09/2007 Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
text typed - structural markup added - spell check partially performed - no orthographical standardization
03/2008; 03/2010; 02/2011 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


image: s006

[gap: frontispiz]

image: s007

JOH. MICRAELII LEXICON PHILOSOPHICUM TERMINORUM PHILOSOPHIS USITATORUM ORDINE ALPHABETICO SIC DIGESTORUM, UT INDE FACILE LICEAT COGNOSSE, PRAESERTIM SI TAM LATINUS, QVAM GRAECUS INDEX PRAEMISSUS NON NEGLIGATUR, QVID IN SINGULIS DISCIPLINIS QVOMODO SIT DISTINGVENDUM ET DEFINIENDUM. Editio Secunda ab ipso Authore Correcta et Aucta cum novis novorum Terminorum et Vocabulorum Indicibus. [gap: illustration] STETINI, impensis JEREMIAE MAMPHRASII, Bibliop. Typis MICHAELIS HÖPFNERI, anno CIC ICC LXI.



image: s008

[gap: praeliminaria]

page 1408, image: s735

ZONA, zw/nh, globi terreni ambitus, inter duos proximos minores circulos aeqvidistantes comprehensus. Estqve una media, qva dicitur torrida, inter duos tropicos, in cujus medio est aeqvator latitudinis 47. graduum: duae temperatae 43. graduum, nempe meridionalis inter tropicum [gap: unknown sign] et circulum polarem Antarcticum, et septentrionalis inter tropicum [gap: unknown sign] et circulum polarem Arcticum: et duae extremae frigidae 23 1/2. graduum, nempe a [orig: ā] circulis polaribus ad polos.

ZOOLOGIA, zwologi/a Vid. Animal.

ZOOPHYTA [note of the transcriber: in the print: COOPHYTA], zwo/futa, sunt corpora mediae naturae inter animal et plantam: unde etiam vocantur plantanimalia. Figura enim ad plantas accedunt, tactu vero et motu cum animalibus qvodammodo conveniunt, et se contrahere possunt et dilatare, ceu sunt Pulmo marinus, qvi per mate fertur, si imminet tempestas, corpus rotundum, extus corio nigro; intus molli, fistulofa et fungosa substantia, in saxorum rimis natus; Urtica marina, a)kalh/fh, sive saxo innata, sive soluta; Potta marina, per mare sola fluctuans, os in medio habens, sine excremento, nisi qvod parte superiore tenui fistula redditur, carnosae frondis: Holothurium, Spritzling, saxis solutum, aspero corio contextum: Tethyum, Vertibulum, qvod totum occultatur levi testa, saxis adhaerens, colore pallido aut rubido: Mala granata: Mala insana: Fungi: Echini: Pyri; Mentulae: Pennae: Uvae: Cucumeres: Manus. omnia marina in dictis formis mari incumbentia. Pertinet huc Arbor pudorifera seu aeschenomena, qvae teste Scaligero, homine accedente se contrahit, recedente, se dilatat.

ZYBETUM, in exteriore testiculorum utriculo cujusdam animalis: sicut Moschus, excrementum animalculi certo tempore, circa ejus umbilicum, tanqvam in tumore concretum.