09/2007 Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
text typed - structural markup added - spell check partially performed - no orthographical standardization
03/2008; 03/2010; 02/2011 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


image: s006

[gap: frontispiz]

image: s007

JOH. MICRAELII LEXICON PHILOSOPHICUM TERMINORUM PHILOSOPHIS USITATORUM ORDINE ALPHABETICO SIC DIGESTORUM, UT INDE FACILE LICEAT COGNOSSE, PRAESERTIM SI TAM LATINUS, QVAM GRAECUS INDEX PRAEMISSUS NON NEGLIGATUR, QVID IN SINGULIS DISCIPLINIS QVOMODO SIT DISTINGVENDUM ET DEFINIENDUM. Editio Secunda ab ipso Authore Correcta et Aucta cum novis novorum Terminorum et Vocabulorum Indicibus. [gap: illustration] STETINI, impensis JEREMIAE MAMPHRASII, Bibliop. Typis MICHAELIS H÷PFNERI, anno CIC ICC LXI.



image: s008

[gap: praeliminaria]

page 548, image: s302

GRANDO in physicis est halitus aqvosus et per frigus congelatus, guttisque concretis decidens.

Grando igitur nihil aliud est, qvam guttae pluviales congelatae.

GRANUM in Geodaesia est qvarta pars digiti, juxta illud:

Qvatuor ex granis digitus componitur unus.

Granum qvid sit in mensuris et in plantis, Vid. Mensura et Planta.

GRAPHICA est una ex qvatuor disciplinis, qvibus Aristoteles vult ingenuum puerum imbui: ars nempe figurandi res omnes, ceu est pictoria, lorentica, statuaria, geographica delineationes. Reliqvae tres sunt Grammatica, Musica, Gymnastica. Vid. Gymnastica.

GRAPHIS, typus, in architectonica est delineatio futuri aedificii per aptam rerum collationem, repraesentatam ab architecto vel in ligno, vel in cera.

Partes Graphidos sunt tres (1) Ichnographia, areae jacentis descriptio (2) Orthographia, frontis erectio, externam aedificii dispositionem oculis subjiciens (3) Sciagraphia seu scenographia, adumbratio frontis et laterum abscedentium per modulum, ceu vocant, aut modellum, profilum, protypum, proplafma. Vid Architectura.

GRATIA est animae motio, qva beneficium conferre vel referre cupimus: beneficientia voluntaria, ut ait Plato, et officii boni in terapore remuneratio.

Gratia theologis est gratuitus Dei favor et misericordia, qva nos per filium salvare constituit. Aliqvando gratia significat donum Dei ut 2. Cor. 1. 12.

Gratia a [orig: ŗ] scholasticis distingvitur minus accurate in'gratiam gratia datam, et in gratiam gratis facientem: item in gratiam babitualem et actualem.

Gratiae Augustino alia est praeveniens, alia subseqvens. item alia excimns, alia adjuvans. item alia operans, alia cooperuns.

Per gratiam in qvaestione de justificatione pontificii intelligunt infusam et inhaerentem nobis charitatem, sed falso.

GRATITUDO est, qva bene meritis habemus gratias, agimus et referimus.

Gratitudo constat ex veritate et justitia: et reqvirit in memoria agnitionem; in verbis gratiarum actionem; in re ipsa gratiarum relationem.

GRAVITAS moralis seu ethica est virtus, in conversatione dignitatem personae servans, et externum corporis habitum ad decoros mores componens.



page 550, image: s303

Gravitas physicae est principium effectivum motus ad medium: frigoris plerumque et densitatis comes. Vid. Levitas.

Grave est, qvod natum est ferri ad medium.

Gravedo est incoctus humor per nares defluens.

Gravissimum est, qvod omnibus substat.

GRIPHUS seu logogriphus est, qvo vocis multiplex faecunditas ostenditur, ut illud: Dum caput est, currit; ventrem conjunge, volabit; Adde pedes, comedes; et sine ventre, bibes i. e. Muscaetum.

GVADIA in Lombardicis LL est pignus; inde ingvadiare.

GVARDIA, feudum qvod constituitur alicui propter custodiam rei, qvae pertinet ad domiaum constituentem.

Gvardianus seu Gvardio, cui talis custodia, ut castri vel territorij, est commissa.

Gvarentare, gvarentisare, defensorem se profiteri. Gvarent ille qvi evctionem praestat. Gvaerenda, evictio ipsa Gvastaldus, praefectus seu custos curiae vel praetorii, gubernator domus.

GULA Vid. Oesophagus. Ethicis gula est vitium, in usu cibi et potus debitum modum excedens.

GUMMI est lacrima plantarum aqvosa: sicuti resina olcosa et fragrans.

GURGULIO, Gargareon, Vid. Fauces.

GUSTUS, geu=sis2, est sensus necessitatis, omnibus animalibus alimenti causa datus.

Gustus objectum est geusto\n seu gustabile, nempe sapor; organum est lingua et nervi spiritusque in lingva; medium, pellicula lingvae spongiosa et humiditas salivalis e [orig: Ť] ventriculo exhalans, inque glandulis seu tonsillis duabus conservata.

*g*u*mna/sion Vid. Schola.

Gymnastica, est una e [orig: Ť] qvatuor disciplinis et artibus exercitatoriis politicis, qvae sunt secundum Aristotelem (1) Grammatica in legendo et scribendo (2) Gymnastica ad sanitatem et bonum corporis habitum, atque ad actiones fortitudinis (3) Graphica seu pictoria ad delineandas rerum formas et opera artificum dijudicanda (4) Musicae ad bonum animi habitum et honestam recreationem.

Gymnastica Aristoteli alia est vemiŖa et langvida, unde homines fiunt molliores; alia moderata ad robur et sanitatem; alia atbletica, publicis certaminibus accommodata.

Gymnastica est (1) religiosa, qvam


page 552, image: s304

affectant ascetae in asceteriis et monasteriis (2) bellica (3) scbolastica (4) medica.

Gymnasia vel exercitationes variae sunt, ut 1. saltatoria, sive illa sit cubistica, qva pedes et manus in caput retorqventur; sive sphaeristica, qva ad pilae lusum saltatio instituitur; sive orchestica, qva moribus et gestibus corporis aliorum actiones et mores exprimuntur. 2. luctatoria. 3. pugilatoria. 4. cestu 5. cursu 6. saltu 7. disco 8, jaculatione 9 acrochirismo, eum summis tantum manibus certabatur in lucta 10. eqvitatione 11. piscatione. 12. natatione 13. venatione.

Gymnasta, gumnasth\s2, qvi vicerat in pugna et lucta, dicebatur paneratista: qvicursu, saltu, lucta, cestu et disco vicerat, dicebatur pentathlus.

*gumnosofisth\s2 Vid. Philosophi.

GYNAECOCRATIA est, qvando viros feminae gubernant.

*gunaikokratou/menoi, qvi uxoribus parent imperantibus.

*gunaikono/mos2 Vid. *astuno/mos2.

H.

HABERE dicimur vel qvantitatem, ut cubitum; vel vestimentum; vel partes; vel contentum, ut vas aqvam; vel possessionem; vel uxorem.

Habitus e(/cis2, 1. sumitur pro omni forma accidentali, qvae qvocunque modo subjectum habilitat, et contradistingvitur privationi, juxta illud: Privatio praesupponit habitum; Aprivatione totali non datur regreŖus ad habitum. 2. pro vestitu. 3. pro corporis constitutione, ceu est sanitas et morbus. 4. pro qvavis potentia in genere, unde aliqvis dicitur habilis i. e. idoneus vel aptus. 5. pro prima specie qvalitatis. 6. pro decimo praedicamento.

Habitus est qvalitas difficulter mobilis, qva qvis potentiam naturalem magis reddit aptam ad agendum.

Habitus est dispositio qvaedam ejus, qvod est secundum naturam, ad optimum, et semper superadditur potentiae alicui naturali, eamqve juvat, perficit et facilitat ad actiones potentiarum naturalium.

Habitus est completus respectu illius dispositionis, qvae est gradus qvidam ad habitum, et illum praecedit.

Habitus proxime recipitur in potentiis intellectualibus: et propterea proprie loqvendo habitus non sunt in brutis et in corpore.

Habitus in intellectu parit virtutes intellectuales qvinque.

Habitus in voluntate parit virtutes morales.

Habitus (1) alii sunt boni, ut virtutes; alii mali, ut vitia. (2) alii intellectuales. alii morales: qvorum illi


page 554, image: s305

formant intellectum; hi voluntatem, cum praesuppositione prudentiae. (3) alii innati, insiti, e)/mfutoi, ut peccatum originale; alii adventitii: et hi aut acqvisiti et e)pi/kthtoi; aut infusi. aut qeo/sdotoi seu divinitus dati et supranaturales: sive ordinarij ut fides, spes, charitas: sive extraordinarij, ut donum lingvarum (4) alii theoretici. alii practici. alii poe [orig: poŽ]. tici, ut artes (5) alii totales, circa integram disciplinam; alii partiales, circa pattem disciplinae. (6) alii simp lices in uno objecto; alii mixti cirea plurima objecta, ut philosophia. (7) alii liberales. alii illiberales (8) alii noetici [orig: noŽtici], qvibus primae veritates et praemissae cognoscuntur, sine medio per nou=n seu intellectum: alii dianoetici [orig: dianoŽtici], qvibus verum cognoscimus per medium syllogisticum.

Habitus scholasticis alius est divinae notionis, specierum concreatarum, qvalem censent esse in angelis; alius specierum a [orig: ŗ] singularibus acceptarum et impressarum.

Habitudo (1) est ordo, relatio, respectus unius ad aliud (2) corporis constitutio et valetudo (3) aptitudo ad aliud, qvocum uniri aut ciapplicari aut adaptari potest.

Habilitas est dispositio subjecti ad aliqvid recipiendum, et superadditur potentiae, sed nondum est actus seu forma perfecta. Et propterea recte dicitur esse me dium in ter potentiam et actum.

Habilitas infert convenientian ad aliud; sicuti inhabile est, qvod alteri non convenit.

Habituata materia dicitur, qvae est disposita et praeparata certis qvalitatibus. Sic etiam dicuntur vitia habituata.

HAECCEITAS scholasticis dicitur principium individuationis seu differentia individualis, qva communis natura fit haec i. e. individua et singularis. Dicitur etiam Ecceitas, eo modo qvo qvid dicitur Ipseitas, Perseitas, Intraneitas, Igneitas, Simultaneitas, Suitas, Tuitas, Surseitas, Synonymeitas.

HAEMA, ai(=ma, sangvis.

*(aimatopoi/hsis2 [note of the transcriber: in the print: *(aimatopo/hsis2 ] i. e. vis hepatis, qva chylus mutatur in sangvinem. Latinis sangvificatio.

Haematites est lapis sangvineo colore, cum venulis sangvineis, sistens sangvinem et refrigerans.

Haemorrhagia [1] est sangvinis copiosa eruptio.

Haemorrhoides, effluxus sangvinis paulatim per venas in ano existentes.

HAEREDITAS Vid. Hereditas.

HAERESIS in genere dicitur secta, qvam qvis sectatur, dum in factiones disceditur.

Haereticus est sectarius, qvi in


page 556, image: s306

factiones adversus alios discedit.

Haeresis theologis est error in fide; sicuti schisma est dissensio in praxi contra charitatem Christianam.

Haereticus discedit a [orig: ŗ] fide; schismaticus, dixostasiw/dhs2, in charitate.

Haeretici in syntagmate nostro ecclesiasticarum historiarum sunt divisi 1. in pseudo Christos; seu Christos personatos, qvi se pro Christo venditarunt: qvales erant Simon Magus, Menander, Saturninus, Manes, unde Manichaei: Montanus, qvi se paracletum nominavit: et sunt hodienum duo Antichristi, alterin oriente; alter in occidente. 2. in Gnosticos, qvi dum insignem de Deo scientiam sibi vindicarent, horrendum in modum tam in fide errarunt, qvam turpissimis libidinibus se inqvinaverunt, qvales erant Nicolaitae, Basilides, Carpoeras, Valentinus, Priscillianistae. 3. in Alogos seu Alogianos, qvi Christi deitatem negarunt, ut Ebion, Cerinthus, Paulus Samosathenus, Arius, Photinus. qvo pertinet Nestorius, qvi personam Christi dividebat; et Eutyches, qvi naturas ejusdem confundebat. 4. in Polytheitas et Antitrinitarios, qvales erant Cerdon et Marcion, qvi duos contrarios Deos introducebant: et Praxeas, Noetus [orig: NoŽtus] et Sabellius, qvi trinitatem non personis, sed solis nominibus distingventes, eandem personam dixerunt esse patrem in coelis: filium in cruce: et spiritum sanctum in creaturarum viribus; dicti etiam Patripassiani, Unionitae et Monarchici. Unitarij moderni, qvibus pestilentem Photini haeresin ex orco revocatam Socinus denuo instillavit, sunt qvidem Antitrinitarii, sed Unionitis deteriores, qvia filio Dei et spiritui sancto negant subsistentiam divinam. 5. in Justitiarios et Operistas. qvi de merito suae virtutis gloriantur, qvales erant Encratitae, Hierarchitae, Tatiani, Cathari, Novatiani, Donatistae, Pelagiani, et hodienum Monachi. 6. in Paradotas et pseudoapostolos, qvi aut pseudographematibus et traditionibus non scriptis usi; aut ratione abusi apostolicis libris se opposuerunt: qvales fuerunt praeter dictos haereticos, Hymenaus, et Philetus, qvi docebant, resurrectionm jam esse factam; Chiliastae; Enthusiastae; Anabaptistae et omnes Traditionarij.

ai(retiko\s2 Philosophis dicitur, qvi facultate eligendi utitur.

ai(reto\n est optabile, eligibile.

HALCYONIUM nascitur ex spuma maris cum tenuissimis sordibus avium Halcyonum. Inde etiam dicitur Halcyonia dies, videlicet in bruma media, qvibus hae aves ova


page 558, image: s307

excludunt, et malaciam seu tranqvillitatem maris sentiunt.

HALINITRUM est ex nitro factum, materia pulveris tormentarii. Dicitur vulgo salpetrae, factum ex tenui materia, qvam saxa et parietes exsudant. Unde additis carbonibus et sulphure componitur pulvis pyreus seu tormentarius, qvi accensus extorqvet globos missiles ex tormentis.

HARMONIA est compositio aliqvorum cum proportione et ratione.

Harmonia imprimis in qvantitatibus et numeris sonantibus consideratur, et Latinis dicitur Concentus. Vid. Cantus, Musica.

Harmonia mundana est ordo proportionatus inter coelestia et subcoelestia, interque omnia creata inter se collata.

Harmonia in Anatomicis est species suturae vel combinationis in ossibus, praesertim cranii.

Harmonia musicis est multitudo sonorum congrua secundum artem disposita: cui opponitur anarmonia et a)na/rmoston. Vid. Musica.

Harmonia etiam dicitur esse legum, cum concordant, aliarumque scripturarum, si congruunt.

Harmonia orationis dicitur apud Rhetores congrua totius orationis consonantia, et pertinet ad to\ pre/pon.

HEBDOMAS, Latinis Septimana, est systema septem dierum seu feriarum in orbem recurrens.

Hebdomados prima feria seu primus dies est Judaeis dies, [gap: unknown sign] seu Sabbatum; Christianis dies seqvens Sabbatum, dies [gap: unknown sign] seu dies dominicus. Turcis est dies Veneris [gap: unknown sign] .

Hebdomades in anno sunt 52. et insuper unus dies. Vid. Festa.

Non hebdomades Romanis, sed Nonae, Idus et Calendae in usu fuerunt.

Hebdomas annalis remissionis est systema VII. annorum.

HECTICA febris est, qvae solidas partes infesta: et solutu est difficilis. Sic etiam dicitur hecticus pulsus, spiritus etc.

HEDRA est superficies plana in corpore solido, ut in pyramide. Unde corpora sunt pentaedra [orig: pentaŽdra], qvae qvinque constant he dris, ceu est prisma; hexaedra [orig: hexaŽdra], ut cubus et rhombus; polyedra ut octaedrum [orig: octaŽdrum], decaedrum [orig: decaŽdrum] Vid. Corpus.

Hedra est etiam species fracturae cranij.

*(h*g*emoniko\n est rectrix et gubernatrix pars animae rationalis.

Hegemonicae virtutes tam dicuntur ethicis in anima, qvam medicis in corpore, a [orig: ] qvibus eliae reguntur.

*(hgesiakh\ Vid. Philosophia.

HEGIRA apud historicos estaera seu epocha Arabum, Turcorum


page 560, image: s308

et Saracenorum, incipiens ab anno Christi 622. die 15. Julii, qvo tempore Machomet exiit e [orig: Ť] Mecha ad exercitus colligendos. Et qvia Arabes utuntur mensibus lunaribus, alternatis plenis 30. dierum, et cavis 29. dierum et tantum XII. lunationes pro anno reputant, nec epactas adjiciunt, hinc fit, ut per X. dies et IX. horas fere qvotannis anni initium in praecedentia regrediatur, et intra XXXII. annos singuli menses per singula qvatuor anni tempora vagentur. Et haec est causa, qvare cum anni Hegirae coeperint anno aerae Christi 622. ut inde sint hoc anno 1652, elapsi anni 1030. illi jam censeant elapsos 1651. annos.

*(h*g*oumenon, Hegumenon. Vid. An. tecedentia.

HELIX, e(/lic, linea curva seu obliqva inaeqvaliter distans a [orig: ŗ] medio comprehensi spati: Contradistingvitur peripheriae, qvae aeqvaliter pistat a [orig: ŗ] medio seu centro.

Helix est etiam ambitus auris exterior, ob tortuositatem. Sic etiam hedera in botanicis helix dicitur, qvia obliqve per muros repit, illisque adhaeret.

Helices sunt omnes lineae spirales, conchales, involutae, lenticulares, ovales, flexuosae.

Helica linea imprimis dicitur, qvae circa cylindrum, conum vel sphaeram convolvitur.

*(/e*n *dia\ duoi=n, et corrupte [orig: corruptŤ] Hendiadis, est, cum una res in duo dividitur, ut, pateris libamus et auro, i. e. pateris aureis.

HEPAR Vid. Epar.

HERBA est planta humilis tenui caule, sed non lignoso, neque per omnia perenni: qvae cum nascitur, mittit statim a [orig: ŗ] radice non scapum, sed folia.

Herbae considerantur in illa parte physicae, qvae dicitur botanologia et botanica Vid. Plantae.

Herbae dividuntur in sponte provenientes, et in eas, qvae proveniunt vel exsemine vel ex taleis, ut olea, vel ex oculis, ut asparagi, vel exbullis vel ex insitione: in aqvatiles et terrestres. in perennes et non peronnes: in masculas et foeminas; in semper viremes et perdifolia. in alimentosas seu edulas seu vescas, ceu sunt oleta seu la/xana; coronarias, unde coronae seu serta fiunt, et medicamentosas. in calidas frigidas, humidas, siccas: in tubera, muscos, gramina, arundinacea, junceas, bulbosas, frumenta: in ophthalmicas, thoratias, cardiacas, stomachicas, hepaticas, spleneticas, scorbuticas, nephriticas, historicas, arthriticas. in digerentes, purgantes, indurantes, condensantes, extergentes, narcoticas, diaphoreticas diureticas etc: Haec omnia vidaentur in libros [correction of the printer; in the print diaphoreticas]


page 562, image: s309

medicorum et botanicorum.

Herbae medicis in specie dicuntur latiores herbae partes, ut folia.

HEREDITAS est successio in universum jus, qvod defunctus tempore mortis habuit.

Heres [1] est successor in jus et possessiones, qvas defunctus habuit.

Heres est vel necessarius, qvi non habet arbitrium repudiandae hereditatis, ut servus ab hero heres institutus: vel suus et necessarius, alias naturalis, ut filius in potestate patris morientis: vel extraneus, qvi non est subjectus potestati testatoris.

Hereditas vel ex testamento defertur, vel ab intestato.

Hereditas testamentaria est vel directa, qvae fit verbis expressis: vel fidei commissaria, qvae fit per verba precaria. Fidei commissum enim est donatio qvaedam ultima [orig: ultim‚] voluntate facta, qvam heres, eam restituere rogatus, in alium confert.

Hereditas ab intestato dicitur etiam legitima, et est, qvae proximioribus heredibus sola lege disponente defertur: pertinetque vel ad descendentes, ut liberos in bonis parentum succedentes: vel ad adscendentes ut parentes in bonis liberorum succedentes: vel ad collaterales seu transversales, ut fratres et agnatos: vel etiam ad patronos.

Heres [2] est vel institutus vel substitutus.

Heres institutus est vel ex asse, i. e. in tota hereditate, vel ex sextante, qvadrante etc.

Heredis institutio est legitima successoris in universum jus a [orig: ŗ] testatore facta designatio: estque vel necessaria, qva testator necessario heredes qvosdam cogitur instituere: vel voluntaria, qvae fit pro arbitrio testatoris.

Heres substitutus est, qvi aliis heredibus est substitutus, si forte [orig: fortŤ] decesserint, vel heredes esse noluerint. Sic pupillaris substitutio dicitur, cum pater silio impuberi heredem constituit, si impubes decesserit. Vid. Substitutio.

HERISTITIUM. Vid. Valvasor.

HERNIAS Vid. Morbus.

HEROS, h(/rws2, qvi virtutibus supra communem sortem excellit. Inde virtus heroica.

Herus Vid. Dominus.

*(/e*t*era [2] Vid. Diversa.

Heteroclita Grammaticis sunt, qvae diverse declinantur, et qvorum genus et inflexio reperiuntur diversa.

Heterogeneae dicuntur, qvae sunt diversi generis et naturae. Sic heterogeneae seu a)nomoimerei=s2, partes sunt dissimilares, qvae non idem retinent nomen cum toto, sed sunt


page 564, image: s310

compositae et organicae.

Heterosis est species Enallages, qva permutantur vocum accidentia, ut si ponitur substantivum pro appellativo; genus pro genere; numerus pro numero.

*(eterozh/thsis2, qvasi alia et peregrina qvaestio, est ipsissima fallacia plurium interrogationum, qvando non distingvuntur qvaesita apodictica, aut qvando plures qvaestiones pro una ponuntur.

*(/e*c*i*s Vid. Habitus.

HEXAEDRUM Vid. Corpus. Cubus.

HIC et Nunc res esse dicitur, cum spectatur in individuo secundum certas loci et temporis circumstantias. Vid. Individuum.

HIERA, i(era\, compositio medicamenti kat e)coxh\n sic appellati, qvod mirae sit efficaciae et rarae virtutis. Variis additur compositionibus, ut Hiera piera Galeni; Hiera Pachii, qvae et Diacolocynthidos; Hiera Logadii.

HIERARCHIA, qvasi sacer principatus est ordo doctorum et presbyterii, in primis ecclesiae christianae temporibus: in qvo erant XII. apostoli tanqvam gentium XII patriarchae, qvi facem praeluxerunt caeteris: evangelistae, apostolis tanqvam operarii additi, qvales erant LXX. discipuli: prophetae, terum futurarum cognitione et dono lingvarum ad scripturas interpretandas conspicui: in hierarchia autem ecclesiae perpetuo duratura sunt pastores et doctores. qvorum illi sunt episcopi et presbyteri. hi sacrarum liter arum interpretes. Et apostoli qvidem evangelistarum simul munia obibant; evangelistae prophetarum; prophetae pastorum; pastores doctorum: sed non vice versa doctores sunt statim pastores; nec pastores prophetae; nec prophetae evangelistae; nec evangelistae apostoli. Illis omnibus diaconi ad juncti, qvi curam pauperum et bonorum atque redituum sacrorum curam habent: dicti et ipsi qvandoque presbyteri, et presbyterorum munia obeuntes.

Hierarchia in specie pro variis angelorum ordinibus sumitur, in qva Dionysius, qvem putant fuisse Areopagitam, sed non satis firma fide, 1. ponit Hyperarchiam, in qva [orig: qv‚] collocantur in ordine superiori Seraphim, Cherubim et Throni. 2. Mesarchiam, in qva ponit Dominationes, Potestates et Virtutes 3. Hyparchiam in inferiori ordine, in qva ponit Principatus, Archangelos et Angelos. De hac bierarchia merito [orig: meritÚ] dubitant theologi, qvum qvi Angeli ponuntur in superiori ordine, tam videntur rebus humanis intervenire, qvam angeli inferioris


page 566, image: s311

ordinis throno DEI adstare, qvod tamen Dionysius non largitur. Et notandum, qvod Gregorius et Bernhardus aliter IX. illos ordines angelorum recenseant, qvam Dionysius.

HIEROGLYPHICA est ars de notis hieroglyphicis.

Hieroglyphicae notae seu literae sunt signa arcana apud Aegyptios et Chaldaeos, aliosque orientales populos, per qvae tecte [orig: tectŤ] exprimebant res et an mi sensa.

Hieroglyphicae literae sunt contradistinctae literis vulgaribus; deque illis videatur integrum volumen Valerii Pierii.

Hieroglyphicis literis emblemata et mythologiae sunt vicina.

HILECH Astronomis dicitur planeta, ex cujus directione vel digressione judicatur de vita. Dicitur Latinis Prorogator vitae. Graecis Aphetes.

Hilech dicitur Arabibus qvasi ambulator: qvalis est in nativitate diurna [gap: unknown sign] si est in I. X. vel XI. domo; in nativitate autem nocturna, si est in VII. VI. vel V. domo.

HIPPOMANES. Vid. Eqvus inter Qvadrupedes.

HISTRIODOMICE, ars fabricandarum navium et navigationis ductu acus magneticae instituendae.

Histriodomia est cursus velificationis sive circularis, qvi recta in septentrionem et meridiem aut ortum et occasum dirigitur; sive loxodromica, qvi fit linea obliqva, helicis instar. Loxodromia enim in terra et maris superficie est linea e(likoei/dhs2, similis helici, qvam ubique contingens recta linea cum omnibus meridianis per contactus puncta eductis, aeqvales angulos com, prehendit. Vocatur etiam helicoides navigationis.

HISTORIA in genere est lustratio, percunctatio et commemoratio, dicta ab i(/staqai to\n p(ou=n id est qvasi sistens rerum labentium fluxum.

Historia in specie est narratio rerum gestarum.

Historia est disciplina ex rebus gestis docens, qvomodo aliorum exemplo sapere possimus.

Historia alia est ecclesiastica. alia prophana. item alia theologica, juridica, medica, philosophica: item alia epitomica seu synopticae seu syntagmatica, qvae summatim recenset res gestas; alia diexodica, qvae plenam omnium rerum gestarum synchronismum et collationem tradit, omnesque circumstantias evolvit: item alia universalis. alia particula is.

Historica observatio fit vel per au)toyi/an visu; vel per a)kro/asin auditu, veleper a)na/gnwsin lectione.