09/2007 Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
text typed - structural markup added - spell check partially performed - no orthographical standardization
03/2008; 03/2010; 02/2011 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


image: s006

[gap: frontispiz]

image: s007

JOH. MICRAELII LEXICON PHILOSOPHICUM TERMINORUM PHILOSOPHIS USITATORUM ORDINE ALPHABETICO SIC DIGESTORUM, UT INDE FACILE LICEAT COGNOSSE, PRAESERTIM SI TAM LATINUS, QVAM GRAECUS INDEX PRAEMISSUS NON NEGLIGATUR, QVID IN SINGULIS DISCIPLINIS QVOMODO SIT DISTINGVENDUM ET DEFINIENDUM. Editio Secunda ab ipso Authore Correcta et Aucta cum novis novorum Terminorum et Vocabulorum Indicibus. [gap: illustration] STETINI, impensis JEREMIAE MAMPHRASII, Bibliop. Typis MICHAELIS HPFNERI, anno CIC ICC LXI.



image: s008

[gap: praeliminaria]

page 238, image: s132

CARMEN Vid. Poema [orig: Poma] .

CARO, sarc physicis est substantia solida et mollis, ex crassiore sanguinis parte coagulata, qvae secta facile denuo unitur per continuam sangvinis in corpore reparationem.

Caro musculosa seu fibrosa dicitur, qvae est mollis et rubicunda, fibrisque et tendinibus immista: unde constituuntur musculi ad motus animales seu voluntarios conditi: qvi dividuntur in principium, ubi nervus inseritur; in medium, qvod vocant ventrem musculi carnosam, et in finem, qvi totus tendo est.

Caro glandulosa declinat ad albedinem propter coctionis perfectionem: qvalis est glandularum spongiosarum, qvae humores superfluos imbibunt ad linguae radices in larynge, in oculorum angulis, sub axillis et ungvibus: qvalis etiam est mammillarum.

Caro viscerosae Graece pare/gxuma qvasi affusa caro, est qvae viscerum vasa firmat, ut est caro cordis, lienis, renum, pulmonis, hepatis.

Caro membranosa in partibus est membranosis, ceu sunt oesophagus, ventriculus, intestina, uterus, vesica, adde gingivam.

Caro apud theologos notat (1) totam naturam humanam (2) vitiositatem et peccatum (3) inferiores animae pattes, concupiscibilitatem scilicet et irascibilitatem, qvatenus rationi seu superiori parti animae opponuntur.

CAROS Vid. Morbus.

CARTILAGO, xo/ndros2, ejusdem fere cum ossibus naturae, mollioris tamen, qva partes motui destinatae firmantur, et ossa cum mollioribus partibus junguntur. Knorpel; Weichtlein.

*k*a*ru/kh, species intriti conditurae ex variis obsoniorum generibus.

*karukei/a est omnis superflua conditura.

*k*as*si/teron Vid Plumbum.

CASTIGATIO, curatio animi in delicto, qvod committitur.

CASTITAS est virtus circa Venerea:

Castitas alia est virginalis. alia vidualis, alia conjug alis. Nec enim in solo coelibatu est castitas.

Castitatis contra laxuriam sextuplex est remedium secundum scholasticos [1.] maceratio carnis vel abstinentia (2.) vigiliae et contemplatio divinorum sanctaeque cogitationes [3.] omtio [4.] labor et exercitium [5.] angustia [6.] solitado.

CASTORUM, testiculi castoris animalis, qvod latinis dicitur fiber, odore gravi et virus redolentes. Adhibentur ad hystericos affectus.

CASTRUM locus natura vel arte munitus, in communem regni vel reip. salutem et securitatem: Dicitur


page 240, image: s133

alias Arx, Propugnaculum, Munimentum, pu/rgos, probolh\.

CASUSGraece [orig: Graec] ptw=sis2 in grammaticis est nominum variatio in ultimis syllabis, seu declinatio.

Casus in Rhetoricis et Logicis dicitur, qvod generaliter sumitur pro flexura [orig: flexur] qvacunque et nominis et verbi in ultimis syllabis. Ideoque Arisloteles Paronyma ea esse dixit, qvae ab eadem origine descendentia variantur casibus.

Casus in Physicis est causa per accidens eorum, qvae suscipiuntur citra electionem: et contradistingvitur fortunae, qvae est causa per acoidens eorum, qvae cum electione suscipiuntur. Et ut fortuna Graece dicitur tu/xh: ita casus dicitur au)to/maton. Vid. Causa per accidens.

Casus fortuitus est, qvem nullum consilium humanum providere potest.

Casus apud medicos est affectus alicujus praeter naturam descriptio et repraesentatio, cujus medela per consultationem expetitur.

Casus in geometricis est constructionis transpositio, qvando positio qvantitatis mutatur. Et problemata, qvae pluribus qvam [orig: qvm] una delineatione absolvuntur, dicuntur polu/ptwta; qvae non nisi una ratione delineari possunt, a)/ptwta.

CATACHRESIS, sermonis durities Vid. a)kurologi/a.

*k*a*ta/lhyis2 Vid. Comprehensio.

*katalhyi/a Vid. *akatalhyi/a.

*k*a*t' a)/llo Vid. Analogia.

*k*a*ta/fasis2 est affirmatio, qvo aliqvid de altero affirmatur. Unde dicitur syllogismus katafathko\s2 Vid. Affirmatio.

*k*a*t*a/plhcis2, perculsio, gravis commotio.

*k*a*t*ara\, Vid. *ara/.

CATARACTA Vid. Chirurgia.

*k*a*t*a\ sullogismo\s2 est circumventio per syllogismum, cum qvis per incautas et improvidas praemissarum concessiones katasullogi/zetai i. e. circum venitur et decipitur.

Catasyllogismus est Aristoteli qvarta syllogismi imbecillitas, cum qvis ex qvaestionibus concessis contra alterius mentem occulte et dolose conficit syllogismum: ut Desiistine furari? Latini vocant fallaciam plurium interrogationum et contraratiocinationem.

*k*a*t*a/ ti est illud, qvod dicitur secundum qvid, vel certo respectu: cui opponitur illud, qvod est a(plw=s2 seu simpliciter: qvi duo termini si confunduntur, oritur fallacia a [orig: ] dicto secundum qvid ad dictum simpliciter. NB. Illud, qvod secundum qvid verum est, femper est limitatum: qvod autem verum est simpliciter, non limitatum est, sed absolutum.


page 242, image: s134

Vid. Absolutum et a(plw=s2.

*k*a*t*a\ panto\s2, De omni dicitur propositio necessaria universalis, cum praedicatum inest subjecto universo, aut illi tribuitur sine ulla exceptione temporis aut loci, e. g. qvando dico, animal sentit: hoc verum est de homine simul et bruto et verum est omnibus temporibus et locis, qvia subjectum absolvitur ab omni NUNC et HIC, ut loqvuntur Scholastici.

*kata\ mhdeno\s2, opponitur tw=| kata panto\s2 nempe qvod de nullo verum est, ut: homo est lapis: item tw=| kata pollou=, qvod de multis, sed non de omnibus verum est, ut: homo est malus.

Omne qvod est kaq' au(to\ seu per se verum, est etiam kata panto\s2 seu de omni verum. Sed non omne, qvod est de omni verum, est etiam per se verum. Nam omnis homo sentit: sed non per se, qvatenus est homo, sed qvatenus est animal.

*kaq' au(to\ [2] i. e. per se, vel (1.) opponitur tw=| per aliud, qvando aliqvid a [orig: ] se est, et non ab alio: et tune dicitur per se metaphysicum, qvo qvid a [orig: ] se est. Sie Sol est lucidus per se, qvia non per aliud, ut luna. (2.) vel tw=| fainome/nw| seu apparenti. et unc, qvod vere [orig: ver] est, dicitur per se esse: vel (3.) opponitur tw=| kata sumbebhko\s2 i. e. ei, qvod est per accidens, et stricte [orig: strict] dicitur, cum qvid est per essentiam. Sie sol non est lucidus per essentiam, sed per accidens, qvia lux est ejus proprium accidens. Dicitur alias Per se logicum et praedicativum.

*tou= per se seu kaq' au(to\ modi sunt qvatuor: Unum praedicativum, cum praedicatum inest immediate et est de essentia seu definitione subjecti, ut qvando genus vel differentia vel tota definitio praedicatur de specie e. g. animal de homine: Alterum, inbaerentiae seu e)nupa/rcews2, cum subjectum est de essentia seu definitione praedicati, ut cum accidentia in qvarto modo propria praedicantur de subjecto proprio e. g. potentia ridendi de homine: Tertium, essendi seu existentiae, qvando existentia praedicatur de subjecto et aliqvid per se dicitur existere, ut: homo est: Deus est. Quartum causalitatis, qvando effectus proprius leu formalis praedicatur de causa sua formali vel de suo subjecto, ut: Deus creavit mundum: Mundus est a [orig: ] Deo creatus. Eclipsis est interpositio terrae inter Solem et Lunam.

*k*a*qo/lou in terminis simplicibus significat universale, qvalia sunt genera et species. Sed in terminis


page 244, image: s135

complexis notat propositionem, in qva praedicatum dicitur de subjecto reciproce [orig: reciproc], et tunc dicitur etiam kaqo/lou prw=ton, ut denotetur subjectum, de qvo praedicatum dicitur, esse solum et unicum, de qvo immediate et primo debeat enunciari praedicatum, ut cum dico: O. homo ridet: et O. ridens est homo.

*kaqo/lou opponitur tw=| kata me/ros2, ei, qvod dicitur secundum partem. Modus per se primus non est kaqo/lou, sed modus ultimus. Hine dicitur Catholicum universale.

*k*a*q' e(/kasta Latinis dicuntur singularia seu individua, qvae sub generibus et speciebus ad certas existentiae circumstantias sunt determinata. Haec *kaq' e(/kasta, ceu sunt substantiae primae, vel etiam accidentia singularia, non considerantur in disciplinis, nisi saltem exempli causa. Singularium enim nec definitio nec demonstratio est 6. Metaph. c. 10. Hinc Porphyrius: Cum ad species specialissimas ventum est, jubebat Plato qviescere. Singularia enim sensu percipiuntur, nec per se et immediate aut genera aut differentiam seu essentiam habent. Basis tamen seu fundamentum sunt rerum universalium: et propterea dicuntur maxime esse et per se existere, agere et sentire, ita ut individuis sublatis, nihil sit reliqvum. Vid. Individuum et Singulare.

*k*a*q*artiko\n dicitur, qvod excrementa expurgat sive per vomitum sive per alvi dejectionem. *ka/qarsis2 est ipsa purgatio. Vid. Pharmacum et Medicamentum.

*k*a*t*askeuh\ mathematicis est delineatio, qvae demonstrationi praemittitur, tanqvam praeparatio qvaedam ad qvaesiti inventionem. Omtoribus est confirmatio rei propositae: cui opponitur *)anaskeuh\ seu destructio et confutatio. Vid. Apodeixis.

*k*a*t*astrofh\ Vid. Epistasis.

CATECHESIS seu Catechismus est instructio de articulis fidei seu credendorum, praemittenda baptismati in adultis convertendis: qvi tunc, qvando rationem fidei reddere possunt, dicuntur Catechumeni.

Catechista est, qvi explicat articulos fidei.

*k*a*thgori/a est series omnium rerum per certos ordines et gradus distincta. Latinis dicitur praedicamentum.

Categoriarum seu praedicamentorum sunt 10. summa genera: in qvibus hoc agitur, ut constet, qvae res, qvo ordine sint constituendae, qvae etiam de qvibus praedicandae. Vid. Praedicamenta.

*kathgo/rhma, qvasi dicibile, est praedicabile, terminus videlicet, qvi


page 246, image: s136

de altero praedicari potest sive essentialiter, sive accidentaliter.

Categorematum seu praedicabilium sunt qvinque. Vid. Praedicabile.

*kathgorou/menon est Praedicatum: altera propositionis pars, qvae de subjecto dicitur, et ab Aristotele etiam vocatur Verbum. Vid. Praedicatum.

Categoricum, absolutum a [orig: ] conditione, opponitur hypothetico. Hinc dicitur categorica dictio, qvae absolute ponit rem significatam; categoricus syllogismus, qvi ex praemisis categoricis sine conditione concludit.

Syncategorica particula dicitur, qvae subjecto vel praedicato apponitur, atque illud qvodammodo determinat. Vocatur etiam sugkathgo/rhma, sugkathgorou/menon seu consignificans.

*k*a*qh=kon Vid. Rectitudo.

*k*a*qeth\r et katopth/r Vid. Chirurgica instrumenta.

CATOCHUS Vid. Morbus in vocabulo Catalepsis.

*k*a*t*optrikh\ Vid. Optica.

*k*a*to/rqwma Vid. Rectitudo.

CAUPONARIA Vid. Acqvirendi ars.

CAUSA est principium essendi incomplexum, reale, unde esse alterius dependet. Vid. Principium.

Causae vocabulum aliqvando sumitur latissime pro qvocunque principio, etiamsi non influat in esse causati: qvemadmodum Aristoteles privationem vocavit causam. Strictius autem sumitur pro sola causa efficiente: sed proprie [orig: propri] causa est omne id, qvod importat causalitatem.

Causalitas est influxus causae, qvo illa attingit suum effectum.

Causa tria in se continet (1.) entitutem. qvia, qvicqvid influere debet, ens sit necesse est. (2.) relationem, qvia, qvicqvid influit, cum illo, in qvod influit, qvandam relationem habet. (3.) influxum, causalitatem seurationem causandi, et concursum influentem in esse causati, ut illud in certo genere entis constituatur.

Causam, qvia communicat essentiam causato, necessario conseqvitur Causatum per consecutionem vel dependentiam causati a [orig: ] causa.

Causa suo causato est ordine naturae, dignitatis et cognitionis prior.

Causa per accidens est, qvae accidentario modo ad effectum concurrit, et secundum philosophum duplex est. 1. qvando in natura agente est accidens aliqvod, cui effectus [correction of the printer; in the print affectus] adscribitur, qvanqvam illi per se non debetur. Sic febris in intemperante est causa per accidens temperantiae. 2. qvando causae per se agenti praeter intentum effectum


page 248, image: s137

aut supra eum supervenit alius eventus et dicitur tu/xh et au)to/maton, Fortuna et Casus.

Causa per accidens in actu posita, non necesse est seqvi effectum, qvi interdum seqvitur propter aliud.

Causa per accidens semper comitatur causam aliqvam per se, licet nobis non notam: Eventus enim fortuiti non sine vera causa aceidunt.

Causa est vel universalis vel particularis. item vel prima vel secunda. item vel proxima vel remota.

Causa per se , seu causa determinata est, qvae effectum virtute propria producit.

Causa universalis non est determinata ad unum effectum, et dicitur etiam causa illimitationis, ut Deus et coelum.

Causa particularis est determinata ad unum effectum, ut Apelles respectu suae picturae.

Causa prima et suprema superior est omnibus.

Causa secunda subordinatur primae.

Causa proxima propinqva et immediata etiam dicitur prima, qvia primo tangit effectum et cum eo proxime cohaeret.

Causa mediata et remota , aliis intervenientibus concutrit ad effectum producendum.

Causa prima aliter sumitur in descendendo, et est Deus; aliter im ascendendo, et semper est causa proxima.

Causae secundae omnes dicuntur subordinatae, sive subordinentur essentialiter et per se, sive accidentaliter et peraccidens.

Causarum universalium et particularium, primarum et secundarum, ordo et series conjunctim vocatur Fatum, puta Physicum. Vid. Fatum.

Causa univoca cum effectu eandem habet essentiam, ut pater cum filio.

Causa aeqvivoca non habet eandem essentiam cum effecto, ut architectus cum domo.

Causa est vel intrinseca seu interna, ut materia et forma; vel extrinseca seu externa, ut efficiens et finis: ut ita qvatuor in universum causae existant: qvibus Aristoteles in generationibus addit privationem. Vid. Materia, Forma, Efficiens, Finis Privatio.

Causa est vel activa, qva effectum producitur mediante actione: vel emanativa, qvae sua existentia causat, et a [orig: ] qva effectum immediate emanat.

Causa est vel adaeqvata et totalis, qvae esse effecti perfecte constituit; vel inadaeqvata et partialis, qvae concurrit cum alia, ut duo eqvi currum trahentes. Dicitur etiam causa socia.



page 250, image: s138

Causa est vel vera, qvae vere agit; vel causa sine qva non.

Causa sine qva non , ai)/tion, ou(= ou)k a)/neu nihil confert; non potest autem separari a [orig: ] causa: et si abessent, agens impediretur, ut apertio fenestrae ad illuminationem.

Causa est vel principalis, vel instramentalis seu organica, qvae agit in vertute principalis; vel impulsiva, qvae impellit principalem ad agendum, sive impulsio fiat ab intra et dicitur proegumena. sive ab extra, et dicitur procatarctica.

Causa est vel physica seu naturalis vere efficiens; vel ethica seu moralis, qvae consilio, precibus, imperio aut simili modo causam liberam movet ad agendum, ut ei imputetur effectus causae liberae.

Causa apud medicos distingvitur in procatarcticam, proegumenam et continentem.

Causa procatarctica dicitur illis etiam primitiva et incipiens. et est vel pro/fasis2 seu occasio, qvae suapte natura morbum vehementem non procreat: sed si in corpus ad morbos inclinatum incidit, illud in morbum conjicere potest, ut vigiliae, inedia, motus: vel causa fanera\, evidens et manifesta, qvae proxime morbum inducit, et ad eum sufficit, ut gladius ad vulnus; scorpionis ictus ad inficiendum. Dicitur alias causa externa, qvia plerumque extra corpus accedit.

Causa proegumena et antecedens est dispositio in corpore latens et abdita, unde morbus oriri potest, ut redundantia sangvinis et cacochymia.

Causa continens , sunektikh\, su/nexon ai)/tion, prosexe\s2, causa conjuncta est, qvae in corpore proxime ad haeret morbo, et qva posita morbus ponitur, atque ablata tollitur, ut putridus vapor est causa febris; lapis in renibus nephritidos.

Causa pia Jctis dicitur, qva aliqvid confertur in sacros usus. Qvo etiam refertur Causa alimentorum.

Causa apud Oratores est qvaestio in foro, de qva agitur: alias dicta controversia. Et qvia triplices tantum in foro disceptantur causa, nempe ut aut aliqvid laudetur aut svadeatur, aut accusetur: ideoque thetores tria tantum constituunt causarum genera, nempe demonstrativum, deliberativum et judiciale. qvibus in scholis additur Didascalicum, in qvaestionibus insinitis.

Causa in Logicis est argumentum, unde probatur aliqvid essentiam dare.

CAUTERIUM Vid. Medicamentum.

CAUTIO est qva pro eo, qvod debemus creditori, idonee cavemus vel fidejussoribus, vel pignoribus,


page 252, image: s139

vel etiam scriptura et chirographo.

*k*e*i/mena, qvae sunt in essentia constituta, vel per theses constituta. Inde illud: w(s2( kei=tai, prout constitutum vel propositum est.

*kei=tai ou) kei=tai. Vid. Ephectici.

CEMENTATIO Vid. Chymia.

CENTENARIUM, Centupondium Vid. Libra.

CENTONES Vid. Pagi.

CENTRUM, ke/ntron, omne est punctum. sed non omne punctum est centrum: qvia punctum dicitur de primo, medio et fine; centrum de medio tantum.

Centrum igitur in figura dicitur medium punctum: et semper est in diametro, et qvidem in concursu diametrorum.

Centrum in circulo et spaera est, a [orig: ] qvo omnes lineae ad ambitum eductae aeqvales sunt.

Centrum gravitatis est, in qvo corpus qviescit: illud nempe, qvod est in medio lineae dividentis corpus in partes aeqvaliter graves.

Centrum apud astronomos aliud est planetae, nempe medium punctum in planeta; aliud epicycli; aliud eccentrici, aliud mundi seu Zodiaci, repraesentatum a [orig: ] terra, e [orig: ] qva motus planetarum observantur a [orig: ] nobis.

*k*e*falh\ Vid. Caput.

CERATUM Vid. Medicamentum.

CEREBRUM, Graece e)gke/falos2, est substantia cinericea et mollis in capite, continuo motu agitata: principium sensuum, sensus tamen expers, variis anfractibus constans.

Cerebrum dividitur in partem posteriorem circa spinae medullaris initium, et dicitur cerebellum Graece paregkefali\s2; et in partem anteriorem, qvae in qvatuor sinus, eavitates, et ventriculos, distingvitur, qvorum unus est in parte dextra; alter in sinistra; tertius interior, in medulla cerebri; qvem tegit fornix, seu camera yalloeidh/s2, et qvartus circa cerebellum, qvi a [orig: ] forma sua et figura dicitur calamus scriptorius. Ventriculus medius conjungitur cum posteriore per glandulam, qvae dicitur conarIum, qvia est instar coni. Membranae qvae tegunt cerebrum, dicuntur Meninges Vid. Meninx. Processus meningis tenuis dicitur Plexus xoroeidh\s2, ex arteriis contextus. Alius processus cerebelli, tanqvam ejus additamentum, dicitur Vermis. Glandula alia est in cerebro, cui per xoa/nhn seu pelvim seu infundibulum super fluacerebri infunduntur ut inde peros cuneiforme in palatum et nares destillent. Plexus similis reti ex arteriis ad basin cerebri contextus, in qvo spiritus animalis elaboratur, dicitur Rete admirabile, ple/gma/ diktuoeide/s2.