09/2007 Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
text typed - structural markup added - spell check partially performed - no orthographical standardization
03/2008; 03/2010; 02/2011 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


image: s006

[gap: frontispiz]

image: s007

JOH. MICRAELII LEXICON PHILOSOPHICUM TERMINORUM PHILOSOPHIS USITATORUM ORDINE ALPHABETICO SIC DIGESTORUM, UT INDE FACILE LICEAT COGNOSSE, PRAESERTIM SI TAM LATINUS, QVAM GRAECUS INDEX PRAEMISSUS NON NEGLIGATUR, QVID IN SINGULIS DISCIPLINIS QVOMODO SIT DISTINGVENDUM ET DEFINIENDUM. Editio Secunda ab ipso Authore Correcta et Aucta cum novis novorum Terminorum et Vocabulorum Indicibus. [gap: illustration] STETINI, impensis JEREMIAE MAMPHRASII, Bibliop. Typis MICHAELIS HPFNERI, anno CIC ICC LXI.



image: s008

[gap: praeliminaria]

page 828, image: s442

*)orgasmo\s2 Vid. Turgescentia.

Oris foetor vel ex ventriculi cruditatibus, vel ex putredine in pulmonibus, vel ex dentibus et gingivis.

Orthopnaea, collectio humorum crassorum in aspera arteria, laedens respirationem, cum non nisi recti respiramus.

Oscedo, species scorbuti.

Oscitatio, xa/nsmhma [sic], expulsio flatuum cum hiatu oris, vitium soepius oscitandi.

Otalgia, Dolor aurium.

*)ocuregmi/a, ructus acidus ex cibo flatulento et potu fluctuante.

Ozaena, ulcus narium putridum et graveolens, ab acri et putrido humore.

Palpitatio cordis, motus cordis nimius a [orig: ] spiritibus turbatis; ventriculi a [orig: ] flatibus crassis.

Panaricium Vid. Paronychia.

Pandiculatio, membrorum ad vaporum discussionem distensio inaeqvalis.

Papula, eruptio humoris albi cum exulceratione absque tumore.

*para/lhros2, Vid. Delirium.

Paralysis, qva virtus nervorum ita resolvitur, ut ad motum voluntarium, aliqando etiam ad sensum sit ineptus: abolitio motus proaeretici. Vid. Paresis.

*parafreni/ths2 Vid. Delirium.

*parafrosu/nh Vid. Delirium.

*para/rqrwsis2, subluxatio, cum caput articuli a [orig: ] sua sede qvodammodo dimovetur.

*pa/resis2, Paralysis in nervis artuum.

Paronychia, Reduvia, Panaricium , inflammatio digitorum in extremis, der Wurm, das ungenante: levis fissura cutis circa ungves cum dolore.

*paro/rama, obliqvus strabonum adspectus.

Parotis, inflammatio post aures in glandulis cum apostemate.

Paroxysmus, accessio et asperatio febris intermittentis.

Pecia, peki/a, sangvis fluens de arteria vel vena ex ictu.

Peripneumonia, pulmonis inflammatio cum difficultate respirationis.

Perniones, xh/meqlon, inflammationis genus in digitis pedum, manuum, et calcaneis, contingens hyeme, schrunde.

Pestis, pestilentia, loimo\s2, pestilens, pandemius, epidemicus et contagiosus morbus totius populi, qvi eodem tempore plures invadit, cum veneno, qvo suffocantur spiritus naturales et vitales. Vid. Contagium.

Petechiae, petechiales febres, malignae cum maculis.



page 830, image: s443

Phagedaena, ulcus tumidum depascens. Nome vero est ulcus depascens, profundum, sed sine tumore.

Phalangosis, vitium ciliorum in situ.

*pi/mwsis2 est vitium penis, cum glans tam arcte adstringitur praeputio, ut cute sua nudari neqveat. Ejus contrarius affectus est Paraphimosis, cum praeputium supra glandem retrahi neqvit.

Phlegmone [1], phlegmatia, inflammatio cum tumore, apostema calidum, ex impuro sangvine, qvales sunt bubones, carbunculi, etiam in mammis feminarum Vid. Ophthalmia.

Phlyctaenae, parvae pustulae a qvosae per omnem cutim a [orig: ] ferventibus humoribus excitatae: item tubercula milii magnitudine in annata et cornea oculi.

Phrenitis, phrenesis, qva qvis inflammatis cerebri membranis et diaphragmate insanit cum furore. Vid. Mania.

Phthiriasis, morbus pedicularis cum pruritu in cute et vermiculis: ut pediculi in ciliis.

Phthisis, tabes, macies totum corpus extenuans, ex ulcere pulmonum, per pituitam e [orig: ] capite delapsam et putrefactam. Dicitur etiam Phioe i. e. exulceratio pulmonum cum febre. Vid. Apepsia.

Phyma, fu=ma, tumidus abscessus et ulcus, fu/geqlon.

Pica Vid. Citte, ki/tta.

Picrocholi, qvibus bilis sursum regurgitat ad ventriculum, ibidemque effunditur.

Pituita corrupta, acida, insipida, vitrea.

Plattulae, pediculi in mento.

Plethora, repletio, plenitudo , cum sangvis nimis abundat: estque vel ad vasa, cum tantum sangvinis adest, ut vasa distendantur, vel ad vires, cum tantum, qvantum vires ferre neqveunt.

Pleumonia Vid. Pneumonia.

Pleuritis, inflammatio membranae costas succingentis, dolor lateralis, dictus etiam pleuresis, Vid. Vena a)/zutos2.

Plica Polonica, qva capilli plane inter se complicantur et contorqventur in cirros, ex influxu humorum in crines, morbus Polonis endemius.

Pneumonia [1], pleumonia, vitium pulmonum. Vid. Peripneumonia.

Podagra, arthritis in pedibus. Alia est calida et rubens. alia sicca. Vid. Arthritis.

Polypus, tumor in naribus et caro in illis excrescens.

Porrus, verruca , ad modum porrorum.

Priapismus, cum coles augetur,


page 832, image: s444

nullo stimulante ad venerern desiderio.

Procidentia ani, aut uteri, ob laxitatem musculorum et tendinum.

Pruna, ignis Persicus, pustulae corrosivae, escharam facientes, confinis carbunculo.

Pruritus, prurigo, voluptas ex scalpendo.

Psellismus Vid. Balbuties.

Psora, yw/ra, scabies in summa cute cum pruritu, sicuti lepra altius penetrat, furfurosa magis, qvam sqvamosa ex se emittens.

Psoropthalmia Vid. Ophthalmia.

Psydracia, parvae eminentiae et pustulae in capite, similes phlyctaenis, qvae per totam cutim.

Pterygion ungvis seu ungula oculi, membrana nervosa ab interno oculi angulo per oculum se extendens, visumque prohibens.

Ptyalismus, crebra sputatio ex defluvio pituitae a [orig: ] capite, sputumque et salivam augente.

Punctura, cum unitas partis mollis punctim solvitur.

Purulentia, puris collectio in thorace.

Putredo, dissolutio humiditatis et sicci ex abolitione caloris naturalis.

*pureto\s2 Vid. Febris.

Rabies, delirium ex morsu canis vel lupi rabidi.

Ramex. Vid. Hernia.

Ranula, tumor sub lingva, in molliori parte prope frenum seu vinculum, pueris familiaris.

Raucedo, vox rauca a nimia humiditate in fauces emissa.

Recidiva, morbus post sanitatem restitutam rediens.

Reduvia. Vid. Paronycbia.

Reduviae, Rediviae, paronuxi/a, cum ungvis separatur.

Repletio. Vid. Plethora.

Rhagades, fissurae cum ulceribus in ano.

Rhegma, r(h=gma, Ruptio, cum pars mollis ex re tendente rumpitur.

Rheuma, fluxus a [orig: ] qvacunque parte in qvamvis.

Rhous, rou=s2 profluvium sangvinis per uterum praeter naturam.

Rigor, agitatio corporis vehemens, a [orig: ] qvo se qvis continere neqvit.

Rosacea gutta, vitium cutis in facie et naso, cum rubedine et pustulis rubris, Kupfern, Finnichr Angesicht.

Ructus, flatuum per os excretio.

Rugitus, sonus propter flatus in intestinis vagantes.

*(rua\s2, cum lacrymae oculorum contineri neqveunt.

Sangvis mortuus propter


page 834, image: s445

percussionem vergens ad nigredinem.

Sarcocele Vid. Hernia.

Satyriasmus, parvae pustulae malo olentes, ut in cancro et elephantiasi: item erectio colis praeternaturalis.

Scabies, summam cutim infestans, sive furfuracia, sive pustulosa.

*skelotu/rbh, paralysis qvaedam et impotentia ambulandi ex scorbuto.

Scirrhus, scirrhoma, sclerosis, tumor induratus sine dolore ex melancholiae parte terrestri. Si cum dolore scirrhus est, curabilis forte est.

Sclerophthalmia, oculi durities et difficilis motus cum rubore.

Scorbutus, prava qvaedam nutritio et cachexia, orta ab humore melancholico, peculiari modo corrupto, cum crurum debilitate, maculis, gingivarum tumore et sangvinolentia, dentium laxitate et aliis symptomatibus affligens. Nonnulli soorbutum definiunt per congeriem multorum morborum et symptomatum, ex humore peculiariter corrupto. Scorbutus cum os et gingivam vitiat, dicitur Stomacace.

*sko/twma Vid. Vertigo.

Scrophulae, ranulae, tumores scirrhosi, ut nodi in carne molli; praesertim sub lingva.

Screatus continuus, humorum ex ore crebra ejectio.

Serpens Vid. Herpes.

Serpigo Vid. Impetigo.

Sibilus, sonitus et auditio vocum, ob flatum interclusum.

Singultus, lugmo\s2, motus expulsionis corum, qvae in ventriculo sunt.

Sinus, ko/lpos2, relicta post abscessum cavitas, difficilem faciens cutis cum carne conglutinationem.

*siw/phroi Vid. Delirium.

Siriasis, ab aliqvibus habetur pro aegritudine solstitiali ex nimia exustione solari: et hi derivant nomen a [orig: ] sirio astro. Qvia autem etiam extra solstitiale tempus, cum sirius non ardet, hoc malum multis, et praesertim infantibus familiare est, ideoque deducunt alii nomen a [orig: ] siro\s2, qvod foveam significat, et Siriastn definiunt per inflammationem cerebri et membranarum, qvam oculorum et syncipitis cavitates inseqvuntur, das Blatschiessen der Kinder.

Soda, ardor stomachi, a [orig: ] re acribiliosa [reading uncertain: print faded] et corrupta, der Sod.

Spasmus, Spasma, convulsio et contractio nervorum.

Sphacelus et sphacelismus, gangraena in extremo gradu.

Staphyle, uva, fluxio ad gargarionem in faucibus.