09/2007 Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
text typed - structural markup added - spell check partially performed - no orthographical standardization
03/2008; 03/2010; 02/2011 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


image: s006

[gap: frontispiz]

image: s007

JOH. MICRAELII LEXICON PHILOSOPHICUM TERMINORUM PHILOSOPHIS USITATORUM ORDINE ALPHABETICO SIC DIGESTORUM, UT INDE FACILE LICEAT COGNOSSE, PRAESERTIM SI TAM LATINUS, QVAM GRAECUS INDEX PRAEMISSUS NON NEGLIGATUR, QVID IN SINGULIS DISCIPLINIS QVOMODO SIT DISTINGVENDUM ET DEFINIENDUM. Editio Secunda ab ipso Authore Correcta et Aucta cum novis novorum Terminorum et Vocabulorum Indicibus. [gap: illustration] STETINI, impensis JEREMIAE MAMPHRASII, Bibliop. Typis MICHAELIS HPFNERI, anno CIC ICC LXI.



image: s008

[gap: praeliminaria]

page 142/143, image: s084

*)a*n*twmasi/a, juramentum Rei seu accusati de calumnia, sicuti diwmasi/a est juramentum calumniae Actoris.

*)a*n*upeu/qunon est omni exceptione majus, cui non potest contradici. Et qvi dicendae causae immunis est, dicitur a)nupeu/qunos2.

*)a*n*upo/staton Vid. *)idiosu/staton.

*)a*n*upo/qeton est principium inconditionatum, qvale est qvod ab omni materia et physica singularitate est liberum nec constituitur ex hypothesi sensuum.

*)/a*n*w, to\ a)/nw praedicatum, est Logicis, qvod universalius est illo, de qvo praedicatur, et eo latius. Sic animal est hominis to\ a)/nw praedicatum. Alias physicis to\ a)/nw est, qvod sursum tendit ut elementa levia.

*)a*n*w/*numon, Anonymum est, qvod nomine caret. Sic prima subjecta philosophis, et scripta incerti nominis apud philologos sunt anonyma.

*)a*o/*raton, Invisibile, qvod non videtur.

*)a*o*risti/a, infinitudo, Grammaticis dicitur in temporibus indefinitis apud Graecos. Vid. Infinitum.

*)aoristi/a Logicis notat 1. nomen infinitum et a)/oriston, ut: non homo. 2. rem indefinitam, qvae esse et non esse potest. Et talis res est a scientiis aliena, juxta illud: Infinita sunt a)kata/lhpta i. e. mente incomprehensibilia.

*)aoristi/a etiam dicitur de materia, accidente, et malo, sed diversa significatione. Illa enim sunt a)o/risto/n ti.

*)ao/rista etiam in mathematicis dicuntur, qvae magnitudine vel multitudine sunt infinita, vel potius indefinita, nec actu qvidem dantur: dantur tamen potentia.

*)ao/rista Platonicis dicuntur imperfecta, qvae carent certo fine.

*)aoristi/a a theologis adscribitur essentiae sine qvantitate immensae, divinaeque virtuti, nullis limitibus circumscriptae.

AORTA, a)orth\, Vid. Arteriae.

APAGOGE qvid Logicis, Vid. Abductio.

*)apagwgh\ mathematicis est transitus ab una propositione ad aliam: nempe cum propositiones jam antea demonstratae adsumuntur ad probationem nondum probatorum.

*)a*p*aideusi/a est imperitia circa disciplinas, unde qvis dicitur a)paideu/tws2, imperite et sine methodo agere. Omnes igitur rudes et stupidi dicuntur a)pai/deutoi, indisciplinati, disciplinam excutientes. Vid. *)atexni/a.

*)a*p*ari/qmhsis2 Vid. Divisio.



page 144/145, image: s085

*)a*p*a/qeia, impassibilitas, qvalis est in substantiis incorporeis immutabilibus. Sic mens dicitur a)paqh\s2, qvia immortalis est, licet qvoad accidentia sit e)mpaqh\s2, et varios morbos contrahat. Interim Stoici jusserunt virum bonum in perpetua esse a)paqei/a|, omnibus affectibus vacuum.

*)apaqe\s2, Impassionatum, expers passionis.

*)a*p*a/th est error seu deceptio circa opinionem, cum, qvod qvis nescit, qvod se putat scire, adeoque se et alios decipit. Vid. Error.

Apateticus syllogismus est decipiens et fallax ex praemissis falsis, vel etiam per formam illegitimam.

APPENNAGIUM vel Appanagium politicis est pars bonorum, qvae liberis natu minoribus conceditur, postqvam principalia praedia paterna natu maximus adit. Vid. Paragium.

*)a*p*eyi/a kakotrofi/a physicis est cruditas cibi in ventriculo per coctionem non bene immutati, *)atrofi/a inde solet conseqvi, tabes scilicet, qva corpus emaciatur, Vid. Morbus.

*)/apepton est incoctum et crudum.

*)a*p*e/xein Vid. Ephectici.

APEUCTICUM, Vid. Epithalamium.

*)a*f*a*i/resis2, Ablatio, est, qva principio dictionis aliqvid aufertur. Vid. Metaplasmus Sumitur etiam pro Abstractione. Vid. Abstractio.

*)a*f' *(eno/s2 Vid. Analogum.

*)af' e(no/s2 dicuntur, cum qvid praedicatur, qvod uni competit principaliter, alteri minus principaliter. Vid. Analogum.

*)a*f*ane\s2 Vid. Stellae, qvae nunqvam apparent.

APHETES Vid. Hilech.

*)a*f*ili/a Vid. fili/a.

APHORISMUS est praeceptum universale et axioma ex multis singularibus collectum, qvo utimur in demonstrationibus, qvia proprietates rei brevissimis verbis complectuntur.

Aphorismus seu Diorismus est oratoribus species correctionis, qva qvid describimus per reprehensionem, ut: Non poena, sed prohibitio sceleris fuit: a)forismo\s2 pro sacerdotibus Vid. Decimae.

*)a*f*ormh\ est occasio, ex qva fit initium ad seqventes actiones. Vid. Efficiens.

*)a*f*qarton Vid. Ingenerabile.

*)a*fqarsi/a, immortalitas.

APICES Juris dicuntur jus strictum.

*(a*p*lw=s2 seu simpliciter illud dicitur sumi, qvod non secundum qvid, aut kata\ ti, dicitur. Opponitur igitur semper tw=| ti\, h)\ pw=s2, h)\ ph=, e)/n ti i. e. ei, qvod secundum qvid, aut certa limitatione aut certo modo


page 146/147, image: s086

sumitur. Sic aliqvid dicitur simpliciter necessarium aut secundum qvid. Et si haec confunduntur, oritur fallacia a dicto secundum qvid ad dictum simpliciter.

*(aplw=s2 o)/nta, absolute entia, sunt, qvae ab omni materia sunt libera.

APO.

*)apobath/rion Vid. Epibaterion.

Apocalypsis,, Revelatio occultorum.

Apocha a)poxh\, qva creditor testatur, sibi a debitore satisfactum, Qvitung, Qvietantia, Acceptilatio. Antapocha est, qvam debitor dat creditori, Obligatio, qva sidem facit, Chirograpbum.

Apochresis, a)po/xrhsis2, Vid. Abusus.

Apocrisiarius, qvi negotia ecclesiae curat, episcopilegatus et responsalis.

Apocope dicitur Grammaticis, qvae tollit finem dictionis et opponitur Paragogae.

Apocryphus liber est, cujus occulta origo et autor est.

Apodeixis est demonstratio: unde syllogismus apodicticus, propositio apodictica, etiam principia apodictica dicuntur, qvae necessaria sunt, et necessariis causis constant.

Apodemica,, a)podhmikh\, est doctrina de peregrinatione, qvam alii aliis de causis suscipiunt vel religionis vel scientiae ergo.

*)apo/deicis2 seu demonstratio apud Mathematicos absolvitur sex partibus, qvae sunt 1. *pro/tasis2, propositio demonstrationis generalis, qvae vel est theorema vel problema, et constat subjecto et praedicato, aut, ut Mathematici loqvuntur dato et qvaesito, didome/nw| et zhtoume/nw|, ut: datam lineam rectam in duas secare partes. 2. *)/ekqesis2, expositio subjecti, ut praeparetur ad zhtou/menon, ut: Data linea recta sit A. B. in figura VIII. 3. *diorismo\s2, determinatio et explicatio praedicati seu qvaesiti seu affectionis, ut: Data linea recta A. B. secanda sit in duas aeqvales partes. 4. *kataskeuh\, delineatio praemissaeipsi a)podei/cei, qva praparatur subjectum ad investigationem qvaesiti per certa principia assumta, ut: super data linea recta A. B. constituendum sit triangulum aeqvilaterum A. C. B. 5. *)apo/deicis2, veritatis et affectionis comprobatio, qvae demonstrat, ex illis, qvae jam nota sunt, qvaesitum rei inesse, ut, si jam demittatur linea recta perpendicularis ex supremo angulo trianguli C. in subjectam lineam rectam [correction of the printer; in the print tectam] A. B. in puncto D. tunc apparet qvod A. D. sit aeqvalis D. B. 6. *sumpe/rasma, conclusio, qva repetitur totius propositionis affirmatio, ut: Recta linea A. B. in puncto D. secta est in duas partes aeqvales. Et haec omnia philosophus applicat in demonstratione logica in qvacunque


page 148/149, image: s087

qvaestione necessaria probanda. Vid. Demonstratio.

Apodioxis, Rejectio et reprobatio rerum, qvae in qvaestionem non veniunt.

Apodosis oratoribus et logicis dicitur Redditio seu Conseqvens ad pro/tasin seu antecedens. Dicitur etiam a)ntistrofh\.

Apogeum Vid. Absis.

Apographa, Inventarium, seu index bonorum, qvae reperta sunt.

Apographum, exemplum libri vel tabulae descriptum.

*)apokata/stasis2, restitutio in priorem locum: Astronomis est tempus periodicum, qvo planetae redeunt ad locum Zodiaci, unde discesserunt.

*)apo\ koinou=, cum dictio semel posita, saepius intelligitur, et sumitur in communi sensu.

Apologia, defensio, qva adversario respondemus, et nos purgamus.

Apologus latinis dicitur fabula, qvae aliud aperte dicit; aliud tecte innuit: narratio scilicet ficta cum morali seu certa doctrina: qvales sunt fabulae Aesopi.

Apologistica est artificium Arithmeticum: Germanis eine Buchhalter Kunst: qva apologista compendiosissime novit reddere rationes acceptorum et impensorum. Qvod ut praestet, opus est ipsi Diario, qvodvocant Journale q. diurnalem librum: Codice accepti et expensi, libro principali: Libro adversariorum deletitio: Libro Cassario seu Arcario: Libro impensarum: Inventario.

Apophansis est enunciatio seu propositio: unde lo/gos2 a)pofantiko\s2, enunciatum seu oratio constans subjecto et praedicato. NB. Nomina et verba sunt fa/seis2; non autem a)pofa/nseis2.

Apophasis [note of the transcriber: corrected by the printer; in the print: Apophansis] est negatio et omissio: qvae oratoribus est species Ironiae, Latinis dicta Praeteritio, qv negamus, nos dicere, qvae dicimus. Dicitur etiam Antiphrasis.

Apophthegma est magnatum scita qvaedam et notabilis sententia, ad certam occasionem data, aut etiam historiola cum gnw/mh|.

*)apo/fusis2 Vid. Ossa.

*)apofw/nhma, sententia responsiva, ut: Fac velis: perficies.

Apoplanesis. Avocatio auditoris ad alia.

Apoplexia [1] stupefactio nervorum cum privatione sensus et motus. Dimidii corporis resolutio est hemiplexia. Vid. Morbus.

Aporia, Dubitatio, cum in utramque partem ratiocinamur, ut plura aeque videantur ratione fieri. Sic oratoribus etiam est Addubitatio. e. g. Eloqvar, an sileam.

Aposiopesis, Latinis Reticentia,


page 150/151, image: s088

oratoribus dicitur, cum supprimitur verbum, qvod eloqvi debebamus, ut: Qvos ego: (sc. in ordinem redigam.) sed motos praestat componere fluctus. Dicitur etiam Parasiopesis.

Apostasia, Separatio, Theologis est religionis desertio. Politicis est qvaecunque societatis per factiones desertio. *)apo/stasis2 medicis est abscessus et apostema.

Apostema [1], tumor praeter naturam ex pure collecto. Vid. Morbus. Politicis a)po/sthma est degeneratio; Physicis intervallum et distantia.

Apostolus theologis est nuncius Dei, qvales fuere XII. a Christo missi, qvasi catholici episcopi Vid. Hierarchia. JCtis apostoli sunt literae dimissoriae ad eum, ad qvem provocatum est testandae appellationis causa.

Apostrophe, Latinis Aversio, cum sermonem alio convertimus, qvam instituta oratio reqvirit.

Apostrophus est nota rejectae vocalis apud Grammaticos. Si ad Deum convertitur oratio, vocatur klhtiko\n; Invocatio.

Apotelesma est sententia aliqva, qvae ex certis causis concluditur, adeoque refertur inter axiomata. Theologis in loco de persona Christi apotelesmata dicuntur ea, qvae de Christo secundum utramque naturam dicuntur, ut tamen in iisunaqvaeque suum agat, sed cum communicatione alterius, ut cum Christus dicitur rex, pastor, mori pro peccatis mundi. Physicis eriam dicuntur apotelesmata perfectiones rerum naturalium et effecta operationibus provenientia. Mathematicis est effectus horoscopi et qvicqvid coelum in hora natali efficit. Inde astronomia apotelesmatica dicitur, qvae est divinatrix: Inde etiam apotelesmatici divinatores.

Apotheca, reconditorium repositorium, rebus condendis idoneum.

Apotheosis, qvasi deificatio et consecratio, dicitur historicis et politicis, qvando qvis heroum ob facinora egregia refertur in numerum Deorum. Pontificii solent et suos sanctos in numerum eorum referre, qvi debeant in necessitatibus invocari: et his circumdant splendorem circularem circa caput, vocantque Canonisationem.

*)apotomh\, segmentum apud Geometras; semitonium apud Musicos.

Apotropaeum [1] Vid. Epithalamium.

APPARENS astronomis est faino/menon, qvod se sensui oculorum sistit videndum et per thrh/seis2 seu observationes deprehenditur.

Apparenter esse dicitur, qvod speciosum videtur, licet non sit.

Apparentia do/khsis2 est veritati opposita, ratione certitudinis. Nam


page 152/153, image: s089

qvae vera sunt, certa sunt. Apparentia autem videntur qvidem vera, sed deest certitudo. Hinc bona apparentia ( kata\ do/can ) apud Ethicos, et meteora apparentia, qvae sunt kat' e)/mfasin et fainwme/nws2, ut iris et colores nubium.

Apparitio, comparitio, qva qvid se sistit videndum. Unde etiam, qvae in somnis videntur per phantasiam, dicuntur apparitiones. Opponitur apparitioni a)fanismo\s2, disparitio seu kru/yis2, occultatio.

APPELLARE est auxilii gratia aliqvem implorare.

Appellatio in specie est iniqvitatis sententiae qverela, et ab inferiore judice ad superiorem provocatio. Vid. Provocatio.

APPENDIX, corollarium, qvod principali adhaeret.

APPETITUS o)/recis2, potentia appetitiva, est vis animae sentientis, qva objectum cognitum vel appetit, qvia est vel apparet bonum et jucundum; vel aversatur, qvia est vel apparet malum vel molestum. Vid. Concupiscentia.

Appetitus naturalis, innatus, elicitus dicitur, qvi corporibus naturalibus inanimatis tribuitur, nec praesupponit cognitionem, sed solum naturae instinctum. Sic materia appetit formam; corpus locum; planta nutrimentum.

Appetitus naturalis, solet etiam vocari o(rmh\ seu impetus naturae citra sensum factus.

Appetitus animalis seu yuxiko\s2 proficiscitur a sentiente anima, et praesupponit sensualem cognitionem et objectum certum, qvatenus est jucundum vel honestum; organa etiam, ut spiritus cordis, moti ad notionem objecti sive grati, sive ingrati: unde deinde subseqvitur affectus seu pa/qos2 et perturbatio, qva idem objectum aut appetitur aut declinatur. Subseqvitur etiam locomotiva, qva ad ea, qvae appetuntur, obtinenda corpus vel totum vel certa parte movetur.

Appetitus animalis subdividitur in e)piqumi/an seu appetitum concupiscibilem, qvo animal fertur in delectabilia corpori, ut in cibum et potum: et in qu/mon seu appetitum irascibilem, qvo anima magis afficitur, qvam corpus, et qvo animal movetur ad ea bona, qvae sine difficultate obtineri neqveunt, et indignatur ad mala, qvae difficulter effugiuntur.

Appetitus rationalis seu intellectivus est, qvo homo malum vel bonum intellectu cognitum expetit aut aversatur, et qvi semper est conjunctus cum libertate.

Appetitus alius est desiderij seu carentiae, qvo desideratur, qvod


page 154/155, image: s090

nondum adest; alius complacentiae, qvo amatur, qvod praesens est. Ille est carentis; hic fruentis.

Appetitus pravus Vid. Concupiscentia.

Appetibile Vid. bonum.

APPOSITIO, pro/qesis2, philologis est ejusdem rei evidentior descriptio, ut: Homerus, belli Trojani scriptor.

Appositio physicis est unio imperfecta sine debita mixtione.

Appositum logici vocant id, qvod alteri enunciato superadditur. Hinc oppositum in apposito dicitur, qvod alioqvin vocatur contradictio in adjecto.

APPREHENSIO, vis a)ntilhptikh\, a)nti/lhyis2, est vel sensuum in sensibilibus; vel imaginativae et phantasiae circa similitudines rerum; vel intellectus circa rerum essentias.

Apprehensio simplicium ( no/hsis2 tou= a)diaire/twn kai\ a(plw=n ) dicitur in prima mentis operatione, qvando simplices notiones concipiuntur per terminos simplices: in qvibus recte formandis occupatur primus liber partis communis Logicae. Altera autem mentis operatio, qvae componit vel dividit i. e. affirmat vel negat terminos simplices de sese, dicitur su/nqesis2 et diai/resis2, id est, compositio et divisio. Tertia tandem, qvae unum ex altero colligit, dicitur di/anoia, discursatio, ratiocinatio, logismo/s2. Vid. Intellectus.

Apprehensio apud theologos contradistingvitur comprebensioni. Sie dicunt cognitionem Dei non esse comprebensivam seu adaeqvatam, sed tamen apprebensivam. Nam cognosci qvidem potest Deus qvodammodo; comprehendi autem propter infinitatem neqvit, et est incomprehensibilis a)kata/lhptos2.

APPROPRIATIO, qva qvid proprie attribuitur, fit vel per assimilationem, qva causa appropriat sibi suum effectum; vel per adaeqvationem, qva potentia appropriatur objecto: vel per communicationem.

Appropriatum, qvod alicui sive per se convenit sive per communicationem proprietatum.

APSYCHON, a)/yuxon inanimatum, qvod non spirat et est sine causa.

*)/ayuxon est inanimatum, qvod non spirat et est sine anima.

APTA nata, pefuko/ta, qvae per naturam sic sunt constituta, ut aliqvam aptitudinem habeant.

Aptitudo, idoneitas, e)pithdeiw/ths2, negatio repugnantiae. Sic homo coecus aptus natus est videre, non lapis. Estque vel activa. vel passiva. vel propinqva. vel remota.

*)/a*p*twton Grammaticis est


page 156/157, image: s091

indeclinabile nomen, qvod est sine casu et numero. Qvid sit geometris, Vid. Casus.

AQVA physicis est elementum frigidum et humidum, qvam Thales Milesius pro prima habuit et una causa omnium rerum materialium, qvia semina omnium rerum vidit esse humida. Hinc potae etiam Oceanum et Thetyn cecinerunt esse generationis parentes; et in sacris nostris spiritus Domini initio ferebatur super aqvas. Hinc 1. Pet. III. 5. Terra ex aqva et in aqva consistit.

Aqva est vel supercoelestis, altero creationis die supra firmamentum evecta; vel subcoelestis: vel concreta, ut glacies; vel liqvida: eaque vel fluens, ut flumina et rivi; vel stagnans, ut fons, puteus, lacus, mare seu Oceanus, communis illa aqvarum congregatio: Item vel supraterranea; vel subterranea et mineralis.

Aqva est vel non Medica, vel medicis usibus destinata.

Aqva non medica dicitur aqva potabilis, limpida, omnis saporis expers, qvalis est fontana, pluvialis, putealis, fluvialis.

Aqva medicis usibus destinata est vel artificialis ut aqvae distillatae, vel naturalis ut thermae et acidulae.

Thermae sunt balneae et aqvaeminerales, sua sponte scaturientesaut fervidae aut facultate calefaciendi praeditae, qvarum aliae sunt salsae, adversus frigidas et humidas in, temperies; aliae nitrosae, valenter abstergentes; aluminosae calefacientes, consolidantes, constringentes coagulantes [correction of the printer; in the print constringentescoagulantes]; sulphureae resolven, tes, consumentes, mitigantes; bituminosae enixe calefacientes; ferreae exiccantes, stypticantes; cupreae et aereae, abstergentes, resolventes, consolidantes; aureae, calefacientes et siccantes, contra fistulas et podagram; gypseae infrigidantes. conglutinantes, oppilantes, mixtae, Sic thermae Curienses seu Piperinae, das Pfefferbad [note of the transcriber: in the print: das Pfferfferbad] constant mixtura auri, sulphuris, ferri, aeris et nitri; thermae Lotharingiae, plumbariae, Plumbersbad, constat ex sulphuris, et plumbi mixtura; Badeniae Helvetiorum salubres ex copioso sulphure et exiguo alumine; Badeniae in marchionatu Badensi ex sulphure, sale et alumine. In Wirtenbergensi [correction of the printer; in the print Wittenbergensi] ducatu sunt thermae vocatae Wildbad; in Bohemia, Carlsbad; ad Moguntiam, Wisbad; in Bavaria Gorstein. Acidulae sunt fontes acidi, Sauwerbrunnen, qvi constant ex acidis cum aliqvo sulphure, aut sale aut aliis mineralibus, qvalis est in Wirtenbergico ducatu ad Geppingam; ad Aegram in sylva


page 158/159, image: s092

Bohemica; In Trevirensi ducatu Saltzbrunn.

Aqva fortis ex acribus et corrosivis (salibus vitrioli, nitri, sale conmuni ac similibus) destillatione exprimitur. Cum sal Armoniacus tali destillationi additur, appellatur aqva illa corrosiva, autum solvens. Stygia, regia, chrysulca.

Aqvea signa et aqveus trigonus. Vid. Signum.

Aqvaliculus est pars abdominis.

*)=a*r*a, Caetara, execratio oratoria, ut: O scelus! o portentum!

ARALDI Vid. Legati.

ARBITRIUM est vel intellectus, vel voluntatis.

Arbitrium intellectus est vis posita in judicando, ut aliqvid vel approbetur vel improbetur.

Arbitrium voluntatis est vis posita in appetendo et aversando objectum ab intellectu monstratum.

Arbitrium liberum, au)tecou/sion, sumitur 1. pro ipsa mente et voluntate hominis. Sic negavit Augustinus esse catholicum, qvi negaverit liberum arbitrium 2. propotentia passiva, qvia mens et voluntas hominis in conversione non est instar trunci et lapidis, sed habet i(kano/thta, puta, non activam, qva seipsam convertere potest, sed passivam, qva a Deo per media ordinaria converti potest. Sic patres nonnunqvamdicunt, hominem esse qvoad conversionem liberum i. e. capacem conversionis. 3. pro interno principio et inclinatione, qva voluntas licetad utrumque oppositorum, bonum et malum, sese libere non habeat, tamen ad mala proclivis est. Sic Augustinus: Per liberum arbitrium peccant maxime homines. 4. pro potentia voluntatis, qva homo in rebus civilibus externe potest vel malum vel bonum eligere. Sic dicimus hominum voluntatis sanitate, non omnimoda libertate privatum. 5. pro vi qvadam mentis et voluntatis, qva homo se possit ad gratiam Dei praeparare, seque ipse convertere et divinam legem implere. Et sic orthodoxi negant arbitrium esse liberum, et dicunt esse servum.

Arbitrium liberum, est immune ab omni coactione. Unde etiam dicitur, libertas arbitrii proprie est in voluntate, licet in intellectu sit virtute et eminenter. Nam voluntas sola formaliter est libera. Ubi nota, qvod theologi dicunt, hominem in statu integritatis fuisse liberum a coactione a necessitate et a peccati servitute. in statu autem corruptionis dicunt eum habere qvidem liberum arbitrium qvoad res naturales et civiles, imo etiam qvoad res sacras externas. sed nullam habere libertatem efficiendi res et


page 160/161, image: s093

motus spirituales: in statu regenerationis et gratiae dicunt eum habere liberum arbitrium in spiritualibus, sed admodum imperfecte, in statu autem glorificationis illum id habiturum perfecte. Vid. Libertas.

Arbitrarium est, qvod lege non est constitutum, sed alterius arbitrio relictum.

ARBITER est judex ex partium compromisso cognoscens: qvi etiam vocatur judex compromissarius. vulgo Commissarius. In judiciis tamen etiam judex a praetore datus dicitur arbiter. Alias arbiter aeqvum; judex legem intuetur.

ARBOR est stirps lignosa procerior ab radice, cujus truncus est simplex et perennis: estq; alia sterilis, ut salix; alia pomifera ut pomus et pyrus; alia glandifera, ut qvercus: alia baccifera, ut juniperus: alia aromatifera, interque ea arbor thurifera, cujus lacryma thus est, et aliae arbores cariophyllos, moschatas, balsamum et cinnamomum ferentes; alia nucifera, ut juglans; alia resinifera, ut pinus et terebinthus; alia siliqvifera ut cassia; Vid. Planta.

Arbores minusculae dicuntur arbusculae; ut Sabina: sicuti aliae, ut Erice, dicuntur fruticosae; aliae, ut sambucus, arborescentes plantae.

Arbor Porphyriana apud Logicosdicitur series generum, specierum et individuorum in substantiis.

Arbor consangvinitatis apud Politicos est series cognationum diversarum.

ARCHAISMUS, a)rxai+smo\s2, est antiqvum et obsoletum loqvendi genus, cum qvis utitur vocabulis, qvae jam nitorem amiserunt: qvibus qvi gaudet, rancidos cibos videtur pro delicatis apponere. Nota qvod in Antiqvario Lubini obsoleta vocabula et Archaismi diligenter conqvisiti inveniantur. Opponitur Archaismo aliud vitium neoterisantium, nempe Novatio seu kainofwni/a.

*)a*r*xai\ koinai\, communia principia sunt, qvae non opus est probare: qvales sunt notitiae naturales.

ARCHAERESIA, comitia, dies elegendorum magistratuum.

ARCHELOGIA est doctrina de principiis et causis rerum generalioribus.

ARCHETYPA prwto/tupa, dicuntur causae exemplares in conceptu seu intellectu, cum qvo res formandae debent congruere. Sic Decalogus dicitur lex archetypa: et ideae in mente artificis sunt archetypus qvidam conceptus, ad qvem formatur ectypum, sic Platonici multa philosophantur de mundo archetypo.

Archetypum igitur est architecti


page 162/163, image: s094

dispositio, qvam mente concipit, et ad qvam aedificium exstruendum est: et exprimitur graphide seu typo per Ichnographiam seu orthographiam seu sciagraphiam. Graphis seu typus ille vocatur ein Modell. Vid. Exemplar, *)/ektupos2, Graphis.

ARCHEUS, a)rxeu\s2, a nonnullis vocatur qvaedam forma in natura, per qvam omnis fiat operatio et generatio. Et qvum aliqvi recentiores de Archeo ita philosophentur, ut ipsum Deum aut formam qvandam mundi universam, aut nescio qvid aliud Archeum vocent, caute hic terminus adhibendus est. Chymistae singulis corporibus tribuunt Iliasten, Archeum et Aren. Iliasten vocant materiam qvae in salem, sulphur et mercurium disponi potest; Archeum naturae dispensatorem; Aren formae specificae largitorem.

ARCANA politica sunt callida qvaedam commenta seu rationes ad avertendum eos, qvi intentioni politicorum adversantur, inducta. Sunt etiam Jctis sua arcana seu eu(rh/mata [note of the transcriber: in the print: eu)rh/mata ] et cautelae, subtilia nempe inventa ad victoriam causae obtinendam.

*)a*r*xh\, Latinis principium, dicitur id, unde est aliud, sive illud fiat per veram causalitatem, sive qvacunque alia consecutione. Vid. Principium et Causa. *)en a)rxh=| lamba/nein. Vid. Fallacia.

ARCHiatri, archiduces, a)rxierei=s2, archimandritae, archisynagogi, archiepiscopi, archangeli, archimagiri, qvid sint, patet ex ipso nomine officii, conjuncto cum vocabulo a)rxh\, qvo primarius in officio certo designatur.

ARCHITECTONICA, Architectum est bene aedificandi scientia; Inde Aristoteles Politicam scientiam, qva constituitur et gubernatur respublica, vocat Architectonicam, qvia per illam omnes civitatis ordines recte constituuntur et ordinantur.

Architectura docet aedificare qvoad commoditatem firmitatem et delectationem, ut structurae fundamentum seu substructio, parietes, aperturae, (qvo pertinent ostia, fenestrae, gradus, camini) compartitio et rectum sint recte constituta.

Architecturae ancillantur pictura et sculptura. Picturae est subordinatum Masivum opus, confectum per parvos calculos, vitra, conchylia et testas varii coloris. Sculpturae est subordinata Plastice, qva plastes format imagines addendo; sicuti Sculptor adimendo.

Architectura etiam extendit se ad ornamenta forinseca, ceu sunt horti, fontes, et aqvaeductus, luci, conservatoria variorum qvadrupedum, avium aviaria et piscium piscinae.

Architecturam absolvunt 1.


page 164/165, image: s095

ordinatio, ta/cis2, constitutio moduli totius operis 2. Dispositio, dia/qesis2, plana et plena expressio primae ideae aut ordinationis illius: qvo pertinent Ichnographia qva capiuntur formae in solis arearum descriptionibus: Orthographia qvae est erecta frontis imago, modiceque picta rationibus futuri figura: et Scenographia [correction of the printer; in the print Stenographia] qvae est frontis et laterum abscedentium adumbratio, et ad circini centrum omnium linearum responsus. 3. Eurythmia seu grata harmonia inter longitudinem, latitudinem et altitudinem omnium conclavium structurae. 4. Symmetria seu convenientia qvae discurrit inter partes et totum. 5. Decor seu custodia justi respectus inter habitatorem et habitationem. 6. Distributio oi)konomi/a, idonea dispositio omnium conclavium ad ministeria, receptum aut voluptatem.

Architecturae partes sunt tres secundum Vitruvium 1. Aedificatio sive communium operum in publicis locis, sive privatorum aedificiorum. 2. Gnomonice in horologiis fabricandis. 3. Machinatio in variis machinis praeparandis.

Architecturam sic absolvit decem libris Vitruvius ut agatur in I. libro, praemissis nonnullis de natura architecturae, de aedificandis maenibus, turribus, et portis, ad hostiumimpetus tepellendos, ut et de dispositione operum, qvae intra muros sunt. In II. de copiis materiae in aedificiis parandae, ubi de lateribus, arena, calee, lapicidinis, lignis caeduis: deque generibus structurae variis, eorumque symmetria. In III. de aedibus sacris fabricandis, earumque qvinq, generibus. In IV. de variis generibus columnarum, cellarum, ostiorum et ararum. In V. de foro, aerario, carcere, curia, theatro, balneis, palaestris portubus et structuris in aqva. In VI. de privatis aedificiis. In VII. de eorum expolitionibus. n VIII. de aqva invenienda et ducenda. In IX. de gnomonicis rebus et horologiorum rationibus. In X. de machinis et earum principiis.

In Architectura qvae vocabula alias minus nota usitata fuerint artificibus, vide in Lexico Vitruviano, confecto Bernaldino Baldo.

Architectus est vel ingeniarius, qvi reliqvis formam et dispositionem congruam aedificandi praescribit; vel manuarius ut faber; vel sumptuarius, cujus sumptibus et autoritate aedificium surgit.

ARCHIVA, Graece a)rxai=a, grammatophylacia, chartophylacia, tabularia, sunt, in qvibus instrumenta civitatis vel principis publica asservantur.