09/2007 Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
text typed - structural markup added - spell check partially performed - no orthographical standardization
03/2008; 03/2010; 02/2011 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


image: s006

[gap: frontispiz]

image: s007

JOH. MICRAELII LEXICON PHILOSOPHICUM TERMINORUM PHILOSOPHIS USITATORUM ORDINE ALPHABETICO SIC DIGESTORUM, UT INDE FACILE LICEAT COGNOSSE, PRAESERTIM SI TAM LATINUS, QVAM GRAECUS INDEX PRAEMISSUS NON NEGLIGATUR, QVID IN SINGULIS DISCIPLINIS QVOMODO SIT DISTINGVENDUM ET DEFINIENDUM. Editio Secunda ab ipso Authore Correcta et Aucta cum novis novorum Terminorum et Vocabulorum Indicibus. [gap: illustration] STETINI, impensis JEREMIAE MAMPHRASII, Bibliop. Typis MICHAELIS HPFNERI, anno CIC ICC LXI.



image: s008

[gap: praeliminaria]

page 898, image: s477

Numeratio, a)ri/qmhsis2, numeri cujusqve expressio.

Numeri principium est unitas.

Numeri seu numerandi scientia dicitur Arithmetica.

Numerus 1. est vel impar, perisso\s2, qvi unitate differt a [orig: ] numero pari, nec potest dividi in duas partes aeqvales, ut 3.5.7. vel numerus par, a)/rtios2, qvi est vel pariter par, a)rtia/kis2 a)/rtios2, per parem mensurabilis, ut 8. per duos qvaternarios: vel impariter par, perissa/kis2 a)/rtios2, qvando par mensuratur per imparem, ut 14. per duos septenarios: vel pariter et impariter par, a/rtia/kis2 kai\ perissa/kis2 a)/rtios2, qvem et par per parem et par per imparem metitur. Sic 12. dispescitur tam in duos senarios, et ita est pariter par, qvam in tres qvatenarios, et ita est impariter par. (2.) vel primus et simplex, qvem sola unitas metitur, ut 1.3.5.7. vel compositui seu secundus, qvem numerus aliqvis metitur, ut 6.15.21.(3) vel digitus, qvi est minor denario, vel articulus, qvi est in decem aeqvales partes divisibilis, ut 20. 30. 40. 100. vel conjunctus, seu mixtus, qvi ex digito et articulo constat, ut 11. 12. 21. 24. 104. (4.) vel integer, ut 12.3.4.5.6. 7.8.9.10. vel fractus, ut ... [reading uncertain: print faded] [5] vel mixtus, integer cum fractione, ut 1 1/2 [5] vel perfectus, te/leios2, qvi partibus suiipsius est aeqvalis, id est, cui omnes suae partes aliqvotae simul sumtae sunt aeqvales: qvales sunt admodum pauci numeri, ut intra denarium 6. intra centenarium 28. intra millenarium 406. intra myriadem 8 128. vel imperfectus, cui partes aliqvotae omnes collectae non sunt aeqvales, sed vel majores, ut in numere abundante, qvales sunt 12. 18. 24. 60. vel minores, ut in deficiente numero, qvales sunt 4.8.9.14.15.[6] vel datus, vel faciens, vel factus, qvi diverso respectu dicitur Summa Qvotus, Qvotions, Facit, Remanens. Sic additione sunt tres numeri, cui additur, qvi additur et qvi emergit: in subtractione, cui subtrahitur subtrahendus et Remanens: in multiplicatione, multiplicandus, multiplicator, Summa: in divisione, dividendus, divisus, Qvotus, Quotiens, Facit. (7) Numerus Harmonicus aliter sumitur ab Euclide, abstracte et absqve materia consideratus, aliter a Musicis, qvibus numerus harmonicus est numerus soni, id est, motuum et percussionum acris, qvibusauditus affici potest per varios acuminis gradus (8) in fractionibus vel numerator, vel denominator.

Numerus aliqvotus est aliqvoties multiplicatus seu multiplex respectu unitatis. Aliqvotum finitum est poso\n; infinitum, a)/peiron.



page 900, image: s478

Numerus physicis alius est numerans, alius numeratus.

Numerus numerans seu formalis est, qvem anima apprehendit abstractum ab omnia materia. Dicitur etiam matbematicus.

Numerus numeratus et materialis est, cujus unitates sunt res. Sic Aristoteles definivit tempus per numerum, puta numeratum, qvia tempus est numerus motus per prius et posterius. Dicitur etiam physicus.

Numerus transcendentalis, qvi etiam reperitur in rebus incorporeis numero distinctis, distingvendus est a [orig: ] numcro praedicamentali, qvi est in genere qvantitatis, sive sit mathematicus, abstractus, formalis, numerans. sive physicus, materialis et numeratus.

Numerare est intelligere multitudinem rerum: sicuti mensurando intelligimus rerum magnitudinem, et ponderando gravitatem. Notetur illud physicorum. Intellectus solus est aptus numerare.

Numerus binarius est actu numerus primus sine medio, qvia unitas non est numerus.

Numerus trinarius est primus numerus figuratus et harmonicus, et primus habet initium, medium, finem.

Numerus qvaternarius est primus qvadratus et tetarktu\s2 Pythagorae.

Qvinarius est primus centralis, inter 9. exacte medius.

Senarius est primus numerus pyramidalis, et primus numerus ex primis tribus perfectus, quia ex 1. 2. 3. componitur.

Septenarius est primus numerus virgineus, qvia nullum parit ex se numerum duplicatus, qvi intra denarium consistat: sacer dictus, qvia resultat ex 3. et 4.

Octonarius est primus numerus cubicus, resultans ex 2. et 4.

Novenarius est secundus qvadratus.

Denarius est primus numerus circularis, ad qvem omnes homines tantum numerant.

Numerus in Cossica et Algebraica Arimethica alius est absolutus seu simplex, alius linealis seu radix, seu latus qvadrati, alius figuratus seu lateratus.

Numerus absolutus seu simplex est radicum principium, et vocatur Drachma. estqve qvasi punctum arithmeticum, ex cujus fluxu seu accumulatione per continuationem qvandam prodit numerus linealis. Ejus character est N.

Numerus linealis radix, latus, linea arithmetica est, unde caeteri progressionis termini procreantur, et numeri figurati seu laterati constituuntur. Exprimitur his


page 902, image: s479

characteribus R. r. 4. 1. Est autem radix numerus, qvi in seipsum ductus producit Qvadratum.

Numerus figuratus seu lateratus seu Cossicus et Algebraicus est, qvi exmultiplicatione factus certam figuram exprimit: estque vel planus, vel solidus.

Numerus figuratus planus , e)pi/pedos2, est unius multiplicationis ex radice seu latere in se ipsum multiplicato factus, estqve vel aeqvilaterus vel inaeqvilaterus.

Numerus planus aeqvilaterus oritur ex duorum aeqvalium numerorum multiplicatione: et dicitur Quadratus, tetra/gwnos2, quia unitates ejus sic disponi possant, ut qvadratam figuram repraesentent. Dicitur etiam Zensus, ejusqve radix est rationalis et qvadratus: et scribitur his characteribus: q. z. z. Sic ex 2. R. per 2. multiplicata oritur 42.

Numerus planus inaeqvilaterus dicitur surdus seu oblongus, ex radice surda irrationali et inexplicabili. Sic 2. per 3. multiplicata constituunt surdum numerum 6. Et talium surdorum et irrationalium numerorum Euclides libro X. facit alios mediales, alios bimediales, binominales, radicales, compositos, residuales, trimediales etc.

Numerus figuratus solidus , stereo\s2, est trium multiplicationum, qvia oritur ex multiplicatione trium qvorumcunqve numerorum inter sese. Sic ex 2. 5. 8. in se mutuo ductis oriuntur 80. Dividitur itidem in aeqvilaterum et in inaeqvilaterum, qvorum ille est pyramidalis, parallelipedus, columnaris etc. hic in plures species dispescitur, ceu sunt: Cubus, Zensi-Zensus, Surdesolidus, Zensicubus, Bsurdesolidus, ZensiZenZensus, Cubicubus, Zensurdesolidus etc.

Qvae omnia qvadammodo intelliguntur ex subjecta progressionis Cossicae tabula.

TABULA PROGRESSIONIS COSSICAE.

Hic R. id est Radix (verbi gratia 3. aurei) statuitur 2. et dicitur progressio dupli. Ideoqve 4. R. hic valent 8. autcos, qvia bis 4. sunt 8.


page 904, image: s480

Si autem R. statuerentur 3. aurei, esset progressio tripli, et tunc 4. R. valerent 12. aureos, qvia ter 4. sunt 12. A Radice enim reliqvi cossici numeri sortiuntur denominationem.

Z dicitur ZENSUS seu QVADRATUS, et oritur ex R. in se multiplicata. Sic si R. est 2. Zensus est. 4. qvia bis 2. sunt 4. Si R. esset. 3. Zensus esset 9. qvia ter 3. sunt 9. Si R. essent 4. Z nsus esset 16. Ex R. 5. Z. est 25.

CP. seu C. seu Cl. qvasi cubus lateris dicitur CUBUS, et oritur ex tribus R. continue inter se multiplicatis. Si R. est 2. Cubus est 8. Si R. est 3. C. est 27. Si R. est 4. C. est 64.

ZZ. dicitur Z nsiZensus seu bq. id est, Biqvadratus, et ex R. qvater multiplicata vel ex R. cum C. multiplicata orirur. Sic ex R. 2. oritur ZZ 16.

ss vel s. dicitur sur. dosolidus, vel sursolidus, et ex Radice qvinqvies multiplicata vel ex Z et C. oritur. Sic ex R. 2 est ss. 32.

ZC dicitur Zensicubus seu qc. id est, Qvadraticubus, et ex R. sexies multiplicata, vel ex Z. et ZZ oritur. Sic ex R. 2. est Z C. 64.

BB. vel bs. dicitur Bsurdesolidus seu Bissardesolidus, ex radice septies multiplicata, ut hic est 128.

ZZZ dicitur Zensi Zen Zensus seu seu tq. id est. Triqvadratus ex R adice osties multiplita, ut hic 256.

CC dicitur Cubicubus, Cubuscubi bc. id est, Bicubus cel. ut 512. ex 9. binariis.

Zss dicitur Zensur desolidus seu sq. id est Solidiqvadratus, ut 1024. ex 10. binariis. Hinc continua progressione Cossica seqvuntur Css. ZZC. Dss. ZBss etc.

Numeri Logarithmi Vid. Logarithmi.

Numerus grammaticis est vel cardinalis, ut, unitas, binarius, trinitas: mona\s2, dua\s2, tria\s2, deka\s2, e(katonda\s2, xilia\s2, muria\s2: vel ordinalis, ut, primus, secundus: vel distributivus, ut, singuli, bini: vel multiplicans, ut, simplus, duplus: vel temporalis, ut, anniculus, bimus, biennis.

Numerus poticus est vel rhythmus, in qvo extremae syllabae consonant; vel metrum, in qvo certi pedes certis locis collocantur.

Numerus oratorius est orationis cum qvadam pedum dimensione fluentis.

NUMUS Vid. Moneta et Aes.

NUMULARIA Vid. Acqvirendi ars.

NUNC, *nu=n, tempus praesens. Dividitur in Nunc semper stans, id est, aeternitatem; et in nunc semper fluens, id est, tempus.

NUPTIAE Vid. Matrimonium.

*n*o*u*qesi/a Vid. Paraenesis.



page 906, image: s481

NUTRIMENTUM, alimentum in nutritione necessarium.

Nutritio est facultas animae vegetativae, qva corpus alimento assumto nutritur ad individui conservationem, et effluens substantia continuo reparatur: qvod qvidem fit per concoctionem triplicem, 1. chylisicationis. 2. sangvificationis. 3. illius, qvae fit in singulis membris.

NUTUS, qvo res in loco suo naturali qviescit, et volenti ab eo depellere contranititur, aut si extra locum est naturalem, ad cum brevissima via movetur.

*n*uxqh\meron Vid. Nox.

O.

OBEDIENTIA obseqvium, qvod qvis superiori praestat, ejusqve directionem seqvitur.

Obedientia Ethicis duplex est 1. materialis, qvae est omne opus virtutis, qvo impletur praeceptum, etsi non factum sit ex intentione implendi. 2. formalis, qvae expresse [orig: express] facit, qvia praeceptum est.

Obedientialem potentiam metaphysici vocant, qvam omnes creaturae respectu Dei in se habent, qvum ei obedire teneantur, si qvid in illis velit praestare absoluta porentia, qvia non habent repugnantiam sufficientem.

OBELUS, obeliscus, veru, nota critica, virgula nempe jacens pyramidalis, qva aliqvid negatur, licet scriptum sit. Inde est, obele seu obelisco notare. Si vero punctum obelo supponitur, signum est, dubitari. Vid. Critica.

OBJECTUM, a)ntikei/menon, subjectum, circa qvod aliqvid versatur. Vocatur etiam materiae circa qvam. item subjectum occupans, qvia circa illud aliqva actio vel habitus occupatur: item subjectum attributionis, occupationis, considerationis, tractationis. Vid. Subjectum.

Objectum (1.) est vel perse, circa qvod aliqvid versatur proprie: vel per accidens. (2) vel commune, circa qvod multa occupantur: vel proprium. circa qvod una tantom scientia versatur. (3) vel primarium, qvalis est syllogilmus in logica: vel secundarium, qvales sunt fallaciae in logica; item corpus et qvantitas in metaphysica. (4) vel materiale seu ves considerata vel formale, ratio et modus considerandi in materiali illo. qvae objecti ratio formalis seu objectum formale facit, ut ipsum objectum materiale cognoscatur: fit qve vel per reduplicationem, et dicitur ratio QVAE, seu ratio qvid. ditativa, ut, corpus naturale quatenus naturale est objectum physicae; vel per mentionem medii propter qvod objectum a [orig: ] potentia percipitur, ut coelum est mobile, qvatenus


page 908, image: s482

habet materiam. Dicitur etiam ratio SUB QVA, seu ratio denominativa. (5) vel totale seu adaeqvatum, qvod tractatur per totam scientiam, et Aristoteli dicitur subjectum kaq' e(/n, ut, corpus naturale in physica; vel speciale, qvod tantum in parte aliqva scientiae tractatur, et Aristoteli dicitut subjectum pro\s2 e(\n ut, homo in physica: vel principale, qvod praecipuum est in subjecto adaeqvato. Sic in metaphysicis ens est objectum adaeqvatum; Deus, principale: in logicis notiones secundae sunt objectum adaeqvatum; syllogismus principale.

Objectivum variis modis dicitur apud philosophos (1) est objectiva essentia, qvam res habet non in actu existentiae, sed vel in idea mentis architectricis, tanqvam in exemplari; vel in typo per repraesentationem. (2) objectiva potentia, qvae est rei possibilis, ejusqve respectus ad suum agens, a [orig: ] qvo potest effici. Sic ante creationem mundi omnia habebant esse in potentia Dei objectiva. Sic rosa est hyeme. (3) Objectivus conceptus est res, qvae intelligitur: sicuti formalis conceptus est notio de conceptu objectivo abstracta. (4) Conceptus objectivus conseqventer est conceptus conceptuum, seu conceptus objectivt conceptus.

Objective dicitur, qvod est per modum objecti; sicuti subjective, per modum, qvo qvid inest in subjecto. Sic habitus in intellectu est subjective; ens objective.

OBJURGATIO Vid. e)piti/mhsis2.

OBLIGATIO, jus, qvo qvis alium sibi habet obstrictum ad dandum vel faciendum, qvod debet: suntqve semper in obligatione [1] Creditor, cui debetur. [2] Debitor, qvi debet. [3] Res ipsa debita. Vid. Contractus.

Obligatio aut est naturalis de jure gentium, qvo qvis. adstringitur ad id solvendum, qvod debet naturaliter, ut parentibus obseqvium: aut praetoria, qva praetor ex sua jurisdictione constituit: aut civilis, qvae jure civili comprobata est, ut in pacto donationis: qvod qvi non servat, adversus illum conceditur actio, item in omnibus contractibus vel qvasi.

Obligatio civilis vel est ex contractu, vel qvasi contractu. vel ex delicto, ut furto, damno injuria; vel qvafi delicto, ut si judex litem suam faciat, si aliqvid sit dejectum vel effusum, qvo praetereunti nocitum.

Obligatio item vel est simplex, vel cum conditione.

Obligatio literarum, cum debitor dar creditori chirographum, inc; eo


page 910, image: s483

fatetur, se pecuniam ab eo accepisse, quae nondum sit numerata, sed qvam numerare velit. Qui pecuniam non numeratam allegat, habet exceptionem non numeratae pecuniae, qvam vocant a)narguri/an.

Obligatus, qvi tenetur et adstringitur ad aliqvid.

OBLIQVUM opponitur recto. Sic angulus obliqvus est, cujus crura inter se non sunt ad angulos rectos expressa: estque vel obtusus, qvi est major recto, vel acutus, qvi est minor recto.

Obliqva sphaera dicitur, qvando alter polus est elevatus; alter Horizonti incumbit.

Obliqva ascensio astronomis est gradus aequatoris cum sole ortus in obliqva sphaera: sicuti ascensio recta est gradus aeqvatoris cum sole in sphaera recta ascendens.

Obliqvationem actionis Ethici vocant a)taci/an, qvasi inordinationem et erratum seu defectum aut excessum in actione.

OBLIVIO, disjunctio intellectus a [orig: ] speciebus memoria comprehensis

OBLONGUM quadratumaltera [orig: alter] parte longius: rectangulum qvidem, sed non aeqvilaterum. Vid. Fig. XVI. et Qvadratum.

*o*b*olostatikh\ Vid. Acqvirendi ars.

OBOLUS 1. in ponderibus aeqvat 12 grana, et alias dicitur dimidium scrupulum . Nam duo obuli faciunt scrupulum: tres autem sunt drachma. 2. in monetis obulus valet tres uncias, et alias dicitur teruncius, qvadrans, triunx . qvia est pars qvarta assis. Vid. Pondus et As.

OBSERVANTIA, cultus qvi defertur superioribus.

OBSTACULUM Vid. Impedimentum.

OBSTRUCTIO, oppilatio, species impeditionis per causam efficientem.

OBTUSUS Vid. Angulus.

OCCASIO, eu)kairi/a, a)fori/a, tempus et locus agendi oportunus: commoditas se forte offerens: cui opponitur intempestivum.

OCCASUS stellarum est earum descensus infra Horizontem: sicuti ortus est earum ascensus supra Horizontem.

Ortus et Occasus est vel Astronomicus vel Poeticus [orig: Poticus].

Ortus et Occasus Astronomicus est ipsa ascensio et descensio stellarum, sive recta, sive obliqva. Vid. Ascensio.

Ortus et Occasus Poeticus [orig: Poticus] est aut apparens et dicitur Heliacus. aut verus, et distingvitur in Cosinitum seu matutinum, et in Acronychum seu vespertinum. Unde apparet, qvod


page 912, image: s484

ortus et occasus astronomicus describatur ex horizonte cum aeqvatore; poeticus [orig: poticus] autem ex horizonte cum sole.

Ortus Heliacus est, qvando stella, ob vicinitatem solisantea non conspecta primum apparet. Econtra [orig: Econtr] stellae occidunt beliace, qvae ob radios solares interdiu non conspiciuntur.

Ortus Cosmicus est, qvo stella cum sole supra horizontem emergit, licet nondum videatur: Econtra stellae cosmice occidunt, qvae sole oriente ex adversa coeli parte infra horizontem simul descendunt.

Ortus Acronychus seu chronicus est, qvando stella ascendit, cum sol vesperi occidit seu descendit. Econtra stellae occidunt acronicbe, qvae descendunt sub horizontem occidentalem, cum sol oritur, juxta versiculos:

Cosmice descendit signum, qvod Acronyche surgit.
Cronicbe descendit signum, qvod Cosinice surgit.

Ortus et occasus stellarum praeterea est vel aqvinoctialis, vel solstitialis aestivus, vel solstitialis brumalis seu hyemalis.

Ortus aeqvinoctialis est, qvo sol vel quaecunq: alia stella oriuntur in [gap: unknown sign] et [gap: unknown sign] seu aeqvinoctio: cui directe opponitur occasus aeqvinoctialis. Ubi notetur, qvod ab ortu aeqvinoctiali spiret subsolanos, Ost: ab occasu aeqvinoctiali Zepbyrus, West.

Ortus solstitialis aestivus est, qvo sol oritur in [gap: unknown sign] circa solstitium aestivum, unde spirat casias, Nordost: Cui opponitur occasus solstitialis brumalis, unde spirat africus, Sdwest.

Ortus solstitialis brumalis est, qvo sol oritur in [gap: unknown sign] : unde spirat Vulturnus Sdost: cui opponitur occasus solstitialis aestivus, unde spirat caurus, Nordwest.

Ortiva vel Occidua amplitudo est locus, in qvo sol in declinatione sua ab aeqvinoctiali consistir. Estque haec amplitudo vel aestiva seu septentrionalis, in qva [gap: unknown sign] oritur vel octidit in loco Zodiaci ab aeqvatore versus septentrionem declinationem declinante; vel hyberna seu meridionalis

OCCULTUM, abditum, latens cui opponitur apparens et apertum.

Occultatio, astronomis est stellarum occasus heliacus; politicis dissimulatio veritatis. Vid. Crypsis.

OCCUPATIO physicis est, qvando corpus sic locum complet, ut nullum aliud in illo recipiatur, nisi prius occupans recedat.

Occupatio politicis dicitur justa rei istius apprehensio, qvae in medio posita erat, sive fiat per


page 914, image: s485

captivitatem, ut in bello, sive sit rei cujuscunqve, qvae nullius est, ut in venatione et inventione.

Occupatio oratoribus est, cum diluitur id, qvod adversarius objicere potest: Prolepsis, Anticipatio, prokata/lhyis2.

Occupans subjectum est, circa qvod qvis versatur.

OCEANUS, mare seu pelagus magnum, qvod instar cinguli universum orbem ambit.

Oceano accidit aestus marinus Ebbe und Fluth, motus reciprocus, qvem vocant Plemmyram Vid. Motus.

Oceanus vastus seu patens universam terram ambit: et ab oriente dicitur Eos, Sericus, Sinensis, Archipelagus seu Laurentii; a [orig: ] Meridie Australis, Erythreus, Indicus, et Gangeticus, Persicus, Arabicus, Mare asperum ad insulam Madagascar, Aethiopicus ad Gvineam et regnum Congo; ab Occidente oceanus occiduus, et qvidem Atlanticus ultra Hispaniam Cantabricus; ad Galliam Aqvitanicus; ad Angliam et Scotiam Britannicus, Hibernicus, Caledonius; a [orig: ] septentrione septentrionalis et Hyperboreus; diversisqve in locis Sarmaticus, Scythicus, congelatus seu mare mortuum et Cronium. Tandem Oceanus ad Americam, una parte eis Aeqvatorem vocatur Mardel Nord; altera, citra fretum Magellanicum Mare pacisicum seu Mar del Zur.

Occanus sinuosus, qvi alicubi littoribus intercipitur utrinqve: ceu sunt (1) Mare mediterraneum seu internum, qvod per fretum Gaditanum ab occasu irrumpit, et Africam ab Europa discriminat, inqve ipsam Asiam excurrit longitudine CCCC. pene [orig: pen] milliarium Germ. et latitudine pene [orig: pen] LX. millarium. Varia accipit nomina, et ad Hispaniam dicitur Ibericum et Balearicum; ad Galliam Ligusticum; ad Italiam hinc Tyrrhenum, Tuscum et inferum mare; illinc Adriaticum et superum; ad Graeciam Aegeum et Archipelagus; ad Thraciam Hellespontus, Propontis, Bosphorus Thracius, Pontus Euxinus, Bosphorus Cimmericus, Palus Moeotis. (2) Sinus Codanus seu Mare Balihicum, ad qvod nos habitamus, et respectu Belgarum dicitur Ost=See; respectu nostri autem revera est die Nordsee (3) Sinus Persicus. (4) Sinus Arabicus seu Mare Rubrum. (5) Mare album inter Moscoviam et Tartariam (6) Sinus Mexicanus etc.

Occanus sinuosus, angustus Oceani locus inter duas terras interceptus dicitur Fretum. qvale est Gaditanum seu Herculeum inter columnas Herculis (2) Magellanicum


page 916, image: s486

ultra Americam (3) Fretum Anian inter Tartariam et Americam. (4) Fretum Davis ad Groenlandiam (5) Fretum Weigatz seu Nassovicum ad novam Zemblam (6) Fretum le Maive, in australi terra hactenus incognita. Quo refer fretum Siculum, Hetruscum, Euripum.

OCHLOCRATIA, >est species democratias seu imperii popularis, in qva omnia referuntur ad utilitatem tenuiorum.

OCHRA Vid. Metallum.

OCTAEDRUM Vid. Corpus.

Octateris, systema octo annorum apud Chronologos.

OCULUS, o)fqalmo\s2, o)/mma, organum visus, in qvo species visibiles excipiuntur et ad cerebrum deferuntur.

Oculus si in exteriori facie consideratur (1) pupillam, pupulam, korh\n, habet seu circulum minorem nigricantem, nempe uvae tunicae foramen (2) iridem coronam, circulum majorem, qvi ambit pupillam (3) halonem, circulum iridi proximum, qvi terminat albuginem (4) ipsam albuginem, albumen, albam partem oculi. Inde (5) est cavitas, ko/gxos2, spacium ab oculo occupatum.

Oculorum extremitates birsutae dicuntur supercilia, palpebrarum pili cilia, blefari/des2: palpebra ipsae ble/fara, tunicae oculum tegentes. Hirqvi sunt anguli oculorum laterales ad juncturam duarum palpebrarum: qvorum unus interior dicitur r(anth\r, ubi est caruncula in angulo, unde lachrymae manant, alter exterior dicitur parw/pion seu exterior canthus.

Oculus ex interiori structura consideratus, praeter sex musculos, qvibus movetur, et nervum opticum, in qvo spiritus animalis opticus ad oculum defertur, constat qvatuor tunieis et tribus humoribus.

Oculi tunicae qvinque sunt (1) tunicae annata seu conjunctiva e)pnpefukw/s2, alba et crassa, cooperiens ab extra totum oculum, excepta iride et pupilla. Dicitur alias album et albugo ocull, et oritur a [orig: ] pericranio. (2) tunica sclirotica sive durae, qvae oritur a [orig: ] dura matre, et anteriore parte dicitur etiam tunica cornea, keratoeidh\s2, ambitqve totum oculum, ipsam etiam pupillam, et continet humorem aqveum, suaqve perspicuitate transmittit radios visivos (3) tunica Chorocides, qvae oritur a [orig: ] pia matre: et anteriore parte dicitur tunica upea r(agoeidh\s2, suaque nigredine obscurat humorem aqveum et crystallinum, ut in iis formae lucis debiles appareant. Ubinotetur, qvod inter tunicam Choroeiden et tunicam corneam


page 918, image: s487

contineatur humor aqveus (4) tunica retina oritur ex medullari substantia nervi optici, qvi vitrcum humorem separat a [orig: ] crystallino: primarium visionis organum secundum recentiores Anatomicos. Ex qva secundum eosdem (5) oritur crystallena, retiformis, humorem cryitallinum continens, unde etiam dicitur crystalloides, crystallina, glaeialis. item tunica a)raxnoeidh\s2, aranea. Vid. Lens et Visio.

Oculi tres bumores sunt (1) aqueus seu albugineus, u(datw/dhs2, qvi situs est in anteriore oculi hemisphaerio, et crystallinum humorem ejusqve; retinam valde [orig: vald] siccam humefacit. (2) crystallinus bumor seu glacialis, krostallw/dhs2, omnium purissimus, in oculi centro sine colore, situs inter aqveum et vitreum humorem, primarium visionis organum et quasi speculum, secundum Galenum Vid. Lens. (3) u(aloeidh\s2, vitreus, qvi occupat posterius oculi hemisphaerium, ne species visibiles humorem crystallinum penetrent. Illum enim terminat, sicuti plumbum terminat vitrum speculi, ut imagines sistat.

Oculi mu/wpes2, qvi propinqva vident distincte; remota confuse: et presbu/tai, qvi propinqva vident confuse, et remota distincte. Vid. *muwpi/a in Morbis.

Oculi hebetes, blde; acres, acutius lyncei, scharffe; caerulei, Katzenaugen; coesij, glauci, qvales adscribuntur Palladi; lippi, trieffende; poeti, qvando alter altero minor est; lusci, bersichtig; lusciosi, blintzugig; strabi, strabones, schielende; cernui, unter sich sehende.

ODE, melos et carmen melicum, qvod concinitur ad lyram seu chelyn. Unde etiam Lyricum dicitur. Species ejus sunt epinicium victori, hymnus Deo, paean Apollini, et pro qvacunqve victoria. Vid. Chorus.

ODIUM, aversio appetitus ab objecto: ira inveterata.

ODOR Plinio nihil aliud est, qvam aer [orig: ar] infectus. Physici autem odorem dicunt esse qvalitatem corporis mixti, ex sicco multo cum humido sapido temperato per calorem eductam.

Odoris igitur materia est siccum uberius humido; efficiens seu id, qvod educit odorem, est calor: qvia res odoratae, si incalescant, plus odoris emittunt.

Odorem Chymici deducunt a [orig: ] sulphure, qvod illis est primum sapitum: sicuti saporem a [orig: ] sulphure, qvod illis est primum odorabile. Qvia autem Peripatetici principia illa chymica, nempe sal, sulphur et Mercurium, si comparentur cum elementis, dicunt esse corpora


page 920, image: s488

mixta, propterea causam odoris putant quaeri in illo debere, qvod est simplicius, nempe in sicco superante cum sapido humido.

Odor non est corporeus defluxus seu vapor et habitus materialis, defluens a [orig: ] corpore odorato, qvia habitus illi egressi sunt tantum o)/xhma seu vehiculum et subjectum odoris, non ipse odor; alias omnes vapores essent odorati, qvod falsum est de aqveis vaporibus. Odor etiam non esset qvalitas sed substantia.

Odor et sapor ex ijsdem causis oriuntur, sed diversimode dispositis. Hinc omne sapidum est odoratum; omne insipidum, inodorum.

Odor est vel extremus, vel medius.

Odor extremus est vel gratus seu dulcis, nempe fragrantia, confereos ad spiritus reficiendos: vel ingratus, nempe graveolentia et foetor, ortus ex solutione sicci in humido putrefacto: et uterqve est vel acutus, qvi acriter et cito ferit nares: vel ignaerus, qvi etiam in propinqvo tarde et langvide afficit sensum: item vel alimentosus, vel medicamentosus.

Odor medius pro diversa sicci in humido affectione oritur, et dividitur, ut sapores solent.

OECONOMICA est pars philosophiae practicae, qvae monstrat, qva ratione prudenter sit domus administranda ad felicitatem familiae.

Oeconomia recte constituta est societas omnium prima. Hinc recte [orig: rect] dicitur, qvod error in familia pariat errorem in politia.

Oeconomica societas, qvia est secundum naturam, facit, ut etiam societates politicae secundum naturam coeant [orig: coant].

Oeconomi probi officium est, non saltem parate domum et possessiones, sed et ijsdem recte uti, juxta illud: *kth=sis2 est ejusdem, cujus est xrh=sis2.

Oeconomicae societates sunt tres: *gamikh\, conjugalis. *patrikh\, paterna. *despotikh\, berilis.

OECUMENICUM idem est, qvod universale: sicuti oi)koume/nh est ipsa universalitas totius humani generis, vel etiam certi alicujus populi congregati: et tunc oi)koume/nh interpretantur per orbem terrarum.

Oecumenica Concilia sunt celeberrima, inde dicta, qvod ad illa sint convocati Episcopi totius orbis terrarum: contradistincta scilicet conciliis particularibus et nationalibus.

Oecumenica concilia inptimis sunt quatuor priora, qvorum confessio sidei in nostris ecclesus est symbolica.

Primum est Nicenum, a [orig: ] Constantino M. anno 325. celebratum, ut Ariani convincerentur, et


page 922, image: s489

controversia de tempore paschatos, deque nuptijs ecclesiasticorum componeretur. Hinc decretum (1) ut vox o(moou/sios2 contra Arianos usurparetur. (2) ne pascha eodem die cum Judaeis celebraretur. (3) ut nuptiae ecclesiasticorum essent legitimae.

Secundum Constantinopolitanum, a [orig: ] Theodosio M. anno 381. celebratum. In hoc confutati sunt Macedoniani, qvi Spiritum S. docebant esse creaturam.

Tertium Ephesinum, a [orig: ] Theodosio II. anno 431. coactum contra Nestorium, papam Constantinopolitanum, qvi duas personas in Christo fiugebat. In hoc Concilio primas partes tenebat Cyrillus Alexandrinus, cujus XII. capitula cum anathematismis causam postea dederunt variis disputarionibus.

Qvartum Chalcedonense, a [orig: ] Martiano anno 651. indictum contra Eutychen, qvi non tantum duas personas in Christo contra Nestorium recte negavit, sed et duas naturas negavit contra orthodoxiam. Cum haec synodus celebraretur, Eutychiani celebrarunt synodum Ephesi, qvae in historicis ecclesiasticis vocatur Listrica, qvasi praedatoria, qvia in ea omnia agebantur confuse et orthodoxi opprimebantur, autore Dioscoro Alexandrino episcopo.

Praeter haec qvatuor Concilia Occumenica, alia adhuc inter occumenica referuntur, ut

Qvintum, Constantinopolitanum II. a [orig: ] Justiniano Anno 553. celebratum in causa Origenis et trium episcoporum, qvi stabant a [orig: ] partibus, ut videbantur, Nestorii, damnandorum.

Sextum, Constantinopolitanum III. a [orig: ] Constantino Pogonato Anno 680. contra Monothelitas, tanqvam surculum aliqvem Eutychianorum celebratum.

Septimum, Nicaenum II. a [orig: ] Constantino VII. et Irene anno 787. celebrarum, contra imagines in templis ponendas, unde varij tumultus in ecclesia, cum Romani episcopi cultum imaginum de fenderent.

Tandem Carolus M. anno 794 octavum concilium seu synodum oecumenicam Francofurtanam celebravit, in qvo controversia de imaginibus ita diremta est, ut qvidem non ipsae imagines improbarentur, sed tamen adoratio et cultus earum vetaretur.

Alii tamen Octavam Synodum non vocant Francofurranam, sed Concilium Constantinopolitanum VI. contra Iconcelastas pro Iconolatris a [orig: ] Constantino Coprenymo convocatum. Pontificii qvidem adhue decem alia numerant concilia Occumenica, inqve iis ultimum Tridentinum, in his multum


page 924, image: s490

erroris disseminatum esse novimus.

OEDEMA, oi)/dhma, Vid. Morbus.

OESOPHAGUS, stomachus, gula, via in faucibus corum, qvae devorantur et potantur: infundibulum ventriculi, sicuti trachaea est fistula pulmonis, Proviant Rhre.

OESYPUS, sordes lanae, lana cum sordibus suis: lanarum succidarum seu ablutarum pingvitudo: medicis in usu.

OFFICIUM, id, qvod qvis efficere debet, qvodqve decenter qvis exeqvi tenetur. Unde Cicero pro virtute nominavit officium, cum vellet ethicam suam suis Romanis inculcare, ettres aureos illos libros de officiis scripsit, fecitqve more Stoico qvatuor partes officij seu virtutis, nempe prudentiam, id est, virtutes rheoreticas in intellectu; justitiam in voluntate; fortitudinem in irascibilitate; temper antiam in concupiscibilitate.

Officium idem Cicero dividit in kato/rqwma, omnibus numeris perfectum et qvasi in idea deseriptum; et in kaqh=kos2, qvod conveniens est, et cujus probabilis ratio dari potest, etsi in se non habeat rationem perfectionis. Hinc para\ to\ kaqh=kon dicitur esse, qvod est contra officium.

Officium etiam sumitur pro u(pourgi/a| seu obseqvio et gratificatione: ... [reading uncertain: print faded] pro munere.

Officiales sunt a [orig: ] summa potestate in aliqvo officio constituti; eorumqve alii sunt praefecti judiciis, ut praetor; alii moribus, ut censor; alii aerario, ut qvaestor; alii consiliis, ut consiliarij; alii aule, ut palatini; alii bellis, ut duces.

Officiositas est species humanitatis, pertinens ad virtutes homileticas, qva cuilibet prastare ea volumus, qvae illi debentur.

*o*i)=*kos2 Vid. Domus et Familia.

*o*i)*kei/wsis2, appropriatio ejus qvod est alterius, e)fa/rmwsis2, i)diopoi/hsis2 apud theologos.

OLFACTUS sensus externus, cujus objectum est odor; organum externum, nares; internum, os cribrosum, et duo canales seu processus mamillares, ab anterioribus cerebri ventriculis prodeuntes, nervis mollioribus non absimiles, inque illis spiritus animales; medium, aer [orig: ar] et aqva.

OLIGARCHIA, res publica paucorum divitum, ad qvorum utilitatem omnia referuntur. Sunt ejus 4. species secundum Aristotelem, 1. cum, tenuioribus exclusis, imperant, qvibus census mediocris est. 2. cum tantum imperant, qvibus census magnus est. 3. cum filii patribus succedunt. 4. cum oligarchici praesunt sine omni lege. Prima species est melior reliqvis; ultima reliqvis deterior.