09/2007 Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
text typed - structural markup added - spell check partially performed - no orthographical standardization
03/2008; 03/2010; 02/2011 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


image: s006

[gap: frontispiz]

image: s007

JOH. MICRAELII LEXICON PHILOSOPHICUM TERMINORUM PHILOSOPHIS USITATORUM ORDINE ALPHABETICO SIC DIGESTORUM, UT INDE FACILE LICEAT COGNOSSE, PRAESERTIM SI TAM LATINUS, QVAM GRAECUS INDEX PRAEMISSUS NON NEGLIGATUR, QVID IN SINGULIS DISCIPLINIS QVOMODO SIT DISTINGVENDUM ET DEFINIENDUM. Editio Secunda ab ipso Authore Correcta et Aucta cum novis novorum Terminorum et Vocabulorum Indicibus. [gap: illustration] STETINI, impensis JEREMIAE MAMPHRASII, Bibliop. Typis MICHAELIS HPFNERI, anno CIC ICC LXI.



image: s008

[gap: praeliminaria]

page 1252, image: s651

SEPTIMANA Vid. Hebdomas.

SEPTUM transversum Vid. Diaphragma.

SEQVESTER, mese/ggios2, apud qvem res, de qva certatur a [orig: ] pluribus, deponitur usque ad litis finem. Unde et conventionalis.

Seqvestrum et seqvestratio, sive voluntaria, sive contentiosa judicialis et necessaria Vid. Depositum.

SERENITAS, aer [orig: ar] nebula vacuus, ut cum sudum est coelum.

SERIA, qvae multum intentionis reqvirunt, et graviter atque prudenter tractari volunt, multumque momenti habent: contradistincta ludicris.

SERMO, sensorum animi prolatio, voce articulata facta, character mentis, lo/gos2 proforiko/s2.

Sermonis materiale est vox articulata; formale, vis significandi imagines rerum intellectu conceptas, et omnia, qvae intellectu cognovimus, aut voluntate daecrevimus.

Sermo cum literis exprimitur, dicitur scriptura. cum cantu et harmonia, dicitur cantus.

Sermocinationem seu dialogismum vocant rhetores, cum vel in ipsa oratione solenni fingimus nos loqvi cum aliis; vel etiam sermonem cum aliis jungimus.

SERPENS Vid. Reptile.

SERVITUS est jus, qvo qvid alteri servit, eique utilitatem affere.

Servitus est vel personarum, vel rerum.

Servitus personarum, jus personae, qvo ei persona servit. Dicitur etiam servitus hominum, est qve vel aeconomica, servitus in specie sic dicta, qva servus hero servit; vel civilis.

Servitus personalis oeconomica est, qvando qvis est sub dominio despotico, nec exeqvi potest, qvod forte cuperet, nisi consentiente domino: Et huic servituti opponitur libertas personalis, qvae excludit heri imperium.

Servitus civilis est, qva omnes cives seu totus populus sub dominio regis barbarici est, adeoque non est sui juris et potestatis, licet singulae personae sint liberae et ingenuae: et huic opponitur libertas civilis.

Servus sine libertate est, qvi in postessione domini est. Recte itaqve Aristoteles definivit servum, qvod sit possessio et instrumentum domini animatum, practicum et logicum. Possessio est, qvia non est sui juris, sed pars bonorum domini; instrumentum, qvia illo ad omnia negotia utitur dominus; animatum, qvia usui vitae qvotidianae


page 1254, image: s652

inservit, et praeditus est moribus practicis; *logiko\n seu rationale, qvia utitur ratione in mandatis exeqvendis; separabile deniqve, qvia absente etiam domino operari potest.

Servus alius est jure naturae. alius jure gentium et civili.

Servus jure natura est, qvi prae impotentia mentis nec familiam regere potest; interim robore corporis pollet, et alii parere potest, seque illi in potestatem tradit, ut regatur et sustentetur. Et talem serrum definit Aristoteles, qvando dicit serves natura fieri. Nec tamen hi servi sunt statim actu servi.

Servus jure gentium et civili est, qvi domino alteno subjicitur contra naturam, ceu loqvuntur JCti: qvia naturam putant omnes posuisse extra servitutem, si considerentur extra corruptionem congenitam.

Servus nativitate dicitur, qvi nascitur ex serva, qvia partus seqvitur uterum seu matrem.

Servus captivitate dicitur, qvi bello capitur, et jure gentium fit mancipium ejus, a [orig: ] qvo capitur.

Servus adscriptitius, qvi glebae vel terrae alicui colendae perpetuus est addictus, et ad annuam pensionem praestandam alligatus.

Servus publicus, cujus ministerio et opera magistratus utuntur.

Servus jure civili, qvi aut pretio accepto libertatem vendit, aut a [orig: ] piratis et hostibus emitur, aut ad metalla, bestias et triremes damnatur, et dicitur servus paena.

Servitus qvomodo solvatur, dicunt Jcti: nempe aut manumissione, qvae fit sive per vindictam, sive per testamentum; aut praescriptione: aut etiam aliqva dignitate. Qvi manumissi erant, dicebantur libertini, qvorum patronus erat manumittens.

Servitus si de rebus dicitur, est servitus in rem et jus, qvod qvis vel in re, vel ex re sua alteri constituit: jus serviendi in re aliena alteri ad usum concessum: estque vel personalis, vel realis.

Servitus rerum personalis est, qvae finitur morte ejus, cui debetur, et est, in qva res servit personae, ut ususfructus, usus, habitatio in alienis aedibus.

Servitus rerum realis dicitur etiam servitus praediorum et pradialis, et est jus praediis inhaerens, qvo lieet in alieno praedio id agere, qvod alteri non licet, a [orig: ] praedii domino permissum.

Servitus rerum realis est vel rustica, vel urbana.

Servitus rustica ab alieno praedio debita nostro praedio rustico,


page 1256, image: s653

ut aqvaeductus, aqvae haustus, iter, actus, via, jus pascendi, atenae fodiendae.

Servitus urbana aedificiis inhaeret et habitationi Inservit, ut servitus tigni immittendi, stillicidii, altius tollendi, prospectus, luminis.

SERUM, excrementitius humor ex secunda concoctione, aqvosus, tenuis et falsus, cujus pars beneficio renum per venas emulgentes a [orig: ] sanguine separatus, per ureteres et vesicam extra corpus excernitur, et dicitur urina. pars sanguini adhuc permixta vel in sudorem transit, et excernitur per poros totius corpotis; vel in vapores rarefactione resolvitur ex corpore ex cute exhalantes: vel per foramina lacrymalia ad internum oculi angulum erumpit et dicitur lacryma.

SESSIO, dispositio totius corporis parte stante, parte curva. Politicis sedere est gubernare: sicuti stare, pugnare vel laborate.

SESTERTIUS, qvasi semistertius, est numus argenteus, qvi valebat 2 1/2 assibus, et erat qvarta pars denarii. Scribebatur hoc modo HS. vel H S. Horum festertiorum 100. valebant 2 1/2 coronatis: 400. sestertia erant mina seu libra argenti, id est, 10 coronati: 1000. sestertia valcbant 25, coronatis, et scribebantur virgula superposita HS. et vulgo in neutro genere voca bantur sestertium. Vid. As.

SEXTANS, sexta pars assis.

Sextula sextela, est sexta pars unciae.

SEXTILIS, aspectus planetarum ex duobus signis, qvorum unum ab altero distat sexta parte circuli, ita ut interponatur saltem unum signum. Sic si [correction of the printer; in the print est] [gap: unknown sign] est in [gap: unknown sign] et luna in [gap: unknown sign] dicuntur se invicem aspectare per sextilem *.

SEXUS est natura animantium distincta ad generationem: estqve vel certus, ut masculinus et femineus; vel promiscuus, ut in androgyno.

SICCITAS, qvalitas, qva id qvod siccum est facile suo termino continetur, alieno autem difficulter. Sic humidum suo termino seu sua superficie extrema difficulter continetur; alieno autem facilesid est, siccum non diffluit facile, sicuti humidum.

Siccitas rebus dat consistentiam, et cohibet fluxibilitatem humoris, adeoque indurat, exasperat et firmat.

Siccum est vel igneum, qvod absumit humores; vel serrestre, qvod non absumit, sed continet: item vel a [orig: ] calore, et fit humido extractos vel a [orig: ] frigore, et fit humido


page 1258, image: s654

condensato: item vel primi, vel secundi, vel tertii, vel qvarti gradus.

SICLUS est VI. argenteorum, qvarta pars imperialis, pondere semilothi seu duorum ducatorum. Graecis dicitur Didrachmum, qvasi duo denarii: hoc est 8. numi sestertii. Vid. As et Moneta.

Siclus sanctuarii erat valore dimidii imperialis, et dicitur Stater Matth. XVII. 27.

SIDERITES Vid. Magnes.

SIDUS in genere sumitur pro stella (2) in specie est asterismus plurium stellarum in certam imaginem ab astronomis collectarum, qvalia sunt XII. signa zodiaci.

SIGILLATIO Scholasticis est ordinatio alicujus ad aliqvid, ut individuetur. Sic dicitur sigillatio substantialis animae ad corpus.

Sigillare, est singulis aptare, et ad singula transmittere, et proprie afficere.

SIGNATUS actus. Vid. Actus.

Signata materia, qvae proprie ad aliqvid est ordinata.

SIGNIFICATIO, qvaedam repraesentatio: estque vel vocis, vel rei.

Significatio vocis seu verbi est vis et potestas ejus ad significandum.

Significatio rerum est ex ipsis rebus sine ministerio verborum.

Significans, qvod actu significat fignificatum.

Significator astrologis est locus seu planeta coeli, qvi ad alium dirigitur: sicuti promissor, ad qvem dirigitur.

SIGNUM, shmeion, qvod ostendit se, et praeter se aliud repraesentat.

Signum est 1. vel necessarium et infallibile, qvod scientiam parit, et dicitur krhth/rion, gnw/risma, tekmh/rion; vel non necessarium, et tamen verisimile, qvod vocant ei)ko\s2, in plurali ei)ko/ta; vel teratiko\n et prodigiosum, ut sunt portenta et miracula. (2) vel Physicum et naturale, qvod vi naturae suae aliqvid repraesentat, ut fumus ignem; vel qetiko\n, proaereticum et arbitrarium, qvod pro arbitrio vel consuetudine imponitur rei, sic hedera notat vinum vendibile. (3) vel divinum, a [orig: ] Deo constitutum, ut sacramenta; vel humanum, per homines constitutum, ut voces diversarum linguarum. (4) vel shmantiko\n seu significativum tantum. vel metadotiko\n et exbibitivum, qvod aliqvi vocant practicum. Sic iris tantum notat gratiam; sacramenta autem simul signant et exhibent gratiam: vel (5) formale, qvod sine sui cognitione signat, ut species objecti repraesentativi; vel instrumentale, qvod prius cognitum deducit nos in cognitionem alterius,


page 1260, image: s655

ut vestigium ferae (6) vel manifestativum seu notificans, vel commonefactivum seu absignans, ceu est sfra/gisma et signaculum. (7) vel theoreticum. vel practicum, qvod aliqvid efficit. (8) vel mnhmoneutiko\n seu rememor ativum praeteritorum, ut iris signum facti diluvii vel demonstmtivum praesentium ut fumus ignis; vel prognosticum futurorum, ut cometa tristium eventuum. (9) vel paqognwmoniko\n, seu inseparabile, qvod rei essentiam necessario conseqvitur; vel su/ndromon, concurrens et superveniens, qvod non conseqvitur necessario.

Signa suppositiva vocantur, qvae stant pro aliis: sicuti manifestativa significant ipsa.

Signatum est res, qvae signo repraesentatur.

Significatio est certa rei vel sensus demonstratio.

Signatio est signi positio, e. g. sigilli impressio et per annulum signatorium obfirmatio.

Signa astronomis dicuntur XII. imagines in Zodiaco e [orig: ] diversis stellis collectae, et signantur his formis: [gap: unknown sign] . Ubi notetur Versiculus:

Sunt Aries. Taurus. Gemini. Cancer. Leo. Virgo.
Libraque. Scorpius. Arcitenens. Caper. Amphom. Pisces.

Signa haec sunt vel cardinalia, ut [gap: unknown sign] qvia cum [gap: unknown sign] intrat in aliqvod horum signorum, vel ver, aestas, autumnus vel hyems constituitur; vel non cardinalia. ceu sunt reliqva, et distinguuntur in fixa et in communia.

Signa fixa sunt, qvae pone subseqvuntur cardinalia, inqve qvibus [gap: unknown sign] vim suam, qvam accepit in cardinalibus, adauget, et sunt [gap: unknown sign] .

Signa communia sunt, qvae post fixa seqvuntuur, et sunt [gap: unknown sign]

Signa Zodiaci praeterea multis aliis modis distingvuntur, ut patet ex subjectis delineationibus.

[gap: unknown sign]

page 1262, image: s656

[gap: unknown sign]

Signa Zodiaci continent aliqvas stellas peculiari nomine notatas. Sic in [gap: unknown sign] fronte sunt 5. byades seu succulae, et inter illas Palilicium seu Lampadias; in dorso. 7. Plejades, Vergiliae, seu Atlantides. Ante pedem Castoris (qvi est unus ex [gap: unknown sign] ; sicuti Pollux est alter) est Propus vel Tropus, stella informis prope tropicum circulum. In pectore [gap: unknown sign] est praesepe, vocatum nebulosae, qvas tubo optico deprehenderunt esse aggeriem stellarum minurissimarum, qvarum lucidae [correction of the printer; in the print luculae] conjunctae speciem nubeculae creant: et juxta illud duo aselli. In pectore [gap: unknown sign] lucet regulus, basilicus seu cor leonis. In sinistra [gap: unknown sign] manu est spica [gap: unknown sign] ; [gap: unknown sign] ejusdem als dextera lucet vindemiator seu protroguth/r. In [gap: unknown sign] una lanx dicitur borcalis. altera australis. In [gap: unknown sign] est Antares, qvasi vicarius Martis; nempe corscorpionis. In [gap: unknown sign] est urna. mantellum et diluvium. In [gap: unknown sign] est duplex fascia, qva colligatur piscis australis cum boreali.

SIMILIA, in qvibus est similitudo.

SIMILITUDO o(moi/wsis2, est, qva qvid alteri comparatur in convenientia sive secundum formam essentialem, sive etiam secundum analogiam, per qvandam cognationem et proportionem. Vid. Exemplar.

Similia dicuntur et illa, qvae eandem habent definitionem, Et sic Christus in humanitate nobis similis est. Dicuntur autem simimiliae in essendo. Sunt etiam similia in repraesentando, qvem ad modum homo repraesentat Deum et species objectum.

Similis res si sumitur pro simili, dicitur Metaphora.

SIMILARE est pars, qvae idem nomen retinet cum toto, et non est ex diversis essentiis composita, sicuti partes dissimilares et organicae.

Similares partes in alias sibi


page 1264, image: s657

similes partes dividi postunt: et dicuntur alias homogentae partes earumque vulgo numerantur 9. in corpore humano, nempe caro, ossa, cartilago, ligamentum, chorda seu tendo, nervus, vena, arteria, panniculus seu membrana. Qvibus adduntur pinguedo, medulla, unguis, pili, humores. Vid. singu. la suis locis.

SIMONIA, cupiditas emendi vel vendendi ecclesiasticas dignitates, cum traditur vel accipitur temporale, tanqvam pretium pro spirituali: commutatio rei spiritualis vel spirituali annexae cum aliqvo temporali. In dignitatibus politicis dicitur Ambitus.

Simoniacus, qvi exigit, dat, sperat, accipit temporale pro spirituali, tanqvam pretium. Ubi notetur, qvod res spiritualis sit sive per se talis, ut officium ecclesiasticum, dona spiritualia applicans: sive propter aliud, ut praebendae et beneficia ecclesiastica.

Ad simoniam pertinent turni et turnorum lucra, Turney, reditus sacri in usus pios non conversi: qvorum mentio fit in Concil. Trid. sess. 24. cap 14.

SIMPLEX, qvod in plura resolvi neqvit, adeoque essentiam habet indivisibilem.

Simplex est vel absolutae simplicitatis, vel comparatae.

Simplex absolutae simplicitatis est omnis compositionis expers, sive positiva simplicitate, qvae dicit indivisibilitatem perfectionis, ut Deus; sive praecisiva, qvae dicit indivisibilitatem abstractionis, ut transcendentia, qvae qvidem in se non sunt composita, cum alio tamen possunt ingredi compositionem: et huc pertinet punctum mathematicum.

Simplex comparatae et restrictae simplicitatis est, qvod qvidem non omnem, sed tamen aliqvam compositionem in certo genere excludit: sic angeli, animae, forma, materia prima, accidentia, sunt simplicia respectu corporum, qvia non componuntur ex re et re, sed ratione essentiae sunt puri actus. Interim respectu Dei non sunt simplicia: sic elementa, qvia non sunt mixta corpora, dicuntur simplicia; sed qvia constant ex materia et forma, hoc respectu dicuntur composita. Vid. Compositum.

Simplex etiam dicitur aliqvid vel per negationem compositionis, ut Deus; vel per negationem perfectionis, ut materia prima.

Simplicitas 1. opponitur subtilitati, et notat imperitiam et ruditatem 2. calliditati, et notat innocentiam.

Simpliciter, a(plw=s2, dictum est, qvo res absolute talis pronunciatur: Sed dictum secundum qvid est,


page 1266, image: s658

qvo aliqvid de re per qvandam determinationem dicitur, ut, Aethiops est albus secundum dentes.

SIMUL, a(/ma, sunt, qvae se invicem non excludunt, et opponuntur illis, qvae sunt xwri\s2, separatim.

Simul sunt vel tempore, ut su/gxronoi; vel loco, ut plures in eodem templo; vel natura, ut subjectum et propria; vel dignitate.

Simultasa [orig: ] simul dicta, est eorum, qvae vel tempore, vel loco, vel natura simul sunt. Vid. Connexa.

SIMULATIO si fit cum dolo, est vitium veracitati oppositum. Si vero sine dolo ob certam et laudabilem causam fit, est species prudentiae. Vid. Mendacium.

Simulatus contractus dicitur in judiciis, cum in specie et expressim aliqvid agimus, justa causa praetensa, qvod tacite agimus illicitum.

SINGULARE est, qvod est HIC et NUNC, id est, certo loco in certo tempore, id est, qvod non est commune multis numero distinctis, iisque est incommunicabile. Vocatur alias Individuum.

Singulare si est in praedicamento substantiae, vocatur suppositum seu substantia prima. Si illud suppositum est in tellectuale, dicitur Persona.

Singulare Aristoteles vocat hoc aliqvid, to\ de/ ti/, qvia qvasi digitis monstrari potest: Vid. kaq' e(/kasta et Individua.

Singularia in nulla considerantur disciplina, ou)deimia/ te/xnh skopei= ta\ kaq' e(/kasta. Singularium nec definitio est, nec demonstratio, puta qvae qvotidie generantur et vicissim occidunt. Si qvae sunt aeternae naturae et legis, ut Deus, sol, elementa, de illis aliter, loqvendum.

SINUS apud geometras est dimidia pars chordae, ut in Figur. LXV. ABC. est chorda seu linea subtensa, qvae ADC. subtendit, sed A B. est sinus: sicuti et B C.

Sinus est vel rectus, vel versus, vel sinus complementi.

Sinus rectus supra diametrum aeqvali ubique distantia ducitur: ut si est diameter E F G. sinus ejus rectus est A B. qvi notat angulum AF D.

Sinus versus dicitur etiam sagitta, et est linea ex medio chordae versus arcum producta, ut B D.

Sinus complementi dicitur etiam sinus rectus secundus, et complet arcum qvadrantis, Sic A I. est sinus complementi qvadrantis circuli E A D. et notat angulum A F B.

Sinus physicis est, qvod est intra pectoris et brachiorum complexum.

Sinus in geographicis est mare utrinque littore interceptum: In tabulis vulgo dicitur Golso.



page 1268, image: s659

Sinus alii sunt majores, ut mare mediterraneum, sinus Codanus seu mare Balthicum, Ostsee, cujus partes sunt sinus Boddicus et Finnicus: item sinus Persicus; Arabicus, qvi in scriptura vocatur mare rubrum; mare album, qvod Muscoviam dividit a [orig: ] Tartaria; sinus Mexicanus; alii minores.

SITIS Vid. Fames.

SITUS, unde corpus aliqvod dicitur aliter atque aliter disponi in suis partibus: qvo qvid suo loco certa figura adest. Sic curvus, erectus, pronus, supinus, ut et dextrorsum, sinistrorsum, antrorsum, retrorsum, sursum, deorsum, dicuntur in alio atque alio situ esse. Aliqvi vocant positionem, puta partium.

SOBRIETAS, virtus qvae moderatur affectum circa potum: cui opponitur ebrietas.

SOCIETAS, plurium rerum collectio et conjunctio: cui opponitur solitudo, sicuti vita socia monasticae.

Socia causa dicitur, qvae non sola agit, sed cum alia sibi juncta, ut cum duo eqvi trahunt currum et huic opponitur causa solituria.

In Politicis societas dicitur aut domestica, aut civilis et publica.

Societas domestica Aristoteli est secundum naturam qvotidiani usur gratia constituta, et dicitur familia, i. e. plures personae potestati unius patrisfamilias subjectae. Et talis societas est triplex, nempe conjugalis seu gamikh\, inter maritum et uxorem; paterna seu patrikh\, inter patrem et liberos; herilis seu despotikh\, inter herum et servos atque servas.

Societas civilis est aut comica et pagana, qvae ex pluribus domibus oritur; qvo pertinet societas consanguineorum, nempe agnatorum, cognatorum et affinium; aut integra respub.

Societas privata est contractus de fortunis et operis ad communionem lucri et damni factus. Graeci vocant koinoparaci/an. Qvod si alter sociorum lucrum, alter damnum sentit, est societas leonina.

Socii sunt, qvi vel communiter aliqvid possident, vel in communione aliqvid agunt.

SODALES sunt, qvi sunt ejusdem sodalitii, id est, collegii.

SODALITAS in genere idem dicitur, qvod societas.

Sodalitia dicuntur, qvando plures coeunt in idem collegium, seu in eandem tribum et curiam. Sic etiam dantur sodalitia sacra.

SOL. Vid. Planeta.

SOLERTIA Vid. deino/ths2.

SOLIDITAS est trina dimensio.

Solidum est corpus, habens dimensionem trinam cum


page 1270, image: s660

silmitate cujus materia non est fluxa, qvodque nec aqva nec aer [orig: ar] penetrat. Dicitur alias Stereoma. Inde Stereometria, qvae est pars geometriae de corporibus solidis, ceu sunt pyramis, prisma, conus, cylindrus. Vid. Fig. XIII. XIV. usque ad Fig. XXIX. Vid. Corpus.

Solidi extremum est superficies.

Solidi latera dicuntur hedrae, et inde corpus dicitur tetraedrum, octaedrum [orig: octadrum] etc.

SOLOECISMUS Vid. Barbarismus.

Soloecismus est etiam mathematicus, ut pschdographia; ethicus, ut vitiosa actio; rhetoricus, ut vitiosus gestus.

SOLSTITIUM est sinis recessus solis ab aeqvatore, et principium accessus ad eundem. Qvando enim [gap: unknown sign] Tropicum attingit, et amplius non ascendit versus septentrionem vel versus meridiem, sol videtur qvasi stare, dicitur Solstitium, post qvod [gap: unknown sign] retromeare ad Aeqvatorem videtur.

Solstitia duo sunt: unum astivum, cum [gap: unknown sign] ingreditur [gap: unknown sign] , et est longissimus dies: alterum brumale, cum [gap: unknown sign] ingreditur [gap: unknown sign] , et est dies brevissimus.

De solstitiis et eqvinoctiis notenur [perhaps: notentur] versiculi.

Haec duo solstitia faciunt, Cancer, Capricornus,
Sed noctes aeqvant Aries et Libra diebus.

Item:

Lamperti Gregori nox est aeqvata diei.

Item:

Vitus: Lucia: dant duo solstitia.

SOLUTIO, a)na/lusis2, refutatio objectionis. Vid. Fallatiarum sulutio.

Solutio etiam est actus, qvo debitor liberatur ab obligatione, qva creditori est devinctus. Qvod si solutio non fit re, sed verbis, dicitur acceptilatio.

Solutionis instrumentum dicitur chirographum seu antapocha.

Solutae pecuniae professio, dicitur apochae, qva contingit liberatio.

Soluta oratio est non adstricta numeris.

SOMNUS est oppositus vigilia, nempe cessatio sensus communis et sensuum externorum, ad spiritus animales instaurandos.

Somni causa est, qvod spiritus animales e [orig: ] cerebro in organa sensuum non influunt. Qvare autem non influant, causa ponitur in vaporibus e [orig: ] ventriculo in cerebrum sublatis, qvibus obstruuntur nervi, tanqvam meatus sensuum. Interim ad somnum conficiendum conducit etiam languor ex


page 1272, image: s661

laboribus, nox, aer [orig: ar] frigidus, frictio capitis.

Somnus cum morbo Vid. Lethargus.

Somno accidunt insomnia seu somnia, e)nu/pnia, nempe imaginatio in somno facta seu apparitio aliqva exhibita in somno per internos sensus. Somnia vel sunt divina, vel naturalia. item vel significantia, vel non significantia.

SONTICUM, qvod obest et praviter nocet. Inde homines sontes, id est noxii: sonticus morbus, qvi impedit, qvo minus compatere possumus, ubi adesse nos oportebat: et sontica causa, qvae justum praebet impedimentum, per qvod excusamur.

SONUS, qvalitas audibilis, excitata ex subita corporum inter se facta collisione. Cum enim aer [orig: ar] violenter convolvitur et condensatur, natura, ne vacuum admittat aut penetrationem dimensionum, subito illas aeris condensatas partes per tarefactionem ad omnia latera explicat, et ad auditum usque ejaculatur. Ubi notetur, qvod, si corpora sunt magis solida et praeterea cava, major et clarior edatur sonus, qvia meatus in iis sunt arctiores, et aer cum impetu allisus magna vi rejicitur, ut patet in campanis et molis. Illa autem aeris [orig: aris] collisio fit qvatuor modu (1) qvando duo corpora solida colliduntur, et aer interceptus sonum edit (2) qvando aer [orig: ar] ipseflagellis vel fidibus tensis percutitur (3) qvando aer [orig: ar] per angustum foramen vi expellitur, ut cum tormenta disploduntur aut etiam vesicae inflatae: item cum tibiae inflantur (4) qvando aer [orig: ar] in solidum corpus impingit, ut cum ventus in arbores incurrit: item qvando ligna rumpuntur.

Sonus est vel (1) aecutus, qvi breviori tempore motu velociori ad auditum pervenit: vel (2) gravis, qvi tardius auditum ferit (3) vel simplex. vel (4) reflexus, ex refractione aeris [orig: aris] in aliqvo cavo opposito, et dicitur Echo (5) vel magnus, ex corporibus valde solidis (6) vel obscurus, ex corporibus mollibus (7) vel gratus, qvi servat proportionem (8) vel ingratus (9) vel articulatus (10) vel inarticulatus.

*s*o*fi/a [note of the transcriber: in the print: *s*o*fi/a ] Vid. Sapientia.

SOPHISTA, sofi/sths2, olim philosophus; nunc qvi simulata sapientia qvaestum facit, et affectat opinionem eruditionis, seqve in ea ostentat.

Sophista qvinque sibi fines proponit, ad qvas tanqvam ad scopum collimat, ceu sunt 1. e)/legxos2, ut arguat contradicentem, et qvocunqve modo reprehendat ejus thesin


page 1274, image: s662

2. yeu=dos2 seu falsum, ut ostendat, contra dicentem dicere falsa, licet illa falsa non sint. 3. para/docon seu absurdum, ut contradicentem redigat ad aliqvid concedendum, qvod hominum opinioni repugnat. 4. soloikismo\s2, ut carpat contradicentis barbaras locutiones, etiamsi vel maxime tales non sint. 5. a)dolesxi/a seu nugatio, ut contradicentem redigat ad eadem laepe repetenda.

Sophistica est simulata et apparens sapientia, qvum revera non sit.

Sophisma in genere secundum Aristotelem est e)ristiko\s2 seu contentiosus syllogismus, qvo aut falsis argumentationibus imponitur, aut ea afferuntur, qvae ad rem non pertinent, aut limites professionis transiliuntur.

SORITES, syllogismus coacerralis a [orig: ] Cicerone dictus, est, in qvem plures propositiones, tanqvam in cumulum coacervantur, et praedicatum prioris propositionis fit subjectum posterioris, tandemque primum subjectum constituit conclusionem.

SORS 1. est signum sortitionis, qvod urnae immittitur. Graecis dicitur klh=ros2 2. est summa, seu capitale, seu prima pecunia, qvae confertur in societatem, ut inde lucrum fiat.

Sortilegi sunt, qvi sub nomine fictae religionis per qvasdam sortes divinationis seientiam profitentur.

SOTERIUM Vid. Epithalamium.

SPACIUM, qvod a [orig: ] corpore locato occupatur: et propterea Stoici locum definiverunt, non cum Peripateticis per superficiem ambientis corporis, sed per spacium longum, latum, et profundum, qvod corpus locatum occupat.

Spacium Scaliger dicit esse vacuum qvoddam corpore plenum, ejus qvidem naturae, ut, si corpus non cedat corpori, fiat vacuum, qvia, si omnia removeas corpora ex mundo, nihilominus longum, latum et profundum spacium relinqvatur: qvod tamen nunqvam fiet, qvia vacuum non datur, et natura, unitatis amans, multos effectus admirandos prius edit, qvam spacium admittit vacuum. Distingvendum igitur est inter spacinm reale et imaginarium.

SPAGYRICA Vid. Chymia.

SPECIES sumitur (1) physice pro qvidditate, qvae esse specificat: adeoque aut pro forma rei, aut pro pulcritudine rei; aut pro specie sensibili seu intelligibili, qva non reales, sed spiritales et intentionales imagines objectorum a [orig: ]


page 1276, image: s663

materiae concretione liberae objectum reale sensui vel intellectui repraesentatur. (2) Logice pro universali in individuis.

Species logica vel est infima seu specialissima, vel subalterna, qvae respectu diverso potest jam genus, jam species esse: item vel praedicabilis tantum, qvae supra se genus non habet, ut punctum: vel subjicibilis tantum, cujus tota natura in individuo uno continetur, et dicitur species monadica, ut est [gap: unknown sign] . mundus, Adam ante conditam Evam: vel subjicibilis simul et praedicabilis.

Species totum in se continet genus, et ob id posita specie ponitur genus. Imo plus est in specie qvam in genere, qvia continet praeter illud etiam differentiam specificam: Hinc posito genere non statim ponitur species. Vid. Genus.

Species aliae sunt univocae, qvae ex aeqvo participant de genere; aliae analogae. Vid. Univocum et Analogum.

Species physicis aliae dicuntur sensibiles, qvae solum sensum externum afficiunt, ut color: aliae phantustiea seu phantasmata, qvae referunt objectum interno sensui sub conditionibus individuantibus; aliae intelligibiles, qvae repraesentant intellectui qvid ditatem, nudatam omnibus individuantibus conditionibus.

Species item sunt vel impressae ab objecto in potentia sentiente aut intelligente; vel expressae a [orig: ] potentia in actu secundo.

Specificum, ei)dopoie\s2, est id qvod constituit speciem.

Specificativum et specificatio qvid sit logicis. Vid. Anadiplosis.

Specificari est denominationem specificam sortiri: ad speciem contrahi.

Specifica differentia, qva species efficitur per ei)dopoi/hsin. Vid. Differentia.

Specificatio Jctis est, qva res nostra fit, cum ex aliena materia species bona fide a [orig: ] nobis facta, ad pristinam formam seu rudem materiam reduci non potest, salvo interim manente pretio materiae domino.

Speciale opponitur generali. et ita nonnunqvam latius sumitur pro ipsis individuis, ut qvando vocamus hominem vel numum imperialem in specie.

SPECTRUM, imago oculis vel phantasiae sese exhibens: qvod si imago est deceptrix per cacodaemones, Germani vocant Ein Gespenst.

SPECULATIO, qewri/a, in genere est consideratio rei secundum


page 1278, image: s664

suas causas et effecta. In specie est, si non conseqvatur para/cis2 vel poi/hsis2, dicitur alias contemplatio, cui opponitur actio et effectio.

SPECULUM, corpus superficie plana aeqvabili et laevigata, in qvo fit reflexio radiorum. Vid. Reflexio.

Ad speculi essentiam qvatuor referuntur. (1) densitas, ut reflectat (2) laevor, ut imaginem veluti pingat (3) politura, qva asperitas removetur (4) nuditas a [orig: ] colore. Hinc etiam officit halitus oris.

Speculum est vel naturale vel artificiale.

Speculum naturale est (1) oculus, speculum illud naturae (2) aer [orig: ar] spissus et haliribus plenus (3) aqva limpida (4) luna et aliae stellae, qvaeradios solares reflectunt (5) gemmae pellucidae.

Speculum artificiale fit vel ex metallis et imprimis ex aere, vel e [orig: ] lapidibus marmoribus, vel e [orig: ] vitro, qvod qvia est pellucidum, facile qvidem in se recipit speciem, sed non sistit imaginem, nisi plumbo vel argento vivo subducto, qvod nigrore et densitate sua facit, ne imago transeat, sed radius reflectatur.

Speculorum variae sunt formae, qvia (1) est speculum planum (2) sphaericum, sive convexum sive concavum (3) cylindricum, qvod et ipsum est concavum vel convexum (4) pyramidale et conictm, sive convexum sive concavum. (5) irregulare et varium, qvod ex diversis figuris componitur.

In speculis planis (1) res directe superposita apparet eversa (2) sinistra permutantur dextris, et imagines videntur praeposterae (3) si est continuum, una tantum apparet imago; si est fractum, distinctae apparent imagines, qvia partes situm mutant.

In speculis planis imago rei apparet intra speculum in concursu radii reflexi cum catheto seu linea perpendiculaeri, qvae e [orig: ] re visa superficie seu linea contingentiae etiam ultra speculum imaginabiliter protrahitur. In hujus autem catheti et radii incidentiae concursu imaginatio apparet res esse e. g. Sit in Fig. LXIX. speculum A B G; res visibilis C K; oculus D. Radii ex re visibilis C K. incidentes in speculum et qvidem in punctum B. nempe K B et C B. recta reflectuntur; K B. qvidem ad oculum D: C B. vero recta ad L. Cathetus est K C F E. Qvia igitur radius ex K. rejicitur in E. et radius ex C. rejicitur in F. hinc fit, ut punctus K. superior videatur inferius in E, et punctus inferior C. in F. superius sub radiis reflexis: Et


page 1280, image: s667

haec est causa, qvare specula plana imagines repraesentent in tanta distantia intra superficiem, qvanta est rei visibilis a [orig: ] speculo extra ejus superficiem. item qvare imagines in illis videantur eversae. Et notetur, qvod, ubicunque oculus fuerit in linea B D. seu propior speculo, seu ab eo remotior, rem videat visibilem vel potius ejus imaginem in E. Nam radius incidens cum reflexo semper qvoad apparentiam videtur una qvadam recta linea esse continuata.

Specula sphaerica convexa imaginem exhibent in concursu radii cum catheto seu linea perpendiculari, a [orig: ] re visibili in centrum sphaerae ducta: sed in iis semper videntur imagines visis rebus minores et propinqviores, et majori parte curvae: et partes rei sicuti sunt ordinatae. Sit in Fig. LXIX. b. res visa A; speculum convexum B C; ventrum speculi D; oculus E; punctus reflexionis F. Radius E F. continuatus concurrit cum perpendiculari A. D. in puncto G. Ergo imago A. videbitur existere in G. et minor apparebit re visa.

In speculo concavo 1. possibile est unam, duas, imo plures unius rei imagines videri pro diversitate situs rei ad speculum. 2. res nunc converlae, nunc eversae, nunc majores, minores, rectae, curvae possunt apparere 3. res existens in centro non videtur. 4. oculus in centro existens seipsum tantum videt. 5. res confuse et dubie apparent. 6. in speculis concavis ad solem positis potest ignis generari. Et qvae specula id praestant, dicuntur caustica.

In speculis cylindricis vel triplices fiunt reflexiones: nempe a [orig: ] longitudine columnae, et ab ejus transverso, et ab illius medio. Et haec est causa, qvare imagines ibi appareant incurvatae, et minores, et brevissimae.

Speculum matricis veluteri, Vid. Chirurgica instrumenta.

Specularis lapis est pellucidus, cujus usus alicubi in fenestris.

SPERMA. Vid. Semen.

Spermatica vasa. Vid. Vasa.

SPES, qva facilitatem rei asseqvendae nobis repraesentamus: roborata fiducia de futuris accipiendis.

Spes respicit futura; sicuti fides praesentia. Illa fertur in res ipsas; haec in promissiones rerum, juxta illud: Fides intuetur verbum Dei spes rem verbi.

SPHAERA est astronomis analogica coeli aut terrae imago certis circulis aut armillis distincta. Unde etiam vocatur Sphaera armillaris Vid. Globus.



page 1282, image: s668

Sphaera iisdem est vel recta, vel obliqva, vel parallela.

Sphaera recta seu jacens est, in qva aeqvator cum horizonte rectos angulos facit, et uterque polus horizonti incumbit. Et qvibus sphaera ita constituta est, illis aeqvator est Zenith: omniaque illis sidera oriuntur et occidunt; sunt illis continuata ae qvinoctia: duae in anno aestates, duae hyemes, duplex etiam ver et autumnus: habitantqve in medio Zonae torridae. Sic in Fig. LXVI. A B. est horizon simul et axis mundi, inqve ejus extremitatibus A. polus unus; B. polus alter incumbens horizonti. Sed C D. est aeqvator, cujus punctum C est Zenith in Zona torrida; D Nadit.

Sphaera obliqva est, in qva aeqvator cum horizonte obliqvos facit angulos, et alter polorum super horizontem elevatur; alter deprimitur. Et qvibus sphaera ita constituta est, nempe in Zonis temperatis, duo habent aeqvinoctia; duo solstitia: stellarumque aliqvae illis perpetuo occultantur, et sunt a)fanei=s2; aliqvae sunt a)eifanei=s2, et nunqvam illis occidunt; aliqvae iis oriuntur et occidunt. Sic in Fig. LXVII. E F. est horizon; G H. aeqvator; I K. axis mundi; inque eo K. polus arcticus; I. antarcticus.

Sphaera parallela est, in qva nulli anguli ab horizonte et aeqvatore fiunt: qvia eundem constituunt circulum: sed alter polorum fit Zenith seu punctum verticale, et polus horizontis; alter Nadir. Qvibus sphaera sic est constituta, nempe in Zonis frigidis, illis sex tantum signa Zodiaci conspicua sunt conttnuis sex mensibus: qvo toto tempore illis continua dies: Reliqvis sex mensibus mera illis nox est, qvia sol continuo haeret in sex illis signis, qvae nunqvam illis oriuntur. Sic in Fig. LXVIII. M. signat simul aeqvatorem et horizontem. Sed N O. est axis mundi, inque eo N. polus arcticus et Zenith; O polus antarcticus et Nadir.

Sphaerica doctrina est prima pars astronomiae, de circulis coelestibus et primo motu siderum: sicuti Theorica est altera ejus pars, doctrina nempe de motu secundorum mobilium secundo seu proprio.

In sphaera occurrunt 1. centrum seu punctum a [orig: ] qvo peripheria undiqve abest aeqvaliter 2. axis, seu linea transiens per centrum, suasque extremitates applicans ad sphaerae circumferentiam ex utraque parte, ut circa illam fiat revolutio 3. poli seu cardines i. e. extremitates axis ex utraque parte.