09/2007 Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
text typed - structural markup added - spell check partially performed - no orthographical standardization
03/2008; 03/2010; 02/2011 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


image: s006

[gap: frontispiz]

image: s007

JOH. MICRAELII LEXICON PHILOSOPHICUM TERMINORUM PHILOSOPHIS USITATORUM ORDINE ALPHABETICO SIC DIGESTORUM, UT INDE FACILE LICEAT COGNOSSE, PRAESERTIM SI TAM LATINUS, QVAM GRAECUS INDEX PRAEMISSUS NON NEGLIGATUR, QVID IN SINGULIS DISCIPLINIS QVOMODO SIT DISTINGVENDUM ET DEFINIENDUM. Editio Secunda ab ipso Authore Correcta et Aucta cum novis novorum Terminorum et Vocabulorum Indicibus. [gap: illustration] STETINI, impensis JEREMIAE MAMPHRASII, Bibliop. Typis MICHAELIS HPFNERI, anno CIC ICC LXI.



image: s008

[gap: praeliminaria]

page 816, image: s436

Fissura, nimia cutis siccitas.

Fistula, angustus et longus sinus, in qvo est pus collectum, Fistel.

Flatus, multitudo halituosi spiritus a [orig: ] calore excitati, multorum malorum causa.

Fluctuationes in ventriculo cum sonitu, ex imbecillo cibi complexu, klu/dwnes2.

Fluxio, humores ad aliqvam partem confluentes praeter naturam.

Fluxus hepaticus, sangvinis diluti et non bene cocti fluxio, per alvum propter hepatis imbecillitatem.

Foetor, stinckender Athem.

Formica miliaris, murmh/kion, ulcus parvum acuti capitis, ambulativum: qvae tamen definitio magis competit Herpeti. Alias formica est verruca sessilis in palmis aut inferioribus partibus pedum, sic dictae, qvod si vel radatur, vel constringatur, vel aliter attrectetur, sensum formicae mordentis inducat.

Fossula, interna oculorum ulcera, Vid. Bothrion.

Fractura, solutio continui in parte dura, porrigo, pituri/asis2.

Frigiditas, intemperies frigida: et in specie ineptitudo ad Venerem.

Fungus, tumor cerebri, sed et qvandoque aliarum partium.

Furfur, Furfuratio, sqvamae albae a [orig: ] capite, barba et superciliis per scalpturam, decidentes, der Schind.

Furor Vid. Mania.

Furunculus, tuberculum acutum cum inflammatione et dolore, Blutgeschwer.

Gallicus morbus, Franzosen / humores ad exustionem malignam conversi.

Gangraena, extinctio caloris naturalis et mortificatio seu sideratio partis cum inf ammatione. Dicitur etiam ignis S. Antonii. Cum est in extremo gradu, dicitur sfa/kelos2.

Glandulae, tumor ad modum nucis.

Glaucedo, glaucoma, species suffusionis, glau/kwsis2.

Glaucoma, cum humor oculi crystallinus mutatur in glaucum colorem.

Gonorrhaea, feminis assidua excretio, cole non extenso.

Gracilitas Vid. Atrophia.

Gramiae, materia in oculis caseo similis.

Grando, tumor crassus in anterioribus oculi partibus.

Gutta rosacea Vid. Rosacea gutta.

Gutta serena, obstructio nervi optici, salvo extus apparente oculo, der schwarze Staar.

Haemodia stupor dentium.

Haemorrhagia [2], narium sangvinis effluxio. Qvando ex vulneribus sangvis copiosus sedari neqvit, dicitur etiam baemorrhagia.



page 818, image: s437

Haemorrheides, effluxus sangvinis paulatim per venas in ano existentes.

Haseff, feces sudoris in cute.

Hemicrania, heterocrania , dolor capitis secundum medietatem.

Hepatica passio, unde qvis hepaticus dicitur, ex hepatis inflammatione vel intemperie.

Hepaticus fluxus Vid. Fluxus.

Hepaticae maculae, defoedationes eutis, maculae subfuscae, latae, occupantes ingvina, pectus et dorsum occupantes, ex sangvine feculento et sicco ad cutim detruso, Leberflecke.

Hercos barbare pro e)/rws2, delirium ex amore.

Herculeus morbus Vid. Epilepsia.

Hernia, kh/lh, ramex, ingvinis tumor vel scroti: qvi si fit per rupturam, ut, peritonaeo rupto, intestina in scrotum dilabantur, dicitur ramex intestinalis et enterocele. Si intestina supra in ingvinibus haerent, dicitur ramex ingvinalis et bubonocele. Si humor lentus in scroto colligitur, dicitur ramex aqvosus et bydatocele. Si omentum decidit, dicitur ramex omenti et epiplocele: Si omentum cum intestinis simul, dicitur epiploenterocele. Si causa herniae est caro tumida, dicitur Sarcocele: si flatus, pneumatocele: si varices, kirsokh/lh.

Herpes est vel simpliciter sic dictus, vel serpens seu miliaris, hiomenos, cutis inflammatio ex bile fervente, instar ovorum piscium effusa; vel exedens, e)qiw\menos2, qvia cutim exedit et foramina facit.

Hircus, alarum faetor, ab excrementitiis cordis humoribus.

Horror, motus cutis illegitimus a [orig: ] materia biliosa, morbosos affectus concomitans.

Hydatides, u(dati\s2, tumor palpebrarum aqvosus, pondere suo palpebram ita gravans, ut vix attolli qveat.

Hydrocele Vid Hernia.

Hydrops [2], hepatis frustrata sangvificatio, qvando sive aer [orig: ar], sive humor subter cutem profundius locatur, Aqva intercus. Ejus tres sunt species 1. Ascites, ab utre dictus, qvando venter utris formam ostendit, interque peritonaeum et intestina aqvosus humor colligitur, bydrops aqvosa et utricularis. 2. Tympanites, hydrops sicca et ventosa, cum flatus et spiritus copiosus in iisdem ventris locis congregatur, et venter distentus et pulsatus sono refert tympanum. 3. Anasarca hydrops humoralis, cum per totum corpus humor pituitosus diffunditur, et universa caro apparet madida, tanqvam spongia aqvis plena. Dicitur etiam a)posa/rkhs2 et leucophlegmatica.



page 820, image: s438

Hydrenterocele, u(drenterokh/lh, cum aqva in scrotum una cum aqva in scrotum descendit.

Hydrocephalus, hydrocephalon, tumor vel hydrops capitis a [orig: ] seroso humore.

Hydrophobia, aversatio liqvidorum, cum tremore et horrore sine delirio. Si est cum delirio, dicitur Rabies canina.

Hypersarcosis, u(persa/rkwsis2, excrescentia vel luxuriatio carnis, qvalis existit in qvibusdam ulceribus.

Hypochondriacus morbus [2] est colluvies humorum (melancholicorum, pituitosorum et biliosorum) in venae portae, arteriae coeliacae et mesentericae ramis a [orig: ] liene et ventriculo ortum ducens, varia symptomata inferens per vaporum emissionem.

Hypopyon, collectio puris sub cornea ante foramen uvae, unde visio impeditur et tollitur.

Hyposphagma ruptura in oculis venarum tunicae adnatae, ex plaga maxime.

Hystericus affectus, suffocatio a [orig: ] malignis vaporibus ab utero emissis.

Hysteraelgia, dolor uteri.

Icteros, Ictericia, morbus regius, defoedatio cutis a [orig: ] colore croceo aut nigto, inflammatio ex flavabile per totum corpus delata.

Ignis, febris vehementissima; Ignis sacer i. e. erysipelas; Ignis S. Antonii i. e. gangraena; Ignis Persicus i. e. Pruna Vid. Pruna.

Ileos Vid. *ei)/leos2.

Impetigo, lepra Graecorum, lichen, affectio sqvamulosae cutis cum pustulis siccis et magno pruritu serpens et ad vicina se extendens:

Incubus ephialtes , respirationis laesio cum pravis insomniis, ex copia vaporum adscendentium.

Inflammatio, tumor cum ardore, pulsatione et renitentia, ex sangvine praeter naturam in partes carnosas influente. Sic est inflammatio columellae, xa/lasis2 gargarew=nos2, wenn das Zpflein fllet. Inflammatio tonsillarum, geschwulst der Mandel im Hals.

Inflatio ventriculi, Blhung des Magens / ex cibis in vapores conversis.

Inqvietudo, dusfori/a, anxietas, cum aegri in varias decubitus formas transmutantur, nec uno loco qviescunt.

Insania Vid. Mania, Phrenitis.

Intemperies, cum non servatur debita qvalitatum in corpore symmetria: estque vel simplex, cum una qvalitas excedit, vel composita, cum duae sive cum materiae affluxu, sive sine illa.



page 822, image: s439

Intercepta vox, qvando loqvinon possumus.

Intertrigo, cuticulae a [orig: ] cute separatio et qvasi abrasio, in femore praesertim et coxa infantium.

Inviscatio, conjunctio palpebrarum ob viscosum humorem.

Iris Vid. Argema.

Ischias, sciatica, morbus coxendicis.

Ischuria [2], urinae retentio, mictio ablata.

K. Vid. C.

Labdacismus Vid. Balbuties.

Lacrymae [1], destillatio humoris aqvosi serosi.

Lactis etiam sunt varii affectus, ut lactis defectus, abundantia, grumefactio.

Langvor, Lassitudo , imminutio vel debilitas motus voluntarii.

Lendes, vermiculi in pilis.

Lentigo sangvis cutis praefocatus in parte superiori, Sommerflecke.

Lepra cutis foeditas, similis elephantorum cuti. Estque vel lepra Arabum, elephantiasis, satyriasmus, parvae pustulae, et qvasi cancer in toto corpore male olente; vel lepra Graecorum seu Impetigo seu lichen, cum sqvamulis et pruritu ad vicina serpens; vel lepm Hebraeorum, prorsus supernaturalis, morbus apud Judaeos familiaris et pandemius.

Lernae, sordes oculorum, qvas soepe inviscatio seqvitur.

Lethargia, inflammatio cerebri ex copia pituitae putrescentis, cum febre et somno, inexpugnabilis somni necessitas.

Leucophlegmatica Vid. Hydrops.

Leucae, maculae albae ob frustratam cutis glutinationem: morphaea.

Lichen Vid. Impetigo.

Lienteria [2], lenitas intestinorum, velox per sedem expulsio eorum, qvae comeduntur, in eadem cruda qvalitate.

Ligatura, cum ex veneficio coeundi [orig: coundi] impotentia adest.

Lipothymia, deliqvium animi cum imminutione pulsus, a [orig: ] spirituum vitalium vitio: leipoyuxi/a, e)/klusis2, sugkoph\, a)sfuci/a.

Lippitudo, oculorum perpetua in lacrinias inclinatio ex putrescente humore.

Lipyria Vid. Febris.

*lh=ros2 Vid. Delirium.

Lithiasis, liqouri/a morbus calculi Vid. Nephritis.

Lithopaedion, foetus in utero materno in lapidem conversio.

Lochiorum seu purgamentorum uteri post partum retentio.

Lumbago, la/rdwsis2, maxima ineptitudo lumborum ad incessum ex defluxione aliqva aut distortione vertebrarum: qvam si excipit


page 824, image: s440

tabes, dicitur Tabes dorsalis, maxime familiaris primam Venerem nimis urgentibus.

Lumbrici Vid. suo loco.

Lunaticus morbus Vid. Epilepsia.

Lupia, excrescentia in oculis a [orig: ] materia phlegmatica.

Lusciositas, vitium eorum, qviad lucernam non vident.

Luxatio Vid. *eca/rqrwsis2.

Lycanthropia, insania lupina.

*luge/, lugmo\s2 Vid. Singultus.

Maculae volaticae infantum, serpentes rubrae, qvandoque lethales, der Flug.

Maculae et naevi maternae ab imaginatione matris foetui in utero impressa, Muttermahl.

Madarosis, defluvium pilorum in superciliis, sicuti pti/lwsis2, cum defluunt in palpebris.

Malacia, pica , depravatus appetitus. Vid. Citte.

Malum mortuum, species scabiei.

Mania, Furor , delirium sine metu et tristitia cum ira, jurgiis et contumeliis, ob intemperiem cerebri calidam, sine tamen tumore cerebri, putredine et febre, qvae est in phrenesi.

Marasmus, Maransis, cum ob excessum caloris et siccitatis corpus deficit et corrumpitur, ut in morbis phthisicis. Insenibus est maransis ex defectu calidi nativi et humidi nadicalis.

Marcor, vigoris debilitas.

Mariscae tumor in ano Vid. Ficus.

Marmariges, coruscationes et splendores oculorum nocturni, vel dum res fenestratae et qvasi perforatae apparent.

Melancholia, laesio rectricis facultatis, cum timore et tristitia, sine febre, ex prava spirituum animalium, ipsiusque cerebri dipositione. Si vitiosi vapores ab hypochondriis ad cerebrum adscendunt, dicitur Melancholia bypochondriaca.

Meliceris. Vid. Absoessus.

Menstrua, menses , h( e)/mnhnos2 ka/qarsis2, purgationessangvinis superflui per uterum singulis mensibus: qvi si non ejicitur, dicitur Mensiam suppressio. si nimia est ejectio, dicitur Mensium profluvium.

Mictio involuntaria, Dysuriae et Ischuriae contratia ex sphincteris vitio: Mictio cruenta, qvando urina sangvinolenta emittitut.

Morbilli, pustulae ob ebullitionem sangvinis, genitae ex impuritate sangvinis nativi.

Mola carnis, conceptio inutilis.

*mw/rwsis2, stultitia, qva qvis parum et male judicat.

Morphaea Vid. Leuce.

Mutorum morbus. Vid. *afwni/a.

Myosis, vitium pupillae seu


page 826, image: s441

foraminis uveae nativum, qvando id est angustius, qvam par est, Pinckaugen.

Mydriasis contra est latitudo pupillae amplior, qvam par est a [orig: ] natura: cum omnia videntur minora.

*muwpi/a, qva semiclausis oculis res non nisi prope admotae videntur.

*mu/wpes2 oculi, qvi propinqva distincte et remota confuse vident: sicuti presbu/tai, qvi remota distincte, propinqva confuse vident.

Natta, tumor in dorso mollis, magnus et pendulus, intus sebaceum qvid continens.

Nausea, motus cum a)noreci/a, ad expulsionem eorum, qvae in cavitate ventriculi sunt.

Nephritis, vitium renum, qvi dicuntur ne/froi, sive ex calculo, qvi morbus dicitur lithiasis, sive ex ulcete, sive ex intemperie.

Nodus, tumor durus ab humore pituiroso.

Noli me tangere, Cancri species cum facie, qvemadmodum lupus in tibiis. Vid. Cancer.

Nomae, ulcera, qvae depascunt vorantque serpendo corpus.

Nubeculae. Vid. Albugo.

Nyctalopia, visus vitium, qvo vespere obscurius noctu nihil videtur.

*nuktoba/tai, Somnambuli, Noctambuli, qvi dormientes ambulant.

Nymphomania, furor ex utero prae lascivia.

Obauditio, auditus eorum, qvae non sunt.

Obstructio, cum meatus aliqvis clauditur. Siab aliqvo, qvod infarcit seu replet ejus cavitatem, dicitur etiam Interfartio.

Oblivio, memoria deperdita, rerum praeteritarum ignorantia.

Odontalgia, dolor dentium.

Oedema, tumor laxus, mollis, insensilis, ex frigida partis intemperie. Si est cum dolore, dicitur Phlegmone.

Ophiasis, defluvium pilorum sine sqvamis, nativique coloris in illis mutatio in versicolorem, instar serpentum.

Ophthalmia, oculorum morbus, est vel bumida qvae dicitur pblegmone, qvia est ex phlegmate oculorum; vel sicca, qvae dividitur in Psorophthalmiam, cum pruritu et tumore; Xerophthalmiam, cum levl pruritu et rubore sine tumore; et in sclerophthalmiam, oculi duritiem et motum difficilem cum rubore.

Opistorhonos, spasmus, musculorum retractio in posteriorem partem.