09/2007 Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
text typed - structural markup added - spell check partially performed - no orthographical standardization
03/2008; 03/2010; 02/2011 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


image: s006

[gap: frontispiz]

image: s007

JOH. MICRAELII LEXICON PHILOSOPHICUM TERMINORUM PHILOSOPHIS USITATORUM ORDINE ALPHABETICO SIC DIGESTORUM, UT INDE FACILE LICEAT COGNOSSE, PRAESERTIM SI TAM LATINUS, QVAM GRAECUS INDEX PRAEMISSUS NON NEGLIGATUR, QVID IN SINGULIS DISCIPLINIS QVOMODO SIT DISTINGVENDUM ET DEFINIENDUM. Editio Secunda ab ipso Authore Correcta et Aucta cum novis novorum Terminorum et Vocabulorum Indicibus. [gap: illustration] STETINI, impensis JEREMIAE MAMPHRASII, Bibliop. Typis MICHAELIS HPFNERI, anno CIC ICC LXI.



image: s008

[gap: praeliminaria]

page 1346, image: s700

TRADUX, qvo res propagatur. Hinc anima parentum dicitur propagari in filios. Sic etiam dicuntur morbi contagiosi traduci et qvasitransplantari.

TRAGOEDIA, cum principes et reges gravesque personae introducuntur in scenam, sed tristi cum eventu. Vid. Drama. Poetica.

TRANSACTIO, cum ea, qvae in controversia sunt, a [orig: ] lite ad certam compositionem reducuntur, aliqvo dato vel recepto.

Transanimatio, transcorporatio. Vid. *metemyu/xwsis2

TRANSLATIO, meta/stasis2, remotio (1) est, cum culpa confertur vel in rem, qvae in judicium vocari non potest, ut caedes innocentum in naturam belli; vel in personam, qvae non accipit ipsa malum, ut adulterium in illum, qvi porrexit philtrum. (2) est species metaphorae, et pertinet ad tropos (3) Sumitur etiam pro metalepsi, qva judicium vel recusatur, vel in aliud tempus, aut in alium judicem rejicitur: et tunc pertinet ad statum legalem. (4) Aliqvando etiam sumitur pro metaphrasi, qvando aliqvid ex una lingua transfertur in aliam.

TRANSCENDENTIA sunt termini, qvi praedicamenta transcendunt, ita tamen, ut de singulis praedicamentis dici possint: et nihil aliud sunt, qvam generales entis affectiones, sive conjunctae, ut Unum, Verum, Bonum; sive disjunctae, ut causa et effectus; simplex vel compositum.

TRANSELEMENTATIO, metastoixei/wsis2, est elementi unius mutatio in aliud.

TRANSITIO Vid. *meta/basis2.

TRANSSUBSTANTATIO pontificiis dicitur panis in corpus Christi transmutatio et transitio.

TRANSFIGURATIO, transformatio, est figurae mutatio.

TRANSPARENS est perspicuum et lumini pervium, diafane\s2, cui opponitur opacum.

TRANSSUMTIO est, cum nomen magis notum sumitur pro minus noto: item, cum in syllogismis transsumtivis, in qvorum prima propositione inveniuntur omnes ejus tres termini, pars ejus altera transsumitur in minore, altera in conclusione.

TRAPEZIUM, qvadrangulum non parallelogrammum.

TRAUTISMUS Vid. Labdacismus.

TREPANUM Vid. Chirurgia.

TREUGAE Vid. Induciae.

TRIANGULUS, Triangulum, Trigonum, est figura tribus lineis et tribus anguliscontenta. Lineas illas vocant duo latera seu crum,


page 1348, image: s701

et unam basin. Sic in Fig. LXX. A. B. et A. C. sunt duo latera seu crura, sed B C. est basis, in qva latera qviescunt.

Trianguli habent duos rectos angules. et tres ejus anguli sunt aeqvales duobus rectis i. e. tribus suis angulis invicem conjunctis aeqvant duos rectos angulos.

Triangulus alius est aeqvilaterus. alius aeqvicrurus. alius varius. item alius rectangulia, alius obliqvangulus.

Triangulus aeqvilaterus est etiam aeqviangulus, et Graece i)su/pleuron, habetque tria aeqvalia latera et tres aeqvales angulos, ut in Fig. LXX. B A C.

Triangulus aeqvicrurus, i)soskelh\s2, habet duo tantum aeqvalia latera, qvae insistunt basi vel majori vel minori, utin Fig. LXXI. D E F. vel majori, ut in Fig. LXXII. G H I.

Triangulus varius, inaeqvalium laterum, habet tria inaeqvalia latera, et dicitur graece Scalenum, ut in Figura LXXIII. K L M.

Rectangulum triangulam, Graece orthogonium, habet rectum angulum, ut in Fig. LXXIV. N O P. ubi ad angulum O. est angulus tectus. Et notetur 1. qvod rectangulum possit esse simul i)soskele\s2 vel scalenum, sed non isopleuron: 2. qvod in rectangulo unaqvaeque linea peculiare nomen sortiatur: Nam qvae subtenditur recto angulo, ut N P. qvae obtenditur angulo O. dicitur hypotenusa seu subtensa. Qvae autem perpendiculariter insistit basi, dicitur cathetus seu perpendicularis, ut est N O. Ipsa autem linea, in qva triangulus consistit, dicitur Basis, ut O P. Vid. Basis.

Triangulum obliqvangulum nullum habet angulum rectum, et est vel obtusangulum vel acutangulum. Obtusangulum dicitur amblygonium, cujus angulus est recto major, ut in Fig. LXXV. Q R S. Et hic angulus semper est major, qvam 90. gradus. Acutangulum, Graece oxygogonium, habet tres angulos acutos, ut est in Fig. LXX. A B. C.

In triangulo septem occurrunt. tria laterattres anguli: et una superficies.

In triangulo fit mensura angulorum secundum partes eircumferentiae maximi circuli, qvae angulis illis subtenduntur: et ob id angulus tot est partium, qvot est arcus circuli, qvi eidem subtenditur. Sic angulus rectus est 90. partium, qvia qvarta parte circuli seu arcu. 90. partium subtenditur. Data igitur unius anguli magnitudine in triangulo, magnitudo reliqvorum duorum angulorum per subtractionem inveniri porest, qvia omnis trianguli tres anguli sunt aeqvales duobus


page 1350, image: s702

rectis: Duo autem recti anguli habent 180. gradus. Ideoque, si unus angulus in triangulo est 50. gradus, reliqvi etunt 130. grad. Ad angulorum autem dimensionem est necessaria cognitio Sinuum, Tangentium et Secantium. Vid. Circulus.

Triangulum fit rectangulum in Fig. LXXVI. A C B. Qvaeratur magnitudo anguli ad A, vel, qvod idem est, arcus ei subtensus D C. ex A. ad intervallum A C. descriptus: qvisi producatur in F. est qvadrans circuli 90. grad. Jam anguli dati ad A. lineam B C. voco Tangentem. A B. Secantem. Lineam D E. ex puncto intersectionis D. ad tertium latus trianguli seu ad semidiametrum qvadrantis A E C. deductam voco Sinum. Si ergo notum est, qvanta sit anguli A. Tangens, vel Secans, vel Sinus, non ignorabitur etiam magnitudo ipsius anguli, qvia tabulae passim sunt. obviae, qvas vocant Canones Sinuum, Tangentium et secantium, in qvibus statim pro singulis gradibus et eorum minutis harum linerum magnitudines offeruntur: Hoc tantum differentiae est, qvod aliqvi semidiametrum semicirculi seu latus qvadrantis A E C. faciunt 10000. partium; aliqvi 100000. aliqvi 1000000. aliqvi 10000000.

In triangulorum analysi seu solutione i. e. in Trigonometria, tria tanqvam data nosse oportet: Unde, per regulam proportionum seu per regulam Detri, in qvarti cujuspiam termini seu qvaesiti cognitionem pervenitur: ut, si notus est in triangulo rectangulo angulus rectus 90. et basis ejus 30. et unus ex reliqvis angulis 25. canon inventionis est: Ut sinus totus (10000000.) est ad basin datam (30) sic sinus anguli noti 25. (4226183.) est ad latus positum.

Trigonometria est doctrina de analysi vel solutione triangulorum, qva datis lateribus, anguli; aut datis angulis, latera, aut latere et angulis datis incognitum latus et angulus vera dimensionc cognoscuntur.

In tot triangula omnis figura rectilinea dividitur, qvot ipsa habet angulos seu latera, binario demto.

In Triangulo rectangulo si sunt duo latera nota, tertium facile [orig: facle] invenitur. Si enim notum est, qvod basis in Fig. LXXIV. O P. continet 21. pedes: et cathetus N O. 28. pedes, multiplica utrumque numerum in


page 1352, image: s703

se. Adde producta. Ex producto extrahe radicem qvadratam: et invenies pro hypotenusa 35. Pro basi invenienda multiplica tam cathetum, qvam hypothenusam in se. Minus a [orig: ] majori subtrahe. Ex producto extrahe radicem qvadratam et habebis 21. pro basi. Si nota sunt basis et hypotenusa 21. et 35. multiplica iterum nota latera in se ipsa. Subtrahe etiam minus a [orig: ] majori. Ex producto extrahe radicem qvadratam, et proveniet Cathetus 28.

Trianguli aream invenies, si ex uno angulo, ducas perpendicularem, et illam metiaris, Si etiam metiaris unum ex lateribus, et deinde dimidies alterutrum numerum, et per productum multiplices alterum, prodibit qvaesitum. Si omnia latera sunt nota, ut 28. 21. 35. adde hos numeros. Productum dimidia. Subduc ex dimidiato producto singula seorsim latera. Tres inde numeros residuos in se multiplica continue: Productum multiplica per dimidiatum. Inde extrahe radicem qvadratam.

TRIGONI signorum Zodiaci sunt apud astronomos qvatuor 1. Igneus [gap: unknown sign] 2. Terreus [gap: unknown sign] 3. Aereus [gap: unknown sign] . 4. Aqveus [gap: unknown sign] .

TRIBUS vel sumitur pro familia, gente et stirpe, vel pro certa civitatis parte.

Tribuni sunt praefecti vel plebis, vel aerarii, vel militum.

Tributum est, qvod populo imperatur, et a [orig: ] singulis proportione census exigitur.

TRICHOTOMIA Vid. Divisio.

TRIPLICA Vid. Exceptio.

TRISTITIA, affectus, qvi praesens malum detestatur cum languore ingrato.

TROPUS est oratoribus, cum vox a [orig: ] nativa significatione deflectitur in aliam.

Tropi sunt IV. 1. Metaphora. 2. Metonymia, 3. Synecdoche. 4. Ironia.

Troporum affectiones item sunt IV. qvae singulis tropis possunt accidere 1. Carachresis 2. Hyperbole. 3. Allegoria 4. Emphasis.

TROPICUS est circulus in astronomia, monstrans maximam solis declinationem in solstitio.

Tropici sunt duo. unus [gap: unknown sign] aestivus et borealis, versus Septentrionem ab AEqvatore 23. et 30. distans, qvem [gap: unknown sign] designat, cum est dies longissimus: alter [gap: unknown sign] seu brumalis et meridionalis, verlus meridiem, ab AEqvatore item 23. et 30. remotus, qvem sol designat, cum dies est brevissimus.



page 1354, image: s704

Tropici dicuntur a [orig: ] tre/pein, a [orig: ] vertendo, qvia, cum [gap: unknown sign] ad cos in solstitio pervenit, vertitur et retrogreditur.

TRUNCUS in animalibus est, qvi continet collum, thoracem et ventrem inferiorem.

Truncus in plantis est stipes a [orig: ] radice proxime assurgens, alimentum inde in ramos transmittens.

TRUTINA Vid. Libra.

TUBUS opticus est cylindrus opacus, cavus, cujus bina ostia clauduntur vitris perspicuis: instrumentum oculare, Perspectiv, Ferngesicht, qvo res longinqvae qvasi cominus aspiciuntur. Vid. Lens.

TUNICA est physicis membrana, qva pars aliqva corporis tegitur. Sic sunt certae tunicae oculorum, qvas vid. in voce Oculi. tunicae item cordis, cerebri etc.

TURPITUDO, deformitas seu a)taci/a actionis, deficiens a [orig: ] morum rectitudine.

TUSSIS Vid. Morbus.

TUTELA pro defensione, Vid. Defensio.

Tutela, potestas in capite libero constituta, ad tuendum eum, qvi per aetatem ipse se neqvit.

Tutor est, qvi potestatem tutelae in pupillos habet.

Tutela est 1. testamentaria, qva testamento dantur Tutores. 2. legitima, antiqvitus fiduciaria dicta, qva tutore testamentario non dato vel defuncto, proximi cognati sunt tutores: 3. dativa, cum, deficiente tutore testamentario legitimo, magistratus dat tutorem, qvi dicitur tutor Attilianus ex lege Attilia.

Tutelae administratio est qvasi contractus, qvo tutor ad personam, et conseqventer ad res pupilli fideliter regendas constitutus obligatur.

Tutelae pubertate vel aliter finitae succedit Curatela puberum minorum, usqve ad annum XXV. qvo exacto majorennitas incipit, qva qvis propriae rerum suarum administrationi committitur, nisi sit furiosus, mente captus, surdus, mutus, prodigus; qvo casu regendus est a [orig: ] Curatore.

TYMPANUM, membrana orbicularis tegens tria aditus ossicula: malleum, incudem et stapedem.

Tympanites [2], Vid. Morbus.

TYPUS 1. exemplar, ad qvod aliud exprimitur. 2. exemplum, aliqvid praesignificans. Vid. Graphis.

*tu/pw| ei)/pein est breviter, ruditer et qvasi umbratiliter dicere, metaphora sumta a [orig: ] pictoribus, qvi typum primo imaginis in


page 1356, image: s705

qvibusdam umbris delineant; deinde colores addunt.

Typi typographorum Vid. Plumbum.

TYRANNUS 1. qvi fraude vel vi imperium in nolentes corripit; 2. qvi regni jure aditi jura et commoda contra fidem datam convellit.

Tyrannus est vel barbaricus, qvi aperta vi tytannice agit; vel occultus, qvi vult mitior videri, et mentitur animum regium: item, vel absque titulo, qvi aperta vi vel malis artibus tyrannidem invadit; vel exercitio, qvi qvidem legitime est constitutus, sed vel barbarice, vel occulte tyrannidem exercet.

Tyrannus antiqvitus dicebatur in genere, qvi cum absoluta et omnimoda potestate praeerat, alias despota et dominus, qvi civitatem ad sui solius arbitrium gubernat.

V.

*o*u(= finis Vid. Finis.

VACUUM, locus non repletus corpore, seu spacium nihil continens; aut, ut Scaliger definit, qvicqvid extra corpus continuum relinqvitur: Dicitur alias inane.

Vacuum tale non datur (1) qvia vacuum uniforme est et omni ex parte sibi simile, et ob id neqve causa qvietis neque motus: Vel si causa est motus, res in eo semper movetur; si qvietis, res in eo semper qviescit. (2) qvia mundus est unitatis amans et unum qvid: in qvo anteqvam natura patiatur disjunctionem, omnia prius particularia agentia a [orig: ] sua natura dejiceret. Et hinc causa petitur, qvare aqva saepe ascendar, et qvare e [orig: ] dolio pleno inferne perforato nihil effluat, si superius non sit apertum (3) qvia natura discontinuaretur, si vacuum etiam daretur. Illud autem est absurdissimum.

Vacuum etsi non datur omni corpore privatum, concipi tamen potest spatium, qvod vocare licer vacuum corpore repletum. Et tale vacuum in natura dari necesse est, qvia si non daretur, aut motus non esset, aut corpus subiret in corpus per penetrationem dimensionum, qvod est im possibile. Sic cum lapis movetur in aere [orig: are], non movetur per aerem [orig: arem], vel per plenum, sed per spacium, et per inane, qvia alias corpus per corpus moveretur.

VACARE dicitur politicis, qvod nec jure nec facto detinetur ab aliqvo. Inde vacantia bona, auralias dicta caduca, qvae illius fuerunt, hujus nullus est heres.

Vacatio est immunitas seu munerum publicorum excusatio.

VADIMONIUM, sponsio


page 1358, image: s706

standi in judicio. Inde vadari est vadimonio obstringere. Vas est praes, qvi reum capitis spondet sistendum. Vadimonii promissio est, qva qvis se compariturum in judicio spondet: Vadimonii desertio est promissionis illius neglectio.

VALOR Vid. Pretium.

VALVASORES iidem sunt, qui vasalli seu vassalli, sive sint majores et regii; sive minores, sive minimi.

VASALLI, alias fideles et soldurii, ligii homines, olim clientes, sunt qvi a [orig: ] domino feudi seu a [orig: ] patrono defenduntur et vicissim defendunt.

Qvasi vasalli dicuntur affidati, qvi in alicujus fidem et tutelam recepti sunt.

Vasallorum adiutorium [correction of the transcriber; in the print adiutorinm] , qvod praestant domino feudi, dicitur Feudistis Hostendicia: sicuti desertio domini in bello dicitur Herislitium.

Vasallagium est vasalli obseqvium ipsumque bomagium seu bominium.

VALLUM Vid. Fortalitium.

VANUM, qvod ex se non est utile.

Vanus, qvi vana fingit.

VAPOR est exhalatio crassior calida et humida ex aqvis et aqveis corporibus producta, adeoque medium qvoddam inter aerem [orig: arem] et aqvam: et ob id si pergit calesieri, transit in aerem [orig: arem]; si refrigeratur, transit in aqvam, et est causa meteororum aqveorum et acreorum: Graece dicuntur a)tmi\s2: sicut fumus, exhalatio calida sicca et spirituosa, causa meteororum ignitorum, dicitur ka/pnos2. Vid. Exbalatio.

VAS vadis, Vid. Praes et Vadimonium.

Vas vasis est instrumentum. Sic electi dicuntur vasa misericordiae; reprobi vasa irae. Sic venae et arteriae et nervi dicuntur vasa.

Vasa medicis dicuntur, qvae aliqvem humorem vel spiritum in corpore deferunt.

Vasa spermatica seu seminaria in specie dicuntur illae partes corporis, qvae destinatae sunt generationi: qvemadmodum in viris sunt (1) duae venae spermaticae, e [orig: ] vena cava sub renibus descendentes in teslium substantiam (2) duae arteriae seminales, ortae ab arteria magna, qvae junctae perpetuo duabus venis spermaticis plexum tandem constituunt, qvod vocant corpus varicosum, pampiniforme et pyramidale, in cujus anfractibus sanguis praeparatur in semen: unde etiam vocantur vasa praeparantia (3) Involucra tostium, nempe externum scrotum et internum epididy mon (4) Testes ipsi et didymi, qvasi gemelli (5) Semen, qvod est


page 1360, image: s707

utilis superfluitas ultimi alimenti sanguinei, attracta a [orig: ] vasis seminariis, atque ita in illis perfecta, et in testibus conservata ad generationem (6) Vasae deferentiae, a [orig: ] testibus incipientia, et desinentia ad radicem virgae. Tandem (7) virga ipsa, in qva est fistula urinaria. Qvid sint Parastatae Prostatae et Vesiculae seminariae, vide suo loco.

VASALLUS Vid. Valvasor.

VATES et Vaticinium Vid. Propheta.

UBI, pou=, est praedicamentum, connotans substantiae ad certum spacium praesentiam.

Ubietas, qva ens dicitur esse alicubi, h. e. praesens esse alicui spatio. Dicitur etiam alicubitas, i. e. praesentia in spatio, seu modus, secundum qvem res est in spatio.

Ubi est vel indefinitum, qvod competit soli Deo, et alias dicitur ubiqvitas. vel definitivum, definita nempe ubietas, qva spiritus incorporeus in spacio determinato impartibiliter est totus in toto et totus in singulis partibus; vel denique circumscriptivum, qvod etiam dicitur ubi compositum, qvod varias loci et locati partes reqvirit, et totum est in toto spatio, et singulae partes singulas spatii partes occupant. Et hoc vocatur alias locus seu alicubitas localis.

Ubi secundum alios est vel internum, rei qvantae connaturale; vel externum ambiens.

UBIQVE est, qvod nullibi est exclusum, sed omnibus rebus praesens.

Ubiqvitas non notat extensionem, diffusionem vel expansionem per omnia loca, nec inclusionem in omnibus locis, sed est interminabilis adessentia Dei in spatiis infinitis.

Ubiqvitas differt ab omnipraesentia, tanqvam absolutum qvid a [orig: ] relativo.

Ubiqvitas est ipsa Dei immensitas, infinitas et pantaxousi/a, attributum videlicet Dei essentiale, internum, absolutum. Omnipraesentia autem conseqvens immensitatis et ubiqvitatis, et refert se ad creaturas, nec tantum dicit indistantiam seu a)diastasi/an ab omni rerum creatarum Ubi; sed et operationem et e)ne/rgeian circa res in omni Ubi constitutas: adeoqve est substantialis et efficax Dei apud creaturas adessentia seu propinqvitas. Er propterea potest Deus sua omnipotentia id praestare, ut corpus Christi, in personam tou= lo/gou assumtum, sit una cum lo/gw| assumente in pluribus locis citra occupationem spatii, et citra actualem extensionem et


page 1362, image: s708

commensurationem ad spatium. Licet enim ex actu suo naturali corpus dominicum postulet ubi circumscriptivum, actu tamen personali habet modum adessendi mysticum et supernaturalem. Si enim Deus per potentiam potest camelum traducere per foramen acus; et actum naturalis ignis, qvo minus urat ustibilia, tollere; potest etiam actum aliqvem qvantitatis a [orig: ] corpore ad certum ubi tollere, ut ibi non sit per extensionem partium, nec spatium occupet, et tamen vere et realiter adsit. Vid. Immensitas.

Ubicatio dicitur scholasticis ab Ubi, et est extensio in loco: estque vel activa loci circumscribentis, vel passiva locati eircumscripti.

*o*u)*de/tera Vid. Adiaphora.

VECTIGAL, qvod pro rebus civitati invectis vel evectis publico solvitur. Vid. Portorium.

Vectigales agri, pro qvibus locatis vectigal solvitur.

Vectigalia sunt vel nautica et portoria; vel vectoria et telonia.

VEGETANS facultas, qva plantae et animalia ad individui conservationem nutriuntur et augmentantur, generantque sibi ad speciei conservationem simile.

Vegetans facultas tribus operationib, perficitur: Nutritionc, Augmentatione et Generatione: qvibus inserviunt qvatuor auxiliariae facultates, Attractrix, Retentrix, Alteratrix seu Concoctrix, et Expultrix.

VELLE est vel naturale, ut actus voluntatis; vel deliberativum, ut consultatio libera de utrolibet; vel ex surreptione, ut primi motus. Vid. Voluntas.

Velleitas, voluntas optativa, qvae qvis optat et serio vult.

VENA, Blut=Ader, vas oblongum, teres, cavum, deferens sanguinem et spiritum naturalem: et oritur ex hepate, intusque habet alicubi valvulas seu membranulas infra clausas, ad impetum sanguinis sistendum.

Vena vel est vena porta, vel vena cava.

Vena porta est, cujus rami superiores per hepatis concavam partem sparsi in unum truncum coeunt [orig: count]. Et hic truncus deinde dispergit semper ramos multiplices inferiores, partim ad vesicam biliariam (ubi dicuntur cysticae gemellae. partim ad ventriculum (ubi dicuntur gastricae. partim ad splenem, ubi dicitur ramus splenicus. Deinde totus ramus venae portae ingreditur in mesenterium et in intestina: ibique subdividitur in venas mesaraicas, dictas ab a)raio\n, qvod significat


page 1364, image: s709

tenue et exile; qvae tandem desinunt in venis bamorrboidalibus, qvae dicuntur die Glden Ader, qvibus statis temporibus per anum feculentus sanguis expurgatur.

Vena cava in hepate ex multis ramis in unum collectis nascitur, ad sanguinem per totum corpus distribuendum. Et dividitur in truncum superiorem ascendentem, et per ipsum cor transeuntem; et in truncum inseriorem descendentem. In ascendente trunco circa diaphragma dicitur vena porenica: circa pericardium dicitur coronaria, stefaniai=a; circa costas, rami venae cavae dicuntur Intercostales, qvas de se spargit vena a)/zugos2: circa claviculos dicuntur venae subclavia et axillares, ut et mammariae. circa initium brachii disperguntur duo rami, qvorum unus transit in caput, et dicitur vena cephalica, Haupt Ader, alter in artus, et dicitur basilica, die Leber Ader; a [orig: ] qva prodit Mediana, die Median, eademqve incer annularem et minimum digitum dicitur Salvatella Milzader; sed inter pollicem et indicem dicitur Ocularia, cephalica. In trunco inferiore venae cavae rami in renes descendentes dicuntur vena emulgentes, qvia emulgent qvasi sanguinem et serum in renes: Descendentes ad testes dicuntur spermaticae venae. circa lumbos dicuntur lumbares: circa ventrem iliacae et epigastricae. in cturibus vena alia est ischias, alia suralis, alia saphena, Frauen= oder Rosen Ader, delata ad malleolum.

Vena a)/zugos2, sine pari, carens conjuge, ex trunco venae cavae ascendendo oritur, inque dexterum latus descendendo, juxta vertebras dorsi, per pleuram costas succingentem, cum suis ramis divaricatur. Per hanc si influxerit sangvis praeter naturam, oritur pleuritis, febris acuta cum infigni laterum dolore, tussi, et difficili respiratione.

VENATIO, ratio acqvirendi victum ex agrestium animalium in nullius dominio existentium captura, sive sit ferarum minorum, sive majorum.

Advenationem refertur piscatio, aucupium, et secundum Aristotelem ipsum bellum Vid. Foresta.

VENDITIO, contractus, qvo res traditur emtori persoluto pretio.

VENEFICIUM, caedes hominis veneno vel artibus magicis facta: cujus criminis rei sunt magi, necromantici, sagae, strigae.

Venenum, qvod viventis complexionem laedit et corrumpit, et ut plurimum pertinet ad


page 1366, image: s710

occultas qvalitates, qvae tota substantia agunt antipathetice. Vid. totus liber sextus Dioscoridis.

Venenorum sunt IV. genera. qvaedam a [orig: ] plantis, ut aconitum, cicuta, napellus; qvaedam ab animalibus, ut a [orig: ] cantharidibus, scorpione; qvaedam a [orig: ] mineralibus et metallis, ut ab arsenico, argento vivo; qvaedam a [orig: ] contagio, ut a [orig: ] peste.

Venena plerique Physici statuunt frigida, qvibus calidum naturale exstinguitur.

VENTER generaliter sumitur pro cavitate, qvae continet in animali aliqvod organum, ad vitam, motum et sensum pertinens.

Ventres sunt tres: nempe primus et infimus, nutritioni destinatus, in qvo sunt partes, chylosin et haematosin seu sanguificationem atque generationem juvantes, nempe ventriculus, intestina, mesenterium, pancreas, hepar, vesicula biliaria, lien, renes, vesica urinaria et vasa spermatica, qvae omnia teguntur peritonaeo, membrana duplice: sub qvo est omentum, alii membrana adiposa in forma retis vel sacculi Vid. Epigastrion.

Secundus seu medius venter in thorace, in qvo cor et pulmones, qvem et infimum ventrem diaphragma seu septum transversum separat et distingvit.

Supremus venter vel dicitur caput, sedes animalis facutatis: intra cujus ambitum sunt duae meninges, cerebrum, instrumenta vlden di, audiendi et olfaciendi.

Ventriculus, gasth\r, connectitur oesophago per orificium sinistrum superius, qvod kardi/a vocatur. Sed orificium inferius connectitur intestino per pylorum, pulwro\n, qvasi janitorem, et orificium dextrum angustius. Estqve organum chylificationis seu primae concoctionis, qvae ut perfici possit, debito calore hepar incumbit dextero ejus lateri: lien sinistro. Subtus est pancreas. Ipse integitur pingui omento, et circumqvaque venae sufficientem deportant sanguinem.

Ventriculus in animalibus ruminantibus, cornigeris et altera maxilla dentatis sunt qvatuor, primae concoctioni destinati: Venter primus: Reticulum: Omasus: Abomasus.

VENTUS, aer [orig: ar] motus, exaltatus, cum aliis de causis, tum imprimis ab exhalationibus siccis et spirituosis, qvae, dum continuo fluxu ascendunt, cum ad aerem superiorem perveniunt, impediuntur, ne altius ascendant. Unde fit ut vel deorsum, vel ad latus


page 1368, image: s713

repellantur, et aerem inferiorem qvaqva versum agitent.

Venti varie dividuntur, nempe (1) in Cardinales qvatuor, ceu sunt boreas serenus, zephyrus humidus, auster pluviosus, et eurus siccus: et in Intermedios XXVIII. qvorum nomina apparent ex systemate Fig. LXXVII. (2) In statos seu anniversarios, ceu sunt etesiae et chelydoniae: et in contingentes seu fortuitos (3) In sedatiores, ceu est auta lenis et ventus antelucanus: et in violentos, ceu est ecnephias, turbo et prester cum incendio, ut et exhydrias cum aqva et grandine (4) in universales seugenerales, qvemadmodum ventus qvidam constanter ab oriente flat in occidentem, ut nautae norunt: et in particulares, qvibus cedunt universales (5) in sublimiores. et in inferiores.

VENUS Vid. Planeta.

VENUSTAS physicis est pulchritudo corporis; ethicis congruentia morum; oratoribus decor et suavitas sermonis, ut et hilare dicendi genus et sermo floridus.

VER est prima pars anni ab aeqvinoctio verno circa 11. et 12. Martii, qva [gap: unknown sign] transit per [gap: unknown sign] . sicuti est aestas, cum [gap: unknown sign] . transit per [gap: unknown sign] . autumnus, cum [gap: unknown sign] est in [gap: unknown sign] . hyems, cum est in [gap: unknown sign] .

VERBUM, lo/gos2, opus intellectus, qvo vel in se aliqvid concipit; vel mediante voce aut scriptura, id qvod concepit, proloqvitur.

Verbum est vel externum et sensibile, sive illud scriptum sit sive vocale: vel internum et mentale.

Verbum hypostaticum theologis dicitur, filius Dei, aeternus ille lo/gos2, ante tempora ab aeterno genitus.

Verbum Aristoteli in proposititione est praedieatum, qvod de nomine seu subjecto dicitut.

VERECUNDIA, metus in expectatione ignominiae.

VERISIMILE, qvod raro fit, sed tamen persuasum est, ut plurimum fieri: seu, qvod caret qvidem sufficiente demonstratione, putatur tamen verum esse, licet non certo sciatur esse verum.

VERSUTIA Vid. *deino/th.

VERITAS ethicis sumitur pro veracitate, qva lingua cordi consonat, et proferuntur ea qvae veritati non adversantur. Cui opponitur mendacium, perjurium, calumnia, ironia.

Veritas logicis dicitur conformitas orationis cum re, de qva dicitur: sicuti ethicis est conformitas orationis cum conceptu proferentis.



page 1370, image: s714

Veritas utraque, tam logica, qvam ethica, est complexa, constans propositione vel syllogismo.

Veritas metaphysicis est incomplexa, congruentia rei cum intellectu ejus, qvi eam produxit, sive creatoris, sive artificis. Qvando enim res id habet, qvod intellectus creatoris vel artificis vult eam habere, res vera est.

Veritas dicitur cum respectu intellectus divini seu humani. Ab intellectu divino aestimatur essentialis rerum veritas. Sed ab intellectu humano aestimatur opera artificum.

Veritati ethicae et logicae opponitur falsitas; sed veritati metaphysicae opponitur ignorantia.

VESICA, ku/stis2, in doctrina Anthropologica est duplex: una biliaria, altera urinaria.

Vesica biliaria, ku/stis2 xolodo/xos2, dicitur etiam vesicula fellis, et est hepati subjecta et pene inserta, qvae choleram seu flavam bilem ad se attrahit, et deinde per porum biliarium in intestinum duodenum effundit, ut facultas expultrix irritetur. Hinc videntur excrementa, ut et evomita, flavedine tincta.

Vesica urinaria est supra intestinum rectum sita, cui duo ureteres per foramina inseruntur, ut serum superfluum per ejus collum carneum excernatur. Et qvidem illud collum habet musculum additum constrictivum, qvi dicitur Sphincter, ne urina invitis nobis effluat. Sunt etiam vesiculae seminariae, cellulae multae inter vesicae urinariae ut recti intestini ligamenta ad latera vasorum deferentium sitae, in qvibus semen elaboratum reservatur ad futuros coitus Conf. Parastatae et Prostaetae.

VESPERA, pars diei postrema, qvando post occasum solis stellae oriuntur, et nox incipit post crepusculum.

VESTIGIUM Vid. Imago.

VETERNUS Vid. Caros.

VIA eminentiae, causalitatis, negationis, Vid. Eminentia.

Via sumitur 1. pro spacio distantiae 2. pro methodo in doctrinis 3. pro ordine comparandi doctrinas seu scientias.

VIBRISSAE Vid. Crines.

VICARIUS, qvi curam alterius in officio sustinet. Inde vicaria, Vicarey, officium et reditus vicarii. Vicedominus, Vitzthumb qvi episcopatum vel res canonicorum, tanqvam oeconomus administrat.

VICTORIA, vis in certamine superans: Vincere enim est contendendo superare.

VICUS, pars urbis, qvae fit ex multiplicatis domibus ita


page 1372, image: s715

disposisitis, ut via sit intermedia. Inde dicitur vicinis et vicinus.

Vicus rusticus, cum plures simul villae seu rusticanae domus junguntur.

VIGILIA, vigor et actio seu motus sensuum, a [orig: ] calore et spiritibus in membra effusis exortus; sicuti somnus est cessatio sensus communis et sensuum externorum ad animalium spiritus restaurandos.

Vigiliae, officium vespertinum, conventus vesperrini in sacris.

VIGOR, promta rei efficacia, a [orig: ] calore spiritus tenuis orta; sicuti torpor et marcor est a [orig: ] frigore spiritus crassi, ineptitudo ad se concitandum.

VINDICATIO, injuriae propulsatio, sive defendendo, sive ulciscendo.

Vindicatio vel fit armis contra illum, qvi coram judice non potest conveniri: vel disceptatio causae coram judice.

Vindex, qvi alrerius causam suscipit vindicandam.

Vindicta est 1. ultio 2. virgula libertatis.

Vindicta est vel privaeta, inordinata ex pravo affectu proveniens, tendens in perniciem ejus, contra qvem vindicta exercetur: vel publica, puniens injuriam, praecepta magistratibus.

VINUM Vid. Planta.

VIOLENTIA, cum per causam externam causae naturales vel voluntariae non permittuntur agere, qvid possunt vel volunt. Vid. Coaectio.

Violentum, bi/aion, a)kou/sion, qvod ab extrinseco principio advenit, et facit actionem invitam. Invitum enim est, qvod fit vel per vim, et proprie dicitur violentum. vel per ignorantiam, et dicitur actio imprudens.

Violentum non tam competit voluntati, qvae cogi non potest, qvam actionibus exterioribus ex voluntate prodeuntibus, qvae cogi possunt.

Violentum seu invitum ex coactione est vel purum, ut qvando qvis invitus manibus pedibusque ligatis trahitur: vel mixtum seu secundum qvid, et dicitur invitum ex parte, qvia componitur ex invito et spontaneo. Hujus principium est qvidem in nostra potestate, sed tamen aliqva circumstantia (ut metus majoris mali) accessit, propter qvam actio suscipitur, qvae dicitur mixta: et licet videatur violenter suscepta, laudem tamen vel commiserationem meretur.

VIRGINITAS ethice sumitur pro firmo proposito corporis animaeqve integritatem et puritatem


page 1374, image: s716

tamdiu servandi, qvamdiu extra torum vivitur: in qvo deinde puritas corporis ac animae dicitur castitas coujugalis. Monachi qvidem castitatem definiunt per perpetuum propositum extra conjugium vivendi: sed haec est superstitio Papistica.

Virginitas, logice loqvendo, si qvaeratur, in qvo praedicamento sit, est terminus complexus, et involvit privationem contaminationis seu impudicitiae. Et qvia pudicitia est vel puritas corporis, nondum impuris tactibus contaminata, vel ipsa virtus animae, ideoqve haec privatio reducitur vel ad potentiam naturalem, vel ad habitum.

VIRTUS, a)reth\, Ciceroni officium, vel sumitur in genere pro qvacunque vi et efficacia, qvalis est etiam in plantis et brutis, et est potentia naturalis: vel in specie pro habitu, et qvidem non corporis, sed animi.

Virtus, qvum sit in animo, nec tamen sit affectus, propter qvem nemo dicitur bonus; neque potentia naturalis, propter qvam etiam nemo bonus aut laudabilis est; necessario est definienda per habitum adluefactione comparatum, qvi perficiat hominem, eumqve bonum et ad opus suum recte obcundum faciat idoneum.

Ad virtutem tria reqviruntur 1. fu/sis2 seu natura: 2. ma/qhsis2 seu doctrinarum praecepta: 3. a)/skhsis2 seu exercitatio.

Virtus perficit hominem ad actus, qvibus in beatitudinem ordinatur sive per principia naturalia, sive per principia divinitus superaddita.

Virtus humanitus acqvisita est vel innata, e)/mfutos2; vel acqvisita, e)pi/ktitos2, qvae praesupponit fu/sin, ma/qhsin, a)/skhsin h. e. naturam, praecepta et exercitationem.

Virtus divinitus infusa dicitur ethicis heroica; theologis theologica, ceu sunt fides, spes et charitas.

Virtutis subjectum qvum sit anima hominis, et partes animae aliae sint rationales, ut intellectus et voluntas; aliae irrationales, eaeque aut rationem non audiant, ut vis nutritiva; aut audiant, ut appetitus tam irascibilis, qvam concupiscibilis: ideoque dicimus virtutis sub. jectum non esse animae facultates irrationales, qvae rationem non audiunt; sed aut ipsas partes rationales, nempe voluntatem et intellectum: aut irrationales illas partes, qvae possunt audire rationem, ceu sunt appetitus irascibilis.

Virtutes sunt IV. iuxta Stoicos,


page 1376, image: s717

qvas vocant Cardinales, nempe I. Prudentia, qvae in genere apud Ciceronem pro omnibus virtutibus intellectualibus sumitur, et informat mentem, sapientia, intelligentia, scientia, prudentia et arte II. Justitia, qvae informat voluntatem in honeste vivendo, neminem laedendo, et suum cuique tribuendo: Qvo refertur justitia commutativa et distributiva, aeqvitas, qvae legum rigorem corrigit, liberalitas, humanitas, pietas, fides, gratitudo; et omnes virtutes homileticae. III. Fortitudo, qvae appetitum irascibilem redigit in ordinem, ut mediocritatem servet circa malum et confidentiam. IV. Temperantia, qvae informat appetitum concupiscibilem circa cibum, potum et Venorem.

Virtutes Peripatetici dividunt in intellectuales et in morales. qvarum ille sunt in intellectu; bae in voluntate et affectibus. Illae in rebus necessariis contemplandis occupantur: bae in affectibus moderandis et rebus recte et honeste agendis. Illarum forma est cognitio rerum citra errores: haram mediocriras in actionibils.

Virtutes intellectuales sunt quinqve Sapientio, Intelligentia, Scientia, Prudentia, Aes: qvas omnes Cicero uno nomine prudentiae comprehendit.

Virtutes morales, o)rektikai\, kalokagaqi/a, honestas, sunt habitus proaereticus, versans in mediocritate qvoad nos: servans mediocritatem secundum rationem in omnibus affectibus, desideriis et actionibus.

Virtutes morales a [orig: ] Stoicis ponuntur tres: justitia in voluntate; fortitudo in tw=| qumikw=| seu irascibilitate; et temperantia in tw=| e)piqumikw=| seu concupiscibilitate.

Virtutum moralium peripatetici numerant vel XII. Nam mediocritas circa voluptates corporis est Temperantia. citca opes regias Magnisicentia. circa opes et divitias mediocres Liberalitas. circa formidinem Fortitudo. circa iram Mansuetudo; circa honorem mediocrem Modestia. circa honorem regium Magnanimitas. circa distributiones et commutationes Justitia. circa verum dicendum Veracitas. circa verum tacendum Taciturnitas. circa jucundum in rebus seriis Comitas. circa jucundum in rebus jocosis Urbanitas. Et hae qvatuor virtutes ultimae dicuntur Homileticae.

Virtualiter dicitur contineri, qvod estin virtute causae.

VIS est, qvod nullo fit jure contra liberam alicujus voluntatem.


page 1378, image: s718

Interdum tamen significat virtutem et potestatem.

Vis publica est, qva securitas publica turbatur, sive fiat armis, sive sine armis, ut per incendiarios.

Vis privata est, qva securitas privata sine armis violatur. Qvo refertur raptus virginis, viduae, vel alienae uxoris violenta abductio, libidinis causa, sive raptae consenserint, sive dissenserint.

VISCUS, pare/gxuma, qvasi affusio, corpus compactum ex affuso et sparso humore, cujusmodi est substantia cordis, pulmonis, jecoris, lineis [correction of the printer; in the print lienis], renum: qvae omnia. Viscera et splagxna\ dicuntur: qvae si inflectuntur ad misericordiam, dicuntur Luc. 1. splagxna\ e)le/ous2.

VISUS est inter sensus externos nobilissimus, qvo lux et color, tanqvam objectum visibile, percipitur oculo. Vid. Lens et Oculus.

Visus alius est rectus, qvo visibile per lineam simplicem se infert oculo; alius reflexus, alius refractus. Vid. Radius: Reflexus: Refractus.

Visibile, objectum visus, et radiat per medium diafane\s2, id est, lumen et speciem ex se per perspicuum diffundit.

Visibile radiat e [orig: ] qvolibet sui puncto in qvodlibet medii punctum.

Visibile radiat radio recto indesinenter et hemisphaerialiter, id est, ad formam hemisphaerii.

Visibile prius ex se percipitur, qvam ejus essentia.

Visibile propinqvum visui videtur accuratius.

Visibile radiat radio finito.

Visibile est densius medio: et medium est tenuius visibili.

Visibile non fit geminum propter binos oculos, qvia una anima intendit.

Visibile vel per se visibile, et solo visu percipitur, ut lux et color; vel visibile per accidens, ad qvod lux et color reqviritur, qvodqve pluribus sensibus percipitur, ut figura, rectitudo, curvitas, multitudo, paucitas.

Visio est vel distincta, in qva partes rei subtilissimae in conspectum veniunt: vel confusa, in qva, partibus majoribus apparentibus, minores confusis inter se terminis latent: item vel fortis et clara, cum res videtur qvasi in multo lumine; vel debilis seu obscura, cum res videtur qvasi in teuui lumine.

VITA, zwh\, est affectus seu actus secundus animae in organo corporeo, beneficio calidi nativi et humidi radicalis.

Vitae opponitur privative mors.

Vita est actus seu vigor


page 1380, image: s719

continuus animae in corpore organico emergens ex utriusque unione, variasque edens operationes.

Vita igitur non est ipsa unio animae et corporis, sed e)ne/rgeia inde emergens.

Vitales operationes aut sunt omnibus viventibus communes, et dicuntur vegetativae (ut est nutritio, augmentatio et generatio) aut praeterea etiam sunt sensitivae, qvae sunt in omnibus animalibus, ut sunt sensus interni et externi, atque affectus seu appetitus: aut etiam rationales, qvae sunt in solo homine, ut intellectus et voluntas.

VITIUM, kaki/a, habitus proaereticus cum recta ratione pugnans. Et hoc vitium dicitur Morale. Qvod si defectus aliqvis est in intellectu, tunc vitium dicitur error et ignorantia.

Vitium 1. est vel excedens ad nimium, vel deficiens ad minus 2. vel dolus, vel culpa. Dolus est qvando peccatur animo laedendi et decipiendi, et dicitur dolus malus vel fraus. Culpae est, qvae oritur ex imprudentia: estque aut lata ex crassa ignorantia, qvae non excusat; aut levis ex segnitie animi, et ex diligentia debita non adhibita; aut levissimae, cum qvis adhibet qvidem diligentiam, sed non summam. 3. vel insirmitatis, ut est error et ignorantia purae negationis; vel malitiae, ut est scelus bestialitatis. 4. vel consummatum, qvando ipsa ratio et voluntas ad malum fertur, ut in diabolis et damnatis: velcum lucta rationis, ut est incontinentia. 5. vel deliberatum, vel fortuitum, vel ex animi perturbatione.

Vitium, si morbo contradistingvitur, morbus est temporalis corporis imbecillitas; vitium, perpetuum corporis impedimentum, ut balbuties.

Vitiae in dicendo sunt, qvae tamen qvandoque ornant, 1. Barbarismus, Barbara le/cis2, Solaecismus. 2. Arcbaismus et Neoterismus, novati o seu kainofwni/a. 3. Peregrinitas, idiotismus, Germanismus, Gallicismus, Graecismus, Hebraismus, swraismo\s2, Miscella. 4. Hyperbaton et so/gxusis2. 5. *)akurologi/a, catachresis. 6. *periplokh\, involutio. 7. Anantapodoton seu a)ntapo/dota. 8. Hysterologia, u(/steron pro/teron. 9. Ampbibolia, homonymia, Aeqvivocatio. 10. *)atexni/a, a)paideusi/a, in qva omnia sunt a)sxhmatista\, a)noikonomika\, kakosu/ndeta. 11. *tautologi/a, pallillogi/a, battologi/a, o(moiologi/a, repetitio ingrata in morem ko/kkugos2. 12. Perissologiae, macrologia, periergi/a, leptologi/a, pleonasmus


page 1382, image: s720

vitiosus. 13. Brachylogia, eclipsis inepta. 14. Cacophonia, kake/mfaton disphonia, parh/xhsis2 contra euphoniam. 15. Anarithmon, cum nullus numerus oratorius observatur. 16. *anakolouqi/a, cum a)su\stata et a)su/napta afferuntur. 17. *)/aloga, irrationalia. 18. para/doca, absurda. 19. *ai)sxrologi/a. 20. *kakozhli/a. 21. Cacoethes. 22. *tapei/nwsis2, mei/wsis2, humilitas inepta. 23. *pa/rerga. 24. *panourgi/a. 25. *polupragmosu/nh. 26. *adolesxi/a Nugatio. 27. *mwrologi/a. 28. *)alazonei/a. Qvae omnia suis videantur locis.

ULTIMARI scholasticis est ultimam dia/qesin, sive ea sit perfectio, sive imperfectio, acqvirere.

Ultimatum est, ultra qvod nihil reqviritur, et dicitur alias Adaeqvaetum et Persectum. Sic dicitur ultimata intemperies, forma etc.

Ultimate dicitur significare et terminare, qvod non mediante alio, sed immediate significat et terminat.

Ultimum potentiae rei est totus conatus virtutis in re. Hinc canon: Naturale agens non impeditum, semper agit sec. ultimum suae potentiae.

UMBILICUS, o)/mfalos2, multitudo vasorum diversorum, qvae ex diversis venis, arteriis et nervis per totum chorion dispersis eo loco uniuntur, per qvae sanguis et spiritus ad foetum derivatur. Et meatus, qvi infantis umbilico inseritur, dicitur Urachos.

UMBRA, privatio lucis in medio perspicuo propter corpus opacum interjectum.

Umbra igitur est accidens privativum, scilicet luminis, licet aliqvod lumen secundarium se circumqvaque diffundat. Nam ubi nihil luminis sive primarii sive secundarii, sunt tenebrae.

Umbrae causa est opacitas et densitas corporis, impediens luminis transitum.

Umbra projicitur in partem luci oppositam.

Umbra retinet figuram sui opaci. Hinc ars pictoria inventa ab opilione, ut tradunt.

Umbra seqvitur motum sui opaci simul et iuminosi.

Umbra alia est clarior, ut crepufculum; alia obscurior, ut si qvantitas opaci est major et majus lumen intercipit; aut si opacum est luci propius, juxta illud: Umbra lucis propioris est densior; remotioris tenuior.

Umbra est vel minor corpori luminoso, vel aeqvalis, vel major.

Umbra minor spargitur ab opaco, qvod est minus lucido, et dicitur umbra kwnoeidh\s2 seu pyramidalis, qvia sub coni seu pyramidis


page 1384, image: s723

figura emittitur, ut videre est in fig. LXXVIII. in ABC. Talis umbra est terrae, respectu Solis.

Umbra aeqvalis spargitur ab opaco, qvod lucido est aeqvale, et dicitur [reading uncertain: print faded] umbra *kulindroeidh\s2 seu cylindriformis seu columnaris, qvia ra... [reading uncertain: print faded] tangentes sunt paralleli, ut est DEF. in Figur. LXXIX.

Umbra major spargitur ab opaco, qvod lucido est majus, et dicitur umbra kalaqoeidh\s2, qvia se ab forma calathi projicit, ut est HI. [reading uncertain: print faded] in Fig. LXXX. Talis umbra est terrae, respectu lunae.

Umbra item est vel recta, vel versa.

Umbra recta est opaci, qvod est erpendiculare plano terrestri seu gnomonis in plano horizontis siti. sic sit in Fig. LXXXI. KL planum orizontis: MN. gnomon: ML. radius solis. Sic NL. erit umbra recta. Talis umbra est hominis erecti, columnae, bacelli.

Umbra versa est umbra gnomonis, qvi planiciei perpendiculater horizonti infixus est, et soli ...l [reading uncertain: print faded] luci obversus. Sit in Figur. ... [reading uncertain: print faded] XXXII. Horizon O P. Gnomon ...fixus [reading uncertain: print faded] patieti SQO. Radius solis ...RO. [reading uncertain: print faded] Tunc umbra versa erit Q. ... [reading uncertain: print faded] Talis umbra projicitur a [orig: ] brahiis hominis erecti extensis.

Umbra Geometris magnum usum praestat in cognoscenda altitudine ignotam umbram spargente, ad umbram altitudinis notae. Sic Thales mensus est pyramides. Sic architecti arbores et aedificia metiuntur. Sit baculus 8. pedum, qvi projiciat umbram 12. pedum: et sic arbor, qvae projiciat umbram 96. pedum, tunc minorescet altitudo arboris 64. pedum, juxta regulam Detri. 12.--8--96. F. 64. Siumbra non spargitur, infigunt baculum plano, et oculum admovent terrae, ut radius opticus per verticem erecti baculi simul et arboris transeat. Sit in Figura LXXXIII. oculus T. Baculus IV. pedum sit VX. Sit arbor YZ. cujus arbotis altitudo qvaeritur distantia oculi T. baculo VX. 3. pedum. Distantia baculi ad arborem VY. 32. pedum. Ergo arbor YZ. erit 42?. pedum, juxte regulam Detli. 3--4--32. Fac. 42?.

Umbra in Qvadrato geometrico seu scala altimetra, ubi unum latus vocatur umbra recta, alterum, versa. et proceditur secundum hunc canonem. Sicutiumbra recta est ad suum gnomonem; sic gnomon qvilibet est ad suam umbram versam.

Umbra monstrat astronomis et geographis beneficio trium corporum [gap: unknown sign] et terrae; lunam esse


page 1386, image: s724

terra, et terram sole minorem; terram esse rotundam. Docet eosdem qvolibet tempore altitudinem solis et horam diei; qvolibet loco elevationem poli etc.

UNCIA est duodecima assis pars, semuncia est pars assis XXIV. Vid. As.

UNGVES o)/nuxes2, duriores et qvasi corneae partes in digitis manuum et pedum: qvorum extremae partes, qvae resecantur, dicuntur reduviae et praesegmina.

Ungvis oculi Vid. in Morbis Pterygion.

UNITAS [1] est, qva res in se est indivisa, id est, qva negatur Rei divisio in plura.

Unitas Euclidi est, secundum qvam unumqvodque eorum, qvae sunt, unum esse dicitur.

Unitas omnis est indivisa, non tamen omnis est indivisibilis.

Unitas indivisibilis, qvae actum simul et potentiam divisionis negat, est solius Dei.

Unitas divisibilis non negat potentiam divisionis, sed ejus actum, adeoque est rerum diversarum unitarum indivisio. Diversarum illarum rerum copulatio dicitur unitio aut etiam Unio.

Unio unitio, e(/nwsis2, sundiasmo\s2, su/zeucis2, est vel impropria, vel propria.

Unio impropria est vel verbalis, vel notionalis, vel per accidens, vel relativa.

Unio propria, qva duo disparata, qvaese respiciunt, ut actus et potentia, uniuntur. e. g. anima et corpus.

Unio verbalis est in nuda verborum attributione et convenientia per tropum, ut: Herodes est vulpes.

Unio notionalis fit per unitatem rationis, qva ratio concipit ex pluribus singularibus unam naturam communem, qvam omnibus inferioribus aptat, ut cum animal et homo, tanqvam genus et species, uniuntur. Dicitur unio kata\ me/qecin.

Unio per accidens est qvidem realis, qvalis est arrificialis, sed fit vel per su/gxusin seu confusionem ex contusis siceis; ut cum cinnamomum et piper contusum confunduntur: vel per su/gkrasin seu commixtionem ex humidis permixtis, ut cum hydromel fit ex aqva et melle; vel per furmo\n seu conspersionem, ut cum ex aqva et melle fit hydromel: vel per su/nqesin et per appositionem ut duorum asserum; vel per para/stasin, per assistentiam, ut duorum militum adversus hostem pugnantium; vel per perixw/rhsin seu intrinsecam permeationem


page 1388, image: s725

duarum substantiarum, etsi in se divisarum; ut ferrum ignitum.

Unio relativa dicitur etiam babitualis et socialia, qvalis est patris et filii; regis et subditi. Qvo pertinet unio per gratiam, qvae dicitur spiritualis.

Unio propria est vel naturalis et essentiaelis, ut materiae et formae, seu corporis et animae; vel extraordinariae, qvalis est inter duas naturas Christi.

Unio extraordinaria est vel substantialis, qvalis est inter personas SS. Trinitatis; vel personalis et hypostatica, qvalis est inter duas naturas Christi.

Unio vel unit diversa subjecta in uno universali, ut Petrum et Paulum in specie hominis; hominem et brutum in genere animalis; duos amicos in eadem o(monoi/a seu in eodem sensu: vel diversas res in unosubjecto. idque vel untone externa, ut duos asseres; vel interna, ut materiam et formam.

Unio prolium lctis est pactum inter parentes eorumqve ex diverso matrimonio utrinque procreatos liberos de mutua interim successione. Dicitur etiam parificatio, Ein Kindschafft.

Unificum, qvod colligit dispersa in unum.

Unionis solutio medicis dicitur vel fractura seu catagma in ossibus; vel ruptura in nervosis musculorum partibus; vel convulsio seu spasma in fibris; vel incisio, punctio, contusio, ulcus in carne; vel avulsio et aposphagma in artubus.

UNITAS [2] est radix, mensura et finis seu terminus numeri. Hinc Pythagorici vocarunt Unitatem u(/lhn kai\ pandoxe/a, qvum sit omnis numerus potentia; nullus actu.

Unitas omnem numerum toties metitur, qvot sunt in eo unitates, ut denarium denos.

Unitas neque dividit neque multiplicat.

Unitas est vel transendentalis seu entitativa, et est affectio entis; vel qvantitativa seu praedicamentalis, qvam qvantitas tribuit subjecto; vel numerica, qva individua cujuscunque naturae sunt indivisa in se; vel universalis, qvae competit naturis commumbus.

UNIVERSALE, unum commune multis: communicabile ad multa.

Universale logicis et metaphysicis aliud est in essendo, aliud in praedicando. Qvanqvam enim universale in essendo et praedicando revera coincidit, qvia qvod de multis praedicatur, in multis esse debet; tamen in ordine ad esse vocatur universale in essendo; in


page 1390, image: s726

ordine ad praedicationes, vocatur universale praedicabile. Dicitur etiam commune.

Universale in causando est causa aliqva, qvae potest praestare plures effectus, ut Deus et coelum.

Universale Platonicorum, qvod vocant universale ante multa sive ante rem, fingitur, qvasi realiter sejunctum sit ab omni singulari et ante omnia sua singularia. e. g, Anthominem et Antasinum, in specie humana et asinina. Vocabantetiam Ideas, qvas si Platonici, ut interpretatur Aristoteles, posuerunt in aliqvo ubi mundano, revera erraverunt. Si autem ideas illas seu exemplaria universalia omnium rerum posuerunt in Dei mente, res clara est. Nam non erunt illae ideae universale qvod, nisi tantum objective.

Universale in essendo vocatur etiam universale in multis et in re; concretum et physicum; universale in potentia.

Universale in praedicando dicitur universale post multa et post rem. item universale actu, qvod est natura communis jam abstracta; universale logicum et abstractum.

Universale utrumque aut est magis universale, et amplius, ut genus [correction of the printer; in the print genuas], aut minus universale et strictius, ut species: item aut simpliciter universale, qvatenus concipitur natura multis individuis communis, aut singulariter, atqve in singulari seu in individuo exhibitum.

Universale proprie dictum non datur extra intellectum formaliter, licct universalis natura in rebus qvoad fundamentum materialiter existat.

Universale igitur non sunt nuda voces, ut statuere Nominales contra Thomistas: nec sunt tantum conceptus universales et confusi: nec sunt ideae a [orig: ] singularibus separatae: sed sunt unum qvid in multis i. e. aliqvid, qvod qvidem est unum, sed natura aptum, esse divisim in multis univoce.

Universalitatis ergo ratio consistit 1. in unitate, 2. in communicabilitate seu aptitudine essendi in multis.

Universale in repraesentando vel significando est vox, vel nomen, vel imago vel species plura repraesentans.

Universale in distribuendo est, qvod significatur per dictiones OMNIS et NULLUS.

Universitas, conjunctio plurium collegiorum sub eodem imperio. Dicitur in Politicis corpus. Unde patet causa, qvare academiae dicantur universitas.

UNIVOCUM Vid. Synonymism.

Univocum est vel univocans seu


page 1392, image: s727

signi, ut nomen generis univoci; vel univocatum seu rei, ut res ipsae sub eodem genere.

Universe idem est, qvod generaliter et sine circumstantiis.

Universum Vid. Mundus.

UNUM est indivisum in se, et divisum a [orig: ] qvolibet alio.

Unum nihil addit rei, nisi negationem divisionis.

Unum numero, genere, specie Vid. Idem.

Unum per se, qvod habet ea, qvae ad essentiam et complementum rei in suo genere intrinsece reqviruntur.

Unum per accidens, cui adest aliqvid, qvod non reqviritur ad essentiam et complementum rei intrinsecum.

Unum per unitatem dicitur a(plw=s2 unum, ut Deus.

Unum per unionem, qvod est unum ex multis unitis, sive per se, sive per accidens, sive per rationem ad alterum.

Ad unum: Ab uno Vid. Analoga.

VOX [1], sonus animalis, ore prolatus, cum significandi intentione: fluxio a [orig: ] cogitatione per os egrediens.

Vocis aliud est materiale, nempe syllabae et literae, qvibus articulatur et efformatur; aliud formale, nempe ipsa significatio, qva conceptus mentis notificatur. Ut enim conceptus est signum rei extra mentem: ita vox est signum conceptus.

Vox igitur sumitur vel formaliter, pro suo fignificato; vel materialiter, pro literis et syllabis, ut, Mus est monosyllabum.

Vox alia est pronunciata, alia scripta. Scriptura est signum vel symbolum vocis et conceptus.

Vocem igitur recte definivit Aristoleles, qvod sit signum seu interpretatio humanarum cogitationum ex humano arbitrio facta.

Voces enim non significant per naturam, sed per sunqh/khn i. e. ex instituto humano; sunt enim non signa fusika\, sed qetika/.

Vox (1) est alia inarticulata, qvae formatur sine articulatione literarum et syllabarum; alia articulata. (2) alia syncategorematica sive consignificativa, qvae non est in praedicamento, ut sunt IV. partes orationis indeclinabiles, alia categoromatica, qvae rem certam denotat. (3) Alia est nomen, qvod constituit subjectum praedicationis, et significat sine tempore, verboqve adjunctum, facit orationem veram aut falsam; alia verbum, qvod adsignificat tempus, et est praedicatum. (4) Alia est propria, alia tropica (5)


page 1394, image: s728

alia finita, ut homo; alia infinita, ut non homo. (6) Alia distincta. alia ambigui sive homonyma (7) Alia abstracta. alia concreta.

Voces brutorum inarticulatae variae sunt, et maximam partem ex Elegia, qvae Ovidio adscribitur, hae sunt: Hinnit eqvus: barritque elephas: rudit, oncat, asellus: Balat ovis: mugit taurus: blateratque camelus: Sus grunnit: latratque canis: vulpecula gennit: Frendet aper: tigris rancat: rugiuntque leones: Panther caurit. hiando felit Pardus; ferus uncat Ursus: lynx orcando fremit. sus sordida grunnit: Hinc ululat lupus: ast cervi glocitant et onagri: Qviritat verres: aries sed blacter at hireus Mutit: balat ovis: catulus sed glaucitatore. Inde lepus vagit. et dintrit mustela: coaxat Rana: sorex se prodens ipsum desticat. Angvis Sibilat. et grillus grillat. mus mintrat acute: Et cornicatur cornix: et gratitat anser: Et corvi crocitant. cuculus [correction of the printer; in the print oculus] coccyssat. hirundo Trinsat. stridendo fritinnit rauca cicada: Gloterat et crepitat sine peste ciconia: Garrit Pica: pipit passer: mitilatque acredula mane: Et gallina simul glocitat, glocit atque gracillat: Cucurit gallus, cygnus prope flumina arensaet: Zinzilulant meropes: et sturnus pistat atque Psittacus humanas depromitore loqvelas: Et trutilat turdus: turtur gemit, atque columba: Cacabat hinc pernix: et plausitat inde palumbes: Hinc ululant ululae: sed noctua cucubat. Isthinc Cum tetrinit anas: milvus lipit. atqve pupillat Pavo: sed frigulat graculus: cum butio butit: Grus gruit. accipiter pipat. Tum bombliatore Acris apis. Clangunt aqvilae. Trux bubulat inde Bubo: Strix sordens et vespertilio stridunt. Tu, philomela, potes vocum discrimina mille, Mille referre modis. Nulla tibi similis.

VOLITIO, appetitio rationalis boni cogniti: sicuti nolitio ejus aversatio rationalis. Vid. Velle.

Voluntabile, boulhto\n [note of the transcriber: in the print: boultho\n ], volitum, qvod qvis velle potest.

Voluntas, appetitus rationalis, bou/lhsis2, bonum ab intellectu


page 1396, image: s729

cognitum proseqvens, et malum declinans: desiderium cum recta ratione.

Voluntati, qva volumus rationaliter, opponitur noluntas et displtcentia.

Voluntas secundum Scaligerum est intellectus extensus, qvia ab intellectu pendet, qvi rem primo sub ratione boni vel mali cognoscit; deinde eam vel proseqvitur vel aversatur. Hinc illud: Nihil est in voluntate, qvod non prius fuerit in sensu. Item: Error voluntatis praesupponit errorem intellectus.

Voluntatis igitur objectum est bonum et malum. Et utrumque aut verum, aut appaerens.

Voluntatis functiones sunt velle, qvo cupitur objectum; non velle, qvo non cupitur; et nolle, qvo id, qvod fit, improbatur. Id enim nolumus, qvod impedimus. Id non volumus, qvod permittimus cum detestatione.

Voluntas remissa est, cum voluntas est qvodam modo cum noluntate permixta.

Voluntas naturalis, deliberativa, ex surreptione. Vid. Velle.

Voluntas pendet ab intellectu practico qvoad primam inclinationem: sed qvoad inclinationes secundas intellectus irritatur a [orig: ] voluntate, ut accuratius rem meditetur.

Voluntatis actiones aliae sunt elicita ab ipsa voluntare profectae; aliae imperatae et per locomotivam et appetitum sensitivum praestitae.

Voluntatis proprietates est libertas, spontaneum, proaeresis. Vid. Libertas.

Voluntas (1) alia est consultativa, alia determinata per proaeresin (2) alia universalis, ut: Volo fieri beatus: alia particularis, ut: Volo fieri beatus per studium sapientiae, aut per militiam. (3) Alia per essentiam in ipsa mente. alia per participationem in parte sensitiva rationi obediente.

Voluntatis divinae distinctiones theologis sunt variae in usu.

Voluntas Dei alia est absoluta, operans per omnipotentiam; alia conditionata et ordinata, certo ordini et conditioni adstricta: item alia antecedens, qva vult omnes homines salvos; alia conseqvens, qva tantum credentes vult salvos et incredulos damnatos.

Illae voluntatis divinae distinctiones in bonum sensum trahi possunt, sed male applicantur a [orig: ] multis, qvibus dicitur alia esse arcana, alia revelata. alia signi, alia beneplaciti. alia praecipiens, alia decernens. alia exigens, alia operans.

Voluntarium, qvod fit sponte a [orig: ]


page 1398, image: s730

volente: estque vel elicitive voluntarium, qvod est in potestare volentis; vel subjective voluntarium, qvod est in voluntate, tanqvam in subjecto.

VOLUPTAS, h(donh\, convenientiae perceptio.

Voluptas, de qva videatur totus lib. VIII. Ethicorum, non est summum bonum, ut censet Eudoxus, qvia non omnis est expetenda: nec tamen non est bonum, ut Plato docuit, qvia nonnulla voluptas potest expeti: nec est motus et generatio, qvia motus est imperfectum qvid et patibile, voluptatis autem est imperfecta species et impartibilitas.

Voluptas igitur est perfectio qvaedam e)nergei/as2 seu operationis animae et sensuum.

Ad voluptatem reqviruntur IV. (1) Integra mentis et sensuum du/namis2 (2) ut organa istius potentiae sint recte disposita. (3) ut objectum sit gratum et conveniens (4) ut operatio mentis aut sensuum in illud objectum feratur sine impedimento.

Voluptas interim non perficit operationem, ut causa efficiens; sed ut e)pigino/menon to\ te/los2 i. e. ut finis qvidam superveniens.

Voluptates a [orig: ] se specie differunt. Nam (1) aliae sunt propriae. aliae alienae. aliae bonestae. aliae turves. aliae sincerae et purae. aliae impurae. aliae bumanae. alia bestiales. aliae animi. aliae corporis.

VOMITUS et nausea sunt pravi motus expultricis in ventriculo facultatis, ad ea, qvae contristant illum, per stomachum evacuanda.

VOTUM est 1. deliberata promissio Deo facta de aliqvo bono 2. petitio, qva petimus a [orig: ] Deo bona.

VOX [2] Vid. Voces.

*o*u)*r*a\ Vid. Colurus.

*o*u)*raxo\s2, meatus e [orig: ] fundo vesicae ad umbilicum, per qvem infantis urina, dum in utero gestatur, redundat in umbilicum. Illum tamen aliqvi negant.

*o*u)*rano\s2 Vid. Coelum et Palatum.

Uranoscopia, Uranologia , scientia de coelestibus corporibus. Vid. Astronomia.

UROSCOPIA, divinatio et hariolatio ex urina de statu et conditione morbi. Inde Uroscopi qvi id faciunt, Harnpropheten.

URBS Vid. Oppidum.

URBANITAS, festivitas, virtus in jocis honestis decenter proferendis et audiendis. Excessus ejus est scurrilitas. et defectus rusticitas. Vid. Eutrapelia.

URETERES, bini ductores urinae, e [orig: ] binis renibus orti, et vesicae implantati, ut illuc serum deferant:


page 1400, image: s731

urinarii meatus et canales.

URINA, ou)=ron, excrementum sanguinis, e [orig: ] cava vena per renes et urinarios meatus in vesicam delatum, inde extra corpus excernitur.

Urinae difficultas et suppressio dicitur Ischuria. protluvium Diabetes.

USUS est Jus alienis rebus utendi salva substantia. Vid. Fruitio.

Usuarius, cui, ut et usufructuario, opponitur proprietarius.

Usucapio [note of the transcriber: in the print: Uusucapio] , adeptio dominii in rem per praescriptionem, a [orig: ] non domino bona fide traditam: et de jure civili est introducta, ne dominia essent in incerto. Hinc res mobilis usucapitur triennio; immobilis inter praesentes decennio: inter absentes viginti annis. Variant tamen de his JCti. Vid. Praescriptio.

Usus fructus est jus alienis rebus utendi fruendi, salva earum substantia. Inde dicitur usufructuarius.

In usu minus juris est, qvam in usufructu.

USURA, qva qvis pro pecunia mutua data aliqvid supra sortem accipit: seu, Usura est, qvod loco pretii seu mercedis redditur ex usu pecuniae, aut rei usu consumtibilis. Et dicitur alio nomine foenus, to/kos2, a)natokismo\s2. Vid. Foenus.

Usurae aliae sunt simplices, qvae ratione sortis tantum solvuntur; sorti vero non adjiciuntur; aliae conjunctae, cum usura jucto tempore non soluta sorti adjicitur, et dicuntur usurae usurarum: item aliae terrestres, qvae ratione negotiationum terrestrium eriguntur, aliae nauticae, qvae negotiatoribus marinis conceduntur, cum creditor, periculum maris sustinens, certam usuram communibus majorem paciscitur a [orig: ] mercibus seu pecunia suo periculo transvehenda: item aliae lucratoriae, qvae merum mutationis officium spectant, aliae compensatoriae, qvae vulgariter Interesse vocantur, cum propter damnum emergens vel lucrum cessans aliqvid supra sortem petitur: aliae punitoriae, qvae habent annexam clausulam poenae ob defectum solutionis.

Usura etiam dividitur secundum partes assis. Nam As usurarum dicitur, cum singulis annis de centum nomine usurae XII. solvuntur, et dicitur alias centesima, qvia singulis mensibus centesimam sui partem parit, et ita octo annis et trimestri elapsis sortem aeqvat. Bes seu Bessalis usura est, cum de C. exiguntur VIII. et mercatoribus permissa est. Semissis seu usura semissalis est, qvae ex sem sse penditur, et pro C. annuatim VI. solvit.


page 1402, image: s732

Qvincunx seu usura qvincuncialis est, cum de C. penduntur V. et probantur in constitutionibus imperii. Triens seu usura trientalis est, qvae IV. parit annuatim, et secundum Justinianum fuit nobilium usura. Uncialis denique usura est, cum uncia seu I. pro C. ad annum solvitur: qvae sola usura Romae legibus XII. tabularum permissa fuit.

Usura, si in mutuo hoc non agitur, ut inopia proximi sublevetur, sed tantum qvaeritur lucrum mutuantis, unde seqvitur vel manifestum gravamen, vel clandestinus proximi morsus, est prohibita in Scriptura. Census autem annuus seu pensio, qvae ob elocatam pecuniam ab opulentis datur, qvi nostra pecunia ad lucrum utuntur, permissa est in legibus.

*o*u)*si/a [note of the transcriber: in the print: *o*u)*eai/ ] Vid. Essentia.

*ou)siwdw=s2 Vid. Essentialiter.

*ou)siwdw=s2 jam contradistinguitur illi, qvod sumitur sumbebikw=s2, i. e. accidentaliter; jam isti, qvod sumitur u(postatikw=s2 sive personaliter.

UTERUS seu matrix est ea pars corporis, qvae feminis ad concipiendum et pariendum a [orig: ] natura est concessa.

Uteri suffocatio est spirationis ob uterum ablatio. et vocatur apnoea et hystericus morbus.

Uteri rheuma sunt menses foeminarum.

UTILE est causa, ut commodo aliqvo afficiamur: usui alterius inservit: sicuti inutile, qvod ad finem asseqvendum est ineptum: et noxium atque perniciosum, qvod labefactat aut perimit.

Utile Icti vocant civile, sicut inutile, incivile. qvod nempe utilitati civili repugnat.

Utile stoici ab honesto negant separari posse: et omne inutile existimant turpe.

Utilitas est commodae rei applicabilitas ad aliud.

X.

XENIUM est munus hospitibus vel legatis dari solitum. Illi autem qvi hoc munus in civitate dant hospitibus vel legatis, dicuntur Xenoparochi.

Xenius Jupiter dicitur Latinis hospitalis.

Xenodochia sunt loca publica pro hospitibus excipiendis, Hospicalia. qvo pertinent nosocomiae pro aegrotis; brephotrophia pro in fantibus: gerontocomia.

Y.

Qvi termini incipiunt ab Y. pleriqve jam sunt explicati in litera H.

*(/u*a*des2, qvinque stellae in capite [gap: unknown sign] . dictae ab u(/w i. e. pluo.



page 1404, image: s733

*(/u*drwy Vid. Morbus.

*(u*dh/smata, fragrantiora aromata.

*(/u*m*nos2, carmen in laudem Dei.

*(u*p*allagh\, cum posteriora prius referuntur.

*(u*p*a/llhla [2], subalterna.

*(/u*p*arcis2, existentia.

*(u*f*e/n, cum ex duobus integris verbis unum componitur, ut: Maria semper virgo. Opponitur Tmesi.

*(u*p*e/rbaton, cum sententia non nisi post multas periodos continuatur.

*(uperbolh\, cum aliqvid augetur in majus.

*(upe/rqesis2, cum literae transponuntur per anagramma.

*(uperoxh\, excellentia, praerogativa, dignitas.

*(u*p*notika\ Vid. Narcotica.

*(u*p*obolh\, subjectio, cum interrogamus adversarium, qvod contra nos dicere possit, et statim respondemus.

*(upo/krisis2, simulatio.

*(upobolimai=os2 suppositatius et spurius.

*(upokei/menon, subjectum et materia.

*(upo/leiyis2 selhnaikh\, mora lunae, est motus solis in antecedentia, lunam post se relinqventis, et eam intervallo 228. annorum i. e. 12. enneadecateridum systemate, uno die et duabus horis anticipantis.

*(upo/lhyis2, opinio seu cognitio ex conjectura. In genere etiam qvaecunque rerum apprehensiones in intellectu, sive certae sint, sive incertae, dicuntur u(polh/yeis2. Est etiam u(po/lhyis2 vicissitudo, a)moibh/. Inde e)c u(polh/yews2 sit sermo vel cantus, si sit alternis vicibus et a)moibai/ws2.

*(upomonh\, cum qvodam paradoxo mentem auditorum suspendimus.

*(upo/noia, cum plus intelligitur, qvam dicitur.

*(upofora\, ratio adversarii, solvenda per a)nqupofora\n.

*(upo/sxesis2, exposicio causae, alias Ecthesis.

*(upo/stasis2, subsistentia.

*(upostrofh\, qvando revertimur ad ea, a [orig: ] qvibus sermo fuit aversus per a)postrofh\n.

*(upo/qesis2, qvaestio finita: item suppositio et conditio. Inde hypothetica propositio et syllogismus.

*(upo/qeton, qvod est cum conditione: cui opponitur a)nupo/qeton, inconditionatum.

*(upoqh\kh, robustioris argumenti ad alia argumenta allatio, et ab Oratoribus plerumque fit per particulam, praesertim. Jctis hypotheca est pignus.

*(upotu/pwsis2, evidens rerrum


page 1406, image: s734

narratio, earumqve qvasi oculis subjectio.

*(u*p*oxorismo\s2, blanda diminutivorum usurpatio.

*(/u*s*teron pro/teron, sive u(steropro/teron est inversio ordinis rerum.

Z.

ZELUS, z=hlos2, aegritudo, si qvis eo, qvod cupit, et qvo alius potitur, ipse caret. Vid. Aemulatio.

*zhlwth/s2 [note of the transcriber: in the print: *zha\lwth\s2 ], aemulator.

Zelotypia, aegritudo animi, cum qvis timet, ne adsit alteri, qvod cum nemine velit habere commune.

ZENITH, punctum in coelo directe vertici superimpositum: cui opponitur Nadir. Paracelsistae primum juvencularum sanguinem menstruum, ad stupendos usus ipsis celebrem vocant ze nith.

ZENSUS, ZensiZensus, Zensicubus, ZensiZenZensus, Zensur desolidus. Vid. Numerus,

ZEUGMA, qvasi ligatio, est figura apud oratores, cum duae partes orationis ita disponuntur, ut denuo repetantur cum additamento.

Zeugma grammaticis est, qvando ad proximius habetur respectus: sicuti syllepsis, qvando ad dignius.

*z*h/*thma, zh/thsis2, qvaestio vel problema propositum. Oratores vocant statum.

*zhtou/mena Vid. Antecedentia.

ZODIACUS est circulus maximus, obliqvus respectu Aeqvatoris, distinctus in XII. partes, qvae dodecatemoria dicuntur, habens latitudinem 16. graduum, qvantum nempe utrinqve planetae excurrunt, qvi perpetuo sub Zodiaco feruntur. Vid. Circulus.

Zodiaci medium vocatur Ecliptica seu orbita solis, in qva sol perpetuo versatur, et in qva nisi una vel in conjunctione cum sole vel in oppositione constituatur, non fiunt eclipses.

Zodiaci dodecatemoria intelliguntur, de duodenis ejus partibus in primo mobili a)na/strw|; non de asterismis seu signis XII. octavae sphaerae, qvae alio in loco jam inveniuntur, qvam olim, propter progressionem stellarum fixarum.

Zodiaci magnus est usus, 1. qvia stellarum longitudinem et latitudinem metitur. 2. adeoqve ejus beneficio vera stellarum loca inveniuntur. 3. Ecliptica in illo, locum et tempus eclipsium designat. 4. obliqvitas ejus est causa inaeqvalitatis dierum et noctium.