09/2007 Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
text typed - structural markup added - spell check partially performed - no orthographical standardization
03/2008; 03/2010; 02/2011 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


image: s006

[gap: frontispiz]

image: s007

JOH. MICRAELII LEXICON PHILOSOPHICUM TERMINORUM PHILOSOPHIS USITATORUM ORDINE ALPHABETICO SIC DIGESTORUM, UT INDE FACILE LICEAT COGNOSSE, PRAESERTIM SI TAM LATINUS, QVAM GRAECUS INDEX PRAEMISSUS NON NEGLIGATUR, QVID IN SINGULIS DISCIPLINIS QVOMODO SIT DISTINGVENDUM ET DEFINIENDUM. Editio Secunda ab ipso Authore Correcta et Aucta cum novis novorum Terminorum et Vocabulorum Indicibus. [gap: illustration] STETINI, impensis JEREMIAE MAMPHRASII, Bibliop. Typis MICHAELIS HPFNERI, anno CIC ICC LXI.



image: s008

[gap: praeliminaria]

page 876, image: s466

Mutuatius, mutui datio est contractus, in quo res, quae usu consumitur, et functionem recipit in suo genere, id est, alcerius vicem sustinet, gratis transfertur quoad dominium, cum hac obligatione, ut post certum tempus tantundem reddatur.

Mutui quaedam species sunt Usura et Census annuus.

Ex mutui contractu nascitur actio, quae vocatur certi condictio, actio pecuniae creditae.

MYCTERES meatus odorandi. Inde si naribus commotis aliquem irridemus, dicimur mukthri/zeni. Vid. Nasus.

*mukterismo\s2 [note of the transcriber: in the print: *mkuterismo\s2 ] est ironicus sermo, quo aliquem suspendimus naso adunco: hostilis nempe irrisio gestu narium facta. *diasuro\ms2, vexatio.

MYSTA, minister sacrorum: unde symmystae, qui una laborant in sacris.

Mysterium, actus divinus, cujus causam seu rationem assequi non valemus; interim propter testimonium divinum ei fidem adhibere debemus.

Mysterium Chymicis est essentia subtilis, latens in intimis recessibus corporis. Sic ijsdem materia prima vocatur magnum mysterium.

Mysticus sensus Vid. Anagoge.

*m*u=*qos2, fabula: *muqologi/a, ars explicandi fabulas poeticas [orig: poticas]: Mythistoriae, similis Aegyptiorum hieroglyphicae, quia utrobique moralia certa nectuntur. Vid. Fabula.

N.

NADIR, punctum sub horizonte, et quidem sub pedibus nostris, quod puncto verticali in hemisphaerio superiori Zenith opponitur.

NAPHTA, bitumen liquidum, nigrum, quod facillime ignem attrahit, imo [orig: im] igni etiam ex spatio aliquo se applicat. Vid. Bitumen.

NARCOTICA, quae somnum conciliant, stupefaciunt, et doloris sensum animo adimunt: unde etiam dicuntur anodyna. item hypnotica.

*na/rkwsis2 stupor est, partiumque nervosarum sensus et motus diminutus.

NARRATIO, dih/ghsis2, e)/kqesis2, a)paggeli/a, pars orationis apud rhetores; praemissa propositioni et confirmationi: unde praecipua argumenta depromuntur (2) In progymnasmatibus obtinet secundum locum, et distinguitur in praenarrationem seu prodiegesin, ipsam dih/ghsin seu narrationem, et in e)pidih/ghsin, qua [orig: qu] post facta narrantur.

NASUS, r(i\s2, spiritui et aeri [orig: ari] transitum praebens, superiori parte est osseus, ubi per os cribriforme odores intrant cerebrum, inferiore cartilagineus: cujus concavae partes et foramina dicuntur mycteres, r(i/nia,


page 878, image: s467

seu Nares. in quarum intermedio est interseptum cartilagineum. Utrinque latera dicuntur pinnae, et pars carnosa labio vicina, columna.

Nasus simus , flache Nase; resimus, Affen=Nase.

Naso nasatus , nasutus qvi est magni nasi Nasutulus, omnia volens judicare:

NATURAE vox sumitur saepe pro toto mundio, ejusque compage, ut cum dicitur: Natura non deficit in necessariis: Natura appetit sui conservationem.

Natura fu/sis2, communius vocatur internum operationum principium.

Natura methaphysicis dicitur quodvis ens, prout respectum habet ad operationes et proprietates.

Natura physicis est essentia composita ex materia et forma, seu qvidditas speciei.

Naturae vocabulum est amplissimae significationis, qvum jam sumatur pro essenti; jam pro proprietatibus; jam pro illo, qvod primo ortui inest; jam pro causa naturali sive sorma sive materia; jam pro ipso DEO, et dicitur natura natur ans; jam pro universitate creaturarum, et dicitur natura naturata; jam pro indole et qvadam naturae inclinatione speciali.

Natura alia est activa, et dicitur forma; alia passiva, et dicitur materia.

Natura est principium motus et qvietis ejus, in qvo est primo et per se

Naturale [1] idem est, qvod secundum leges naturae adeoque rebus ingenitum.

Non naturale est (1) praeternaturale, ceu sunt artificialia (2) supernaturale, ut miracula (3) contranaturale ut peccata et morbi.

Naturalissimum, fusikw/taton=, qvod est maxime naturale.

Naturalitas, vis et facultas naturalis.

Naturaliter est, qvod fit naturali ratione, et per naturam: item realiter et corporaliter. Sic ICtis naturaliter acqviri, est acqviri corporali apprehenlione, et pecunia dicitur naturaliter solvi.

Naturare, naturam dare, sicuti naturari eam acqvirere.

Naturales res VII et VI. res non naturales Vid. Medicina.

Secundum naturam, qvod fit lege naturae.

A natura, qvod habet naturam autorem.

Praeter naturam, qvod qvidem non fit secundum segem naturae, eam tamen non evertit.

Contra naturam [2], qvod eam oppugnat et evertit.

Supra naturam, qvod miraculoso fit a [orig: ] prima causa.

Naturale [2] dicitur aliqvid (1) constitutive,


page 880, image: s468

qvod naturae ipsi largitur esse. (2) consecutive, qvod a [orig: ] forma immediate fluit, ut animae facultates (3) subjective, qvod penitissime naturae haeret infixum. (4) perfective, qvod naturam exornat, juvat, perficit (5) transitive, qvod naturaliter propagatur, ut peccatum originale.

Natura opponitur (1) praeternaturali, adeoque et artificiali. (2. supernaturali. (3) contranaturali. (4) voluntario. (5) thesi, seu illi quod ex positione est, quemadmodum relatio alia dicitur natura [orig: natur]; alia thesi (6) violento, quod non oritur ex principio intrinseco (7) fortuito, quod non est ex intentione causae.

Natura est vel universalis, nempe connexio omnium causarum secundarum, quam veteres vocarunt fatum physicum. vel particularis, quae est principium operationum in singulis rerum speciebus: et sic dicitur natura angelica, humana, equina.

Supra naturam universalem et particularem Deus est, qvia potest connexionem causarum omnium invertere: quod negant Stoici.

Natura non facit saltum, id est, extrema non per sei psa, sed per media conjungit.

Nativum, quod est congenitum. Sic nativus calor est, qui est insitus a [orig: ] natura, et dicitur etiam calidum innatum.

Natum, pefuko\s2, philosophi vocant aptum; Et conjungunt utrumque vocabulum quandoque, ut cum dicunt: Aptum natum est. Sic dicunt: contingens vel necessarium natum est.

Innatum opponitur vel acquisito: (hinc habitus alii dicuntur innati; alii acquisiti:) vel elicito. Sic appetitus elicitur, quando cognitum verum appetit.

Connatum, connaturale, sumfue\s2, quod per naturam alteri jungitur.

NAUSEA, depravatus motus expultricis facultatis, quo nititur per os excernere, quae ventriculo sunt molesta.

NEBULA aut est vapor paullatim densatus, et materia pluviae, aut excrementum quod dam et pars caliginosa nubis.

Nebula, si decidit, est prognosticon serenitatis; quia materia pluviae jam est absumta: sin ascendit, significat pluvias, in quas convertitur.

Nebula videtur fugere ante ambulantem et pone [orig: pon] sequi, quia circa nos semperaliqua est serenitas; in aliqua aurem distantia opacitas.

NECESSITAS dicitur a [orig: ] non cessando, aut quod absque illo res nec est, nec esse potest.



page 882, image: s469

Necessarium seu necessitas est vel indigentiae, quam Graeci vocant xrei/an, Romani opus habere, Germ. Nhtig: vel violentiae et coactionis, cum displicentia patientis, quam vocacamus Einen Nothzwang: vel expedientiae, quam vocamus utilitatem, Ntzlich: vel congruentiae, quod vocatur conveniens: vel tandem immut abilit atis, quam Graeci vocant a)na/gkhn.

Necessitas immutabilitatis, quae non potest aliter esse: et sic necessaerium est, quod habet entitatem seu naturam immutabilem. Ideoque etiam vocatur necessarium immutahile et invariabile.

Necessarium est vel complexum, quale est in propositionibus et syllogismis necesariis, et dicitur necessitas in praedicando et necessitas connexionis. vel incomplexum. et hoc aut est in causando seu operando, et dicitur necessitas existentiae; aut in afficiendo, qualia sunt propria necessaria.

Necessarium aut est absolute necessarium, aut hypothetice et conditionate tale.

Absolute necessarium est, quod in se est invariabile: estque vel simpliciter et independenter necessarium, quod nullo modo variari potest, qualis est DEUS, qui habet necessitatem essendi: vel secundum quid et determinate atque dependenter necessarium, quod quidem in certo genere est absolutum, non tamen omnibus modis est invariabile, quia potest variari a [orig: ] causa unde pendet: et haec necessitas vocatur physica et necessarium dependens, sive dependeat ab efficiente, sive a [orig: ] materia, sive a [orig: ] forma.

Necessitas hypotheticae seu conditionalis ex aliqua hypothesi et conditione seu supp ositione assumit aliqvam invariabilitatem, et habet aliqvam contingentiam admixtam desumiturque aut ex suppositione finis, e. g. necessum est, si qvis vult fieri doctus, ut sit studiosus: aut ex actu existendi, seu ex ipsa rei existentia, e. g. omne qvod est, qvando est, necessum est esse.

Necessitas item est vel conseqventis, et est ipsa necessitas absoluta; vel conseqventiae, qvando conseqvens est necessarium propter positionem antecedentis, et est ipsa necessitas hypotheticae.

Necessitas itidem alia est constituens, et dicitur necessitas definitionis. alia conseqvens, ut sunt proprietates essentiam conseqventes, et haec dicitur necessitas demonstratinonis.

Necessario opponitur contigens. et qvidem necessitati immutabilitatis opponitur intrinseca contingentia, qvae est voluntatis;


page 884, image: s470

necessitati autem coactionis opponitur contingentia extrinseca.

Necessitas itidem alia est qvoad specisicationem. qva potentia unius tantum speciei actum potest elicere, qvemadmodum voluntas circa bonum ita versatur, ut non possit illud odisse, sed semper amare: alia necessitas exercitii, qva potentia unius speciei actum non potest non elicere. Sic oculus apertus non potest non videre.

Necessarii sunt politicis, qvi cognati aut affines sunt, et in qvos necessaria officia conferuntur. Hinc etiam liberi dicuntur necessavii haeredes.

Necessitari est impelli vel cogi: a)nagkato\n, qvod necessitatur: Sic dicitur persvasio necessitata.

NEGATIO, a)/rnhsis2, in propositionibus est, cum praedicatum dicitur non inesse subjecto. Vid. Enunciatio.

Negatio metaphysicis dicitur carentia rei, et negat essentiam, qvia nullum actum formalem in se habet:

Ens negativum est vel pure [orig: pur] negativum, qvod dicit negationem reiomnimodam, ut Non homo: vel privativum, qvod tantum dicit carentiam certae rei in certo subjecto, rem negatam recipere apto, ut coecitas.

Negatia igitur et privatio differunt, qvia negatio dicit carentiam praecise sine aptitudine subjecti, et vocatur Nihil negativum. item negatio pura. Privatio autem praeter carentiam seu essentiam realitatis dicit simul aptitudinem subjecti ad recipiendum habitum, adeoque potentiam subinfert, et vocatur Nihil privativum.

Negatio etiam dicitur Non ens negativum seu Nihil negativum, qvia nullum entis modum habet.

Negatio logicis vel neganter accipitur; vel infinitanter, qvae aliqvibus malignans dicitur.

Negatio neganter accepta seu negatio negans praedicatum negat de subjecto.

Negatio infinitans est particula Non, qvae addita voci significationem ejus tantum negat et omnia alia dieit.

Negatio semper est vel oppositorum, vel disparatorum, vel diversorum.

Negationes duae apud Latinos affirmant.

De negationibus et privationibus ratio negotiatur, et apprehendit eas qvasi qvasdam res, dum de ijs aliqvid affirmat vel negat.

Negationis via in cognoscendo DEO dicitur, cum removemus a [orig: ] Deo imperfecta omnia: sicuti via eminentiae dicitur, cum tribuimus ei perfectiones competentes, et


page 886, image: s471

via causalitatis, cum ab effectis in crcatura colligitur Deus esse.

Negativa praecepta in decalogo fortius stringunt, qvia ligant semper et ad semper. Affirmativa praecepta ligant qvidem semper, sed non ad semper.

Negativa imperfectio non est culpabilis, sed privativa, qva defectus est perfectionis inesse debitae.

NEGLIGENTIA, omissio actus intellectus, voluntatem ad operis executionem excitare debentis: et contrahit culpam: est que alia simplex, qvae contrahit culpam levem, alia magna, qvae latam.

NEGOTIUM, qvod nos habet occupatos.

Negotiorum gestio est, cum qvis alterius ignorantis negotium gerendum absqve mandato suscipit utiliter.

Negotialis status est in rhetoricis, qvo de refutura tractamus.

NEMESIS, ne/mhsis2, indignatio adversus eos, qvi scelus commiserunt.

Nemesin Deam finxerunt poetae [orig: potae], qvae de injustis poscat poenas.

Ad Nemesin propensio est bonum judicium in JCto et judice.

Nemesin vocant oratores partem conlusionis, qva indignantur adversario.

NEOMENIA Vid. Novilunium.

NEOPHYTUS, qvi nuper ad fidem accessit, qvasi nuper insitus.

NEPHRITIS, omnis affectus, qvo renes, id est nefroi\, laborant, sive sit lithiasis, id est, morbus calculi, sive ulcus inflammatum, sive alia intemperies. Unde etiam dicuntur nephritica medicamenta.

*n*e/*rtera Vid. Minera.

Nerterologia Vid. Philosophia.

NERVUS, neu=ron, Seen= oder Span=Ader, organum primarium sensus et motus: in qvantum defarunt cum spiritu animali facultatem movendi et sentiendi in partes. Nam opera animalis facultatis perficiuntur per nervos intervenientibus spiritibus animalibus in cerebro generatis et corpori communicatis.

Nervus formatur ex glutinosa et frigida seminis parte, constarqve duplici tunica absqve cavitate.

Nervi sunt vel duriores et motorii, motui in omnibus membris servientes, vel sensorii et molliores, qvi inserviunt sensibus externis, et per paria oriuntur, quae dicuntur conjugationes seu syaygiae nervorum. Et qvidem anatomici vel qvadraginta nervorum paria deprehendunt: nempe 10. otta in Cranio; 30. extra cranium in spina. Veteres tantum septem paria nervorum in cranio oriri dixerunt juxta versiculum:


page 888, image: s472

Optica prima: oculos movet altera: tertia gustat: Qvarta et qvinta audit: vaga sexta est; septima Lingvae.

NESCIENTIA Vid. Ignorantia.

NEUTRUM, indifferens, qvale est in grammaticis neutrum genus, tam in nomine, qvam in verbo.

Neutrum ethicis vocatur, qvod nec honestum nec turpe est, licet utriqve possit inservire, qvalis est affectus.

Neutrum physicis dicitur, quod nec sanum nec aegrotum est. Et recte negat Aristoteles contra Galenum, dari statum neutrum, qvia unumqvodqve vivens aut sanum est, aut aegrotum.

NIGREDO est color, multum habens obscuritatis et opacitatis, visumqve congregans: sicuti albedo illum disgregat et offendit, si magna fuerit.

Nigrum igitur nascitur ex praedominio opaci: sicuti album ex praedominio perspicui.

NIHILUM, ou)de\n Vid. Negatio.

NIMBUS, pluvia cum impetu, mojoribus guttis decidens.

NIMIUM, portio major, seu id, qvod est plus justo. Aristoteles vocat u(perbolh\n, excessum, et vitium in excessu. sicuti econtra [orig: econtr] parum est proportio justo minor, non apta explere inanitatem. Abundantia autem est superfluitas indebita, et qvidam excessus.

Omne nimium vertitur in vitium, sed non omnis abundantia.

NITRUM, salpetrae, succus concretus sali sinitimus, et ingreditur materiam pulveris pvrii cum sulphure et carbonibus.

Nitrum vel nascitur, vel efflorescit, vel conficitur.

Nitrum, si nascitur, dicitur nitrum nativum. et invenitur vel in terra, et dicitur aphronitrum, vel extra terram in convallibus, aut etiam in lacubus.

Nitrum si sua sponte efflorescit, dicitur halmirhaga.

Nitrum factivum est, qvod fit vel ex nitro fossili, et est Chrysocolla et Borax; vel ex Nili aqvis, et dicitur spuma nitri, vel ex qvercu cremata.

NIX gignitur, cum nubes aut vapor rarior propter frigus, cum in aqvam resolvitur, congelascit in tenues floccos hexangulos. Non igitur nubes immediate transit in nivem, sed in aqvam prius resolvitur, et deinde singulae guttae congelascunt.

Nivis color est candidus propter spiritum, qvo turgescit, inclusum: qvi si vetustate evanescit, nivis color declinat ad rubedinem.

NOBILITAS, eminens rei dignitas.

Nobilitatem Aristoteles in


page 890, image: s473

politicis vocat antiqvam virtutem et divitias in posteros propagatas.

Nobiles dicebantur Romae patricij, quorum patres aut majores magistratum civilem gesserant, qvibus opponebantur novi homines.

Nobiles alii beneficiarii sunt, qvi feudum i. e. jus fiduciarium in certo praedio seu fundo tanqvam honorarium meritorum fructum pro se et posteris obtinent; alii officiarii in magistratu et dignitate qvadam positi. Vide Tiraqvellum de Nobilitate.

NODI Vid. Caput Draconis et Eclipsis.

NOEMA, no/hma, est apud oratores dictum certae materiae implicatum, qvod effertur cum respectu personae E. g. Teucro Patria erat ubicunque bene erat. Vid. Chreia.

Noema logicis idem est, qvod notio seu conceptus animi de re certa.

Noemata [orig: Nomata] seu notiones aliae sunt primae et secundae,

Noemata [orig: Nomata] prima repraesentant res ipsas, ut revera sunt, qvalis est conceptus canis in mente.

Noemata [orig: Nomata] secunda sunt conceptus conceptuum, qvia primos conceptus alio conceptu mens intuetur, qvales sunr notiones logicae, ut genus et species; grammaticae, masculinum et foemininum; rhetoricae, tropus et figura. Vid. Intentis

Noema [orig: Noma] physicis est illa ipsa imago, qvae menti praesentatur ex objectis sensuum.

*noeta\ et *noeta\ a [orig: ] Platonicis distingvi solent.

*nohra\ sunt, qvae nou=s2 seu mens intelligit, quanqvam sua natura nulli materiae sint implicata, qvalis est DEUS et angeli.

*nohta\ sunt, qvae menti repraesentantur qvidem per phantasiam, sed ut inde abstrahat sibi species intelligibiles.

*no\hsis2 a)diaretwn Vid. Apprehensio simplicium [correction of the transcriber; in the print simpliciura].

NOMEN, o)/noma, grammaticis est vox variabilis per casus, qvae rem signisicat.

Nomen aliud est substantivum, sive illud sit proprium, sive appellativum, aliud adjectivum.

Nomen logicis est subjectum praedicationis, qvod tempus non consignificat.

Nomen est (1) sinitum, ut homo. 2. infinitum, ut non homo. (3) positivum (4) negativum et privativum (5) transcendens, qvod supra praedicamenta, ascendit, qvales sunt termini metaphysici (6) categoricum siu praedicamentale (7) commune seu universale, qvalia sunt praedicabilia (8) singulare, qvalia sunt individua (9) nomina primae intentionis


page 892, image: s474

per actum directum (10) nomina secunde intentionis per actum reflexum.

Nominales philosophi dicti sunt, qui nominum cognitione etiam rerum cognitionem comprehendi putabant, qvales erant Occamistae. Vid. Conceptus.

Nomenclatura, vocabularium, in qvo natura et usus verborum simplicium extenditur.

Nomenclator Romanis erat, qvi singulorum civium nomina canditatis aut magistratibus exponere poterat. Genus scribarum, qvales sunt Registratores.

Nomen politicis est, qvod rem nosificat.

Nomen alicui impositum Platoni est o)/rganon didaskaliko\n diakritiko\n: Aristoteli est signum seu symbolum eorum, qvae latent in animo: estque vel gentilitium, familiae; vel praenomen ut lustricum, qvod puertis imponitur et praeponitur gentilitio, vel cognomen e)pw\numon, qvod postponitur, exaccidente sumtum; vel agnomen, qvod ultimo additur, ferw/numon, ab opera praestita vel eventu.

Nomen eciam sumitur pro debitore vel debitoris obligatione: et nomen facere dicitur active is, qvi mutosr; passive, qvi mutuatur.

*n*o*mikh\ Vid. Jurisprudentia.

*n*o/*misma Vid. Moneta.

*n*o/*mos2 Vid. Lex.

Nomothetica est in politicis suprema nomothetae seu LLatoris, id est, principis potestas, qva potest leges ferre civibus.

Nomophylaces sunt legum latarum custodes. Vid. a)stuno/moi.

NONAE sunt modo qvintus, modo septimus dies a [orig: ] Calendis, a [orig: ] qvo praecedentes dies inter Nonas et Calendas ordine retrogrado numerantur Vid Dies.

NON Ens aliqvando sumitur pro eo, qvod nihil est, ut cum dicitur, ex non ente nihil fit; aliqvando pro privatione, ut cum ex materia, forma et non ente, id est, privatione dicuntur res fieri: aliqvando pro materia, qvae non est ens actu, sed potentia: aliqvando pro falso, ut cum nihil esse dicimus, qvod dicitur. Vid. Negatio.

NORMA, *ka/nwn, regula ad qvam aliqvid constituitur vel efficitur. Vid. Mensura et Canon.

NOTAE Vid. Characteres.

NOTATIO est logicis ipsa vocum originatio seu etymon. Et argumenta a [orig: ] notatione ducta ijsdem censentur infirma.

Notatio est vel vera, vel ficta et allusiva.

NOTARIUS est scriba publicus, qvi acta in judicio vel extra judicium literis excipit.



page 994, image: s475

Notarij, qvatenus sunt publici contractuum et tabularum scriptores et formatores instrumentorum, diciuntur tabelliones, et notarii publici.

Primicerius notariorum dicitur Protonotarius et Cancellarius. qvanquam hodie Cancellarius est nomophylax et orator principis.

Notarius antiqvis erat, qvi notis illis, qvarum una integras dictiones comprehendebatur, qvibusque tanto compendio scribebatur, ut prius Notarii sententiam dicendam notarent, qvam a [orig: ] dicente esset pronunciata, juxta illud Martialis: Currant verba licet, manus est velocior illis. Nondum lingva suum, dextra peregit opus.

Notariaca seu Notaria ars est, qva veteres scribae scribebant per notas seu characteres, qvibus integrae voces vel sententiae, earumqve sensus monstrabantur.

Notaricon Vid. Cabbala.

Notarietas, evidens rei notitia.

NOTIO Vid. Noema [orig: Noma] , et Conceptus et Intentio.

Notio communis Vid. Notitianaturalis.

NOTHUM, spurium, non legitimum. Hinc no/qos2 logismo\s2 nothae cosae; notha politia, ta\noqei=a, nothia, portio bonorum, qvae ex testamento patris obvenit nothis.

NOTIUS aliud est natum, seu simpliciter, nempe qvod est simplicius; aliud nobis, qvod est magis sensibile et compositum.

Notitia est rerum cognitio.

Notitia est 1. infusa per divinam virtutem, ut in prophetis. 2. natum lis, su/mfutos2, cujus veritatem ratio in seipsa statim animadvertit. 3. acqvisita, ut in philosopho. 4. actualis, qvando qvis actu cognoscit. 5. habitualis, qvae est in philosopho dormiente. 6. intuitiva rei praesentis. 7. abstractiva rei non positae ante oculos, sed cognitae sive per speciem, sive mediante cognitione alia praevia. 8. distincta, qva notum est aliqvid diwrisme\nws2 per definitionem. 9. confusa, qva qvid notum est sugkexume/nws2. 10. apprebensiva in prima mentis operatione. 11. tompositiva vel divisiva in secunda. 12. creditiva in rebus fidei. 14. speculativa qvae sni gratia expetitur. 15. practica, qvae dirigitur ad operationem.

NOVATIO Ictis est prioris debiti in aliam obligationem translatio; estqve vel voluntaria extra judicium: vel necessaria in judicio: vel simplex, qva manente priore creditore et debitore alia obligatio conficitur; vel delegatio, qvando manente eadem obligatione, volente creditore, alius constituitur debitor.

NOVELLAE, qvae in ipso volumine constitutionum principum non continentur, sed postea propter


page 896, image: s476

causas factae, extra corpus constitutionum vagantur.

NOVILUNIUM, nova luna, neomenia, cum luna et sol sunt in conjunctione, sive in ipsa ecliptica, et tunc est eclypsis solis; sive luna existente extra eclipticam, et est simplex novilunium. Vid. in Planetis Luna. Novilunium primum est prima dies Nisan Dionysiani anni.

NOVUM, qvod ante non fuit, ut novae leges, tabulae, tigna, homines.

Novum opus denunciare Vid. Opus novum.

Novitas mundi dicitur, cum qvaeritur, an mundus fuerit ab aeterno, necne: in qva qvaestione pij defendunt mundi novitatem, id est, creationem; athei vetustatem, id est, aeternitatem.

NOXIUM seu noxa est, qvod alterum labefactat et perimit: alias dictum perniciosum. Sic venenum humoribus et spiritibus vitalibus est noxium, qvia illos perimit. Opponitur illi utile.

Noxa in judiciis est qvicunqve dolus, culpa et negligentia, qva nocetur alii.

NOX, tempus, qvo sol sub horizonte latitat, et nos radiis ejus subtractis versamur in tenebris.

Noctem milites distribuerunt in qvatuor vigilias, nempe in serum vesperum, mediam noctem, gallicinium, et in ortum solis.

Noctem rustici dividunt in concubium, mediam noctem et gallicinium.

Noctem Macrobius vel in XI. partes dividit, ceu sunt (1) vespera seu serum diei (2) crepusculum seu prima fax (3) concubium (4) nox intempesta, qvae non habet tempus commodum rebus gerendis (5) media nox (6) inclinatio, noctis (7) gallicinium. (8) conticinium qvando galli iterum conticescunt. (9) diluculum cum dignosci incipit diei lucula seu crepusculum matutinum (10) aurora seu Eos (11) mane, qvando emanat dies.

*nuxqh/meron qvasi noctidiale, est dies naturalis, complectens simul diem artificialem et noctem, adeoque XXIV. horas.

NUBES vaporum copia, in medio aere [orig: are] propter circumstans frigus addensata, et varios colores et phasmata meteorologica recipiens. Estqve vel sterilis, tenuis et lucida, qvae ob raritatem suam evanescit et dissipatur; vel foecunda, nigrior et densior, unde pluvia gignitur.

NUGACITAS Vid. Garrulitas.

NUGATIO Vid. Adoleschia.

NUMERUS, a)riqmo\s2, compositarum unitatum aggregatio. Vocatur alias [orig: alis] multitudo et qvantitas discreta. Secundum Euclidem numerus est multitudo ex unitatibus conflata.