09/2007 Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
text typed - structural markup added - spell check partially performed - no orthographical standardization
03/2008; 03/2010; 02/2011 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


image: s006

[gap: frontispiz]

image: s007

JOH. MICRAELII LEXICON PHILOSOPHICUM TERMINORUM PHILOSOPHIS USITATORUM ORDINE ALPHABETICO SIC DIGESTORUM, UT INDE FACILE LICEAT COGNOSSE, PRAESERTIM SI TAM LATINUS, QVAM GRAECUS INDEX PRAEMISSUS NON NEGLIGATUR, QVID IN SINGULIS DISCIPLINIS QVOMODO SIT DISTINGVENDUM ET DEFINIENDUM. Editio Secunda ab ipso Authore Correcta et Aucta cum novis novorum Terminorum et Vocabulorum Indicibus. [gap: illustration] STETINI, impensis JEREMIAE MAMPHRASII, Bibliop. Typis MICHAELIS HPFNERI, anno CIC ICC LXI.



image: s008

[gap: praeliminaria]

page 1044, image: s560

Cacprys, semen libanatis, vim urendi habens.

Calamus, Culmus, der Halm, in segetibus a [orig: ] radice surgens.

Calyces, folliculi, florum prodromi, qvibus flos clauditur.

Canopon, flos sambuci.

Capillamenta, filamenta tenuia in florum medietate surgentia.

Capita, rotunda seminum aut florum receptacula.

Capreoli, claviculae, e(/likes2, ligamenta contorta, qvibus se plantae nonnullae, ut vitis, annectunt aliis.

Caro et pulpa, substantia mollior fructuum succulentorum, ex succo concreta.

Carthego, granum buxi.

Cassamum, fructus balsami.

Caudex, Stipes, Truncus, stele/xh, in arboribus et fruticibus, qvod caulis in herbis.

Caulis, pars herbae inter ramos et radicem.

*ki/ttaros2, qvod ex ramis nucum roborum et picearum oblongum dependet, sive forma oblonga tumida, sive sqvamatim.

Colophonia, pars resinae crassior, ex destillationibus vel coctionibus residua.

Coma [2], qvicqvid instar crinium summas plantarum partes exornat.

Cor, medulla, matrix, media pars mollior.

Cortex, floio\s2, xi)tion, tegumentum et qvasi cutis plantarum, Rinde.

Corymbus, uva hederae ex acinis dense circa scapum conjungatis.

Cymae, Cymatae, Cymatia, summitates, ku=mai, kuh/mata, teneri cauliculi et folliculi, qvi prima germinatione producuntur.

Cytinus, primus partus et flores Granatae domesticae.

Echinus [1], qvicqvid numerosa congerie aculeorum stipatur.

Fibra, villi, qvasi plantarum venae et nervi, foliis et radicibus intexti, Zeserlein. Si fibrae sunt crispatae et intortae, dicuntur Cirri.

Flagelia, palmites teneriores in vitibus ex anniculis sarmentis enata, Erste Reben=Schlein.

Flores, a)/nqh, matrix seminis et fructuum. In arboribus dicuntur Blt; in herbis, Blumen. In rosis, liliis, violis, medium illud croceum, qvod staminibus insidetflos dicitur.

Folia, fu/lla, qvae pediculis adhaerent surculis.

Folliculi, thecae tenues, granum vel semen involutum, tenentes, fu/skia.

Frit, qvod in spica summa, et iam matura minus est grano.

Frondes, rami cum floribus vel foliis decerpti.



page 1046, image: s561

Fructus, ka/rpoi, grandiores et succulenti plantarum foetus, seminum ex floribus receptacula. Fructuum alii vocantur o)pw=rai, poma, Obst; alii a)kro/drua, nuces, Rsse.

Fruges, si/thra, Getreydig, qvarum semina continentur spica, et muniuntur aristis, ut hordeum, triticum.

Funcus, excrementum, sive plantis adnascens, sive e [orig: ] terra prodiens.

Gallae, feuctus qvercuum, khki\s2, Gallpffel.

Gemmae, oculi, locustae, florum prodomi.

Geniculum, gonu\, anticulus, internodatio plantarum, der Knot am Halm oder Rohr.

Glans, ba/lanos2, fructus qvercus, esculi, fagi, suberis, Eychel. Glans Sardianae est castanea. Glans ungventaria est fructus arboris, similis myricae.

Glaucium, succus herbae Syriacae adstringens, refrigerans.

Gluma, grani theca seu folliculus, Hlse.

Granum, ko/kkos2, semen leguminum et fructuum.

Grossi, o)/lunqoi fructus immaturi fici; sic uti caricae, exsiccati.

Gummi, lacryma aqvosa et liqvor concretus ex arboribus diffusus.

Internodium inter genicula medium.

Juba, pannicula arundinacea coma effusa lanea.

Julus, folium primum erumpens: stricte juglandis flores longiesculi.

Lacrymae [2], humor sponte effluens: estque vel aqvea, qvae in gummi concrescit; vel picea, qvae in resinam.

Lanugo, filamenta, cuticulae lanae instar adnascentia, ut in castaneis et persicis.

Lapides, ossa, cortices duriores, nucleum includentes.

Legumina, qvorum semina siliqvis includuntur.

Liber, cortex interior, Tafer [reading uncertain: print blotted] .

Lignum, substantia arboris indurata, in cujus medio est medulla, cu/lon.

Liqvor, o)po\s2, qvi vel sponte, vel parte plantae incisa, scarificata aut terebrata exstillat.

Loculamenta, seminum involucra et capsulae.

Malleolus, novellus palmes vitis, flagello prioris anni innatus, Jung Reben scho.

Matrix, mh/tra, kardi/a, in medioligni, Marck, mednlla.

Medulla, media in ligno pars, et qvasi cor aut matrix paimae.

Memaecilus, arbuti fructus.



page 1048, image: s562

Metae, qwsmoi\, manipuli, in qvos dem essae segetes colliguntur.

Muscus, Usnea , excrementum herbaceum, instar lanuginis adnascens corticibus. Usnea etiam adnascitur ossibus projectis, ut cranio.

Nodi, per qvos rami trunco adnascuntur, o)/zoi.

Nucleus, purh\, semen nucibus vel fructibus inclusum.

Nux, fructus cortice lapideo nucleum includens.

Oculi, gemmae, species folliculorum, Knospen, primum argumentum germinationis in surculis.

Paleae, a)/xura, gramina resecta cum spica.

Palmus, in vite qvotannis e [orig: ] surculis prodiens.

Pampinus, folium vitis.

Pappus, decidua lanugo, in qvam nonnulli flores conversi delabuntur et dissipantur.

Pediculus, Petiolus , mi/sxos2, unde fructus aut flos dependet, Stielechen.

Pericarpium, vas, theca, involucrum seminis, ut est folliculus, calyx, gluma, siliqva.

Pillulae, sfai/ria, fructus rotundi, ligneo putamini inclusi, ut galbuli seu fructus cupressi.

Pulpae, perika/rpion, caro in cerasis et bulbis aliis.

Putamina, cuticulae, qvae pericarpium tegunt, Schalen.

Radis, r(i/za, infima pars plantae, infixa terrae, respondens animalium ori, qva attrahitur alimentum.

Ramus, Ast, a)kre/mwn, brachium plantae per nodos trunco adhaerens et se diffundens.

Resina, humor tenax olcosus et fragrabilis, ex arboribus exudans, et in iis residens, Hartz.

Sarmenta, virgulae longae, in qvas vites luxurians spargitur.

Scapus, caudex vel caulis plantarum primum erumpens. Dicitur etiam thyrsus, caulis nempe styli in modum erectus.

Semen, spe/rma, minutiores plantae fructus, ex qvibus simile nascitur. Semina ad sationem destinata dieuntur futeuth/ria.

Siliqva, valvulus in leguminibus, eorumque folliculus et integumentum, Hlsen, lo/bos2.

Soboles, annuum germen, Jahrschlein.

Spica, olim speca a [orig: ] spe, summitates in longum deductae, Eher, sta/xus2. Spica mutila ko/lobos2 dicitur Mutica spica.

Spinae, aculei , a)/kanqoi, Stachel, Drner, in qvibusdam ramis.

Stamina, filamenta florem


page 1050, image: s563

sustinentia, ex imo floris sinu prodeuntia.

Stipulae, folia culmum ambientia.

Stolones, surculi steriles, parafua/des2, Rebenwachs.

Stramen, culmus frumentijam triturati.

Striae, e)coxai\, in caule rectae et eminentes lineae longae, velut plicae, Falden.

Strobilus fructus pinus, Tann=Zapffen.

Succus, xu/los2, nutrimentum plantae ex radice in totum corpus extractum. Contusione vel qvassatione per artem ex planta exprimitur.

Surculus, kla/dos2, Zweich, Scho, ex ramis simplex oritur, qvasi germen ex trunco vel caudice productum. Surculorum minutissimae particulae dicuntur ka/rfoi.

Termes, ramus cum foliis et fructu avulsus.

Thalliae, tunicae ceparum.

Traduces, rumpi , brachia vitium, qvibus sibi mutuo connectuntur, Rebgerten. Per metaphoram sumuntur pro omnibus illis, qvae de re aliqva in alteram propagantur.

Tunica, tenuis cortex membranaceus arboris vel radicis: qvae in arboribus dicitur Liber. in cepis Thallia. in malo Punico Malicorium.

Turiones, teneritates summitatum in arboribus, crescentes singulis annis.

Vagina, involucrum, qvo conduntur aristae, anteqvam prodeunt.

Valvuli, kibw/tia, qvi leguminum grana immediate continent.

Venae, nervi, fibrae, villi, in plantarum ramis, foliis et radicibus in ramulos divisi.

Verticillum, spondu/lion, florum et foliorum ambitus circinatus, herbarum collyculos vel ramulos coronans.

Virga, Rutheu, cauliculi oblongi, r(a/bdoi.

Viscum, viscus, frutex in arborum ramis semper virens.

Umbellae, Dolder, muscarium, summitates plantarum sinuosae instar nidiavis formatae.

Ungves, o)/nuxes2, imae partes foliorum in rosis, qvibus in capite suo cohaerent.

Uruncum, qvod in ima spica ad summum straminis culmum grano minus est.

Plantarum partes aut sunt similares, aut dissimilares. Similares vel siccae, ut venae et caro; vel liqvidae, ut liqvores, sucei et lacrimae. Dissimilares vel annuatim


page 1052, image: s564

renascentes, e)pe/tiai, postqvam defluxerunt, ut folia, flores, fructus, semina; vel perennes, xro/niai, sive integrales, ut radices, caules, rami, surculi; sive integralium partes.

Plantae, qvarum semina includuntur siliqvis, dicuntur leguminae, w)/spria, ut, pisa, fabae, lentes: qvarum semina continentur spica et muniuntur aristis, dicuntur frumenta et fruges, si=tas2, si/thra qvae a [orig: ] radice, caudice simplici assurgit, arbor, de/ndron; qvae a [orig: ] radice, caudice muitiplici se attollit, frutex, qa/mnos2; qvae arborescens vel fruticescens, pluribus surculis lignosis, foliis minutis, assurgit, suffrutex, fru/ganon; qvae sine caudice a [orig: ] radice foliata proveniens, semen fert caule, herba, po/a, bota/nh; qvae coctae vel crudae comeduntur, vel ad acetaria usurpantur, dicuntur olem, la/xana, ut rapae, lapathum brassica, malva: qvae saporis et odoris aliqva vi peculiari recreant et roborant spiritus, dicuntur aromata, a [orig: ] roborando Graecis dicta, ut piper, galanga, zingiber; qvae ornamenti causa sertis et coronis implectuntur, dicuntur soronariae, ei)/nqh, stefanwmatika\, ut amaranthus, violae.

PLANUM est, qvod comprehenditur a [orig: ] superficiebus seu hedtis plauis.

Planimetria, scientia plani in superficie mensurandi, sicuti stere cometriae est ratio mensurandi corpotis.

*p*l*a/sis2 artificiosa rei ex materia productio. Vid. Creatio.

Plastica, ars figlina, qva ex argilla finguntur imagines: Hinc plasma, plastes, protoplasti. Vid. *anagluptikh/.

Plastica virtus, qvae se exerit in formatione vivorum corporum Vid. Calidum plastieum.

*p*l*a/tos2 in praedicamentis dicitur latitudo, in qva sunt differentiae juxta genera et species positae: sicuti ba/qos2 seu profunditas in illis est ipsa linea recta, in qva ascenditur ab individuis ad species, et a [orig: ] speciebus ad genera, genusque tandem summum: et vicissim a [orig: ] genere summo descenditur ad genera subalterna, ad species specialissimas, et tandem ad individua.

PLATONICA Corpora Qvinque Vid Corpus.

PLEBS contra distinguitur in civitate nobilibus et patriciistestqve vilior populi turba;

Plebiscitum yh/fisma, placitum populi per suffragia plebis a [orig: ] tribuno collecta, et lex, qvam plebs


page 1054, image: s565

tribuno rogante constituic.

PLEIAS, sidus in cauda tauri, constans septem stellis, qvae latinis dicuntur Vergiliae.

PLEMMYRA, inundatio maris, statis temporibus accedentis et recedentis: aestus marinus. Vid. Mare.

PLENILUNIUM panselh/nh, cum luna soli opponitur diametraliter: et totam partem a [orig: ] sole iliuminatam obvertit terrae; opacum coelo. Vid. Planem.

Plenum, opponitur vacuo Vid. Vacuum.

Plenitudo, plh/rwma, qva qvid plenum est, tribuitur kat' e)coxh\n divinis. Vid. Complementum.

PLEONASMUS, species makrologi/as2, cum supervacuis oneratur oratio. Unde Latinis potest vocari redundantia et superfluitas orationis supra necessitatem abundantis: sic cum Hircus dixisset: Mater hunc silium decem mensibus in utero tulit: Cicero urbane dixit: An aliae solent in penula gerere? Interim si pleonasmus est cum emphasi, laudabilis potest esse. Dicitur etiam perisso/ths2. Si perspicuitatis causa verbum aliqvod subjungitur, licet sermone absoluto, dicitur prodiasi/fhsis2.

PLEONEXIA, cupiditas plus habendi, avaritia. Inde dicitur pleone/kths2, qvi non est contentus fuis. Vid. Fraus.

PLEROMA Vid. Plenitudo.

PLEROPHORIA [note of the transcriber: in the print one letter is missing (print faded): PLERO...HORIA] rei investigatae perceptio et certificatio, qvalis est fides salvifica.

PLETHORA, aeqvalis omnium humorum abundantia, dicta Latinis repletio seu plenitudo. Inde plhqwriko\s2 est homo succulenti corporis: qvales sunt athletae.

PLEURITES, pleuritis, pleurisis dolor lateralis: sicuti pleuritiko\s2 ille dicitur, qvi dolet e [orig: ] lateribus. Plena enim est [correction of the printer; in the print ] membrana costas succingens. Si igitur membrana circa costas inflammatur, oritur pleuri/ths2 vel pleuri=tis2 Vid. Costa.

*p*l*okh\, Ploce, rhetorum figura, cum eadem vox repetitur, sed ut jam personam, jam qvalitatem seu mores significet: ut: Hic consul vere est consul. Si autem eadem vox repetitur in multiplici significatione, dicitur antanaclasis, ut, bella gerit, ut omnia bello auferat.

Per plocen qvod dicitur, dicitur peplegme/nws2.

PLUMBUM est vel nigrum, qvod et dicitur mo/lubdon, ex galena et pyrite: vel album, qvod dicitur kassi/teron, ex nigris lapillis conflatum: vel cinereum, qvod vocant Bimut, qvodqve aliqvid argenti continet. Si autem miscetur


page 1056, image: s566

plumbum nigrum cum pauxillo argenti seu plumbi candidi, dicitur stannum. Si plumbo miscetur stibium seu antimonium, fiunt ex eo typi in officinis typographicis ad imprimendos libros.

PLUVIA est nihil aliud, qvam exhalatio vaporum sursum attracta, et vicissim propter circumstans frigus in aqvam resoluta: qvae ideo guttatim decidit, qvia singulae partes aqveae resolvuntur, et qvia aer [orig: ar], per qvem decidit nubes in aqvam resoluta, resistentia sua dividit aqvas descendentes.

PODAGRA Vid. Morbus.

*p*n*eu=ma Vid. Spiritus.

Pneumatica, Pneumatalogia , doctrina de spiritibus: et dividitur in theologiam, angelographiam, et psychologiam. Vid. Spiritus et Philosophia. Mathematicis Pneumatica dicitur ars, qva beneficio aeris [orig: aris] et venti certorumque instrumentorum mira opera praestantur. Qvo pertinent Aeclopilae, cingulum pneumaticum, qvo homines praecincti aqvas transire possunt; sclopeta pueumatica, siphones hydraulici, organum Ctesibium Vid. Hydraulica.

*pneu=ma oratoribus dicitur periodus pluribus commatis et colis constans, qvoad spiritus et latera proferunt. Vid. Periodus.

Pneumonia [2] Vid. Morbus.

POEMA, poi/hma, effectum poetae [orig: potae]. Vid. Metrum.

Pota, poihth\s2, qvi arte aliqvid efficit.

*poi/hsis2, habitus cum recta ratione effectivus, seu talis e)ne/rgeia seu operatio, qva artifex juxta rationem sapienter artificium tractat. Ubi nota, qvod triplex sie operatio, nempe 1. theorica, qva causas rerum indagamus per speculationem, qvalis est Sapientia, Intelligentia et Scientia 2. praxis seu actio secundum virtutem, ut est Prudentia et reliqvae virtutes ethicae 3. poi/hsis2 sive effectio rei certae, sive in materia seu objecto corporco, qvales sunt artes mechanicae, sive in materia aliqva intelligibili, qvalis sunt artes logicae.

Potica, poh\tikh\i ars orationis certis numeris ligandae.

Poetica versatur vel in rhythmo, qvi est usitatior Hebraeis, Germanis Gallis, Italis; vel in metroseu carmine, qvod magis convenit Graecis et Latinis.

Poetica [orig: Potica] igitur di viditur in rhithmologiam, et in melopoeiam. In illa consonant extremae syllabae; in hac carmen conditur, in qvo consideratur 1. qvantitas syllabarum, sive brevis sivelonga 2. pedes, cum simplices, ut


page 1058, image: s567

Pyrrhichius (vv. Spondaeus (--) Jam. bus (v. ) Tribrachys (vvv. Molossus (---) Dactylus (-vv. Anapestus (vv. ) tum compositi, ut Choriambus, (-vv. Dijambus (v-v. ) etc. 3. Scansio. 4. Causa 5. Species metri variae, ut Adonicum, Alcaicum, Glyconicum, Phaleucium seu Hendecasyllabum, Sapphicum, Trochaicum, Jambicum, Hexametrum, Pentametrum. 6. species variae poematum [orig: pomatum], ceu sunt Epigrammaticum; Lyricum seu Melicum; Dramaticum in comoedia et tragoedia; Ecloga; Satyta, Minus: sive illa poemata [orig: pomata] sint dicola, ut Adonicum; Heroicum; sive polycola, ut Tricola, Tetracola. 6. varij lusus artificiosi in re metrica per technopoegniam, ceu sunt, acrosticbis, anagrammata, versus retrogradi (ut: Signa te signa temere me tangis et angis) Griphus et Logogripbus: Centones: Chronodisticha: Cdae (ex qvibus excellunt illae, in qvibus est Strophe, Antistrophe et Epodos) Parodiae: Emblemata: Hyporcbemata, in qvibus non sunt nisi merae breves syllabae. Analecticum carmen, in qvo sparsim antea posita, tandem simul omnia colliguntur. Vid. Metrum.

POENA, poinh\, timwri/a, delictorum coercitio [orig: corcitio], vindicatio et punitio, qva transgressores legum excipiuntur. Qvia enim leges larae sunt hac disjunctiva propositione, ut aut omnes, ad qvos spectant, illas servent, aut poenam luant statutam; ideoqve ubi negloctio legis est, ibi necessaria est poenae exactio.

Poena igitur non sine causa dicitur esse malum pasionis propter malum actionis.

Poenarum octo genera Cicero recensuit, nempe damnum, vincula, verbera, talionem, ignominiam, exilium, servitutem, et tandem mortem.

Poena alia est corporalis, sive ea capitalis sit, sive non capitalis; alia pecuniarum seu muicta.

Poenae species igitur est mulcta, i. e. poena pecuniaria, olim pecuaria. Hinc mulctam dicere et irrogare est idem qvod mulctare, aut, ut aliqvi pronunciant, multare. Mulctatitium est, qvod nomine mulctae exigitur.

Poena extraordinaria seu arbitraria est, qvae non lege est delicto constituta, sed arbitrio judicis relicta.

Poena conventionalis est, qvae damni vel cessantis lucri aestimationem praestat: item qvae pro contemtu aut contumacia infligitur.

Poena capitalis est vel summum supplicium, qvo vita adimitur, vel qva libertas, civitas aut honestas adimitur.



page 1060, image: s568

Poenarum finis duplex est 1. emendatio hominum 2. ut sint nocentibus exemplum; qvia poena est unius; metus est multorum.

Poena temere litigantium est vel praestatio juramenti calumniae et malitiae, vel mulcta pecuniatia, vel notatio infamiae.

POENITENTIA (dicta a [orig: ] pone tenendo) Graecis dicitur 1. meta/noia, qvasi transmutatio. 2. metame/leia, qvasi resipiscentia: qvarum illa semper lumitur in bonam partem; haec in utramqve.

Poenitentia theologis est conversio peccatoris ad Deum, qva per Spiritus S. gratiam et verbi ministerium, agnitis ex lege peccatis, serio de illis dolet, et fide in Christum ex evangelio erectus peccata sibi remitti confidit, et post hac rectius vitam instituere constituit.

Poenitentiae partes orthodoxi faciunt duas, contritionem ex lege, et sidem ex evangelio: cujus fructus sunt bona opera. Pontificii tres ejus partes constituunt, contritionem, confessionem et satis factionem.

Poenitentes in jure canonico dicuntur, qvi in scelus prolapsi, ab ecclesia sunt ligati spiritualibus vinculis, donec resipiscant: et dividuntur in lugentes, qvi stabant extra ecclesiam; audientes, qvi intra porticum templi evangelicae lectioni intererant; substratos, qvi intererant liturgiae, sed nondum admittebantur: et tandem admissos, qvi expleto poenitentiae tempore ad S. coenam admittebantur.

*p*o*io\n et *poio/ths2, Vid. Qvalitas.

*poiou=n Vid. Efficiens.

POLITEIA in specie dicitur respublica pura, in qva tota multitudo studet virtuti, et commodum qvaerit publicum: qvalis non sperari potest. Vid. Respublica.

Politeia mixta est triplex 1. qvae temperatur ex oligarchia et democratia, ut Carthagine. 2. qvae ex oligarchia et aristocratia, ut Venetiis 3. qvae ex aristocratia et democratia, ut Lacedaemone.

*poli/ths2, civis: cui oponitur a)/polis2 qvi civitatis membrum non est; a)fra/twr, sine fratria et tribus a)qe/mistos2, sine lege et jure; a)ne/stios2, sine sede et lare.

*poli/teuma, administratio reip. et genus administrandi: item ipsa civilis administratio: item jus civitatis.

Politica, scientia politiam seu civitatem et rempublicam recte constituendi et administrandi.

Politicam scientiam Plato vocavit regiam, qvia regibus, et iis, qvi imperant, convenit. Aristoteles vocat scientiam architectonicam, qvia omnibus civibus ultimum


page 1062, image: s569

finem bene beateqve vivendi praescrbit, et omnes civium operas disponit.

Politicae subjectum est multitudo seu coetus civium, in qvem certus ordo est introducendus et conservandus. Et ille ordo est tanqvam forma civitatis, vocaturqve Respubl. seu status politicus, seu ordinata civium societas, id bene, beateqve vivendum sub summa aliqva potestate.

Politicae tria sunt fundamenta secundum Aristorelem (1.) *nomoqetikh\, potestas legum ferendarum, ne norma desit (2) *bouleutikh\ seu deliberationes in senatu de commodis Reipubl. (3) *dikastikh\ seu judicia ad actiones singulorum examinandas.

POLUS, terminus seu punctum extremum axis. Vid. Axis.

Polus, astronomis est extremitas axis mundi.

Polus alius est arcticus, borealis, septentrionalis, non procul distans a [orig: ] stella, qvae conspicitur in extremitate caudae ursae minoris, qvam Graeci a)/rkton vocant; alius antarcticus, notius, australis, meridionalis: item alius mundi seu primi mobilis. alius zodiaci seu secundorum mobilium, Vid. Orbis et Circulus.

Poli elevatio, arcus circuli meridiani inter horizoncem et meridianum interceptus.

Poli elevatio seu altitudo supra hotizontem semper congruit cum latitudine loci. Qvot enim gradibus distat vertex loci ab aeqvatore, id est, latitudo loci tot gradibus etiam elevatur polus supra horizontem.

*p*o*llaxw=s2 lego/mena Vid. Aeqvivoca.

POLLICITATIO Vid. Conventio.

POLYARCHIA, respublica in qva plures rerum summae praesunt, ut in aristocratia et democratia.

POLYEDRUM, qvod pluribus qvam sex hedris seu superficiebus constat.

POLYGAMIA, qvando qvis pluribus sociatur qvam uni uxori: estque alia successiva, qvae est permissa; alia simulcanea, qvae vetita. Opponitur ei 1. a)gami/a 2. monogami/a. Vid. Bigamia.

POLYGONION, multangulare, dicitur geometris figura, qvae in plures angulos resolvi potest, et pluribus qvam qvatuor lineis comprehenditur, ceu sunt qvinqvangula seu pentagona, hexagona seu sexangula, beptagona seu septangula.

POLYHISTOR, qvi probe callet varias historias.

POLYONOMOS, cui plura sunt nomina.

*p*o*lufili/a. Vid. fili/a.

POLYPRACHMOSYNE, vitium qvo qvis aliena, ad se nihil spectantia, curat.