09/2007 Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
text typed - structural markup added - spell check partially performed - no orthographical standardization
03/2008; 03/2010; 02/2011 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


image: s006

[gap: frontispiz]

image: s007

JOH. MICRAELII LEXICON PHILOSOPHICUM TERMINORUM PHILOSOPHIS USITATORUM ORDINE ALPHABETICO SIC DIGESTORUM, UT INDE FACILE LICEAT COGNOSSE, PRAESERTIM SI TAM LATINUS, QVAM GRAECUS INDEX PRAEMISSUS NON NEGLIGATUR, QVID IN SINGULIS DISCIPLINIS QVOMODO SIT DISTINGVENDUM ET DEFINIENDUM. Editio Secunda ab ipso Authore Correcta et Aucta cum novis novorum Terminorum et Vocabulorum Indicibus. [gap: illustration] STETINI, impensis JEREMIAE MAMPHRASII, Bibliop. Typis MICHAELIS HPFNERI, anno CIC ICC LXI.



image: s008

[gap: praeliminaria]

page 1088, image: s582

PRAEFATIO, prologus, proaemium, exordium, praloqvium, primordium seu initium orationis, qvo nos praemunimus. Unde etiam dicitur praemunitio: qvanqvam alias praemunitio idem est qvod occupatio. Vid. Exordium.

PRAEFECTUS idem est, qvod magistratus. sicuti praefectura est ipsa dignitas magistratus, alicui a [orig: ] principe vel senatu concessa. Vid. l. 6. Arist. c. ult. Graecis vocatur *)arxh\.

Praefecti alii sunt ararii, alii annone, vigilum urbis.

Praefectus praetorie militibus praeest, qvos imperator in sui custodiam allegit.

Praefectus in judiciis dicitur praeses; militia terrestri, Marescallus, Feldherr; in militia classica, Ammiralius. in archivo, Cancellarius et Syndicus. in thesauris Thesaurarius.

PRAEJACENS, prou+pa/rxon, qvod est existens. Sic mundus dicitur creatus ex materia non praeexistente.

PRAEJUDICIUM, pro/krisis2, pro/krima, res, qvae cum statuta fuerit, judicaturis affert exemplum, qvod seqvuntur in paribus vel in eadem causa. Inde dicitur res vel sententia praejudicata. Significat etiam praejudicium sententiam qvandam ante judicium, qvae qvia ipsi judicio fraudem saepe facit, maximam partem culpatur.

PRAELATURA, honor sacer, ut Prioratus, Decanacus, Praepositura, Abbatia, Commenda, Gvardianatus.

Praelati antistites.

PRAEMISSAE, duae propositiones in syllogismo sic dispositae, ut inde inferatur conclusio.

PRAEMIUM, a)/qlon, qvod loco mercedis datur pro recte factis: cui opponitur paena. Pretium est, qvod prove vendita solvitur.

PRAENOTIO, praecognitio, notitiam aliam praecedens, cum relatione prioris ad posteriorem: ut sciatur (1) qvid nominis (2) an sit (3) qvid rei (4) qvid principiorum.

PRAEOCCUPATIO, cum id, qvod ab adversario nobis objici potest, diluimus et ipsi praeripimus. Vid. Occupatio. Dicitur etiam prokata/lhyis2, praemunitio.

PRAEPOSITIO grammaticis est particula, qvae praeposita aliis dictionibus significationem earum auget, aut mutat, aut minuit, ut permutare, indoctus, subtristis; et casibus nominum certis, accusativo nempe et ablativo inservit.

PRAEROGATIVA, eminentia, qva qvid alteri praefertur aut praeferri debet. Praerogativa centuria erat Romanis, qvae primo loco vocabatur ad suffragia, et


page 1120, image: s583

praejudicium caeteris centuriis afferebat.

PRAES, satisdator locuples pro re, de qva lis est. Vas autem est, qvi pro alio vadimonium promittit. Ille in re numaria: bic in re capitali.

PRAESAGITIO, praesensio, praesagium, species divinationis.

PRAESCIENTIA, pro/gnwsis2, rei futurae notitia, qvae si in creaturis est, oritur ex causarum notitia, qvibus cum necessario cohaeret futurus eventus. In Deo autem scientia oritur ex infinita ejus essentia. Et errant, qvi Deum nihil praescire dicunt, nisi ex decretis.

PRAESCRIPTIO, idem est, qvod exceptio et translatio, nempe meta/lhyis2, qva exceptionem rei judicatae instituimus per translationem judicii. In specie autem praescriptio est longi et immemorialis temporis allegatio ad possessionem rei demonstrandam. Continuatio enim possessionis per tempus lege definitum acqvirit alicui possessionem; ut in usucapionibus. Vid. Usucapio.

Praescriptio, praescriptum scholasticis est dictamen, ut cum dicitur dictamen vel praescriptio rectae rationis. Est etiam finitio, o(rismo\s2, segregatio, qva unum ab alio, ut per definitionem, secluditur.

PRAESENTIA, parousi/a, a)diastasi/a, indistantia, rei ad rem propinqvitas: estque praesentia alia realis, qva res rei prope est; alia imaginativa seu analogica et habitudi. nalis, qva aliqvid per repraesentationem sui adest, sive per simulacra et imagines. sive virtuali aliqvo influxu, sive relatione aut respectu rerum mutuo. Notetur hic, realem praesentiam non confici per imaginationem, nec per qva emcunque sensuum obviationem, nec per repraesentationem aliqvam analogicam, nec per virtualem influxum, nec per mutuum rerum respectum: sed per essentialem rei ad rem propinqvitatem. Notetur et hoc, qvod praesentiam scholastici aliam faciunt repletivam, qva Deus omnia modo divino replet, tanqvam maximus minimus: aliam definitivam, qvaspiritus qvidam finitus est in spatio determinato impartibiliter citra spatii circumscriptionem vel occupationem; totus in toto, et totus inqvalibet parte: aliam tandem circumscriptivam, qva corpus reqvirit spatium sibi commensurabile, qvod occupet secundum omnes spatii dimensiones, ut juxta se aliud corpus ferre non possit.

PRAESERVATIVUM. Vid. Antidoton.

PRAESES, ad qvem pertinet


page 1122, image: s584

curare [correction of the transcriber; in the print cucurare], ut provincia sit parata, cui praeest, et qvam gerit. Vid. Praefectus et Praetor.

PRAESTIGIAE, >incantamenta per carmina magica, goh/teia.

PRAESTIMONIUM, Prastanda, stipendium et beneficium prolaboribus.

PRAESUMTIO est nimia virium suarum confidentia, qva qvis id, qvod est supra illius vires, aggreditur: item conjectura seu divinatio de rebus dubtis: argumentum a [orig: ] signis sive antecedentibus, sive comitantibus, sive subseqventibus: opinio et existimatio ex verisimilibus.

Praesumtio Ictis est opinio vel persuasio de aliqva re, qvae per sensus non percipitur.

Praesumtio 1. alia est juris seu proximior, qvae oritur ex jure ipso, colligens ex verisimilibus sulpicionem aliqvam: et tamdiu stat, donec probatur contrarium; sic lex praesumit debitorem esse liberatum, si chirographum apparet cancellatum. 2. alia hominis seu remotior, cum praesumitur contra hominem ex probabili signo. 3. alia natura, ut cum praesumitur filius deliqvisse in patrem, si exheredatur. 4. alia facti, ut qvi semel malus, semper praesumitur malus. 5. alia temeraria, qvae proficiscitur ex levibus et vanis causis. (thesis.

PRAESUPPOSITUM. Vid. Hypo.

PRAETERITIO, para/leiyis2; qva simulamus omittere, qvae maxime dicimus. Vid. Paralipsis.

PRAETERNATURALE, qvod non est secundum rei naturam, nec tamen repugnat esse.

PRAETERITUM et futurum sunt species prioris et postertoris in motu.

Praeteritum et futurum non sunt in aeternitate, qvia illa est indeterminabilis vitae tota simul et perfecta possessio.

Praeteritum et futurum jam sumuntur formaliter pro ipsa praeteritione et futuritione: jam materialiter, pro re, qvae praeteriit et futura est.

PRAETEXTUS, falsa causa, pro/fasis2, pro/sxhma, color qvaesitus: cui opponitur vera causa, causa justifica, ai)ti/a.

PRAETOR, qvasi praeitor, qvi jus dicit, et penes qvem est omnis potestas publici et privati juris: preses nempe judiciorum. Interim Romanis alius praeter erat urbanus, qvi jus dicebat in urbe; alii provinciales, qvi summa utebantur jurisdictione in provinciis: alii perigrini, qvi jus dicebant peregrinis in urbe.

Pratorium, qvod ad praetorem spectat, ut praetoria cohors, actio, stipulatio, obligatio.



page 1124, image: s585

PRAEVARICATIO, ab officii praescriptione deflexio, sive per malitiam, sive per imprudentiam. Ictis est simulata accusatio et defensio.

PRACTICA [2] versatur circa ea, qvae possunt sese aliter atque aliter habere: et ob id in illa reqviritur electio voluntatis cum recta ratione.

*p*ra=gma opus ex pra/cei prodiens: oratoribus est causa seu lis in foro.

Pragmatici, viri docti forensis professionis, qvi oratoribus subministrant in judiciis responsa juris et formulas actionis, qvasi juris interpretes.

Pragmatica sanctio, principis rescriptum de causis publicis. Sic transactio Passaviensis vocatur in imperio Romano pragmatica sanctio.

Pragmatica sta/sis2 est constitutio causae negotialis.

PRAXIS, actio humana, directa per rectam rationem, a [orig: ] qva ratione si disceditur, oboritur vitium morale.

Praxis apud medicos et alios artifices, nonnunqvam confunditur cum poih/sei seu factione, qva qvid efficitur arte. Proprie tamen loqvendo, est e)ne/rgeia vitae moralis secundum virtutem et prudentiam: et dicitur latinis actio, contradistincta theoriae et poih/sei.

PRAVITAS [note of the transcriber: in the print: RAVITAS], obliqvitas, perversa partium constitutio. Si animu perverseest constitutus, dicitur pravitas animi, vitium et peccatum morale.

PRECES (1) sunt, qvae ad Deum pro impetrandis, qvae desideramus, fundimus (2) in judiciis libelli supplices et postulata.

Precarium, qvod precibus petentis tamdiu conceditur utendum, qvamdiu ille permittit, qvi concessit.

Precaria in jure canonico est, qva res ecclesiae ad utendum fruendum alicui datur, ut ecelesiae vel ministerium exhibeat, vel certam mercedem solvat.

*p*r*e/pon est idem, qvod decorum. et qvanqvam in genere notat omne, qvod honestum est, in specie tamen dicitur to\ pre/pon in virtutibus homileticis et civilitate morum.

PRESBYTER, unde Priester, in genere senior; in specie, qvi ecclesiae docendo praeest. Vid. Hieraricha.

Presbyterium, vulgo ministerium sacrum, et conventus ministrorum in ecclesia.

PRESTER, genus serpentis. 2. ventus cum flamma et exhalatione ignita accensa ardens, et omnia obvia adurens.



page 1126, image: s586

PRIMITIAE, a)parxh\, qvod primum ex hominibus, animalibus, vel frugibus natum, offerebatur sacerdotibus, ut sanctificaretur tota massa reliqva.

PRETIUM, qvod aestimationis emtionisque causa constituitur: pertinetqve ad emtionis substantiam inque numerata pecunia consistit. Si pretium consistit in re alia, dicitur permutatio. Sumitur alias pretium pro valore certum aestimium promerente.

PRIMUM, prw=ton, est per privationem anterioris, qvod est in unoqvoque genere ante alia. Nam non datur processus in infinitum. Inde dicuntur primae cognita: prima philosophia: primum mobile: prima causa: primus motor. Hinc verum est qvod dicitur: Primum cum non fuerit, non fuerit postremum. Item: Primum cum moverse, causa est omnium. Item: Primum qvod est magis sirmum et manifesttus est omnibus principijs. Item: rimum non indiget secundo: sed secundum indiger primo. item: primum in intentione, est ultimum in executione. Vid. prw=ton.

Primum aliqvando sumitur pro principali.

Primum aliud est primitate temporis et originis, aliud primitate principalitatis.

Primum in intentione est, qvod movet agentem ad agendum, tanqvam ultimus finis.

Primum agens, prima et proxima causa, qvo proxime attingitur patiens.

Primum tamen agens seu prima causa dicitur etiam ratione secundarum causarum, ut Deus.

Primum recipiens, prw=ton dektiko\n, subjectum proprium, adaeqvatum, oi)kei=on, cui opponuntur deu/tera deiktika/.

Primum kaqo/lou, qvod cum subjecto suo est reciprocum, ut risibilitas cum homine.

Primum falsum, prw=ton yeu=dos2: fons falsi.

Primo diversa, qvae in nullo conveniunt genere, ut sunt summa genera.

Primi motus, qvi exercentur absq, judicio rationis, nec sunt in nostra potestate.

Primatus, autoritas primatum, ut patriarcharum.

Primitivum, qvod aliunde non habet originem, et a [orig: ] qvo descendunt derivativa.

Primitiva causa scholasticis dicitur causa irritatrix et procatarctica.

Primicerius, primarius principis notarius in ceratis tabulis consignandis, vel etiam qvivis alius in aliqvae dignitate constitutus.