09/2007 Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
text typed - structural markup added - spell check partially performed - no orthographical standardization
03/2008; 03/2010; 02/2011 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


image: s006

[gap: frontispiz]

image: s007

JOH. MICRAELII LEXICON PHILOSOPHICUM TERMINORUM PHILOSOPHIS USITATORUM ORDINE ALPHABETICO SIC DIGESTORUM, UT INDE FACILE LICEAT COGNOSSE, PRAESERTIM SI TAM LATINUS, QVAM GRAECUS INDEX PRAEMISSUS NON NEGLIGATUR, QVID IN SINGULIS DISCIPLINIS QVOMODO SIT DISTINGVENDUM ET DEFINIENDUM. Editio Secunda ab ipso Authore Correcta et Aucta cum novis novorum Terminorum et Vocabulorum Indicibus. [gap: illustration] STETINI, impensis JEREMIAE MAMPHRASII, Bibliop. Typis MICHAELIS HPFNERI, anno CIC ICC LXI.



image: s008

[gap: praeliminaria]

page 339, image: s194

CRANIUM seu calvaria est compages ossium in capite, suturis ad fuligines transmittendas distinctum: divisum in sinciput, occiput, verticem et tempora.

Cranii ossa Vid. Os.

Cranii suturae Vid. Sutura.

CRASIS idem est, qvod temperamentum: qvalitas nempe corporis mixti ex qvatuor gradibus primarum qvalitatum remissis constans. Vid. Temperamentum.

Crasis oratoribus vel poetis [orig: potis] dicitur figura, qvae syllabam brevem facit longam: item qvae conjungit disjungenda. Vid. *diai)resis2.

CRASSITIES, effectus siccitatis, partes reddit terrestres et solidas, ne transitum aliis corporibus concedant, nec ipsae facile transeant. Opposita est tenuitati et subtilitati.

Crassum est, qvod non facile penetrat, nec facile penetratur: adeoque est opacum, qvum radiis transitum neget, eosque reflectat.

CREATIO est productio rei secundum totam suam substantiam, nullo praesupposito subjecto.

Creatio est productio entis ex nihilo.

In creatione reqviruntur tria (1) nihil negativum (2) infinim creatoris virtus (3) novitas essendi in creatum.

Creatio est vel prima et immediata ex non ente ens producens, et dicitur kt/isis2 seu prwtoktisi/a; vel secunda et mediata, qvae in ente, seu in materia antea producta et praejacente, novam substantialem formam producit, sive per poi/hsin, ut cum pisces ex aqvis jubebantur emergere, sive per pla/sin seu formationem, ut cum homo formatus est e [orig: ] limo terrae.

Creatio et illa est, qva in nobis cor novum creatur in regeneratione.

Creator est summe bonus perfectus, potens Vid. Deus.

Creatura est ipsa natura naturata, finita, cum qvoad essentiam, tum qvoad potentiam, durationem et locum: composita ex essentia et existentia; ex potentia et actu; ex subjecto et accidentibus; dependens a [orig: ] Deo, ut causa procreante, conservante, finali et exemplari: subjecta mutationi, nisi peculiaris creatoris gratia accesserit.

CREDENTIAE Vid. Legatus.

CREDERE et Credulitas Vid. Fides.

CREDITUM Vid. Mutuum.

CRENIUM Vid. Frutex.

CREPUSCULUM est lux crepera seu dubia, qvae mane dicitur ante ortum [gap: unknown sign] aurora. vesperi post ejus occasum crepusculum in specie.

Crepusculi subjectum sunt nubes et halitus in atmosphaera seu regione


page 341, image: s195

supervaporum, qva terra qvasi circumvestitur, qvi radios reflexos solis orientis prius induunt, et occidentis prius amittunt, qvam ipsum solis corpus usui nostro se vel sistit vel subtrahit. Mathematici circulum crepuscularem infra horizontem describunt, ex qvo altitudinem celsissimorum habituum per viginti qvatuor milliaria deprehenderunt.

CRESCERE Vid. Augmentatio.

CRIMEN est delictum, maleficium et fraus poenis digna.

Crimen in rempublicam est, qvod in civitatem committitur, ut est crimen laesae majestatis, qvo adversus regem vel populi securitatem delinqvimus. Vid. Majestas.

Crimen falsi, qvo qvis veritati mutandae vel occultandae, in damnum alterlus, dolose operam navat.

Crimen ambitus, annonae fraudatae, residuorum, plagii, peculatus et sacrilegij Vid. suis locis.

Crimen privatum est, qvo privatis nocetur; estque vel capitale vel non capitale; cum infamia vel sine infamia.

CRINES, pili nascuntur ex crassiore et fuliginosa humorum eluvie erumpentes per angustos cutis meatus. In capite dicuntur capilli, coma, caesaries. et diversa ratione cincinni Krau=Haar; tricae, intricatus capillus verwirret Haar. In mento dicitur barba, pw/gwn; in labro superiore mystax. in naribus vibrissae. in palpebris cilia.

*k*r*ino/menon est id, qvod in disceptationem venit, et oritur ex intentione Actoris et depulsione Rei.

CRISIS idem sonat, qvod judicium . Vocatur etiam crima, qvo judicare dicimur de rebus. Qvod si praejudicio aliqvo laborantes, judicium minus rectum interponimus, dicitur procrima.

Crisis medicis est subita in morbo mutatio sive in melius, sive in deterius, ab insigni humorum agitatione facta. Dicitur etiam Judicatio.

*kritikh\ est dexteritas judicandi, Vid. Ingenium, Prudentia, Critica Ramistis est altera pars Dialecticae de judicio.

Criticae alias est ars philologorum; tradens modum bene judicandi de scriptis classicis. Sic etiam est critica Biblica Hebraeorum, qvam vocant Masoram, in qva notis Masoreticis textum ita distinxerunt, ut germanae ipsius lectioni inserviant, ne corrumpatur. Vid. Masora.

Criticae notae variae sunt, qvibus utuntur in censendis autorum scriptis. Sic Asteriscus est * stellula, notans, aliqvid in autoribus deesse. Obeliscus vel obelus seu veru, virgula jacens, notat aliqvid


page 343, image: s196

supervacaneum aut falsum esse. Lemniscus [gap: unknown sign] virgula inter duo puncta; notat, aliqvid in eodem sensu diversis sermonibus ab interpretibus esse translatum. Vid. Character.

Critici dies sunt medicis dies decretorii Vid. Dies.

*k*r*ith/ria sunt regulae et normae certitudinis: ceu sunt ai)/sqhsis2 seu experientia. gnw=sis2 seu intellectus ordinis. et a)rxai\ seu principia.

CRUCIATA, crucis praedicatio, cum pontifex adversus infideles ad arma vocat, et milites charactere crucis insignit. Inde cruciata expeditio et cruciferi.

CRUDELITAS est atrocitas, qva qvis ex asperitate animi justum puniendi modum excedit.

CRUDITAS Vid. Morbus.

CRUOR Vid. sangvis.

CRURA trianguli Vid. Basis: Triangulum.

CRUSTATA Vid. Pisces.

CRYPSIS idem sonat, qvod occultatio . Hinc, qvando vel in propositione, vel in syllogismo, vel in methodo, vel in syntaxi receditur ab ordinaria dispositione, et aliqvid aut deficit, aut redundat, aut transponitur, dicitur crypsis adesse, et vocatur cryptica propositio; crypticus syllogismus; cryptica methodus, cryptica ellypsis. Sic qvia in enthymemate, inductione, et exemplo omittitur propositio aliqva; in dilemmate autem et sorite aliisque compositis syllogismis redundant propositiones: in syllogismis autem inversis ordo propositionum mutatur; ut: N. lapis sentit. O. sentiens est animal. E. N. lapis est animal. omnes hi Syllogismi dicuntur Cryptici.

Crypta in Architectonicis est testudo subterranea vel abdita, subqva latere possumus, et clam aliqvid haberi solet: ut sunt die Gallereyen/ Minen/ bedeckte Wege.

Crypsis ethica est veritatis occultatio.

Cryptographia Vid. Grammatica.

*k*t*hma, kth=sis2, Vid. Chrema et Possessio.

*kthtikh\ Vid. Acqvirendi Ars.

*k*t*i/sis2 Vid. Creatio.

CUBUS kubo\s2, est corpus solidum parallelipedum, sex qvadratis aeqvalibus continetur, adeoque sex superficiebus constat. Unde etiam dicitur Hexaedrum, qvia sex hedris seu lateribus constat: et Isoedrum [orig: Isodrum], qvia hedrae sunt aeqvales omnes, Vid Fig. XVII. et Corpus.

Cubus oritur ex trium aeqvalium numerorum inter se multiplicatione, vel ductu radicis in Qvadratum.

Cubicae radicis extractio arithmeticis nota est.

CULPA in genere sumitur pro delicto et reatu ex delicto orto, adeoque pro facto malae fidei.

Culpa in specie sumitur pro


page 345, image: s197

imprudentia, qva negliguntur, qvae fieri oportebat: et sic opponitur dolo malo: qvia dolus ex animo decipiendi et laedendi proficiscitur, cumque fraude est conjunctus. Vid. Dolus.

Culpa latu vel latior oritur vel ex crassa et dissoluta ignorantia et est praetermissio minimae diligentiae, ut cum qvis id non intelligit, qvod omnes intelligunt: vel ex tali incuriositate, qvae non potest excusari, atque aeqviparatur dolo. Hinc illud Jctorum: Magna negligentia est magna culpa et dolus. Culpa lata dolo aeqviparatur.

Culpa levis est, cum qvis ex animi segnitia non adhibet debitam diligentiam: praetermissio mediocris diligentiae.

Culpa levissima est, cum qvidem qvis adhibet diligentiam, sed qvam casus intervertit. Ubi notetur exemplum Adrasti apud Herodotum, qvi filium Croesi sibi commissum peremit in venatione. Aliis culpae levissima definitur per praetermissionem summae diligentiae.

CULTUS est honor cum nostri submissione ei exhibitus, qvem magni aestimamus: se/basma.

Cultus etiam sumitur pro ornatu. Sic dicitur cultus corporis, animi, orationis, cantus.

CUPIDITAS, concupiscentia desderium, appetitus, optatio, e)piqumi/a, libido in genere sumta, idem notant; motum et extensionem animi ad bonum absens, qvod putatur conveniens. Cujus species sunt ambitio honorum, superbia propriae excellentiae, jactantia gloriae, avaritia pecaniae, arrogantia honorum indebitorum; pertinacia et pervicacia vincendi; protorvia et procacitas lacessendi; petalantia laseiviendi: curiositas sciendi: vindicta ulciscendi: etc.

CUPRUM Vid. Ferrum.

CURATOR est puberis, qvi suis rebus ipse praeesse non potest propter aetatem, morbum, furorem, prodigalitatem, aut alias causas.

Curatela est jus curandi puberis, qvi sua negotia tueri neqvit: sicuti Tutela est jus curandi impuberis.

CURIOSITAS est, qva majorem in re cognoscenda, qvae vel captum nostrum excedit, vel nos nihil attinet, qvam par est, curam adhibemus.

CUTIS, de/rma, substantia spermatica, moderati temperamenti, tactus instrumentum, corporis tegumentum, plena poris: supra qvam est Cuticula.

Cuticula, e)pidermi\s2, pellicula ex cute inferiore efflorescens, et ab eadem separabilis, exsangvis, cutem defendens ab externa injuria, ejusque asperitatem la vigans.



page 347, image: s198

CYCLUS Vid. Circulus.

Cycloeides dicitur circulus oblongus, qvi inaeqvaliter distat a [orig: ] centro.

Cycli in Computo et Calendariographia imprimis triplex est: nempe solis, lunae et indictionum.

Cyclus solis absolvitur 28. annorum spatio: qvot scilicet annis feriae hebdomadum et literae Dominicales in pristinum ordinem rediguntur. Invenitur cyclus solaris, si anno proposito Nativitatis Christi addantur 9. et deinde productum dividitur per 28. qvod residuum est habetur pro cyclo solari. Vid. Litera Dominicalis.

Cyclus lunaris dicitur etiam aureus numerus Paschalis et enneadecaeteris [orig: enneadecateris], et cyclus decemnovenalis, cujus initium est a [orig: ] neomenia mensis paschalis: estque intervallum 19. annorum, qvibus elapsis novilunia et plenilunia in pristinos Calendarii dies incidunt. Invenitur, si anno proposito additur 1. et productum dividitur per 19. nam residuus numerus est cyclus lunaris seu aureus numerus.

Cyclus indictionum est systema 15. annorum seu trium lustrorum, qvo exacto exigebantur tributa a [orig: ] singulis provinciis Romano imperio subjectis. Ubinotetur, qvod Caesarei Notarii initium indictionis faciant a [orig: ] 24. Septembris: Pontificii a [orig: ] natali Domini.

Cyclus indictionis invenitur, si anno proposito [correction of the printer; in the print propositio] adduntur 3. et productum dividitur per 15. qvod reliqvum est post divisionem, habetur pro anno indictionis.

Cyclus magnus Paschalis est systema annorum 532. ortum ex multiplicatione cycli [gap: unknown sign] 28. et cycli [gap: unknown sign] 19.

Cyclognomica est ars bene disserendi de qvovis scibili, beneficio certorum circulorum Dialecticorum et Didacticorum. Vocant artem Lullianam, qvia Raimundus Lullius Hispanus eam primum invenit. Constat autem haec ars Lulliana septem circulis: qvos deinde varie componunt, et cellas argumentationum varias per novem combinationes faciunt: qvarum qvaelibet habet novem columnas et qvaelibet columna novem catenas. Circuli autem illi omnes Alphabeto novem literarum constant, ut patet ex schemate Figutae XXI.

Ad hos circulos, eorumque terminos omnes qvaestiones reducuntur: e. g. si vellem de pietate disserere, ex tertio circulo praedicatorum absolutorum dicerem, eam esse bonam et utilem, ita maguam, ut omnia praeilla sint parva, durabilem et constantem, potestatem in omnia exercentem etc. ex qvarto circulo


page 349, image: s199

monstrarem, qvomodo differat pietas a [orig: ] reliqvis virtutibus; qvomodo multa tamen habeat cum iis communia; qvomodo impietati contrarietur, a [orig: ] Spiritu S. efficiatur etc. Deducerem thema per reliqvos locos reliqvarum columnarum et circulorum: item per binos simul et ternos aut qvaternos. et considerarem pietatis bonitatem magnam, durantem, potentem, sapientem, et magnitudinem bonam, gloriam veram, sapientiam durabilem: etc.

Cyclopadia Vid. Encyclopaedia.

CYLINDRUS ku/lindros2 est figura mathematica, comprehensa a [orig: ] superficie cylindracea et basibus oppositis. Vid. Fig. XXIX. item Conus et Corpus.

CYPHRA, Nulla, apud Arithmeticos scribitur figura circulari: et per se nihil significat; reliqvis vero characteribus versus dexteram appositis, valorem eorundem per denarios gradus auget. Unde etiam vocatur numerus consignificativus.

*k*u*ri/a ku/rion. Vid. Majestas.

*ku/rion etiam significat proprium, principale, potissimum: Inde kuri/ai do/cai: kuriau/tata do/gmata: ku/rion ai)/tion. Opponitur ei a)/kuron, improprium et secundarium.

D.

DAEMONES Vid. Angelus.

DAMNUM, detrimentum, jactura, est malum seu incommodum ex opere aliqvo perceptum. Cui opponitur Lucrum.

Damnum est clades vel immissa divinitus, ut plagae Aegyptiacae; vel sententia judicis illata, ut ablatio bonorum propter delictum; vel damnum, qvod JCti vocant praeter jus, ut qvod datur a [orig: ] qvadrupede, et dicitur pauperies, nec habet rationem delicti: vel tandem damnum contra jus datum, et proprie est delictum alterius, cujus culpa ego damnum sentio: qvale est incendium, effractio, expilatio.

Contra damnum datum competit actio legis Aqviliae.

DEBITUM, qvod qvis promesuit: sicuti Indebitum, qvod qvis agere non tenetur. Vid. Merces et Indebiti actio.

Debitudo est, qva aliqvid ad aliud pertinet, et per qvam qvis alteri obligatur. Vid. Obligatio,

*d*e/*hsis2 Vid. *eu)xai\.

DECANUS, primus in collegio. Inde Decania.

Decani in astrologicis apud Aegyptios sunt XXX. daemones inter signa horoscopi constituti, in singulis terni, infinitae potestatis et licentiae, qvi fata. hominum disponunt.

DECENTIA, qva qvid recte fit, atque illo ordine, qvo decet.

DECIMA, tributum


page 351, image: s200

annonarum: oblatio partis decimae fructuum ex terra elaboratorum, in sustentationem sacerdotum et Levitarum, aut etiam aliorum egentium. Dicitur decima praedialis, ad distinctionem decimae personalis, qvae a [orig: ] negotiatoribus et opificibus exigitur.

Ante Decimas erat Therumae seu a)forismo\s2 et delibatio omnium anni proventuum facienda, ut qvadragesima vel sexagesima pars offerretur sacerdotibus juxta legem Mosaicam. Sic si proventus erat 6000. modiorum: Theruma sacerdotibus debebatur 100. Residuum reliqvi acervi 5900. erat decimanda pro Levitis, qvi accipiebant 590. DECIMAM PRIMAM, ut colonus retineret 5310. De qva summa residua colonus tenebatur adhuc dare DECIMAM SECUNDAM, nempe 531. ut retineret 4779. Unde intelligitur, qvod colonus ex 100. in Therumam et duas decimas sacerdotibus et Levitis plus dederit, qvam 20. Levitae autem tenebantur de prima Theruma 590. deeimam decimae seu Therumam decimae dare sacerdotibus, nempe 59. Haec ex Josephi Scaligeri epistolis.

DECLINATIO stellarum est earum distantia ab Aeqvatore, versus alterutrum polum: alia borealis. alia australis.

Declinatio nominum Grammaticis nota est. Vid. Casus.

DECORUM, qvod sua convenientia affert ornamentum et laudem.

DECREMENTUM, qvantitatis diminutio: item vigoris decessio. Vid. Augmentatio.

DECREPITATE dicitur de sale communi et similibus, qvae cum ad ignem sine fusione calcinantur, strepitum seu crepitum edunt.

Detonari Chymicis dicitur, qvod cum flagratione et strepitu calcinatur, ut crocus metallorum. Germanice vocant verpuffen.

DECRETUM, destinatum animi deliberati propositum ad aliqvid agendum.

Decretum in judiciis est vel primum vel secundum.

Decretum primum, qvo judex actorem ob contumaciam Rei non comparentis, mittit in bonorum Rei possessionem, sive subhastatione, sive adjudicatione: unde conseqvitur pignus praetorium.

Decretum secundum, cum, qvia Reus absque impedimento perseverat toto anno in contumacia, Actor denuo mittitur in possessionem, et verus bonorum possessor constituitur.

*d*e*ktiko\n prw=ton est primum et immediatum recipiens accidentis proprii. Dicitur alioqvin subjectum


page 353, image: s201

proprium, qvod cum suo accidente reciprocatur. Item u(pokri/menon kaqo/lou i. e. subjectum universale, necessarium et adaeqvatum, qvia proprium accidens eo nec est latius nec angustius. Sic animal est proprium subjectum sensus; homo potentiae ridendi.

DEFECTUS, e)/ndria, est rei imperfectio, sive illa res partibus mutiletur, sive monstrosa forma deformetur, sive res adesse debita absit.

DEFENSIO est, qva vis illata repellitur. Alia sit via juris, alia manu et armis. Et haec est vel privatu, qva privatus contra vim alterius se defendit: id qvod fieri potest legitime, si vis sit subita et manifesta, qvae nulla ratione evadi potest, sique servetur moderamen inculpatae tutelae: vel publica, qva magistratus aperto bello se et subditos contra hostium injurias tuetur.

DEFINITIO, o(rismo\s2, est explicatio vel nominis vel essentiae.

Definitio nominis , lo/gos2 o)nomatw/dhs2, est vel distinctio vocis ambiguae, vel illustratio vocis obscurae. Vocatur alias definitio kata le/cin, et declarat vocem vel per etymologiam ex sua otigine; vel per synonymiam seu per aeqvivalentia vocabula, vel per distinctionem ambiguitatis.

Definitio rei , pragmatw/dhs2, th=s2 ou)si/as2 gnwrismo\s2, est essentiae per terminos essentiales explicatio, qvale est genus et differentia specifica.

Definitio constat termino et conceptu duplici: qvorum unus est convenientiae, et dicitur genus. alter distinctionis, et dicitur differentia.

Definitio formetur (1.) verbis propriis, perspicuis et non ambiguis. (2.) sit reciproca et adaeqvata suo definito, adeoque universalis seu kaqo/lou; nonlatior nec angustior definito. (3.) constet, si essentialis est, ex prioribus et indemonstrabilibus; si autem est imperfecta, potest etiam fieri ex effectibus et proprietatibus conseqventibus. (4) est simplicium terminorum, qva per definitionem semper unum simpliciter intelligitur.

Definitio causalis dicitur, qvando praeter terminos essentiales causae etiam externae, ut efficiens et finis, adhibentur.

Definitio essentialis seu qvidditativa est, qvae genere et differentia specifica constat.

Definitio imperfecta vocatur descriptio, cum loco differentiae specificae ponitur vel accidens vel effectus.

Definitio , e)k proqe/sews2 dicitur, qvando res non simpliciter, sed cum mentione subjecti definiuntur, ut


page 355, image: s202

cum propria vel paronyma vel concreta definiuntur.

Definitum est id, qvod definitur, et semper est species generi subjecta: et propterea individua non definiuntur, qvia non immediate subsunt generi, sed specie mediante, propter qvam et differentiam habent.

Definita etiam solent vocari particularia: sicuti indefinita sunt, qvae nullo signo universalitatis vel particulatitatis in propositionibus insigniuntur.

Definitio et Definitum sunt unum et idem numero, nec realiter differunt.

Definitivus status oratoribus est in genere judiciali, cum nostra comprobatur definitio et adversarii refellitur: nempe cum de facto constar, et qvaeritur de nomine facti.

Definitive in loco esse Vid. Locus.

*d*e*iktiko\n apud Logicos opponitur hypothetico.

Dicticus Syllogismus est, qvi alias vocatur absolutus, et opponitur sonditionali.

Dictica seu apodictica demonstratio ect syllogismus necessarius, qvi sumitur ex proxima causa: cum syllogismus dicticus etiam ex aliis Locis necessariae inventionis nectitur.

DEINCEPS, e)fech\s2, dicuntur esse, inter qvae nihil medium eorum addis; qvae in eodem sunt genere.

*d*e*ino/ths2, dei/nwsis2, solertia, est naturalis dexteritas excogitandi et intelligendi media, ad finem conseqvendum pertinentia. Qvae si in mala tendit, dicitur panourgi/a, versutia et astutia. Vid. Prudentia.

*deino/ths2 oratoribus est vis dicendi et apta gravitas, qva cuique rei sus attribuuntur reqvisita.

DELECTATIO, qva appetitus in boni acqvisiti fruitione sibi complacet.

DELETERIA, medicamenta totius naturae suae contrarietate corpus animalis corrumpentia, dicta etiam fqartika\. Graeci scribunt dhlhth/ria.

DELIBERATIO est consultatio de mediis agendi pro ratione finis, adeoque de contingentibus, qvae aliter se habere possunt, ut de bonis eligendis aut malis fugiendis. Graecis dicitur sumbou/leusis2, et parit statum dhmhgoriko\n, e)kklhsiastiko\n et concionalem, qvo qvaeritur, qvid a [orig: ] nobis debeat fieri. Vid. Consultatio.

Deliberatio est argumentum, qvod voluntas hominis sit libera in iis, de qvibus debet deliberari. Interim ipsam voluntatem determinat, qvando decretum post consultationem accedit per proai/resin et electionem istius medii, qvod reliqvis mediis in deliberatione praelatum est.