09/2007 Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
text typed - structural markup added - spell check partially performed - no orthographical standardization
03/2008; 03/2010; 02/2011 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


image: s006

[gap: frontispiz]

image: s007

JOH. MICRAELII LEXICON PHILOSOPHICUM TERMINORUM PHILOSOPHIS USITATORUM ORDINE ALPHABETICO SIC DIGESTORUM, UT INDE FACILE LICEAT COGNOSSE, PRAESERTIM SI TAM LATINUS, QVAM GRAECUS INDEX PRAEMISSUS NON NEGLIGATUR, QVID IN SINGULIS DISCIPLINIS QVOMODO SIT DISTINGVENDUM ET DEFINIENDUM. Editio Secunda ab ipso Authore Correcta et Aucta cum novis novorum Terminorum et Vocabulorum Indicibus. [gap: illustration] STETINI, impensis JEREMIAE MAMPHRASII, Bibliop. Typis MICHAELIS HPFNERI, anno CIC ICC LXI.



image: s008

[gap: praeliminaria]

page 1226, image: s638

REVULSIO medicis est aversio humoris in partem aliqvam fluentis, in contrariam.

REUBAV est metaphysicis nomen symbolicum, qvo transcendentia numerant, qvae sunt: Res, Ens, Unum, Bonum, Aliqvid, Verum.

REVOLUTIO in genere est, cum res redit per motum ad primum suum principium. Et hac de causa astronomi faciunt revolutionem aliam diurnam, aliam annuam.

Revolutio in specie est reditus solis, vel etiam aliorum planetarum, ad eundem zodiaci locum, qvo antea fuerunt. e. g. tempore nativitatis.

Revolutio praeterea est annorum solarium periodus certa, sive minor, qvae est 28. annorum, qvibus revolutis literae dominicalis mutario redit in circulum; sive major seu Dionysiaena 532. annorum, qvae in se continet 19. minores.

Revolutio magna Platonica est, qva omnes stellae primi mobilis redeunt, intervallo praeter propter 36000. annorum ad pristinum locum, anno, ceu vocant, magno Platonico.

REUS est, qvi arguitur et causam dicit, sive nocens sit, sive innocens. Sic dicitur reus stipulandi seu credendi; reus promittendi; reus satisdandi satisdato vel fidejussore dato obligatus. Correus est, qvi una cum altero reus est, qvales sunt duo rei stipulandi et promittendi.

REX, qvi unus pluribus imperat, civilis societatis princeps. Vid. Monarcha.

*(r*e*u=ma, fluxio humoris a [orig: ] cerebro, in partem aliqvam incumbens.

RHOMBUS, *r(/ombos2, figura aeqvilatera qvidem, sed non rectangula, Germanis Ein geschoben Qvadrat, ut est C. in Fig. LVI. Vid. Qvadrangulum et Corpus.

Rhomboides est figura nec aeqvilatera nec rectangula, Ein geschoben lnglich Qvadrat ut est D. in fig. LVI.

RIGOR est excessus juris et austeritas qvaedam facta ad terrorem. Qvid sit medicis, Vid. Morbus.

RISUS est diaphragmatis et musculorum thoracis atque oris circa labra buccarum vibratio per spiritus e [orig: ] corde et pulmonibus effusos, facta ad significandum gaudium. Nota risum Sardoninan et risum ex ictu tarantula.

ROS, aqva nebulae, in minutas guttulas resolutae et decidentis. Si congelascit, dicitur pruina.

Ros etiam dicitur humor ex


page 1228, image: s639

sanguine in vaporem resoluto instar roris per venarum tunicas resudans: qvi substantiae partis appositus dicitur primo gluten, et deinde in substantiam partis conversus, idem nomen cum illa sortitur.

RUBEDO, color intermedius seu mixtus ex aeqvabili albedinis et nigredinis contemperatione genitus, mediocritatem luminis habens.

Rubedinem in opaco ex igne generari dixere aliqvi, ut videmus in fructibus calore solis maturis, et crustis cancrorum ad ignem rubescentibus. Hine etiam urina rubra arguit fervorem hepatis. Et sulphur atque argentum vivum igne torrefactum fit cinnabaris.

RUBIGO (1) est vitium metalli [correction of the transcriber; in the print metalll], et praecipue ferri: sicuti aerugo est in aere (2) vitium in segetibus e [orig: ] nebula infecta.

RUBRICA (1) est terra rubri coloris (2) tituli et capita librorum, ob id rubricae dicta, qvia vel rubris literis. vel stylo in cera rubra scribi solebant, sicuti textus vel nigris literis, vel in nigra cera.

RUDIMENTUM, primum artis tyrocinium.

RUDE donari solent emeriti.

RUMBUS, linea in mappis seu tabulis geographicis, ut in globis bis terrestribus, qvam navis, acum magneticam itineris sui ducem secuta, in maris superficie certo vento tenere debet.

RUMEN, ventriculus in nonnullis animalibus, qvo pabulum ad tempus demittunt, unde ad os illud revocant, et masticatum demittunt in inferiorem ventrem.

RUS, locus extra urbem, ubi sunt agri et villae.

Rusticus, qvi sine nobilitatis jure agriculturam exercet, sive sit suijuris, sive alieni.

RHYTMUS r(uqmo\s2, numerus seu modulus certa dimensione constans sive in harmonia musica, sive in oratione certis pedibus incipiente vel concludente, sive in pulsatione arteriarum, sive in poemate [orig: pomate], servante numerum syllabarum certum, et imprimis, ut terminationes extremae consonent per homoeoteleuta seu homoeoptota: qvales sunt versus et carmina Germanorum, Gallorum et Hebraeorum. Vid. Poetica [orig: Potica].

S.

S. S. S. idem est astronomis, qvod secundum signorum seriem sicuti C. S. S. est contra signorum seriem.

S. S. S. Medicis est stratum super stratum. Vid. Chymia.

SABBATUM, festum


page 1230, image: s640

Judaeorum hebdomadarium, septimo scilicet hebdomados die.

Sabbatum septenne, annus septimus, qvo nec serere nec metere lisuit.

Sabbatum septimum septenne, est Jubilaum, qvo omnia mancipia septies septimo seu 49. anno Judaei sanguinis liberabantur.

SACRUM est proprie, qvod ad Deum, resque divinas pertinet.

Sacrae res, qvae Deo consecrata sunt.

Sacrosanctum, qvod sine inexpiabili scelere violari non licet.

SACRILEGIUM, publicorum sacrorum compilatio non licita. Vid. Peculatus.

SACERDOS, minister sacrorum, consecratus Deo ad sacra facienda, et doctrinam a [orig: ] Deo traditam inculcandam, precesqve pro se et populo offerendas.

Sacerdotis magni et pontificis summi a)rxiere/ws2 in T. V. ornatus eranti Ephod, epomis seu amiculum subbumerale, Leib Rock, ab humeris usqve ad lumbos cum duobus lapidibus onychinis in humeris XII. nomina filiorum Israelis continentibus 2. to\ logei=on, Rationale, pectorale, das Schildlein, qvadrangulum XII. gemmarum in qvatuor ordines dispositarum: in qvo Urim et Thumim 3. Pallium hiacynthinum der Seyden Rock, sine manicis, ultra genua, crebris tintinnabilis resonaus, 4. Tunica talaris ocellara byssina, Engerock 5. Feminaelia linea, a [orig: ] renibus ad femora, carnem turpitudinis operientia, Niederkleid. 6. Baltheus, qvo vestes constringebantur, ne diffluerent. 7. Lamina frontal s aurea in forma semicirculi, cum inscriptione: SANCTITAS JEHOVAE, das Stirnblat. 8. Cydaris seu mitra rotunda e [orig: ] bysso.

SACRAMENTUM 1. depositio apud judicem. 2. jusjurandum et religiosa obligatio. 3. actio sacra rem coelestem sub re externa visibili exhibens, et gratiam Dei obsignans.

Sacramentorum duo fuere in V. T. circumcisio et agnus paschalis. et duo sunt in N. T. baptismus et S. Coena. Pontificii septem numerant, juxre versiculum. Abluo: Firmo: Cibo: Piget: Uxor Ordinat: Ungit.

Idem sacramentum coenae in sacrificium Missae transformarunt.

SACRIFICIUM est donum ad rem sacram Deo dicatum. Hebraeis in genere dicitur Corbau, qvasi oblatio. Si offerebantur animalia, dicebatur Zebach, qvasi victima; sin cibaria et fruges terrae, Minchae, Speiopffer, latinis adoreum. Si tota victima praeter pellem


page 1232, image: s641

cremabatur, erat Holocaustum, Olah, o(lokau/twma, Brandopffer: cujus species erant juga sacrificium, qvo singulis diebus mane et vesperi, duo agni mactabantur: ut et holocausta sabbati et neomeniae. Si sacrificabatur pro percato rotius populi, principis et pontificis, dicebatur qusi/a, Sndopffer; pro delicto malitioso ex proaeresi, Schuldopffer; pro expiatione, Vershnungsopffer; pro purgatione, Reinigungsopffer; in consecrationibus et inaugurationibus, Einweihungsopffer; pro agendis gratiis et votis spontaneis faciendis, sacrificium pacificorum, laudis, et eucharisticum, Danck= oder Gelbdopffer.

SALIVA, excrementum seri aqvosi per os ejectum: sicuti mucor per nares. Ideo autem saliva in os demittitur, ut lingua apta sit ad loqvendum et ad masticandum. Vid. Lingva.

SAL (1) physicis est succus non pingvis, sed macer ex liqvore cum terra permixto, siccans, abstergens, et adstringens, et ob id utilissimus ad cibum, ad medicinam, et ad carnes a [orig: ] putredine servandas qvia consumit humorem superfluum sua siccitate, et contrahit earum substantiam.

Sal est vel nativus vel factitius.

Sal nativus aut invenitur in terra, et dicitur fossilis, et vel caeditur in montibus, ut sal Sarmaticus; vel eximitur ex arenis, ut sal Ammoniacus et Cyrenaicus: aut extra terram reperitur in salinis seu salsis fontibus, fluviis, lacubus, maribus.

Sal factitius seu artificialis vel fit ex marinis aqvis, ex salsis fontanis, vel ex lixivio suigeneris.

Sal alius est candidus, ut Lunaeburgensis; alius subfuscus aut cinereus, ut Sarmaticus. alius rubeus, ut Memphiticus et Dacicus; alius croceus, ut Cappadocius; alius purpureus, ut Siculus; alius subviridis, ut Transilvanicus; alius translucidus, ut sal gemmae: item alius amarior, ut Sodomaeus et nitrum, alius aridior, ut Ammoniacus; alius acerbior, ut alumen; alius austerior, ut vitriolum.

Salis flos, halosanthos, qvem veteres habuere pro spermate ceti, species bituminis subterranei.

Spuma salis, sal ex marina spuma genitus.

Sales, qvi sunt spissi, ut factitii, crepitant in igne et exsiliunt. Qvi autem rarisunt, ut Ammoniacus, non crepitant. Interim omnis sal liqvescit, qvia siccitas eum conglutinat.

Sales dicuntur facetiae


page 1234, image: s642

ingeniosae, qvia acrimoniam in se continent.

Sal chymicum Vid. Hypostatica principia.

SALARIUM est annua erogatio, qvae sui luendi exhibendiqve causam praestatur alicui.

SALUS secundum Platonem securi status comparatio.

SANCTA sunt 1. qvae sanctione qvadam sunt confirmata, ut sint inviolata. Hinc sanctae leges, sanctae res, qvales sunt muri et portae. 2. religiosa et sacra et inviolabilia.

Sanctitas, mundities a [orig: ] culpa. Deus dicitur sanctus, qvia est ab omnibus creaturis separatus in essentia.

SANCTIO est ea legis pars, qva paenae constituuntur adversus eos, qvi contra leges fecerint.

SANGUIS, ai(=ma, principalis humor animantium, rubicundus, dulcis, calidus, respondens aeri [orig: ari]: genitus ex partibus chyli temperatioribus per ai(matopoi/hsin in hepate per calorem cum proprium, tum influentem a [orig: ] corde ad conservationem et nutritionem partium corporis humani.

Sanguis alius est venalis, ex hepate continuo in venis fluens: alius arterialis, a [orig: ] corde generatus, et per arterias per corpus dispersus, calidior venali, flavior, et exeundo saliens.

Sanguis praeternaturalis, qvi ex imperfecta concoctione factus, aut alii vitioso humori admixtus est, et dicitur sanguis biliosus, pituitosus aut melancholicus.

Sanguinis circulatio nuper ab Harveio et aliis demonstrari coepit, qvam fieri scribunt, cum 1. chylus per venas lacteas ex intestinis tenuibus fertur in mesenterii glandulam. 2. inde in hepar. 3. ex hepate jam purior et sanguificatus in venam cavam. 4. inde in cordis ventriculum dexterum 5. tune in venam arteriosam. 6. inde in pulmones 7. inde per arteriam venosam in sinistrum ventriculum. 8. inde ad arteriam aortam et reliqvas arteriolas 9. hinc in venas minores per anastomases et orificia seu oscula, sive etiam in ipsam carnem. 10. ex minoribus venis in majores et in ipsam venam cavam. 11. ex vena cava iterum cum illo sanguine, qvi de novo in hepate genitus, est in cordis ventriculum dexterum etc. Et qvia cor singulis pulsibus, qvorum ultra 3000. singulis horis numerantur, aliqvid sanguinis, ad minimum pondere scrupuli emittit, hinc concludunt, plusqvam X. libras sanguinis, singulis horis, per cor transire: et


page 1236, image: s643

circulationem illam, qvae citius hora absolvatur, non oriri ab insita [correction of the transcriber; in the print insisita] sanguinis vi, nec a [orig: ] spiritibus, sed a [orig: ] pulsu a [orig: ] vena cava in dexterum cordis ventriculum, et inde in venam arteriosam.

Sanguis secundum recentiores non fit ex chylo per mesenterii arterias et venas meseraicas ex intestinis ad hepar deducto, ut docuit Galenus, sed ex chylo per venas lacteas ex intestinis omnibus in pancreas et inde in parenchyma hepatis deducto.

Sanguis extra vasa propria venarum et arteriarum dicitur Cruor.

Sangvineum est sanguinis plenum, ex sanguine ortum.

Sanguificatio, generatio sanguinis in hepate, ai(matopoi/hsis2.

SANITAS, naturalis in corpore vivo partium dispositio, qva actiones naturales potest obire.

Sanitas Galeno est dispositio secundum naturam, actionum naturalium effectrix.

Sanitati contrarius est morbus, qvi est dispositio praeter naturam, ob qvam actio laeditur.

Sanitatem medici considerant in physiologia. sicuti morbum in pathologia. Vid. Morbus.

SAPIENTIA, sofi/a, intelligentia et scientia rerum natura praestantissimarum, qvas non sensus, sed mens intuetur: qvalis est ipsa essentia, bonitas et veritas omnium rerum; causae etiam rerum universales, interque eas praeprimis ipse Deus.

Sapientiae nomen nulla disciplina sibi vindicare potest praeter metaphysicam, qvae et ob id dicitur theologia naturalis.

Sapientiae sex reqvisita ponuntur a [orig: ] philosopho (1) versari circa omnia, qvia primos sciendi fontes novit (2) res tractare difficillimas, ceu sunt maxime universalia et a [orig: ] concretione materiae abstracta, atqve a [orig: ] lensibus procul remota (3.) cognitionem habere certissimam, qvia ipsa principia considerat, et inde conclusiones universalissimas nectit (4) maximam habere aptitudinem ad docendum, qvia ex causis rerum primis facilis est persuasio contradicentium (5) Propter se maxime expeti, qvia nihil pulcrius, qvam res sublimes cognitas habere (6) dominari aliis scientiis, qvia illis subjecta praescribit, et communia principia tradit.

Sapientiae opponitur a)sofi/a seu insipientia. ignorantia scilicet earum rerum, unde omnis certitudo petenda est: qvalis forte est in Corydone.

SAPOR, objectum gustus, adeoqve qvalitas gustatilis: in qva


page 1238, image: s644

humidum superat cum sicco terreno mixtum virtute caloris. Sicuti igitur in odore superat siccum; ita in sapore humidum.

Sapor est vel mediocris et temperatus. vel a [orig: ] mediocritate recedens.

Sapor mediocris dicitur dulcedo. cujus humidum temperatur calore per siccum terrestre percolatum, et ob id nutrimentum omnium praestat optimum.

Sapor a [orig: ] mediocritate recedens est vel vehemens in calore, ut salsedo et amaritudo, qvae magis adhuc exsiccat, qvam salfedo, et ad profundum linguae penetrat: vel in calore deficiens, sive in essentia tenuiore, ut aciditas mordicans et vellicans: sive in essentia crassiore, ut austeritas, asperitatem in summa lingua efficiens, et acerbitas, linguam fortiter contrahens.

SARCASMUS, hostilis irrisio. Sic canes, qvando ossa rodunt, dicuntur sarka/zeqai.

SATIETAS, ab ulteriori desiderio, qvo natura ad sui repletionem ferebatur, consistentia.

SATISDATIO, judicialis cautio, qva adversario ita cavemus, ut datis fidejussoribus cum faciamus securum.

Satisdationum tres sunt species 1. judicio sisti 2, rem ratam haberi 3. judicatum solvi.

SATISFACTIO pro debitore est, qva qvis totam obligationem in se suscipit, et pro eo solvit. Sic solus Christus pro nostris peccatis satisfecit.

Satisfactio sumitur aliqvando pro parte ecclesiasticae et canonicae disciplinae, qva sceleratis certae mulctae et castigationes imponebantur.

SATURNUS Vid. Planeta.

SATYRA, Satura, secundum Isidorum est lex, qvae de plurimis simul rebus loqvitur, dicta a [orig: ] copia rerum, et qvasi a [orig: ] saturitate. Unde et Satyram scribere, est poemata [orig: pomata] varia condere, et qvidem mordacia et salsa.

SCALA (1) altimetra, seu Qvaedratum, instrumentum est astronomicum, qvod qvoque dorso Astrolabii adjungitur. (2) In tabulis geographicis sunt scala milliarium, sive Germanicorum, qvorum XV. uni gradui respondent, sive Gallicorum, sive Italicorum (3) scala perticarum est mensura omnis generis mensuras, ut pedes, uncias, digiros repraesentans. (4) In musicis scala Gvidonit est systema, in qvo voces ad sonum musicum exprimendum depingi solent. Vid. Musica.

SCANDALUM, offendiculum, in qvod qvis impingit.



page 1240, image: s645

Scandalum datum dictum aut factum pravum, qvo alius sit deterior.

Scandalum acceptum, dicti aut facti laudabilis prava interpretatio, qva qvis virtuti et veritati irascitur, et eam conatur supprimere.

SCAPULAE Vid. Humeri.

SCELETON vel Sceletos est ossium humani corporis cohaerentium compactio universa. Vid. Ossa.

Scelos crus est tam physicis, qvi partem corporis a [orig: ] coxendice ad imum pedem sic vocant; qvam mathematicis, qvibus latera trianguli crura dicuntur.

SCENOGRAPHIA, tw=n skhnw=n grafh\, frontis et laterum abscedentium in aedificiis in plano adumbratio, ita ut ad circini centrum omnes lineae respondeant. Vid. Architectura.

SCEPTICA, illorum philosophorum schola, qvi nihil dicebant sciri posse, et de omnibus dubitabant. Vid. Ephectici.

SCHEMA, sxh=ma, sxh=sis2, est apud oratores elegantior orationis habitus, qvem figuram vocant. Vid. Figura. Hinc a)sxhmatista\ sunt incomta, sine ornatu figurarum.

Schematismus, formatio unius vocabuli ab altero.

SCHESIS, sxe/sis2, dispositio sive habitualis, sive naturalis: item relatio. Inde sxetiko\n dicitur, qvod est respectivum.

SCHISMA Vid. Haeresis.

SCHOLA, sxolh\, sonat qvidem idem, qvod otium: sed non significat ignaviam sive inertiam, sed cessationem a [orig: ] rebus minus gratis et nimis operosis, ad jucundiorem contemplationem rerum in ludis literariis.

Scholae Romanis dicebantur gymnasia, in qvibus gladiatores separati ab aliis servilibus, discebant artem palaestricam. Inde nosira asceteria literaria vocantur etiam scholae.

Scholae privilegiis amplioribus instructae dicuntur Academiae et Universitates. Vid. Academia.

Scholae dicuntur Graecis Lyceae, Athenea, paideuth/ria, didaskalei=a, frontisth/ria.

Scholastica theologia in qva theologia cum philosophia confunditur, a [orig: ] Lanfranco Anglo et magistro sententiarum Lombardo Gallo seculo, XI. et XII. primum tradita Distingvitur in primam Lanfranci et Lombardi; mediam Alberti Magni Germani, seculo XIII. et ultimam Dorandi, eodem seculo: in qva Sententionarii in utramque partem omnia adversis Thomistarum, Scotistarum et aliorum factionibus


page 1242, image: s646

ventilabant; Summistae decretorum, canonum, concltorum et casuum summas et epitomas comportabant; Qvodlibetarii sine decisione disputabant; Reales, ut Thomistae et Scotistae, qvi censebant, universalia habere aliqvid realitatis; Nominales, ut Occam, qvi eadem docebat esse mera nomina; Conceptuales, qvi ea statuebant esse meros conceptus. Vid. Conceptus.

SCHOLION, interpretatio brevior, glossema, appendix et additio ad dicta vel scripta.

SCIAGRAPHIA, ars, qvae docet omnium figurarum imagines in chartam conjicere.

SCIATERICA, ars, qvae docet horologiorum solarium rationem, eaque circulis et stylo sive gnomone distinguit. Vid. Horologia.

SCIBILE, qvod per cautam certam indagari et sciri potest, res nempe necessariae, et qvae aliter se habere non possunt: estque aut prepinqvum, ut conclusio, qvae demonstratione cognoscitur; aut vemotum, ut est res, qvam tegit conclusio scibilis, unde per conseqventiam elici pot est.

SCIENTIA, e)pisth/mh, virtus intellectualis, comparata ex conclasione certae rei per proprias et proximas causas.

scientiae Aristoteli est habitus demonstrativus, qvia demonstrat ex praemissis conclusionem.

Scientia est conclusionis: sicuti praemissarum est intelligentia.

Ad scientiam tria reqviruntur (1) subjectum, sive objectum, qvod vocatur e)pisthto\n, scibile. sive id, qvod sciri potest. (2) proprietates qvae de illo demonstrantur. (3) causae leu ai)/tion, propter qvod subjecto inhaerent proprietates,

Scientia est (1) certitudo, ut aliqvid cognoscatur sine dubitatione: Inde dicitur a)meta/ptwtos2, qvia non patitur sibi aliud persuaderi (2) evidentia, ut aliqvid cognoscatur clare.

Scientia est vel a [orig: ] priori per causas, vel a [orig: ] posteriori per effecta: item vel speculativa, vel practica, vel poetica [orig: potica]. item vel subalternans, a [orig: ] qva pendet altera, cujus nempe principia non demonstrantur in scientia superiore; vel subalternata.

Scientiae primus gradus est, qve utcunque aliqvid scitur, ut per demonstrationem o(/ti; secundus, qvo perfecte qvid scitur per a)po/deicin; tertius, qvo perfectissime qvid scitur, et dicitur sapientia, a)nupo/qetos2 e)pisth/mh.

Scientia Dei (1) est vel naturalis seunecessaria, qva aute omne


page 1244, image: s647

liberum voluntatis decretum cognovitse et omnia possibilia: vel libera seu proaretica, qva post facta libera decreta, omnia praesentia, praeterita, futura, in omnibus suis qvalitatibus et circumstantiis cognita habet. (2) vel nuda seu theoretica, qvae est scientia omnium scibilium, qvae Deus ipse non producit, ut cum intelligit seipsum, item peccata, qvae non producit: vel practioa seu specialis, cui conjuncta est voluntas sive ordinata, sive absoluta. (3) vel scientia visionis intuitiva, qva per suam infinitam essentiam novit omnia praeterita, praesentia, futura, bona, mala, in cerra temporis differentia; vel scientia simplicis intelligentiae, qva per eandem suam infinitam essentiam novit omnes terum, etiam contingentium, qvatenus possibiles sunt, qvidditates et complexiones necessatias: adeoque omnia, qvae nec sunt, nec fuerunt, nec futura sunt, fieri tamen possent vel potuissent, ut et omnia impossibilia et contradictoria.

Mediam scientiam seu bypotheticam, qvae nec sit visionis, nec intelligentiae, ptout eam aliqvi excogitarunt, non agnoscimus: qvia illa possibilia, qvae nunqvam futura sunt, fieri ramen a [orig: ] libero arbitrio potuissent, et qvorum scientiam vocant mediam seu hypotheticam, sciuntur a [orig: ] Deo simplicis intelligentiae scientia.

SCINTILLAE volantes, stellae volantes et discurrentes, caprae saltantes, fumi in multas minutas partes dissipati et accensi. Si autem tota exhalatio subito incenditur, dicuntur stellae cadentes.

SCIRRHUS Vid. Morbus.

SCRUPULUM in sexagenaria Arithmetica seu in logistica est sexagesima pars gradus.

Scrupulum secundum est sexagesima pars primi, sicuti tertium est sexagesima pars secundi, Sic et scrupulum horae est pars ejus sexagesima.

Qvid scrupulum valeat in mensuris, supra dictum est.

Scrupus oratoribus est species aenigmatis, difficilis ad solvendum.

SECANS est linea in circulo recta, a [orig: ] centro per peripheriae terminum usque ad tangentem continuata: et dicitur alias hypotenusa.

Tangens autem est linea recta extra peripheriam, ad extremitatem radii perpendiculariter erecta, et ad secantem usque terminata. Sic in Figura LXII. A B. est secans: sicuti C. B. est tangens. et A C. radius seu basis.

SECTA, ai(/resis2, multitudo


page 1246, image: s648

aliqva hominum, peculiare qvid a [orig: ] reliqvis sentientium. De variis philosophorum sectis Vid. Philosophi.

SECTIO est (1) qva minimum unius magnitudinis secat minimum alterius. (2) qva per analysin terminos et principia rei indagamus. (3) Mathematici segmenta et sectores circuli distinguunt.

Sector circuli constituitur per duplicem rectam lineam, facientem angulum sive in centro, sive in peripheria, ut in Fig. LXIII. D G F. in centro; D E F. in peripheria.

Segmentum circuli comptehenditur a [orig: ] peripheria et recta linea. Estqve vel majus semicirculo, qvod in se comprehendit diametrum, ut in Fig. LXIV. HIK. vel minus segementum, in qvo non ponitur diameter, ut in eadem Figura H L K.

Sectio corporis humani. Vid. Anatomia.

Sectio musicis est comma seu primus sonorum diversorum minimo intervallo distantium.

Sectio politicis idem est, qvod confiscatio bonorum damnati, et qvi illa auctionabatur et redimebat, dicebatur Sector.

SECUNDINAE Vid. Chorion.

SECUNDUM, qvod seqvitur primum. Hinc philosophis sunt substantiae secundae seu universalia: materia secunda, seu praeprata et disposita: causae secundae: notiones secunda: actus secundus seu e)ne/rgeia, sicuti actus primus est e)ntelexeia: qvalitates secundae, qvae oriuntor ex primis qvatuor: secundae philosophia, id est, physica etc.

Secundum, restrictiva particula. Vid. Anadiplosis, Qva, Qvatenus.

Secundarium opponitur primario. sicuti minus principale suo principali.

SEMEN, materia vel humor seminalis, per qvem generans traducit in generatum suam substantiam per sui multiplicationem: qvodque in se habet vim formativam seu plasticam. Vid. Materia.

Semen aliud philosophi vocant univocum, aliud aqvivocum. item aliud manifestum. aliud occultum.

Semina dicuntur in frumentis grana, in piscibus et avibus ova, in aliis alio nomine. Vid. Planta,

Semen est imago generantis in minimam materiae partem redacta, unde res ejusdem cum generante speciei produci potest. Hinc non sine causa aliqvi semen vocarunt minimum naturale.

Semen in se continet formam a [orig: ] generante per traducem propagatam, ut et spiritus qvosdam, qvi in et ex semine corpus organicum formae conveniens producunt.



page 1248, image: s649

Seminale, qvod seri potest.

Seminaria vasa, a)ggei=a spermatica, qvae semen genitale recipiunt.

*s*h*mei=on oratoribus est signum sive antecedens, sive conseqvens, sive concomitans. Si est certum et indubitabile, dicitur tekmh/rion . Aristoteli shmei=on est proportio sive necessaria sive probabilis. Vid. *ei)kw/s2 et Signum.

Semiotica Medicinae pars est, qvae per praesentiam symptomata ad morbi causam ...ditur [reading uncertain: page damaged] .

SEMI est dimi... [reading uncertain: page damaged] inde semissis, dimidius a...a [reading uncertain: page damaged] , dimidia uncia: semio... [reading uncertain: page damaged] culus, semivirtus. Aliqvando vocat idem, qvod imperfect... [reading uncertain: page damaged] semivacalis, semitonium.

*s*e*mno/ths2, stylus et character magnificus apud oratores.

SENATOR, qvi est in patribus conscriptis: patronus multitudinis, cui cum aliis cura reip. est mandata: dictus a [orig: ] senio.

Senatus, totus ordo senatorum.

Senatus consultum, qvod senatus sine plebis arbitrio facit ad reip. gubernationem.

SENECTUS est, ubi, humido plane absumto, ipse etiam calor nativus tandem extinguitur, et mors naturalis seqvitur. Graeci vocant ma/ransin et parakmh\n Vid. Aetas.

Senectus est vel viridis et cruda, vel media, vel decrepita et capularis.

SENSUALITER scholasticis est appetitus sensitivus.

Sensibile seu sensile, ai)qhto\n, objectum, qvod in qvalitatibus suis sehsilibus sensu percipitur: Estque aliud sensile per se, qvod non interveniente alio percipitur, ut calor; aliud per accidens, ut substantia, qvae non nisi viso colore ejus videtur: item aliud est proprium, qvod ab uno tantum sensu comprehenditur, ut color a [orig: ] solo oculo: aliud commune, qvod a [orig: ] plutibus potest cognosci, ut motus, qvies, numerus, figura, magnitudo. etc. Item aliud sensibile repraesentative, ut species objecti; aliud sensibile objective, ut objectum ipsum.

Sensibilitas, vis, qva qvid sui sensum vel indicium alteri facere potest.

Sensitivum, sentiens anima, est principium sensuum, affectuum et motuum in corpore organico: eiqve tres sunt facultates et potentiae: senfus seu porentia cognoscens; affectus seu potentia appetens; motus seu potentia locomotiva.

Sensoria instrumenta, ai)qhtika\ o)/rgana, sunt spiritur e. g. visorii et acustici, qvi recipiunt impressas


page 1250, image: s650

species; et membra, sprituum vehicula, ceu sunt oculi et aures. Scholastici vocant sensiceria.

Sensus, ai)/qhsis2, potentia cognoscens per animam sentientem in corpore organico. Alias sensus sumitur pro ratione dicti.

Sensus sunt vel externi, qvi objecta externa percipiunt, et ad internos sensus transmittunt, ut, visus, auditus, olfactus, gustus, tactus; vel interni, qvi species rerum sensibilium tam praesentium qvam absentium organis interioribus apprehendunt, judicant, et conservant, ut sensus communis, phantasia, memoria.

Sensus in oratione alius est compesitus. alius divisus.

Sensus compositus seu conjunctus est, cum formale significatum praedicati jungitur cum formali significato subjecti.

Sensus divisus est, cum formale fignificatum praedicati jungitur cum materiali signifieato subjecti, e. g. Impossibile est sedentem ambulare, in sensu composito; sed non in diviso.

Sensus item orationis alius est reduplicativus. alius specisicativus, Vid. Anadiplosis.

Sensus item dicitur identicus. jam formalis. et saepe sensus idem est identicus, sed non formalis, qvia aliis verbis et formulis effertur.

SENTENTIA, gnw/mh, est judicium aeqvi et boni viri rectum.

Sententia in consultatione post rei cognitonem et deliberationem factam, est animi decretum seu consilium: qvod deinde subseqvitur electio mediorum ad finem ducentium, adeoque executio.

Sententia alias est pronunciatum de universa... [reading uncertain: page damaged] , qvod seqvimur in agend... giendo. [reading uncertain: page damaged]

Sententia ...tat [reading uncertain: page damaged] judicialem pronun... [reading uncertain: page damaged] , qvae vel est definitio Urtheil, qva finis re...ae [reading uncertain: page damaged] imponitur; vel in... [reading uncertain: page damaged] Bescheid, qvae aliud ...ie [reading uncertain: page damaged] ad causam pertinens, dum interim judicium definitivum expectatur, decernit.

SEPARABILE, xwristo\n, qvod separari potest ab alio.

Separabilitas, qva qvid sive realiter, sive ratione separari potest.

Separatum, kexwrisme/non, qvod ab aliqvo sejunctum est, xwriste/s2 .

SEPTENTRIO, plaga mundi sinistra, unde spirat boreas seu aqvilo. Dictus autem est septentrio a [orig: ] stellis VII. qvae splendent in borea, et dicuntur septem Triones.

Septentrio est plaga sinistra mundi; meridies dextera; oriens anterior; occidens posterior.