09/2007 Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
text typed - structural markup added - spell check partially performed - no orthographical standardization
03/2008; 03/2010; 02/2011 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


image: s006

[gap: frontispiz]

image: s007

JOH. MICRAELII LEXICON PHILOSOPHICUM TERMINORUM PHILOSOPHIS USITATORUM ORDINE ALPHABETICO SIC DIGESTORUM, UT INDE FACILE LICEAT COGNOSSE, PRAESERTIM SI TAM LATINUS, QVAM GRAECUS INDEX PRAEMISSUS NON NEGLIGATUR, QVID IN SINGULIS DISCIPLINIS QVOMODO SIT DISTINGVENDUM ET DEFINIENDUM. Editio Secunda ab ipso Authore Correcta et Aucta cum novis novorum Terminorum et Vocabulorum Indicibus. [gap: illustration] STETINI, impensis JEREMIAE MAMPHRASII, Bibliop. Typis MICHAELIS HPFNERI, anno CIC ICC LXI.



image: s008

[gap: praeliminaria]

page 1184, image: s617

Zibethum Vid. Felis.

Qvadrupedia ovipara sunt ex Gesnero:

Bufo, Vid. Rana.

Chalcis Vid. Lacertus.

Chamaeleon, qvasi leo per terram repens, lacerto grandiori non absimilis, crocodili magnitudine, semper hians, colorem ad qvaecunque obvia mutans, praeter rubrum et candidum, peregtinum animal.

Crocodilus, amphibium, decem soepe cubitorum, sine lingva, corpore aspero, superiore maxilla mobili, inferiore immobili, animal Aegypti, homini infensissimum, ab hoste parvo Ichneumone infestatum. Crocodilus terrestris vocatur Scincus.

Lacertus, Lacerta, sau=ros, sau=ra, Eydex, Egedisse, sibilans, ut serpens. Aqvaticus lacertus, Wasser Moll, parvus et niger: cujus plurima sunt genera. Ipse chamaeleon et crododilus et salamandra sunt magnae lacertae Nili. Lacerta major, viridis, grner Eydex, ophiomachus, i. e. oppugnator serpentum, hominis amieus. Chalcis, Chalcidica lacerta, Zygnis, minor, Kupffer Eydex, morsu interimens, aut magnum dolorem inferens: sed in vino pota, morsus suos sanans: Stellio, kwlio/ths2, galew/ths2, multis maculis in dorso, tanqvam stellulis. In Tartaria et India sunt vastissimae magnitudinis, maximos serpentes aeqvantes, sine veneno, sed in cibum utiles, felle contra venena salutari. Bardatos aliqvi vocant. Cordula, Cordulus, fluviatilis lacerta, non pulmonem, sed branchas habet, egressus ex aqva cibum in terra petit. Refertur ab aliqvibus inter ranas.

Rana, ba/traxos2, a [orig: ] vocis asperitate ita dicta, Frosch. Alia est palustris vocalis; alia terrestris. Inter palustres est rana piscatrix. Rana viridis tam in aqvis invenitur, qvam in terra, ubi dicitur Rana calamites, dryopetes, bre/cas2, Laub Frosch, vocalissima nocti. Rana temporaria minutula, Regen= oder Stein Frosch. Rubeta, gibbosa, muta, frhno\s2, omnium maxima, nec sine veneno, Gartenfrosch, Grafrosch, Borax etiam dicta, si maxima est. Bufo est rana fossilis, tota venenata, cinerei coloris, et densissimae pellis sub terra, Feuerkrte, Molurides et Batrachides, cicadis similes, Kaulkrte.

Salamandra, Molch, lacertae similis, pedibus acutis et aduncis, cauda prolixa et flexuosa: qvam tanto ferunt rigore praeditum, ut ignem tactum extingvat, juxta illut Sereni:


page 1186, image: s618

Seusalamandra potens, nullisque obnoxia flammis. Sunt tamen, qvi vivam comburi viderunt.

Testudo [2], dicta, qvod testa sit tectum animal qvadrupes: Tortuca: xelw/nh, Schid=krte=Padde, respirans; terrestris; fluviatilis, marina seu Zytyron, omnes edendo. Testudo est polypus in Indico mari, multis pedibus, qvatuor oculis, et totidem auribus, ut Gesnerus annotat ex J. Boemo [orig: Bomo]. E Gvinea et orbe novo affertur Tatus, testa sqvamata, cruribus, pedibus et rostro porcino, prolixa cauda.

QVAESITA apodictica in logicis dicuntur, ad qvae omnis demonstratio revocatur, et ex qvibus omnis status controversiae judicandus est. Haec qvaesita apodidictica si confunduntur, variae inde oriuntur confusiones et fallaciae. Sunt autem in universum qvatuor: nempe (1) *ei)/ e)sti, Ansit (2) *ti/ e)sti, Qvid sit (3) *(/oti e)sti\, Qvale sit vel qvodnam (4) *dio/ti e)sti\, Propter qvid vel Cur sit. Duae priores qvaestiones sunt simplices: duae posteriores compositae.

Qvaesitum in demonstratione est praedicatum conclusionis.

Qvaesitores, qvi qvaestionum judicia exercent.

QVAESTIO logicis est enunciatio in controversia, qvae in syllogismo obtinet locum conclusionis.

Qvaestio oratoribus est materia qvaevis oratori proposita, alias dictum thema. Et haec qvaestio est vel infinita, nullis circumstantiis implicata, et dicitur qe/sis2: ut an Christiano liceat bellum gerere: vel finita seu u(po/qesis2, in qva qvaeritur de certa persona, ut an Constantino M. liceat bellum gerere; item vel facti, in qva qvaeritur, factumne sit; vel juris, in qva de jure et re, deque judicio animi intrinseco.

Qvaestio est etiam oratoribus argumentum a)/texnon seu inartificiale, qvando per tormenta aliqvid probatur.

QVAESTORES, qvi conqvirunt pecunias publicas: easque nomine reip. erogant.

QVAE? QVALIS? QVANTA? Hae tres qvaestiones logicis usitatae sunt ad indagandam uniuscujusque propositionis naturam. Nam ad qvaestionem Qvae? respondetur, an propositio sit categorica vel hypothetica: ad qvaestionem Qvalis. an sit affirmativa vel negativa: tandem ad Qvanta. an universalis vol indefinita, particularis vel singularis. Unde simul intelligitur, qvid sit Qvidditas propositionum, qvid Qvalitas, qvid Qvantitas.



page 1188, image: s619

QVALITAS, poio/ths2, logicis est res, a [orig: ] qva qvales dicimur, qvaeque rem qvalificat, et certam ei habitudinem praebet.

Qvalitas physicis est affectio seu proprietas corporis naturalis, qva [orig: qv] illud disponitur ad aliqvid agendum seu patiendum; procreata a [orig: ] forma corporum, qvae illis utitur tanqvam instrumentis, in agendo necessariis.

Qvalitatem logici dividunt in qvatuor species: nempe (1) potentiam naturalem (2) habitum, qvasi perfectionem potentiae naturalis, crebris actionibus camparatam (3) patibilem qvalitatem (4) formam et figuram. Et addunt, qvod solarum qvalitatum sit contrarietas, intensio et remissio, et tandem similitudo et dissimilitudo.

Qvalitas in propositionibus Vid. Enunciatio.

Qvalitates Physici faciunt 1. alias activas, drastika\s2, poihtika\s2, ut calorem et frigus; alias passivas, paqhtika\s2, ut humidum et siccum. 2. alias reales seu materiales, qvae in subjecto haerent, ut est viriditas in arbore: alias spiritales seu intentionales, qvae in distantia etiam operantur contactu virtuali, et a [orig: ] subjecto in obvia per orbem sparguntur, ut est viriditas ex arbore in aere [orig: are]: 3. aliam occultam, sive illa sit a)ntipaqikh\ sive sumpaqikh\; aliam manifestam et sensibilem. qvae subdividitur 4. in qvalitatem visibilem qvalis est lux et color: in audibilem, qvalis est sonus: in odorabilem, ceu est odor: in gustatilem, ceu est sapor: et in tactilem. qvae subdividitur 5. in qvalitates primas (ceu sunt calor, frigus, humidum, siccum) et in qvalitates secundas, qvae sunt, primarum soboles, ceu sunt durities, partium exsiccatarum terrestrium: mollities, tactui cedere corpus faciens, humore superante: ariditas, ex nimia siccitate; lubricitas, ex humore, unde corpus est lentum et viscidum: lavitas, unde corpus est glabrum, in qvo tangendo motus est aeqvalis: asperitas, unde corpus est scabrum: levitas, ex calore, qva qvid movetur brevissima linea sursum: gravitas, ex frigore, qva qvid movetur brevissima linea deorsum: mritas, propter qvam partes hiant et lumen transmittunt, ut spongia: densitas, corpus solidius cogens.

Ad qvalitates patibile, pertinent, ex IV. libr. Meteor. Aristotelis concretilia, phkta\, qvorum humiditas vel frigore extruditur, vel ealore exiccatur: et a)/phkta, Incancretilia, qvae concrescere neqveunt, qvia nihil aqvei humoris in se continent: Eliqvabilia, thkta\ qvae


page 1190, image: s620

propter absentiam humoris concreta, humorem postea intra se recipere, aut etiam condensata frigore, postea calore solvi possunt: et Ineliqvabilia, a)/thkta Emollibilia, malakta\, qvae plus terrae habent humore in illis exsiccato: et Immollificabilia, a)ma/lakta: Humectatilia, tegkta\, qvae madefieri possunt, humore aqveo terrea penetrante: et Inhumectatilia, a)/tegkta: Flexibilia, kampta\, viscositate terreum corpus permeante: et Inflexibilia seu rigida: Fractilia seu ruptilia, katakta\, qvae rumpi possunt propter pororum brevitatem et distantiam longius in terreis porrectam: et Infractilia, a)ka/takta: Friabilia, qrausta\, propter infinitam exiguorum pororum in terreis multitudinem: et Infriabilia a)/qrausta: Compressibilia, qlasta\, qvae cedunt tactui et impressioni in profundum, sive dura sint, ut metalla, qvae ictui cedunt, sive mollia, ut cutis hydropici: et Incompressi bilia, a)/qlasta: Formatilia, plasta\, qvae fingi et formari possunt, cum terrea viscosa humiditati mixta plures poros habent: et non formatilia, a)/plasta: pressatilia seu Pressibilia, piesta\, qvae impressionis cavum non conservant, sed pulsa facile se colligunt propter poros amplos: et non pressibilia, a)pi/esta. Tractilia, e(lkta\, qvae propter pororum continuitatem et viscositatem extenduntur et [correction of the printer; in the print ] porriguntur in latum, ut nervus: et non tractalia, a)/nelkta: Ductilia, e)/lata, qvae ictu extenduntur, ut metalla et Inductilia, a)ne/lata: Fissilia, sxista/, qvae possunt ulterius dividi, qvam a [orig: ] dividente dividuntur, propter poros in longum extensos, ut ligna: et non fissilia, a)/sxista: Sectilia, tmhta\, qvae dividuntur qvoqve secantis ferramentum pertingit, propter poros in latum porrectos: et a)/tmhta: Lenta seu Tenacia et glutinosa, glisxra\, propter viscosam humiditatem: et arida, yaqura\: Tensatilia seu Coactilia, pilhta\, qvae statam et fixam habent pressationem seu subactionem, ut lutum et cera: et a)pi/lhta: Cremabilia seu Combustilia, kausta\, propter multos in terreis meatus, qvos ignis intrare, et humorem absumere potest: et a)/kausta: Exhalabilia, qumiata\, qvae incensa, suffitum reddunt: flogista\, qvae flammas concipiunt: *anqrakeuta\, qvae resolvuntur in carbones.

Qvalitas item est vel uniformis, cujus omnes gradus sunt aeqvaliter intensi; vel difformis, ut calor, qvi in una corporis parte est ut qvatuor; in altera ut sex.

Qvalitas essentialis est ipsa


page 1192, image: s621

differentia essentialis, qvae addita generi, constituit certam speciem: qvam si volo indagare, qvaeritur Qvale qvid.

Qvalitas symbolizans est, secundum qvam elementa duo dicnntur symbolizare seu convenite: sicut est calor respectu ignis et aeris [orig: aris]. Sed calor respectu ignis et terrae est qvalitas non symbolizans.

Qvalitativum, qvod qvalitate est affectum.

Qvalitatis statum Oratores vocant, qvi contradistinguitur statui conjecturali, in qvo qvaeritur, an sit factum. Vid. Status.

QVANDO est durationis notatio: et occupat in praedicamentis septimum locum. Vid Duratio.

QVANTITAS, poso/ths2, in praedicamentis obtinet secundum locum, et est proles materiae; sicuti qvalitas formae.

Qvantitas subdividitur in continuam et discretam, adde contiguam.

Qvantitas continua dicitur magnitudo, et est rei extensio, atqve subdividitur in lineam seu longitudinem, superficiem sen latitudinem, et in corpus seu profunditatem.

Qvantitas discreta dicitur multitudo seu numerus: qvo referunt orationem et tempus. sicuti locus refertur ad qvantitatem continuam, nempe ad superficiem.

Qvantitas contigua est, cujus partes se tangunt, sed non continentur naturali vinculo, ut domus domui cohaerens.

Qvantitas virtutis, vigoris et intentionis dicitur improprie qvantitas.

Qvantitas molis, extensiva, dimensiva proprie est qvantitas.

Qvantitas in propositionibus. Vid. Enunciatio.

Qvantitas intelligibilis ab aliqvibus tribuitur rebus immaterialibus et intelligibilibus, ut angelo existenti in spatio divisibili. Sed haec proprie non est qvantitas: licet noster intellectus apprehendat aliqvid in angelo per modum qvantitatis.

Qvantitati nihil est contrarium.

Qvantitas non suscipit magis et minus, licet sit major vel minor.

Qvantitatis nullus est motus, nulla efficacia per se.

Secundum qvantitatem res dicuntur aeqvales vel inaeqvales: pares vel impares.

Qvantitatis propriissima natura est partes extra partes habere, i. e. esse extensum, et corpus habere extensum seu longum, latum et profundum.

Qvantitatis apud geometros et physicos variae sunt proprietates (1)


page 1194, image: s622

terminatio et finitudo, qvia nulla qvantitas est infinita (2) continuitas, qvia si partes ejus communi termino non copulantur, non est qvantitas, sed qvantitates (3) figum, qvia qvantitas suis terminis circumscripta qvalitatem qvandam magnitudinis, id est, figuram certam induit, et dicitur vel circularis, vel qvadrata, vel alio nomine. (4) compositio, qvia constat ex partibus integrantibus. An autem componatur qvantitas ex partibus indivisibilibus, id magnam litem movet physicistex qvibus Stoici id affirmant: Aristoteles multis rationibus negat, qvia nulla qvantitas est indivisibilis. (5) divisibilitas et sectio, qvia omnis qvantitas, qvum sit composita, potest in partes componentes secari et dividi. Et ob id recte dicitur, qvod ad indivisibile qvoddam in qvantitate perveniri non possit, qvodque omnis qvantitas in infinitum divisibilis sit potentia, licet actu non dividatur in insinitum (6) trina dimensio, qvia corpus qvantum ex unoqvoque puncto dividi potest secundum londitudinem ante se; latitudinem in latera; et profunditatem infra vel supra se. (7) loci occupatio, qvia omnis qvantitas spacium sibi reqvirit commensurabile, qvod Ita occupat, ut, qvamdiu in eo manet, non possit alia qvantitas simul in eo esse. Corporearum enim rerum est occupatio, sicuti incorporearum repletio (8) contactus, qvia una qvantias alteram potest contingere, eique esse contigua. (9) symmetria et commensunabilitas, qvia una qvantitas est alteri vel symmetm, ut eadem mensura utraque mensuretur, nec ulla relinqvatur fractio, ut 6/9 qvam ternarius metitur: vel asymmetra, ut unum et sesqviunum (10) rationalitas, secundum qvam magnitudines dicuntur vel rationales, vel irrationales. qvarum illae secundum numerum et mensuram certam possunt cognosci: hae non item.

Qvantitatis status oratoribus dicitur, qvando consideratur, qvaenam sint majores, qvae minores injuriae.

Qvantitas Ictis opponitur corpori, tanqvam aliqvod incorporale, qvod corpori illi ex hominum instituto inest: qvalis est valor et aestimatio mutui: ex cujus qvantitate caeterae res omnes qvantitari i. e. aestimari possunt.

QVATEMBER Vid. Angaria.

QVATENUS Vid. Anadiplosis.

QVIDDITAS est ipsa essentia et natura rei in respectu ad definitionem, qva exprimitur; Graece to\ ti\ h)=n ei)=nai, Qvod qvid erat esse rei.



page 1196, image: s623

Qvidditas igitur est ultima realitas, secundum qvam aliqvid constituitur in proptia specie.

Qvidditativum scholastici aliud faciunt essentiale, ut est species infima: aliud constitutivum, ut est materia et forma: aliud specisicativum, ut est differentia specifica: aliud consecutivum, ut proprietates essentiales.

Qvid nominis est explicatio nominis.

Qvid rei est definitio realis.

QVIES est immobilitas ejus rei, cui inest, ut non amplius moveatur: h)remi/a, a)na/pausis2: contradistincta motui. Vid. Motus.

Qvietis tot sunt species, qvot motus, ut alia dicatur qvies seu privatio motus, qvoad substantiam, qvando scilicet aliqvid qviescit a [orig: ] generatione vel corruptione: alia qvoad qvantitatem, qvando aliqvid qviescit ab augmentatione seu diminutione; alia qvoad qvalitatem, respectu alterationis: alia tandem qvoad locum.

Qvies sumitur plerumque respectu motus localis; et alia est violeuta, cujus principium est extrinsecum, ut lapidis retenti in aere [orig: are]: alia naturalis, cujus principium est intrinsecum, ut lapidis in terra.

Qvies, si consideratur ratione termini A QVO motus futuri, cujus res qviescens capax est, dicitur a)kinhsi/a, et est privatio motus, motuque imperfectior: sin consideratur ratione motus praeteriti, qvatenus cum forma per motum acqvisita conjungitur, et est in termino AD QVEM, dicitur h(suxi/a seu perfectio, finisque motus, et est motu perfectior.

QVINTUS. A Qvintus dicitur (1) Qvincunx, qvinta pars assis (2) Qvintilis, mensis Julius, qvi est qvintus a [orig: ] Martio, et antiqvis fuit primus mensis (3) Qvinqvertium, id est, Pentathlon (4) Qvinta essentia, qvae Aristoteli dicitur coelum, qvia illud non habet essentiam qvatuor elementis similem, sed est immutabile et invariabile. Chymici vocant Qvintam essentiam illud, qvod ex corpore aliqvo per artificium Chymicum extraxerunt, ut in illo exhibeant omnes vires corporis, rejectis partibus crassioribus. Vocant etiam tincturam et magisterium.

R.

RADICALE est radicitus infixum, ut humidum radicale seu radicatum.

Radicari est fundari in aliqvo.

Radicaliter opponitur ei, qvod dicitur proxime.