09/2007 Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
text typed - structural markup added - spell check partially performed - no orthographical standardization
03/2008; 03/2010; 02/2011 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


image: s006

[gap: frontispiz]

image: s007

JOH. MICRAELII LEXICON PHILOSOPHICUM TERMINORUM PHILOSOPHIS USITATORUM ORDINE ALPHABETICO SIC DIGESTORUM, UT INDE FACILE LICEAT COGNOSSE, PRAESERTIM SI TAM LATINUS, QVAM GRAECUS INDEX PRAEMISSUS NON NEGLIGATUR, QVID IN SINGULIS DISCIPLINIS QVOMODO SIT DISTINGVENDUM ET DEFINIENDUM. Editio Secunda ab ipso Authore Correcta et Aucta cum novis novorum Terminorum et Vocabulorum Indicibus. [gap: illustration] STETINI, impensis JEREMIAE MAMPHRASII, Bibliop. Typis MICHAELIS HPFNERI, anno CIC ICC LXI.



image: s008

[gap: praeliminaria]

page 836, image: s446

stenoxwri/a Vid. Constipatio.

Sterilitas, impedita conceptio ex variis causis tam viri, qvam feminae.

Sternutatio, expurgatio eorum, qvae cerebrum et nares offendunt, a [orig: ] spiritu intercluso exitum qvaerente.

Strabismus, cum acies oculi est in angulis.

Strangulatio, subitus interitus propter defectum respirationis.

Stranguria, urinae stillicidia Vid. Tenesmus.

Struma, carnis excrescentia et struma sub collo.

Stultitia Vid. *mw/rwsis2.

Stupor [1], pars tactu privata.

Subsidentia, cum partes vasorum subsident et connivent.

Subversio, motus expulsionis, cui nihil associatur.

Sudamina, papulae sudorum, pueris et juvenibus rempore aestatis circa collum, scapulas et brachia cum prurigine erumpentes.

Suffocatio, respirationis prohibitio. Uteri suffocatio est affectio matricis.

Suffusio Vid. Cataracta.

Superfoetatio, distincta distinctis temporibus et congressibus facta conceptio per simultaneam gestarionem.

Surdastri morbus, hebetatio auditus, subsurditas.

Surditas, cum audienda non audiuntur.

*su/kwsis2 Vid. Ficosa palpebra.

Symptoma, affectus seu accidens praeter naturam, sumbebhko\s2. Vid. Symptoma.

*suna/gkh Vid. Angina.

*suni/zhsis2 Vid. Subsidentia.

Syncope, animi deliqvium, praeceps virium lapsus.

Syrigmus, tinnitus aurium.

Synochos. Vid. Febris.

Tabes, pulmonum exulceratio. Vid. Apepsia et Phthisis.

Talpae, tumor capitis intra cutem, spectans ad atheroma. Vid. Abscessus.

Tenesmus, continua desidendi cupiditas: perpetuus egerendi conatus, sine evidenti qvantitate: sicut Stranguria est perpetuus mejendi conatus. Ille conatus tenesmi oritur vel a [orig: ] re mordicante, vellicante et stimulante absque unitate, vel ab exulceratione recti intestini. Dicitur etiam Tentio Latinis.

Terminthus, pustulae in cruribus, similes ciceribus: epinyctides.

Testudo [1], tumor capitis cisticus, folliculo inclusus, instar testudinis latus et mollis: species meliceridis.

Tetanus, ti/tanos2, totius


page 838, image: s447

corporis et imprimis colli rigiditas, ob spasmum musculorum.

*qla/sis2, *qla/sma, Vid. Contusio.

Thlibias et Thlasias; Thlibiae et Thlasiae, sunt impotentes ad generandum ex testium compressione, qvam contabescentia complectitu. Eunuchi sunt ex compressione testium.

*qli/yis2 Vid. Compressio.

Tinea, capitis scabies cum sqvama et crustis, pilorumque evulsione.

Tinnitus, auditio soni ob interclusum flatum.

Torpor, stupor in membris mobilibus.

Trachoma, tra/xwma, palpebrarum asperitas seu scabrities interior cum rubedme et pruritu: cujus tres sunt species: dasu/ths2: su/kwsis2: tu/lwsis2.

Traulotes, Traulismus. Vid. Balbuties.

*trau=ma Vid. Vulnus.

Tremor, motus involuntatius sursum et deorsum ob virtutis imbecillitatem.

Trichiasis, mictus capillorum, cum capilli vel capillis simile emingitur.

*trismo\s2, stridor et concussio dentium, spasmus mandibularum.

Tristitia Vid. Melancholia.

Tumor, morbus auctae magnitudinis: alius cum ulcere, alius sine ulcere, ut in erysipelate.

Turgescentia humorum, o)rgasmo\s2, impetuosus humorum flusu in corpore hinc inde: impetus etiam fluxuri humoris imminens.

Tussis, efflatio vehemens, qva ipiritus propellit ea, qvae vias obstruunt, per violentum asperae arteriae et pulmonum motum.

Tympanites [1] Vid. Hydrops.

Typhodes Vid. Febris.

*tufomani/a, coma vigil et sopor delirans.

Varices, venae dilatatio in cruribus et tibiis, etiam in oculis. In ingvinibus dicitur bubonocele. in umbilico exomphalos seu omphalocele.

Variolae, pustulae ob ebullitionem sangvinis.

Varus, tumor durus et parvus, a [orig: ] crasso humore in facie.

Vermes Vid. Lumbricus.

Verruca, Warzen, caro dura et spissa in pedibus et manibus Vid. Formica.

Vertigo, sko/twma, cum res videntur circumagi ex phantasia et sensu communi laesis.

Vesicae, inflationes cutis a [orig: ] materia aqvosa vel sangvinea.

Veterinus, Vid. Lethargus.

Vibratio Vid. Concussio.

Virgineus morbus, Vid. Cblorosis.

Vitiligo, sqvamulosa cutis affectio alba et nigra.



page 840, image: s448

Ulcus, solutio continui et morbus solutae unitatis in partibus carnosis. Vid. Apostema.

Ungula seu Ungvis Vid. *pteru/gion.

Volvulus Vid. Eileos.

Vomica, ulcus purulentum.

Vomitus, expulsio eorum per os, qvae in ventre sunt.

Uteri 1. procidentia 2. suffocatio 3. convulsio, mulieribus propria.

Vulnus, cum unitas partis mollis a [orig: ] re secante solvitur.

Xerophthalmia, arida lippitudo, cum levi pruritu et rubore sine tumore.

*(udrofobu/a, rabies, qva omnia liqvida fugiuntur.

*(/udrwy. Vid. Hydrops.

*(uperka/qarsis2, nimia sedes a [orig: ] purgatione.

*(upersa/rkwsis2, carnis excrescentia.

*(upe/xuma, u(pa/xusis2. Vid. Cataracta.

*(upokw/fwsis2, auditus imminutio.

*(upo/puon, cum pus qvoddam sub eornea ex sangvine effuso post phlegmonas colligitur.

MOROLOGIA, cum qvaestio inepta, inutilis et impia proponitur.

MOROSITAS [2], displicentia cum subrustica asperitate.

MOS Vid. Mores.

MOSCHUS Vid. Zibetum.

MOTUS, ki/nhsis2, est e)ntele/xeia seu actus rei potestate mobilis i. e. actus secundus imperfectus, qvando in eo, qvod movetur, adhuc aliqvid potentiae reliqvum est. Dicitur etiam agitatio.

Ad motum reqviruntur (1) res mobilis. (2) terminus a [orig: ] Qvo. (3) terminus ad Qvem. (4) tempus, et in tempore successio. (5) movens causa.

Motus omnis est mutatio. sed non omnis mutario est motus, qvia aliqva mutatio fieri potest in instanti, qvalis est generatio et corruptio: qvae improprie dicuntur motus, licet inter sex species motus referantur.

Motus species sex sunt 1. et 2. Generatio et Corruptio substantiae, a [orig: ] non esse ad esse, aut ab esse ad non esse. 3. et 4. Augmentatio et Diminutio qvantitatis. 5. Alteratio qvalitatum. 6. Motus localis.

Motus localis , qvo qvid transfertur ex vicinia unius corporis in alterius viciniam, est vel per se et proprius, vel per accidens. item vel naturalis vel animalis.

Motus per se et proprius est, qvando qvid sua virtute et vi interna movetur: estque vel simplex, vel mixtus seu compositus.



page 842, image: s449

Motus simplex est, qvi per lineam simplicem perficitur.

Motus simplex est vel rectus, vel eircularis.

Motus rectus , si fit per lineam rectam a [orig: ] centro, dicitur ascensus seu motus sursum. si ad centrum, descensio seu motus deorsum.

Motus circularis , circulatio , qvi circa centrum fit per circulum in eadem distantia a [orig: ] centro.

Motus divisionis est, si a [orig: ] centro undiqvaque in omnes se partes qvicqvam diffundit, ut cum lux radios, et venenum vires qvaqvaversum spargit.

Motus expansionis est, si qvid rarefactum amplius qvaerit spatium et in majorem panditur sphaeram.

Motus contractionis est, si condensatum sese contrahit.

Motus aggregationis , si qvid ad sua connaturalia fertur.

Motus sympatheias , si simile a [orig: ] simili trahitur.

Motus antipatheias , si simile a [orig: ] diffimili repellitur.

Motus continuitatis , si corpus metu vacui et fuga discontinuitatis seqvitur corpus.

Motus cessionis et pulsionis est, si corpus corpori urgenti cedit.

Motus librationis , si partes huc illuc se vibrant, ut recte in toto locentur.

Motus libertatis , si qvod loto sno motum redit ad eundem, ut arboris ramus inflexus.

Motus mixtus seu compositus Motus compositus , est, qvi ex recto et circulari constat, qvalis est motus per helicem.

Motus naturalis est, qvi fit inclinante natura: semperque est uniformis, inque principioremissior, et in fine velocior.

Motus animalis fit ab anima in corpore animalium, et dependet a [orig: ] locomotiva facultate corundem; estque in principio tardior; in medio concitatior; in fine languidior.

Motus voluntarius , qvi fit per voluntatem, vel est primus et subitus, qvi non est in nostra potestate; vel deliberatus cum proaeresi.

Motus per accidens est, qvo mobile alieno motu movetur, sive violenter, sive sine violentia.

Motus violentus est, ad qvem nihil confert rei mobilis natura, qvia vi perficitur, et in principio est vehementior; in medio remissior; in fine omnino qviescit, qvia nullum violentum diuturnum. Huc pertinet 1. Pulsio, cum movens a [orig: ] se pellit mobile, ut in impulsione expulsione, percussione, jaculatione et protrusione. 2. Tractio, cum movens ad se trahit mobile. 3. Vectio, cum mobile vehitur per aliud. 4. Vertigo, constans ex pulsu et tractu,


page 844, image: s450

cum mobile per aliud volutatur, et in gyrum vertitur.

Motus per accidens expers violentiae est, cum vel anima, vel accidentia, vel partes moventur ad motum corporis.

Moveri aliqvid se dicitur, 1. cum qvis, ut homo, libere se movet. 2. cum qvid, ut reliqva animantia se sponte ad id, qvod cupit, movet. 3. cum qvid, ut stirpes, postqvam ab aliqvo motu, ut a [orig: ] floribus et fructibus emittendis qvievere, a [orig: ] seipso motum incoat. 4. cum non pars partem movet, sed totum ipsum se totum movet: et sic negat philosophus, qvicqvam posse seipsum movete vel producere.

Motus apud astronomos 1. alius est in longitudinem, alius in latitudinem. 2. et qvi est in longitudinem, est vel orimus vel secundus. 3. qvi in latitudinem; vel septentrionalis, vel meridionalis. et 4. vel asicendens vel descendens.

Motus in longitudinem est vel ab occasu in ortum; vel ab ortu in occasum: uterque e [orig: ] signo in signum.

Motus in longitudinem primus seu communis seu qvotidianus et diurnus est, qvo planetae super polis et axe mundi seu aeqvatoris, spacio XXIV. horarum circumvolvuntur ab ortu in occasum: Et mensuratur in Aeqvatoris circulo, qvia nihil alind est, qvam aeqvinoctialis peripheriae per XXIV. horas conversio.

Motus in longitudinem secundus seu proprius est, qvo per se planerae super polis et axe Zodiaci peculiaribus cuique periodis moventur: estque aut directus, aut retrogradus. item, aut verus aut medius.

Motus directus , fit S. S. S. id est, secundum signorum seriem, ei)s2 ta\ e(po/mena, in conseqventia, nempe ex [gap: unknown sign] in [gap: unknown sign] ; ex [gap: unknown sign] in [gap: unknown sign] , adeoque ab occasu in ortum. et hic motus mensuratur in peripheria Zodiaci, initio facto a [orig: ] principio [gap: unknown sign] .

Motus retrogradus fit C. S. S. id est contra signorum seriem, ei)s2 ta\ prohgoumena in antecedencia, seu ei)s2 ta\ e)nanti/a, in contraria, qvia contraririatur primo motui ex [gap: unknown sign] in [gap: unknown sign] ; ex [gap: unknown sign] in [gap: unknown sign] , adcoque ab ortu in occasum. Qvi tamen retrogradus motus non competit Luminaribus.

Motus verus dicitur alias apparens, anomalus, inaeqvalis, et astimatur ad centrum mundi: estque arcus Zodiaci inter principium [gap: unknown sign] et lineam veri motus, qvo stella aeqvali tempore inaeqvales arcus sui orbis conficit. Censetur igitur ex loco planetae in Zodiaco vero definito per lineam ex centro mundi ductam per centrum planetae. Hic verus motus dicitur diurnus, et cognoscitur ex residuo, qvod post


page 846, image: s451

unius dici ab altero subtractionem restat.

Motus medius dicitur alias aqvalis, et est arcus Zodiaci inter principium [gap: unknown sign] , et lineam medii motus, qvo stella aeqvali tempore aeqvales arcus de suo ambitu describir.

Ex motu medio cognito colligunt motum verum per tabulas prosthaphaereseon.

Motus medius non ad centrum mundi aestimatur, ex qvo coelum contemplamur, sed ad proprios planetarum orbes, ad qvorum cir cumferentiam et centrum omnium planetarum motus est aeqvalis: qvo cognito per certas prosihaphaereses seu per aeqvationem sive additam sive subtractam, vetus motus cognoscitur.

Motus medius censetur ex loco planetae medio in Zodiaco, definito per lineam, ex centro universi, non per centrum planetae, ductam ad Zodiacum, sed qvae sit parallela lineae, ductae ex centro eccentrici per centrum planetae. Diagrammate res fit clarior. Sit in Figur. XXXIX. A. centrum mundi seu Zodiaci. B. Centrum circuli Eccentrici [correction of the printer; in the print B. ] C. D. Zodiacus. E. F. circulus eccentricus interior, repraesentans intervallum motus proprii seu cursus planetae in G. Linea ex B. per G. ducta est linea medii motus imaginaria: cujus parallela A. H. est linea medii motus. Medius i gitur motus est C. l. arcus Zodiaci S. S. S. id est, secundom signorum seriem; A. K. est linea veri motus. Verus igitur motus est C. K.

Motus medius qvi sit singulorum planetarum, cognoscitur ex seqventi tabula.

[gap: illustration (TABULA MEDII MOTUS.)]

Motus in latitudinem est deflexio planetae ab ecliptica seu media Zodiacilinea; estque aut septentrionalis, aut meridionalis. et uterque aut ascendens, aut descendes. Hujus cemodi motus non competunt soli.

Motus latitudinis septentrionalis ascendens est, cum augetor latitudo, et planeta propius ad verticem nostrum accedit; descendens, cum minuitur latitudo, et planeta eclipticae iterum propinqvat.

Motus latitudinis meridionalis ascendens est, qvando planeta magis magisque versus austrum deflectit; descendens. cum ab austro ad


page 848, image: s452

eclipticam accedit. Ubi notetur, in ephemeridibus latitudinem septentrionalem, meridionalem, ascendentem, descendentem notari literis initialibus S. M. A. D.

Datur etiam motus directus, retrogradus, velox, tardus. Vid. Planeta.

Motus coeli communis et proprius . Vid. Coelum.

MULCTA Vid. Poena.

MULTITUDO arithmeticis et logicis dicitur numerus sive qvantitas discreta, qvae communi termino copulatur: et est multitudo qvantitativa.

Multitudo metaphysicis opponitur unitati, ita ut plura in seqvidem contineat, sed tamen illa redigat ad unitatem complexivam.

Multa igitur sunt ens compositum, qvod qvidem dividi potest in multas partes componentes, sed nihilominus unum est.

Multis unum opponitur non contrarie, qvia contraria sunt positiva; unum vero formaliter nihil ponit; nec relative, qvia unum potest esse sine multis; nec contradictiorie, ut patet, sed privative.

Multis interim unum prius est, qvia unum est independens; multum non item; qvum unitas sit principium constituendi multitudinem.

Multum aliqvando sumitur cum relatione ad paucum: et sic mulcum est, in qvo sunt plures unitates, et dicitur copia, ubertas, largitas, plenitudo. sicuti paucum, ubi pauciores. Si copia justo major est, dicitur nimium superfluum. si justo minor, dicitur minus nimis parvum. si nihil vel parum adest, dicitur inopia.

Multiplicitas opponitur simplicitati et unitati.

Multiplicabile, qvod potest multiplicari. Scholastici vocant plurificabile.

Multiplicatio, polla\s2, plasiasmo\s2, cum ex proposius duobus numeris unus toties ponitur, qvot suntin altero unitates, ut qvater 6. dant 24. Ejus fundamentum cognoscitur ex abace Pythagorico: unde tabula excerpitur, qvam vocant, das Einmahl Ein. Vid. Abacus.

MULTA alias Mulcta, est pecuniaria poena, ut poena sit multae genus.

MUMIA [note of the transcriber: in the print: MUNIA], caro humana, balsamo condita, vim saandi habens.

MUNDUS recte dicitur ab ornatu, ut Gracis ko/smos2.

Mundus archetypus et intelligibilis vocatur Platonicis divina mens, in qva sunt exemplaria et ideae omnium rerum.

Mundus parvus, mikro/kosmos2, est homo, qvia in se continet summam totius universitatis.



page 850, image: s453

Mundus est compages seu systema corporum naturalium tam coelestium, qvam elementarium.

Mundus secundum Peripateticos non informatur anima aliqva seu forma universali, ceu Stoici docuerunt, qvia singulae partes mundi suam peculiarem formam habent. Et haec est causa, qvare mundum per systema definiant, non per animal, ut Stoici.

Mundum contemplatur cosmologia, in qva causa et accidentia mundi considerantur.

Mundum Aristoteles docuit esse aeternum, argumentatione a [orig: ] motu sumta. Sed aliud novimus ex sana ratione, et imprimis ex autoritate Sctipturae, qvae docet, mundum esse conditum in hexaemero [orig: hexamero].

Mundi constituendi materia est Nihilum.

Mundi constituti materia sunt corpora aethaerea et elementaria, qvaeque in illis continentur.

Mundi forma conspicitur in mira rerum varietate, in decoro ordine, in pulcritudine perfecta, in plenitudine universitatis, ut nulla species possibilis desit; in constitutione et connexione partium aptissima, ut nullum detur vacuum et dissentaneum; in sympathiis, antipathiis, proportionibus et proprietatibus ejus admirandis.

Mundi finis est Dei gloria et hominum commoditas, juxta illud Stoicorum: Omnia propter bominem; bomo propter Deum.

Mundi accidentia sunt (1) unitas, qvia plures non sunt. (2) finitas essentiae, qvia infinitum corpus non datur. (3) finitas durationis, tam ratione principii, qvam ratione interitus, qvia novissimum diem futurum dixit Deus (4) rotunditas sive figura sphaerica. unde etiam orbis vocatur. Perfectissima enim figura conveniebat illi non saltem qvoad totum, sed etiam qvoad partes. (5) continuitas, qvia non datur in eo spacium nihil continens, seu locus corpore non repletus.

MUNUS (1) sumitur pro dono, (2) pro onere: et sic immunitas dicitur ab onere liberatio, (3) pro officio, qvod alicui demandatur.

Munera sunt vel privata, qvae privatim incumbunt: vel publica, qvae sustinentur reip. causa, sive sint personalia seu corporalia, qvale est legatorum, sive patrimonalia, in qvibus sumtus postulatur, qvalia sunt onera ex patrimoniis et possessionibus, ut solutio tributorum.

MUNIA sunt (1) spectacula gladiatoria, qvae eduntur in theatro ad oblectandum populum. (2) ipsa officia, qvibus qvis fungitur.