09/2007 Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
text typed - structural markup added - spell check partially performed - no orthographical standardization
03/2008; 03/2010; 02/2011 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


image: s006

[gap: frontispiz]

image: s007

JOH. MICRAELII LEXICON PHILOSOPHICUM TERMINORUM PHILOSOPHIS USITATORUM ORDINE ALPHABETICO SIC DIGESTORUM, UT INDE FACILE LICEAT COGNOSSE, PRAESERTIM SI TAM LATINUS, QVAM GRAECUS INDEX PRAEMISSUS NON NEGLIGATUR, QVID IN SINGULIS DISCIPLINIS QVOMODO SIT DISTINGVENDUM ET DEFINIENDUM. Editio Secunda ab ipso Authore Correcta et Aucta cum novis novorum Terminorum et Vocabulorum Indicibus. [gap: illustration] STETINI, impensis JEREMIAE MAMPHRASII, Bibliop. Typis MICHAELIS HPFNERI, anno CIC ICC LXI.



image: s008

[gap: praeliminaria]

page 716, image: s386

MARANSIS, marasmus, marcor. Vid. Morbus.

MARE, receptaculum omnium aqvarum undiqve circumfusum terrae.

Maris maxima profunditas non pervenit ad dimidium milliare, nisi in qvibusdam gurgitibus.

Mari accedit 1. salsedo contra putredines, ex exhalationibus aluminosis, nitrosis et sulphureis. 2. aensitas et pingvedo, orta ex salsedine. 3. perspicuitas. 4. motus varius.

Maris motus est 1. a [orig: ] septentrione, ubi est profundius mare, ad meridiem, et vocatur motus aeqvationis. 2. a [orig: ] littore uno ad alterum, et vocatur motus librationis. 3. motus aestuationis seu reciprocationis qvotidianae, congruens periodis Lunae; qvae qvando se supra horizontem attollit, mare paulatim intumescit, donec pervenerit ad meridiem. Tunc luna ad horizontem descendente, ipsum etiam incipit residere. Inde iterum inflari incipit, donec luna meridianum media nocte attigit. Vid. Dies lunaris. 4. Motus raptus ab ortu in occasum.

Maris spuma est alcyonium medicorum, detergens et digerens.

Maris seu salis flos , est sperma ceti, innatans mari.

Ex mari etiam ejicitur ambra seu ambrum odoratum, succinum, bitumen seu asphalton, pissasphalton, naphta, corallium ex frutice marino, uniones concharum.

MARGA, terra mineralis, in qva latent aliqvae minerales affectiones.

MARGARITA, unio in conchis marinis, maximi pretii.

MARITUS est in conjugio seu matrimonio caput domesticum: sicuti mas omnis praestat in suo genere fernineo sexui; et masculinum genus tam grammaticis, qvam physicis praestat feminino.

MARMOR lapis, qvi politus nitet, differtque coloribus et maculis. Sic maculosum marmor dicitur alabastrites. Qvod habet maculas serpentinas, dicitur serpertinum seu ophites. Candidum dicitur Parium et Arabicum Fumo suffusum dicitur capnias.

MARTYR, qvi tormenta propter religionem morte vel constantia confessionis soperavit: sicuti Confessor, qvi propter confessionem carceri mancipatus, nondum tormenta suscepit: Professor, qvi ultro nomen Christi professus se martyrio ingetit: Extorris, qvi, dimissis omnibus bonis, propter religionem cedit.

Martyres qvi violenta morte erant necari, dicebantur Biothanati. qvi igne combusti, massa candida. qvi


page 718, image: s387

ad stipitem dimidii assis ligati, ambitu sarmentorum incensorum cremabantur, sarmentii et semassii.

Martyrum nomine erant indigni, qvi vel thesaurum ecclesiae et codices sacros persecutoribus tradiderant, dicti Tradotes: vel fidem metu mortis abnegarant, dict Lapsi: ex qvibus alii dicebantur sacrisicati, qvi qvomodocunque idolis sacrificarant; alii thurificati, qvi thus usdem adoleverant; alii libellatici, qvi privatim libellos securitatis data pecunia impetrarant, clam ejurato Christi nomine: relapsi, qvi in impietatem ejuratam iterum incidebant.

MAS, principalior in sexu, cui opponitur femina in sexu seqviore.

Mas enim semen prolificum mittit in feminam, femina in se semen mittit.

Masculinum, qvod ex suo semine in alio suae speciei generat prolem.

MASORA critica et sepes legis Hebraeorum, qva Masoretae seu Rabbini antiqviores omnes Bibliorum literas et voces numerarunt, ut nihil eripi aut perverti possit; et simul anomalias in aliqva voce occurrentis, lectionisque diversitatem, et sphalmatum librariorum correctionem annotarunt.

Masoretharum Ticcum Sophrim i.e. correctio vel constitutio sapientum, dicitur in XVIII. locis, ubi recensentur minus recte seripta.

In masora sectiones textus, qvae singulis Sabbatis leguntur, dicuntur Paraschot in lege Mosis, et Haphtaroth in prophetis. Parascha autem est vel Petucha i.e. aperta, et incipit ab initio lineae, indicaturque tribus majusculis [gap: unknown sign] : vel Setumab i. e. clausa, qvae incipit in media linea, et significatur per triplex [gap: unknown sign] , qvod vocant Sagur, qvasi clausuram; sicuti [gap: unknown sign] Petach, qvasi portam seu aperturam.

In masora vocant [gap: unknown sign] Keri et [gap: unknown sign] Ketibb, cum in lectione et scriptione diversitas qvaedam occurrit, et vox aliter legenda est, atque scribitur.

MASSA Vid. Materia.

MATERIA est altera causa naturalis interna et essentialis, ex qva corpora fiunt et constant. Dicitur alias subjectum seu u(pokei/menon, qvia forma in illam recipitur.

Materia sumitur vel objective pro materia circa qvam, qvae dicitur objectum. vel subjective, pro materia in qva, et dicitur subjectum inhaerenrentiae. vel constitutive pro materia ex qva, ita ut insit composito materiato; vel Logice pro genere, qvod analogice respondet materiae.

Materiam ex qva mundi Plato et Manes falso statuerunt aeternam.

Materia 1. vel est in fieri, ratione


page 720, image: s388

generationis, unde generatur materiatum, velin facto, ratione constitutionis, unde constat materiatum: 2. velremota, vel proxima. 3. vel immaneus, vel transiens, seu externa, ut lignum est materia ignis externa, 4. vel sensibilis, per certas qvalitates; vel intelligibilis, qvae ab intellectu tantum per se percipitur, qvalis est materia prima, prout soli qvantitati subest sine motu: 5. vel simplex, qvae non componitur ex diversis, ut coeli et elementorum; vel composita, qvae jam est corpus ex materia et forma constans, ut mixtorum. 6. vel compositionis, ut lapides respectu domus, vel transmutationis et alterationis, ut farina respectu panis.

Materiam imprimis Peripatetici dividunt in primam et secundam.

Materiae primae tribuunt actum entitativum, et illam dicunt esse subjectum primum unius cujusque, ex qvo fit: et in qvo ultimo resolvitur, si corrumpitur.

Materiae primae item adscribunt entitatem indetermitatam, id est puram potentiam. 2. potentiam universalem et primam, tanqvam aptitudinem qvandam et propensionem essentialem ad omnes formas successive suscipiendas. 3. potentiam particularem seu accidentalem, qva unam et definitam formam recipit. 4. privationem et carentiam seu defectum illius formae, qvae ex materia priorem potest expellere. 5. appetitam formae novae. 6. ingenerabilitatem et incorruptibilitatem. 7. unitatem.

Materiam primam probant 1. Ex mutua elementorum transmutatione, cui debeat natura communis esse substrata. 2. ex generatione rerum, in qva eadem materia unam formam abjicit et alteram recipit. 3. ex puro actu, cui debet opponi pura potentia. 4. ex contrarietate privationis et sormae, qvibus commune subjectum debet esse substratum.

Materiam primam alii, seqvuti Democritum, negant, putantes, qvod generatio rerum non habeat loco subjecti materiam aliqvam communem primam, sed suam peculiarem materiam, nempe semen: qvodque nulla sit elementorum transmutatio, nullaque res corrumpatur in primam, sed in secundam materiam.

Materia secunda disposita praepaparata, qvae adepta est potentiam particularem ad hanc, non ad aliam formam, ut semen tauri ad taurum generandum; leonis ad leonem.

Materia qvatenus ex ea aliqvid primo componitur, et in illam ultimo resolvitur, dicitur stoixei=on seu


page 722, image: s389

elementum: qvem admodum orationis elementa sunt literae: qvatenus tadem est denstor, unde aliqvid conficitur, dicitur massa, e. g. farina humore imbuta: qvatenus vim formativam seu plasticam in se continet, dicitur semen.

Materia signata , qvae est sub certis dimensionibus, qvalis est individuorum.

Materialitas opponitur formalitati, sicut materia formae.

Materiale, vel constat ex materia et forma, et dicitur materiatum, vel certo modo pendet a [orig: ] materia. vel est subjectum in qvo.

MATER est inter parentes femina, qvae liberos enixa, jus acqvirit in liberos, et jure divino et naturali illis praeest, licet jus civile neget matri potestatem in liberos.

Mater pia et dura dicuntur Physicis membranae, qvibus cerebrum involvitur: et qvidem, qvae tenuior est, et proxime cerebrum tegit, dicitur mater pia, supra qvam est durior membrana, qvae vocatur mater dura.

MATHESIS generaliter sumitur pro omni disciplina seu arte, adeoqve ponitur inter tria scientiarum principia, qvae sunt fu/sis2, ma/qhsis2, a)/skhsis2.

Mathesis autem specialiter dicitur scientia mathematica, qvae explicas demonstrationes, principia et proprietates magnitudinum et numerorum.

Mathematica est vel purae vel mixta.

Mathematica pura citra ullum subjectum, seu materiam sensilem, considerat qvantitates nohta\s2. Qvae si sunt conjunctae in figuris, dicitur Geometria. si disjunctae, in numeris, Arithmetica.

Mathematica mixta versatur circa qvantitates concretas, ai)qhta\s2 et materiae immersas. Qvo pertinent Astronomia, Opticae, seu Perspectiva, Geodasia, Musica seu Canonica, Mechanica, qvae pulcra et miranda opera fabricare docet. Hae disciplinae omnes, suas qvaeque partes habent. Nam ad Astronomiam pertinet Computus, Chronographia, Gnomonica, in horarum dimensione; Meteoroscopiae in siderum distantiis per dioptricam indagandis. Perspectivae partes sunt Specularia et Sciographiae. Ad Geodaesiam pertinet Plaenimetria et Stereometria. Ad Mechanicam pertinent Organopeticae, Thaumatopoetica, Centroponderantia, Sphaeropoeiae.

MATRIMONIUM est prima societas domestica, primumque reipub. principium, semen et origo. Vid. Nuptiae.



page 724, image: s390

Matrimonium seu Conjugium est individua societas maris et feminae legitime consentientium in unam carnem ad procreationem sobolis et mutuum adjutorium. Brevius: Est maris et feminae conjunctio, individuam vitae consvetudmem continens.

Matrimonii causa proxima est consensus contrahentium legitimus: qvi qvia deber esse legitimus seu lege ordinatus, necessum est, ut qvoque interveniat parentum consensus, eorumque qvi sunt loco parentum.

Matrimonium in sponsalibus promittitur: nuptiis, tanqvam solemni celebritate, consirmatur: bierologia seu benedictione sacerdotali consecratur: in toro conjugali et congressu maritali consummatur: per fornicationem et malitiosam desertionem saevitiamque intolerabilem dissolvitur, et tunc dicitur divortium.

Matrimonium Romanis constituebatur 1. farre seu per consarreationem, pontifioibus familiaris, qvando interveniente farris et molae salsae sacrificio novae nuptae jungebantur 2. usu, si mulier uno anno sine interruptione trinoctii cum uno viro fuisset, licet sine legibus. In coemtione seu in manum conventione, qvando per certas stipulationum formulas, adhibita aqva et igne, uxor viro jungebatur, et veinebat in locumsiliae, et dicebatur materfamilias.

Matrimonium servorum Romani vocabant contubernium.

MATRIX Vid. Uterus.

MATRICULA, liber in qvo consignantur vel nomina cerrinoe us; vel jura eorundem.

MATURITAS est debita virium aptitudo ad agendum in aetate jam profectiore.

MAXILLARUM, malarum seu genarum una est superior, pudoris iedes, sub oculis eminens et rubes, altera inferior, bucca, qvae inflatur: ubi in ridentibus qvandoque est foveola, qvae dicitur umbilicus veneris et Gelasinus.

MAXIMUM Vid. Minimum.

Maximae, communia axiomata et generales regulae, complectentes earum rerum summes, qvae eodem se modo habent.

MECHANICA, mhxanikh\, mhxanopoihtikh\, est ars bene machinandi, seu varias ingeniosas operas conficiendi.

Mechanica est duplex: theoretica seu rationalis, et practica sen chirurgica, et manualis qvalis est architectonica.



page 726, image: s391

Ad mechanicam pettinet 1. Ars manganarta, qva onera magna minori potentia trahuntur, dicta a [orig: ] mangano s. ligno qvodam in trochlea, et dividitur in kentrobarikh\n centrogravium, et in staqmikh\n, qva ponderantur i)so/r)r(opa et a)niso/r)r(opa i. e. aeqviponderantia et non aeqviponderantia. Instrumenta propter hic sunt Vectis, mo/xlos2, palus s. lignum acutum, habens cuspidem, qvod oneribus, ut tolli possint, subjicitur: Hipomochlion, fulcimentum, qvod ad locum ponderi propiorem, dum pondus vecte sublevatur, supponitur. Cuneus, sfh\n, duobus vectibus pondera in contrarias partes distrahentibus divellens. Hue pertinent Sucula et Ergata, e)rgalei=on instrumentum, qvo pondera per axem seu cylindrum peritrochio infixum adeoque per rotam versatilem attrahuntur. Trochlea funis ductarius, polypactos machina tracto rotulam, axiculum et sunem doctorium continens: Cochlea, helix cylindrica est cylindrus, circa qvem helices convolvuntur, qvi spitatim constructus est ut in praelo, automatis et molis.

II. *)organopoihtikh\, qva fiunt machinae bellicae: per belopoihtikh\n s. jaculatoriam, et katapaltikh\n; ad conficienda tela et catapultas: item machinae qvibus aqva facilius exhauritur et attollitur per u(draulikh\n.

III. qaumatourgikh\, qva admiranda opera, qvae admirationem ignaris incutiunt, praestantur. Et in has si clangores et sonitus ex aere intercepto eduntur, dicitur klasmatikh\ et pneumatikh\: si automata conficiuntur, qvae a [orig: ] seipsis moventur, *au)tomatopoihth\: si nervi et funes in istiusmodi fabricis adhibentur, neuropastikh\.

IV. sfairopoii/+a, qva sphaerae formantur ad coelestium sphaerarum imitationem: qvo pertinet gnwmonikh\ ad conficienda horologia, dioptrikh\ et metewroskopkh\, qva specula et alia instrumenta ad observationes coelestes necessaria conficiuntur.

Inter mechanicas artes etiam referuntur, qvae a qvibuscunque opificibus in civitate tractantur: suntque aliae architectonicae, qvae imperant; aliae bypereticae seu ministrantes, qvae principalioribus ministrant: aliae necessariae, ut bucolica; aliae jucundae, ut pictoria: aliae nobiliores. aliae illtherales. aliae sellulariae. aliae in motu consistentes. Vid Ars.

MEDICINA est ars curandi valetudinem corporis.

Medicina alia est empirica ex sola observatione et experientia; alia


page 728, image: s392

methodica ex solis praeceptis et causis remedia adhibens; alia rationalis seu dogmatica. qvae conjungit experientiam et causas: tandem alia spagirica seu Paracelsistica, qvae imprimis medicamentis chymicis incumbit.

Medicinae vulgo constituuntur qvinque partes, nempe tres theoreticae, ut fusiologi/a, de rebus in homine naturalibus; paqologi/a, de rebus in homine praeternaturalibus; shmeiotikh\, de signis causas morborum judicantibus: et duae practicae, nempe u(gieinh\ seu prophylactica, de sanitate conservanda, et qerapeutikh\ seuiatrica seu curatoria, de perdita sanitate recuperanda.

Medicinae revera sunt tantum duae partes: ana, qvae sanitatem tuetur, nempe Hygiene: et altera, qvae amissam recuperat, nempe Ther apeutica. Nam his duabus reliqvae tres inserviunt.

Medicinae inservit in physiologia ars anatomica et ipsa fusiologi/a de septem rebus natur alibus, qvales sunt 1. elementa. 2. temperamenta. 3. humores. 4. spiritus. 5. partes corporis. 6. facultates animae. 7. actiones facultatum. Et qvia haec omnia medicus tenetur exacte scire, vulgo dicitur physicus.

Medico in pathologia inservit ai)tiologi/a, de causis affectuum efficientibus, ubi simul ex fusiologi/a sex non naturaliae diligenter considerantur, ceu sunt: 1. aer. 2. cibus et potus. 3. motus et qvies. 4. excrementa et retenta. 5. somnus et vigilia. 6. paqh/mata et perturbationes: qvae omnia disponuntur in Gymnastica.

Medico in Semiotica inservit Prognostica, de praevidendis morborum causis: Diagnostica de praesentium morborum causis deprehendendis, et Anamnestica, de praeteritis corporum affectionibus in memoriam revocandis.

Medico in Hygiene inservit profulaktikh\ seu praeservatoria: *)euektikh\ seu boni habitus corporis procreatrix: paidotrofi/a seu recta puerorum educatio: et gymnastica, seu ratio exercitandi corpus.

Medico in Therapeutica inservit Botanica in plantis cognoscendis: farmakeutikh\, in praeparationeme. dicamentorum, sive illa sint Galenica sive Spagirica et Chymica: Chirurgica in conjungendis iis, qvae praeter naturam sunt disjuncta, vel in disjungendis conjunctis, vel auferendis praeter naturam ingeneratis. Item Phlebotomia.

Medicamentum est, qvod corpus a [orig: ] non naturali statu ad naturalem reducere potest: compositum magistrale a [orig: ] medico praescriptum.



page 730, image: s393

Medicamenta sunt vel interna vel externa

Medicamenta interna sunt vel liqvida seu fluida, vel mollia, vel solida.

Medicamenta interna liqvida sunt 1. Apozema seu Decoctum seu Brodiam, gesottener Tranck ex variarum stirpium liqvore in IV. aut V. dosibus. 2. Julepus, Julapium, potio dulsis, ex liqvore idoneo et syrupo sine decoctione instar aqvae permixtus. 3. Potio ex rebus catharticis, cardiacis aut alterantibus, in liqvore sive decocto sive infuso dissolutis, in una dosi. 4. Syrupus ex decocto, vel succis, vel infusione conflatus, et saccharo vel melle conditus, inque aliqvam consistentiam coctus. 5. Vina vel cerevisiae medicatae, Insusa, Infusiones Diluta, qvae variorum medicamentorum simplicium infusorum vires imbiberunt. Qvo pertinet Claretum seu vinum Hippocraticum, infusione aromatum impraegnatum et saccharo dulcoratum. 6. Hydromel potus mellitus, melicratum, mulsa, ex melle, aqva et vino. 7. Hydrosaccharum ex aqva fontana et saccharo. 8. Eleosaccharum, oleum distillatum cum saccharo mixtum. 9. Emulsiones, ex medulla fructuum et seminum contusa, et affuso idoneo liqvore instar lactis emulsa. 10. Amygdalata, cremor et lac amygdalinum, medicamentum alimentosum lactis inslar elicitum ex amygdalis. 11. Hordeata, cremor hordei, cibus liqvidus ex hordeo ab exteriore cortice pinsendo mundato et aqva confecto. 12. Ptisavae, potus ex hordeo et aqva fontana. 13. Lac et serum lactis. 14 Extracta, Qvintae essentiae, Balsamica, Tincturae, e)kxulw/mata, potissima rei pars a [orig: ] partibus crassioribus partis, beneficio infusionis extracta. 14. Elixyr, medicina fermentata, ex pluribus diversi generis simplicium speciebus composita, in forma fluida, mediam consistentiam inter syrupum et aqvam habente: dicta a [orig: ] voce Persica, Xir; qvod lac aut liqvorem lacteae consistentiae norat. 15. Diaetae, decoctum ex sudoriferis, sive alterans, sive vacuans, ideo dictum diaeta, qvod soleat adhiberi cum regimine diaetae, ceu est die Holz Cur oder Holztranck. 16 Bochetum, potius diaetarum. 17 Decoctum galli, jusculum ex gallo et sudoriferis atque alterantibus. 18. Moretus, a [orig: ] moris dictus, potio, qva vera impraegnatio confortatur, et falsa exturbatur. 19. Destillata, aqvae variorum generum. 20. Possetum, serum lactis cum vino factum et saccharo edulcatum. Potus Anglis familiaris in febribus.

Medicamenta interna mollia sunt 1. Bolus, mellis fere consistentia paulo crassiore, atque in ea


page 732, image: s394

qvantitate, qvantum fere bucca capi potest. 2. electuarium tam aromaticum ex electis aromaris, qvam catharticum seu solutivum et laxativum, qvod alvum purgat, vel opiatum, navcoticum, et stupefactivum, qvod etiam dicitur Laudanum opiatum 3. Conserva, ex floribus, foliis, aut radicibus cum saccharo conqvassatis, in usum diuturniorem compatatum. 4. Galreda, Galreus, succus inspissatus, viscosus, lucidus. Dicitur etiam Gelatina. Gelatina cotoniorum dicitur Marmelita 5. Eclegma, Arabice Loch vel Lobo Linctus seu Lambili, ex thoracicis pro affectibus asperae arteriae, pulmonum et pectoris. Linctus ex amygdalis dicitur Saponea. 6. Rob, Rohob, Sapa, est succus calore ignis vel solis in mellis consistentia, ut mustum inspissatum. 7. Conditum ex roborantibus ad robur partium principalium, dictum a [orig: ] conditura, qvia condiendo est factum,

Medicamenta interna solida sunt 1. Pastaregia, morselli, ex variis simul subactis et saccharo soluto in bolos confecti. 2. Pandaleon, pro pectore et pulmonibus in pyxidibus solidescere permissum. 3. Marcipanis seu massapanis, alias inter bellaria. 4. Pineolatum ex aeqvis partibus pineorum et sacchari soluti, unde fiunt Electuaria solida. 5. Electuarium solidum sive in figura qvadrata, ut Tabulae, Tabulata et Tessellae, sive in oblonga, ut Morselli, Lozengiae, Lazongae, sive in rotunda, ut Rotulae, Orbiculi et Placentae Qvo perunent Manus Christi. 6. Pilulae seu catapotia globuli effigie deglutienda. 7. Hollippae, placentulae ex infusione medicamentali et farina triticea cum saccharo subactae. 8. Trochisci, Pastilli, Formaelupinares, kukli/skoi, in forma rotulae, seminisve lupini ex pulveribus variis liqvore exceptis exsiccati et asservati. 9. Muscardini ad halitus svavitatem 10. Pulveres, ex rebus contusis et attritis. Pulvis subtilissimus dicitur Alcohol. qvo tamen nomine etiam vocatur spiritus vini rectificatissimus. 11. Tragea, Tragema, pulvis ex variis speciebus mixtus, cum saccharo intro as sumendus. 12. Sales extracti. 13. Croci. 14. Flores chymice confecti. 15. Praecipitata. 16. Confecta, Confectiones, sicco saccharo obducta semina, fructus, cortices, aromata.

Medicamenta externa adhibentur vel pluribus partibus, vel sunt propria partibus qvibusdam.

Medicamenta externa qvae pluribus partibus possunt adhiberi sunt 1. Epithema, ex stillatitiis liqvoribus et adjectis pulveribus vel speciebus compositum et qvibusvis partibus


page 734, image: s395

applicandum: idque sive liqvidum sive solidum. 2. Lotio, balneum particulare, sive capiti, sive pedibus, sive brachiis applicandum. Si capiti applicatur, dicitur Lotio cephalica. 3. Fotus seu fomentum, puri/a, idque sive humidum, beneficio lintei vel spongiae applicandum, sive siccum in sacculis adhibendum. 4. Balneum, est totius corporis aqva irrigati sive naturale sive artificiale. 5. Semicupium dimidium balneum, cui aliqvibus tantum partibus insidetur. 6. Vaporarium, Insessus, Insessio, e)gka/tisma, cum non sedetur in liqvore, sed vapor ex seisa perforata exhibetur. 7. Sudarorium, Stufa, Balneum Laconicum, qvo qvis solo vapore incalescit et sudat, nec liqvori immergitur, et si vapor est calinus et siccus, dicitur Stufa sicca. si calidus et humidus, Stufa humida. 8 Irrigatio, Instillatio, Impluvium, Perfusio Embrocha Stillicidium, cum liqvor fomentans stillatim in partem fomentandam funditur, ut oleum ex alto. 9. Embrocatio, blanda partis feictio cum oleo facta, aut applicatio lanae vel lintei oleo vel alii liqvori immersi. 10 Linimentum, oleo crassius, ungvento liqvidius, Litus qvo pars extra illinitur. 11. Ungventum topicum, crassioris consutentiae, qvam limentum ex oleo, pulvere et cera. 12. Ceratum, Ceroneum, ex cera et oleo factum, ungvento durius, emplatro mollius. 13. Emplastrum topicum, qvod refrigeratum ell solidum, calefactione malaxarur: in linteo vel aluta, cuti inductum, et tenacius adhaerens. Qvo pertinet Enaemon, vulnera conglutinans. 14. Spanadrapum, tela utrinque emplastica, linteum nempe in emplastrum liqvidius immersum, et deinde applicatum. 15. Cataplasma, Malagma topicum, in pultis consistentia, ex mucilaginibus decoctorum. 16. Puls, Pulticula ex farinis coctis vel micis panis. 17. Dropax, Picatio, pi/ttwma, ad formam emplastri, ad alimoniam partibus et vitam conciliandam, vel vitia contumaciora educenda. 18. Sinapismus, ex pulvere sinapis aut aliis acrioribus: qvi si mitior est et rubificat tantum, dicitur Phaenign 18. sin forrior est et vesicas excitat, dicitur vesicatorium [correction of the printer; in the print resicatorium]. 19. Cauterium, Causticum, Corrosivum, qvod cutem et carnem adurit et crustam inducit, sive igne actuali, ut ferro candente, sive potentiali, ut purwtikoi=s2 medicamentis: estque vel actuale, qvod ferro candente perficitur, vel potentiale qvod medicamentis urentibus et caust cis. Fontanella, qvando per cauterium potentiale ulcus excitatur, ut qvasi fonticulo materia exstillet, 20. Sacoule sive qvadrati, sive


page 736, image: s396

oblongi, sive alterius figurae sunt arida fomenta in sacculo certis partibus imponendi, variis simplicibus contusis aut concisis referti.

Medicamenta externa qvibus dam partibus propria sunt. 1. Frontale, frontem refrigerans, a)nako/llhma. 2. Oxyrrhodium, ex aceto et oleo rosato pro capite. 3. Cucupha, Cataputium, Pileolus, pro affectibus cerebri supra caput gestandus vel pileo assuendus. 4. Collyrium, kollou/rion, topicum, ophthalmicum, pro oculis, sive humidum sive siccum, si siccum, dicitur Sief, et Alcohol. 5. Gargarisma pro affectibus oris, gargarisando fauces sine deglutitione colluens. 6. *diaklu/smata, collutiones oris, qvando liqvores medicamentosi diu in ore continentur, et beneficio lingvae hinc inde agitantur. 7. Apophlegmatismus est Caputpurgium contra pituitosos cerebri affectus, sive siccus, et dicitur Masficatorium, sive liqvidum, et est veluti Gargarisma. 8. Dentifricium pro dentibus sive mundandis, et est species medicamentorum Cosmeticorum; sive sanandis, et dicitur Medicum. 9. Errhyna, nasalia, caputpurgia, in oblonga et pyramidali forma, qvae naribus induntur, vel ad sternutationes ciendas, et dicuntur Ptarmica seu Sternutatoriae, sive sine illis. 10. Suffimenta, qvae odorem fundunt ignis contactu, sive voluptatis sive sanitatis causa, sive sicca, sive humida: suffitus nempe, suffumigationes, qumia/mata, bacilli fumales 11. Odoromenta, qvae sine igne fundunt odorem: qvo pertinent balsami odarati. 12. Scutum, topicum stomachicum scuti forma: sacculus roborans. 13. Pessarium, Pessus ex lana pexa cum medicamentis pro uteri affectibus in forma longa terete, uteri collo intrudendus, priapiskwto/n. 14. Nascale itidem pro uteri affectibus in rotunda forma, instar noduli. 15. Glandes. ba/lanoi, penicilla ano subjecta: qvae si sunt oblonga, dicuntur Suppositoria. si rotunda, Globuli. si in forma fabae, Noduli, 16. Clyster, Clysma, Ablutio, Enema, Injectio, liqvor ex vesica per siphonem infusus ano purgando. 17. Injectiones aliae in varias corporis partes, ut in aures, vesicam, penem, sinus seu fistulas. Si qvid injicitur utero, vocant Clisterem uterinum et medicamentum metrenchyticum, qvia Syrinx, per qvam liqvor in uterum infunditur, dicitur metregxu/ths2. 18. Amuletum, periamma, periapton, Xenechthon, qvod de collo suspensum creditur morbum arcere: 19. Sparadrapus, tela emplastica, qvae vulneribus prufundis immituntur.

Medicamenta praeterea 1. respectu


page 738, image: s397

causae morbisica qvaelitate peccantis, alia sunt alterantia, eaque aut calefacientia aut refrigerantia, aut humectantia, aut exsiccantia, contra excessum qvalitatis primae: alia attenuantia, Graecis leptuntika\ contra crassos humores et obstructiones; alia incidentia, contra lentos et viscidos humores: alia emollientia et rarefacientia, malaktika\, qvae dura emolliunt, ceu sunt qvae grumos sangvinis vel lactis concreti dissolvunt: alia indurantia sklhpotika\; alia tendentia. alia laxantia; alia detergentia sive r(uptika\, qvae poros cutis expurgant, sive e)kfraktika\, qvae internos meatus ab infarctu liberant: alia epicerastica, qvae humoris acrimoniam retundunt; alia alexipharmaca seu alexeteria, antidota, qvae venenis resistunt, ut sunt Bezoardica.

2. respectu causae morbisicae qvantitate peccantis, alia sunt digestivae seu praeparantia. alia vacuantia. Praeparantia vel praeparant humores, ut bilem, pituitam et melancholiam ad feliciorem coctionem vel ad commodiorem vacuationem; vel corpus aperiunt per remotionem impedimentorum facilis purgationis, et vocantur a)nastwmika\ i. e. aperientia. Vacuantia vel sunt Purgantia, vel Vomitoria, vel Diuretica, vel Sudorisica. Purgantia vel tantum sunt lenientia, Graece u(paktika\, ut qvae alvum turbant lubricando, vel feces intestinorum abluunt: vel proprie dicta purgantia; qvae dicuntur cathartica et excrementa corporis per alvum educunt, et dividuntur in cholagoga, qvae bilem purgant, ut Cassia, Manna, Tamarindi, Rhabarbarum, Aloe, Myrobalani, Scammonea: Phlegmagoga, qvae phlegma expurgant, ut Agaricus, Turbith, Hermodactylus, Mechoaca, colocynthus, carthamus, opopanax, sagapenum, euphorbium: melanagoga, qvae melancholiam, ut Sena, polypodium, epithymum; helleborus niger, lapis Armanus, lapis Laxuli: et hydragoga, qvae aqvam, ut Sambucus, Ebulus, Soldanella, succus ireos, Elaterium seu succus cucumeris agrestis, esula. Vomitoria, qvae excretionem per superiora concitant, ut cataputia, nux vomica. Diuretica, qvae subsistentem in corpore aqvositatem pet urinas evacuant, ut apium, asarum, terebinthina. Sudorifera seu hydrotica, qvae per sudores corpus evacuant, ut carduus benedictus, radices chinae, terra sigillata.

3. respectu causae morbificae motu peccantis, alia sunt incrassantia, paxuntika\ qvae humores tenues reddunt crassiores: alia repellentia, a)pokroustika\ qvae humoris influxum


page 740, image: s398

prohibent: alia emplastica, qvae corporis meatibus et poris illinuntur: alia intercipientia seu defensiva, qvae humoribus viam intercludunt, ne ad partem affectam pertingant: alia adstringentia obstruentia contrahentia, stegnwtika\, sunaktika\, stuttika\, qvae grandiores corporis meatus coarctant et constringunt.

4. respectu causae morbificae qviete peccantis, meditamenta dicuntur Laxantia, Graece xalastika\, qvae materiam in patte collectam evacuant. Suntque alia discutientia et diaphoretica, qvae noxiam materiam per a)/dhlon diapnoh/n per halitus insensiles evacuant: alia absorbentia, qvae humorem citra dissolutionem depascunt: alia attrahentia, e(lktika\ kai\ e)pispastika\, qvae humores alte im pactos in superficiem eliciunt. D cuntur etiam metasugkritika\: alia extrahentia, qvae occulta qvalitate venenum vel spicula extrahunt: alia vesicantia, qvae vesicas excitant, qvibus apertis serosus humor effluit: alia suppurantia, e)kpuktika\, qvae naturam in puris generation adjuvant; alia a)nastomika\ aperientia Styptica, adstringentia.

5. respectu variorum generum morborum alia lunt rarefacientia, a)raiwtika\, qvae cutis meatus et poros ad insensibilem transpirationem aperiunt: alia condensantia, puknwtika\ stegnotica, qvae poros cutis contrahunt ad insensibilem transpirationem cohibendam: alia bechicae bhxika\, tussim lenientia et sedantia, aliiqve thoracis affectibus conducentia. Sic Psammismus yammismo\s2, est curatio hydropis per arenam calidam: yi/lwqra, med camenta depilatoria: alia pyrotica, qvae calore cutim in varios usus adurunt, ut cathaeretica, qvae cutim leniter arrodunt; Septica vel putrefacientia, qvae carnem tenuem colliqvant et putr. faciunt; Escharetica, Caustica, Cauteria, qvae cutim adurunt, crusta duriore inducta, qvam escharam vocant: psilothra, depilatoria, qvae partem pilosam eddunt glabram alia [reading uncertain: print faded] glutinantia, kollhtika\, qvae recentis vulneris labra conjungunt: alia vulneraria traumatika\, e [orig: ] qvibus rationes vulneratis ad sangvinem expurgandum componuntur: alia sarcotica, qvae removent impedimenta in carnis generatione: alia epulotica, cicatrizantia [correction of the printer; in the print cicratizantia], qvae ulcus carne repletum cicatrice obdacunt: alia cicatrices delentia: alia callum generantia, porwtika\, Huc pertinent a)/diya, qvae sitim obrepere prohibent, et a)/lima qvae famem.

6. respectu symptomatum, alia sunt anodyna et paregorica, qvae dolorem


page 742, image: s399

leniunt: alia varcotica u(pnwtika\, qvae partibus sensum auferunt vel stuporem inducunt: alia hypnotica, qvae somnum conciliant: alia i)/sxaima, sangvinem sistentia uberius ex vena prorumpentem: alia spiritus reficientia, in animi deliqvio et syncope.

7. respectu certarum corporis partium, alia sunt cephalica, pro cerebro: alia ophthalmica pro oculis, sive oxydorcica et ocularia, qvae visum acuunt, sive dolores qvoscunque oculorum mitigantia et tollentia: alia otica seu a)koustika\ pro auribus alia odontica pro dent bus: alia cardiaca pro corde: alia bechica, pro pectoris et pulmonum excrementis evacuandis: alia preumonica contra pulmonum intemperaturas: alia lac vel generantia vel minuentia. alia stomachtta pro ventriculo: alia vermes in intestinis necantia: alia carminativa, flatus intestinorum discutientia: alia hepatica pro hepate: alia splenica pro spleno: alia nephritica pro renibus: qvo pertinent lithontriptica, lapides seu calculos comminuentia: alia cystica pro vesica: alia hysterica, pro utero: alia arthrittca, pro partibus nervosis et membranosis in atticulis ut in chiragra aut podagra: qvo pettinent neuritika\, nervos roborantia; alia pro ambustis, qvae inflammationem sedant; et empyreuma extingvunt, pustulasque et dolorem leniunt. Possunt huc referri cosmetica, qvibus corpori decor et formae dignitas conciliatur, et kallible/fara, ad ornatum et venustatem palpebrarum facientia.

8. respectu artis, alia sunt sine compositione, et dicuntur simplicia, a [orig: ] sola natura nobis suppeditata; alia composita. Ubi notandum, qvod qvandoque sub uno titulo generali plura tam simplicia, qvam composita comprehenduntur. Sic radices qvinque aperientes majores sunt apii, fa niculi, asparagi, petroselini, rusci: radices qvinque aperientes minores graminis, rubiae, eryngii, capparis, ononidis: herbae qvinque emollientes, malva, althaea, violaria, mercurialis, acanthus: herbae qvinque capillares, capillus Venoris, ruta muraria, polytrichon aureum, trichomanes, asplentum: qvatuor semina calida majora, anisi, foeniculi, carvi, cumini: qvatuor seminae calida minora, ammeos, amomi, apii, dauci: qvatuor semina frigida majora, cucumeris, cucurbita, citrulli, melonum: qvatuor senina frigida minora, endiviae, scariolae, lactucae, portulacae: qvinque genera myrobalanorum, citrin, che...di [reading uncertain: print faded] , emblici, bellirici: qvatuor


page 744, image: s400

flores cordiales, borraginis, buglossae, rosarum, violarum: fragmenta qvinque lapidum pretiosarum, sapphiri, granati, smaragdi, hyacinthi, sardae: qvatuor aqvae pleuriticae, cardui Mariae, Faraxaconis, cardui benedicti, scabiosae. Tria olea stomachica, absynthii, cydoniorum, mastichinum: qvatuor ungventa calida, aregon, martiatum, althaeae, Agrippae: qvatuor ungventa frigida, altum camphoratum, rosatum Mesuae, populeon, infrigidans Galeni.

9. Respectu virium alia sunt actu talia, qvae primo contactu corpus alterant, alia potestate talia, qvae non exerunt actum, nisi a [orig: ] calore nostro excitata, ut piper: item alia tempemta, qvae nullum qvalitatum primatum mutationem pariunt; alia intemperata, qvae vim habent mutandi illas, et dicuntur medicamenta frigida, calida, humida, sicca.

Medicamentorum materia est vel naturalis, ut in vegetativis folia, flores fructus, semina, radices, ligna, cortices, succi, liqvores, gummi; in sensitivis, animalia eorumque partes; in inanimatis mineralia, metalla, lapides, terrae; vel artificialis, ut syrupi, decocta, et qvae reliqva supra recensita sunt.

Medicamenta succedanca sunt, qvae pro aliis, posita similes vires habent, a)ntiballo/mena, ut pro amomo asarum; pro asaro acorus; pro alumine sal fossilis.

Medicamentorum pondera . Vid. Pondus.

Medicamentorum qvantitas praescribitur in acervo seu mole per manipulos fasciculos et pugillos. Manipulus est, qvantum tota manus complectitur; Fasciculus, qvantum brachio complicato continetur; pugillus vel major qvantum extremis digitis assumitur; vel minor, qvantum tribus primis.

MEDIOCRE Vid. Magnum.

MEDIOCRITAS, medietas inter duo vitia, qvorum unum excedit; alterum deficit.

MEDIUM in geometria est centrum, qvod aeqve distat a [orig: ] peripheria.

Medium in physicis, qva motum alio respectu est a [orig: ] qvo. alio ad qvod. alio circa qvod.

Medium me/son est, qvod ponitur inter duo extrema, seu antikeimena.

Medium item est, per qvod finis seu bonum, cujus gratia agitur, comparatur. Et tunc dicitur medium assecutionis.

Medium aliud est per participationem extremorum kata me/qecin, ut tepor; aliud kat' a)/rnhsin, per negationem extremorum, ut 2. inter 1. et 3. item virtus inter excessum et defectum; aliud est medium loci et positionis, et dicitur Aristoteli metacu/.



page 746, image: s401

Medium ethicis vel persona vel rei.

Medium rei, vir prudens et aeqvus; medium personae vir rigidus considerat. Illud est justitiae distributivae; hoc justitiae commutativae. Illud dicitur medium geometricum; hoc medium arithmeticum. Illud uni extremorum vicinius est, qvam alteri; hoc aeqvaliter utrinque distat a [orig: ] suis extremis. Illud est, cum unum exceditur ab altero secundum eandem proportionem, qva excedit, ut 3.6.12. Hoc aeqvaliter excedit et exceditur, ut 3. 6. 9.

Medium harmonicum et musicum est, cum medium secundum proportionem excedit differentiam, qvae est inter ipsum et minus extremum secundum eandem proportionem, qva majus extremum excedit minus, ut 2. 3. 6.

Medium aliud est Qvod, aliud Qvo, aliud in Qvo.

Medium qvod dicitur etiam medium suppositi, et est, qvod prius recipit actionem agentis, qvam pervenitur ad patiens, ut aer inter solem et lutum.

Medium Qvo est, per qvod agens producit effectum, ut calor inter solem et lutum.

Medium in Qvo est, per cujus inspectionem porentia deducitur in cognitionem, ut speculum, in qvo cernuntur objecta ab oculo.

Medium in syllogismo dicitur id, per qvod probatur conclusio, alias medius terminus.

Mediatum dicitur, a [orig: ] qvo effectus non producitur proxime, sed remotius; sicuti causa immediata proxime attingit effectum.

Mediate juncta sunt, inter qvae intercedit aliud; immediata se proxime contingunt.

MEDULLA est substantia mollis et alba: estque vel cerebri, vel spinae, vel ossium.

Medulla cerebri est intra calvariam pars albicans interna, durior et compactior, cui ipsum cerebrum mollius cinericei coloris circumfusum est: inque qva siti sunt ventriculi cerebri.

Medulla spinalis est, qvae vertebris inest, qvaeque est nervorum principium.

Medullae ossium , secundum Aristotelem, est ossium excrementum; secundum Medicos eorum nutrimentum.

*m*e*i/wsis2, species hyperboles, curem majorem leviori nomine proferimus: diminutio, extenuatio, tapei/nwsis2.

MELANCHOLIA, atra bilis, humor frigidus, siccus et acerbus crassus et nigricans, ex terrestribus chyli partibus in hepate productus, et a [orig: ]


page 748, image: s402

liene attractus: unde pars ejus ad famem excitandam ejusque actiones juvandas in ventriculum transmittitur. Vid. Bilis atra.

Melancholia si est praeternaturalis vel per adustionem, vel per admixtionem bilis flavae adustae, aut pituitae acidae, morbus oritur melancholicus.

Melancholicus morbus, delirium, depravatio imaginationis et ratiocinationis sine febre cum timore, et moestitia sine causa suborta, ex vitiosa cerebri constitutione.

Melancholia hypochondriaca, qva vitiosi vapores ab hypochondriis in caput feruntur.

MELETEMA, meditatio in doctrinis scientiarum.

MELETETERIUM [note of the transcriber: in the print: MELETERIUM] schola, in qva ars meletetica seu ars meditandi res bonas proponitur. Sunt autem tres meditationis columnae: precatio, attentio, et logica analysis et syn. thesis.

MELICUM Vid. Idyllion.

MELODIA est cantus sive ille sit simplex in monodia seu unicinio, sive compositus in harmonia, ut in bicinio, Tricinio, Qvadricinio.

Melos Vid. Ode et Poetica.

Melopoeia Vid. Poema.

MEMBRANA, u(mh\n, tenuior animalium pellis corpus circumdans undiqvaque: qvae diversis in locis diversa sortitur nomina: nam circa ossa dicitur perio\steon; circa cranium, pericranium. circa cor, pericardium. circa costas pleum. circa cerebrum pia et dura meninx seu mater.

Membrana alicubi est crassior et carnosa, et ambit in qvibusdam locis carnem musculosam, et dicitur panniculus.

MEMORIA, mnh/mh, mnhmo/suna, tertius inter sensus internos, qvo omnes species in phantasia cogitatae et judicatae deponuntur, et conservantur, ut, cum opus est, promantur.

In memoriam si nobis revocamus per discursum, qvod excidit, dicitur recordatio, a)namnhsis2.

Memoriae ars, qva excolitur per loca et imagines, dicitur Mnemonica seu Mnemoneutice.

MENDAGIUM est vitium veritati oppositum, qvo qvid fallendi causa vel in majus augetur, vel alicui qvid detrahitur.

Mendacium qvidem aliud solet constitui jocosum. aliud officiosum. aliud tandem turpe. sed rectius omne mendacium habetur in turpitudine, ut duobus libris docuit Augustinus. Sicuti igitur nullum vitium potest dici jocosum vel officiosum, ita nec mendacium tale vocari debet. Dissimulare et


page 750, image: s403

simulare aliqvando licet, sed hoc non est mendacii, sed prudentiae. Vid. Simulatio.

MENINX est membrana tegens cerebrum sub cranio: Estque vel crassior, et dicitur dura mater. qvatuor cavitates, sinus seu ventriculos constituens; vel tenuior, et dicitur pia mater, in sinus cerebri se insinuans.

MENS est praestantissima animae humanae facultas, Graecis dicta to\ logistiko\n, nou=s2, lo/gos2; Latinis ratio, qva homo maxime a [orig: ] bruto discriminatur. Et qvanqvam anima rationalis distingvitur in intellectum et voluntatem, mens tamen est in incellectu vis subtilissima, qva res incorporeas speculatur. Unde ipse Deus vocatur Mens aeterna. Vid. Intellectus.

MENSES, menstrua mulierum, Vid. Morbus.

MENSIS, pars anni XII.

Mensis est tempus collectum ex qvatuer praeterpropter septimanarum diebus, sive ad motum [gap: unknown sign] et [gap: unknown sign] sive secundum alia instituta gentium dispositis.

Mensis est vel naturalis seu astronomicus, vel civilus seu polittcus.

Mensis naturalis est, qvem luminaria, nempe [gap: unknown sign] et [gap: unknown sign] naturali suo motu metiuntur. Et ob id est vel folaris vel lunaris.

Menses solares sunt temporis spatium, qvo [gap: unknown sign] signum aliqvod Zodiaci percurrit.

Menses solares sunt vel medii et aeqvales, vibus [gap: unknown sign] motusuo medio et aeqvali 30. diebus, 10. horis, 29. min. unum dodecatemorium Zodiaci percurrit: vel veri et apparentes, qvibus [gap: unknown sign] motu apparente vero et proprio unum dodecatemorion percurrit.

Menses solares veri inter se inaeqvales lunt: majores, qvando [gap: unknown sign] apogeum tenet in [gap: unknown sign] et proximis signis; minores, qvando tenet perigeum in [gap: unknown sign] et proximis locis.

Menses lunares sunt, qvi dependent vel a [orig: ] motu [gap: unknown sign] ae, vel a [orig: ] lumine ejus.

Menses lunares, qvi a [orig: ] motu [gap: unknown sign] ae dependent, sunt vel periodici vel synodici. qvi a [orig: ] lumine ejus, dicuntur menses illuminationis.

Mensis lunaris periodicus est periodus [gap: unknown sign] ae per Zodiacum. Dicitur etiam mensis peripatus seu mensis peragrationis et mensis medicinalis. Estque vel medius seu aeqvalis 27. dierum, 7. horarum 43. min. vel verus seu apparens, qvi aliqvando est medio major; aliqvando minor.

Mensis lunaris synodicus seu conjunctionalis est spatium temporis duabus proximis luminarium conjunctionibus interjacens. Dicitur


page 752, image: s404

etiam mensis consecutionis, qvia luna hoc temporis spatio non tantum ad cum locum redit, unde a [orig: ] proxima conjunctione fuerat digressa, sed et solem, interea progressum, motu suo velociore asseqvitur, eique denuo conjungitur. Et proinde hic mensis synodicus semper est periodico major. Estque et ipse vel medius seu aeqvalis 29. dierum, 12. hor. 44. min. vel verus seu apparens, jam major, jam minor.

Mensis lunaris illuminationis seu apparitionis est spatium temporis a [orig: ] primo die illucescentis lunae usque ad ultimum evanescentis: qvod etsi vulgo 28. dierum censetur, revera tamen inaeqvale est, qvum [gap: unknown sign] jam citius, jam tardius a [orig: ] conjunctione appareat.

Menses politici aliter apud Hebraeos, aliter apud Aegyptios, Arabes, Athenienses, Romanos distribuuntur: plerumque tamen XII. constituuntur, qvi comprehenduntur, juxta Calendarium Romanum, in uno versiculo.

Jan. Feb. Mart. Ap. Maj. Jun. Jul. Aug. Sept Oct. Nov December.

Menses sunt vel pleni XXX. dierum, vel cavi, XXIX. dierum.

Mensium Hebraeorum Romanorum et Atticorum comparatio et aeqvatio intelligitur ex seqventi Tabula.

Hebraeorum menses.

Abib seu Nisan, a [orig: ] qvo incipiebatur annus communis. Zivo, Aiar, Jiar Sivan Thamus Ab Elul Thisri, a [orig: ] qvo incipiebant annum ecclesiasticum Marchescbevan Cisleu Tebeth Schebath Adar Romanorum menses

Martius Aprilis Majus Junius Julius Augustus September October November December Januarius Februarius et pars

Aprilis Maji Junii Julii Augusti Septembris Octobris Novembris Decembris Januarii Februarii Martii Atticorum

mounuxiw/n

qarghliw/n

skir)r(oforiw/n

e(katombaiw/n

metageitniw/n

bohdromiw/n

memakthriw/n

puaneyiw/n

a)nqesthriw/n

poseidew/n

gamhliw/n

e)lafhboliw/n

Mensium politicorum numerus qvandoque numerum mensium lunarium


page 754, image: s405

synodicorum excedit, cum nempe in anno sunt XIII. lunationes. Et iste mensis, qvi accedit duodecim nominatis, dicitur Innominatus et Embolismalis.

Mensium illorum initia, qvi in puncta cardinalia incidunt, Hebraei vocant Tekuphas, et illos solemnius observant.

Mensis qvilibet qvot dies habeat, docent versiculi:

April ter denos; Jun.; Septemberqve; November.
Uno plus reliqvi. Viginti Februus octo.
At si bissextus fuerit, superadditur unus.

Mensium partes apud Romanos sunt Calendae, Nonae, Idus, juxta versiculos;

Prima dies mensis cujusque est dicta Calendae.

Sex Nonas Majus, October, Julius et Mars.

Qvatuor at reliqvi. Dabit Idus qvilibet octo.

Inde dies alios omnes dic esse Calendas.

Qvas retro numerans dices a [orig: ] mense seqventi.

Mensium partes apud Graecos fuere Neomenia, Decas Eicas.

MENSTRUA Chymicorum Vid. Chymia.

Menstrua mulierum Vid. Morbus.

MENSURA, me/tron, qva mensuratum cognoscitur.

Mensura est 1. persectionis, juxta qvam de rei perfectione judicamus; sic homo est mensura omnium rerum. 2. directionis, ad qvam tanqvam ad exemplar res exprimitur, qvales sunt idcae in mente. 3. cognitionis, qvales sunt res cognitae, a [orig: ] qvibus intellectus noster mensuratur, qvia cognitio nostra pendet a [orig: ] rebus. 4. qvanticatis, qva mensurantur longitudines, latitudines et profunditates.

Mensura alia est adaeqvata, cum exacte conveniunt mensura et mensuratum; alia inadaeqvata, qvae etiam dicitur mensura repetitionis. sic ulna est mensura longioris panni per repetitionem.

Mensura est vel architectonica, et dicitur norma, canon seu gnomon: vel doctrinalis, et dicitur norma theorias, ceu sunt principia theoretica: vel moralis, et dicitur norma pra/cews2, ceu sunt principia practica, ut neminem laedere, honeste vivere suum cuique tribuere.

Mensura alia est intrinseca qvae inexistit; sic unitas mensurat numerum: alia extrinseca sive fluens. sic tempus mensurat motum: sive manens. sic locus mensurat locum.

Mensura alia est homogenea et proportionata. sic qvantitas mensurat


page 756, image: s406

qvantitatem: alia heterogenea et improportionata. sic subltantia mensurat accidentia, homo bruta, albedo reliqvos colores, Deus creaturas.

Mensura in rebus dimetiendis est vel liqvidorum, vel aridorum, vel geodaetica. Vid. As, Libra Pondus.

Mensum liqvidorum intelligitur ex seqventi tabella:

MENSURAE LIQVIDORUM.

4. cochlearia seu ligulae faciunt cyathum seu ovum.

12 cyathus. faciunt sesqvicyathum, oxybaphum, acetabulum.

2. cyathi. faciunt sextantem.

3. cyathi. faciunt qvattarium, qvadrantem.

4. cyathi. faciunt trientem.

6. cyathi. faciunt heminam, cotylam, dimidium sextarium, sex cyathos.

2. heminae. faciunt sextarium, qvasi sextam partem congii, Nsel, 12. cyathos.

2. Sextarii. faciunt Qvartam seu amphoram Germanicam Randel/ Qvartier, Chaenicem.

2. Qvartae. faciunt Chun.

3. Qvartae faciunt Congium, Choum.

4. Qvartae seu 1? cong. faciunt Stbichen

6 Qvartae seu 2. cong. faciunt Hin 12. sextarios, 3. Stbichen, bicongium.

3 Congii faciunt Tricongium.

4. Congii. faciunt Urnam.

2. Urnae. faciunt Amphoram Romanam, Qvadrantal.

3. Urnae. faciunt Amphoram Atticam, Metretam, Batum, 72. Sextarios.

6. Urnae. faciunt Eymer.

12. Urnae faciunt Ahme.

30. Urnae. faciunt Chometum seu Corum id est 10. amphoras.

40. Urnae. faciunt Culeum.

72. Urnae minutiores. faciunt Ahme.

24. Eymer. faciunt Fuder.

Mensurae aridorum minutiores etiam fiunt in ligulis, cyathis, acetabulis, heminis, sextariis, ut in liqvidis.



page 758, image: s407

MENSURAE IN ARIDIS APUD HEBRAEOS ET ROMANOS.

4. Log. seu 4. sext. faciunt Chaenicem, Cabum, seu 5. libras tritici.

71/5 sext. faciunt Gomerd ecimam partem Ephae, 9. libras.

4. Cabi. faciunt Modium Romanum. 20. Pfund.

6. Cabi. faciunt Satum S...ah [reading uncertain: print faded] 30. Pf. seu modium Atticum, 1 1/2 modium Rom.

16. Cabi. faciunt Schepellum 80. Pfund 4. modios Rom.

18. Cabi seu 3. Sata faciunt Epham, Metretam, 90. libras aeqvat Batum.

5. Epha. faciunt Letech 450 libr. 22 1/2 mod. Rom.

2. Letech. faciunt Corum seu Chomer 300. Pf. 11 1/4 Schepel.

MENSURAE ARIDORUM APUD MERCATORES.

4. Metzen frumenti. faciunt 1. Viert

4. Viertel. faciunt 1. Schepel; Smmern.

4. Schepel, aliis 12. Schepel. faciunt 1. Malter.

12. Schepel. faciunt 1. Drmbr.

24. Schepel aliis 10. Schepelfaciunt 1. Winspel.

4. Winspel, aliis 6. aliis 3. faciunt 1. Last.

MENSURAE IN VARIIS MERCIBUS.

10. sunt 1. Decher, Decas.

12. sunt 1. Dutzent, Zwlff. 12. Tonnen, 1. Last.

15. sunt 1. Mandel.

20. sunt 1. Styge.

40. Zobel sunt 1. Zimmer.

60. sunt 1. Schock.

80. sunt 1. Wall.

100. sunt 1. Centner.

120. sunt 1. gro Sundert, 2. Schock.

110. sunt 1. Zall in Plateilein.

180. sunt 1. Rolle in Stockfisch.

400. sunt 1. Karck.

600. sunt 1. Kype, 30. Styge.

1000. sunt 1. Millier.

1200. sunt 1. Grotausent, 1. Last.

100000. sunt 1. Tonne Goldes.

1000000. sunt 1. Million.



page 760, image: s408

IN PAPYRO.

25. Bogen sunt 1. Buch.

20. Buch. sunt 1. Rie.

10. Ri. sunt 1. Ballen.

IN PANNO.

4. Qvart, oder Spanne sunt 1. Elle.

24. Elen. sunt 1. Barchet.

32. Elen. sunt 1. Tuch.

72. Elen. sunt 1. Golsch.

45. Barchet. sunt 1. Verdel.

22. Tuch sunt 1. Saum.

Mensurae geodeticae sunt locorum, et agnoscuntur ex versiculis mnemonicis: Qvatuor ex granis digitus componitur unus. Est qvater in palmo digitus; qvater in pede palmus. Qvinque pedes passum faciunt: passus qvoque centum et Viginti qvinque stadium dant. Sed miliare. Octo dant stadia. Duplicatum dat tibi Leucam. Mensuras geodeticas tabella seqvens faciet dilucidiores ex grano hordeaceo secundum latitudinem disposito, qvod censetur minima mensura.

MENSURAE GEODETICAE.

42. grana hordei sec. latit. dant digitum, 16. partem pedis.

1? digiti. dant pollicem, Zoll.

3. digiti. dant unciam.

4. digiti. dant palmum, Hebr. Tophac.

2. palmi. dant licham.

3. palmi. dant spithamam.

4. palmi. dant pedem.

1 1/2 pedes dant cubitum, Hebr. Ammah.

2. pedes. dant gradum.

3. pedes. dant bicubitum.

4. pedes. dant ulnam seu cubitum communem.

4 1/2. pedes. dant passum simplicem.


page 762, image: s409

5. pedes dant passum Geometricum seu Rom.

6. pedes, hexapeda dant orgyam, Gall. Toise.

10. pedes dant decempedam seu perticam, Klafter.

120. pedes dant actum

625. pedes s. 125. passus Geom. dant stadium.

8. stadia seu 1000. passus dant milliare Italicum: lapidem centesimum: cippum, minutum gradus.

16. stadia dant leucam Hisp. et Gall.

30. stadia dant parasangam Persicam.

32. stadia dant milliare Germanicum.

5. milliaria Germ. dant 4. milliaria Hurg. et Svec.

15?. milliaria Germ. dant gradum.

300. perticae. dant jugerum, Morgen.

15. Morgen. dant Sackenhfe.

30. Morgen. dant Landhfe.

60. Morgen. dant Segerhfe.

MERCATORIA, Mercenaria Vid. Acqvirendi ars.

MERX, res vendenda, qvam venditor tradit emtori, soluto pretio.

MERCES est laboris praemium. Jctis significat etiam conductionis et locationis pretium.

Merces lia gratuita, ex gratia, indebica, qvae datut ex gratuita promotione sine nostro merito: alia debita ex debito. Vid. Meritum.

MERCURIUS physicis est argentum vivum, humor seu succus metallicus. qvi habet rationem matris seu principii humidi et frigidi: sicuti sulphur est illis metallorum pater seu principium siccum et calidum.

Mercurius est vel nativus et fossilis, cujus parentes sunt schistum et minium seu cinnabrium: vel artificialis et fact tius: qvo pertinet Mercurius sublimatus, praecipitatus, mortificatus congulatus, philosoohicus, diaphoreticus.

Mercurius chymicis est principium hypostaticum tertium corporum naturalium, nempe liqvidum: sicuti sal est principium fixum, et susphur oleaginosum. Vid. Principia hypostatica.

Mercurius astronomis est minimus planetarum inter Venerem et Lunam, raro conspicuus, qvia solaribus plerumque tegitur radiis. Vid. Planeta.

MERIDIES, tempus in qvo corporum umbrae sunt minimae.