Equidem pro eo, quanti te facio, quidquid feceris, approbabo.

Huc pertinent locutiones: Pro certo aliquid adfirmare, dicere, habere, scire, putare, polliceri, negare, credere, sumere, concedere, ponere, scribere; item Pro nihilo putare, habere, et alia hujusmodi, quae occurrunt


page 1121, image: s0609

apud Plautum, Terentium, Ciceronem et Livium. Item. Pro comperto aliquid habere, quod occurrit apud Plinium L. 6. Ep. 19. et alios. Vorst. de Lat. Falso Susp. 219. seqq.

6. Propter. In alicujus gratiam.

* Ter. Vt pro hujus pecatis ego supplicium sufferam. Cic Misi, qui pro vectura solveret. Cujus erga me studium pro Cn. Pompeji necesstitudine multis in rebus perspexeram. Hoc non modo pro me, sed contra me est potius. Borrich. Cogit. 301.

7. Interdum negotium compensationis ī innuit.

* Ter. Eun. 1. 2. v. 89: Minas viginti pro ambobus dedi. Cic. Lael. c. 9: Pro hoc enim, quia minor natu est. meo jure respondeo. L. 1. in Verr. n. 116: Pro qua pecuniam acceperas. It L. 2. in Verr. n. 176: His pro rebus quod portorium non esset datum.

8. Respicit etiam commodum et utilitatem. v. g. Pro libertate loqui.

PROBRVM significat omnem turpitudinem, flagitium, dedecus, crimen, quod delinquentem adficit, etiamsi nemo sciat. Ita adulteria, stupra, furta, probra sunt. OPPROBRIVM est convicium, quod ob admissum probrum fit, et ad hominum vocibus proficiscitur. IGNOMINIA similiter est nata ex probro, flagitio, nec vocibus hominum, sed existimatione continetur: capitur tamen saepe pro convicio seu opprobrio. Valla L. 6. c. 44.

PROELIVM significat ipsum certamen armatorum: PVGNA et CERTAMEN fiunt etiam sine armis, non numquam nudis verbis. Valla Lib. 4. cap. 46.

PROFECTVS Das Zunehmen, das Vortkommen, die Besserung, v. g. egregios in studiis litterarum profectus habet, falso suspectum Schoro de Phras. ad voc. Progressus. Habet enim Ovidius Lib. 1. Trist. Eleg. 9. v. 2. Seneca Ep. 11. et. 20. Quintilianus L. 10. c. 3. et Palladius. Cicero pro eo dicit, progressus, progressio. v. g. Philosophi numquam in suis studiis tantos progressus facere potuissent. Quae et ingenii bonitate multi adsequuntur, et progressione dicendi. Ab his initiis profecti omnium virtutum et originem et progressionm persecuti sunt.

PROFITERI notat

1. Idem, quod gloriari, libere eloqui, cum par)r(hs1i/a| quadam dicere.

* Cicero pro Rabirio cap. 5: Fateor, atque etiam profiteor, et prae me fero, Ich sage es frey Ųffentlich, und trage dessen keinen Scheu. L. 1. de Orat. n. 103: Postea vero vulgo hoc facere coeperunt, hodieque faciunt, ut nulla sit res neque tanta, neque tam improvisa, neque tam nova, de qua se non omnia, quae dici possunt, profiteantur esse dicturos. Item Orat. n. 141: Sed si profitear, quod utinam possem, me studiosis dicendi praecepta, et quasi vias, quae ad eloquentiam ferrent, traditurum; quis tandem id justus rerum aestimator reprehenderet?

2. Venditare publice et prae se ferre.

* Liv. L. 26. c. 18: Profiteri nomen, Sich angeben. Ita elegans est Terentii formula, in Prologo Eunuchi; Si quisquam est, qui placere se student bonis quam plurimis, et minime multos laedere; in his poeta hic nomen profitetur suum. Sic dicunt etiam: Profiteri se Grammaticum, Medicum, Philosophum, Sich fŁr einen Grammaticum, Medicum, Philosophum ausgeben. Vellejus L. 2. c. 75. n. 1: Profiteri alicujus patrocinium.

3. Publice docere.

* Cic. in Pison. c. 29: Profiteri Philosophiam. Plin. L. 2. Ep. 18: Quod superest, quum omnes, qui profitentur, audiero, quid de quoque sentiam, scribam: efficiamque, quantum tamen epistola consequi potero, ut ipse omnes audisse videaris. It. L. 4. Ep. 11: Translatus est in Siciliam, ubi nunc profitetur, seque de fortuna praefationibus vindicat

4. Offere alicui et pelliceri.

* Cic. L. 5. Fam. Ep. 8: Meum studium in omni genere officii tibi profiteor et polliceor. Id. pro Cluentio cap. 18: Impudentiae est, profiteri, quod non possis implere.

5. Significat etiam actionem illam, qua edimus et indicamus Censoribus et magistratur, quantum vini, olei, frumenti, possessionum et bonorum omnium possideamus, v. g. Profiteri pecunias, agros suos, Sein VermŲgen ansagen. Cic. in Verrin. 5. c. 15: Edixerat, ut arateres jugera sationum suarum profiterentur.

* Quam notionem hoc verbum etiam habet, si absolute ponitur, ut apud Ciceronem pro Archia c. 4: Apud Praetorem profiteri, Bey dem Praetore sein VermŲgen angeben. In quo quidem Vulgatus Ciceronem secutus videtur Luc. 2. v. 3. 4. 5: Ibant omnes, ut profiterentur - Adscendit autem et Ioseph, - ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore, Dass er sich schštzen liesse.

Imperti ignoratione hujus verbi significatŻs dicunt, insinuare, indicare magistratui possessiones suas. Schori Phras.

PROGENERO falso suspectum Schore de Phras. ad Voc. hoc. Exstat


page 1123, image: s0610

enim apud Horatium Lib. 4. Od. 4. v. 31: Nec imbellem feroces progenerant aquilae columbam. Cicero tamen pro eo semper, progigno. v.g. Sic hic, qui hos lumen progenuit, ex filio est nominamdus.

PROHIBERE est ante rem inceptam. v. g. Prohibui illum domo me‚. Probibuit, ne abirem aliquo se ignaro. INHIBERE, est rem inceptam, ne procedat, impedire. v. g. Inhibemus loquentem, ne plura dicat. Valla L. 5. c. 4.

PROINDE pro ideo, notum est omnibus: pro perinde vero non item. Cicero enim, Varro, Plautus dicunt: Proinde ac, Proinde quasi, Proinde ac si, proinde quasi si, Proinde tamquam si, Proinde ut, Proinde uti, Proinde ut ita: pro co, quod est, Perinde ac, Perinde quasi, Perinde ac si, Perinde quasi si, Perinde tamquam si, Perinde ut, Perinde uti, Perinde ut ita, Germ, Gleich als. Cic. L. 10. Fam. Ep. 11: Proinde ad omnia paratus ero, ac res me monebit. Ita videlicet sciscit Goclenius Obs. 207. seq.

* Observavi autem, in locis Ciceronis, qui huc faciunt, et a Goclenio et Nizolio allegantur, immo etiam in hoc ipso, quem citavi, loco codices non pessimae notae pro Proinde habere Perinde: ut ea propter mihi quidem non satis tutum videatur, observationi huic Goclenianae cum Lexicographis insistere. Fortassis enim ea etiam loca, quae praeterea pro stabiliendo hoc particulae significatu adferuntur, suspicione mendi non vacant: praesertim quum videam, in loco etiam Cornelii Alcib. c. 6. v. 1. pro Proinde, quod MSC. Dan. habet. Boeclerum im melioribus Codd. legisse Perinde. Litem vero omnem iis dirimendam relinquo, qui eo codicum apparatu instructi sunt, quem ego in praesenti frustra desidero. Etiam Lucretii L. 3. de Scipione locus, qui magna cum confidentia heic objicitur, corruptus nobis quidem videtur. Puto autem, legendum heic esse pro Proinde. Perin: pariter ut Dein dicitur pro Deinde.

+ Occurrit autem cum Adunctione tou= quasi ap. Terent. Heaut A. 1. Sc. 1. v. 13. pro nihilominus tamem, Dem ungeachtet, wie dem allen. Id quod ex contextu luce meridian‚ clarius patet. En! ipsa verba, quomodo cohaereant?

Quid quaeris? annos sexaginta natus es, Aut plus eo, ut conjicio: agrum in his regionibus Meliorem neque pretii majoris nemo habet: Servos complures. Proinde quasi nemo si???t, Ita tute attente illorum officia fungere. Numquam tam mane egredior, neque tam vespere Domum revertor, quin te in fundo conspicer Fodere, aut arare, aut aliquid ferre denique. Nullum remittis tempus, neque te respicis.

PROLETARII a CAPITE CENSIS sic differebant, ut proletarii essent, qui in plebe Romana tenuissimi pauperrimique non amplius, quam mille quingentŻm aeris in censum deferrent: capite censi, qui nullo, aut perquam parvo aere censebantur. Dicti proletarii, quod tantum reip. prolem sufficerent.

* Hinc proletarius sermo apud Plautum in Mili A. 3. Sc. 1. v. 157. est sermo plebejus et vilis. Goclen. Obs. 142.

Proletariorum ordo igitur, honestior aliquanto et re et nomine, quam capite censorum.

PROMITTERE est nudis verbis polliceri; ex quo constituitur tantum nudum pactum; SPONDERE autem est per stipulationem promittere; unde nascitur actio ex sponsu: RECIPERE est fidem dare, se praestaturum. Ita recipere plus est, quam promittere; et spondere plus, quam utrumque istorum: quamvis Iuris consulti promittendi verbum interdum latius interpretantur, et non modo ad nudam promissionem, sed etiam ad sponsionem referunt. Popma.

* Alias etiam haec differentia est notanda: Pollicemur sponte vel ex pactione; Promittimus autem rogati. Quod tamen non est perpetuum. Cicero etiam ad verbum Polliceri interdum addit ultro. v. g. Vltro hoc mihi pollicebatur. Servius Popma od. Hek. 357. Goclen. Obs. 254. it. 340.

Recipere etiam amplius quippiam significare, quam Polliceri, argumento est, quod Cicero inquit: De aestate polliceris, vel potius recipis. Recipere est quasi periculum et eventum rei suscipere in se. Goclen. Obs. 344.

Immo etiam Recipere plus aliquid innuere, quam Promittere, non modo liquet ex utriusque notione, sed etiam quodammodo ex eo, quod Promittere, quoties haec duo conjunguntur, priorem; Recipere autem posteriorem occupet locum. v. g. Cic. Quae tibi promitto ac recipio.

* Cicero praeterea Promitto et Spondeo, conjuncte subinde effert. v. g. Quem ego vobis ita commendo, ut eum inimicissimum huic conjurationi futurum esse promittam ac spondeam. Promitto hoc vobis et reip. spondeo. Tum illud tibi expertus promitto et spondeo.



page 1125, image: s0611

PROMOVERE absolute, de honoribus, BefŲrdern, v. g. Promovere aliquem, non nisi posteriores v. g. Iulius Capitolinus et Lampridius, usi sunt. Semel etiam Plinius ita videtur usurpasse.

Veteres vero verbum hoc extulerunt cum addito dignitatis gradu. v. g. Promoveri ab humili ordine ad superiorem gradum, ad ampliora officia, in ampliorem gradum, in amplissimum ordinem, cet. Vel pro eo: Decernere alicui honores. Augere seu amplificare alicujus dignitatum pristinam. Ornare aliquem. Ad dignitatem aliquem evebere. Provehere ad honores. Perdacere ad honores. Cell. Antib. 209. C. P. 251.

PROMTVARIVM Lactantius et Apulejus: PENVARIVM Plautus: CELLA PENARIA Cicero: alii cella promtuaria; Graece, tamei=on; Germ. Eine Speisekammer. Goclen. Obs. 4,7.

+ Heinsius ad Petron. c. 49. p. 107. ex Catone c. 11. n 3. citat armarium, promtuarium, quasi diversa Substantiva; unde Goclenius l. c. Promtuarium Substantive positum Catoni adscribit. At apud Catonem l. c. promtuarium Adjective ponitur; et Clariss. Gesnerus p. 27. recte monet, Substantivum esse aliquanto recentius.

PROMVS Columella: CELLARIVS, PROCVRATOR PENI, PROMVS CONDVS, Plautus; Graece d tami/as2 vel tamei/as2; Germ. Ein Speisemeister, ein Schaffner, Goclen. Obs. 4, 9.

PROPE notat

1. Iuxta.

* Cic. Vt non modo prope me, sed plane mecum habitaret. Prope montes consistere. Prope ripam. Prope a meis aedibus, Nicht weit von meinem Hause, nahe bey mir an.

* Hinc etiam elegans Latinorum locutio: Prope abesse ab aliquo. Proxime abesse a veritate, Der Wahrheit sehr nahe kommen.

2. Adverbialiter usurpatur a Cicerone pro cominus, v.g. de Senect. c. 14: Prope intueri, In der Nšhe betrachten.

3. Significat adverbialiter etiam Propemodum. Ter. Annos prope quinquaginta natus, Bey nahe fŁnfzig Iahr alt.

* Et hac quidem notione elegantem locutionem format, Prope esse, ut, prope factum esse, ut, An dem seyn, dass. Liv. Iam prope erat, ut in summum clivum evaderent, Es war bereits an dem, dass sie die oberste Spitze des HŁgels erreichen wollten. Liv. L. 25: Prope est factum, ut injussu Praetoris signis convulsis in aciem exirent, Vm ein kleines wšren sie ungeheissen ausgezogen.

PROPERANTER magis Poetarum est: prosaici pro eo frequentant, festinanter; vel Adjective, properans, festinans, v. g. Haec properantes scripsimus. Haec festinans seripsi.

PROPERVS v. g. gressus properi, pede propero, properus irae, Išhzornig, Catullus, Tacitus, Val. Flaccus: usitatius pro eo Compositum, Praeproperus v. g. Cic. Ex litteris tuis cognovi praeproperam quamdam festinationem tuam. Liv. Celeritas praepropera. Ingenium praeproperum, quod alias sicitur ingenium praeceps, Ein Mensch, der allzu hitzig ist, der wild Feuer hat.

* Similiter Adverbium Praepropere usitatius, quam Propere, in pros‚ praesertim.

PROPTER notat

1. Prope, Iuxta, Apud.

* Cic. Propter Platonis statuam consedimus. Duo filii propter patrem cubantes. Hic vir clarissimus, qui propter te sedet. Liv. L. 28. c. 8: Oppida propter Appiam viam i. e. juxta. Virgil. Ecloga 7. v. 87: Propter aquae rivum, Hart, oder zu nšchst bey dem Bache. Cic. Fluvius Eurotas, qui propter Lacedaemonem fluit. Propter aedem Vulcani.

2. Notat scopum et causum finalem ac moventem.

* Cic. Tironem propter humanitatem, et modestiam, malo salvum, quam propter usum meum. Virtus per se et propter se expetenda. Propter tuum in me amorem. Legibus propter metum parere.

3. Signat interdum causam accidentalem, et usurpatur pro Per.

* Cic. Milen. c. 22: Quod praemium satis magnum est tam benevolis servis, propter quos vivit? Denen ers zu danken hat, dass er noch lebet.

4. Et adverbialiter sumitur, et quidem notione ill‚ prim‚.

* v. g. Terentius Adelph. A. 4. Sc. 2. v. 39: Ibi angiportum propter est. Zu nšchst dabey ist ein Gšsslein. It. Phaedrus L. 2. fab. 7: Venit per auras cornix, et propter volans, Indem die Kršhe dichte vorbey flieget.

5. Et quoniam numquam innuit causam ab objecto desumtam; inepte et barbare loquuntur, qui dicunt v.g. Gaudeo propter hanc rem, Gratulor tibi propter honores, Moereo et Moestus sum propter mortem fratris, pro Gaudeo hanc rem, hac re, et de hac re, Gratulor tibi honores et de honoribus, Moerere morte fratris, Moestum esse morte vel de morte fratris.



page 1127, image: s0612

6. Propter quam rem, Proter quae, Propter quod, rariora sunt: usitate pro iis, Propterea.

PROSA ORATIO immerito pro recentiori vocabulo habet Schorus in Phras. et male Muretus Latine dici negat, ut Palmerius advertit in Spicilegio, et Scaliger Auson. Lect. 1. c. 14. Occurrit enim non tantum apud Vellejum, dicens Lib. 1. c. 17. n. 3, perfectum prosae eloquentiae decus; sed etiam apud Afranium, Ennium, alios. Cicero tamen solutam aut liberam orationem vocat, aut quae numeris non est adstricta et devincta.

PROSTITVERE i. e. aliquid turpi fere modo venale habere, et quaestui exponere. v. g. Meretrix, quae se toto corpore prostituit, Ein Schandsack, eine Schandhure; Prostituere pudicitiam, Seine Ehre und Zucht feil setzen, Schoro de Phras. immerito suspectum. Habet enim Ovidius, Catullus, Suetonius. Cicero tamen pro eo, vulgare se omnibus, divulgare se ad omnes libidines, omnibus se pervulgare, collocare se in vita meretricia palam; et Sallust. pudicitiam in propatulo habere, ingentes sumtus stupro corporis tolerare; quod quae facit, a Suetonio in Domit. c. 2. vocatur meretrix vulgatissima, ab aliis prostibulum.

PROTENVS significat porro tenus i. e. longe a finibus, Weiter weg, von dannen; PROTINVS est statim, ac sine intermissione. Illud Adverbium loci; hoc temporis est. Ita sciscunt Popma. Fl. Clarus, Servius et Caper.

* At te vera haec differentia nulla est. Vtroque enim modo scribitur, et neuter scribendi modus alteram notionem respuit. Vide Taubm. ad Virgil. Eclog. p. 8. et Barth. ad Stat. Animadvers. Tom. 2. p. 683.

+ Vnum autem idemque vocabulum propter diversas, quas sustinet, notiones, haud diversimode scribendum est, nisi id antiquitatis lege constet: et fuit alioqui veteribus usitata commutatio litterarum E et I. Confer, quae paullo infra similem in modum occurrunt ad Voc. Quatenus.

* Aliquando enim Protinus etiam notat idem, quod deinceps. v. g. Virgil. Lib. 4. Georg. v. 1:

Protinus aerii mellis coelestia dona Exsequar: Hanc etiam, Maecenas, adspice partem.

vbi Servius: PROTINVS, deinceps, exinde. Horat. L. 1. Ep. 18. v. 67:

Protinus ut moneam: si quid monitoris eget in Quid de quoque viro, et cui dicas, saepe videto; Percunctatorem fugito: nam garrulus idem est; Nec retinent patulae commissa fideliter aures, Et semel emissum volat irrevocabile verbum.

ubi Minellius ad Voc. Protinus: Verum ut consequenter, deinceps te admoneam, id est, monere pergam. Haec vox notat heic continuationem institutae monitionis: ut apud Virg. 4. Georg. Protinus aerii mellis coelestia dona exsequar.

PROVOCARE tum in malum, tum in bonum accipitur. v. g. Vide, ne, ubi satis convicii hominem provoc‚ris, placare nequeas. Cicero: Tuis amantissimis litteris provocatus sum, id est, incitatus. LACESSO in malum frequentius. Cic. Iustitiae munus est, ne cui quis noceat, nisi lacessitus injuri‚. Rarius in bonum. Cic. Quibus epistolis sum abs te lacessitus ad scribendum. IRRITO, (medi‚ long‚) raro in bonum, sed eleganter tamen. v. g. Cibi irritant stomachum. Irritare calamum alicujus i. e. excitare aliquem ad scribendum. Item: Segnius irritant animos demissa per aures. Was durch den Sinn des HŲrens nur allein ins GemŁthe fšllt, davon wird dieses eben nicht so stark eingenommen. Valla L. 5. c. 14.

* Quid irrito (medi‚ brevi) significet, et quo loco habendum sit, de eo vide Sect 1.

PROXIMARE i. e. proxime accedere, approprinquare, proximum esse, v. g. Geloni ad hos proximant i. e. horum vicini sunt; Ei proximans lacus miraculo i. e. proxime accedens ad miraculum; Capiti equi proximat aquarii dextra i. e. appropinquat; quibusdam pro recentioris Latinitatis vocabulo habetur; quum tamen habeat ipse Cicero L. 2. de Nat. Deor. cap. 44. Frequens vero est scriptoribus posterioribus v. g. Censorino, Solino, et Apulejo, qui saepe eo utitur. Cell. C. P. 75. Reyb. Thes.

PROXIMIOR i. e. vicinior, propior, v. g. Modum servemus, et quidem abstinentiae proximiorem, damnant Schorus de Phras. ad voc. Propior, it. de Rat. Doc. et Disc. L. L. 120. et Scioppius de Stil. Hist. 107. Sed exstat tamen apud Senecam Ep. 108. Vegetium et Minucium Felicem cap. 19.

+ Putat Scioppius, a Superlativo fieri Comparativum non posse. Gradus, inquit, Superlativi proximus Comparativum facere,


page 1129, image: s0613

neque ratio, neque Grammaticorum canones, neque melioris notae auctorum usus permittit. Verum et antiquus Gracchus a postremo fecit etiam Superlativum alium, nempe postremissimus, cujus verba adducit Gellius L. 13. c. 12. et Arnobius bis dixit minimissimus: quae tamen temere non sunt adhibenda. Borrich. Cogit. 307.

PROXIMITAS non solum, quod quidam putant, ICtorum est, sed et Ovidii, qui hoc vocabulo saepe utitur. ICtis notat propinquitatem, cognationem, vel adfinitatem, quae ab uxore ad nos pertinet. v. g. Hanc ob proximitatem matrimonio mihi jungere nequeo; Ovidio autem viciniam s. vicinitatem. v. g. Et lateat vitium proximitate boni. Henr. Stephan. de Latin. Susp. 70. Borrich. Cogit. 161.

PROXIMVS Substantive, sive pro quovis alio, Valerium Maximum Lib. 6. cap. 8. usurpasse, docet Vorstius de Latin. Mer. Susp. cap. 21. p. 192. In Sacris Scripturis et Ecclesiasticis satis frequens est.

+ A quaestione autem alienum est, quum Andreas Borrichius Vind. L. L. 294. ex Quintiliani Declamat. 259. exemplum ejus adfert: In naufragio pro sua quemque salute sollicitum, nihil de proximo cogitare, id est, proxime juxta se natante vel pereunte. Haec enim longe alia est notio, quam illa Sacrarum Litterarum vel Ecclesiae, ubi etiam disjunctissimus a nobis, immo omnis homo noster proximus est. At enim addit Borrichius ex Declam. 3: Optimum fuerat, non habuisse tolem proximum, aut libenter perdidisse. Longe alienius tamen hoc est, quia ibidem propinquus Marii semel iterumque explicatur. Cell. Antib. 211. C. P. 281. Iudic. 59. Kappius ad Iensium 69.

* Ecclesiasticam r(h=s1in, proximum amare debemus, extra forum Theologicum constitutus sic exprimas: Socium quisque suum amare debet. Hominem quemvis amare debemus. Alter alterum amare debet. Homo hominem debet vero amore complecti.

PROXIMVS is est, quem nemo antecedit, et quo nemo vicinior est: VICINUS proximus, et idem non proximus potest esse. Hadrianus Card. de Serm. Lat. et Modis Latine loquendi p. 299.

PROXIMVS Adjective sumtum v. g. Proximae litterae, Proximum tempus, Proximus dies, et similia, respicit praeteritum aeque ac futurum tempus. De futuro nemini temere dubium fuerit: De praeterito vide exempla apud Reitz. 472.

PVBES pro juventute seu juvenibus, v. g. vir de pube scholastica bene meritus, putatur fere Poeticum: et Poetis quidem frequentius est, quam Oratoribus et Historicis. Habet tamen Cicero quoque et Livius. Schori Thes. Cic. Cell. C. p. 339.

PVDOR est metus rerum turpium, et ingenua quaedam timiditas, dedecus fugiens, laudemque maxime consectans; ex quo ortum ruborem virtutis colorem Diogenes Cynicus appellabat; conf. Buchneri Not. ad Plinii L. 4. Ep. 17: PVDICITIA est continentia a libidine: VERECVNDIA est reverentia quaedam adversus homines; cujus proprium est, neminem offendere. Popma ed. Giess. 1660. 140. ed. Hek. 358. Goclen. Observ. 340.

Pudor fere vultu proditur; Pudicitia animi, virtutum praeceptis imbuti, latebris continetur. Goclen. Obs. 342.

PVGNAT qui resistit: OPPVGNAT, qui obsessor est: IMPVGNAT, qui per omnia inimicus est. Itaque pugnat exercitus; oppugnantur vel castra vel urbes; impugnantur inimici. Fronto. Popma ed. Hek. 359.

* Pugnare etiam dicitur, qui adgreditur hostem.

PVLCHRE eleganter pro Bene, v. g. Hoc pulchre intelligo. Lepidum pulchre noram.

Saepe etiam, h‚c notione usurpatum, irrisionis clandestinae quiddam infert.

* Cic. Cluent. c. 26: Qui esset totus ex fraude et mendaciis factus, - pulchre adseverat, se ab Oppiano destitutum.

PVLMONES usitatius et elegantius Pluraliter dicitur; quamvis non desint exempla, ubi Singularis etiam Numerus obtinet, praesertim apud Poetas. Cic. 2. Tuscul. c. 19: Pulmones dolent.

PVLVINAR licet apud alios auctores; tamen apud Ciceronem non idem notat, quod pulvinus, Ein Polster, oder KopfkŁssen; sed locus ille, quo recumbebant divi in templis v. g. Catil. 3. c. 10: Ad omnia pulvinaria supplicatio decreta est. Schori Phras.

* Atque hanc posteriorem notionem tuentur etiam multis locis Livius, Suetonius, alii.

PVNCTVM proprie in lineis est: MONENTUM in tempore.



page 1131, image: s0614

* Sed confunditur subinde haec differentia. Ita punctum temporis pro momento temporis, apud optimae notae auctores, v. g. Terentium, Ciceronem e. g. 4. Catil. c. 4. 1. Verr. n. 103. L. 9. Ep. 28. cet. Caesarem, alios, valde increbuit.

PVPILLVS refertur ad tutorem: ORPHANVS, simpliciter quidem et sine adjunctione positum, ad defunctos parentes.

PVRIFICARE non tantum Ecclesiasticis, sed etiam aliis scriptoribus usitatum est. Habet enim Plinius quoque et Suetonius. Cell. C. P. 289. Borrich. Append. 150.

* Quin etiam Purificatio est apud Plinium L. 15. extr. Laurus purificationibus adhibetur.

PVRITAS v. g. amavit puritatem vivendi, immerito suspectum Scioppio in Scalig. Hypobol. 241. et Vossio de Vit. 585: quamlibet ex eo defendi nequeat, quod Cicero composito impuritas usus est. Hoc enim non sufficit, quum multa exstent composita, quorum simplicia in usu non sunt, v. g. improviso, informis, inertia, innocentia, insania, insolentia, inscitia, cet. Vsus vero hoc vocabulo est Palladius, ab ipso Scioppio in argenteae aetatis scriptoribus numeratus, et, praeter hunc, Capitolinus, Arnobius, Macrobius, Symmachus, Hieronymus. Varroni placuit purities.

* Purissime Superlativo usus est Gellius. Borrich. in Voss. 208. 216. seqq. et adversus Sciopp. 269. Cell. Antib. 131. C. P. 154.

Pro puritate interim elegantiores malunt mundities, castitas, pudicitia, elegantia, proprietas, vel aliud quid pro argumento, v,. g. pudicitia hominis, stili castitas, stili mundities, sermonis elegantia, sermonis proprietas.

PVRITER v. g. vitam puriter egit, Cato et Catullus: usitatius cum Cicerone pro eo dixeris, pure, v. g. pure loqui, pure et emendate, pure et Latine, pure et eleganter, pure et caste; it. caste integreque, v. g. Labor meus omnis hac in causa caste integreque versatus est.

Q.

QVA Adverbium, notat

1. Per quem locum.

* Cic. Ipse in templum, nescie qua per cuniculum adscendit. Id. Ad omnes introitus, qua adiri poterat in eum fundum. Corn. Nep. Them. c. 5. n. 2: Qua sex mensibus iter fecerat, e‚dem minas diebus triginta in Asiam reversus est. Qua patet orbis.

Hinc Quacumque notat idem, quod per quemcumque locum. Cic. Quacumque iter fecit, ejusmodi fuit, ut non legatus populi Romani, sed ut quaedam calamitas pervadere videretur.

2. Geminando notat Tum, Tum; Partim, Partim; Et, Et; Aeque ac vel Atque: So wohl, als; Beydes, als auch.

* Cic. Topiarium laudavi; ita omnia convestivit hedera, qua basin villae, qua intercocolumnia ambulationis. Quoniam intelligo te distentissimum esse, qua de Buthrotiis, qua de Bruto. Plin. Paneg. c. 13: Satisfactum qua civium, qua sociorum utilitatibus. Id. L. 9. Ep. 2: Ingenio materia, qua varietas, qua magnitudo, largissime suppetebat. Et. Ep. 18: Certatim, et, qua privatim, qua publice, testimonium retribuerunt. Liv. L. 2. c. 35: Vsi sunt, qua suis quisque, qua totius ordinis viribus. Et c. 45: Nihil movebant, qua Consules ipsos, qua exercitum increpando. Eod. cap. Omnium illo die, qua plebis, qua patrum eximia virtus fuit. Qua genere qua virtute nobilis. Eum odere, qua viri, qua mulieres. Omnem tibi felicitatem apprecor, qua animam, qua corpus.

QVADRIGAE arum, Caesari, Ciceroni, Livio, et aliis quattuor equi currui adjuncti, v. g. curru quadrigarum vehi.

Pro curru vero quatuor equis juncto, Scioppius de Stil. Hist. 55. apud Hyginum tantum, quem scriptorem plebejum vocat, inveniri existimat. Sed Curtius quoque habet, quadrigae falcatae; immo etiam Horatius, apta quadrigis equa.

Interdum etiam Quadrigarum nomine veniunt quattuor equi, licet currum non trahant. Virgil. L. 8. Aeneid. v. 642:

Haud procul inde citae Metium in diversa quadrigae Distulerant.

Id quum negavisset Turnebus, acerbe reprehensus est ab Audomaro Talaeo Admon. ad Turneb. p. 1103.

* Caesar, teste Gellio L. 19. c. 8, Quadrigas Pluralis Numeri tantum esse voluit, quamvis et Singularis apud probatos auctores inveniatur. Ita v. g. Valerius Maximus L. 1. c. 8. Singulari Numero usus est, quando ait: Oraculo Macedonum Rex Philippus admonitus, ut a quadrigae violenti‚ salutem suam custodiret. Vide Barthium ad Script. Venat. p. 106. Borrich. Vind. p. 170.

QVAERIMVS disciplinam: INQVIRIMVS, de quo dubitamus:


page 1133, image: s0615

DESIDERAMVS, vel quod diligimus, vel quod amisimus. Fronto.

QVAM Conjunctio, diversissima significat in aliis atque aliis locutionibus. Et quidem

1. Eleganter ei praeponitur Tam.

* Ter. Parmenionis tam scio esse hanc technam, quam me vivere, So gewiss, als ich lebe. Cic. Nihil mihi nunc scito tam deesse, quam eum, quicum omnia communicem.

Vel etiam vers‚ vice Tam postponitur, et Quam priori locatur membro, addito utrobique tw=|; magis; qui tamen nexus non nisi Comicorum et Poetarum videtur esse, v. g. Plaut. Quam magis id repeto, tam magis uxor.

2. Connectit et eleganter duos Comparativos. Cic. Libentius in aliquem evomere aliquid, quam verius. Quintilian. Liber salubrior studiis, quam dulcior. Plin. Eloquentius, quam verius scribitur.

3. Superlativis additur, et tunc intendit augetque significatum eorum. Cic. Commodissimum est, quam laxissimas habere habenas amicitiae.

4. Etiam Positivis additur, si oratio est admirans, aut ironica.

* v. g. Quam pulchre curasti, quod praeceperam! Cic. L. 11. Ep. 24: Te igitur imitabor, quam multa quam paucis? Germ. Wie viel Dinge mit was fŁr wenig Worten. Id. 11. Phil. 5: At videtis, quot et quam multos habeat Antonius latrones.

Nota: Quot et Quam multi bene discernenda sunt. Prius numerum; posterius multitudinem respiscit.

5. Interdum notat idem, quod valde, perquam.

* v. g. Sunt vestrum quam multi i. e. perquam multi. Cic. Liberis dare operam, quam honeste dicitur i. e. perquam honeste dicitur. Oratio quam lucubrata, Fleissig gemacht. In artificio et opera quam tenui et levi. Sehr geringschštzig: Fecerunt alii quam multa i. e. permulta. Sunt vestrum quam multi i. e. valde multi. Is auctoritatem suam quam magni aestimat i. e. perquam magni. Interdum tamen Per Valde additur. Cic. Suos valde quam paucos habet. Id. Hos perquam breviter perstrinxi.

6. Ponitur et pro Quantum, et jungitur h‚c notione subinde cum Verbo posse ac similibus.

* Cic. Quam morosi sint, qui amant, ex hoc potes intelligere. Quam verissime potero, paucis dicam. Quam maxima possum, voce dico.

7. Additur Comparativo.

* Cic. Morbi perniciosiores pluresque sunt animi, quam corporis. Quintil. Discipuli libentius praecipientem audiunt, quam reprehendentem. Cic. Versificator, quam Poeta, melior. Sed hoc majus est quiddam, quam ut ab iis postulandum sit. Multa praeclara in eo viro cognovi; sed nihil est admirabilius, quam quomodo ille mortem Marci fili tulit.

8. Optantis est. Cic. Quam vellem, domi mansisses.

9. Etiam tempori definiendo eleganter inservit, ita, ut Post praecedat, atque adeo, saltem in quibusdam exemplis, tmesis tou= postquam videatur esse.

* Cic. Litteras tuas postridie, quam accepit, recitavit in senatu, Den andern Tag, nachdem er den Brief empfangen. Tabellarii venerunt post diem quadragesimum et sextum, quam a nobis discesserant. Vndecimo die post, quam a te discesseram.

Livius in hujusmodi loquendi modis to\ Post omisit. v. g. Octavo mense, quam coeptum oppugnari, captum Saguntum. It. Septimo die, quam profectus erat.

10. Diversis particulis usitate jungitur, v. g. Quamdiu, Quam pridem, Quam mox.

*Plura de hujus particulae usu vide infra Parte Syntact.

QVAMQVAM, Conjunctio, idem significans, quod quamvis, etsi etc. excipitur a particula adversativa tamen vel verumtamen vel sed tamen.

* Ter. Heaut. A. 1. Sc. 1. princ. Quamquam haec inter nos nupera notitia admodum est -.; tamen vel virtus tua me, vel vicinitas, quod ego in propinqua parte amicitiae puto, facit, ut te audacter moneam, et familiariter. Cic. Quamquam sunt omnes virtutes aequales et pares: sed tamen est species alia magis formosa et illustris.

Interdum tamen absolute ponitur, ita ut nec particula adversativa sequatur, nec ulla praecedat, puta explicite.

* Cic. Quamquam ille quidem nihil difficilius esse dicebat, quam amicitiam usque ad extremum vitae diem permanere.

QVAMVIS interdum idem notat, quod Valde, Perquam, Quantumvis. Cic. Lael. c. 25: Quamvis multis nominibus est hoc vitium notendum: Et h‚c quidem ratione est Adverbium. Quatenus autem est Conjunctio, construendi ejus modum vide in Parte Syntactica.

QVANDO

1. Temporis Adverbium est.

* Cic. Quando te visuri essemus, nihil ex litteris tuis potui suspicari. Quando me ista curasse arbitramini?



page 1135, image: s0616

2. Conjunctio causalis est, idem notans, quod Quia, Quoniam.

* Terent. Adelph. A. 5. Sc. 3. v. 16: Quando ego tuum non curo, ne cura meum. Weil ich mich um deinen Sohn nicht bekŁmmere, so bekŁmmere du dich auch um meinen Sohn nicht. Livius L. 34. c. 34. pr. Obsideamus Lacedaemonem, quando ita placet. Cic. Quam, quando complexus es, tene.

QVANDOQVE pro Interdum seu non numquam, falso suspectum; quamvis h‚c notione videatur apud veteres occurrere rarissime: ut adeo crebrior ejus usus, qui apud eruditos h‚c nostr‚ et patrum memori‚ invaluit, non magnopere probari queat.

* Viri sane complures, hoc quidem in litterarum genere gravissimi, hanc notionem praeter omnem veterum auctoritatem increbuisse audacter adfirmant. Etenim

1. Veteribus, et quidem saepissime idem esse, ac quandocumque, quoties, quotiescumque, si quando, tunc quum;

2. Non numquam significare aliquando l. olim, et referri mox ad tempus praeteritum, ut apud Macrobium; mox ad futurum, ut apud Senecam, Quintilianum et Tacitum: quibus ego heic addiderim aliquot loca Plinii Iunioris: primum, L. 2. Ep. 10: Enotuerunt quidam tui versus, et invito te claustra tua refregerunt: hos nisi retrahes in corpus, quandoque, ut errones, aliquem, cujus dicantur, invenient: alterum L. 3. Ep. 20. Non ideo tamen segnius precor, ut quandoque veniat dies, (utinamque jam venerit!) quo austeris illis severisque dulcia haec blandaque vel justa possessione decedant; tertium L. 6. Ep. 21: Atque adeo nuper audii Verginium Romanum paucis legentem comoediam, ad exemplar veteris comoediae scriptam, tam bene, ut esse quandoque possit exemplar: quamvis sunt, qui arbitrantur, in his et aliis auctorum locis quibusdam, ubi per olim l. aliquando explicetur, commode etiam per quandocumque reddi posse;

3. Significare etiam et quando; id, quod per se constet, ac manifestum omnibus sit. Conf. Vavassor de vi et usu quorumdam verborum; it. Sanctii Minerva p. 358, Gronovius ad Liv. L. 1. c. 24. et 30, et Graevius ad Sueton. Claud. cap. 1. Apud Livium etiam simpliciter pro quoniam poni, monet Iacobus Perizonius ad d. l. Sanctii. Sed pro interdum, nullum certum et indubitatum existimant ex antiquitate adduci posse exemplum. Vulgo quidem jactari hoc sensu poluqru/llhton illud Horatii de Arte Poetica v. 359:

- - Quandoque bonus dormitat Homerus;

verba autem integra sic se habere:

Indignor, quandoque bonus dormitat Homerus;

ubi sane quandoque non sit interdum, sed quandocumque. Vide Lambinum ad h. l. et Petrum Victorium in Columellae L. 3. p. 67. Conf. etiam Philippi Parei Lex. Crit. Mantiss. p. 110. In Ciceronis loco de Senect. c. 10, qui objici soleat, a castigato opere Gruteri, nec non ab editionibus Gothofredi, Lambini, Graevii omnino abesse to\ quandoque. In Plinii autem L. 1. Ep. 10. editiones quasdam habere quando. Cell. Antib. 212. C. P. 417. Exempla etiam, quae Andreas Borrichius Vindic. 196. seqq. in contrarium glomeraverit, et in Fabri Thesauro, editionis saltem a. 1710, pro certis venditentur, non satis id, quod debeant, evincere. Cell. Iud. de Vindic. Borrich. p. 61.

Ita nimirum viri doctissimi unitis quasi viribus oppugnarunt Adverbii hujus vulgatam huc usque apud eruditos notionem illam, qu‚ pro interdum poni solet. Sed quo minus penitus hic ejus significarus tantopere accusatus proscribi debeat, intercedit Clericus dans sa Bibliotheque Choisie Tom. XXV. p. 176, qui tandem invenit locum quemdam apud Senecam Lib. 1. Quaest. Nat. cap. 1. sub fin. ubi sine controversia usurpatur. Ipse locus ita habet: Quandoque igitur fiunt trabes, quandoque clypei et vastorum imagines ignium. Gallice: Quelquefois les feux aeriens se forment comme des poutres, quelquefois comme des boucliers, et comme de vastes embrasemens. Atque hinc suo quodam jure Clericus existimat, in loco Pliniano L. 1. Ep. 10. mendum esse, quum pro tw=| quandoque scriptura tou= quando temere irrepserit: quum praesertim, Iohannem Mariam Catanaeum Comment. ad Plin. Epp. in iis editionibus ac codicibus, quos quidem prae manibus habuerit, legisse, videat, non nisi quandoque.

QVANTI pro Quot, magnitudinis vocabulum pro multitudinis, v. g. Quanti juvenes, quantae matres studio spectandi spreverunt pudorem, Wie viel junge Leute und hŁbsche Frauen sind unverschšmt worden; reperitur non solum apud aevi cadentis scriptores, Hieronymum, Ambrosium, Augustinum, Claudianum, sed etiam apud Catullum, Propertium, Manilium, Statium, Senecam. Thomasius ad Tursellinum 285. Weitzius ad Val. Flaccum 92.

* Ita etiam Tanti pro Tot; quo de infra.

QVANTVS

1. Vsurpatur absolute.

* Cic. Quamobrem, tu quantum tuo judicio tribuendum esse putes, statues ipse. Ego, quantum auguror conjectura, non despero, fore aliquem. Ter. Quantum et quam veram capiet Parmeno?



page 1137, image: s0617

2. Inservit extenuationi.

* Cic. Quamobrem, Quirites, consilio, quantum potero, labore, plus paene quam potero, vigilabo pro vobis. It. Quantum in me est, operam dabo.

Atque huic extenuationi eleganter etiam u(pokoris2iko\n additur. Cic. Nos, qui jam, et quid facere, et quantulum judicare possemus, ostendimus. Id. Sed tamen quicquid erit in his libellis, quantulumcumque videbitur esse, hoc quidem certe manifestum erit.

3. Neque tantum absolute ponitur, sed etiam excipitur interdum a suo redditivo.

* Cic. Quantum me diligis, tantum adhibe diligentiae. Iuvenalis Sat. 3. v. 143:

Quantum quisque sua nummorum servat in arca, Tantum habet et fidei.

Florus heic pro tantum dixit ita, v. g. L. 2. c. 18. init. Numantia, quantum Carthaginis, Capuae, Corinthi opibus inferior, ita virtutis nomine et honore prae omnibus.

Interdum etiam latet redditivum, et subauditur. v. g. Ter. Phorm. A. 1. Sc. 2. v. 3: Conveniet numerus, quantum debui. Et. Andr. A. 3. Sc. 2. v. 4: Quod jussi ei dare bibere, et quantum imperavi.

4. Genitivus Quanti aestimationis et pretii verbis additur.

* Cic. Quanti autem haec Philosophia aestimanda est? It. Quanti venditur? Quanti emitur? Quanti est, sapere? Quanti faciam illum? Vide, quanti apud me sis.

Similiter et Genitivi tanti, pluris, minoris ejusmodi verbis adduntur: si non addantur Substantiva. Nam si addatur Substantivum, exigunt more consueto Ablativum. v. g. Quanto emis hanc rem pretio?

5. Tametsi etiam, Substantivo junctum, frequentissime Substantivi naturam et ipsum induit Neutro genere, eoque Genitivum regit, v. g. quantum nummorum, quantum fidei; aliquando tamen retinet vim Adjectivi, v. g. apud Lactantium L. 4. c. 15: Vocavit (Christus) discipulos suos, quaerens, quantos secum gestarent cibos? pro, quantum cibi?

QVAQVA VERSVM i. e. per quemcumque locum. Quoquo versum i. e. versus quemcumque locum. Aliquo versum, i. e. versus aliquem locum. Alio versum i. e. versus aliquem locum. Vtroque versum i. e. versus utrumque. Deorsum versum i. e. versus inferiorem locum. Sursum versum id est, versus superiorem locum.

QVASI pro fere, circiter, Vngefehr, bey nahe, Gr. w(s2, w(s1ei\, nempe quum contrahitur numerus, spatium, aut aliud ejusmodi, occurrit apud bonae notae scriptores.

* Sueton. Calig. c. 58: Hor‚ quasi septim‚, Vngefehr um die siebende Stunde. Terent. Heaut. A. 4. Sc. 1. Quasi talenta ad quindecim coegi, Ich habe bey die fŁnfzehn Talenta zusammen gebracht.

Praecipue haec particulae notio apud Sallustium frequens; at apud Ciceronem rara admodum est. Loco ejus fere, ferme, paene, prope, propemodum, circiter, apud Ciceronem et alios bonae notae scriptores usurpari solent.

Praeterea notat Quasi

1. Tamquam.

* Cic. Philosophia laudandarum omnium artium procreatrix quaedam, et quasi parens. It. Sic eas exponam, quasi agatur res, non quasi narretur.

+ Atque h‚c notione apud ICtos veteres increbuit, qui crepant ContractŻs vel quasi, s. Quasi - contractŻs, Peculium quasi - campestre, Quasi - usus fructŻs, Quasi - delictum cet. In quibus vocabulis Iuridicis haec particula nostra est distinctus character juris, quod propter certas circumstantias denominationem accepit a jure, cum quo habet similitudinem. Si quid v. g. ex contignatione domŻs alicujus est effusum vel dejectum, ex quo alter damnum percepit; tunc id habetur pro Delicto vel quasi s. Quasi-delicto, et incola obligatus est ad resarciendum damnum, quamvis nec ipse aliquid effuderit, vel dejecerit, neque sciverit, quis idem fecerit, aut si ipse etiam fecerit, sine dolo tamen et imprudens fecerit. Nam si fecisset per dolum et deliberato animo; tunc delictum foret, non Quasidelictum.

Sunt, qui autumant, Antecessores veteres hunc particulae usum arcessivisse a Stoicis, quibus maximam partem illi addicti fuissent respectu philosophematum suorum: Stoicos autem vehementer amasse in explicatione rerum to\ Quasi. Confer heic eruditam Commentationem Ioh. Davidis Dieterici de genuina tou= Quasi notione Iuridica, Gottingae 1740. editam.

2. Non secus ac.

* Cic. Vt quasi aurum igne; sic benevolentia fidelis, periculo aliquo perspici possit. Litteras Graecas sic avide arripuit, quasi diuturnam sitim explere cupiens. Plaut. Quasi tu dicas, me te velle argento circumducere.

3. Ironiam format, junctum scil. tw=| vero. Cic. Quasi vero id cupiditate defendendae nobilitatis, aut studio partium fecerit.



page 1139, image: s0618

4. Non numquam adfirmationem vel negationem emollit. v. g. Ne infinitam quasi copiam exemplorum persequar, locum dumtaxat unum ex Platone subjiciam, Damit ich nicht etwa eine unzšhlige Menge Exempel aufs Tapet bringe. Conf. infra Vtique n. 5.

+ Nota: Cicero in comparatione ac similitudinibus libentius Quasi et Tamquam usurpat, quam Velut.

QVATENVS QVANDO, QVANDOQVIDEM idem significant: significant autem idem, quod quoniam. Sed Quatenus ita accipitur dumtaxat apud saeculum Quintiliani, quod incipit a Livio, Virgilio, Horatio: nam Cicero eo semper utitur pro in quantum, qua ex parte, ad quem terminum; sicut catenus pro in tantum, ea ex parte, ad eum terminum. v. g. In omni re videndum est, quatenus: etsi enim suus cuique modus est; tamen magis ostendit nimium, quam parum. Item: Quamobrem id primum videamus, quatenus amor in amicitiis progredi debeat. Item: Quatenus sint ridicula tractanda oratori, perquam diligenter est videndum. Valla L. 2. c. 42.

QVATIO est violenter agito vel impello: QVASSO est in varias partes jacio, vel moveo cum magna indignatione, magn‚que vehementi‚: quod gravius et violentius est, quam Quatio. Virg. Fundamenta quatere. Liv. Moenia ariete quatere. Cic. Quatere alicui verbera. Item: Quati aegritudine. Plaut. Quassare caput, Das Haupt schŁtteln. Cic. Respublica quassata, Das zerschŁtterte, das wohlgeplagte gemeine Wesen. Popma.

QVERIMONIA certae rei est: QVERELA supervacua. Itaque prior gravitatis est; posterior levitatis. Fronto.

* Nec tamen hoc perpetuum est. v. g. Flor. L. 1. c. 18. n. 5: Aderat sine mora, querelam ferens legatio.

QVIA causam reddit plerumque, et respicit Quare, ut Graece o(/ti, dio/ti. Cic. de Senect. Vt bene vixisse videar, quia cum Scipione vixerim. QVONIAM plerumque rei statum aut conditionem declarat, et est idem, quod Siquidem, vel Quando seu Quandoquidem, e)peidh/. Cic. I. de Leg. Quoniam in populari ratione omnis nostra versatur oratio; populariter interdum loqui necesse erit. Weil alle unsere Rede dem gemeinen Manne zu gute gemeynet, mŁssen wir auch reden, wie der gemeine Mann redet. Idem pro Planco: Quoniam tu ita vis, nimium me gratum esse concedam.

Dico: plerumque rem ita se habere. Neque enim desunt loca veterum, ubi Quia pro Quoniam, et vers‚ vice Quoniam pro Quia ponitur.

Quia pro Quoniam, habet v. g. Plinius L. 1. Ep. 2: Quia tardiorem adventum tuum prospicio, librum, quem prioribus epistolis promiseram, exhibeo.

Quoniam pro Quia, nimirum quum causa redditur, oppido rarum est. Cic. 3. Tusc. Qui fortis est, idem est fidens, quoniam confidens mal‚ consuetudine in vitio ponitur. Servius Ciceroni L. 4. Ep. 5: Tamen ei moriendum fuit, quoniam homo nata erat. Quamquam etiam his locis, et aliis ejusmodi, Quoniam pro Siquidem positum videri potest.

Quia nam pro cur, Poetis est familiare Virg. 5. Aeneid.

Heu! quia nam tanti cinxerunt aethera nimbi.

QVID, ALIQVID et QVICQVID Substantiva sunt, v. g. Quid monstri alit? Aliquid monstri alunt: ea quoniam nemini obtrudi potest, itur ad me, Ter. Quid remedii huic malo habes? Quicquid virtutis. Quicquid gaudiorum. QVOD, ALIQVOD et QVODCVMQVE Adjectiva sunt. v. g. Id. ipsum, quod dicis. Quod remedium huic malo invenire poteris? Vitium aliquod huic rei inest. Quodcumque telum. Quodcumque donum. Valla L. 3. c. 16.

QVIDAM unum certum hominem significat. v. g. Vocat te quidam; non aliquis. Quidam conveniunt; non aliqui. QVISPIAM et ALIQVIS significat unumquemlibet, incertum, vagum v. g. Veniat huc quispiam vel aliquis vestram; non quidam vestrum.

* Sed haec differentia non semper ita vera est, ut flagitiosum sit, contra fecisse, quum Cicero de provinciis Consularibus ita scripserit: Ego vero si mihi non licet per aliquos gloriari, me dolorem atque inimicitias meas Reip. concessisse. Quos heic Cicero aliquos dixit, eosdem post quattuor versŻs quosdam appellat. Plin. L. 7: Vires quibusdam dextr‚ majores: quibusdam aeque utraque: aliquibus laev‚ praecipuae.

Ita etiam Alicubi, quod idem est, ac loco aliquo vago et incerto, quemcumque velis, non satis belle et accurate usurpatur pro loco certo et definito: quamvis et hanc differentiam non usquequaque observant veteres.



page 1141, image: s0619

QVISQVAM idem est, quod QVISPIAM seu ALIQVIS; sed amat orationem interrogativam aut negativam. v. g. Num debeo tibi quicquam? Non reperies quemquam. Ejusdem fere naturae est Vllus. Valla L. 3. c. 16. Popma 38. seq. ed. Hek. 363.

QVIDEM usurpatur

1. Pro conjunctione expletiva, atque adeo ornatŻs caus‚, in primisque Nominibus Propriis adjungitur, quum auctoritas alicujus testimoniumve adfertur. v. g.

* Cic. Cyrus quidem apud Xenophontem in eo sermone, Es lasst sich ja dann der Cyrus beym Xenophonte heraus. Omnis causa haec est: quam quidem tibi prorsus commendo, Welche ich dir dann gar sehr empfehle.

+ Heic to\ Quidem imitatur Graecorum me/n. v. g. *ku=ros2 me\n, Cyrus quidem. *swkra/ths2 me\n, i. e. Socrates quidem. Cic. Theophrastus quidem Tauriscum quemdam dixit. Id. Dicaearchus quidem et Aristoxenus cet. dixerunt. Id. Agrigentinum quidem doctum quemdam virum carminibus Graecis vaticinatum ferunt.

2. Modestiae caus‚, quum loquimur de nobismet ipsis. v. g. Meo quidem judicio. At me‚ quidem sententi‚, Wenigstens meinem BedŁnken nach.

3. Pro certe, aut pro eo, quod Graecis sonat, ge\, pro quo Latini interdum ponunt sane.

* V. g. Quid tibi, Petre, istic negotii est? Nihil quidem mihi heic negotii est. Ach! gar nichts hab ich hier zu thun. Cic. Lael. c. 2: Recte tu quidem, Scaevola, et vere. Ia freylich, ja wohl, mein lieber Scaevola, es hat allerdings seine Richtigkeit, was du sagest. Id. c. 8: Vim hoc quidem est adferre, Das heisst ja wohl einem Gewalt anthun. Id. 1. Offic. 5: Formam quidem ipsam et tamquam faciem honesti vides. Id. L. 3. de Orat. n. 55: Quarum virtutum expertibus si dicendi copiam tradiderimus, non eos quidem Oratores effecerimus, sed furentibus quaedam arma dederimus. Plin. L. 2. Ep. 13: Epistolas quidem scribit, ut Musas ipsas Latine loqui credas, Er schreibt gewisslich einen solchen netten Lateinischen Brief, dass nichts darŁber ist.

Quidem profecto vehementius adfirmat.

* Cic. Attic. Lib. 6. Ep. 5: Nunc quidem profecto Romae est; quo te, si ita est, salvum venisse gaudeo.

4. Conjunctum cum tw=| Certe ponitur pro saltem, zum wenigsten.

* Cic. Spero, me tibi causam probasse; cupio quidem certe. It. Sed si certorum hominum mentes null‚ ratione placare possumus; vestros quidem animos certe confidimus esse placatos. It. Et tu me consiliario fortasse non imperitissimo, fideli quidem et benevolo certe usus esses.

Etiam a(plw=s2 positum, interdum hanc notionem habet. Cic. pro Milone c. 7: Domi suae nobilissimus vir, SenatŻs propugnator, atque, illis quidem temporibus, paene patronus.

5. Conjunctum cum Pronomine ille, ita, ut hoc proxime particulam nostram antecedat, est e)chghtiko\n praecedentis subjecti.

* Cic. Quamquam de morte P. Clodii fuit quaestio, non satis prudenter illa quidem constituta. It. L. 3. Offic. cap. 9: Atque hoc loco Philosophi quidam, minime mali illi quidem, sed non satis acuti.

6. In ceteris locutionibus excipitur fere ab adversariis particulis, sed, verum, at, attamen. v. g. Haec quidem vera fatetur esse; attamen morem iis gerere detrectat.

* Interdum heic non sine elegantia subauditur. Cic. 2. Verr. n. 59: Est magnum argumentum: verum illud maximum.

7. Vsurpatur etiam pro ipsa adversativa particula, autem, Aber.

* Nepos Phocione cap. 3. n. 3: Causam apud Philippum Regem verbo; re ipsa quidem apud Polysperchontem jussus est dicere. Vbi quidem est pro autem. Nec aliter Ciceroni significat pro Marcello cap. 9: Sed nisi haec urbs stabilita tuis consiliis et institutis erit, vagabitur modo nomen tuum longe atque late: sedem quidem stabilem et domicilium certum non habebit. Vbi rursus quidem pro autem est.

8. Sed et vehementem haec particula negationem praecedente Ne constituit.

* v. g. Ne fui quidem Romae, Ich bin nicht einmal zu Rom gewesen. Cic. L. 10. Fam. Ep. 2: Numquam deero, ne cum periculo quidem meo, dignitati tuae, Ich will deine Ehre zu retten gar nicht unterlassen, sollte ichs auch mit Schaden und Gefahr thun. Inter Ne et Quidem fere semper verbum aliquod, vel etiam plus eo, interponitur. Sunt enim loca, ubi nihil interjicitur. V. Schwarz ad Turs. 549.

9. Tandem personas distinguit.

Cic. Quamquam ille quidem, Wiewol, so viel jenen betrifft. Ego quidem scribo; tu vero legis; ille autem dormit.

10. Eleganter subjicitur tw= Si. v. g. Si quidem, Germ. Wann nemlich, wo sonsten, Cic. Pauci, si quidem cum illis conferantur. It. Laudabo te, si quidem recta feceris.



page 1143, image: s0620

QVILIBET non universale, sed indefinitum est. Quintilianus: Quam diu quilibet unus ex civibus superfuerit id est, unus aliquis, quicumque sit ille. Voca quemlibet id est, unum, quem vis, qui tibi arrideat, qui tibi placuerit. Valla in Raud.

* Par ratio in Quivis.

Vniversale autem est VNVSQVISQVE; sed QVISQVE indefinitum ejusmodi, quod distributive sumitur. Ita v. g. recte dicitur: Quisque suae fortunae faber; sed non: Quilibet vel unusquisque fortunae suae faber. Prius verum; posterius falsum est: multa enim multis obtingunt, quae vel null‚ arte comparari, vel null‚ circumspectione evitari potuissent. Hujus vero a)kribei/as2 suae veteres non semper fuere memores. Confer. Sect. 1. voc. Vnusquisque.

QVIPPE notat

1. Certe.

* Cic. Dixisti: quippe jam fixum et statutum est.

2. Vtpote.

* Cic. Sol Democrito magnus videtur, quippe homini erudito. It. Quippe quae in lege scripta non sit. It. Harum igitur duarum ad fidem faciendam justitia plus posset, quippe quum ea sine prudentia satis habeat auctoritatis. It. Multa de mea sententia questus est Caesar, quippe quod etiam Crassum ante vidisset. Ter. Quippe quia magnarum id remedium aegritudinum est.

3. Nam.

* Cic. Leve nomen habet utraque res. Quippe leve est totum hoc risum movere.

4. Ironiam parit.

* Cic. Movet quippe me lumen curiae. Virgil. Quippe vetor fatis.

QVIS infinitum ad unum refertur: QVISQVIS vero, vel QVICVMQVE ad universos confuse dicitur. Popma.

QVOD sumitur interdum pro Quantum ad id, quod, et quidem in principiis. Cic. Quod ad me scribis de Hermathena, mihi gratissimum est. Id. Quod ad me saepe scripsisti de nostro amico placando, feci et expertus sum omnia.

QVOD interdum a Cicerone usurpatur pro sed vel Quamobrem, v. g. Lib. 8. Ep. 14: Quod non dubito, quin te quoque haec deliberatio sit perturbatura. It. L. 14. Ep. 4. vel secundum ordin. Siber. Lib. 1. Ep. 8: Quod utinam minus, vitae cupidus fuissem.

* Alii to\ Quod, heic abundare putant.

QVOD non numquam significat Quantum vel Quatenus. Cic. Nunc vero censeo: quod commodo tuo facere poteris: venias ad tempus. Id. Ipse; quod commodo tuo fiat; cum eo colloquere. Id. Tu velim: quod commodo valetudinis tuae fiat: quam longissime poteris, nobis obviam properes. Id. Quod absque molestia tua fiat. Id. Quae tibi mandavi, velim, ut scribis, cures, quod sine molestia tua facere poteris. Id. Vt se tota res habeat, quod ad eam civitatem attinet, demonstrabitur. Conf. de eo Part. Synt. Quod pro Quatenus.

QVOTANNIS et QVOTIDIE tempus continuatum significat: IN SINGVLOS ANNOS et IN DIES SINGVLOS tempus interrumptum, per intervalla annorum et dierum. Cicero ad Atticum: Quotidie vel potius in dies singulos breviores litteras ad te mitto. Vlpianus: Amphoras decem quotannis in annos singulos dare. Popma. 143. Ed. Heckel. 363.

QVOTVS QVOTVSQVISQVE et QVOTVSCVMQVE differunt.

Quotus interrogat simpliciter: Quotusquisque autem similiter interrogat quidem; sed ita, ut paucitatem inferat.

* Martial. Quota pars spectatur? Horat. Quota est hora? Cicero pro Coelio cap. 16: Famam quotusquisque istam potest effugere in tam maledica civitate? Quasi dicas: nemo propemodum. It. Quotusquisque est, qui virtutem curet? Quasi dicas: nemo vel oppido pauci. Germ. Wie viele mŲgen derer wohl seyn? Et per tmesin id. Cic. de Divinat L. 2. c. 24: Quota enim quaeque ves evenit praedicta ab istis? Id. pro Ligar. c. 9: Quotus enim istud quisque fecisset, ut cet.

Interdum etiam Quotus sine interrogatione potest subsistere. Cic. Quota pars ex eo deducetur, ea pars sit profutura.

Quotuscumque paucitatem infert etiam sine interrogatione. v. g. Quotacumque portia mihi sufficit, Germ. Ich bin zu frieden, es sey so wenig, als es wolle.

R.

RADICARE Wurzeln, Wurzel schlagen, v. g. Arbor strata in solo humido tota radicatur, sed in frutices, non in arborem. It. Caepe et allium non nisi in


page 1145, image: s0621

rectum radicantur, verbum soli Plinio Maj. familiare: Cicero aliique pro eo dicunt, radices agere.

RAPINA est petulantiae, et ad rem proprie refertur: RAPTUS ad personam, speciatim ad stuprum: PRAEDA ad victoriam. Donatus ad Terent. Adelph. A. 3. Sc. 3.

* Idem Terentius tamen hoc ipso in loco raptionem etiam dixit pro raptu. Apud Tacitum etiam raptus saepe pro rapina occurrit.

RARIORA vocabula, sive omnino ejusmodi existimentur, sive a(/pac lego/mena, sive huic vel illi scriptori propria sint, adnotare quidem fas est, immiscere autem temere sermoni non licet. Talium vocabulorum silvam ostendit ex solo Cicerone Frobenius in Penu Tulliano; ex Virgilio Taubmannus Dissert. de Lingua Latina p. 63; ex Cicerone, Cornelio, Livio collegit Ioh. Wilhelmus Bergerus de naturali pulchritudine orationis p. 423. 455. 457.

* Puritas stili vocabula nimis rara non amat. Quae classici auctores rarius adhibuerunt, nobis quoque rarius dici debent; illis vero maxime adsuescendum, quibus illi quam frequentissime usi sunt. Saepissime id tironibus linguae Latinae inculcandum est, ut ne vocabulorum nitorem et puritatem cum raritate conjunctissimam esse credant, quum magna raritas vocabula reddat suspecta. Neque enim, ut probetur vocabulum aliquod, unius auctoritas scriptoris idonei sufficit, sed duorum ad minimum, vel plurium requiritur. Non omne enim est aurum, quod apud scriptores aurei saeculi occurrit, neque omne ferrum quod scriptores saeculi ferrei habent. Eadem vocabulorum et nummorum ratio est: illos, nummos, qui in emtione et venditione dari et accipi vulgo solent, optimos esse judicant mercatores et nundinatores, quamquam inter illos quoque discrimen est: sic notissima vocabula in stilo sunt optima. Quintilianus L. 1. c. 6. p. m. 63: Consuetudo, inquit, certissima loquendi magistra est, utendumque plane sermone, ut nummo, cui publica forma est. Cicero L. 1. de Orat. p. m. 135. docet, in dicendo vitium vel maximum esse, a vulgari genere orationis, et a consuetudine communis sensŻs abhorrere: Immo, ut in Oratore ad M. Brutum p. m. 330. scribit, impetratum est a consuetudine, ut peccare suavitatis caus‚ liceret. Tantum summus Orator consuetudini tribuit, ut contra ipsam Analogiam, et contra recte dicendi leges, ut ne auribus hominum ingrati simus, peccare liceat, cujus rei loco citato satis multa adducit exempla. Weiss. de Stilo Rom. p. 159. seqq. Titii Manud. 408. seqq.

Et quemadmodum rariora vocabula, ita etiam rariores locutiones etiam atque etiam in sermone comto et elegantiori vitandae sunt; quales apud Poetas et Comicos complures occurrunt.

RATIONABILIS v. g. rationabilem sortitus est naturam; it. quae ad rationabilem animam pertinent, falso rejicitur a Vossio de Vit. 818. et Goclenio Silv. Barb. 44. Exstat enim non solum apud Senecam, Columellam et Celsum, sed etiam alios sequioris aetatis scriptores, Vlpianum, Marcellinum, Lactantium, Frontinum, Aggenum Vrbicum et Capellam. Borrich. in Voss. 217.

Alias Latini pro eo dicunt, rationalis, rationis particeps, ratione utens, ratione plenus.

Et sic etiam Adverbium

RATIONABILITER i. e. probabiliter, cert‚ ratione, probabili conjectur‚ et ratione. v. g. Quantum rationabiliter potui, immerito suspectum eidem Vossio l. c. Neque enim solum Aptilejus, Hieronymus, Macrobius, Marcellinus, Probus, Capella, et Lactantius hoc Adverbio usi sunt, sed etiam ipse Seneca Epist. 109. Quamquam enim in hoc Senecae loco Princianus, Gruterus, Lipsius et Gronovius hodie non legant rationabiliter, sed rationaliter; tamen et quidam huc usque legerunt rationabiliter, et inter eos Robertus Constantinus. Et scripsisse Senecam rationabiliter, inde constare potest, quod nullus bonus auctor dixit rationaliter; item quod nec Senecae placuit rationalis, sed rationabilis. Borrich. in Voss. 216.

RECENTER Adverbium v. g. poma recenter lecta, falso suspectum Goclenio Silv. Barb. 58. Vossio de Vit. 108. Olao Borrichio Cogit. 34, aliis. Palladius enim, Apicius, et Macer hoc Adverbio usi sunt.

* Recentissime Superlativus est apud Plinium L. 18. c. 23.

Ceterum veteres fere omnes pro recenter, dicunt recens. v. g. Filiolus recens natus. Virgilius: Sole recens orto. Cicero: Rhegini quidam eo venerunt Rom‚ recentes. Cell. Antib. 83. C. P. 121.

RECITANT proprie, qui de scripto legunt: PRONVNTIANT, qui memoriter dicunt.

* Cic. Litteras in Senatu recitare. Id. Memoriter pronuntiare. It. Vno spiritu pronuntiare multos versus.



page 1147, image: s0622

Recitare male vulgo usurpari pro memoriter dicere, contendit Scioppius: sed et in hac notione inveniri, ostendit Schultingius Not. ad Praef. ad Controv. Lib. 1. Senecae. Interim proprie et w(s2 e)pi\ to\ polu\ ad lectionem refertur; quemadmodum etiam recitator.

Porro Recitant et recitationes instituunt eruditi in coetu amicorum: Pronuntiant, qui aliquid pro auctoritate dicunt, notatu dignum. Atque ita verbo recitandi saepe utitur Plinius Iunior, e. gr. L. 1. Ep. 13.

+ Scriptores quippe, et initio quidem Poetae, postea tamen et ceteri, poemata et lucubrationes suas, priusquam ederent, cum privatim convocatis auditoribus, tum publice in auditorio recitabant, ut judicium atque censura de iis fieret: de quo praeclaro et utilissimo instituto videndus Lipsius est Centuri‚ 2. ad Belgas Epist. 48.

REFERRE, EXPONERE, et EXPLICARE gradu differunt: illud respicit simplicem narrationem; istud addit omnes ac singulas circumstantias; hoc uberius interpretatur et illustrat.

* Cic. 3. Leg. 67: Referre et exponere. Quintil. L. 3. c. 11: Verbosius exponere. Cic. 2. de Invent. Praecepta enodata diligenter exponere. Id. Brut. cap. 7: Quod ex quibusdam capitibus expositis, nec explicatis (Die da umstšndlich zwar vorgestellet, man aber dabey mit seinem Vrtheil an sich gehalten) intelligi potest.

Hinc explicare vel interpretari auctorem rectius dicitur, quam exponere auctorem.

REFIBVLARE i. e. fibulam solvere, fibulam laxare, Abschnallen, losschnallen, veteres non dixisse arbitratur Vossius de Vit. 762. Sed ita dixit Martialis L. 9. Epigr. 28.

Simplex Fibulare, Zuschnallen, est Columellae; Infibulare, EinschnŁren, einheften, Celsi et Apicii. Borrich. in Voss. 219.

REFOCILLARE Stšrcken, erquicken, v. g. lugentem efficacibus remediis refocillari, Seneca L. 3. Benef. cap. 9: Cicero aliique pro eo usitatius, recreare, reficere, revocare vires.

REFRACTIO v. g. refractio luminis, Der Wiederschein, Vlpianus L. 8. p. t. 2. l. 17. ß. 2: Plinius autem, Tacitus et Florus Lib. 3. c. 3. n. 15. pro eo habent repercussus, Żs.

* Quare in Opticis pro refractione radiorum, magis Latine dixeris repercussus radiorum.

Seneca et Vlpianus l. d. habet etiam repercussio.

REGIVM quod Regis: REGALE, quod Rege dignum est. Corn. Fronto. Sex. Pomp. Festus.

* Cic. L. 1. Offic. c. 12: Regalis sane, et digna Aeacidarum genere sententia. Ita apud Curtium L. 5. c. a. n. 10. Abulites cum donis Regalis opulentiae occurrit. Ita munera, quae Rege digna sunt, dicimus Regalia. Romani autem, Tarquinio Superbo expulso, non Regale, sed Regium nomen horrebant.

Poetae tamen haec subinde confundunt; quemadmodum, quod toties inculco, omnium hujusmodi differentiarum incuriosi sunt, praesertim quum metri leges obstant.

REGNVM est, cui Rex, et quidem cum Regiis insignibus praeest: DOMINATVS, ubi unus imperat, ceteri servi sunt: PRINCIPATVS est status monarchicus quidem, sed qui cum dominatu libertatem miscet. Sic Plinius Panegyr. cap. 45. principatum distinguit a dominatu, et Suetonius Calig. c. 22. a regno.

REIICIO praeter illas notiones, quas nec pueri ignorant, eleganter etiam adhibetur in formulis sequentibus: In extremo me ad litteras tuas rejicis, Am Ende weisest du mich auf deinen Brief. Item: Sed de his rejicio me ad eas litteras, Aber diesfalls referire oder beziehe ich mich auf denjenigen Brief. Item: Videndum de ratione itineris, quam tu ad meam voluntatem, meumque consilium: quae tua est humanitas: totam rejicis, Du stellest es mir ganz anheim, wie ich solche Reise antreten wolle.

* Rejicere judices, est recusare eos, quos habeas suspectos.

Rejectaneum est rejectum, seu reprobatum, vel rejiciendum et reprobandum, ut: rejectanei doctores, quos rejici oportet, ut qui doctrinam adulterant. Goclen. Obs. 215.

RELEGATVS jus civitatis retinebat, certo loco concludebatur, aut urbe, provincia, aliove loco prohibebatur ad tempus vel in perpetuum, et tamen omnia jura sua et bona, praeterquam si quaedam honorum pars ademtafuerat, servabat integra: EXSVL jus civitatis amittebat, in perpetuum vel ablegabatur in insulam, quam Princeps adsignarat, vel extra Italiae fines ad socios transire jubebatur, et omnia jura sua et bona, quae publicabantur, amittebat. Differunt ita, ut minus et majus.

RELIGIO est erga Deum: PIETAS erga parentes, patriam, patronos.

* Sed non est perpetuum hoc. Nam pietas adversum deos, pietas erga deos, Ciceroniana sunt. Ita nimirum sciscit Goclenius Obs. 344; in quo tamen ipsi haud sumus dmo/yhfoi. Omnino enim differentia haec recto stat talo, si judicandum ex eo, quomodo


page 1149, image: s0623

absolute posita vocabula sumantur; non autem, ad quam notionem eadem interdum detrudat aliquod epitheton vel additamentum. Confer, quae hanc in rem dicuntur infra ad loc. Videmus natur‚.

+ Religiones in Plurali, notat cultus divini rationem, v. g. Liv. L. 1. c. 32: Numa religiones instituit.

RELINQVERE interdum pro renuntiare alicui rei, etwas fahren lassen. Cic. L. 2. de Orat. n. 5: Omnia, quaecumque in hominum disceptationem cadere possunt, (Germ. Was sonsten nur Menschenkinder erŲrtern und entscheiden kŲnnen ) bene sunt ei dicenda, qui hoc se posse profitetur: aut eloquentiae nomen relinquendum est.

REMEDIARE i. e. mederi, curare, sanare, remedia adferre, remedia proponere, v. g. Capitis dolorem in perpetuum remediat; item Passivum REMEDIARI v. g. h‚c herb‚ aegrotus remediatur, displicet Voss. de Vit. 764. Et quamvis ex aetate argentea Scribonii Largi, et ex aetate aenea Apuleji, Hygini, Tertulliani et Hieronymi se vindicet auctoritate; non desinit tamen nescio quid plebejum olere, quum elegantiores veterum omnes istud refugiant.

* Remediatio i. e. sanatio, Die Heilung, v. g. Torpor signum est remediationis, ejusdem Scribonii Largi est.

Remediabilis i. e. sanabilis, v. g. levi cur‚ remediabiles, placuit Senecae Ep. 95: quam scripturam defendit Gronovius ex MSS. contra vulgatam medicabilis.

Remedialis i. e. vim medendi adferens, v. g. Inest aeri vis quaedam remedialis, habet Macrobius. Vid. Rhodius Lex. SCribon. 434. Ol. Borrich. in Voss. 221. seq. Cell. C. P. 187. Stephani de Latin. Susp. 116. Andr. Borrich. Append. 189. seqq. it. 191. Vind. L. L. 201.

REMVNERO et REMVNEROR deponentaliter: at Remuneror multo usitatius.

REPERIMVS nostra: INVENIMVS aliena. Corn. Fronto.

* Sed non usquequaque hoc observatur. Cicero enim L. 3. Tuscul. c. 16. dicit, causam aegritudinis reperire scil. in alio.

+ Illa autem differentia, quam Valla, et ex hoc Popma ed. Giess. 103. et ed. Hekel. 262. et 367. comminiscitur, qu‚ quidem Invenire sit consilii; Reperire vero fortunae, prorsus nulla videtur esse. Nam optimus quisque Latinitatis auctor his verbis promiscue, respectu notionum earum, utitur. Conf. Heins. et Burmann. ad Ovid. 1. Metam. 654.

REPREHENDERE pro iterum prehendere, retro trahere, revocare, v. g. reprehendere aliquem manu, nemini suspectum sit. Is enim hujus verbi primus et proprius significatus est, atque hic ipse occurrit apud optimos scriptores, Plautum, Ciceronem, Suetonium, Phaedrum. Vorst. de Lat. Fals. Susp. 180.

REPRIMO ad tempus: COMPRIMO in perpetuum. Comprimo igitur plus est, quam Reprimo i. e. refreno. Ita Quintilianus.

* Interdum tamen Comprimere pro Reprimere usurpatur. v. g. animam comprintere, Den Athem an sich halten; it. manus comprimere i. e. continere a lascivis attrectationibus, Mit seinen Augen, und um so viel mehr mit seinen Hšnden einen Bund machen.

RESONANTIA i. e. sonus suo modo repercussus, Der Wiederschall, v. g. Voces sine resonantia perventiunt ad aures, displicet Vossio de Vit. 598. Invenitur tamen apud Vitruvium Lib. 5. cap. 3: qui etiam ad l. c. 5. habet consonantia, Die Zusammenstimmung, v. g. vocis consonantia. Borrich. in Voss. 223.

* Dissonantia i. e. vocum discrepantia, exstat ap. Hieronymum et Claudianum Mamertum.

RESPONSVS Żs, pro harmonia, convenienti‚ partium, quando v. g. ultima primis exacte respondent, v. g. Omnium linearum responsus, idiotismus Vitruvii est. Occurrit etiam h‚c notione apud Manilium Lib. 3. v. 71.

* Pro responsione, v. g. Interrogatione et responsu, occurrit in Pandectis.

RESTAVRARE Erstatten, ersetzen, v. g. bellum ex integre restaurare, Augusti aevo nemo dixit. Hinc Latinum esse, negant complures, qui in re Grammatica cum populi suffragio dictaturam sibi patrum memori‚ sumserunt. Praecipue heic in censum venit Iul. Caes. Scaliger, qui Hieronymum Cardanum hoc verbo saepius utentem vehementer reprehendit Exercitat. 195. p. 633. Sed toto coelo errant, magni ceteroquin, viri. Neque enim solum hoc verbum usurparunt veteres ICti, ex quibus solis Latinam linguam, si periisset, instaurari posse, ex nimio erga eos studio adifrmare non dubitavit Laurentius Valla; sed etiam Iustinus, immo etiam Tacitus, uterque non semel, et vetus quaedam inscriptio apud Gruterum.

* Restauratio etiam v. g. restauratio servitutis veteres ICti, Vlpianus et Iulianus, dixerunt.

Ceterum cum antiquioribus et elegantioribus praestat dicere, instaurare, reficere, renovare, resarcire, restituere; et pro Substantivo Restauratio malim cum Cicerone et aliis usurpare Instauratio, Renovatio. Vid. Claud. Verdierius,


page 1151, image: s0624

Criticus ille iniquus, et plus justo saepe sapiens, su‚ in varios scriptores censur‚. Andr. Schottus Lib. 3. Tull. Quaest. p. 239. Henr. Stephan. Expostul. 157. Voss. de Vit. 766. Vorst. de Lat. Falso Susp. 173. Cell. Antib. 132. C. P. 166.

* Substantivum Restaurator, occurrit apud Sponium Miscell. p. 27.

RESTITVIMVR iis, quibus nos volumus: REDDIMVR iis, qui nos volunt. Restituimus volentem; Reddimus volentibus. Et Restituitur cupiens; Redditur cupientibus. Redditur et restituitur cupiens cupientibus. Ael. Donatus. Popma. Ed. Hek. 368.

Reddere etiam est, acceptum, ablatum vel abductum retro dare: Restituere vero est, amissa, alienata aut immutata ad priorem dominum atque statum pristinum reducere.

* Sed haec a)kri/beia non usquequaque observatur.

RESVSCITARE pro rursus excitare, iterum suscitare, Wieder erwecken, v. g. positam resuscitat iram, Ovidius L. 8. Metamorph. v. 457. it. Lib. 27. p. de Adimend. vel transf. Legatis.

Pro revocare aliquem a mortuis, vitam alicui restituere, a mortuis, excitare aliquem, Revocare mortuum in vitam, Revocare aliquem ex mortuis in vitam, Revocare aliquem a morte, defunctum vitae restituere. Prudentius aliique scriptores Ecclesiastici habent: quemadmodum etiam h‚c ips‚ notione resuscitator occurrit apud Tertullianum, venerandum illum canitie et su‚ dicendi gravitate Patrem.

RETRACTARE pro irritum facere, falso suspectum. Habet enim Plinius Lib. 10. Ep. 112: Largitiones factas ante aliquantum temporis, retractari atque in irritum vindicari non oportet.

* Ceteroquin

1. Vsitate significat. Iterum recensere, Eine Schrift von neuem wieder durchsehen, und nŲthigen Falls hier und dar etwas andern und verbessern; denuo tractare; iterum tractare; recognoscere; repetere; emendare. v. g. Plin. L. 9. Ep. 10: Oratiunculam unam atque alteram retractavi.

2. Interdum etiam notat Iterum contrectare. Ovid. L. 4. Trist. Eleg. 4. v. 41

Neve retractando non dum coeuntia rumpam Vulnera.

3. Reminisci, memori‚ aliquid recolere. Cic. ad Attic. L. 8. Ep. 9: Augemus retractando dolorem. h. e. reminiscendo.

4. Retrahere, Virgil. L. 12. Aeneid. v. 889.

Quae nunc deinde mora est? aut quid jam, Turne, retractas?

RETROGRADVS v. g. ordine retrogrado aliquid legere, etwas ŁberrŁcks, oder von hinten zu lesen, immerito dammat Scioppius in Stradam. 91. Habet enim Plinius Hist. Nat. Lib. 2. cap. 17. Kappius ad Iensium 140.

REVALESCERE, Wieder gesund werden, v. g. ex gravi morbo revalescere, nemini temere suspectum sit. Habet enim Ovidius Heroid. Ep. 21. et Gellius L. 16. c. 13. Vsitatius tamen pro eo cum Cicerone dixeris, convalescere; it. cumlaesa valetudine redire in gratiam. Vorst. de Lat. Falso Susp. 179.

* Reconvalescere, barbarum est; quod de Sect. 1.

REVENIRE i. e. redire, reducem fieri, v. g. Legiones reveniunt domum. Quum miles domum revenisset. Rursus reventum in gratiam, nemini suspectum sit. Habet enim Plautus, Tacitus, quin ipse Cicero. Vorst. de Lat. Falso Susp. 171.

REVERSVS SVM apud neminem occurrit aureae aetatis scriptorum, praeter Cornelium Nepotem Themist. c. 5. it. Hyginum, et incertum illum auctorem Commentarii de Caesaris adversus Pompeji liberos bello Hispaniensi cap. 13. n. 6. et cap. 17. n. 1. Apud Ciceronem et reliquos ejus aequales semper legitur reverti, ab antiquo reverto. Caesar semel forsan Participium reversus suum fecit, de B. G. L. 6. c. 42. Postea, aetate argente‚, to\ reversus sum frequentarunt Phaedrus, Iustinus, Vellejus Paterculus, Valerius Maximus, Aaconius Pedianus, Frontinus. Voss. de Vit. 105. Ol. Borrich. in Voss. 223. Cell. C. P. 166. Andr. Borrich. Vind. L. L. 204.

* Dicunt Latini, Reverto, ti, sum, tere, et Revertor, sus sum, ti. Sed usitatius Revertor, quam obsoletum Reverto; usitatius Reverti, quam Reversus sum; usitatius Reverti, quam obsoletum Revertere. Cic. L. 9. Ep. 20: Vt in eam civitatem boni viri et boni cives, null‚ ignamini‚ notati, n on revertantur, in quam tot nefariorum scelerum condemnati, reverterunt.

RIDICVLOSVS Lšcherlich, v. g. ridiculosa negotia defendere, improbat Vossius de Vit. 73. Ita tamen non solum Arnobius locutus est; sed apud Plautum etiam est Superlativus ejus ridiculosissimus. Hic Superlativus Vossio quidem ad


page 1153, image: s0625

risum excitandum ridicule confictus videtur: quod autem aliis non fit verisimile. Tutius tamen et longe usitatius dixeris, ridiculus, jocularis. v. g. Ridiculus mus. O rem ridiculam et jocosam! Logos ridiculos vendere. Ioculare est istud quidem, et a multis saepe derisum. Plautus et Gellius habent etiam ridicularius; quomodo Terentius, jocularius. v. g. In malum jocularium paene incidissem, Ich hatte bald einen possierlichen Streich erlebet. Borrich in Voss. 224.

+ Hieronymus adv. Rufin. L. 3. c. 4. pr. Ridiculosus a Ridiculus distinguit: Non ridiculosa, ut scribis, sed ridicula mihi forte res accidit. Venerandus pater id, ni fallor, vult, Ridiculum plus aliquid esse, quam Ridiculosum: nempe ridiculosum ipsi videtur, quod tisu dignum sit; ridiculum, quod risum ipso actu moveat.

ROGATIO legum peragebatur hoc modo. Legem laturus magistratus eam domi scribebat, et cum peritis consultabat, ne quid contra populi rem aut voluntatem sanciret: atque hoc erat legem rogare. Tunc in pleno senatu de ejusmodi lege referebatur. Inde lex promulgabatur, id est, in publico ponebatur, ut quilibet, qui vellet, cognoscere posset et ante deliberare, utrum antiquanda, an approbanda videretur. Spatium promulgationis erat Trinundinum, id est, per ternas nundinas, sive dies viginti septem. Nundinae autem Romae a nono die dicebantur: quo quidem die nono rusticani urbem adibant ad mercatum et judicia, et ad leges denuo cognoscendas, postquam octo integros dies operi rustico impenderant. At post ternas demum ejusmodi nundinas, seu post Trinundinum magistratus in forum aut campum Martium populum convocabat, et tum collectis populi suffragiis lex vel antiquabatur, vel accipiebatur. Quod si rogatio non videretur e re populi, Tribuni plebis intercedebant, utentes sollemni suo verbo Vetamus; et tum comitia vel dissolvebantur, vel in alium diem proferebantur. Nemine autem Tribunorum intercedente, discedebat populus in Curias vel Centurias; post singulae Curiae vel Centuriae una post alteram, sorte vocatae exibant, et suffragium ferebant. Quae prima Curia exierat, Principium dicebatur, et quae prima Centuria exierat, Praerogativa dicebatur, et quod plures ex triginta Curiis vel 193. Centuriis jusserant, id ratum habebatur. Totus autem hic actus dicebatur Suffragii latio. Acceptam ita legem omnes cives jurejurando confirmabant; atque hoc vocabatur Acceptatio legis. Post jusjurandum in aeneas tabulas lex incidebatur, interdum in columnas, et hae tabulae vel in publico affigebantur, vel ad aerarium deferebantur, et ibi conditae adservabantur. Qui primus populo, ut legem acciperet, suadebat, is Auctor legis appellabatur.

* Atque ita Lex apud Romanos erat generale jussum populi aut plebis, rogante magistratu: nec propterea confundi debet

1. Cum Plebiscito, quod plebs rogante plebejo magistratu sive Tribuno constituebat.

+ Populi nomine, quatenus hoc loco plebi contradistinguitur, universi cives significantur, connumeratis etiam Patriciis et Senatoribus. At plebis appellatione ita universi cives, heic significantur, ut Patricii et Senatores excludantur. Conf. supra Plebejum it. Populus et Plebs.

2. Cum Senatus Consulto, quod Senatus jubet et constituit.

3. Cum Principum Placitis, quaecumque Imperator per epistolam constituit, aut cognoscens decrevit aut edicto praecepit.

4. Cum Praetorum edictis, quae dicebantur Ius honorarium, quibus Praetor aut jubebat aliquid fieri, aut prohibebat, e. g. ne hoc vel illud fieret.

5. Cum Responsis Prudentum, quae sunt sententiae eorum, quibus permissum est, de jure respondere, nempe ICtorum.

Et sic Lex ad universum reip. statum pertinebat; reliquae ordinationes omnes meris particularibus et singularibus continebantur.

RORVLENTVS i. e. rore plenus rore perfusus, roscidus, Bethauet, bereifet, v. g. Vua rorulenta falso a Vossio de Vit. 602. in vitiosis ponitur. Est enim apud Columellam, Plinium et Solinum. Cell. C. P. 122. Ol. Borrich. Cogit. 35. Andr. Borrich. Vindic. L. L. 205.

ROSEVM quod rosarum qualitates exhibet: ROSACEVM, quod ex rosis confectum est. Sic rosaceas corollas quaerimus; noseam autem fragrantiam in talibus corollis. Sic rubor roseus, genae roseae; oleum autem rosaceum, unguentum rosaceum, non roseum dicitur.

ROTVNDITAS i. e. forma rotunda. v. g. Rotunditas coeli, rotunditas terrae, falso suspectum quibusdam est. Habent enim saepe Vitruvius et Plinius Cell. C. P. 76. et 123. Borrich. Analect. 50.

RVBEVS pro rubro, non probum putat Vossius de Vit. 602, et ex eo


page 1155, image: s0626

provenisse arbitratur, quod, quum rubens esset scriptum, ob similitudinem litterae u et n, inter eas non distinguerent. Pro rubro etiam rubeus usquam legi, Hermolaus Barbarus et Beroaldus negant; ideoque in Plinii L. 9. c. 37. pro rubeus substituunt rubens. Sed licet ruber et rubens et rubicundus tutissime usurpentur; non tamen ideo damnandum est illico rubeus. Neque enim solum Gellius, sed etiam Hyginus et Columella et Palladius, nec non Iul. Firmicus eo usi sunt: ne quid dicam de loco Plinii modo adducto, quem Hermolaus et Beroaldus ex praeconcepta opinione corruperunt.

* Rubeus a rubus, i, frutice, i. e. spineus, Dornicht, beckicht, v. g. virga rubea, Eine Ruthe von Dornen, sine controversia recte se habet, occurrens apud Virgilium. Borrich. in Voss. 226. Cell. C. P. 167., Erasm. in Vall. 181.

Cum his, cave, ne confundas rubidus i. e. rusus fatrior et nigrore multo inustus l. infuscatus, Schwarzroth, dunkelroth. v. g. Sueton. Vitell. c. 17: Rubida facies, Ein kupfricht Gesichte.

RVRICOLA Poetae: Prosaici, agricola.

S.

SACRVM est, quod public‚ auctoritate Deo rite consecratum est, ut sacri luci, montes; sacra templa, ornamenta, certamina, et alia, quae publico civitatis instituto aut permissu Principis Deo fuerunt dicata: SANCTVM est, quod sanctione qu‚dam et praecepto firmatum, et ab injuria hominum munitum est, etsi non sit Deo consecratum, ut sancti muri, sanctae poxtae, sanctae slatuae, sanctae viae regiae, quae non sine nefario scelere violantur; sancti legati, quibus noceri non debet; sanctae leges, quae rectam poenam constituunt, et sanciunt in eos, qui praeceptis legum non obtemperant: RELIGIOSVM est, quod a communi hominum usu remotum, et sanctitate quadam reverendum est, ut religiosa sepulcra, monumenta, in quae mortuus illatus est.

Ita Sacrum est divinum, Deo dicatum: Sanctum est, quod violari non debet: Religiosum est venerandum.

* Interdum tamen haec tria similitudine eadem sunt, ut templa, altaria eadem et sacra, quia Deo dicata; et sancta, quod ea violare nefas sit; et religiosa, quoniam ab usu hominum vulgari remota. Popma ed. Giess. 1660. p. 146. ed. Hekel. p. 372. Conf. Gellii L. 4. c. 9.

SAEVVS factis: TRISTIS animo: TRVCVLENTVS vultu. Ael. Donat.

* Quae tamen differentia non satis sibi ubique constat.

SAGITTARE i. e. sagitt‚ petere seu ferire, sagittam torquere, emittere, conjicere, praeter meritum barbaris adnumeratur. Quamlibet enim non est optimae notae; tamen non improbae prorsus videtur esse. Augusti quidem aetate, et toto postea saeculo non videtur in usu fuisse; interim sub Antoninis tamen obtinuit: habetur enim apud Iustinum Lib. 41. c. 2. n. 5. et Solinum cap. 21. et 61. nec non Vegetium L. 3. c. 9. Etiam apud Curtium L. 7. c. 5. n. 42. est celebris sagittandi usus. Et Plautus Trin. A. 2. Sc. 1. v. 16. dicit: Suaviis sagittatis percussus est, i. e. instar sagittarum animum ferientibus.

* Atque illi quidem auctores significatione neutr‚ seu intransitiv‚, atque sine Casu adjuncto usurparunt hoc verbum: Dictys vero Cretensis eo etiam passiv‚ utitur significatione et Casu comitante. v. g. Sagittatis hostibus i. e. sagitt‚ percussis; quod utique novum est, et hujus auctoris commentum. Goclen. Silv. Barb. 59. Proscripsit hoc verbum Vossius de Vit. L. 1. c. 23. p. 99. et restituit ipse Lib. 4. c. 23. p. 770. tamquam posterioris aevi vocabulum ab Iustino l. c. usurpatum. Conf. Sciopp. Animadv. in Voss. Borrich. Defens. Voss. 283. Analect. 18. Cogit. 13.

SALTEM pro solum vel tantum, notione excludendi, v. g. Non omnia persecutus scribendo est; sed ea saltem attigit, quae scopo suo essent propiora, suspectum Vossio de Vit. Serm. L. 1. c. 35. p. 161. Goclenio Obs. p. 216. Silv. Barb. 60. Scioppio Iud. de Stil. Hist. 172. 182. Vorstio de Lat. Mer., Susp. 157. seqq. et Cellario Antib. 213. Concedit quidem Vossius, Plinium hoc sensu vocabulum usurpasse; sed monet tamen, suspectam eam lectionem esse Dalecampio, qui ibi pro saltem reponat solum.

* Olaus contra Borrichius Animadv. in Voss. p. 228. licet saltem ut plurimum designare minimum, Zum wenigsten, concedat; id tamen non esse perpetuum, sed etiam non numquam pro solum vel tantum usurpari contendit. Quod ad Plinii locum attinet, dicit ultimam et emendatissimam Plinii editionem, a Ioh. de Laet procuratam, rectissime legere saltem,


page 1157, image: s0627

Dalecampium autem nimis audacem fuisse in corrigendo Plinio; et h‚c notione to\ saltem usurpasse etiam Lucanum, Virgilium et Ovidium. Cellarius vero C. P. 422. in locis Virgilii et Ovidii saltem per minimum exponi posse adfirmat; de Lucano autem concedit, argenteo saeculo ita, licet raro, dici coeptum. Qua in re tamen dissentit Borrichius Analect. p. 19: ubi etiam locum addit ex Livio; qui vero et ipse altero illo sensu pro minimum, explicari videtur posse, Cellario d. l. Borrichius profert insuper etiam loca quaedam Quintiliani et Plinii, ac tandem Plauti: ad quae vero Plauti loca respondit jam tum suo tempore Vorstius de Lat. Mer. Susp. c. 18. p. 157. seqq. Pluribus hac de re disputat Andreas Borrichius, et Olai sui sententiam etiam atque etiam defensitare studet, Append. p. 53. seqq. ubi et Senecae testimonium adjicit: item in Vindiciis Latinitatis purioris pag. 206. seqq. ubi Liviana exempla congerit: quorum vero plurima possunt, Cellario judice, etiam minuendi sensu exponi.

Res, ut patet, de argentea aetate certa est; de aurea lis superest. Cicero et aequales pro minimum semper usurpasse videntur. Ceterum inferioris aetatis scriptores, v. g. Apulejus, Hieronymus, et alii ab hoc sensu excludendi, quo pro tantum ponitur, minus abhorruerunt.

SALTARE verbum generale est quo omne genus saltationis continetur: TRIPVDIARE proprie est ter pede saltando, quantum per artem licet, terram ferire, estque exsultantium cum jjbilo, FŁr gutem Muthe springen und jauchzen. Hinc Saltatum et Tripudium separat Livius Lib. 1: Ferre ac per urbem ire cantantes carmina cum tripudiis sollemnique saltatu jussit. Popma.

* Pro tripudiare Horatius L. 1. Od. 37. dicit, pede libero tellurem pulsare.

SALVATOR inter semibarbara refert Goclenius Observat. 3. p. 5. Vocem, inquiens, Salvator eruditiores tamquam parum probam fugiunt, ut et verbum salvo, quod nec ipsum satis Latimum esse judicant, ac putant, locum Ciceronis in Pisonem: me posse iterum remp. salvare; mend‚ non vacare, praesertim quum id verbum non facile apud quemquam veterum, apud Ciceronem certe alibi nusquam, invenire liceat. Dicimus igitur, Servator et servare, s1wth\r et s1w/zw, theologis interim suam libertatem et usum relinquentes. Vossius de Vitiis Sermonis Lat. L. 4. c. 23. p. 771: Vocabulum, inquit, Salvatoris, ut videtur, nec dum in Africa receptum fuit Tertulliani aevo, cui Christus Salutificator dicitur. Servatoris vero nomen non putavit satis exprimere Graecum s1wth=ros2 nomen: quamquam hoc Graecum quum signaret Tacitus, Conservatoris pro eo dixerit: Conservatoris, inquiens, sibi nomen Graeco ejus rei vocabulo adsumsit. Hactenus verba Vossii. Ceterum satis constat, Bezam, Castalionem, et alios, vocabulum Salvatoris, ut parum Latinum, rejicere, suffecto in ejus locum Servatoris nomine. Verum Servatoris vocabulum olim non magis conveniebat, quam Salvatoris, ad exprimendum s1wth=ra: id, quod vel illud Ciceronis ostendit Lib. 2. in Verrem, n. 154. his quidem verbis: Itaque eum non solum patronum (Verrem) istius insulae, sed etiam sotera, inscriptum vidi Syracusis. Hoc quantum est? Ita magnum, ut Latino uno verbo exprimi non possit. Is est nimirum soter, qui salutem dedit. Hinc Martianus Capella Lib. 5: Insolentiam, inquit, vitans Cicero, soterem Salvatorem noluit nominare. Nec tamen hoc vocabulum scriptoribus solum Christianis, Arnobio, Lactantio, Cypriano et Augustino fuit familiare; sed habetur etiam in antiquis inscriptionibus Gruteri et aliorum. Augustinus Lib. 3. de Trinitate cap. 10: Qui est Hebraice Iesus, Graece s1wth\r, nostr‚ autem locutione Salvator; quod verbum Latina lingua antea non habebat, sed habere poterat, sicut potuit, quando voluit. Casp. Er. Brochmann L. de Servat. Christo: Quis vocem Salvatoris volet proclamare barbaram, quippe qu‚ Cyprianus, Lactantius, Arnobius, Hieronymus, Augustinus usi sunt? Vide Borrich. in Voss. p. 229. seqq. Cell. C. P. 124. et 168. Balth. Meisneri Disp. 6. Christol. Sac. ß. 11. it. Iacobum Pontanum in Atticis Bellariis Syntagm. 10. p. 612.

Atque ex his omnibus facile colligitur, quum de Christo sermo est, Salvatoris potius, quam Servatoris vocabulo utendum esse. Servare militare verbum est, et de eo dicitur, qui parcit in bello, quos caedere poterat. Salvare autem ejus est, qui non vitam donat tantum, sed et meliorem statum addit, felicemque facit: quod et Dausquejus ad Basilii Seleuc. Orat. 11. de Iona observat; et reprehendit eos, qui Christum Iesum, Servatorem Germ. Einen ErlŲser malint, quam Salvatorem Germ. Einen Heiland dicere: quod et Baronius fecit notis ad Martyrologium Romanum M. Novembr. D. 9. Barth. ad Lib. 5. Theb. Statii p. 19.


page 1159, image: s0628

Reines. Epist. p. 682. Adde Ezech. Spanhem. Diss. de Praestantia Numism. p. 380. Matth. Zimmerm. Analect. Misc. Mens. 3. ß. 3. p. 121.

Etiam Tertullianus, quod et Vossius et Ol. Borrichius negat, hoc vocabulum Salvatoris usurpavit Lib. 3. adv. Marc. cap. 18. de Christo: Aliis ferus, ut Iudex; aliis mansuetus, ut Salvator. Et Sedulius L. 2. v. 155:

Sic delicta fugans Salvator nostra gerendo Tersit, et a tactu procul evanescere jussit.

* Verbum Salvare saepe est apud Lactantium, et in antiqua inscriptione, Antonini principatu expressa; ac deinde Ecclesiasticis scriptoribus satis frequens. Nizolius etiam Ciceroni tribuit in Pison. cap. 31. rempublicam salvare: sed in optimo quoque codice pro salvare perscriptum est servare, quod etiam Lambinus, Gruterus, et alii ediderunt. Et similiter locus Plinii, ad quem pro stabiliendo hoc verbo Casp. Barthius provocat, a Th. Reinesio in Var. Lect. p. 194. emendatur.

+ Castellio in Bibliis suis pro hoc verbo Salvare, semper fere ponit Servare; et pro Passivo Salvari, ponit Servari, Evadere. At officio Christi longe convenientiora sunt, Salvare, Salvari, Salvator.

SALVBRIS et SALVTARIS differunt Salubris fere Physice; Salutaris moraliter sumitur. Salubris de rebus dicitur sanitatem juvantibus: Salutaris de rebus, quae civiliter prosunt. Ita locus saluber, non salutaris; aquae salubres, non salutares: et vers‚ vice, consilia salutaria rectius, quam salubria: litterae salutares, non salubres dicuntur. Ita salubritatem orationi praestare debemus, Wir mussen einen reinen Stilum schreiben; salutaria autem suademus.

* Nec tamen haec differentia ubique custoditur. Salubris saltem interdum etiam usurpatur pro salutaris. Sic consilia salubriora, consilia salubria occurrunt apud Ciceronem ad Attic. L. 8. Ep. 12. et Curtium L. 7. c. 4. ß. 7. et L. 7. c. 7. ß. 24. Ac Livius L. 2. cap. 3. dicit: Leges res salubrior meliorque inopi, quam potenti.

Sed inter Salubris et Sanus haec datur differentia. Saluber vel Salubris dicitur, qui praebet sanitatem, v. g. aer salubris, potus salubris, somnus saluber. Vinum male habentibus salubre non est; sanis saluberrimum. Sed Sanus est, qui accipit et tenet sanitatem, v. g. sanus homo, sana mens, sanum corpus.

* Dicitur tamen etiam salubre corpus, bonae valetudinis, forte quia corpus boni succi plenum sanitatem homini adfert; non homo saluber, sed tantum sanus. Valla L. 4. c. 88.

SANE notat

1. Sapienter, et tunc ei opponitur insane.

* Plaut. Curcul. A. 1. Sc. 3. v. 20: Bonum est pauxillum, amare sane; insane, non bonum est. Horat. L. 2. Od. 7. extr. Non ego sanius bacchabor.

H‚c autem notione raro occurrit, et Comicorum fere ac Poetarum est.

2. Vere, Profecto. Cic. Quaedam sane pessima.

Et h‚c etiam notione rarissime occurrit: id, quod notent tirones nostri, quibus nihil hoc ipso temere est usitatius.

3. Valde.

* Cic. Homo sane nobilis. Res haud sane difficilis. Sane sum perturbatus. Pauca sane, si cum reliqua multitudine comparentur. Homo nobis sane familicris. Stilpho, Megaricus Philosophus, acutus sane homo, et probatus temporibus illis. Res rustica, sane bene culta. Oratio sane longa. De Parthici belli suspicione quod scribis, sane me commovit. Sane moleste Pompejum id ferre, constabat. Sane autem vellem posse obsequi voluntati tuae. Dii mihi quidem sane multi videntur. Huic sane magna est in mento cicatrix. Non ita sane vetus.

Et hic quidem hujus particulae significatus omnium creberrimus est, atque h‚c notione saepe numero adsciscit haud, v. g. labor haud sane poenitendus.

Subinde etiam additur ei, hoc significatu posito, Quam. v. g. Sane quam, i. e. perquam, valde.

* Cic. Nam quod de Pompejo Caninius agit, sane quam refrixit. Sane quam eos sermones repressit. Sane quam pro eo, ac debui, graviter molesteque tuli. Sane quam multis incutit metum. Sane quam sum gavisus.

4. Permittendi s. concedendi etiam vim habet.

* Ter. Andr. A. 1. Sc. 2. v. 24: Nempe ergo aperte vis, quae restant, me loqui? Sane quidem, Ey, ja doch! allerdings! Curre sane, Ey! so lauff denn, wenn du nicht warten willst. Cic. L. 4. Acad. n. 105: haec si vobis non probamus, sint falsa sane: invidiosa certe non sunt. Id. L. 1. Acad. n. 14: Simul adsidamus, inquam, si videtur. R. Sane istud quidem, inquit: sum enim admodum infirmus. Wenns so gefšllig ist, wollen wir uns ein wenig setzen. Resp. O ja! nach


page 1161, image: s0629

Belieben, denn ich bin ziemlich mŁde. Quintil. Tulerit sane filius noster merito poenas. Plinius L. 1. Ep. 2: Sed sane blandiantur, dum per hoc mendacium nobis studia nostra commendent, Doch mŲgen sie uns all wohl nach dem Munde reden, wenn nur.

+ Apud Terent. Adelph. A. 4. Sc. 2. v. 47: Vbi poteritis vos. D. Recte sane: est ironicum senis responsum, non approbans, ut Donatus monet.

5. Interdum etiam usurpatur pro Quidem.

* Cic. Orat. n. 30: Thucydides autem res gestas et bella narrat, et proelia, graviter sane et probe, sed nihil ab eo transferri potest ad forensem usum et publicum. Id. Acad. Haec sint falsa sane, invidiosa certe non sunt. Id. Bene sane facis: sed enitar, ut Latine loquar.

SANGVIS est dum manat: effusus vero CRVOR erit. Fl. Clarus Tritus est versiculus:

Sanguis inest venis: Cruor est de corpore fusus.

* Rarissime haec apud veteres confunduntur. Poetas autem semper excipio, differentiarum harum omnium incuriosos. Valerius Flaccus 3. Argonaut. 58: Pingui sanguine concreti crines.

Sanies, cruor est putridus.

SANGVISVGA Ein Blutigel, Plinius et Celsus: Cicero, ejusque s1u/gxronoi id vocabuli nesciverunt, dixeruntque pro eo, hirudo.

SAPIENTIA magis theoriam ac virtutem in intellectu, quatenus praecipue ad pietatem et internum Dei cultum manu quasi ducit: PRVDENTIA autem magis praxin ipsam, et circumspectionem in vita negotiali et exercita respicit. Cic. L. 1. Offic. c. 43: Princeps omnium virtutum est illa scpientia, quam s1ofi/an Graeci vocant. Prudentiam, quam Graeci fro/nhs1in dicunt, aliam quamdam intelligimus, quae est rerum expetendarum fugiendarumque scientia. Illa autem sapientia, quam principem dixi, rerum est divinarum atque humanarum scientia.

* Quamlibet autem Sapientia et Prudentia ita differunt, quod etiam Aristoteles in Ethicis docet, atque omnino in Philosophorum scholis inculcatur; non raro tamen confunduntur, et alterum pro altero ponitur. Ita Cicero pro M. Marcello cap. 2: Numquam temeritas cum sapientia commiscetur, nec ad consilium casus admittitur. Item pro Lege manilia c. 7: Quod ad multorum hona civium Rom. pertinet: quorum vobis, pro vestra sapientia, Quirites, habenda ratio est diligenter.

Speciatim cogitandi ac dicendi praeceptis, sapientiae nomen tribuerunt vetustissimi Philosophi, teste Cicerone L. 3. de Orat. n. 56. Conf. Mechovii Dissert. de Studiis p. 8.

SATIO ad omnes sensus et ad animum quoque pertinet: SATVRO magis ad corpus. Cicer. Satiare desideria naturae.

* Hinc dicitur Satietas omnium rerum. ut Satietas hominum, aurium; satietas vitae, provinciae, apud Ciceronem: Saturitas tantum earum rerum, quae ad victum pertinent. Idem de Senectute: Saturitate copiaque rerum omnium, quae ad vitum hominum, et ad cultum etiam deorum pertinent. Popma ed. Giess. 1660. p. 148. ed. Hekel. p. 376.

Cicero quidem dicit: iracundiam meam satura tuo sanguine: sed figurate loquitur: idem enim est, ac si diceret, sitim meam satura.

SATISFACERE est desiderium creditoris quocumque modo implere, et Satisfactum accepimus acceptilatione et jurejurando, et nud‚ conventione, vel fidejussore, vel pignore, vel pretio aliquo dato: SOLVERE proprie est, pecuniam pro eo, quod debetur, creditori reddere; hoc enim verbo nummorum numeratio, vel alia naturalis ejus, quod debetur, praestatio intelligitur.

* Sed interdum Solvere latius patet, et Solutionis appellatione omnis liberatio quoquo modo facta, et qualiscumque satisfactio, qu‚ creditor contentus fuerit, continetur, ut auctor est Vlpianus.

+ Satisfacere etiam interdum est, verbis excusare, et Satisfactio interdum est excusatio. v. g. Cic. Philipp. 2: Acceperam Caesaris litteras, ut mihi satisfieri paterer a te. Idem Trebatio: Heic tu me etiam insimulas, nec satisfactionem meam accipis. Popma ed. hek. 377. Hinc in interpretandis auctoribus probe ponderandum est, utra hujus verbi notio obtineat.

SAXVM ingeris est et pars rupis: LAPIS, qui e saxo caesus est: CALCVLVS in vesica et renibus, quo qui laborat, exquisitos cruciatus patitur.

* Sed non perpetuum hoc est. Saxum saltem ponitur interdum pro lapide. Ita Tacitus Annali 4. c. 51. habet saxa manualia, Steine, so man mit der Hand tractiren kann. Et Curtius L. 6. c. 11. n. 9. dicit: Obrui saxis. Et L. 7. c. 2. n. 1: Saxa in eum jacere.

SCILICET et VIDELICET significant



page 1163, image: s0630

1. Certe; sed frequenter cum quadam amaritudine et irrisione usurpantur.

* V. g. Ter. Id populus curat scilicet. Tu alios docebis scilicet, qui docendus es. Cic. Att. L. 7. Ep. 1: Quis tu ipse scilicet laudator scriptorum meorum? Curtius L. 6. c. 10. n. 9: Qui de se confitebuntur, me videlicet subtrahent, Die sich selber werden kund geben, die werden mich auch (hŲrt, welche Thorheit!) vertuschen und durchhelfen: kann das wohl ein vernŁnftiger Mensch glauben? Cic. 2. Catil. c. 6: Homo enim videlicet timidus et permodestus (sc. Catilina, homo iste minime timidus et modestus) vocem Consulis ferre non potuit.

2. Capiuntur adfirmative, praecipue Scilicet, maxime in responsionibus.

* V. g. Petre, tune cras rediturus es huc? Scilicet, ja freylich, allerdings. Terent. Eunuch. A. 5. Sc. 8. v. 10: Fratris igitur Thais tota est? Scilicet, Ia, ist das noch Fragens werth?

Videlicet etiam ita capitur, sed fere extra responsionem, pro certe, nimirum. Cic. Caste jubet lex adire ad Deos, animo videlicet, nec tollit castimoniam corporis.

3. Adduntur vel subjunguntur enumeratis multis confuse. v. g. Tres sunt corporis dimensiones: scilicet vel videlicet, longitudo, latitudo et altitudo.

+ Cicero heic videlicet et nimirum, pro scilicet frequenter utitur. Quin scilicet hoc modo vix apud elegantiores reperitur, prout censet Valla L. 2. c. 60.

4. Aliquando plane verba sunt, sed contracte posita, et idem notant, quod scire licet, videre licet.

* Terent. Heaut. A. 2. Sc. 3. v. 117. quum Syrus ait: Sed istum (Cliniam puta) exora, ut suam esse, adsimulet. Ad ea Clinia: Scilicet, facturum me esse, id est, scire licet, me facturum. Item A. 5. ejusdem Fabulae Sc. 1. v. 19: Continuo injecisse verba tibi Dromonem, scilicet. Plaut. Sticho A. 4. Sc. 1. v. 49: Videlicet, parcum illum fuisse senem, id est, videre licet, illum parcum fuisse.

SCINTILLA excutitur ex silice Ein Funke: FAVILLA est quasi scintilla exstincta, Die verloschene Asche, die Loderasche.

SCINTILLARE Funcken von sich geben. v. g. scintillaresursum ac deorsum, non tantum vocabulum artis, Physicis tritum, quod Goolen. Obs. 71. putat, sed etiam insuper satis Latinum est, occurrens apud Virgilium Lib. 1. Georg. v. 392. Plinium L. 20. c. 1. et Silium L. 7. v. 593.

SCOMMA atis, est contumelia levior, quae urbanitate tegitur: CONVICIVM est contumelia aperta, gravior et petulantior. Scomma, Germ. Ein spŲttischer Beyname.

SCORPIO onis, Vallae in Raudens. 13. falso suspectum. Neque enim tantum Scorpius, ii, bonae notae est, sed etiam suspect‚ ill‚ priori form‚ occurrit apud Plinium L. 17. c. 24.

* Animal venenatum est, cujus cauda semper, quemadmodum :linius L. 11. c. 25. inquit, in ictu est, nulloque momento meditari cessat, ne quando desit occasioni, Germ. Ein Scorpion. Conf. Celsus L. 5. c. 27.

SCRIBIMVS seria quod nobis usui sit: PINGVNT litteras calligraphiae studiosi, ejusque magistri ac tirones, qui discunt litterarum notas eleganter formare.

SCRVPVLOSVS et Adverbium inde formatum SCRVPVLOSE, sensu nimirum translato, v. g. Scrupulosa disputatio; Quorumdam fides scrupulosior est; Minus scrupulose aliquid probare; Minutius et scrupulosius omnia scrutari; Columella, Plinius, Quintilianus: Cicero pro eo dicit, anxie, nimis exigue, vel exiliter ad calculos revocare aliquid, Allzu scrupuleux in einer Sache seyn. Minima non curat Praetor, Germ. Bey wichtigen Hšndeln muss man nicht mit unnŲthigem Scrupuliren die Zeit verderben.

* Scrupulose Adv. numquam, quod sciam, notione propri‚, sed semper translate: at Scrupulosus etiam, vel apud ipsum Ciceronem, notione ill‚ propri‚ occurrit, idemque significat, quod asper, scrupulis plenus, Rauh, steinigt. v. g. Ex quibus, tamquam e scrupulosis cotibus, enavigabit oratio.

SCRVTOR profundum SCISCITOR sciendi: PERCONTOR arguendi: INTERROGO noscendi caus‚. Valla Lib. 5. c. 61.

* Possit e veteribus heic aliquid obverti, si cum adjunctione haec verba ponuntur. Sed, quod aliquoties jam inculcavi, vocabulorum differentia praecipue ex eo aestimanda est, quomodo usurpentur a(plw=s2 posita.

SCVLPTOR latius patet quam FICTOR. Fictor tantum circa statuas et rerum simulacra: Sculptor etiam circa id, quod in aes inciditur, quod inciditur in marmore, in gemma, occupatur. Fictor Germanice Ein Bildbauer; Sculptor non tantum Ein Bildbauer, sed


page 1165, image: s0631

etiam v. g. Ein Pitschierstecher, Ein Kupferstecher.

* Fictor apud ipsum Ciceronem exstat; Sculptor non nisi apud Plinium.

SCVRRILITAS Narrentheidung, schandbare Worte, unverschšmter Scherz, v. g. foeda et insulsa scurrilitas, Auctor Dialogi de Orat. c. 22: usitatius pro eo dixeris cum Cicerone, et aliis, obscenitas, scurrilis jocus, scurrilis licentia vel dicacitas.

+ Scurra, unde est scurrilitas, initio significavit hominem urbano otio adsuetum, qui etsi solidam haud prae se ferat laudem, tamen inhonestum plane non est nomen, dummodo modum servet, et graviora negotia ipse obeat, eaque suis tantum salibus distinguat. At quum jocantium studia facile in licentiam erumpant; male tandem audire coepit scurrarum nomen, iisque tribui, qui parasitico more sectarentur viros principes et opulentos, dictisque ridiculis, nullo nec loci, nec temporis, qut personarum respectu habito, victum quaererent; qualem Horatius L. 1. Ep. 15. v. 26. seqq. Maenium describit, et L. 1. Sat. 5. v. 52. seqq. Sarmentum et Messium inducit. Atque utinam ejusmodi scurrae exsularent ab aulis Principum, qui Christum profitentur, sed prae ineptiis, quibus se subinde quasi stipatos vident, crucifixi Dei imaginem raro, quod vereor, cum fructu intueri possunt.

Neque vero scurrae tantum appellati, qui dictis movebant risum, sed et qui gestu et imitatione; quales scurrae alias dicuntur mimi. Quemadmodum mimum illum, qui vocem porcelli admodum scite imitabatur, scurram Phaedrus vocat L. 5. Fab. 5. v. 27. Et mimos, scurras appellari, ex Iuvenale et Prudentio observat Scaliger ad Catulli Epigr. 19. Ad differentiam tamen Capitolinus scurras mimarios in Verro cap. 8, et scurras mimicos in Maximinis cap. 9. dixit.

SCVTVM oblongum est Gr. qureo/s2: CLYPEVS rotundior, Graec. a)s1pi/s2. Hic militum pedestrium; illud equitum.

* Quae tamen differentia non videtur esse perpetua; et loca veterum adsunt, unde intelligitur, scuta tam peditum, quam equitum fuisse: sed illorum longiora; horum breviora.

SE et SESE Pronomina Caesar L. 2. de Anal. ita distinguit, ut se dicamus, quum aliquem quid in alium fecisse ostendimus, ut ille dicit, se hoc illi fecisse; quum autem in se ipsum, tunc sese geminari, ut dixit, sese hoc sibi fecisse.

* At non usquequaque hoc observarunt scriptores.

SECVNDVM notat

1. Prope, Ad.

* Sulpic. ad Cicer. L. 4. Ep. 12: Duo vulnera accepit: unum in stomacho; alterum in capite secundum aurem.

2. Post.

8 Cic. Secundum ea quaero, servarisne in eo fidem. Plaut. Secundum patrem tu es proximus. Cic. Proxime et secundum deos homines hominibus maxime utiles sunt. It. Secundum te nihil est mihi amicius solitudine.

3. In favorem.

* Cic. Secundum nos judicari volumus. It. Ferre sententiam secundum testamentum. Attic. L. 4. Ep. 2: Secundum causam multa disputare. Atque heic probe notanda locutio: Secundum aliquem litem dare, vel dare absolute, est pronuntiare pro aliquo, Auf eines Seite sprechen, Suetonius Claudio cap. 15: Absentibus, secundum praesentes, facillime dabat, nullo delectu: id est, si contingeret, alteram litigantium partem abesse, ne comperendinanda esset causa, pro praesentibus pronuntiavit, hoc est, ita pronuntiavit, ut praesentes caus‚ vincerent.

4. Vsurpatur etiam, quando modum, ac proportionem alicujus rei sistimus.

* Ter. Collaudavi te secundum facta et virtutes tuas. Cic. Quae Consules decreverunt secundum Caesaris decreta. Horat. Secundum vota Parthorum perire.

5. In citandis scriptorum verbis, vel sententiis.

* V. g. Secundum Platonem, Secundum Ciceronem ita hac de re statuendum. Gloria, secundum Senecam Ep. 80, umbra virtutis est, etiam invitos comitabitur.

6. Singulais etiam loquendi modus est: Secundum quietem, pro in quiete, per quietem, Im Traume.

* Loquitur autem ita Cicero 1. de Divinat. c. 24. it L. 2. c. 61. de somniis exponens.

SECVRE Adverbium Frey, Sicher, v. g. secure dormire, falso suspectum Vossio de Vit. 819. Occurrit enim apud Vellejum Paterculum.

* Comparativum autem securius, v. g. Securius divites erimus, si scierimus, quam non sit grave, pauperes esse, habet Plinius Maj. Iustinus, Seneca et Palladius.

Securiter vero citra controversiam barbarum est. Ceterum securissimus est Quintiliani; securitates Plural. Plinii et Marcellini. Borrich. Cogit. 35. it. 234.

SEGNITIA est tarditas SOCORDIA est stupor et remissio. Illa


page 1167, image: s0632

corporis; haec animi. Segnitia est, quae in agendis iis, quae provisa consultaque sunt, remissior est: Socordia, quae nihil excogitare et invenire potest, quod ad rem sit.

* Quamquam et Socordia interdum sumatur pro Segnitia.

SEMEL notat

1. Primo facto tentamine seu experimento.

* Terent. Heaut. 1. 2. 34: Vbi animus semel cupiditate se devinxit mala. Item: Quo semel est imbuta recens, servabit odorem Testa diu.

2. Semel fieri dicitur, quod non iteratur, aut iterari seu repeti nequit, barbare Semel pro semper, Germ. Einmal fŁr alles.

* Ovid. Heroid. Epist. Oenones v. 105: Null‚ reparabilis arte Laesa pudicitia est: deperit illa semel. Virg. 11. Aeneid. v. 418: Procubuit moriens, et humum semel ore momordit. Sic qui semel humum momordit mortuus, non umquam iterum mordebit. Itaque Servium non audio, to\ Semel in hoc Virgilii loco per Cito vel Confestim interpretandum esse.

3. Denique semel, apud Quintilianum idem est, quod Tandem aliquando.

* Ita L. 9. c. ult. Denique ut semel finiam, sic fere componendum, quomodo pronuntiandum erit. Et L. 11. c. 1: Denique ut semel complectar.

4. Notar Prim‚ vice, Primum, Einmal, zum ersten mal, ac refertur ad Iterum, Tertium cet.

* Liv. L. 1. c. 19: Semel T. Manlio Cos. post Punicum primum bellum; iterum cet. Id. L. 23. c. 9: Tuam doleo vicem, cui ter proditae patriae sustinendum est crimen. Semel quum defectionem iniisti ab Romanis: iterum, quum pacis cum Annibale fuisti auctor: tertio hodie, quum restituendae Romanis Capuae mora atque impedimentum tu es.

Hinc 5. Cicero cum iterum non semel conjunxit, ut pro Fontejo cap. 8: Semel atque iterum, hoc est, aliquoties. Suetonius Item subjecit in Tiberio cap. 6: Semel quum a nutricis ubere: item quum a sinu matris auferretur. Conf. infra Parte Syntact. ad Loc. Semel aut bis; it. Q. mar. Corradum Lib. 10. Ling. Lat. pag. 363.

SEMENTIS est ipsa satio v. g. Vt sementem vel sementim feceris, ita et metes: SEGES non dum demessa: FRVGES fructus agri et arborum. Valla L. 4. c. 24.

SEMOTE Adverbium Allein, abgesonderterweise, v. g. semote vivere, Plinius L. 3. c. 4: usitatius pro eo dixeris, separatim; seorsum; remotis, semotis, submotis arbitris. Voss. de Vit. 819. Borrich. Cogit. 35.

Adjectivum autem semotus non tantum occurrit apud Lucretium et in Dialogo de Oratore cap. 2. sed etiam apud Horatium L. 1. Od. 3. v. 32.

SENATVSCONSVLTVM a SENATVSDECRETO ita differt ut species a genere. Nam Senatusconsultum est, quodcumque senatus de singulis pluribusve rebus aut hominibus censuit: Senatusdecretum autem est, quod de singulis dumtaxat, non pluribus, rebus aut hominibus senatus constituit, ut quum alicui provincia, honos, supplicatio decernitur.

* Frequenter tamen Decretum pro Senatus consulto accipitur apud Historico et ICtos.

SENSIBILIS Lucretius Vitruvius, Seneca, alii: Cicero pro eo dicit, cui natura sensum dedit; quod sensu percipitur vel accipitur; quod sentitur; quod sensus habet; quod in vel sub sensum cadit. Sensibilis enim modo transitive, modo intransitive significat.

SENSVS pro sententia verborum vel scripturae Verstand oder Meynung der Worte, v. g. hic est verborum horum sensus, falso quibusdam suspectum est. H‚c enim notione vocabulum illud non Ammianus solum, sed etiam Seneca, Asconius, Gellius, Phaedrus, immo Ovidius quoque usurparunt. Cell. C. P. 88.

* Ceteroquin Sensus usitate significat

1. Eam mentis facultatem, qu‚ sentimus. v. g. Cic. Nullus in te sensus est humanitatis.

2. Sumitur etiam transitive, pro wo, quod facultatem nostram sentiendi adficit. v. g. Cic. Affici sensu doloris. Plin. Sensum quemdam voluptatemque percipio.

+ Veteres, quia, ut ethnici, dubitabant, an sensus rerum humanarum ad defunctos perveniret, his usi sunt formulis: Si quis manium sensus est. Si quis in morte sensus est. Si quis etiam inferis sensus est. Si quis post funera sensus est cet. Vide Graevium ad Cic. L. 4. Fam. Ep. 5.

3. Notat quoque interdum ingenium et indolem naturalem.

* Vellejus L. 2. c. 9: Sensibus celebris; verbis rudis. Statius L. 2. Silv. 1. v. 119: Ipse pater sensŻs, ipsi stupuere magistri. Hinc etiam apud Latinos communi sensu carere


page 1169, image: s0633

dicuntur, qui stupidi sunt, et indole plane hebeti.

SEPARATIO v. g. Separatio animae et corporis in morte evidens est, Praschio de Barb. 34. falso suspectum. Habet enim ipse Cicero Lib. 2. Invent. c. 18, tum etiam Quintilianus, Columella, Frontinus et Gellius. Alias dicitur pro eo divortium, vel pro argumento disjunctio. v. g. Cic. Lentulus cum Metella fecit divortium. Amanus Syriam a Cilicia aquarum divortio dividit. Qui mons mihi cum Bibulo communis est, divisus aquarum divortiis. Item: Statim alienatio et disjunctio facienda est. Animorum disjunctio dissensionem facit.

SEPTEMTRIO in Singulari s1o/loikon possit videri: nam septem Pluralis; trio autem id est, bos arator, Ein Ioch-Ochse, Singularis Numeri est: et aeque absurdum videri posset, ac si dicerem septem bos, pro septem boves. Vsus tamen recepit: et sicut alterum ratione; ita hoc auctoritate nititur. Ceterum Septemtrionum nomine ursam minorem, sidus illud boreale, ex septem stellis compositum, appellarunt: sed Septemtrionis vocabulo Singulariter usi maxime veteres, quum de plaga vel vento septemtrionali loquerentur. Sic quando Ovidius L. 1. Metam. v. 65. vento Boreae plagam septemtrionalem attribuit, non Pluralem, sed Singularem Numerum usurpat. En! ipsa ejus verba:

Eurus ad Auroram, Nabathaeaque regna recessit, Persidaque, et radiis juga subdita matutinis. Vesper, et occiduo quae litora sole tepescunt, Proxima sunt Zephyro: Scythiam Septemque trionem Horrifer invasit Boreas: contraria tellus Nubibus assiduis, pluvioque madescit ab Austro.

SERMO omnium gentium atque adeo hominum est: LINGVA cujusque gentis dialectus propria. Sermonem cum amicis producere interdum solemus in multam noctem; sed lingua est vel Latina, vel Graeca, vel Germanica, vel Gallica, cet.

* Sunt tamen loca veterum scriptorum, quibus sermo usurpatur pro lingua. v. g. Sermo patrius; sermo Latinus; sermo Graecus. Occurrunt nimirum haec et talia apud Aem. Probum Attic. c. 4. Plin. L. 4. c. 3. et 18. Curt. L. 6. c. 9. n. 34. et 36. et cap. 10. v. 23. iustinum in Praefat. n. 1. et alibi.

SERMOCINARI est inferre sermonem, caedere sermonem Discouriren, schwatzen; non orationem continuam, quamvis remissiorem, habere, Eine Rede halten: SERMONEM HABERE utrumque notat. Nep. Epam. c. 3: Quum in circulum venisset, in quo aut de republica disputaretur, aut de Philosophia sermo haberetur, numquam inde prius discessit, quam ad finem sermo esset adductus. Cic. Lib. 9. Fam. Ep. 8: Feci igitur sermonem inter nos habitum in Cumano, Ich habe den Discous, den wir mit einander auf dem Guthe Cumano gehabt haben, ordentlich aufgeschrieben.

SERRARE i. e. serr‚ dissecare immerito damnatur a Vossio de Vit. 775. Est enim apud Vegetium de Re Milit. Lib. 2. c. 25: Materia ac pali dedolantur atque serrantur. Et fortasse non plane abstinuere antiquiores, quibus non tantum serratus frequens in ore est, sed et serratum. Serratim quoque, id est, instar serrae, Wie eine Sšge, est qpud Vitruvium. Borrich. in Voss. 236.

SEXCENTI ae, a, infinitum numerum apud Ciceronem et optimos quosque Latinitatis auctores significat, quod argenteae et sequentis aetatis scriptores similiter, ut nos Germani, per mille potius faciunt. v. g. Sexcenta licet eiusmodi proferre, Dergleichen kann man wohl tausend aufs Tapet bringen. Item: Belli periculum, militum improbitas, sexcenta praeterea alia. Schorus de Phras.

* Similiter Sexcenties pro pluries, saepissime, occurrit apud auctores optimae notae passim, v. g. Plaut. Maen. 5. 4. Phaedr. L. 4. f. 25. v. 20. Plinius heic frequentat mille. v. g. L. 1. Ep. 15: Alia mille non minus lauta. It. L. 1. Ep. 20: In optima quaque mille figuras extemporales invenimus. It. L. 5, Ep. 21. His verbis, ac mille praeterea. It. L. 9. Ep. 26: Et mille talia.

Immo etiam Auctor ad Herennium L. 3. n. 38: In verborum innumerabilium multitudine ridiculum est, mille verborum imagines comparare.

Quin et ipse Cicero huic modo videtur favere, quoties Millies suum ita usurpat. v. g. L. 14. Attic. Ep. 9: Mori millies praestat, quam haec pati. Id. L. 3. Verr. n. 130. Millies audivit.

SI notat praeter vulgatam illam notionem conditionalem

1. quandoquidem.



page 1171, image: s0634

* Ter. Si te in germani fratris dilexi loco. Cic. Omnino si quaeris, ludi apparatissimi, sed non tui stomachi.

2. Subinde pro num vel an, similiter ut Graeci suum e)i, addito Conjunctivo, et interdum etiam, maxime apud Comicos, Indicativo.

* Iul. Caes. L. 7. c. 20. ß. 10: Milites se esse legionarios dicunt, fame et inopi‚ adductos, clam ex castris exisse, si quid frumenti aut pecoris in agris reperire possent. Livius L. 1. c. 57: Tentata res est, si primo impetu capi Ardea possit. Cicero L. 3. Fam. Ep. 9: Te adeunt fere omnes, si quid velis, Sie sprechen gemeiniglich alle mit einander erst bey dir an, ob du etwa was zu bestellen habest. Vid. Graevius ad h. l. Terent. Heaut. A. 3. Sc. 4. v. 7: Visam, si domi est i. e. an domi sit. Item: Estne ea intus? Si sit, rogas? i. e. an sit? Saepe ita etiam h‚c particul‚ utitur Horatius, ut Lib. 1. Ep. 3. v. 30; et Ep. 6. v. 41; et Ep. 7. v. 39; et Ep. 17. v. 4: item propertius Lib. 2. Eleg. 22; Ovidius 11. Metam. v. 678; et Virgilius L. 4. Aeneid. v. 110. Et hac ratione ist‚ particul‚ innumeris locis usus Vetus Interpres S. Bibliorum, itemque Patres Latini.

3. Notat etiam, maxime apud Comicos, quum, ubi, postquam.

* Terent. Heaut. A. 5. Sc. 1. v. 5: Abi nunc jam intro, atque, illa si jam laverit, nuntia. Et Phorm. A. 1. Sc. 2. v. 69: Non, si redisset, ei pater veniam daret?

4. Sumitur etiam pro Etsi.

* Terent. Eun. A. 5. Sc. 2. v. 26: Si ego digna h‚c contumeli‚ sum maxime i. e. etsi ego. Plant. Capt. A. 1. Sc. 2. v. 28: Nam si herus mihi es tu, atque ego me tuum esse servum adsimulo; tamen viso opus est.

Quodsi h‚c notione apud Ciceronem occurrit, sequitur fere in Apodosi at, vel at certe pro tamen. v. g. Si minus supplicio adsici; at custodiri oportebat. Item: Si minus ut separatim de his rebus respondeat; at certe ut in causa prudenter possit intexere.

5. Pro Tametsi. Ter. Redeam? non, si me obsecret.

6. Pro Dummodo vel Si tamen, quoties subjungitur Quidem, tamquam particula expletiva.

* Cic. Gratulor Bajis nostris, si quidem, ut scribis, salubres repente factae sunt. It. O fortunatam rempublicam, si quidem hanc sentinam ejecerit.

7. Observent etiam adolescentuli nostri, hanc particulam interdum omitti; quod tamen notandum, haud imitandum censeo: ut adeo nolim, eos ejusmodi loca obtentui sumere, quoties ex imperitia Germanismum, cui haec ipsa ellipsis quasi propria est, ita v. g. vertunt: Adhibebis diligentiam ac pietatem; parentes tui te porro amabunt, Wirst du fleissig und fromm seyn; so werden dich deine Aeltern ferner lieben. i. e. Si adhibebis, Wenn du wirst fleissig und fromm seyn.

* Sunt autem exempla, quae huic Germanismo elliptico favent, fere sequentia. Terent. Heaut. A. 3. Sc. 1. v. 78:

Dare denegaris; ibit ad illud illico, Quo maxime apud te se valere sentiet, Abiturum se abs te esse illico, minabitur.

Ad Denegaris, subaudi si. Et sic Ovidius L. 6. Fastor. v. 113:

Huic aliquis juvenum dixisset amantia verba: Reddebat tales protinus ille sonos.

Idem de Remedio Amoris v. 745:

Gnossida fecisses inopem: sapienter amasset: Divitiis alitur luxuriosus amor.

Dixisset: Fecisses: pro, si dixisset, si fecisses. Vide et Priscianum L. 18. c. 3. Favet etiam huic Germanismo elliptico formula Plautina et Terentiana Absque eo esset; qu‚ de Parte Syntact.

SIC

1. Similitudinem infert.

* Cic. Pomponium sic amo, ut alterum fratrem. It. Vt in seminibus causa est arborum et stirpium: sic hujus luctuosissimi belli semen tu fuisti.

2. Notat Adeo.

* Cic. Id mihi sic erit gratum, ut gratius esse nihil possit.

3. Modum ac Rationem alicujus rei sistit.

* Cic. Apud eum sic fui, tamquam domi meae. It. Sic ulciscar singula genera, quemadmodum a quibusque sum provocatus.

4. Naturam alicujus, indolem vel consuetudiem hoc vel illo modo comparatam esse, eleganter adfirmat.

* Ter. Sic sum: si placeo, utere. Id. Sic est ingenium. Cic. Sic. est vulgus: ex veritate pauca; ex opinione multa aestimat.

5. Apud Poetas praecipue, particula bene precantis est.

* Horat. L. 2. Sat. 3. v. 300:

Sic vendas omnia pluris.

Ita ovidius L. 4. Trist. Eleg. 5. bene precatur amico, cujus in amore fidem praedicat; similiter ut nos Germani in apprecandi


page 1173, image: s0635

formulis utimur particulis, So dann. v. g. So wŁnsche ich dann hiemit;

Sic tua processus habeat fortuna perennes: Sic ope non egeas ipse, juvesque tuos: Sic aequet tua nupta virum bonitate perenni, Incidat et vestro rara querela toro: Diligat et semper socius te sanguinis illo, Quo pius affectu Castora frater amat: Sic juvenis tibi consimilis sit natus; et illum Moribus agnoscat quilibet esse tuum. Sic faciat socerum taed‚ te nata jugali, Nec tardum juveni det tibi nomen avi.

De semibarbaro hujus particulae usu differitur infra, Parte Syntactica.

SICILIENSIS Ciceronis et oratorum SICVLVS Poetarum est. Vtitur quidem etiam Tullius vocabulo Siculi, sed Substantive considerato.

SIGNIFICANTER Adverbium est Senecae et Quintiliani, et exprimit Graecum illud tw=| noi+/ vot. v. g. Ita animo orabo, ut significanter orem; ita animo cantabo, ut significanter cantem, 1 Cor. 14, 15. *nou=s2 est mentis sententia, et Orare noi/ est significanter orare, efficereque, ut auditor possit noei=n, videre et intelligere, quid dicatur.

SIGNIFICATVS Die Bedeutung, v. g. vocabuli significatum eruere ex antiquitate, Plinius et Gellius: Cicero pro co habet, vis, notio, potestas, significatio.

SIGNVM et STATVA differunt ut genus et species. Signum genus est; Statua species. Signum est exemplum deastri, et hominis, et bruti: STATVA est deastri tantum et hominis. Ita Statua omnis signum est; non omne Signum est Statua.

Statua ponitur in foro, aut in alio loco publico et conspicuo: Signum in templis vel in aedibus privatis.

Signum interdum dimidiam habet eminentiam, et cingulotenus refert hominem, atque haeret in ipsa materia; in qua vel incisum est, ut in gemma; vel incrustatum aut adfixum, ut in vase caelato; vel intextum, ut in veste.

Ab utroque differt TABELLA, quae penicillo exprimitur.

SILET cujus loquentis sermo comprimitur, ab ipsa significatione litterae S: TACET, qui ne loqui quidem coepit. Fronto.

Quandoquidem vero silere saepe usurpatur etiam pro Tacere; rectius, opinor, sciscunt, qui Silere latius patere existimant, quam Tacere, Loca autem, quibus Silere pro Tacere sumitur, in promtu sunt, v. g. apud Senecam in Hippolyto v. 876: Alium silere quod voles, primus sile. Cicero pro Milone cap. 4: Inter arma silent leges. Ovid. 10. Metam. v. 389: Muta silet virgo. Idem 3. Pont. Epist. 1. v. 247: Mala causa silenda est.

Porro Silere proprie est eorum, qui re vera loqui possunt: Tacere autem est tum loquentium, tum non loquentium. v. g. Nunc tacet omnis ager. At haec dia/kris1is2 Poetarum modo videtur esse.

* Confunduntur tamen interdum etiam hoc respectu; ut quam Catullus tacentem noctem, eamdem virgilius silentem dixit.

SILVA interdum pro copia v. g. silva dicendi, id est, argumentum locuples. Cic. de Orat. L. 2. n. 65: Atque in hoc genere illa quoque est infinisa silva. It. L. 3. c. 26: Primum silva rerum ac sententiarum comparanda est.

SIMIVS Ein Affe, Genere Masculino, interdum Poetae v. g. Horat. Lib. 1. Sat. 10. v. 18. et Phaedrus Lib. 1. Fab. 10: in prosa et alias usitatius, simia, genere Feminino.

SIMVL notat

1. Conjunctionem. Cic. Simul animus cum re concidit.

2. Deinde. Cic. Simul et illud cogita.

3. Ponitur etiam pro Simul ac vel Simul atque.

* Cic. Simul inflavit tibicen, carmen agnoscitur. Livius L. 6. c. 1: Q. Fabio, simul primum magistratu abiit, ab C. Mario dies dicta est, Caesar. B. C. L. 1. c. 30. n. 3: Caralitani, simul ad se Valerium mitti audierunt, non dum profecto ex Italia, su‚ sponte. ex oppido Cottam ejiciunt.

SIMVL notat Conjunctionem respectu temporis: VNA Conjunctionem, respectu loci et facti. Vnde dicuntur simul fuisse, qui eodem tempore fuerunt; una fuisse, qui in eodem loco fuerunt et facto. v. g. Proxime fuimus una. Vna ambulabant. Terent. Eun. A. 3. Sc. 5: Consilium volo capere una tecum.

Et Brontes Steropesque, et nudus membra Pyracmon una incudem malleis feriunt; sed non simul: Sie schlagen zusammen zu; aber nicht auf einmal. Popma. Charisius.

* At impingunt heic veteres interdum, et simul minus recte ponunt pro una. v. g. Cic. Propter propinguitatem, totos dies simul eramus.

+ Adeo omnis Latii antiquitas, ne ipso quidem Cicerone excepto, hallucinationum


page 1175, image: s0636

et parorama/twn plena est. O admodum tenuis, haerens et titubans scientia hominum, qui ne in verbis quidem sibi satis constare possunt, etiam quum maxime volunt. Qui librum hunc meum evolverit, tot hujus rei exempla se invenisse recordabitur, ut merito mecum exclamare possit: Quantum mortalia pectora caecae noctis habent!

SINE particula negationis PRAETER particula exclusionis est. Ita v. g. non dicendum est: Possidet omnia sine eo, quod in agro est; sed: Possidet omnia praeter id, quod in agro est. Neque dicendum: Praeter ullum dubium; sed: Sine ullo dubio.

SINGVLARIS etiam de rebus pessimis usurpatur. v. g. Singulari audaci‚; singulari perfidi‚ est. Vorst. de Lat. Sel. 100.

SINVS et GREMIVM differunt quum Sinus sit, quidquid pectoris brachiorumque complexu continetur; Gremium autem, quod est intra complexum femorum: veluti in sinu gestantur infantes; in gremio foventur et reponuntur. Sane etiam, quum dicimus in sinu gaudere pro occulte laetari, non ad gremium, sed cor sive pectus attenditur, Germ. Sich recht herzinniglich freuen. Voss. de Vit. 115. Valla Eleg. Lib. 3. c. 37. Popma. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 13.

* Petronius tamen, ovidius, Seneca, Florus, alii sinum pro gremio. interdum usurparunt. Borrich. in Voss. 237. Reiz. 558.

SOCIETAS in utramque partem CONIVRATIO in malam tantummodo accipitur.

* Cic. Vir egregius, conjunctissimus mecum consiliorum omnium societate. It. Clodius nefarias cum multis scelerum pactiones societatesque conflavit. Id. L. 3. Offic. c. 10: Si omnia facienda sint, quae amici velint; non amicitiae tales, sed conjurationes putandae sunt. Goclen. Observ. 346.

SOLAMEN usitatius multis et notius est quam SOLATIUM. Sed Solamen Poetarum magis, quam Oratorum esse videtur. Schor. de Phras. ad voc. Solatium.

SOLATIVM et SOLAMEN in rebus ipsis est CONSOLATIO fit verbis. Valla L. 4. c. 77.

* Nec tamen hoc discriminis perpetuum est. Nam et Consolatio subinde rebus etiam tribuitur. Cic. L. 6. Fam. Ep. 4: Conscientia rectae voluntatis, maxima est consolatio rerum incommodarum.

SOLVMMODO non quidem est optimae notae sed tamen proinde non barbarum, quemadmodum Anton. Schorus de Phras. adserit; nec adeo recens, ut Vorstius de Lat. Mer. Susp. 265. seq. putat. Nam post aetatem Augustam primus usurpavit Plinius Major Lib. 34. cap. 8. quem tuetur editio Aldina, et Quintilianus: exstat deinceps ap. Vlpianum et Scaevolam l. ult. D. de Poen. At vero multi et idonei post Plinium et Quintilianum scriptores consulto ab eo vocabulo abstinuerunt: unde inter rara et singularia refertur. Postea vero illud scriptores Ecclesiastici, v. g. Tertullianus, Minucius Felix, Hieronymus, Cassiodorus, frequentarunt. Tantummodo contra apud scriptores, etiam antiquos, crebrum est. Cell. Antib. 133. C. P. 189.

SOMNVS est naturalis et placidus SOPOR est profundus et plerumque noxius, ut temulentorum, fessorum et aegrorum. Sic enim ipse Plinius L. 21. c. 18. inter somnum et soporem discernere videtur: Invenio, inquiens, etiamnum unum junci genus, quod tropicen vocant. Hujus semine somnum allici; sed modum servandum, ne sopor fiat. Ex quibus Plinii verbis facile intelligitur, somnum dici, qui levet; soporem, qui gravet.

* Haec qutem differentia his et ejusmodi vocabulis inest, si a(plw=s2 ponuntur. Hinc nihil infringit differentiam, si apud Ciceronem et alios, somnus artus, somnus artior, occurrit:

SONORVS Hell- und wohlklingend, v. g. sonora cithara, Poetarum magis est: in prosa fere pro eo dicitur, canorus. v. g. Vox suavis et canora. Schori de Phras.

SORDIDVS est cui vultus et manus illuvie scabrae sunt, cujus corpus illuvie et sordibus squalidum est: SORDIDATUS, qui sordid‚ veste et obsolet‚ amictus est. Sordidus natur‚ vel instituto; Sordidatus necessitate fit. Popma.

* Differunt haec ita, si a(plw=s2 ponuntur. Hinc differentiae nihil obstant loca Ovidii, Virgilii, Ciceronis, quibus occurrit sordida lana, sordida mappa, sordidum palliolum.

Plautus Asin. A. 2. Sc. 4. v. 90: Quamquam ego sum sordidatus; frugi tamen sum, i. e. sordide vestitus. Terent. Heautont. A. 2. Sc. 2. v. 56: Scin hanc, quam dicit sordidatam et sordidam? ubi prius ad vestitum; alterum ad squalorem et illuviem corporis pertinet. Nam de utroque paullo ante de e‚dem ancillul‚


page 1177, image: s0637

dixerat: Ea texebat una pannis obsita, neglecta, immunda illuvie. Quia pannis obsita, iccirco sordidatam hoc loco: quia neglecta immundaque illuvie, eamdem sordidam appellat. Nam vestis pannacea pauperrimorum hominum habitus. Et sordes ejusmodi vestitum notant. Sordidatus igitur quasi sordes indutus: ut togatus, sagatus etc. dicitur. Hinc sordidata turba Livio L. 45. c. 28. est plebs pullata.

Sordidati apud Ciceronem rei plerumque sunt et accusati; ut in Verr. 4. c. 25: Sordidati maxima barba et capillo Romae biennium fuerunt. Sic Livius L. 6. c. 20: Postquam sordidatum reum viderunt.

Quoniam etiam sordidi subinde ex avaritia tales sunt, ipsi avari etiam hoc vocabulo insigniuntur, atque omnino ii, qui cum egestate sua conflictantur, aut parum splendide vivunt, et in obscuro delitescunt.

SORTILEGIVM id est actus legendae sortis, Das GlŁcksspiel, das Greifen in den GlŁckstopf, das Loosen, immerito suspectum Cellario Antib. 97. Habet enim Plinius Major. Teste Andrea Borrichio, Defectu Lexic. 336.

* Sortilegus i. e. qui per sortes futura praennntiat, v. g. Sortilegi Delphi, sine controversia probum est.

SOSPITARE i. e. incolumem servare v. g. Propitius ejus sospitat progeniem, Livius Lib. 1. c. 16. et Plautus Asin. A. 3. Sc. 3. v. 93: usitatius pro eo dixeris, salvum conservare, salvum et incolumem conservare, salvum praestare, salvum aliquem velle.

SPARTA urbs Peloponnesi, et SPARTE, in Accus. Spartam et Sparten: sed posteriori form‚ Graec‚ non nisi Poetarum videtur esse. Illustr. Menken. Spec. 2. p. 128. Quartum Casum Ovidius semper Sparten, numquam Spartam facit.

SPECIALIS et SPECIALITER v. g. Hoc speciale familia illa semper habuit. Item: Hactenus de ista re generatim praecepimus: nunc illud addimus specialiter; non sunt barbara, quemadmodum pro talibus habentur a Schoro de Phras. Hadriano Cardinale Eleg. Lat. Serm. 213. Wagenseilio Locul. 1. Perae Iuv. 85. et aliis. Argente‚ enim aetate ita locuti sunt Asconius, Celsus, Columella, Quintilianus. Ciceronis autem tempore verba illa usurpata fuisse, non constat. Speciatim quidem semel habet Cicero post Red. ad Senatum cap. 20: Legem speciatim initio de salute mea promulgavit; secundum quosdam codices vero ibi vulgo legunt, separatim. Voss. de Vit. 161. Cell. C. P. 168.

* *tw=| Specialiter opponitur Generaliter, quod Cicero, si locus apud eum mendo vacat, it. Quintilianus et Plinius L. 1. Ep. 8. et L. 4. Ep. 20. habet.

Alias Latini pro Generaliter et Specialiter, dicunt generatim et nominatim; it. generatim et sigillatim v. g. apud Cic. Attic. Lib. 1. Ep. 6. dicunt.

SPERARE per a)kurologi/an interdum pro metuere v. g. sperare supplicium; similiter ut nos, dicentes, Ey! das wollen wir nicht hoffen, i. e. absit, ut formidemus talia. Occurrit haec a)kurologi/a, ut sequiores scriptores tantisper reticeam, apud Virgilium L. 1. Aeneid. v. 543. Iuvenalem Sat. 4. v. 57, et Florum Lib. 3. c. 1. n. 1.

+ In illo Terentiano Andr. A. 2. Sc. 3. v. 21: Nam quod tu speras, propulsabo facile; non nulli etiam to\ speras pro times interpretantur; at male, ut ostendit Franciscus Fabricius. Vide Vossii. L. 4. Instit. Orat. c. 12. p. 222. seq. Cons. Sect. 1. Sperare pro Expectare.

SPISSITVDO v. g. spissitudo aeris crassi mellis habet spissitudinem, Es ist, wie Honig, so dicke; ubi spissitudinem contraxerit, Wenn es geronnen und dick geworden, Seneca, Scribonius Largus et Apicius: Cicero id vocabuli ignorat, proque eo habet crassitudo, v. g. aeris crassitudo.

SPONDEMVS virginem adolescenti unde sponsa: DESPONDEMUS et virginem adolescenti, et adolescentem virgini; immo ipse adolescens sibi despondet virginem, ut apud Cic. L. 8. Fam. Ep. 7; unde desponsati.

SPONTANEVS Freywillig. v. g. Spontanea insania est ebrietas, falso suspectum Vossio de Vit. 632. Schoro de Phras. Scioppio Iud. de Stil. Hist. 224. et Nizolio ad voc. Voluntarius. Apud aureae aetatis quidem scriptores non habetur; dixerunt tamen ita Seneca, Plinius, Solinus, Macrobius, Arnobius, Minucius Felix, Symmachus. Cicero pro eo habet, voluntarius. v. g. Injuriam alicujus voluntari‚ qu‚dam oblivione conterere. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 26. Borrich. in Voss. 242. Cell. C. P. 125.

* *tw=| Voluntarius et Spontaneus opponitur, invitus, fictus, simulatus, necessarius. v. g. Illa fuit oratio necessaria; haec erat voluntaria. Pietas ejus non est spontanea; sed sicta, sed simulata.



page 1179, image: s0638

Spontaneus autem latius patet, quam Voluntarius. Spontaneus etiam ad machinarum usum, succrescentes plantas et arbores, ac fluminis cursum, similiaque: Voluntarius non nisi ad animi actum refertur.

STATIM pro illico confestim, sine mora, a statuo, corripit syllabam priorem: STATIM pro fixe, perseveranter, constanter, i(s2ame/nws2, a stando, eamdem syllabam communem habet, Catullus quidem corripuit, apud Festum autem et Plautum producitur.

* Sunt, qui hunc diversum significatum non attenderint, et priorem syllabam in Statim, pro mos sive confestim posito, produxerint. Poet. Giess. p. 25. it. 36. it. 83. Conf. Ioh. Petri Titii Comment. de stator et statim. Ita quidem produxerunt inter recentiores Alcimus Avitus L. 2. v. 180. et Festus Avienus in Phaenom. Arati v. 398. Sed potior habenda veterum Poetarum auctoritas.

STATVS pro conditione v. g. Pejore statu res esse non possunt; it. Deteriore statu ut simus, unus est inferior gradus, aut interitŻs, aut servitutis, falso suspectum. Habet enim Terentius, Cicero, Caesar, Livius, alii. Vorst. de Lat. Falso Susp. 28.

* Ceteroquin usitate Status notat

1. Habitum et speciem corporis. v. g. Corn. Chabr. c. 1: Illo statu Chabrias sibi statuam fieri voluit, Er hat sich in einer solchen Positur wollen bilden lassen.

2. Apud Rhetores est id, in quo causa maxime vertitur, Das Hauptwerk, darauf der ganze Handel ankŲmmt. v. g. Status causea est in oratione Ciceronis pro Archia, quod Archia sit civis Romanus.

STELLA Singularis est SIDVS idem significat; sed praecipue usurpatur pro signo compacto ex multis stellis; quale est Aries, Taurus, Perseus, Andromeda, cet. Valla Lib. 6. c. 22.

Hinc notio Sideris latius patet, quam Stellae.

STERNVTATIO Das Niesen, v. g. sternutationem incitare, Niesend machen, falso suspectum Vossio de vit. 633. et Borrichio Cogit. 36. it. Analect. 53 Nam praeter Apulejum et augustinum, reperitur etiam apud Scribonium Largum, argenteae aetatis scriptorem; qui tamen alias aeque, ac Cicero, Celsus, Plinius et Gellius pro eo sternutamentum frequentat, v. g. sternutamenta movere, evocare, proritare, observare. Sternumenta etiam dicuntur medicamenta sternutationem moventia, apud Plinium Lib. 25. cap. 13. Cellar. Antib. 153. C. P. 125.

STIPENDIARII qui Principi aut reipublicae stipendia solvunt; ut Aegyptus facta est stipendiaria; item: Habere civitates stipendiarias: STIPENDIATI, stipendio conducti vel publico sumtu sustentati. Valla Lib. 1. c. 6.

STIPENDIVM a TRIBVTO ita dissert ut species a genere. Nam Stipendium proprie est, quod confertur in mercedem militum: Tributum quod in quemcumque usum reipublicae tribuitur.

Ita omne Stipendium est Tributum; non contra.

Sed ab imperio Augusti, qui cum populo provincias partitus est, coepit alia horum vocabulorum differentia, atque eadem fere, quae aerarii et fisci. Quippe Stipendium dictum, quod bello victae provinciae Caesari quotannis pendebant; Tributum, quod populo in aerarium inferebant. Vnde praedia alia stipendiaria, alia tributaria. Popma.

STIRPS pro arbore planta, germine, Generis Feminini, interdum etiam Masculini: STIRPS pro hominum, progenie, subole, semper Femin. Gen.

STRIGIL is, Gen. neutr. Die Striegel, falso suspectum Scioppio de Stil. Hist. 83. Habet enim Celsus, teste Andr. Borrichio Defectu Lexicor. 336. Vsitatius pro eo dixeris, Strigilis, is, Gen. Femin.

STVDERE absolute et simpliciter pro litteris deditum esse Studiren, v. g. Tunc autem, quum studeret, habebatur bonus declamator; aureo, quod constat, aevo non dixerunt: argenteo vero ita locuti sunt Seneca, Quintilianus, Suetonius. Plinius Iunior. Cell. C. P. 170.

Ceterum Dativo junctum, hanc notionem adferenti. v. g. Studere optimis disciplinis, litteris, artibus, aureae etiam aetatis est, et vel pueris notum.

At vero

STVDIOSVS absolute pro litterarum cupido, occurrit quidem aetate aure‚; at inter rariora tamen referendum est. Ita vero ipse Cicero de Opt. Gen. Orat. c. 5: Suscepi laborem utilem studiosis. Aetate argente‚ aliquanto saepius occurrit. Plin. L. 4. Ep. 28: Tibi Studiorum summa reverentia, summus amor studiosorum.

+ Nimirum Stociis Studere, erat Philosophiae operam dare: quibus et ii, qui in eo occupati erant, Studiosi dicebantur; et qui ad aliquam perfectionem adspirassent, Eruditi. Vid. Lipsium L. 2. Manud. ad Stoic. Philos. Dissert. 1.



page 1181, image: s0639

Genitivus autem huic significatui accommodatus ubi additur, v. g. studiosus litterarum, bonarum artium studiosus; nil quicquam insolens amplius sonat.

STVDIVM simpliciter et Numero Singulari pro studiis litterarum, Das Studiren, raro admodum dicunt veteres. Occurrit tamen ita apud Ciceronem pro Archia cap. 2: Ejusmodi persona, quae propter otium ac studium minime in judiciis periculisque tractata est. Item apud Plinium L. 3. Ep. 5: Vt ne coeli quidem asperitas ullum studii tempus eriperet. Et Ovidium L. 5. Trist. Eleg. 1. v. 33:

Tot mala pertulimus: quorum medicina quiesque Nulla, nisi in studio Pieridumque mor‚ est.

Veteres usitate Pluraliter, h‚c quidem notione, efferunt, v. g. vacare studiis, studiis se adserere. Lubentius etiam et elegantius, ambiguitatis, credo, evitandae ergo, Genitivum addunt huic significatui servientem, v. g. studia litterarum, optimarum artium studia, discipliarum studia. Cell. Antib. 216. Andr. Borrich. Vindic. Lat. L. 220. seqq.

Qui Genitivus etiam Numero Singulari additur a Cicerone de Arusp. c. 9: Versari in studio litterarum.

* Studium in Singulari, usitate significat industriam, vel amorem, favorem, et meritum. v. g. Tibi omnes navare operam et studium volunt. Item: Polliceri alicui suum eximium et singulare studium.

Studia etiam apud sequiores scriptores sunt loca, in quibus eruditi conveniebant, communicaturi de studiis. Capitolin. in M. Antonino Philosophoc. 26: Apud Aegyptios civem se egit, et Philosophum in omnibus studiis, templis, locis. Salmasius tamen heic loci pro studiis legit stadiis. Sed quae nos hodie Academias et Vniversitates appellamus, S. Hieronymum et venerandam antiquitatem accommodate Studia dixisse, notat Cambdenus in Britannia p. 269. Hinc aegre faciunt huic notioni, qui eam non nisi ad medium aevum rejiciunt, quo frequenter legitur. v. g. Studium Patavinum; Studium Bononiense; Anno 1391. fundatum est Studium Erfordiense, Die Vniversitšt Erfurt ist gestiftet im Iahre 1391.

Ab eodem Hieronymo Studium etiam usurpatur pro secta et certo vitae genere. v. g. In Vita Hilarionis: Fundator et eruditor hujus conversationis et studii fuit. It. L. 2. Ep. 8: Tu quae primam scintillam nostro fomiti subjecisti, quae ad hoc stuidum nos et sermone hortata es et exemplo.

Studio, auferendi Casu, perperam usurpari pro de industria; suo jam loco, supra Sect. 1. dictum a nobis fusius est.

SVADEMVS facilia PERSVADEMVS difficilia.

* Nec tamen hoc perpetuum est.

Constantius servatur hoc discriminis: Suadere facientis est; Persuadere perficientis. Laur. Valla L. 5. c. 30.

SVB notat

1. proprie actum illum, quo aliquid supra nos exsistere dicitur.

* V. g. Sub dio commorari. Et cum Accusativo motum significat. v. g. Cic. Coelum sub adspectum cadit. Virg. Omnia ferre sub auras.

2. Tempus.

* V. g. Sub Alexandro i. e. Alexandri tempore. Caes. B. G. L. 8. c. 49. n. 2: Sub discessu suo, Bey seinem Abzuge. Virg. Aen. L. 7. v. 87: Sub nocte, Bey der Nacht.

3. Terminum a quo.

* Cic. Sub eas litteras, recitatae sunt tuae. Liv. Sub equestris finem certaminis, coorta est pugna equitum. Id. Sub hanc vocem fremitus fuit.

4. Versus, Circa.

* V. g. Sub idem tempus. Sub initium anni hujus. Sub lucem; Sub noctem; Sub vesperam i. e. incipiente luce, cet. Sub ortum ferme lucis.

5. In.

* Cic. Sub adspectum et tactum cadit. Id. Sub judicium sapientis et delectum cadunt. Id. Sub exemplo uno pulcherrimo aliquid demonstrare.

6. Locum designat.

* V. g. Sub castris subsistere. Sub muro aciem struere.

7. Imperium innuit.

* V. g. Sub aliquo aliquid agere i. e. ad ejus nutum. Virgil. Subte magistro durum Martis opus tolerare condiscat puer.

8. Vsurpatur pro Ante.

* Vellejus L. 2. c. 79. n. 4: Gravis sub ipsius Caesaris oculis circa Tauromenium accepta clades.

9. Pro Per vel Cum de modo.

* Cit. Arch. 10: Sulla jussit Poetae praeminum tribui sub ea conditione, ne quid postea scriberet. Liv. L. 25. c. 40: Sub Annibale magistro omnes belli artes edoctus.

10. Pro Propter.

* Tacitus Hist. 2. c. 26. n. 2: Iulium sub eodem crimine Othoniani vinxerunt.

11. Goclenio etiam judice, Obs. 431. haec Praepositio Ciceroni ansam dedit, per Graecismum efferendi locutiones sequentes: Rerum, quasi gerantur, sub adspectum paene subjectio. Subjicere aliquam rem sub adspectu omnium. Subjicere se sub potestatem alicujus.


page 1183, image: s0640

Neque vident, sub hac voce honestatis quae sit subjicienda sententia. Res subjecta sub sensus. Sub metum subjecta sunt. Quae subjecta sunt sub metu. Ingenuis sub hostilem libidinem subjectis. Virtus est subjecta sub varios casus. Latinorum enim to\ subjicere sibi, Graeci efferunt per u(f) a(utw=| poiei=sqai, et suos subditos, per tou\s2 u(f) e(autw=|.

De diversimoda hujus Praepositionis Constructione agitur infra, Parte Syntactic‚.

SVBAVDIRE i. e. aliquid non expressum intelligere. v. g. Id agam pro virili; subaudi, parte; non primus Vlpianus dixit, quod arbitratur Vossius de Vit. Serm. L. 4. c. 26. p. 779: sed diu ante Vlpianum Asconius Pedianus hoc verbo usus est saepissime.

* Subauditio v. g. Est heic defectus et necessaria subauditio, Hier fehlt etwas, und muss nothwendig noch etwas darunter verstanden werden, hier ist eine Ellipsis, est Hieronymi. Borrich. in Voss. 243. Cell. C. P. 126.

SVBITANEVS i. e. subitus, v. g. subitaneus imber, falso suspectum Croco. Habet enim Columella Lib. 1. c. 6. Erasm. in Vallam 249.

Pro subitaneus idem etiam Columella, itemque Livius et Tacitus habent subitarius, v. g. subitarii milites, i. e. qui in auxilium subito mittuntur; exercitus subitarius, i. e. subito collectus; subitaria aedificia i. e. temere et subito exstructa.

SVBIVGARE i. e. subdere jugo, subigo, bello domo, jugum servile impono, sub jugum mitto, debello, imperio subjicio, non solius est Claudiani, quem allegat Vossius de Vit. Serm. Lib. 3. c. 51. p. 637; quamquam, an ita Claudianus scripserit, adhuc sub judice lis est, quod istic loci alii pro subjugat restituerint subjicit: sed argenteo etiam saeculo Participio subjugatus usus est Asconius Pedianus; cujus tamen locum a describentibus corruptum esse, Scioppius existimat. Verbum tamen ipsum exstat in inscriptionibus antiquis. Praeterea etiam eo usi sunt Arnobius, Lactantius, Vegetius, Eutropius, Prudentius, Hieronymus, et omnes posterioris Latinitatis auctores. Subjugator etiam est Apuleji. Borrich. in Voss. 245. seqq. Cell. Antib. 134. C. P. 126.

Cum dandi Casu construxit Lactantius L. 4. c. 10: Ingratum populum legi, quam per Mosen dederat, subjugavit. Et paullo post: Eos alienigenis subjugabat.

SVBLIMARE i. e. in altum evehere, tollere, v. g. Sol qu‚ candentem im coelo sublimat facem, verbum obsoletum est, Ennii videlicet et Catonis. Participium sublimatus, v. g. granaria sublimata, est apud Vitruvium. Verbum posteriores reduxerunt Apulejus, Solinus, Lactantius, Mamertinus, Prudentius, Cassiodorus.

* Tandem Chymici vocabulum artis fecerunt, v. g. Vinum sublimatum; Spiritus sublimatus. Cell. C. P. 230. Andr. Borrich. Vind. L. L. 227.

SVBLIMITAS v. g. natura sublimitatis avida, Plinius Major: Cicero pro eo, excelsitas, celsitas, altitudo.

* Pluralis sublimitates, occurrit apud Tertullianum. Fab.

SVBLIMITER Adverbium v. g. sublimiter volitare, Columella et Cato: usitatius pro eo cum Cicerone, et aliis dixeris, sublime. v. g. Nihil mea interest, humine, an sublime putrescam. Animi sublime feruntur. Singuli pluresque hostium sublime rapti. Inde Comparativus sublimius, ad verbialiter sumtus similiter. Quintil. Lib. 9. c. 4: Quis dubitat, alia lenius, alia concitatius, alia sublimius, alia pugnacius, alia gravius esse dicenda?

SVBSIDIVM interdum etiam dicitur quidquid remedii atque auxilii loco est, et sustinet sive sustentat. Caesar L. 3. B. C. c. 70: His tantis malis haec subsidia succurrrebant. Et L. 2. B. G. c. 20: His difficultatibus duae res erant subsidio. Cic. L. 1. Orat. c. 60: Subsidium bellissimum esse existimo senectuti otium. Idem pro Sylla: Quum litterae posteritatis caus ‚ repertae sint, quae subsidio oblivioni esse possint, i. e. contra oblivione, ne quid oblivisceretur posteritas.

SVBSIGNARE scil espistolam, Plin. L. 3. Ep. 1; quod tamen verbum in ea sententia apud Ciceronem non invenitur; neque item subscribere. Schori Phras. ad Voc. Consigno. Cum Cicerone igitur pro subsignare, dixeris signare, consignare epistolam; et pro subscribere, dixeris cum eodem Cicerone ejusque aequalibus, subsignare aliquid, scribendo adesse.

Subscribere h‚c notione apud veteres ICtos occurrit; et eleganti translatione pro adstipulari ponitur apud Celsum, Ovidium, Columellam, v. g. Si voto fortuna subscripserit. Subscribere alicujus irae, luxuriae.

* Consignare, cave, confundas cum Obsignare i. e. s1fragi/di s1hmai/nesqai de qua differentia supra ad voc. Consignare.



page 1185, image: s0641

SVMIMVS quae posita sunt: ACCIPIMVS, quae porriguntur. v. g. Sallust. Epistolam super caput temere positam sumit. Cic. Quod mihi a te datur, accipio. Cic. L. 2. de Orat. n. 365: Quis Antonio permisit, ut et partes faceret, et utram vellet, prior ipse sumeret.

Ita Sumimus ipsi: Accipimus ab alio, quod datur, sive rem datam capiendo tollimus. Sic, quum damus, et de manu in manum tradimus, dicendum est, Accipe! Gallice, Tenes! quum permittimus alicui quippiam tollere, dicendum est, Sume! Gallice, Prenes! Popma. Fronto. Fl. Clarus.

SVMMITAS i. e. fastigium, v. g. Summitas vitis; Ad terrae summitatem; Ad perfectam non venire summitatem; falso suspectum Vossio de Vit. 640. Est enim apud Palladium non semel. Vsi praeterea hoc vocabulo sunt Marcellinus, Arnobius, Censorinus, Macrobius, Cassiodorus. Borrich. in Voss. 248. Cell. Antib. 135 C. P. 155.

SVMMVM Adverbialiter sumtum idem notat, quod Germanicum Zum hŲchsten, hochstens. Cic. Scies igitur fortasse cras, summum perendie, Vielleicht morgen, oder doch hŲchstens Łbermorgen wirst du es erfahren.

SVPER quomodo differat a SVPRA ita accipe. Super contiguitatem dicit. v. g. Sedet super lapide; non supra. Iacere fronde super viridi; non supra. Florus L. 1. c. 7. n. 3: Nec abhorrebat moribus uxor Tullia, quae, ut virum Regem salutaret, super cruentum patrem, vecta carpento, consternatos equos egit. SVPRA non dicit contiguitatem. v. g. Supra nos volat aquila; non super. Supra caput adstitit iris; non super.

* Rarissime hanc a)kri/beian veteres violant. Plinius tamen L. 9. Ep. 23. dicit, recubare super aliquem, pro supra aliquem. Et Curtius L. 8. c. 5. n. 22: Cubare super Regem, pro supra Regem.

Super relativum habet Subter: Supra relativum habet Infra. Ita puerulus repit super trabe; at musca consedit subter trabe. Ita coelum est supra nos: at habitant infra nos, qui imam aedium partem tenent. Valla L. 2. c. 53.

SVPRA dicitur de re et loco ANTEA de tempore v. g. Hunc locum in hoc libro supra attigi. It. Nunc scribo tibi: antea id facere non audebam.

* Super quam diversimode pro diversa sui constructione significet, de eo vide in Parte Syntactica.

SVPERBIA alios prae se contemnit et super omnes se effert, caditque in eos, qui dignitate vel opibus eminent: ARROGANTIA nimium sibi tribuit, atque hinc etiam in tenuioris fortis homines et pauperes cadit: FASTUS fere est intolerabilis admiratio sui, conjuncta cum strenuo aliorum contemtu, qui ex superbia oritur, et Poetis praecipue familiare vocabulum est. Superbia paullo moderatior est, quam Fastus, qui rationem exuit, et bruto aliquo impetu fertur, ex inani dignitatis suae persuasione.

* Arrogans est; qui nimium sibi temere tribuit, et vel ea, quae non habet, sibi vindicat, vel, quae habet, in majus extollit: Superbus autem est, qui alios omnes prae se contemnit, et quasi super alios homines ire solet. Itaque majore fastu tumet Superbus, quam Arrogans: ut majus vitium est Superbia, quam Arrogantia.

Arrogantia semper in rebus alienis est: Insolentia autem similiter quidem in alienis est, sed praeter solitum, et non crebro usitatis. Est ergo Insolentia, quaedam rara et singularis arrogantia, et accipitur quoque in bonam partem, et sic accepta idem est, ac raritas. Popma.

SVPERCILIOSVS i. e. qui grandis supercilii est, qui supercilium contrahit seu adducit, qui alto supercilio alios prae se contemnit, qui, ut Cicero loquitur, vultu importuno est, vel, ut Phaedrus, inaeni tumet superhi‚, v. g. Tristes et superciliosi alienae vitae censores, falso suspectum Vossio de Vit. 640. Habet enim Seneca, nec non Arnobius et Sidonius. Superciliosior. v. g. Me superciliosior increpabas, est apud Marcianum Capellam. Borrich. in Voss. 249. Cell. C. P. 127.

SVPEREROGATIO i. e. additamentum, quod superadditur rei debitae, Die ŁberflŁssige Zugabe, die ich zu geben nicht hatte nŲthig gehabt, vocabulum est, quod occurrit apud Quintilianum Declamat. ult. antehac in Latio inauditum.

* Hinc dicuntur opera supererogationis, quae tamen Sacra Scriptura non agnoscit. Si enim vel maxime sanctitati studemus; tamen numquam adsequimur id, quod Deo debemus: ut ita opera supererogationis frustra a misello homine exspectentur. Quum vero homini ejusmodi opera abjudicamus; id nemo temere eo trahat, quasi desidiae in negotio sanctitatis patrocinemut. Nimirum


page 1187, image: s0642

id ejuramus; nec vero sanctitatem superficiariam aut arbitrariam, aut nudis adstrictam caerimoniis, sed eam, quae lege divina constet, et omnibus numeris absoluta sit, etiam atque etiam exigimus: atque adeo vehementer dolemus, quoties ita vivitur, ac si nullum futurae illius ac sempiternae vitae praemium adhibitae sanctitati foret propositum.

SVPERFLVVS proprie quidem sumtum, falso quibusdam suspectum est.

* De usitata notione, vocabuli hujus ita judicat Scioppius Iud. de Stil. Hist. p. 86: Superfluus apud Senecam pro supervacuus, inanis, otiosus, minimeque necessarius, noviciae significationis est: quum apud ICtos ferreae aetatis quidem legatur, sed ut significet vel superfluentem et redundantem, vel etiam reliquum et residuum.

Sed proprie etiam Plinius dixit Panegyr. c. 82: Flumina campis superflua, Die Łber die Felder gehen.

* Superfluitas est Plinii Avunculi L. 14. c. 1: Superfluitate pampinorum atria implere.

Pro superfluus, Cicero habet supervacuus, supervacaneus, redundans, inundans; et pro superfluum esse, redundare; et pro superfluitas, redundantia, abundantia. Henr. Stephani Expostul. 309. Schori Phras. ad Voc. Redundare. Cellar. C. P. 128.

SVPERNE pro Desuper a)/nwqen, falso suspectum Goclen. Observ. 32. Vt enim demus, exempla illa Virgilii L. 6. Aen. v. 658. et Curtii L. 3. c. 9. n. 11. L. 7. c. 3. n. 9. L. 9. c. 4. n. 32. aliaque e‚ notione, qu‚ etiam in loco supero denotat, et apud Livium Lib. 1. c. 51. et alibi occurrit, explicari posse; in promtu tamen sunt alia veterum loca, quae accusatam a Goclenio notionem penitus absolvunt. En! verba Suetonii in Vita Tiberii c. 39: In praetorie, cui speluncae nomen erat, incoenante eo, complura et ingentia saxa fortuito superne delapsa sunt: multisque convivarum et ministrorum elisis, praeter spem evasit.

SVPERO pro abundo Ciceronis est et Sallustii. Cic. Parad. Vter igitur ditior est? cui deest, an cui superat? Sallust. Illis divitiae superant. Goclen. Obs. 224.

SVPPLICATIO pro die quodam sollemni, quo Deo preces publicae agantur, FŁr einen Bettag, oder Dankfest, v.g. Supplicationem Deo decernere, Supplicationem indicere, Ein Dankfest anordnen. Ciceronis est, et Iul. Caesaris: Sallustius autem h‚c ips‚ significatione verbo Supplicii non semel usus est, v.g.B. Catil. c. 52: Non votis, neque muliebribus suppliciis Deorum auxilia parantur: sed vigilando, agendo, bene consulendo prospere omnia cedunt. Et in Iug. c. 55: Senatus ob ea feliciter acta diis immortalibus supplicia decernere. Goclen. Obs. 4, 9.

SVPRA proprie est Veber de loco.

* Liv. L. 3. c. 8: Lucretium praedonum agmen fefellit supra montes Praenestinos ductum.

1. Per heterosin est Vltra de tempore.

* Hirtius B. Afr. c. 9. n. 3: Legio in n