09/2007 Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
text typed - structural markup added - spell check partially performed - no orthographical standardization
03/2008; 03/2010; 02/2011 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


image: s006

[gap: frontispiz]

image: s007

JOH. MICRAELII LEXICON PHILOSOPHICUM TERMINORUM PHILOSOPHIS USITATORUM ORDINE ALPHABETICO SIC DIGESTORUM, UT INDE FACILE LICEAT COGNOSSE, PRAESERTIM SI TAM LATINUS, QVAM GRAECUS INDEX PRAEMISSUS NON NEGLIGATUR, QVID IN SINGULIS DISCIPLINIS QVOMODO SIT DISTINGVENDUM ET DEFINIENDUM. Editio Secunda ab ipso Authore Correcta et Aucta cum novis novorum Terminorum et Vocabulorum Indicibus. [gap: illustration] STETINI, impensis JEREMIAE MAMPHRASII, Bibliop. Typis MICHAELIS HPFNERI, anno CIC ICC LXI.



image: s008

[gap: praeliminaria]

page 641, image: s349

INTERROGATIO, e)rw/thsis2, est imperfecta enunclatio, qva alterius mens exploratur. Qvando autem intertogatur dubie et captiose, dicitur fallacia plurium interrogationum, poluzh/thsis2, e(terozh/thsis2, id est fallacia peregrinarum qvaestionum.

Interrogatio alias est, qva utuntur illi, qvi petunt, ut opponentes, a [orig: ] respondente aliqvam assertionem.

Interrogatio oratoribus est figura sententiae, qva interrogando affirmamus, Graece pu=sma, peu=sis2, e)rw/thsis2.

Interrogatoria in judiciis sunt, qvae pars testibus contra se productis proponit super articulis per circumstantias causae et personarum.

Intervallum in Fastis aliud est majus, ut inter festum Trinitatis et primam Dominicam Adventus; aliud minus, inter Natalem Christi et Esto mihi.

INTESTINA, e)/ntera, ventriculo connexa, et ad anum porrecta, ut per illa feces seu excrementa primae concoctionis ejiciantur, sexies plus minus superant longitudine staturam hominis: et dividuntur in sex partes, qvarum tres dicuntur inteslina gracilia, qvibus venae mesaraicae sunt insertae; tres reliqvae intestina crassa.

Intestina gracilia sunt (1) dwdekada/ktulon, Duodenum, in longitudine XII. digitorum (2) Jejunam nu/stis2, XII. palmorum (3) Ileos ei)/leos2, volvulus XXI. palmorum variis spiris et convolvulis involutum, qvod per herniam in scortum solet delabi.

Intestinae crassa sunt (4) Coecum tuflo\n, seu monoculum IV. digitorum, uno tantum foramine constans (5) Colon, media pars crassorum, IX. palmorum, variis gyris reliqva intestina ambiens, a [orig: ] qvo dicitur morbus colicus (6) Rectum in podice terminatur, Mast= oder Affterdarm: in qvo sunt tres musculi: unus spbincter, qvi anum constringit, et duo ejusdem levatores.

INTIMATIOa [orig: ] Scholasticis sumitur pro perixwrh/sei, qva aliqvid alteri fit intimum. Sumitur etiam pro edicto, interdicto, programmate.

INTRANSITIVE, a)metaba/tws2, opponitur illi, qvod dicitur transitive, metabatikw=s2. Sic propria unius rei communicata alteri unitae communicantur intransitive.

INTRINSECUS, e)/sw, dicitur, qvod


page 643, image: s350

sua natura et formaliter est: cui opponitur Extrinsecus, e)/cw, qvod est externa denominatione.

INVENTIO est artificium logicum, qvo medius terminus seu argumentum invenitur ad aliqvid probandum.

Inventio Ramistis habetur pro prima parte Logicae, contradistincta judicio, qvo disponuntur argumenta inventa per justam formam syllogisticam.

Inventio est prima pars officii oratorii, qvam seqvuntur dispositio, exornatio, memoria et actio.

Inventio poetis [orig: potis] est, qva thema et argumentum invenitur ad docendum cum delectatione.

Inventio medij termini dicitur Aristoteli eupori/a, et habet qvatuor adminicula, nempe (1) ai)/qhsin seu sensum (2) i(stori/an seu observationem (3) e)mpeiri/an seu experientiam (4) e)pagwgh\n seu inductionem.

De inventione rerum Jcti varias habent leges. Sic qvae res inveniuntur in littore, sunt inventoris, non qvae in itinere. Thesaurus in proprio fundo est invenientis. Si in alieno autem fundo sine data opera invenitur, fit dimidia pars domini fundi; dimidia inventoris.

Inventarium est legitima bonorum per scripturam annotatio.

INVERSIO (1) est propositionis: et alias dicitur Conversio, sive simplex sive per accidens, sive per contrapositionem (2) syllogismi, qvando mutatur ordo propositionum, aut etiam qvando argumentum contra me positum inverto, et retorqveo in adversarium (3) similitudinis seu comparationis, e. g. ut amicus ad periculum, sic ad aurum ignis: et ut ignis ad aurum, sic amicus ad periculum.

INVESTITURA est, qva qvis solennibus ceremoniis introducitur in feudum, vel etiam in aliud officium.

Investitum est vel singularis, ut regis per sceptrum, et principum per vexillum: vel ecclesiastica, ut abbatis per baculum, episcopi per annulum, canonici per librum. Qvae tamen ceremoniae investimentorum variant.

Investita res est, de qva investitura est facta.

INVIDIA, est tristitia de bono alterius, in qvantum aestimatur diminuere commodum proprium: et habet qvinque filias, nempe, odium, susurrationem, detrectationem, exultationem in adversis, afflictionem in prosperis.

Invidia, dicitur active de invido, passive de invidioso.

INVITUM, a)kou/sion, est, qvod qvis praeter appetitus sui instinctum vel per violentiam vel per imprudentiam admisit.



page 645, image: s351

Invitum est aliud violentum, cujus principium est extra agentem, ex coactione: aliud per ignorantiam, ex irrectitudine propter ignorantiam in actione, ita ut cui ignorantia fuit actionis pravae causa. Vid. Spontaneum , e(kou/sion, Violentum.

JOCUS est objectum urbanitatis, qvo rei jucundiorem speciem praetendimus.

Circa jocum peccatur in excessu per scurrilitatem. in defectu per rusticitatem.

Joci sunt vel theoretici, ut in aenigmatibus; vel practici, in vita communi, qvibus in homiliis utimur: item vel liberales vel illiberales. item vel edentuli vel dentati, acuteati et mordaces, nempe scommata, loidori/ai, yogoi\, diabolai\.

Jocoseria sunt nihil aliud, qvam sermones xarientologikoi\, qvi tractant sales et jocoseria, et sunt magna pars philosophiae Socraticae. Talia joca qvi spargunt, solent sklh=ra malakw=s2, id est, dura molliter efferre.

JONICUM dicitur, qvod in Jonia seu Graecia Asiatica fuit usitatum.

Jonica philosophia opponitur philosophiae Italiecae. et utraque dicitur antiqva.

Jonica philosophia per Thaleten excelluit, placuitqve imprimis Socrati; Italica a [orig: ] Pythagora proponebatur. Vid. Philosophia.

Jonica dialectus grammaticis dicitur, qva Jones in loqvendo usi sunt.

Jonicus pespoetis [orig: potis] alius est a [orig: ] majori, ut generosi; alius a [orig: ] minori, ut enormiter.

IPHYTI aera est ipsa aera Olympiadum, basis historiae Graecorum: et incipit XXIV. annis ante urbem conditam, nempe anno mundi 3174.

IRA est sangvinis ebullitio circa cor propter vindictae appetitum.

Ira est affectus mixtus ex tristitia, qva qvis malum sibi inflictum sentit, cum cupiditate ulciscendi seu adversa depellendi.

In ira cor partim constringitur propter praesens malum; partim dilatatur proprer vindictae cupiditatem.

Ira et Iracundia differunt, qvod illa sit affectus neuter, qvi potest cadere tam in bonos qvam in malos; haec autem sit vitium modestiae oppositum, qvo qvis irascitur praeter modum.

Iracundiae sunt tres species 1. akroxoli/a, excandescentia, qvando subito et aperte ob levem causam vehementius irascimur, cito tamen placamur. 2. pikro/ths2, amarulentia, qva tardius qvidem irascimur, sed diu occulte iram fovemus, donec vindicta, vel temporis


page 647, image: s352

diurnitate eam deposuimus. 3. baruqumi/a, asperitas obstinataeirae, qvae absqve vindicta placari neqvit.

IRENARCHA, qvi ad tollendas discordias et parandos civium animos praeficitur.

IRIS, Thaumantia illa proles, nihil aliud est qvam meteorum kat' e)/mfasin seu emphaticum, id est, phasma qvoddam seu apparitio in nubibus; qvando vapor aliqvis roridus in guttulas minutas resolutus, soli autetiam lunae objicitur, et illae guttulae ex fundo suo concavo soli opposito lucem multiplicatam reflectunt, ita qvidem, ut centrum oculi et centrum solis et centrum iridis in una eademqve linea recta inveniantur, et lux reflexa ad oculum non perveniat pura sed nonnihil opacata, et conseqventer colorata, et pars circuli iridis convexa exterior sit rubra ob radios ibi clariores; media autem viridis ob radios paulo opaciores; coneava autem et intima sit coerulea ob radios adhuc magis opacos.

Iris in oculo est ille oculi locus, qvo universae tunicae inter se committuntur.

Est etiam Iris depravati visus species, nempe coruscatio, apparetqve circa candelas laborantibus praesertim ophthalmia.

IRONIA est tropus rhetorum, qvo vox oppositi ponitur pro oppositi voce.

Ironia est vel mitior, ut Asteismus seu urbana irrisio: Charientismus, cum tumultuantes leniter sedamus: *eu)fhmismo\s2, cum ingrata deseribimus verbis gratioribus: *mi/mhsis2, imitatio illusoria; vel acerbior: Sarcasmus, hostilis irrisio: *mukthrismo\s2, diasurmo\s2, vexatio hostilis cum gestu narium: Subsannatio, qva qvid exprobramus adversario: *)akkismo\s2, qvo qvis singit se nosse, qvod cupit: xleuasmo\s2 illusio per risum.

IRRATIONALE, expers rationis. Vid. Rationale.

Irrationales magnitudines sunt in geometria, qvae non habent certum lo/gon, nec sunt commensurabiles.

ISCHIAS Vid. Morbus et Venae.

Ischion Vid. Femur.

Ischuria [1] Vid. Morbus et Urina.

*)i*s*hmerino\n Vid. Horae aeqvales.

ISOCOLON est oratoribus periodus, qvae cum alia periodo omnia membra habet paria. Vocane etiam i)so/thta Vid Brachycolon.

ISODYNAMIA Vid. Aeqvipollentiae.

ISOEDRUM Vid. Corpus.

ISOPERIMETRAE figurae sunt geometris, qvae sunt aeqvalis


page 649, image: s353

perimetri seu ambitus, ut triangulum, et qvadrangulum, qvinqvangulum etc. et circulus: qvorum cujuslibet ambitus est trium pedum, licet hae tres figurae non sint aeqvales seu aeqve [orig: aeqv] capaces. Nam circulus trium pedum est longe capacior qvam qvadratum trium pedum; et hoc capacius, qvam triangulum trium pedum.

*i*s*o/pleuron Vid. Triangulum.

ISORRHOPA sunt aeqvilibria, qvae aeqvalibus librantur ponderibus.

Isorrhopica ars Vid. Libra et Mechanica.

*)i*s*o/ths2 Vid. Aeqvalitas.

*)i*s*oskele\s2 Vid. Triangulum.

ISTHMUS est arcta terea inter duo maria; sicuti Insula est terra circumfluis aqvis circumcincta, et peninsula seu Chersonosus una parte terrem continentem attingit, reliqvis autem partibus aqvis clauditur.

Isthmus physicis est regio inter stomachum et laryngem.

ITHYPHALLI sunt genus dramatis, qvod canebatur apud gentiles in Bacchanalibus aut in festo Osiridis, cui phallus seu verenda erant abscissa: et canebatur non nisi ab ebriis et coronatis seu jocosis personis.

JUBILAEUM Vid. Sabbatum.

JUCUNDUM est, qvod citra dolorem movet oblectationem: *(hdu/, Vid. Voluptas.

Jucundum aliud est absolute, aliud secundum qvid. aliud vere et kat' a)lh/qeian jucundum, aliud apparens. aliud omnibus, aliud alicui jucundum.

JUDICIUM est vis intellectus in discernendis illis, qvae dicuntur, ita qvidem, ut sciatur, cui qvid debeat tribui et qvid ab illo debeat removeri.

Judicium aliud est speculativum, qvo causas reqvirimus, aliud practicum sive de universali bono, sive de bono singulari, qvod practici vocant judicium practice practicum.

Judicium de qvocunque enunciato est vel materiale vel formale.

Judicium materiale naturam rerum ipsarum in qvocunque enunciato contentarum considerat et pertinet ad scientias et disciplinas ipsas, ex qvibus ejus subjectum vel praedicatum depromtum est, et qvae ejus veritatem vel falsitatem exponit.

Judicium formale est, qvo Logicus res in aliis scientiis veras vel falsas judicatas praesupponit, illisque rationes suas logicas imprimit, et non tam veritatem rerum et sententiarum, qvam veritatem connexionem et evidentiam expendit.



page 651, image: s354

Judicium Ramistis ex Cicerone et Qvintiliano est altera pars logicae, qva argumena inventa syllogistice disponuntur in certa figura et modo.

Judicium physicis est ipsa dia/noia seu ratio in tertia mentis operatione et naturali dexteritate judicandi.

Judicium politicum philosopho est juris et injuriae disceptatio et dijudicatio.

Judicium Jctis est legitima causae vel rei controversae apud juditem a [orig: ] partibus litigantibus suscepta tractatio; certamen judiciale, in qvo concurrunt 1. judex, 2. litigantes, nempe Actor, qvi provocat; et Reus, qvi provocatur, 3 qvaestio facti sive juris: 4. Actio seu jus proseqvendi et 5. ipsum judicium. Vid. Actio.

Judicium est vel publicum, utilitatis publicae causa, vel privatum seu oivile, in qvo agitur de jure hominis privati.

Judicia publica sunt secundum Justinianum XIII. ut, majestatis: adulterii, ex L. Julia: homicidii, ex L. Julia: parricidii ex L. Pompeia: falsi: vis publicae: vis privatae: peculatus: plagii: ambitus: repetundarum: annonae: residuorum.

Judicium item est vel ordinarium, vel extraordinarium, ut qvando arbitris res ex compromisso permittitur judicanda: item vel inferius, primae instantiae, vel superius secundae, ut sunt judicia seu tribunalia appellationum, seu provocationum: et imprimis duo illa summa in Germania tribunalia, concurrentem jurisdictionem invicem habentia, aulicum Caesareum et Camerale Spirense. Qvibus nuper accessit Svecieum, tribunal Wismariense in Germania.

Judicium porro est vel criminale, qvo injuriam reip. factam ulciscimur; vel civile, qvod privatis ulciscendis datur. Item vel discretivum prudentum; vel coactivum magistratnum.

Judex est persona publica, qvae in judicio inter litigantes agit medium juxta modum suae jurisdictionis.

Judex est vel ordinarius, qvi judicat jure magistratus vel juredictionis, qvalis est praetor: vel extraordinarius, ut Judex pedaneus ad certam causam datus, et arbiter seu judex compromissarius, ex partium compromisso judicans.

Judicis officium est jus faciendi ea, qvae ex lege ipsi conveniunt; estque duplex: aut nobile, qvod non imploratus ad publicam utilitatem impertit. aut mercenarium, qvod vi actionis impertire tenetur, ne litem velit facere suam.

Judiciale genus oratoribus dicitur


page 653, image: s355

qvod versatur in accusando et defendendo: Hujus cum sint diversi status, ille status juredicialis dicitur, in qvo qvaeritur de jure facti, justumne sit an injustum: et dividitur in abselutum et in assumtivum, ut videre est apud Rhetores.

Judicata res est, qvae finem controversiae per judicis pronunciationem accepit.

Judicatum secundum Ciceronem est, qvod judicio comprobatum est.

Judicatio medicis est crisis. Vid. Crisis.

JULUS Vid. Plantarum partes.

JUPITER Vid. Planeta.

JURAMENTUM est affirmatio religiosa, qva servandum est, qvodcunque affirmatur, qvia Deo teste promissum est. Ad jummentum reqviritur (1) ut animus sit rationis compos et deliberatus (2) ut verba jurantis obligent in sensu, qvo ea accepit, cui juratum est (3.) ut verba non extendantur ultra receptum loqvendi modum (4) ut non promittantur res illicita (5) nec impossibiles (6) cum Dei invotatione, qvem testem assumimus in juramentis (7) ut sic factum congruat verbis, sicuti verba animo.

Juramentum aliud est de causa controversa, qvale exigi solet in judicio; aliud de causa non controversa, qvod interponitur, vel de negotio aliqvo, qvod geritur aut gestum est, confirmando, ut sunt juramenta conventionibus apposita. vel personas fide adstringendo, qvale erigitur in juramento subjectionis a [orig: ] subditis et in juramento fidelitatis a [orig: ] vasallis.

Juramentum, si est litis decisorium, est vel judiciale, in judicio a [orig: ] parte delatum adversario: vel necessarium, qvo res ipsa deciditur, qvodque a [orig: ] judice in defectu legitimorum probationum alterutri litigantium defertur. Hoc si defertur ei, qvi semiplene intentionem suam probavit, dicitur suppletorium. si reo ob natam contra eum suspicionem ex eo, qvod actor minus plene probavit, dicitur purgatorium.

Juramentum calumniae, Eyd vor Gefhrde, praestatur de bona conscientia, et de bonitate causae, qvam qvis jurat se opinari justam, nec malitiae causa litem suscepisse.

Juramentum calumniae aliud est speciale, qvod circumstantiis exigentibus in singulis judicii actibus exigitur: aliud generale, qvod de tota causa praestatur, cujus qvinque capita mnemonicis rhythmis comprehenderunt:

Illud juretur, qvod lis sibi justa videtur:
Et si qvaeretur, verum non inficietur:


page 655, image: s356

Nil promittetur: Nec falsa probatio detur,
Ut lis tardetur: Dilatio nulla petetur.

Juramentum malitiae est, qvod a [orig: ] litigantibus in judicio, qvi videntur malitiam in processu fovere, exigitur, qvoties judex reqvirit: estque nihil aliud, qvam juramentum calumniae speciale.

JUS est, qvod legitimum et aeqvum est legibusque et moribus constat: regula faciendorum et omittendorum.

Jus et lex sunt saepe synonyma.

Jus interim aliqvando sumitur pro potestate agendi vel habendi; aliqvando pro sententia judicis; aliqvando pro necessitudine.

Jus, inqvit Isidorus, generale nomen est: lex autem juris est species.

Jus omne legibus et moribus constat. Lex est constitutio scriptl; Mos longa consvetudo, de moribus tantummodo tracta.

Jus diverso respectu est justitiae causa, cujus habitum in homine efficit; est justitiae effectus, qvia a [orig: ] viris justis statutum est; est justitiae objectum, qvia illa circa jus et cognitionem atque executionem regularum practicarum versatur: est tandem justitiae regula, qvia ad jus, tanqvam ad normam omnes justitiae actus judicantut.

Jus in mutuae societatis usu recta praescribit, cum obligatione aut ad observantiam seu obedientiam, aus ad poenam.

Jus est vel publicum, qvod concernit jura principis et populi, adeoque administrationem reip. sive in sacris sive in civilibus; vel privatum, qvod res privatorum respicit.

Jus est vel naturale vel voluntarium seu legitimum.

Jus naturale est dictamen rectae rationis, indicans, qvid conveniat naturae rationali, adeoque immutabili Dei voluntati.

Jus naturale est immutabile, et apud omnes eandem vim habet.

Jus naturale est secundum Jctos, qvod natura omnia anitoalia docuit, unde descendit amor libertatis, conjunctio maris et foeminae, procreatio et educatio liberorum, defensio sui. Qvae omnia homo novit sine peculiaribus aliorum praeceptis et decretis.

Jus naturale distingvitur in primarium et in secundarium.

Jus naturae primarium seu primaevum est rationis, et continet ipsa principia practica nobiscum nata seu notitias naturales.

Jus naturae secundarium seu secundaevum est ratiocinationis, et dicitur alias Jus gentium: lex humana


page 657, image: s357

gentium, qvod ab omnibus gentibus sanae rationis acceptum est, qvia fluit ex jure naturae primaevo. Unde sunt dominia distincta, commercia, contractus, foedera, bella, captivitates, servitutes.

Jus voluntarium est, qvod ducit ex voluntate originem, et ex Dei vel hominum autoritate positum est in societate communi ad salutem civium. Unde etiam dicitur jus positivum seu legitimum, qvod initio, anteqvam positum fuit, adiaphorum erat seu indifferens, qvia nihil referebat, hoc an illo modo fieret. Postqvam vero sancitum est, adiaphorum esse desiit.

Jus positivum est vel divinum, vel humanum.

Jus divinum ex divina voluntate particulariter patefacta [orig: patefact] proficiscitur: et ad hoc revocatur jus naturale.

Jus divinum est vel universale, obligans totum genus humanum: qvale jus ter novimus esse datum a [orig: ] Deo, in paradiso: post diluvium: per evangelium; vel uni tantum populo datum, qvalis est lex forensis et ceremonialis Mosaica.

Jus humanum est vel domesticum vel commune. idque vel publicum vel privatum.

Jus domesticum seu oeconomicum a [orig: ] patria, dominica, vel maritali potestate fertur.

Jus commune est vel civile, ut Caesareum. vel ecclesiasticum, ut Canonicum. vel statutarium.

Jus Caesareum continet Institutiones, Pandectas, Codicem, Novellas, Jus feudale, Recessus imperii.

Jus Canonicum continet Decreta, Decretales, Clementinas, Extravagantes, Institutiones Lancellotti.

Jus statutarium seu statutum est cujusvis civitatis speciale et proprium jus, qvale est Lubecense, Magdeburgense, Saxonicum, Culmense. Dicitur etiam lex localis, jus municipale. Qvo pertinent plebiscita, SCta, principum placita, magistratuum, ut praetorum et aedilium, edicta.

Jus civile a [orig: ] civili potestate in civitate fertur.

Jus civile est vel constitutum sanctione vel sine sanctione.

Jus sine sanctione dicitur consvetudo, qvae nihil est aliud qvam jus tacito populi consensu introductum, ad qvod reqviritur legitima praescriptio et actuum freqventia: tantaque est ejus vis, ut consvetudo leges interpretetur, confirmet et abroget.

Jus sanctione constitutum , si proficiscitur a [orig: ] principe sive monarchico, sive aristocratico, sive


page 659, image: s358

democratico, dicitur diverso respectu Constitutio, Edictum, SCtum, plebiscitum.

Jus publicum est, qvod ad statum reipublicae et ad publicam administrationem sive sacram sive civilem pertinet, qvales sunt leges XII. tabularum.

Jus privatum est, qvod spectat ad singulorum civium contractus, injurias, utilitatem.

Jus Qviritium est jus Romanorum, qvatenus in eo reperiuntur, qvae apud nullum alium populum, ut de legitimis hereditatibus, tutelis, usucapionibus.

Jus est vel strictum, vel restrictum.

Jus strictum absolute [orig: absolut] consideratur, et dicitur Aristoteli a)kribodi/kaion, de qvo solet dici: Summum jus saepe summa injuriae.

Jus restrictum est aeqvitas, qvod jure scripto civili melius est, qvia illud corrigit ea parte qva deficit.

Juris objecta sunt tres: personae, res: actiones.

Jus Flavianum , Aelianum, Feudale, Weichbildicum, Canonicum, Vid. Leges.

Jus episcopale consislit 1. in ordine, qvo pertinet potestas docendi et sacramenta administrandi; 2. in lege dioecesana, qvo pertinet canoniea obedientia et ecclesiasticae constitutiones 3. in jurisdictione, qvo pertinet, causas clericorum audire; laicis etiam in spiritualibus audientiam concedere. 4. in statu et dignitate, qvo pertinent privilegia et immunitates.

Jurisdictio est potestas jure publico de re statuenda, eine Bottmssigkeit.

Jurisdictio dividitur in imperium, qvod ponitur in coereitione, et in jurisdictionem simplicem, in specie sic dictim.

Jurisdictio in specie sic dicta, est potestas publica cognoscendi et statuendi in causis civilibus, sine tamen imperio mero. Vid. Imperium.

Jurisdictio alia est ordinaria seu propria; alia delegata mandata, p opagata alieno beneficio: item alia generalis, et suprema. alia limitata. item alia voluntaria, qvae inter volentes exercetur; alia contentiosa.

Jurisprudentia est ars aeqvi et boni: scientia juris et legum, dicta Graece *dikaiologikh\ seu nomikh\: cujus finis est aeqvitas, ut duorum, inter qvos est lis aliqva, causae secundum leges, jura et aeqvitatem discernantur.

Justitia est virtus moralis suum cuique tribuens; aut, ut imperator definit, est constans et perpetua voluntas, suum cuique tribuens.

Justitia alia est universalis, qvae est fasciculus omnium virtutum:


page 661, image: s359

alia particularis. qvae subdividitus in distributivam, seu dianemhtikh\n; et in commutativam, seu a)llaktikh\n.

Justitia distributiva subdividitur in remuner ativam, et in punitivam, qvae nocentes coercet.

Justitia originalis dicitur theologis perfectio primi hominis in omnibus viribus: qvae jam per lapsum ejusdem amissa est. Vid. Imago Dei.

Justitium est jurisdictionis intermissio.

Justum est, qvod juris est, sicut injustum, qvod juri repugnat.

Justum aliud est aeqvatorium, eorum, qvi ex aeqvo inter se vivunt; aliud rectorium, eorum, qvi regunt et reguntur.

Juste factum Vid. *dikai/wma.

Justificatio theologis est actio Dei, qva hon. inem peccatorem, vera fide beneficia Christi apprehendentem, absolvit gratis a [orig: ] peccatis, et pronunciat justum.

Jura instaurantia medicis sunt, qvae, ubi vires langvent, nec tamen ventriculus solidis cibis concoqvendis par est, exhibentur. Ex his jus consummatum est, qvod optime coqvitur ad octavae vel decimae partis residuum: jus colatum, qvod leparatur a [orig: ] pingvedine: Gelatinum, Vid. suo loco.

K.

Vid. C.

L.

LABDACISMUS, vitium lingvae, qvo litera R neqvit pronunciari, et pro ea pronunciatur L. Vid. Balbuties in Morbis.

Labdacismus secundum Isidorum etiam est, cum pro uno L. ponuntur duo, ut colloqvium pro conloqvium: sicuti Motacismus, cum post M. seqvitur vocalis, ut bonum aurum: et Jotacismus, cum in Jota Tonus duplicatur, ut Trojja, Majja.

LABIUM, LABRUM, est oris extremitas, cujus partes protuberantes dicuntur proxei/lea, et partes rubescentes prosto/mata.

LAC est sangvis magis concoctus humidior atque frigidior, et ob id albicans redditus, ad enutriendum infantem editum, mammis feminarum datus.

Lactes aliqvi, ut Gaza, volunt esse Mesaraeum. Sed sic sumuntur lato modo pro iis, qvae lactes i. e. intestina et in illis contenta involvunt. Proprie lactes sunt venae lacteae. Interim et thymus, pars in vitulis esui expedita, nomine lactium venit.

Lacteae venae veteribus erant plane ignotae, et sunt, qvibus chylus ad hepar defertur, per mesenterium, pancreas, intestina, et jecur dispersae: dicunturque aliae mesentericae.


page 663, image: s360

allae thoracicae.

Lacteatio physicis dicitur, cum semen a [orig: ] mare in femina conceptum, sangvinem trahit, et in foetusnaturam commutat.

Lacteus circulus Vid. Galaxia.

LACONISMUS Vid. Brachylogia.

LACRYMAE, da/kruon, humor serosus ex oculis expressus, vel frigore comprimente, ut in tristitia; vel calore liqvefaciente, ut in gaudio. Vid. Serum.

Lacrymarum fontes , unde erumpunt ex oculis, dicuntur r(anth=res2.

Lacrymae in arboribus sunt species gummi.

Lacrymae cervi ad oculi canthum cervo accrescunt, notae in officinis medicorum.

LADANUM Vid. in Plantis Liqvor.

LAETITIA, cordis dilatatio, qvando spiritus animales circa cor svavi alteratione se effundunt ad exteriora, tanqvam a [orig: ] centro ad circumferentiam, ob possessionem boni. Vid. Gaudium.

LAICUS Vid. Clerus.

LANGVOR, dispositio ad cessationem a [orig: ] motu in omnibus membris percepta.

LAPIS, corpus fossile siccum et durum, qvod aut ex luto tenaci calor exsiccando conspissavit, aut ex succo lapidescente crasso et lento frigus constipavit. Et haee est causa, qvare aliqvi lapides redigantur per ignem In pulverem, nec aqva molliantur: aliqvi per ignem liqvefiant, et aqva molliantur: Nam illos conspissavit calor; hos frigus.

Lapides pretiosi vocantur gemmae. Vid Gemma.

Lapides minus preciosi mediam qvasi naturam habent inter terram, lapidem et metallum, ut magnes seu sideritis.

Lapides minus pretiosi sunt vel calidi, ut pyrites, unde excoquuntur metalla; lapis Asius, salsedine lingvam mordens; Smires, qvo gemmae exterguntur, Smergel; Schistos, scissilis: vel frigidi, ut Haematites, Blutstein; Crystallus; lapis Phrygius et Samius. vel adstringentes, ut primex. vel emollientes, ut alabastrites, Gagades, schwartzer Agtstein: vel obstupefacientes, ut Mempbites et Ophites. vel purgantes, ut lapis Armenius et lapis Lazuli.

Ex saxis calcariis cinereis est galactites et melitites. ex albis Gyosum et lapis specularis: Amiantus, cui ignis nihil deperdit: unde etiam dicitur asbestos, item qvia mulierum crinibus videtur similis, bostrychites: ammocbrysos, Kazengolo, aurei coloris, arena potius, qvam lapis.



page 665, image: s361

Ex saxis marmoreis fiunt lapis Judaicus, nephriticus, tecolitbos, qvasi calculum liqvefaciens: brontia, caeraunius, lapis fulminaris, qvicreditur cum fulminecadere: coticula seu lapis Lydius, qvo aurum et argentum probatur.

Lapides similes gemmis, sed minus duri, qvi igne siqvescunt et fluunt, dicuntur Fluores, colores purpurei candidi, nigri, coerulei.

Lapis a [orig: ] Chymicis dicitur omnis res fixa, qvae non evaporat.

Lapidem philosophicum describunt Chymici, qvod qvaedam sit medicina universalis, per qvam et metalla possunt transformari et omnes morbi sanari.

LARYNX, la/rugc, fistulae pulmonariae initium, vocis organum, in medio collo situm, figura rotunda, sed parte antica magis extuberans: deglutionem tum cedendo tum deprimendo adjuvans; nodus gutturis, constans suis musculis, et cartilaginibus, inter qvas est epiglottis, operculum laryngis et glwtti\s2, rima in medio laryngis.

LASCIVIA, incontinentia et petulantia, hominis nimia alacritate intemperantis.

LATITUDO, qvantitas, qvae oritur, qvando in latus a [orig: ] linea recta sit fluxus. Sicuti enim fluxus puncti constituit lineam; ita fluxus lineae constituit superficiem seu latitudinem, puta extensivam. Vid. Qvantitas et Magnitudo.

Latitudo igitur est altera dimensio, sicuti longitudo est prima, et profunditas tertia.

Latitudo in longitudinem ducta constituit aream plani.

Latitudo loci apud geographos est distantia ab Aeqvatore usque ad Zenith seu verticem, numerata in meridiano loci dati. Congruit semper cum elevatione poli.

Latitudo stellae astronomis dicitur distantia stellae ab ecliptica versus septentrionem vel meridiem: et propterea una stellarum latitudo est septentrionalis. altera meridionalis. atque utraque est vel ascendens, vel descendens.

Latitudo septentrionalis ascendens (S. A.) est, qvando latitudo septentrionalis augetur; S.D. qvando deminuitur; M.D. seu meridionalis descendens latitudo est, cum planeta latitudinem meridionalem auget; M.A. cum illam minuit.

Latitudo intensiva est, in qva res secundum qvalitatem vel perfectionem est aeqvalis vel inaeqvalis intensionis.

Lata culpa dicitur, qvae est ex summa incuriositate et non excusat, qvia aeqviparatur dolo.

Latitudinum circuli Vid. Circuli.



page 667, image: s362

Latitudo alias opponitur medio exacto et praeciso. Sic etiam dicitur causa in latitudine i. e. in ampliore significatione.

*l*a*trei/a qrhskei/a, qeose/beia, cultus Dei religiosus: cui male opponunt doulei/an, qvasi illa possint sancti coli. Nam Deo in ipsa latrei/a debemus doulei/an i. e. servitutem.

LATRO, qvi hominem in via publica malitiose denudat, prosternit, occidit.

LATUS, to\ pleuro\n, qvod subter alas est: divisum in dexterum et sinistrum.

Latus arithmeticis est numerus, qvi si multiplicatur, numerum figuratum constituit. Dicitur etiam Radix. Hinc numeri figurati sunt vel aeqvilateri ut 36. ex 6. per 6. multiplicatis; vel inaeqvilateri, ut 42. ex 6. per 7. multiplicatis.

Latus geometris est linea figurae planae: qvae, si triplex est in se figurata, constituit triangulum, et si qvadruplex, qvadrangulum.

Latera duo seu crura in triangulo semper insistunt uni basi.

LAUDANUM, remedium opiatum, soporiferum, tanqvam laudata et optima medicina in atrocissimis doloribus sopiendis, Homeri, Nepenthes chymicis.

LAUDATIVUM, Laudemium, Laudimia, Lauda, Laudominium, qvod domino seu patrono ab emphyteuta, vasallo vel colono datur certo tempore ultra canonem vel pensionem, beneficii agnoscendi causa. Vid. Allaudium.

Laudamentum laudatio, laudum, est constitutio per communem consensum.

LAUS, e)/painos2, testimonium populi de virtutis magnitudine, qvam celebrant.

Laus oratoribus est altera pars generis demonstrativi, qvae opponitur vituperio.

LAEVITAS est humoris aqvei in superficie effectus, qva corpora redduntur in superficie aeqvalia: qvalia sunt marmora polita et oleum. Opponitur ei asperitas, siccitatis effectus, qvae partes facit inaeqvaliter prominere.

Laeve est nitidum, politum, glabrum.

LEGATUS est nuncius solemnior, qvem princeps ad exteros secretiore nomine mittit, additis literis fidei, qvas vocant Credentias. vocantur etiam Oratores, Caduceatores, Ambassatores.

Legatus dicebatur Romanis, qvi a [orig: ] senatu lectus una cum proconsule in provinciam negotiorum publicorum causa mittebatur.

Legati sunt vel perpetui, vel ordinarii, vel temporarii et extraordinarii.