09/2007 Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
text typed - structural markup added - spell check partially performed - no orthographical standardization
03/2008; 03/2010; 02/2011 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


image: s006

[gap: frontispiz]

image: s007

JOH. MICRAELII LEXICON PHILOSOPHICUM TERMINORUM PHILOSOPHIS USITATORUM ORDINE ALPHABETICO SIC DIGESTORUM, UT INDE FACILE LICEAT COGNOSSE, PRAESERTIM SI TAM LATINUS, QVAM GRAECUS INDEX PRAEMISSUS NON NEGLIGATUR, QVID IN SINGULIS DISCIPLINIS QVOMODO SIT DISTINGVENDUM ET DEFINIENDUM. Editio Secunda ab ipso Authore Correcta et Aucta cum novis novorum Terminorum et Vocabulorum Indicibus. [gap: illustration] STETINI, impensis JEREMIAE MAMPHRASII, Bibliop. Typis MICHAELIS HPFNERI, anno CIC ICC LXI.



image: s008

[gap: praeliminaria]

page 764, image: s410

Meridianus, meshmbrino\s2, est astronomts circulus immobilis, transiens per utrumque polum, perque meridiem et punctum verticale: ad qvem cum sol pervenit, est meridies.

Meridianus est distinctus in quatuor qvadmntes: qvorum singuli continent 90. gradus.

Meridianus in globo tam coelesti, qvam terrestri, est ex orichalco factus, et exterius ambit globum; medius inter ortum et occasum.

Meridiani magnus est usus, qvia 1. coelum distinguit in partem orientalem et occidentalem 2. aeqvinoctialem disterminat in duas aeqvales partes, unde dies et nox existit. 3. cum astra ad illum perveniunt, sunt in summa altitudine. 4. stellarum declinationem in illo numeramus.

Meridianus Geographis [correction of the printer; in the print geopraphus] est vel primus seu fixus, vel vicemeridianus.

Meridianus primus est, a [orig: ] qvo longitudinis initium sumitur: qvem Ptolemaeus duxit per Insulas Fortunatas, earumque praecipuam Canariam. recentiores autem magis removent versus occasum, qvia acus nautica non recta in septentrionem convertitur in Insulis Fortunatis. Ideoque primum naturalem Meridianum posuerunt ibi, ubi acus nautica nec in occasum, nec in ortum deflectit, nempe vel in Acorensibus vel in Flandricis insulis., earumque praecipua S. Michaelis. vel adhuc remotius, versus occasum in insulis Corue et Floros, ita ut per partem Brasiliae ducatur.

Vice Meridiani tot sunt, qvot sunt differentiae punctorum verticalium, totiesque mutantur, qvoties qvis progreditur ab occasu in ortum, vel contra, adeoque innumerabiles. Geographi tamen 180. constituerunt, qvos per singulos Aeqvatoris gradus oppositos et per utrumque mundi polum describunt.

Meridianum communem qvi habent, illis omnibus est meridies eodem tempore: qvi 15. gradibus longitudinis distant in ortum, illis meridies anticipat una hora: et qvi 15. gradibus distant in occasum, illis meridies una hora subseqvitur.

*m*e*rismo\s2 Vid. Distributio et Divisio.

MERITUM est, qvod propter suam dignitatem mercede dignum est: actio, cui, postulante justitia, aliqvid debetur. Vid. Merces.

Meritum et merces seu debitum sunt relata ex praescripto justitiae.

Meritum congrui vel de congruo pontificiis est opus bonum ante gratiam, cum peccator bene facit, qvod in se est. Putant enim, tunc congruere Deo, ut illi impertiatur gratiam.



page 766, image: s411

Meritum condigni est iisdem opus seqvens gratiam, qvod mereri putant augmentum gratiae, justitiae, ipsiusque vitae aeternae.

MERUM est purum et nudum.

Merum imperium est, qvo qvis habet potestatem gladii, ad puniendum facinorosos: mixtum imperium, etsi jurisdictionem et imperium habet, poenam tamen capitalem non potest infligere. Vid. Jurisdictio.

*m*e/*s*a Vid. Adiaphora.

MESARAICAE Vid. Intestina.

MESENTERIUM, mesa/raion, est commune vinculum intestinorum, qvo illa inter se colligantur et ad dorsum alligentur. Dicitur etiam mesaraum. Unde mesaraicae venae. Vid. Lactes et Intestina.

*m*e*shmbrino\s2 Vid. Meridies.

METABASIS est oratoribus transitio, qva monetur, qvid dictum, qvidve dicendum sit.

*meta/basis2 ei)s2 a)/llo ge/nos2, transitio in aliud genus, est, cum transilitur ex genuims principiis ad peregrina. Vocant etiam metabolh\n ei)s2 a)/llo ge/nos2.

*m*e*tablhtikh\ Vid. Acqvisuio.

*m*e*tabibasmo\s2, cum minus probabile aut obscurum permutatur apertiore et clariore.

*m*e*tabolh\ in genere significat qvamcunque mutationem, sive in melius, et dicitur belti/wsis2, metapoi/wsis2, melioratio: sive in deterius, et dicitur mei/wsis2. deterioratio.

METABOLE seu Metabolismus est mutatio literarum, qvando litera pro litera ponitur.

*m*e*tagwgh\, traductio, cum polyptota seu voces ejusdem originis, variatae tamen, ponuntur, ut, Arma armis jungere.

*m*e*tadotiko\n Vid. Signum.

*m*e*taka/rpion Vid. Ossa artuum.

*m*e*ta/lhyis2, transumtio, species metonymias, qva effectus ponitur pro causa.

Metalepsis logicis est, cum obscuriora vocabula permutantur planioribus.

*m*e*ta/lleuta, qvae e [orig: ] terris effodiutur, ut metalla. Qvae e [orig: ] terris effodtuntur, et non sunt metalla, dicuntur o)rukta\, fossilia.

METALLA dicuntur, qvasi met' a)/lla: qvia, ubi invenitur unius vena, non procul et alterius invenitur.

Metalla sunt corpora fossilia vel liqvida, ut argentum vivum, vel dura, qvae qvia aqveis magis participant principiis qvam terreis, ab igne liqvescere, et illo extincto ad formam aliqvam redire possunt.

Metallorum materiam Aristoteles tacit balitus. Chymistae sulphur, tanqvam patrem, et argentum vivum, tanqvam matrem; Albertus


page 768, image: s412

humorem pinguem terrae mixtum. Agticola succum, qvem parit vel fluxus aqvae terram molliens aut secum rapiens, vel terrae cum aqva permistio, vel vis caloris in misturas agens, ut illos succos gignat. Causam autem efficientem formantem, qvae succos illos constringit, facit frigus.

Metalla nascuntur in pyrite seu marchasita, et inde excoqvuntur. Et si in pyrite nascitur plumbum, dicitur galena, moli/bdaina, molibdo\n, molibdena; si aurum, chrysoles. si aes, chalcides seu cadmia, Kobalt; si argentum, argyrodes.

Metallicae venae dum excoqvuntur, fiunt in primis fornacibus, scoriae, recromenta, cadmia, pompholyx, et spodos seu Tutia officinarum: in secundis, in qvibus metallum secernitur a [orig: ] metallo, fit lythargyrum seu spuma argenti; plumbago. sicuti extra fornaces ex metallis aceto maceratis et comminutis fit aerugo, caeruleum, cerussa. ex iisdem adustis ochra, minium: aliis artificiis cinnabrium, sqvama aeris.

Metalla sunt vel rudia, vel excocta, vel simplicia, vel mixta seu cremata, ceu sunt electrum ex auro et argento; aes corinthium ex auro, argento et aere.

Metalla simplicia vulgo numerantur septem: et singulis planetis singula adscribuntur: aurum [gap: unknown sign] ; argentum [gap: unknown sign] ; plumbum [gap: unknown sign] ; stannum [gap: unknown sign] ; Ferrum [gap: unknown sign] ; Osemund, aes, seu cuprum [gap: unknown sign] qvod ex chaleitide excoqvitur; argentum vivum [gap: unknown sign] .

Ex metallis fiunt varia alia corpora. Sic argenti scobs seu ramentum dicitur belcysma et encauma: Ex plumbo est lithargyrium, Glette, Silberschaum; plumbago seu molibdena, Bley Erz; et cerussa, Bleywei: Ex ferro fit AEs si saepe purgetur, et Stomoma Stahl: Ex aere flos aerago Spongrn, tam rasilis, qvam scolecia: diphryges. fex aeris subsidens: chalcanthum: Cadmia: Pomphelyx seu Tutia Arabum, seu Nibil album medicorum, Wei Nicht, Spodium, Graw Nicht, Aes cadmia tinctu orychalcum. Stannum non tam est metailum, qvam mistura plumbi nigri et argenti. In catinis ex plumbo, an argento, antimoninm, stibi, stibium, Spiegla, excoctum et purgatum, magis videtur metallum, qvam plumbum.

METALLAGE cum dictio ponitur materialiter seu texnikw=s2, ut Alter ego. Triste vale.

*m*e*tame/leia Vid. Poenitentiae.

METAMORPHOSIS, transfiguratio, qvales finguntur totis XV. libris Ovidii.

Metamorphosis est idem poetis, qvod metapoi/hsis2, qvando unum


page 770, image: s413

genus carminis transponimus in aliud, ut Phalaecium in Sapphicum.

*m*e*ta/noia, species epanorthoseos seu correctionis, cum nos poenitet dictorum, et alia substituimus.

METAPHORA, tropus, qvando vox similis ponitur pro simili.

METAPHRASIS, versio sermonis ex una lingva in aliam.

METAPHYSICA, qvasi scientia post vel supra physicam, ea considerat, qvae sunt supra corpora naturalia.

Metaphysicam Aristoteles vocat sapientiam et philosophiam kat' e)coxh\n. Item primam philosophiam. item theologiam, qvia omnes entis species in illa ideo explicantur cum suis affectionibus generalibus, ut deveniatur tandem ad ens primum et summum.

Metaphysicae objectum est ens qvatenus ens est. Unde etiam vocatur aliqvibus o)ntologi/a. Ubi notetur, qvod ens hic intelligatur in communi sub ratione indifferentiae in summa abstractione.

Metaphysica dividitur in generalem, qva ens in abstractissima ratione et omnimoda indifferentia consideratur, cum qvoad naturam, tum qvoad affectiones, tam conjunctas qvam dissolutas: et in specialem, qva ens consideratur in istis speciebus substantiarum, qvae ab omni materia sunt absolutae, ceu sunt Deus, angeli et anima separata: qvanqvam aliqvi theologiam, angelographiam et psychologiam, in qvibus agitur de Deo, angelis et anima separata, non habent pro partibus metaphysicae, sed illas censent peculiares esse disciplinas.

METAPLASMUS, transformatio, figura orationis, qva dictiones per figuras orthographicas transformantur; de qvibus versus:

Litera si agitur transposta, Metathesis extat.
Antistoechon erit, tibi, litera si varietur.
Compositae vocis dissectio Tmesis habetur.
Deficit Endeia. At contra Pleonasmus abundat.
Prosthesis apponit capiti: sed Aphaeresis aufert.
Ceu Anadiplosis geminat, sic detrahit Arsis.
Ectasis extendit; curtat sed Systola vocem.
Syncopa de medio tollit, qvod Epenthesis indit.
Dicitur in binas difflare Diaeresis unam.
Dicitur e [orig: ] binis conflare Synaeresis unam.
Rejicit Elleipsis, contraque Parenthesis indit:
Qvodque parelleipsis [correction of the printer; in the print Paralleipsis] tollit, dat Diplasiasmus.


page 772, image: s414

Qvodque Paremptosis dat, id Ecthlipsis removebit.
Aufert Apocope finem, qvem dat Paragoge.

METATHESIS 1. grammaticis est transpositio literarum, ut kradi/a, pro kardi/a: Amor, pro Roma: metaschematismus: metagrammatismus, anagrammatismus. 2. logicis, transpositio majoris propositionis loco minoris. 3. oratoribus, cum causa facti transfertur.

METASTASIS remotio vel translatio criminis, qva culpam conferimus in rem vel personam aliam. Medicis est solutio morbi per translationem materiae in aliam partem.

*m*e*tastoixei/wsis2, transelementatio, elementorum mutatio.

*m*e*tastrofh\, mentis ab aliis ad aliqvid accuratius cogitandum conversio.

*m*e*t*emyu/xwsis2, transanimatio, transcorporatio, metaswma\twsis2 Pythagorae dicitur transmigratio animae ex uno corpore in aliud. Illam philosophi negant, nisi qvis velit mythologias nectere.

METEORA, corpora imperfecte mixta et variis impressionibus mentes hominum percellentia.

Meteorologia est doctrina de meteoris.

Meteororum materia est exhalatio, sive spirituosa, qvae dicitur kapno\s2 seu fumus; sive crassior et humidior, et dicitur vapor seu a)tmi/s2.

Meteora sunt vel ignea, vel aqvea, vel aerea [orig: area], vel emphatica.

Meteora ignea sunt exhalatio inflammabilis, vel per calorem, vel per antiperistasin frigidi corporis accensa. Qvod cum fit, oriuntur flammae, trabes, faces, bolides, seujacula, stellae ardentes, caprae saltantes; stellae aut dracones volantes, ignes lambentes et fatui; fulgura et tonitrua.

Meteora area sunt venti.

Meteora aqvea sunt plavia, nix, grando, nebula, ros, pruina.

Meteora emphatica sunt apparentia in nubibus phasmata, ut parelij, paraselenae, colores nubium, iris.

Meterologia, Meteoroscopia , pars physicae de meteoris.

Meteorologia astronomis est, qvae differentias elevationum et distantias stellarum investigat.

METHEXIS, me/qecis2, participatio essentialis, qva essentia generis dicitur speciei communicari, et essentia speciei individuis. Vid. Communicatio.

METHODUS 1. sumitur pro qvacunque disciplina. sic dicitur methodus physica, ethica. 2. pro demonstratione seu syllogismo demonstrativo: qvi si fit a [orig: ] priori, dicitur methodus synthetica. sin a [orig: ] posteriori, dicitur methodus analytica. 3. pro


page 774, image: s415

ordinatione qvacunque, et dicitur ordo: in qvo si a [orig: ] partibus componentibus et constituentibus progredimur ad totum constitutum, ut in scientiis theoreticis, dicitur ordo syntheticus: sin progredimur a [orig: ] fine, tanqvam toto, ad media, ut in disciplinis practicis, dicitur ordo analyticus. si per definitionem praecipua capita alicujus disciplinae explicantur, dicitur methodus o(ristikh\ seu definitiva. Addunt alii methodum diairetikh\n seu divisivam.

Methodus praeterea alia dicitur universalis totius disciplinae; alia particularis in certa disciplinae parte: item alia acroamatica, seu perfecta; alia exoterica seu imperfecta: item, alia secundum naturam. alia secundum cognitionem faciliorem. item alia inventionis, eu(re/sews2, qva qvid invenitur ascendendo ab illis, qvae in sensus incurrunt, per experientiam et inductionem ad universalia; vel doctrinae, dida/cews2, qva vel tota ars seu doctrina, vel ejus partes disponuntur: item alia secundum leges methodi; alia arbitraria.

Methodus medicis est ars, qva per indicationes auxilia inveniuntur, ut deperdita hominis sanitas restituatur.

METICULOSITAS Vid. Timiditas et Metus.

*m*e/*toikos2 Vid. Civis.

[gap: illustration]

METONYMIA, tropus, qvo vox consentanea ponitur pro altera consentanea, nempe vel causae pro carsato, vel causati pro causa, vel subjecti pro adjuncto, vel antecedentis pro connexo aut conseqvente.

METROPOLIS, civitas in regione princeps, qvasi mater reliqvarum civitatum.

Metropolitanus in jure canonico vocatur episcopus, qvi reliqvis in regno vel natione aliqva praeest episcopis.

METRUM, versus seu sententia certo pedum numero adstructa. Vid. Poema.

In metro spectatur (1.) qvantitas syllabae, an sit v brevis, an - longa, an v. indifferens. (2) pes, certis syllabarum temporibus et sua certa regione definitus, sive sit simplex, ut 1. vv Pyrthichius 2. Spondeus --3. v - Jambus 4. - v Trochaeus seu Choreus 5. v v v Tribrachys 6. --- Molossus 7. - v v Dactylus seu Herous 8. v v - Anapaestus seu Antidactylus, sive compositus, ut, v v v v Proceleusmaticus; ---- Dispondus - v v - Choriambus. Ubi notandum, qvod vel CXXIV. pedes numerent, ut IV. dissyllabos; VIII. trisyllabos; XVI. tetrasyllabos; XXXII. pentasyllabos; LXIV. hexasyllabos; qvi omnes alibi videantur. (3.) Scansio, metri per singulos


page 776, image: s416

pedes dimensio (4.) Caesura, aptum segmentum, qvo syllaba post pedem relinqvitur, Graece tomh\ qvasi incisum et sectio.

Metrum est 1. Jambicum, sive illud sit monometrum, duorum pedum, ut: v - | v - | sive dijambicum et dimetrum, qvatuor pedum, idque aut acatalectum, seu mutilum et anapaesticum, ut: v - | v - | v - | v - | sive trimetrum, trijambicum et Jambicum senarium, qvod, si habet in qvinta jambum et in sexta spondeum, dicitur Scazon, qvasi claudicans et Hipponactum, ut v - | v - | -- | v - | v - | -- | - sive denique tetrametrum seu octonarium. 2. Trochaicum, sive illud sit purum, ut: - v | - v | - v | - v. sive Phalaecium et Hendecasyllabum, qvod constat Spondeo, Dactylo et tribus Trochaeis e.g. Vitam qvae faciunt beatiorem: sive Sapphicum, qvod constat Trochaeo, Spondeo, Dactylo et duobus Tr ochaeis, ut: Integer vitae scelerisque putus. Qvod si Trochaicum metrum est bypercatalectum i. e. ubi pes ultimus abundat, dicitur Ithyphallicum, ut: - v | - v - | - | 3. Dactylicum, qvod si constat Dactylo et Spondeo, dicitur Adonicum: si Spondeo et duobus Dactylis, Glyconicum: si tribus Dactylis et Spondeo, Ithyphallicum: si qvinque pedibus constat, ut si Caesura post secundam regionem. e. g. -- | - v v | - | - v v | - v v | - Pentametrum seu epicum minus, qvod nunqvam sine hexametro invenitur. Si tandem sex pedibus constat, dicitur Hexametrum, Heroicum, Epicum majus, ut: Tityre, tu patulae recubans sub tegmine fagi. 4. Anapaesticum, sive illud sit Aristophanicum et tympanicum, ut: v v - | v v - | v v - | v - | sive Archilochium, Aeolicum et Pindaricum, ut: - v | v v - | - | v v - | - | 5. Choriambicum sive Asclepiadeum, ut, -- | - v v - | - v v - | v v |. sive Anacreonticum, ut, -- | - v v - | v - | sive Alcaicum ut: -- | - v v - | - v v - | - v v - | v - | sive Jonicum a [orig: ] minore, ut: v v - - | v v -- | v v -- | sive Jonicum a [orig: ] majore, ut: - v v | - v | - v | - v |. 6. Compositum, qvod ex diversis speciebus componitur, e.g. ex Dactylico et Trochaico, ut: solvitur acris hyems grata vice veris et Favoni.

Metrum dicitur hypermetrum, si syllaba superest; miurum, mei/ouron, diphylum, si syllaba deest: cancrinum, si versus retrogrado ordine legi potest, ut: signa te signa: temere metangis et angis. Fescenninum, qvodcantabatur in nuptiis: dithyrambum, qvo cani solebat Bachus: Elegiacum, qvo funera ornantur.

Metrum acatalectum est, qvod pedem ultimum habet integrum:



page 778, image: s417

Metrum catalecticum , cui in fine deest syllaba: brachycatalectum, qvod toto simplici pede brevius est in fine: hypercatalectum, qvod toto simplici pede brevius est in fine: hypercatalectum, qvod unam aut duas syllabas supra legitimum pedem in metro habet.

[gap: illustration]

METUS, aegritudo ab oblata specie mali impendentis, qvod dolorem et interitum afferre potest.

Metus est sangvinis et spitituum ad corattractio.

Metus alius est captiosus, alius justus.

MICROCOSMUS dicitur homo, qvasi parvus mundus. qvia nihil est in macrocosmo seu magno mundo, qvod in ipso non invenias. In illo caput, ubi ratio dominatur, est qvasi coelum supremum; medius venter cum corde coelum stelliferum cum sole. Infimus venter, ubi generatio et nutritio, est qvasi regio sublunarium. Sie etiam analo giaplanetarum, elementorum et meteorum in homine invenitur, ut patetscrutanti.

*m*i*krologi/a, leptologi/a, de minutis rebus copiosa disceptatio.

*m*i*ktologi/a Vid. Philosophia.

MILITES sunt, qvi sub magistris tolerant militiam: Suntque vel armati vel togati. Vid. Bellum.

MILLIARE, a [orig: ] mille passibus dictum, est mensura VIII. stadiorum in terra: et tunc dicitur Milliare Italicum. Gallicum autem milliare est passuum bis mille, Germanicum qvater mille passuum seu XXXII. stadiorum.

MIMUS est poema extra fabulam recitatum.

Mimus etiam dicitur artifex comicus, qvi sine verbis additis gestu eleganti qvodvis factum et qvosvis mores potest exprimere: qvalis fuit Roscius tempore Ciceronis.

Pantomimus est personarum omnium in scena imitator.

*m*i/*mhsis2 est rhetoribus 1. imitatio, qva orationem alterius imitamur, et ejus elegantias nostras facimus. Sic carmen mimhtiko\n dicitur qvasi imitativum 2. illusoria qvaedam imitatio et ironica, qva dictum alterius exprimimus.

MINERA est 1. terra, ex qva mineralia et metalla fiunt 2. venae sub terra, in qva fiunt.

Mineralia sunt qvaecunqve in mineris terrae inveniuntur, et alias dicuntur Fossibilia: seu sunt metalla, lapides et terrae, atque succi pretiosi. Dicuntur etiam Nertera qvasi inferiora: corpora scilicet homogenea, partim ex vaporibus et halitibus subterraneis terrae mixtis, partim ex luto et succo prognata et concreta. Vid. Fossilia et Metalla.

MINA dicitur arithmeticis libra


page 780, image: s418

seu pondo argenti, nempe millia assium, qvae valent X. coronatis.

Mina aurea aeqvat valorem centum coronatorum. Vid. As.

MINIMUM est, qvo qvid non potest esse minus, scilicet in suo genere. Hinc recte dicitur, qvod maximum et minimum revera dentur in natura, qvia definiti sunt corporum naturalium termini, qvos neqveunt excedere. Sic semen est minima corporum viventium scintilla. Sic recte dicitur, qvod per minima seu atomos fiat mixtio. Sic etiam punctum et unitas sunt minima geometris et arithmeticis. Dicuntur alias Atoma, qvasi insectilia.

Minimum in genere mensurati est mensura.

Maximum minimum, metaphysicis Deus est.

Minus Vid. Magis et Majus.

MINUTA Vid. Fractio.

Minutum in arithmetica est dimidium qvadrantis: alias assarium et aercolum dictum Luc. XII. 6. Sed astronomis dicitur pars sexagesima sive horae sive gradus.

MIRABILE est, cujus causae nobis non sunt notae, si vel maxime sint naturales.

MIRACULUM est, qvo naturae series vi suptanaturali et extraordinaria superatur, ut qvando sol a [orig: ] cursu sistitur. Unde recte dicitur, qvod nemo possit praestare miracula, nisi Deus.

MISERATIO, actus misericordiae.

MISERIA, oppositum beatitudinis: status nempe, qvo creatura rotionalis suo debito fine excidit. Vid. Infelicitas.

MISERICORDIA, qva alienae miseriae subvenire volumus; inclinatio ad alienam inopiam aut luctum sublevandum: sumpa/qeia alienae miseriae.

MISCIBILIA mikta\, partes materiales mixtae: qvalia sunt elementa in corporibus naturalibus. Vid. Mixtio.

MISSIO, dimissio a [orig: ] functione, sive militari, sive qvacunque alia.

Missio est vel honesta post emerita stipendia, vel causaria, ante tempus ob valetudinem, vel aliam sufficientem causam facta; velignominiosa, cum qvis propter delictum sacramento solvitur.

Missio in possessionem politicis dicitur, cum servandae rei causa praetor alicui rei custodiam mandat, sed non, ut possideat.

*m*i*sqarni/a Vid. Acqvirendi ars.

MIXTIO, mi=cis2, miscibilium alteratorum unio.

Mixta sunt vel imperfecte mixta,


page 782, image: s419

ut meteora, in qvibus elementa parum sunt mutata; vel perfecte mixta, ut lapides.

In mixtis rebus oritur temperamentum, seu conformitas ex qvalitatum primarum mutua actione et passione in mixtione orta.

Mixtae actiones in ethicis sunt, qvae ex invito et spontaneo componuntur: ut cum qvis merces in mare projicit, ut se servet: qvod non vellet, si se alias servare posset.

*m*n*hmonikh\, ars memoriae per loca et imagines. Vid. Memoria.

*mnhmo/sunon est signum rei praeteritae.

MOBILE dicitur omne corpus, qvod secundum essentiam vel secundum qvantitatem aut qvalitatem aut locum mutari potest.

Mobile primum dicitur physicis et astronomis, qvod suo motu definit nobis diem et noctem: et ad cujus motum secunda mobilia referuntur.

Mobile primum Ptolemaeus qvaerit in coelo primo supra octavam sphaeram; Aristoteles, in ipsa sphaera octava stellifera; Copernicus in terra.

Mobilia in jure sunt res solo non affixae, ut eqvus et mensa, qvibus opponuntur immobilia. sive illa sint res soli, ut praedium, fundus, domus in fundo locata; sive res solo cohaerentes, ut fructus pendentes.

Mobilia festa in computo dicuntur, qvae in alium atque alium diem incidunt, secundum varios lunae motus: ut Dies dominicus, Pascha et omnia festa, qvae a [orig: ] Paschate ante et retro numerantur. Vid. Festa.

MODALIS distinctio Vid. Distinctio.

Modalis propositio. Vid. Enunciatio.

MODUS est rei determinatio et certa habitudo, qva res aliter atque aliter obtinet essentiam, e. g. sive actu sive potentia.

Modus dicitur alias Formale. sicuti res qvae modificatur, dicitur materiale.

Modus est entitas determinans aut contrahens.

Modus dicitur alias affectio, attributum et passio entis; non vero accidens, qvia illud est praedicamentale et rem componit, ut qvalitas et qvantitas: sicut modus est transcendentalis.

Modum habet omne, qvod est.

Modi plures possunt esse unius rei.

Modus non facit, ut res sit aliud qvid; sedut sit aliter affecta. et propterea modis qvae differunt, non sunt diversae essentiae.

Inter modum considerandi et inter rem consideratam accurate est distingvendum, sicut inter formale rei et inter ejusdem materiale.



page 784, image: s420

Modi sunt entia fundamentaliter, non formaliter.

Modi sunt (1) vel rerum, et dicuntur pragmatici et reales, de qvibus tractat metaphysicus: vel intentionales et rationales, qvi ab artificibus doctrinae causa inventi sunt, ut in logicis, rhetoricis, Grammaticis. (2) vel interni in apprehendendo et considerando; vel externi in praedicando, unde regula: Modus praedicandi seqvitur modum essendi (3) vel essendi, ut bonitas; vel subsistendi, ut subsistentia. (4.) vel absoluti, ut esse actu: vel respectivi, ut dependentia (5) vel transcendentales, qvi non componunt, vel praedicamentales, qvi componunt. (6) vel puri, omnis entitatis expertes, qvi non addunt rebus entitatem: vel entitativi, qvi sunt formaliter illa ipsa entia, qvorum modi sunt, ut substantia, qvantitas, qvalitas, relatio.

Modum internum alii vocant naturalem, qvam est in re ipsa et ei convenit non per aliam realitatem, ut per se subsistere; externum autem adventitium, qvi convenit rei per aliam entitatem ut habitus, qvi convenit substantiae per entitatem qvalitatis.

Modos qvinque rerum creatarum facit Plato, qvos etiam vocat rerum genera, ceu sunt (1) Essentia, id, qvod pertinet ad rei definitionem. (2) Idem, qvo res secum et cum aliis congruit (3) Diversum seu Alterum, qvo tam intra se, qvam aliorum respectu diversitatem habet (4) Staetus, qvo qvid suam perfectionem habet aliqvandiu (5.) modus, qvo qvid de potentia in actum transit. Hos qvinque modos Plato dicit esse compositos ex infinito et ex termino. Infinitum illi est potentia passiva, qvae indeterminata et infinita qvidem est; sed tamen per terminum finiri et determinari potest. Terminus autem ei est actus. Deus igitur Platoni est terminus, rerum omnium infiniti expers, i. e. purus actus. Caeterae res omnes ex infinito et termino secundum eundem compositae sunt.

Modi in omnibus disciplinis sunt certi. Sic logicus numerat qvatuor modos per se; totidem in propositionibus modalibus; XIV. modos directos in tribus siguris syllogismorum; qvinque modos indirectos in prima figura. Sic in Grammaticis modus est verborum, varium effectum in actionibus et passionibus significans: estque vel finitus, ut Indicativus, Imperativus, Optativus, Conjunctivus: vel infinitivus. Sic etiam in Musicis modus est distantia sen intervallum unius soni ad alium.

MODIFICATIO vocum est earundem


page 786, image: s421

translatio tropica, et adventitia in vocibus significatio.

Modificatio propositionum. Vid. Enunciatio.

Modificatum est modo affectum.

MOLES, rei tota qvantitas, cum relatione ad mensuram ponderis.

MOLLIA sunt inter aqvatica animalia, qvae neque sqvamas, neque cutem asperam habent. Vid. Pisces.

MOLLITIES est qvalitas orta in corporibus ex humore aereo [orig: areo], qvae facit corpus cedere tactui, ut superficiem corporis comprimentis circumdet: qvalis est aqva. Econtra durities tactui renititur, et in se per superficiem non cedit.

Molliri qvae possunt, dicuntur malakta\, terrea corpora, qvorum non penitus exsiccatus est humor: calore ductilia seu tractilia.

Mollities ethicis dicitur, qvando qvis animi est effeminati et luxuriantis.

Mollities animi dicitur inconstantia ob toedium veritatis.

MOMENTUM physicis dicitur instans temporis, qvod alias vocant nu=n seu Nunc.

Momenta Metaphysicis sunt incomplexa principia, nempe essentia et existentia. Nam essentia dicitur momentum primum. existentia momentum secundum. Unde recte dicitur, qvod ens ponatur in duobus momentis, nempe per principia interna, seu per materiam et formam in primo; per affectiones seu accidentia in secundo. Sic etiam dicitur compositio vel primi momenti e [orig: ] materia et forma; vel secundi ex subjecto et accidentibus.

MONACHUS, qvasi solitarius, eremita, anachoreta, qvi vitam solitariam agit. Idem dicitur coenobita, qvatenus in sodalitio vivit.

Monachi jam etiam dicuntur, qvi vivunt in consortio, qvod per magnam catachresin vocant monasterium: rectius coenobium, in qvo non coenobitae.

Monachi tria sunt vota: castitatis, paupertatis, obedientiae. Castitas illis est coelibatus, etiam qvando cum concubina vivunt; paupertas, cum habitant amplissima palatia; obedientia, cum principibus inobedientes, coecum obseqvium praestant Papae.

Monachorum cohabitatio dicitur monasterium, claustrum, Closter, coenobium.

Inter monachos qvi praeest, dicitur abbas, archimandrita, coenobiarcha, archimonachus: sicuti, qvae monachabus, nempe nonnis, monialibus praeest, abbatissa.

Monachus, qvi a [orig: ] communi hominum consvetudine abductus, induit cucullum, dicitur conversus. qvi


page 788, image: s422

profitetur, se ab hominum consortio abscessisse, Professus.

Monachorum alii sunt eqvites, ut hospitalarii, Cruciferi, Ensiferi, Gartherii: alii mendicantes (ad qvos pertinent I. Dominicani seu Praedicatores, II. Franciscani seu Minoritae, Capucini, Funiferi, Nudipedes, Barfsser, III. Augustinenses IV. Carmelitae, a [orig: ] Teresia Hispana superiore seculo ad priscum rigorem reducti, et ab eo tempore discalceati) alii Benedictini: alii Bernhardini seu Cistercienses sub regula Benedicti: alii Carthusienses, carnibus nunqvam vescentes, in qvem solum reliqvi Mendicantes migrare possunt: alii Jesuitae, antea dicti Innicistae, ab Innico seu Ignatio Lojola.

MONARCHIA, est species reipubl. in qva unus civilis societatis princeps omnibus aliis imperat.

Monarcha et rex, qvi imperat, si secundum virtutem regit, dicitur regnum. sin prave imperat, dicitur tyrannis.

Monarchiam, Aristoteles facit qvintuplicem, nempe I. regnum Laconicum seu legale, ubi rex imperat secundum leges, iisque maxime est arctatus, ut Spartae et Venetiis. II. Barbaricum, ubi rex herili imperio in subditos, sed volentes, utitur, et est despota qvidam in dominatu hereditario, ut contingit apud Orientales et Asiaticos. III. Aesymneticum, cum qvis a [orig: ] civibus volentibus ad tempus eligitur Aesymneta seu dominus absolutus, sed non hereditarius, qvalis fuit dictator apud Romanos. IV. Heroi cum, qvod heroibus bene meritis et posteritati corum concessum est: qvales erant posteri Herculis apud Graecos. V. Pambasilicum, qvando qvis sic omnibus imperat in regno, sicuti probus paterfamilias in domo, aliis civiliter, aliis despotice, prout jus in illos habet.

MONETA, no\misma, a [orig: ] no/mw|, qvia a [orig: ] lege omnem valorem habet.

Numus, inventus est, ut sit in permutationibus mediator aliqvis, ceu docet philosophus. Vid. Aes.

In moneta debent considerari ligae et pondus, id est Korn und Schrott. Est enim certa ratio commiscendi aurum purum cum argento, et argentum purum cum aere, seu vilioribus metallis, in usum monetae. Et hanc mixturam vocant die Schickung, Gallice Aloy. Intrinsecam antem bonitatem et pretiositatem monetae vocant ligam seu pedem, das Korn, das inwendige Gehalt. Pondus vocant das Schrott oder das Gewicht. Secundum hoc pondus in argento et auro aliam marcam faciunt Trosicam, qvalis est in Hispania et Gallia: aliam


page 790, image: s423

Coloniensem, qvalis in Imperio Germaniae. Utramque dividunt in 8 uncias seu in 16. lothos seu semuncias; Ipsas autem uncias subdividunt in anglos. et singulos anglos in momenta, qvae vocant Ay seu E. Uncia Trosica habet anglos XX; Coloniensis tantum XIX. Ubi notetur, qvod in auro puro marca sedecim lothorum ratione bonitatis dividatur in 24. ceratia seu Karat; et singula ceratia in 12. grana. Aurum igitur, cui pars una pura seu unum ceratium purum deest, et pro illo substitutum argentum, dicitur aurum 23. ceratiorum: cui duae partes argenti miscentur, est aurum 22. ceratiorum: et ita deinceps. Marca autem seu XVI. lothi in argento puro habet 288. grana. qvia singuli lothi argenti puri dispescuntur in 18. grana seu Grn.

MONOCHORDUM est instrumentum musicum oblongum, unam habens chordam per longum extensam, secundum consonantiarum proportiones, in certas partes, qvae chordae seu voces dicuntur divisum, ut in eo omnes omnium numerorum musicorum differentiae accurate observentur. Vid. Musica.

Chordae seu voces illae in monochordo distingvuntur in qvinque tetrachorda, a [orig: ] qvatuor chordis dicta: eorumque IV. sunt ordinaria. qvintum extraordinarium.

In monochordo est 1. in PRIMO TETRACHORDO u(pa/twn seu gravissimarum Bassi vocum 1. Proslaembanomenos, id est, assumta vel addita chorda, qvae cum Mese sonat Octavam. 2. Hypatebypaton, i. e. principalis principalium, vox gravissima in consonantia. 3 Parbypatebypaton, qvae proxime seqvitur. 4. Lichanosbypaton, qvasi digitus gravium vocum. Hinc in SECUNDO TETRACHORDO mesw=n seu mediarum Tenoris vocum. 5. Hypatemeson, qvasi principalis mediarum vocum. 6. Parhypatemeson, qvae proxime seqvitur. 7. Lichanosmeson, qvasi digitalis et discretiva mediarum. 8. Mese seu Media, sic dicta, qvod ab utraque parte VII. claves habet: qvalis est in subjecto schemate a. Hinc in TERTIO TETRACHORDO ORDINARIO seqvitur Paramese. Sed interjicitur hic TETRACHORDUM EXTRAORDINARIUM sunhmme/nwn id est, connexarum: et qvidem 9. Tritesynemmenon 10. Paranetesynemmenon 11. Netesynemmenon. Hic demum TETRACHORDUM TERTIUM ORDINARIUM vocum in Alto diezeugme/nwn, qvasi disjunctarum seqvitur, et qvidem 12. Paramese, qvasi juxta Mesen seu mediam 13


page 792, image: s424

Tritediezeugmenon, qvasi tertia disjunctarum. 14. Paranetediezeugmenon, qvasi juxta ultimam disjunctarum. Hinc QVARTUM u(perbolaiw=n, seu excellentium et acutarum Discanti vocum TETRACHORDUM ORDINARIUM, et qvidem 16. Tritehyperboleon, qvasi tertia excellentium. 17. Paranetehyperboleon, qvae juxta seqvitur. 18. Netehyperboleon, ultima excellentium in Discanto. Exprimemus qvodammodo rem totam seqvente schemate:

Tetrachorda ordinaria.

[gap: illustration]

Hinc intelligitur, qvod Tetrachordum sit qvatuor clavium vocum (mi: fa: sol: la:. comprehensio: ita ut in tota scala di\s2 dia\ pasw=n intra duas octavas haec qvarta (mi: la. qvinqvies occurrat.

Tetrachordorum in Monochordo est triplex progressus. 1. Diatonicus, per ditonum et semitonium minus. 2. Enarmonicus per ditonum et duas dieses. 3. Chromaticus per semiditonum et semitonium minus ac majus. Inde chromaticum canendi genus, qvod multis semitoniis est coloratum et ornatum.

MONOCOLOS periodus, qvae uno colo absolvitur; sicuti tricolos et tetracolos tribus et qvatuor.

MONODIA Vid. Melodia.

MONOMACHIA est singulare certamen, qvod vocatur etiam duellum.

MONOPOLIUM est, cum penes unum tantum potcstas vendendi existit.

MONS est tumor tetrae altissimus. Si minus altus est, dicitur collis. Planities inter montes dicitur vallis et convallis. Promontorium est caput montanum, in mare prominens.

MONSTRUM, res a [orig: ] debita forma longissime recedens: pare/kbasis2, et a(ma/rthma naturae, cum


page 794, image: s425

causa aliqva naturalis inferior non asseqvitur suum finem, sed ab eo aberrat, sive in excessu, cum materia exsuperat, ut si qvis nascitur biceps; sive in defectu, cum pars deficit, ut cum qvis nascitur sine manibus; sive cum insigni deformitate, ut qvando qvis nascitur ore leporino.

Monstra etiam dicuntur te/rata, prodigia, portenta, ostenta.

MORA, cessatio et dilatio in praestando officio et iis, qvae agere convenit.

MORES, habitus boni vel mali in appetitu, sive cum ratione, sive contra rationem.

Mores cum ratione dicuntur virtutes. contra rationem, vitia.

Mores Graecis dicuntur h)/qh. Unde Ethica doctrina de motibus nomen habet.

Mores dicuntur etiam consuetudines gentium sive civiles, sive inciviles et rustici, sive barbari.

Mos enim, si juri contradistinguitur, est vetustate probata consuetudo.

Moralis philosophia est ipsa philosophia civilis, nempe morum magistra.

Morale opponitur naturali: sicuti contradistingvuntur bona moralia et bona naturalia.

Moralis causa est, qvae aliqvid praestat suadendo, docendo, instigando: contradistincta causae physicae.

Morales actus vel probi sunt, qvi cum debita proaeresi suscepti, juxta normam legis, honesti sunt et decentes: vel turpes, qvi dissentiunt a [orig: ] legis et justitiae norma.

MOROSITAS [1], qva qvis difficilis et tetricus est, nec morum civilitatem sectatur.

*mwrologi/a, qvaestionis ineptae, inutilis, impiae tractatio.

MORS opponitur vitae, et nihil aliud est, qvam dissolutio corporis viventis, omniumque animae in illo functionum cessatio.

Mors hominis est separatio et egressus animae e [orig: ] corpore post caloris nativi extinctionem. Qvumque calor vel naturaliter vel violenter extinguatur, hinc mors physicis alia dicitur naturalis, kata\ fu/sin, cujus principium est in ipso animante, alia violenta, cum para\ fu/sin, praeter aetatis rationem calor deficit ab externo principio.

Mors theologis alia est prima, qva dissolvitur anima a [orig: ] corpore: alia secunda, qva anima perit aeterna morte in inferno, semper separata ab aspectu DEI.

Mors spiritualis dicitur, vel cum morimur peccatis; et haec mors commendatur: vel cum morimur Deo per peccata mortalia.



page 796, image: s426

Mors civilis politicis dicitur, qva qvis e [orig: ] civium numero tollitur.

Mors Platonica et philosophica, qva anima sevocatur a [orig: ] corporis affectionibus. Theologi vocant ne/krwsin, mortificationem.

Mortificatio medicis est partis alicujus in corpore extinctio: alias cadaveratio dicta, qvalis est in gangraena et sphacelo. In plantis dicitur arefactio, au)/ansis2; sideratio, a)strobolismo/s2.

Morticina, carnes animalium eorum, qvae non sunt mactata, sed sine vi mortua.

Morticinus morbus, qanatofo/ros2, qvi corpus ad mortem ducit.

MORBUS, dispositio praeter naturam, ob qvam actio naturalis laeditur. Alii definiunt, qvod sit impotentia seu ineptitudo praeternaturalis ad actiones naturales obcundas.

Morbus alius est animi, et dicitur vitium seu peccatum, de qvo agunt ethici et theologi; alius corporis, cujus causas et symptomata considerat medicus et philosophus: ille, ut medeatur; hic, ut affectionum morbidarum causas ne ignoret.

Morbi corporis sunt vel essentiales, ab ipsa parcium constitutione praeter naturali provenientes; vel accidentales, qvi inseqvuntur morbos essentiales. Utrosque sua seqvuntur symptomata seu accidentia praeter naturam.

Morbi essentiales sunt vel partium similarium, vel partium organicarum, vel communes, ut solutae unitatis.

Morbi partium similarium sunt vel intemperiei, vel totius substantiae.

Morbus intemperiei est, cum debita primarum qvalitatum proportio non servatur, sed vel calor vel frigus vel humidum vel siccum excedit. Si intemperies excitatur cum affluxu materiae, dicitur intemperies materialis, si sine affluxu materiae, dicitur intemperies sine materia.

Morbus totius substantiae est occultarum qvalitatum, ceu sunt pestilentes febres et morbi per venena excitati.

Morbi partium organicarum dicuntur morbi compositionis malae, ut sunt morbi in conformatione, qvales sunt in gibbosis; in numero, ut si qvis nascitur VI. vel IV. digitis; morbi magnitudinis, ut in tumoribus et phthisi; morbi compositionis in situ seu positu, ut in luxatione pedis.

Morbi solutae unitatis sunt, cum partes, qvae continuae debebant esse, dividuntur; sive per vulnera caesim aut punctim; sive per


page 798, image: s427

contusiones, ruptiones, vulnera.

Morbi accidentales varie [orig: vari] subdividuntur, nempe in simplices et in compositos: in factos et fientes: in universales totius corporis, et in particulares: in morbos per essentiam seu i)diopa/qeian, et in morbos per consensum seu sumpa/qeian: in legitimos et in spurios: in contagiosos, in non contagiosos in et: sporadicos seu dispersos, et in communes, sive illi sint endemii, patrii, vernaculi, regionales; sive epidemii, nulli loco affixi, ut pestis: item in acutos periculosos cum impetu, et in chronicos diuturnos.

Morborum symptomata , qvae vide suo loco, itidem varia numerantur. Sunt enim symptomata (1) actionum laesarum in facultate naturali, qvalis est a)trofi/a seu tabes et marcor: (2.) actionum laesarum in secunda concoctione, qvalis est ischuria et dysuria (3.) sensuum externorum, qvalis est surditas (4.) Sensuum internorum, qvalis est stupiditas, fatuitas, delirium. (5.) facultatis motricis, qvalis est paralysis. (6.) actionum anim alium, qvalis est lethargus.

Morborum causae variae ponuntur a [orig: ] medicis, vel proximae, vel remotae: vel procatarcticae, qvae dant occasionem, vel continentes: vel occultae, vel manifestae: vel externae, per sex res non naturales, vel internae, per humores sive abundantes, sive deficientes.

Morbi 1. est accessio. 2. incrementum. 3. status seu vigor 4. declinatio. 5. recidiva, u(postrofh/, cum qvis in morbum relabitur, unde convaluerat.

Morborum et symptomatum varia genera secundum alphabetum digesta.

Abortus, eductio partus intempestiva, e)/ktwma.

Abscessus vel abscessio, a)po/stasis2, in cute prorumpens, eamque humore aut pure distendens: estque aliud atberoma, qvod in se veluti pulticulam continet; aliud steatoma, qvod veluti sevum; aliud meliceris, qvod veluti mel. Qvo pertinent Achores, Aegilops, Anthrax, Bubo, Carbunculus.

Achores, parva ulcera foraminosa in cute capitis, unde sanies effluit, der Grind, Gallis tineae.

Actio alicujus facultatis depravata, vel diminuta, vel abolita, vel nimis aucta.

Aegilops, ulcus inter nares et oculos, facile degenerans in fistulam.

Aestuatio, perceptio aestuantis caliditatis in stomacho.

Agrypnia, insomnium, inqvies.

*)/agma, Vid. Fractura.

Albugo, nubecula et macula alba in oculo.