09/2007 Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
text typed - structural markup added - spell check partially performed - no orthographical standardization
03/2008; 03/2010; 02/2011 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


image: s006

[gap: frontispiz]

image: s007

JOH. MICRAELII LEXICON PHILOSOPHICUM TERMINORUM PHILOSOPHIS USITATORUM ORDINE ALPHABETICO SIC DIGESTORUM, UT INDE FACILE LICEAT COGNOSSE, PRAESERTIM SI TAM LATINUS, QVAM GRAECUS INDEX PRAEMISSUS NON NEGLIGATUR, QVID IN SINGULIS DISCIPLINIS QVOMODO SIT DISTINGVENDUM ET DEFINIENDUM. Editio Secunda ab ipso Authore Correcta et Aucta cum novis novorum Terminorum et Vocabulorum Indicibus. [gap: illustration] STETINI, impensis JEREMIAE MAMPHRASII, Bibliop. Typis MICHAELIS HPFNERI, anno CIC ICC LXI.



image: s008

[gap: praeliminaria]

page 1284, image: s669

Sphaera [2] mathematicis est gibbum rotundum corpus, sicuti pila vel pomus. Vid. Corpus.

Sphaeroides, figura sphaerae similitudinem obtinens, inaeqvaliter distat a [orig: ] medio comprehensi spacii.

Sphaera [3] activitatis physicis dicitur terminus circulatis, qvem agentia naturalia per limitatam agendi virtutem egredi vel praeterire non possunt. Hinc dicitur omne agens non nisi intra sphaeram activitatis suae agere. Sic ignis agit intra certos terminos in circulum: qvi termini sunt ipsa activitatis sphaera.

SPHINCTER Vid. Intestina.

SPIRA, linea curva inaeqvaliter distans a [orig: ] medio: adeoque species helicis. Unde dicitur spiralis linea, qvalis est conchalis.

SPIRATIO Vid. Respiratio.

Spiritale, intentionale , non materialis qvalitas.

SPIRITUS, pneu=ma, in genere est substantia motrix. In specie sumitur jam pro omni incorporeo: et sic Deus, angeli et animae sunt spiritus; jam pro vento ut Joh. III. Spiritus vadit qvo vult; jam pro organo animae, nempe pro corpore qvodam aereo et tenuissimo calido et mobili ex tenuissimo sanguine genito ad deferendas virtutes seu facultates principalium membrorum ad caeteras partes.

*s*p*la/gxna, interanea vitalia, ut cor, pulmo, jecur et similia, qvae in caesis victimis aruspices considerabant.

Spiritus physicis dicitur vinculum animae, et omnium actionum instrumentum.

Spiritus, in qvo insignis vis motrix est, aut est insitus, implantatus, e)/mfutos, su/mfutos, au)to/futos2: et vocatur calidum innatum seu nativum. cujus agitatio in humido radicali, tanqvam flammae in oleo est perpetua: aut influens, qvi ex alimentis generatur in subsidium spiritus insiti. ne evanescat.

Spiritus unus qvidem est specie philosophis, qvi eum dicunt in corde generari ex sanguine: sed Medici tres ejus faciunt differentias: nempe (1) vitalem ex sanguine in corde generatum, et per arterias dispersum. (2) naturalem, in hepate ex spiritu vitali sanguine permixtum, et per venas dispersum ad actiones naturales obeundas (3) animalem, qvi ex corde per arterias ad cerebrum delatus ibidem attemperatur, et per nervos diffunditur ad motum et sensum animalis procurandum. Huc pertinent Spiritus opticus et acusticus in


page 1286, image: s670

oculis et auribus. Vid. Calidum nativum.

Spirituale est incorporeum.

SPLEN Vid. Lien.

SPLENDOR, effectus lucis ex reverberatione radii ad corpus lucidum.

SPODIUM est vel Graecorum Grawnicht: vel Arabum radix Alcanna combusta: in cujus locum substituunt ebur ustum in officinis.

SPONSALIA, mentio et repromissio futurarum nuptiarum inter eos, qvi legitime consentiunt.

Sponsalia pura sunt, unde efficax nascitur obligatio; conditionata, in qvibus stante conditione, ipsa sunt rata; deficiente irrita: nisi forte carnalis copula fuerit insecuta: publica, in praesentia testium; clandestina, invitis aut insciis parentibus et tutoribus; de futuro, ceu sunt, impuberum desponsationes et sponsaliorum promissiones; de praesenti, qvae matrimonium inchoant.

SPONSIO, stipulatio censae pecuniae, qvam perdit, qvi sponsione vincitur; accipit, qvi vincit.

SPONTANEUM, cujus principium est in agente et circumstantias actionis sentiente et considerante. Graece e(kou/sion. Et opponitur invito, qvod dicitur a)kou/sion.

Propter spontaneum voluntas dicitur libera et proairetikh/.

Spontaneum in brutis est, cum potentia a [orig: ] specie in phantasia excitata movetur.

SPORADES, spora/des2, sunt stellae in coelo, nullam imaginem formantes; sed passim dispersae.

Sporades insulae sunt in mari disjectae, qvales sunt Cyclades.

Sporades venae sunt bifurcatae circa ingvina utrinque ad crura descendentes.

Sporadia morbi sporades sunt, qvi passim vagantur.

*spora/dhn concepti sunt liberi vulgo concepti.

*s*p*o*udai=os2, virtuosus: peritus: in seriis occupatus.

SPUTUM, humor oris pituitosus, excrementitius. Vid. Saliva.

STADIUM, octava pars milliaris Italici, continens 125. passus. Vid. Mensura.

STANNUM, etsi inter metalla refertur, non tamen est metallum, sed mixtura duorum metallorum, nempe nigri plumbi et albi plumbi: sicuti electrum est mixtura auri et argenti. Sic si plumbo misceatur stibium seu antimonium, ex eo fiunt typi typographici. Vid. Plumbum.

STAPULAE, potestas sistendi et restringendi merces invectas in suo foro, competens certis civitatibus speciali beneficio


page 1288, image: s671

emporii, ita ut non prius alio transferantur, qvam publico foro ibi fuerint divonditae. Vocatur etiam jus geranii, exonerationis, Niderlage.

STARE et SUPPONI scholasticis idem est, qvod accipi. Sic analogum per se positum stat seu supponitur i. e. accipitur pro significato famosiori.

Statarium ens scholastici vocant ens permanens.

STATER est vel aureus vel argenteus numus.

Stater aureus est uncia auti duorum lothorum, alias dictus numus Daricus, Philippeus, Alexandreus. Valet X. coronatos seu XIII. aureos Hungaricos. Dicitur etiam numus uncialis.

Stater argenteus est siclus. Vid. als et Pondus.

STATERA Vid. Libra.

STATHMICA, a [orig: ] staqmo\s2, id est, a [orig: ] libra. item Statica ab i(sta/nai i. e. a [orig: ] ponderare dicta, est scientia de qvantitate ponderabili: qvam ponderat variis mensuris stathmicis, ceu est libra mensuralis per bilances. Vid. Libra et Pondus et Mechanica.

STATUARIA Vid. *)anagluptikh/.

STATUS, *sta/sis2, qvalitas rei habitudinem et modum taliter vel taliter se habentem declarans.

Status opponitur [correction of the transcriber; in the print opponttur] apud Platonem motui seu mutationi: et est, qvo res suam perfectionem retinet; sicuti mutatio est, cum qvid de statu dimovetur.

Status oratoribus et logicis est principalis disceptatio qvaestionis seu thematis: et dicitur alias status controversiae, vel etiam krino/menon: qvem controversiae statum si qvis non recte ponit, dicitur ignorationem elenchi committere.

Status qvatuor oratores in genere judiciali ponunt, ceu sunt (1) conjecturalis (2) legalis seu legitimus. (3) juredicialis, seu qvalitates (4) qvantitatis, qvo qvaeritur de facti magnitudine: qvantum sit factum.

Status conjecturalis, sta/sis2 stoxastikh\, continet qvaestionem facti, an sit factum, cum reus negat actoris intentionem.

Status legalis, constitutio legitima, sta/sis2 nomikh\, cum ostenditur, contra aliqvam legem esse peccatum vel non peccatum: aut cum ex lege vel scripto nascitur controversia: estque 1. definitionis 2. contrariarum legum 3. scripti et sententiae. 4 ambigui 5. ratiocinationis 6. translationis.

Status definitionis, sta\sis2 o(ristikh\, controversia nominis. status finitivus, cum de nomine facti qvaetitur.

Status contrariarum legum seu


page 1290, image: s672

scriptorum inter se pugnantium, sta/sis2 a)ntinomikh\, qvasi legis contradictio, cum una lex vetat; altera jubet, et leges inter se pugnare videntur.

Status scripti et sententiae, sta/sis2 tou= r(htou= kai\ th=s2 dianoi/as2, cum scriptoris voluntas videtur cum scripto ejus dissentire.

Status ambigui, sta/sis2 o(mwnumi/as2, cum lex vel scriptum aliqvod in plures porest trahi sententias, ut dissensio pariatur.

Status raticionationis et rationalis, sullogismo\s2, cum facta incidunt, qvae sine propria lege veniunt in judicium, nec ex jure scripto ferri sententia neqvit.

Status translationis seu exceptionis, meta/lhyis2, cum non respondetur ad rem, sed opponitur aliqva exceptio contra judicem aut tempus aut locum.

Status juredicialis seu qvalitatis, constitutio generis, sta/sis2 poio/thtos2, cum qvaeritur, ad qvod genus pertineat factum, et qvalenam sit, justum, an injustum: estque vel negotiaelis, vel juredicialis in specie sic dictus.

Status negotialis, sta/sis2 pragmatikh\, in qvo qvaeritur de re nondum acta, sed agenda. Qvo pertinet sta/sis2 dhmhgorikh\, e)kklhsiastikh\ et concionalis in genere deliberativo.

Status juredicialis in specie sic dictus, sta/sis2 dikaiologikh\, subdivitur in statum absolutum et assumtum.

Status absolutus et rationalis, anti/lhyis2, cum id, qvod qvis accusat, demonstramus esse recte factum.

Status assumtus, pro/slhyis2, cum factum ipsum ex se non probatur, sed argumento foris assumto defenditur: estque 1; concessio cum purgatione 2. concessio cum deprecatione 3. translatio per relationem. 4. translatio per remotionem. 5. comparatio.

Purgatio, concessio cum purgatione, meta/qesis2, cum factum conceditur; culpa removetur, neque factum accusati defenditur, sed voluntas.

Deprecatio, concessio cum deprecatione, suggnw/mh, cum qvis fatetur omnia, sed precatur misericordiam judicis vel laesi: postulatio ignoscendi.

Relatio criminis, translatio per relationem, recriminatio. a)nte/gklhma [note of the transcriber: in the print: a)nte/gkklh\ma ], cum, qvos laesimus, illorum injuriis nos laesisse eos dicimus.

Remotio criminis, translatio per remotionem, meta/stasis2, cum culpam conferimus non in personam, qvae a [orig: ] nobis laesa est, sed in qvamcunque aliam personam aut in rem, qvae non potest vocari in judicium.

Comparatio [2], compensatio ,


page 1292, image: s673

a)nti/stasis2, cum dicimus, alterutrum fuisse necessarium, idque qvod fecimus, satius fuisse facere.

Status hominis secundum theologos est vel integritatis ante lapsum; vel corruptionis post lapsum: vel reparationis et gratiae; vel glorificationis et aeternae vitae; qvibus pontificii addunt statum naturae purae, in qvo homo consideratur absque dono supernaturali, in Adamo nondum lapso, sed qvi revera nunqvam fuit: qvia integritas illi concreata fuit.

Status Christi iisdem est vel exinanitionis vel exaltationis. ille in diebus carnis ante mortem; iste post resurrectionem et ascensionem in coelos.

Status politicis est conditio, in qva qvis vivit, et sis status tres solent recenseri: oeconomicus, der Neerstandt; politicus, der Wehrstandt; ecclesiasticus, der Lehrstandt. Primus est in toro, alter in foro, tertius in choro.

Status varii Rerumpubl. a [orig: ] politicis recensentur, et sunt nihil aliud, qvam formae Rerumpub. diversae: E. g. status monarchicus et polyarchicus. isque aut aristrocraticus, aut oligarchicus, aut democraticus.

STATUTUM est lex civilis vel municipalis.

STELLA, densior coeli sui pars, sed lucida: sive luceat suo ipsius lumine, ut sol: sive iumine mutuatitio, ut luna, imo et [gap: unknown sign] et [gap: unknown sign] , ceu per tubum opticum est ex ploratum.

Stellae aliae sunt perpetuae. ut 1. planetae seu errantes, qvae non eandem inter se et ad stellas sixas distantiam retinent, nec videntur scintillare: 2. fixae, in firmamento sphaerae octavae, aeqvali semper distantia a [orig: ] terris et a [orig: ] se invicem motu feruntur uniformi, et videntur scintillare: aliae recentes, qvae vel ex condensatione partium coeli rariorum existunt in firmamento, et regulari stellarum fixarum motu feruntur, atqve dicuntur stellae novae (qvalis conspiciebatur anno 1572. in Cassiopea ultra annum; 1596. in Cepheo per bimestre; 1600. in pectore Cygni, qvae adhuc conspicitur; 1604. in pede ophiuchi, qvae visa est per integrum annum) vel sub firmamento sunt, et feruntur motu proprio, licet non circulari, tamen rectilineo, vel versus meridiem, vel versus septentrionem, cumque barba seu cauda soli opposita et in adversam solis partem projecta conspiciuntur, et dicuntur Cometae.

Stellae planetariae Vid. planeta.

Stellae fixae sunt vel sporades et informes, in certas imagines et asterismos non constellatae, inter qvas


page 1294, image: s674

sunt illae, qvae sparsim in Galaxia lucent, vel constellatae, in certos asterismos distribucae.

Stellae constellatae vel sunt signa Zodiaci, vel astr a septentrionalia. vel astra austrina, sive priscis cognita, sive nuper detecta.

Stellae, qvae constituunt XII. signa Zodiaci. Vid. Signae.

Stellae constellatae extrae Zodiacum boreales seu septentrionales, sunt XXVII. juxta Homeri versiculos:

Ad Boream veteres ter septem sidera ponunt.
Ursae: deinde Draco: Cepheus: Bootesque: Corona:
Hercles et Lyra: Cygnus: Cassiopeaqve perseus:
Auriga: Angvitenens: Serpens: Aqvila: atque Sagitta.
Pegasus: Hinnulus: Andromede: Delphinque: Trigonum:

Ast ex sparsilibus sex addunt signa recentes:

Est apis: est tigris: Jordanis: Caesasariesque:
Antinousque puer: Pardoque camelus ad ursas.

Ubi notetur 1. qvod ursa minor vocatur etiam plaustrum minus et eynosur. 2. ursa major vocatur etiam plaustrum majus et Helice et septem Triones, qvasi septem boves triturantes. 3. Bootes. id est, clamator, vocatur etiam Arcas, Venator, Arctophylax, qvasi ursarum custos, qvi manu sinistra gerit tres asellos. dextera colorrhobum seu clavam, et inter crura in veste Arcturum, 4. Hercules qvoque vocatur per periphrasin o( e)ngo/nasin, et contractis literis, Engonasi, qvasi Ingeniculus seu geniculatus. 5. Lyra seu cithara dicitur etiam vultur cadens, ad differentiam vulturis volantis seu aqvilae. qvia in medio lyrae vultur apparet: cujus lucidior stella dicitur Fidicula 6. Perseus in sinistra gerit Algol, id est, caput Medusae. 7. Anguiteneus est Serpentarius seu Ophiuchus, vir nempe cum serpente colluctans 8. Trigonum dicitur etiam Deltoton septentrionale.

Stellae constellatae austrinae seu meridionales veteribus cognitae sunt XV, juxta versiculos:

Sidera ter qvinque haec Ptolemaeus vidit ad austrum.
Cetus: et Eridanus: Lepus: et nimbosus Orion.
Sirius: et Procyon: Argo ratis: Hydra: Craterque.
Corvus: Centaurus: Lupus: Ara: Corallaque: Pisces.

Ubi notetur, qvod 1. ultima Eridani fluvii stella est primae magnitudinis, et dicitur Acarnar. 2. Orion in capite habet tres stellas dispositas, qvas vocant Juglandem seu


page 1296, image: s675

nucem. Uterque ejus humerus et cingulum, tribus insignibus stellis lucidum, ab Astrologis magnae censetur influentiae. 3. Sirius est canis majer seu meridionalis, in cujus ore lucet caniculae. 4. Procyon est minor eanis. 5. In Argo nave splendet ad clavum Conopus. 6. Hydra sen serpens aqvaticus per tria signa extenditur, eique impositus est crater et insidet corvus. Splendorem imprimis mittit cor hydrae. 7. Piscis notius seu austrinus in ore gerit fulgidissimam stellam Fomaband primae magnitudinis.

Stellae constellariae austrinae veteribus incognitae sunt XIX. juxta versus.

Nauta novem atque decem cernit novae signa sub Austro.
Est unicornis: Gallus: Noaeque columba.
Musca: Volans Piscis: Domdo: Chamaeleon: et Crux.
Deltoton: Minor et Major nubecula: Rhombus:
Grus: Pavo: Judex: Hydrus: Phaenix: Apis: Indica: Toucan.

Dorado est piscis gladiatus. Apis India est avis paradisi, apus: Deltoton est triangulum australe. Toutan est pica Brasiliensis.

Stellarum praeterea aliae sunt a)eifanei=s2, qvae semper aut in parallela aut in obliqva sphaera conspicuae sunt, et nunqvam occidunt: aliae a)fanei=s2, qvae ibidem nunqvam oriuntur, nec unqvam apparent: aliae u(pa/llhloi, qvae qvandoque conspicuae sunt, qvandeque occultantur.

Stellae item aliae sunt majores, ut primae, secundae, tertiae et qvartae magnitudinis; aliae minores, ut qvintae et sextae magnitudinis.

Stellae primae magnitudinis (qvas veteres censent terra majores 105. vicibus, qvanqvam Tycho eas putat tantum 68. vicibus terra majores) sunt XV. et comprchenduntur his versiculis:

Prima luce canis major praefulget in Austro:
Mox humerus dexter: pes laevus Orionis: inde
Est oculus Tauri; supraque coruscae Capella:
Hinc Lyra: et Arcturus; Cor scorpii: Arista puellae:
Anteit cor hydrae: sic cor et cauda Leonis
Ast infra Fomahand lucet: Canopus: Acarnar.

Stellis accidunt longitudo, latitudo, declinatio, variique ortus et occasus. qvae omnia vide sub suis titulis. Nam longitudo est distantia a [orig: ] principio S. S. S: latitudo, distantia ab ecliptica persus alterum polum Zodiaci: declinatio, distantia


page 1298, image: s676

ab Aeqvatore versus alterum polum mundi: ortus et occasus est vel astronomicus, et dicitur ascensio et descensio: vel poeticus, et dividitur in Cosmicum, Chronicum et Heliacum. Vid. Ascensio, Occasus, Circuli.

STELLATURA, fraus, qva duces militibus subtrahebant partem annonae.

STELLIONATUS, crimen fraudis et imposturae, qvae propriam significationem non habet, et cujus nomine agitur criminaliter: ut fi qvis rem alicui obligatam, alii denuo obliget. Vid. Dolus.

Stellio, homo subdolus, vafer, deceptor.

STEREOMETRIA, doctrina geometrica de corporibus solidis, ceu sunt pyramides, coni, cylindri, sphaerae. Vid. Geodesia.

Stercometriae capacitatem cubicorum corporum invenit ex longitudine, latitudine et profunditate cubi. Nam longitudo ducitur in latitudinem, et productum in profunditatem. Sic arca Noae 300. cubitorum in longitudine, 50. in latitudine, et 30. in altitudine poterat capere 450000. lateres longitudine. latitudine et profunditate cubitum aeqvantes.

*s*t*e/rhsis2 Vid. Privatio.

STERNUTAMENTUM, motus corebri, humorem frigidum repellentis [correction of the printer; in the print repelientis], beneficio aeris [orig: aris] per nares artracti, et per easdem retrusi.

STIBIUM, alias stibi, est ipsum antimonium, qvod fundi potest, ut metalla: sed tractari malleo non potest, inque catinis coctum refert lapidem plumbarium.

STIPES est in arbore consangvinitatis persona, a [orig: ] qva plures per generationem descendunt.

STIPULATIO, verborum conceptio, qvibus is, qvi interrogatur daturum facturumve se, qvod interrogatus est, respondet: fitqve aut pure. aut in diem, cum adjicitur dies, qvando solvendum est; aut sub conditione. Et alia est judicialis et praetoria, coram judice et praetore; alia conventionalis extra judicium in contractibus a [orig: ] duabus vel pluribus personisinitis.

Stipulatio inutilis, qvae fit de re non existente, aut hominum commercio exemta, aut turpi et inhonesta.

STIRPS Vid. Planta.

STOA, schola Stoicorum. Vid. Philosophia.

*s*t*o/*xasmos2 Vid. Conjectura.

*s*t*o*ixei=a Vid. Elementa.

STOMACHUS proprie est os ventriculi. Interim pro ipso ventriculo sumitur, in qvo fit chymifactio seu prima concoctio:


page 1300, image: s677

Dextero ejus lateri incumbit hepar; sinistro lien. Ipse regitur omento pingui. Subtus est pancreas. Circumqvaque sunt venae sparsae, ut variis qvasi ignibus ventriculus calefiat.

*s*t*o*rgh\, naturalis amor parentum erga prolem.

STRANGURIA Vid. Morbus.

STRATEGEMA, strath/ghma, artificium militare, qvo hostis praeter expectationem circumvenitur.

STRICTUM est, qvod compressius sumitur: cui opponitur laxum.

Strictum [correction of the transcriber; in the print Srictum] jus est, qvod per aeqvitatem est corrigendum: rigor juris.

Stricta interpretatio, qvae fit sine limitatione et moderamine.

STUPOR, a)naisthsi/a, insensibilitatis vitium, cum nec ea, qvae par est, ad animum revocamus.

Stupidus dicitur solertia expers.

Stupor [2] est etiam excessus admirationis, cum illa, qvae raro et extraordinaria sunt, qvasi attoniti consideramus.

STUPRUM Vid. Adulterium et Fornicatio.

SUBALTERNUM dicitur in praedicabilibus sive genus, sive species, cum qvid respectu inferiorum est genus; respectu superiorum, species.

Subalterna oppositio est inter A et I. aut inter E et O. sicuti subcontraria est inter I. et O.

Subalternatum est alteri subalternanti suppositum et subordinatum.

Subalternata scientia, qvae cum scientia subalternante versatur circa idem objectum et eadem principia; sic optica subalternatur metaphysicae.

SUBCONTRARIAE propositiones Vid. Enunciatio.

SUBDITUS, qvi summae potestati est subjectus, et ad obedientiam obligatur, et vicissim suis et reipubl. fruitur juribus.

Subditi omnes dicuntur uno nomine populus.

SUBJECTARI dicitur, qvod in subjecto recipitur.

SUBJECTIO est politicis obseqvium subditorum, qvo magistratui seu majestati obligantur ad parendum. Oratoribus est lu/sis2, seu responsio ad interrogationem.

SUBJECTUM, u(pikei/menon, in propositione notat priorem propositionis partem, de qva aliqvid enunciatur, et cui apponitur praedicatum. Hoc subjectum vocant praedicationis subjectum logicum, et subjectum DE QVO, to\ kaq' ou(= kathgorei=tai.

Subjectum in terminis simplicibus est vel generationis, et dicitur


page 1302, image: s678

materia, ex qva aliqvid fit, et qvae informanda est per formam tanqvam per principium passivum ab activo; vel est attributionis. vel occupationis.

Subjectum attributionis, u(pokei/menon pro\s2 u(/parcin, receptivum accidentis, est vel inhaesionis, et dicitur subjectum IN QVO, seu materia in qva: respicitque sive proprium aliqvod et potentiam naturalem, qva cum necessario cohaeret, et tunc dicitur prw=ton dektiko\n, sive adjunctum aliqvod commune, qvod non necessario inhaeret: vel subjectum adhaesionis seu adhaerentiae, qvod etiam dicitur subjectum CUI, item subjectum sustentans, qvod adjuncta circumstant.

Subjectum occupationis dicitur, CIRCA QVOD res vel persona aliqva occupatur: et vocatur alias subjectum attributionis, et una voce Objectum, a)ntikei/menon: estqve vel considerationis, vel tractationis.

Subjectum praeterea aliud est absolutum, aliud limitatum. aliud Subjectum QVOD, seu denominationis. aliud subjectum QVO, seu receptionis. item aliud subjectum proprium, et dicitur Philosophis prw=ton dektiko\n; aliud commune, qvod non reciprocatur cum suo accidente: item aliud mediatum. aliud immediatum.

SUBJICIBILE, qvod praedicato potest subjici: qvemadmodum individua sunt subjicibilia specierum, et species generum.

SUBINFERRE est una cum aliqvo simul aliud connotare et inferre.

SUBINVESTITUS, vasallus vasalli, qvi scilicet in alterius locum substitui potest. Substituitur autem qvi in locum prioris instituitur vel supponitur.

SUBORDINATA, qvorum unum continetur sub altero.

SUBREPTITII motus, qvi omnem actum liberum voluntatis praecedunt. Vocant etiam propassiones .

SUBSISTENTIA, qva res existit in se, et non in alio, et tantum competit substantiis, sicuti inexistentia competit substantiis et accidentibus singularibus.

Subsistentes substantiae dicuntur supposita. Haec si sunt rationalia, dicuntur personae.

Subsistere dicitur, qvod habet esse completum perse; non ut accidens subjecto inhaerens, aut ut pars toti alligata.

SUBSTANTIA est ens per se subsistens.

Substantia alia est prima seu singularis, qvae existit in actu exercito, ut Petrus; alia secunda seu communis, qvae subsistit in actu signato,


page 1304, image: s679

tanqvam radix et principium subsistendi, ut Homo.

Substantiae nihil est contrarium, licet ipsa possit esse subjectum contrariorum.

Substantia non intenditur nec remittitur, h. e. non variatur gradibus, seu non recipit magis et minus.

Substantialiter scholasticis est essentialiter.

SUBSTARE dicitur id, cui insunt tanqvam subjecto accidentia: qvod nempe alii tanqvam fundamentum subest.

SUBSTITUTIO, heredis institutio, ulteriori gradu vel loco facta: estque vel vulgaris, qvae fit in testamento in casum, si heres non erit; vel pupillaris, qvo pater liberis impuberibus testamento sibi facto in hunc casum, si haeredes erunt, et intra pubertatem decesserint, substituit. Vid. Hereditas.

SUBSTRATUM dicitur natura, qvae substernitur secundae intentioni, et ab illa denominatur, ut, Humana natura, qvando dicitur species. In genere substratum est idem qvod subjectum.

SUBTENSA Vid. Triangulum et Basis.

SUBTILITAS Vid. Tenuitas.

SUBTRACTIO, subdictio, a)fai/resis2, qva numerus ex numero aufertur.

SUBUNIO Vid. Hyphen.

SUCCEDANEA sunt medicis herbae vel medicamenta, qvorum unum licet substituere pro altero.

SUCCESSIO est in locum alterius concessio, et qvidem sive viventis sive defuncti: item sive in locum o fficii et dignitatis, sive in locum a lterius respectu rei, ut successio in hereditate. sive universa, sive parte illius, et successio in bonis per edictum praetoris, qvae dicitur honorum possessio.

Successio in hereditate est vel in capita, vel in stirpes.

Successio in capita fit, cum tot sunt haereditatis partes, qvot sunt succedentium personae; qvalis est in liberis primi gradus.

Successio in stirpes est, cum pro numero stirpium in liberis ulterioris gradus, pro numero stirpium, partes hereditatis constituuntur.

SUCCESSIVUM opponitur permanenti, et est qvod partes sui non habet omnes simul, sed influxu: tales scilicet, qvarum una fluit ad aliam abeuntem.

SUCCINUM Vid. Bitumen.

SUCCUS, xulo\s2, medicis est humor fructuum, sive comestus, sive expressus. Vid. Planta.

Succus physicis est species fossilium, aqva nempe, qvae sorbuit aliqvid terrei, sicuti lutum est


page 1306, image: s680

terra, qvae permaduit aqva.

Succi fossiles sunt vel macri, vel pingues, vel salsi.

Succi macri sunt vel ex liqvore permisto cum terra, ut sal et nitrum Bergsaltz; vel ex liqvore, ejusqve spuma, ut aphronitrum, qvod adnascitur muris et petris, et dicitur flos petrae, Mergel, item sal Ammoniacus. (qvo pertinet balcyonium, maris [correction of the printer; in the print muris] spuma tenuissimis sordibus permixta; Adarce seu calamochnus, spuma arundinum; corollarium, dendrites et lithodendrum, lapi descens arbuscula ex succo lapidescente) vel ex liqvore permixto cum metallo, ut Chysocolla nativa, genus nitri sossilis, Berggrn (Chrysocolla factilis dicitur Borax) arugo, Grnenspan; ferrugo, rubigo, Rust; caeulcum seu cyanon Lasur: vel ex pyrite, cum illum humor mollit, ut Alumen, Allaun; vitriolum viride, Kupfferwasser; cochra Berggelb: roche, rubrica, atramentum, Arabice Zee, cujus species sunt melanteriae, seu chalcanthum seu atramentum sutorum, item Misy, Sory, Diphtyges.

Succipingves sunt sulphur, bitumen, succinum, sandaracha, Berg Roth, auripigmentum seu arsenicum, Operment, Arsenick, lutei coloris, venenum praesentissimum.

Succifactitii sunt in specie nativorum. Sic est factitius sal ex marinis vel fontanis salsis aqvis; halinitrum seu salpetrae ex nativo nitro, vel tenui materia ex saxis et parietibus exsudante, vel ex terris salsis excocta, unde conficitur pulvis pyrius: factitium alumen, chrysocolla, arsenicum.

SUDOR, humor excrementitius, qvi hactenus sanguini permixtus excernitur per poros corporis.

SUFFICIENTIA in genere est debita rei plenitudo, qvam ejus capacitas reqvirit.

Sufficientia in ethicis est virtus, qva qvis suis est contentus, et dicitur au)ta/rkeia, inque illis reporitur, qvibus a [orig: ] se ipsis et sua virtute omnia necessaria adsunt, qvaeque alienis opus non habet.

SUFFRAGIUM, qvo unusqvisqve suam declarat voluntatem, de re proposite.

SULPHUR, to\ qei=on, habetur a [orig: ] Chymicis pro principio corporum naturalium tertio, qvod referat in generandis corporibus oleaginosum illud et pingue, qvod alioqvin vocamus principium igneum, omnia conformans et purificans. Vid. Hypostaticae principia.

Sulphur in doctrina metallorum est et dicitur omnium metallorum


page 1308, image: s681

principium activum: sicuti argentum vivum habetur pro passivo. Sed hoc ipsum graviter reprehendunt alii, et demonstrant, argentum vivum suas peculiares venas habere: nec sulphur reperiri in omnibus metallicis venis. Vid. Metallum.

Sulphur potius est species mineralium: et proprerea inter succos potius preriosos referendum est, qvam inter principia metallorum.

Sulphur est vel nativum, fossile, vivum, a)/puron, nondum ignem expertum: vel factitium et arte paratum, excoctum aut ex aqvis, ut in Pannonia; aut ex gleba effossa, ut Puteolis; aut ex pyrite, ut in Misnia et Hassia; vel philosophorum obymicum.

SUMEN, inferior pars abdominis, cui mammae adhaerent in suibus.

SUMMUM, superlativum, qvod omni alio majus est.

SUPERFICIES geometris est longitudo et latitudo rei, Graece e)pifa/neia, qvia nobis ostendit superiorem rei faciem.

Superficie extrema sunt lineae seu latera: qvorum mensura si est nota, totius figurae magnitudo innotescit.

Superficies alia est plana, qvae ex aeqvo suas interjacet lineas; qvalis est aqva in pelvi: alia gibba seu curva, qvae est vel concava vel convexa.

Superficies concava est interior in cavo orbe, id est ambitus in excavatis corporibus.

Superficies convexa est exterior sive globi, sive cylindri sive columnae ambitus.

SUPERFOETATIO, cum, una conceptione jam facta, subseqvitur secunda.

SUPERSTITIO vitiosus cultus indebitus.

SUPINUM Vid. Gerundium.

SUPPLEMENTUM Vid. Complementum.

SUPPLICATIO, veniae petitio prioris erroris.

SUPPLICIUM est poena; estqve vel summum et ultimum, ut mors; vel mediocre, ut metallum, deportatio; vel minimum, ut relegatio, opus publicum, vincula.

SUPPOSITALE esse, est esse substantiale substantiae individuae hypostaticum.

Suppositare, facere, ut aliqvid subsistat. Hinc dicitur Suppositans, suppositatum.

SUPPOSITIO, acceptio alicujus nominis pro se, vel pro re, qvam significat.

Suppositio est (1) materialis,


page 1310, image: s682

nempe acceptio nominis pro se, ut, Homo est bysyllabum. (2) formalis, acceptio nominis pro re, qvam significat, ut, homo est species (3) simplex suppositio, ut, homo est animal: (4) personalis, cum nomen accipitur pro suis singularibus seu individuis (5) absoluta, ut, homo est animal, corpus, substantia (6) propria, ut, homo est risibilis (7) impropria, ut, prata rident (8) essentialis, ut, animal est sensitivum (9) accidentalis, ut, omne animal est in loco.

Suppositio etiam sumitur pro hypothesi sen conditione, ut, qvando dlco: divitiae sunt necessariae ad felicitatem, ex suppositione finis felicius conseqvendi.

Suppositum est substantia prima singularis, alias dicta u(fist a)menon, hoc aliqvid, individuum. in rationalibus persona. Vid. Individuum.

Suppositum etiam accipitur pro eo, qvod ad probandum conclusionem sumitur.

SUSPENSA actio, qvae est dilata.

Suspensa sententia, e)poxh\, qvae nihil definit,

Suspensa persona, qvae officio ad tempus fungi prohibetur.

Suspensio ab officio est ad tempus; depositio, perpetua remotio, ut tamen qvis maneat sub eadem jurisdictione: degradatio, qva e. g. qvis sacris ordinibus exuitur et seculari potestati traditur.

SUSPICIO, qva in dubitationem trahimur de aliqvo, an laesionem afferat.

SUSTENTAMENTUM est id, qvod sustentat.

Sustentatum, qvod sustentatur a [orig: ] sustentante.

Sustentatio rei, qvae est, conservatio.

SUTURA est in cranio distinctio qvaedam ossium cohaerentium ad fuliginum transmissionem per naturam facta.

Suturae sunt vel verae vel spuriae.

Sutura vera sunt tres (1) Coronalis, anterior, ascendens utrinqve a [orig: ] temporibus per transversum ad verticem (2) *lambdoidh\s2 sive u)yiloeidh\s2, hoc est, qvae hebet speciem tou= *l vel V. et a [orig: ] basi occipitis ad utramque aurem obliqve ascendit et in angulum coit (3) Sagittalis seu recta, qvae per lineam rectam inter coronalem et lambdoidem per longitudinem capitis et extenditur.

Suturae mendosae spuriae dicuntur etiam sqvamolae, qvia modo sqvamarum circa ossa temporum conglutinantur: unde etiam dicuntur Temporales suturae: earumque duae sunt, qvae tempora ossibus syncipitis conjungunt.



page 1312, image: s683

Sutura est etiam species operationis chirurgicae, qva labia vulnerum connectuntur, ein Haffe: et fit vel per silum acu trajectum, vel per glutinem.

*s*u*ggene\s2 Vid. Homogeneum.

*s*u*ggnw/mwn Vid. Gnome.

*s*u*gkata/qesis2 Vid. Fides.

SYLLABA est, qvae primo nascitur ex litera, et deinde generat ex se vocem. Unde dicitur monosyllabum, qvod una constat syllaba, bisyllabum, trisyllabum, tetrasyllabum.

SYLLEPSIS 1. grammaticis est, cum vox adjuncta respicit genus dignius; sicuti Zeugma est, cum respicitur propius. 2. oratoribus est, cum res plures una voce ambigua significantur, ut; versutior est, qvam rota figularis.

SYLLOGISMUS dicitur a [orig: ] sullogi/zeqai, id est, supputare et plures numeros ratione colligere: Est igitur qvasi *sullogh\ tou= lo/gou, i. e. collectio rationis.

Syllogismus nihil aliud est, nisi supputatio et discursus mentis, qvo, more arithmetico (qvi ex numeris certis datis colligunt ignotum) aliqva propositio ignota colligitur ex positis praemissis. Hinc Aristoteles accuratissime definit syllogismum, qvod sit lo/gos2, in qvo, praemissis positis et recte dispositis, conclusio infertur, qvae a [orig: ] praemissis est diversa.

Syllogismum Ramus definit per dia/noian, qva qvaestio cum argumento ita disponitur, ut, posito antecedente necessario concludatur.

Qvando autem subdola est supputatio et fallax ratio, adeoque impostura in syllogismo, tunc dicitur parasullogismo/s2.

Syllogismi principia sive materialia, sive formalia, sive regulativa, sive probativa, videantur apud Logicos. Nam materialia ejus principia sunt tres termini et tres propositiones; formalia, tres figurae et qvatuordecim modi directi, et qvinque indirecti; regulativa, regulae syllogisticae, sive generales, sive speciales; probativa, reductio ad impossibile per absurdum.

Syllogismorum genesis est, qva syllogismi fiunt per debitam dispositionem terminorum; eu)pori/a, qva invenitur medius terminus, a)na/lusis2, qva resolvuntur autorum scripta syllogistice composita.

Syllogismorum species sunt variae: qvia alii sunt perfecti, ceu sunt qvi formantur in prima figura; alii imperfecti, ceu sunt reliqvi omnes, qvi debent et possunt reduci ad primam figuram: item alii categorici et simplices. alii conjuncti, ceu


page 1314, image: s684

sunt hypothetici, disjunctivi, copulativi.

Syllogismus ut plurimum denominatur a [orig: ] sua conclusione. Nam si conclusio est universalis vel particularis, totus syllogismus dicitur talis.

Species Syllogismi imperfectae sunt Exemplum, Sorites, Inductio, Dilemma.

*s*u*mbebhko\s2 Vid. Accidens.

*s*u*mbolh\ est oratoribus collatio, species comparationis.

*s*u*mbou/leusis2 Vid. Deliberatio.

SYMBOLUM, in qvod plures consentiunt: sicuti symbola, qvae plures conferunt.

Symbolismus est consensus plurium. Hinc symbolismi elementorum dicuntur combinationes eorundem in qvalitatibus certis, et vocantur etiam sozugi/ai.

SYMMETRIA, commensuratio duarum qvantitatum. Hinc qvantitas dicitur commensurata seu symmetrica, qvae eadem mensura semel ac saepius sumta aeqvatur alteri qvantitati. Econtra a)su/mmetrai qvantitates dicuntur, qvas eadem mensura exacte non metitur, sed superest fractio aliqva.

*s*u*mpe/rasma est oratoribus, qvod conclusio logicis, Postqvam enim qvicqvam confirmatum est, solet symperasma adjungi, ut id, qvod demonstratum est, innorescat clarius.

SYMPHONIA est melodia composita, sicuti monodia est univoca in musica chorali.

Symphonia duas vel plures inter se confert monodias in musica figurali, et dicitur alias contrapunctus. item moteta seu muteta.

Symphoniae partes sunt nihil aliud, qvam voces sive extremae, ut Basis (barbare Bassus. vox infima per graves sonos inflexa: et Discantus seu vox suprema ex sonis acutis constans, Italis Soprana dicta: sive intermediae: ex qvibus qvae est vicinior Basi, dicitur Tenor. qvae Discanto, Altus.

Symphonia dividitur in Bicinium constans ex Dyado; Tricinium, ex Tryade; et Qvadricinium, cujus sunt qvatuor voces ex Tetrade. Vid. Cantus et Musica.

*s*u/*mfusis2, unio ossium continuorum naturalis: sicuti articulatio duorum ossium inter se commissio. Vid. Ossae et Articulatio.

*s*u*mplokh\, koinou/ths2, Complexio est, 1. cum eaedem voces repetuntur in pluribus simul principiis et clausulis. 2. cum ex duobus verbis unum conflatur, et dicitur alias u(f' e(/n, ut, Erit ille mihi semper Deus.

SYMPTOMA, *su/mptwma, qvod simul cum morbo vel ejus causa evenit et absque eo definiri neqvit:


page 1316, image: s685

affectus nempe praeter naturam, qvi morbum comitatur, eique est e)pige/nnhma.

Symptoma est vel morbi, qvod morbum seqvitur; vel causae, qvod causam morbificam seqvitur; vel symptomatis, qvod seqvitur aliud symptoma.

Symptoma est 1. in actionibus laesis sive facultatis naturalis, ut atrophia, scabies, diarrhaea, sive vitalis, ut lipothymia, sive animalis in senfibus et locomotiva, ut a)mau/rwsis2, coecitas in oculo; kw/fwsis2 surditas in auditu; coma in nimia lomnolentia; amentia; delirium; paralysis; apoplexia; epilepsia. 2. in excretorum et retentorum vltiis, ut vermes, calculi, 3. in qvalitatibus mutatis, ut ictericius color, rubedo in erisipilate.

*s*u*gge/neia, cognatio, amicitia eorum, qvi sunt ejusdem familiae et generis.

*s*u*ggnw/mh est oratoribus deprecatio, cum culpam confessi ad misericordiam confugimus. Ethicis est aeqva factorum interpretatio, qva omnia in meliorem partem interpretamur: item veniae concessio.

*s*u/*gkrisis2 Vid. Comparatio.

*s*u/*gxusis2 oratoribus trajectio vocum ex uno commate in aliud, qvae si non prudenter adhibetur, est vitium orationis. Physicis est confusio duarum essentiarum.

*s*u*nai/tion, concausa. causa scilicet minus principalis, qvam tamen causa principalis secum reqvirit.

SYNAGOGA est 1. locus, in qvo Judaei religionis causa conveniunt 2. qvaecunque alia hominum vel etiam rerum congregatio,

*s*u*nako/louqa, connexa, conseqventia.

*sunakolou/qhsis2, cohaerentia, connexio.

*s*u*na/llaima est mutuum factum obligatorium.

SYNANTESIS, cum duae partes orationis ordine disponuntur, et deinde a [orig: ] posteriori incipitur, ut: Compuler antqve greges Corydon et Thyrsis in unum: Thyrfis oves; Corydon distentas lacte capellas. Si prius positum, prius etiam repetitur, dicitur Zeugma oratorium.

*s*u*naqroismo\s2 est congeries plurium verborum et sententiarum.

*s*u*na/feia a)llhlouxi/a est contextus orationis, evidentem reddens sensum, cui opponitur oratio non cohaerens, qvod vitium dicitur dia/lusis2 orationis.

SYNAXIS sacra, conventus ad sacram coenam.

Syncategorema. vox consignificans, ceu sunt partes orationis


page 1318, image: s686

indeclinabiles. Vid. Categorema.

SYNCHRONI, qvi eodem tempore degunt.

Synchronismi dicuntur diversarum epocharum ad certum annum numeratarum.

SYNCOPE, sugkoph\ Grammaticis est, cum e [orig: ] medio tollitur syllaba et vox in minores syllabas contrahitur, ut Dixti. Physicis est 1. deliqvium animi. 2. ille actus respirationis, qvo aerem attrahimus. Musicis syncope vel syncopatio est qvaedam tactus luxatio, fractio et contractio.

*s*u*ndeduasme/na, copulata, unita, concreta et conjuncta, qvae sine se invicem definiri neqveunt.

*sundu/asis2, sunduasmo\s2, copulatio et unio. Inde dicitur communicatio propriorum kata\ sundu/asin, cum plura, e. g. ignis et ferrum faciunt unum sunduazo/menon.

*su/ndesmos2, copula ceu conjunctio plurium verborum. Unde Asyndeta et Polysyndeta.

SYNDICUS est civium advocaus, jurisque publici defensor.

*s*u*ndromh\, concursus durarum rerum.

SYNECDOCHE 1. grammaticis est, cum accusativus partem significans adjicitur adjectivis aut vetbis passivis et absolutis, ut: Albus dentes. 2. oratoribus est tropus, qvo pars pro toto, ant totum pro parte, adeoque species pro genere, aut genus pro specie ponitur.

SYNEDRIA sunt senatorum et judicum consensus.

*s*u*ne/xeia est cohaesio textus congrua.

*sunexe\s2 est continuum, cujus partes cohaerent.

*sune/xon est oratoribus continens seu ratio actoris, sicuti ai)/tion est ratio rei. Et ut ex intentione actoris et ex rei depulsione nascitur sta/sis2: ita ex actoris et rei ratione nascitur krino/menon.

*s*u*nei/dhsis2 Vid. Conscientia.

*s*u*ne/ktikon ai)/tion, causa eorum effectuum, qvi ita pendent a [orig: ] causa, ut, cum causa tollitur, non durent. Sic morbus est sune/ktikon symptomatis.

*sunektw=s2 Deus non praesens est, ut contineatur, seu sunektikw=s2, ut omnia contineat.

*s*u/*nesis2, intelligentia in negotiis gerendis secundum legem communem: cui opponitur a)sunesi/a, stultitia.

*suneto\n, qvi prudenter judicat.

SYNGRAPHA scriptura, qvae fit in rei fidem, manu illius, qvi paciscitur.

SYNOCHA vel Synochus medicis est continens vel continua febris,


page 1320, image: s687

non cessans per intervalla, anteqvam humores putrescentes sunt absumti.

SYNODUS astronomis conjunctio planetarum; politicis, concilium, comitia, conventus.

*s*u*noikoi/wsis2, communicatio, cum idem contrariis tribuitur: ut, Avaro tam deest, qvod habet, qvam qvod non habet.

SYNONYMA 1. grammaticis sunt vocabula duo vel plura idem significantia, adeoque poluw/numa, ut ensis, gladius. 2. oratoribus phrases idem significantes. 3. logicis duae species unius generis et ejusdem essentiae, latinis Univoca .

Synonymia vocatur logicis univocatio, cum genus de omnibus speciebus dicitur aeqvaliter; oratoribus, cum verba coacervantur, idem significantia.

SYNOPSIS est compendium et brevis rerum descriptio.

*s*u*nousi/a, congressus, congregatio, coitus conjugalis.

*s*u/*nqesis2, compositio, grammaticis dicitur, cum ad sensum magis respicitur, qvam ad verba: oratoribus, cum ex duobus vocabulis unum conflatur per figuram u(f e(/n, ut, Semper virgo: logicis pro qvacunque compositione seu generatione, cui opponitur a)na/lusis2: Inde methodus alia dicitur synthetica; alia analytica. Physicis sumitur pro compositione duorum aut plurium corporum. Vocatur etiam sunqh/kh. Vid. Analysis.

SYNTAXIS, illa pars grammaticae, qvae docet voces conjungere et distinguere.

SYNTERESIS, barbare synderesis, qvasi conservatio legis naturae, principiorum, qvae ad actionem pertinet, habitus: cum primis principiis moralibus cognitis, jubet progredi ad mediorum electionem: et si, qvae lex naturae et norma rectae rationis dictitat, neglecta sunt, idqve sunei\dhsis2 seu conscientia testatur, magnum inde incutit horrorem.

*s*u*nu/parkta, qvae cohaerent: coexistentia [orig: coxistentia]: connexa.

*sunupa/reis2, qvae coexistunt, coexistentia.

SYSSITIA, convivia civium publica, qvae apud Cretenses dicebantur Phitidia.

*s*u/*stasis2, constitutio et compositio rei.

Systaticae literae sunt commendatitiae.

SYSTEMA, compendium, in qvod multa congregantur.

*s*u/*stoixa, qvae sunt ejusdem ordinis. Vid. Conjugata.

SYSTOLE, cum syllaba, qvae per naturam longa est, est corripitur. Vid. Diastole.