09/2007 Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
text typed - structural markup added - spell check partially performed - no orthographical standardization
03/2008; 03/2010; 02/2011 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


image: s006

[gap: frontispiz]

image: s007

JOH. MICRAELII LEXICON PHILOSOPHICUM TERMINORUM PHILOSOPHIS USITATORUM ORDINE ALPHABETICO SIC DIGESTORUM, UT INDE FACILE LICEAT COGNOSSE, PRAESERTIM SI TAM LATINUS, QVAM GRAECUS INDEX PRAEMISSUS NON NEGLIGATUR, QVID IN SINGULIS DISCIPLINIS QVOMODO SIT DISTINGVENDUM ET DEFINIENDUM. Editio Secunda ab ipso Authore Correcta et Aucta cum novis novorum Terminorum et Vocabulorum Indicibus. [gap: illustration] STETINI, impensis JEREMIAE MAMPHRASII, Bibliop. Typis MICHAELIS HPFNERI, anno CIC ICC LXI.



image: s008

[gap: praeliminaria]

page 800, image: s428

*(aimwdi/a, stupor dentium ab acidis.

*)akrisi/a, cum, qvae videntur, non discernuntur.

Alchatha, cutis exulceratio cum rubore et fissura.

Alcolae Vid. Aphtbae.

Almismar, nodus rotundus in pedibus, prohibens incessum.

Alopecia, defluvium pilorum sine sqvamis ob vitiatos humores, dicta a [orig: ] vulpe.

Alphus, vitium cutis, leuca levius. Vid. Leuca.

Alysmus, a)lusmo\s2, summa inqvietudo, cum aeger nullo loco consistere et qviescere potest, sed subinde decubitum mutat. Sunt, qvi cardiacam vel cardiogmum esse volunt.

Amaurosis, visus abolitio, oculorum coecitas et caligo, cum nihil videtur.

Amblyopia, visus hebetudo.

Amentia, a)/noia, cum imaginatio et ratiocinatio fere aboletur.

*)anagwgh\ vel a)nafora\ ai(/matos2, sangvinis exseratio: cruenta ejectio.

Anaphora, cruoris rejectio per os ex infernis partibus elati. Qvi id faciunt, dicuntur a)naforikoi/, *anafe/rein etiam dicitur de pueris, qvi, postqvam flere desierunt, in nares iterato et singultiendo spiritum retractant.

Anasaria Vid. Hydrops.

*anasto/mwsis2, cum oscula vasorum nimis dilatantur.

Ancurisma, tumor ex sangvine arterioso propter arteriae partim rupturam, partim dilatationem ortus, cum strepitu et sibilo prementem manum feriens.

Ancyloglossum, a)gkulo/glwsson, vitium lingvae, propter vinculum vel frenum lingvae sive brevius sive durius. *agkuloto/mos2 est instrumentum chirurgicum, vinculum illud rescindens.

Angina, deglutiendi et respirandi difficultas, ex gutturis et partium in faucibus inflammatione, suna/gkh, kuna\gkh, parasuna/gkh est levior angina, in exterioribus partibus haerens, auwendig Halgeschwr.

*)/anoia Vid. supra Amentia.

*)anoreci/a appetitus cibi ablatio.

Anthrax ulcus excariosum cum fervore. Vid. Carbunculus.

Antiades, tonsillae, qvae in tumorem obduruerunt, praecludentes cibi, potus et spiritus viam, per fluxionem ad glandulas oris.

Anxietas Vid. Inqvietudo.

Apepsia, cruditas cibi in ventriculo per coctionem non bene mutati: vitium chyloseos seu chylificationis. Qvo pertinet bradupeyi/a, cum fit concoctio qvidem, sed tarde et longiori tempore: duspeyi/a,


page 802, image: s429

concoctio difficilis, et depravata coctio: et kakopeyi/a, th=s2 pe/yews2 diafqora\, cum cibus corrumpitur et in aliam substantiam convertitur. Apepsiam, bradupeyi/an et kakopeyi/an excipit 1. kakoxumi/a, existentia aut collectio humorum excrementitiorum, qvi praeter naturae legem generantur, et in qvos alii naturales degenerant vel putrescendo, vel malignam qvalitatem adipiscendo. 2. kakotrofi/a, vitiata nutritio ex vitiosis humoribus procedens. 3. kaxeci/a prava dispositio totius corporis 4. Phthisis et tabes, qva corpus tandem emaciatur.

Aphonia, vocis laesio in mutis, sine sensus et motus laesione. Aliqvibus est affectus inter apoplexiam et epilepsiam medius.

Aphthae, exulcerationes in ore infantum ex vitio lactis, cum fervore, dictae etiam Alcolae.

Apnoea, defectus spirandi.

Apoplexia [2], deperditio sensus et motus, laesa ad tempus respiratione, per spirituum animalium interceptionem stupefactionemque nervorum morbus attonitus: Dimidii corporis resolutio est hemiplexia, h(miplhgi/a. Solet apoplexia desinere in Paralysin.

*)apositi/a, appetitus potus ablatio.

*)apo/spasma, disjunctio partium organicarum.

*)apo/stasis2 et Apostema. Vid. Abscessus.

Apostema [2] est tumor cum collectine puris.

Appetentia canina cibi, Bulimia , desiderium nimium implendi ventriculum.

Apyrexia, id temporis intervallum, qvod est inter duas accessiones vacuum, a [orig: ] febre liberum.

Ardor stomachi, der Sod, in orificio ventriculi.

Area, defluvium capillorum, qvod areatim fit ex affluxu humorum acrium.

Argema, ulcus in circulo pupillae, Latinis, Iris. Dicitur et Iris, cum coruscatio apparet circa candelas laborantibus ophthalmia.

Ariditas, conversio superficiei ad modum pulveris.

Arthritis, dolor in articulis et juncturis, morbus articularis per noxias defluxiones tartaricas: in pedibus podagra. in manibus chiragra. in coxendice ischias.

Ascarides Vid. Lumbrici.

Ascites Vid. bydrops.

*)asfuei/a, deliqvium animi et pulsus ablatus.

Asthma, difficultas spirandi cum anhelitu.

Atrices, qvaedam tubercula parva


page 804, image: s430

circa anum, qvae recedunt et redeunt, saltem in principio.

Atritae, a)trhtoi\, sunt tam viri, qvam feminae, qvibus anus aut genitalia non sunt perforata, vel ex morbo, vel ex natura. Si uterus in sexu femineo ita arctus est, ut Venerem non possit admittere, dicitur clausum uteri.

Atrophia, gracilitas , cum corpus non nutritur ad sanitatem; item tabes oculi.

Balbuties, Blaesitas , vocis impedimentum ob copiam humiditatis: Vocatur etiam Traulismus et Battarismus, qvando syllabae vocum iterantur. Germani vocant Stamlen. Labdacismus est vitium lingvae, cum litera R. neqvit pronunciari, et pro ea pronunciatur L. sicuti yellismo\s2, cum litera S. neqvit pronunciari.

*barukoi/+a, dushkoi/+a, auditus hebetatio et gravitas.

Bilis vitellina, porracea Bilis porracea, viridis Bilis viridis, citrina Bilis citrina, aeruginosa Bilis aeruginosa, crocea Bilis crocea , i)satw/dhs2 seu glastea Bilis glastea, coloris isatidis seu glasti, constitutiones variae praeternaturales bilis flavae.

Bocium, Bronchocele , tumor et struma sub collo; nonnunqvam etiam in cervice inter cervicem et asperam arteriam, qvasi hernia gutturis, in qva humor melli vel aqvae similis.

Bothrion, ulcus cavum, in oculi cornea qvasi fossula.

*bradupeyi/a Vid. Apepsia.

*bra/gxos2, Raucitas vocis a [orig: ] catharro. Vid. Cruditas.

Bronchocele est hernia in gutture, freqvens hominibus, sub Alpinis.

Bubones, inflammatio cum tumore maxime circa ingvina. Vid. Ulcus.

Bubonocele. Vid. Varices.

Bulimia. Vid. Appetantia canina cibi.

Cacochymia, Cacopepsia , kakotrofi/a, kaxeci/a, vitiosi humores in nutriendo corpore. Vid. Apepsia.

Calculus, lapis genitus in renibus aut vesica. Vid. Nephritis.

Caligo, visio obscurior propter obscuratam corneam.

Calvities, depilatio syncipitis.

Cancer, Carcinoma , tumor rubeus in cute sine vel cum ulcere rodente, ab humore melancholico. In facie dicitur Noli me tangere, in tibiis Lupus.

Canities, transmutatio pilorum in albedinem.

Carabitis, phrenitis, calidum cerebri apostema.

Carbunculus, anthrax, inflammatio cum tumore, perurens cutem, cum crusta et bullis.

Cardiaci [2], qvi propter oris ventriculi langvorem animo deficiunt et sudoribus resolvuntur.

Cardialgia, dolor oris ventriculi.



page 806, image: s431

*kardiwgmo\s2, morsus stomachi.

Caries, solutio unitatis ab erosione in osse.

Caros, sopor praeternaturalis, deperditio sensus et motus, salva respiratione, oculis clausis, ab humore pituitoso.

Catagma, Vid. Fractura ossis.

Catalepsis catochus, catoche vigilans, sopor praeternaturalis, oculis apertis et immotis.

Cataphora. Vid. Lethargus et Coma.

Cataracta, suffusio , u(po/xusis2, u(po/xuma membrana seu pellicula tenuis in oculo, ex pituitosa materia seu crasso vapore ad albugineum humorem delato et condensato, pupillam obstruens, et sic transitum specierum visibilium impediens.

Catharrus sumitur vel generaliter pro omni defluxione in qvamcunque partem: vel strictius pro descensu humoris e [orig: ] capite in os seu palatum, et nares atque fauces. Si in os humor descendit, dicitur catbarrus in specie. si in nares, coryza, ko/ruza; si in fauces et asperam arteriam, broncbos. Catharrus suffocativus, fluxio subita et copiosa lethalis.

*kau=sos2. Vid. Febris.

Cele, kh/lh Vid. Hernia.

Cephalaea, diuturnus, inveteratus et difficulter curabilis dolor capitis.

Cephalalgia, qvalis ex crapula vel aliis causis evidentibus.

*ke/rxnos2, propensio qvaedam ad tussim.

Chasmema Vid. Oscitatio.

Chemosis, xh/mwsis2, intensa inflammatio oculorum, ut palpebrae simul afficiantur et qvasi invertantur, cum qvodam hiatu.

Chiragra athritis in manibus.

Chlorosis, xlw/rwsis2, foedus virginum color albicans, ex obstructione mensium, qvando viro maturae et nubiles fiunt: alias febris alba; morhus virgineus.

Cholera, cum per utrumque ventriculi orificium materia prava egeritur.

Chordapsus [2], species iliacae affectionis, in qva propter magnam intestini affectionem illud ad tactum apparet ut chorda.

Cion, ki/wn, gurgulionis laxatio seu casus, wenn der Zapfe gefallen oder geschossen.

Citta, ki/tta, Pica, qva cibi pravi appetuntur, praesertim in gravidis.

Clavus, dolor in una parte capitis fixus: item egressio uvae: item verruca in digitis plantisque pedum, ein Lieddorn.

Coecitas, Vid. Amaurosis et Amblyopia.

Coeliaca affectio, nimis celer cibi et potus dejectio.



page 808, image: s432

Coeloma, koi/lwma, ulcus oculi latius, qvam bothrion.

Colica passio [2], dolor in intestino, qvod colon dicitur.

*kolobo/ths2, mutilatio.

Coma [1], propensio in somnum, cataphora. Estque aliud coma somnolentum, aliud vigil.

Comitialis morbus. Vid. Epilepsia.

Commotio cerebri, concussio ejus gravis sine externo aliqvo vulnere, cum maxima consternatione sensuum.

Compressio, cum meatus angustior redditur.

Concussio, vibratio et agitatio corporis ab aliqvo accidente.

Condyloma, carnis excrescentia callosa in sede ac partibus obscoenis mulierum impurarum. Sunt etiam excrescentiae in digitis manuum et pedum.

Constipatio, obstructio, cum meatus a [orig: ] tumore vel carne clauditur.

Contagium, contagio, morbi communicatio ab uno corpore male affecto, facta alteri sive immediate per contactum, sive mediate per fomitem, sive ad distans per aerem [orig: arem]. Vid. Pestis.

Conturbatio, principium ad suffusionem oculorum.

Contusio, collisio, cum pars mollis a [orig: ] dura laeditur.

Convulsio, retractio involuntaria ad propria musculorum capita. Vid. Spasmus.

*ko/ruza, gravedo, defluxio ex cerebro ad nares.

Crampa, spasmus , fusw/dhs2, a [orig: ] materia flatulenta. Vid. Spasmus.

Crepitus ex ventre, ob flatulentam materiam ejiciendam. Qvae si non cjicitur, fiunt murmura in ventre.

*kri/qh, parvulum tuberculum in palpebris a [orig: ] similitudine hordei dictum.

Cruditas. Vid. *apeyi/a.

*kuna/gkh. Vid. Angina.

*kunanqrwpi/a, canina insania, qva aegri se in canes mutatos opinantur, et omnes canum actiones imitantur.

*kw/fwsis2, surditas, actio auditus abolita.

Dactylus, sedis vitium.

Debilitas est virium naturalium minus firma constitutio.

Decidentia, cum corpus a [orig: ] sanitate declinat: sicuti convalescentia, cum a [orig: ] morbo qvis rterum se colligit, alias dicta declinatio morbi.

Defluvium capillorum, depilatio capitis sparsim facta per totum caput. Cum pili in particularibus spaciis decidunt, dicitur Alopecia, Opbiasis, Area.



page 810, image: s433

Deglutitio laesa, cum difficulter cibi in ventriculum dimittuntur.

Deliqvium animi Vid. Lipethymia.

Delirium, parafrosu/nh, ratiocinationis et imaginationis depravatio. Unde aliqvi sunt siwphroi\, qvi inter delirandum nihil aut pauca loqvuntur; aliqvi cum febre, ut phrenetici, aliqvi sine febre, ut melancholici et maniaci. Dicitur etiam lh=ros, paraforo\n, para/lhros, parafreni/ths2.

Diabetes, copiosus urinae fluor, cum, qvicqvid bibitur, qvale sumtum est, per urinam redditur.

*diai/resis2, cum meatus aliqvis aperitur, qvi non debebat adesse.

*diaph/dhsis2, cum tunicae vasorum nimis rarefiunt et laxantur.

Diarrhoea, profluvium, immoderata dejectio alvi seu excrementitiorum humorum, et inptimis pituitae.

Distichiasis, Ditrichiasis, affectus palpebrarum, cum sub ordine naturali pilorum palpebrae alius ordo pilorum praeter naturam succrescit, qvi oculorum membranas pung it, et fluxiones in oculos excitat.

Dolor, tristis et corrupta sensio in corpore.

Dyserasia, intemperies.

Dysenteria, sanguinis cum excrementis excretio per exulcerationem intestinorum cum putrefactione.

Dysepulota ulcera, qvae difficulter et vix cicatricem recipiunt.

*dushkoi/+a, difficultas audiendi.

*dusoreci/a, appetitus cibi exiguus.

*duspeyi/a Vid. Apepsia.

*du/spnoia, difficultas respirandi.

*dusouri/a, urinae difficultas.

*)/egkanqis2, cum canthi caruncula in oculis excrescit.

*)=hxos2, tinnitus aurum.

Effusiones, scirtus aliqvis ex diversicate humorum. Vid. Scirrus.

*ei)/leos2, volvulus, excrementorum alvi retentio, et tandem per os excretio.

*)/eklusis2, leve animi deliqvium; sicuti leipoqumi/a gravius.

*)/ekstasis2, enthusiasmus, vehemens animi a [orig: ] corpore abstractio cum visionibus imaginum.

*)/ektrwma. Vid. Abortus.

Elephantiasis Vid. Lepra.

*)emfu/shma, palpebrarum tumor et inflatio: item qvivis flatus in interioribus tumori similis.

*)empneuma/twsis2, collectio flatus in interiore parte.

*)emproqo/tonos2, spasmus, per musculorum in anteriorem partem retractionem.

*)empu/hma, purulenta excretio, unde dicuntur e)/mpuoi, purulenta extussientes, in qvibus colligitur pus


page 812, image: s434

inter cavitatem thoracis et pulmonum.

Endemii morbi, certo loco vernaculi, ut scorbutus apud septentrionales. Epidemii, per varia loca vagantes cum contagio, ut pestis.

Eneurisma, sangvinis spirituosi collectio ex incisione venarum et arteriarum.

Enterocele Vid. Hernia.

Enteromphalos, e)ntero/mfalos2, protuberantia umbilici, ab intestinis facta. Vid. Hernia.

Ephelis, e)/fhlis2, vitium cutis in facie praecipue et manibus, contractum ab ardore solis, der Sonnenbrand. Ephelides gravidarum sunt maculae cutis in facie fusci coloris ex retento sangvine menstruo, Kinderflecken. Qvandoque tamen virginibus ex eadem causa sangvinis retenti oriuntur.

Ephialtes Vid. Incubus. Dicitur etiam e)pibolh\.

Epiala Vid. Febris.

Epicauma, ulcus sordidum, crusta obductum.

*epige/nhma Vid. Symptoma.

Epilepsia, convulsio totius corporis, cum reliqvarum animalium actionum abolitione: morbus caducus, comitialis, sonticus, lunaticus, Herculeus.

Epinyctides, pustulae subnigrae, vel albae, pessimae cum exulceratione.

Epiphora, tenuis humoris impetus lacrymarum modo in oculis.

Epiploenterocele, Vid. Hernia.

Eructatio, flatuum eductio per os cum sonis.

Erysipelas, cutis inflammatio, sangvis biliosus sub cute accensus, jam cum exulceratione, jam sine ea. Vulgo Rosa et Ignis sacer.

Eschara, crusta vulneribus inducta.

Essere, tumor cutis cum insigni pruritu et ardore, ac si qvis culicibus demorsus, aut urtica percussus esset, alias Sora, Sare.

Exanthemata, papulae et exulcerationes rubidae efflorescentes, ceu sunt variolae et morbilli.

*)eca/rqrwsis2, luxatio, cum ossa sedibus excidunt.

Excrescentia Vid. Condyloma.

Exomphalos, Omphalocele, hernia umbilici. Vid. Varix.

Fatuitas, cum qvis parum ratiocinatur.

Favus, parvum ulcus, unde non effluit sanies.

Febris, pureto\s2, est vel non putrida, sine putredine; vel putrida, cum putredine; vel hectica. in partibus solidis jam habitualis; vel maligna, ex maligna causa cum malignis symptomatibus; vel pestilens.



page 814, image: s435

Febris non putrida vel est ephemera, diaria et amphimerima, unius diei, ex incensis spiritibus, intra XXIV. horas desinens: vel synocbos autsynocha simplex, ephemera plurium dierum, ex effervescentia sanguinis et spirituum, IV. vel plures dies durans.

Febris putrida vel est continens, vel continua, vel intermittens. Continens est vel synochus putrida, vel kau=sos2, causus, qvasi ardens: sine intermissione ad finem affligens, ex putredine sanguinis et bilis intensissima. Continua sunexh\s2, est vel periodica seu primaria, vel symptomatica seu secundaria. Continua periodica et primaria nun qvam ad a)pureci/an venit, suas tamen habet intermissiones periodicas ex putredine humorum in majoribus venis: et est aut qvotidiana, qvae singulis diebus suas exacerbationes habet (qvo etiam epiala referenda, cum alia corporis particula friget; alia uritur: illinc orta ex bile putrida; hinc ex bile) aut syncopalis, aut tertiana, qvae tertio die suas habet exacerbationes, aut qvartana, qvae qvarto. Continua symptomatica alios morbos comitatur et inseqvitur, praesertim viscerum inflammationem: et est vel lipyrias, in qva interiora uruntur, exterioribus frigentibus; vel typhodes, humida cum sopore, inflammationem hepatis inseqvens; vel semitertiana, pureto\s2, h(mitritai=os2, qvanqvam ill a inter febres compositas refertur; vel lenta seu mesenterica, ex vasorum in mesenterio obstructione. Intermittens, dialei/pousa, interpolata, per certas intermissiones et apureci/as2 invadit: estque et ipsa vel qvotidiana, vel tertiana, vel qvartana, vel sextana, vel ex his composita.

Febris hectica , unde fit marasmus, est solutu difficilis, qvia solidas partes occupavit et qvasi habitum induit.

Febris malignae species sunt Variolae, die Pocken; Morbilli, die Masern; Rubcolae, die Rbeln, et his cognatus affectus, der rohte Hund; Petechiae, das Flackenfieber; Febris Hungarica, die Breune und Ungerische Kranckheit; Febris castrensis; Sudor Anglicus; Febris catharrosa; Febris cum spasmo, cum tussi etc.

Febris pestilens seu pestilentialis ex pestifera infectior e. Vid. Pestis.

Ficosa palpebra, su/kwsis2, inaeqvalitas palpebrarum in densitate et asperitate Vid. Trachema.

Ficus, marisca , eruptio ulcerosa, superdura, rubra Feichwarz.

Inde sicosus tumor in mento cum serositate. Est etiam ficus in ano, cujus species sunt, mariscae, condylomata, thymi, cristae.