09/2007 Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
text typed - structural markup added - spell check partially performed - no orthographical standardization
03/2008; 03/2010; 02/2011 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


image: s006

[gap: frontispiz]

image: s007

JOH. MICRAELII LEXICON PHILOSOPHICUM TERMINORUM PHILOSOPHIS USITATORUM ORDINE ALPHABETICO SIC DIGESTORUM, UT INDE FACILE LICEAT COGNOSSE, PRAESERTIM SI TAM LATINUS, QVAM GRAECUS INDEX PRAEMISSUS NON NEGLIGATUR, QVID IN SINGULIS DISCIPLINIS QVOMODO SIT DISTINGVENDUM ET DEFINIENDUM. Editio Secunda ab ipso Authore Correcta et Aucta cum novis novorum Terminorum et Vocabulorum Indicibus. [gap: illustration] STETINI, impensis JEREMIAE MAMPHRASII, Bibliop. Typis MICHAELIS H÷PFNERI, anno CIC ICC LXI.



image: s008

[gap: praeliminaria]

page 114/115, image: s070

ANASARCA Vid. Morbus.

*)a*n*askeuh\ est confutatio, cum argumenta adversarii convelluntur. Opponitur illi kataskeuh\. Vid. *)enstasis2.

*)a*n*astoixei/wsis2. Vid. Analysis.

*)a*n*asto/mwsis2 est in venis et arteriis tenuis qvaedam apertura et meatus per qvem arteriae e venis sangvinem, et venae ex arteriis vicissim accipiunt passim in corpore.

ANASTOMOSIS Vid. Divisio.

*)a*n*astrofh\, inversio praepositionis, cum praepositio postponitur suo casui. Oratoribus est idem, qvod reciprocatio.

*)anastrofh\ lo/gou Vid. Proportio.

ANATHEMA a)na/qhma, a)na/qema, proprie est donum Deo dicatum et suspensum. A theologis sumitur pro excommunicatione seu praecisione a corpore Christi, vel pro ipso homine execrabili et anathemate percusso. Inde Anathemizare. Catathema est censura in illos, qvi se excommunicatis conjungunt.

*)a*n*aqumi/asis2 Vid. Exhalatio.

ANATOMICA scientia investigat singularum corporis viventis partium substantiam, magnitudinem, figuram, situm, usum. Partes illae singulae corporis videantur suo loco.

ANATOCISMUS a)natokismo\s2 est, cum usurae in sortem rediguntur: usurae usurarum. Vid. Usura.

*)a*n*drei/a Vid. Fortitudo.

ANGARIAE, dictae ab a)ggarei/a| i. e. coactura, compulsione et violentia, sunt certi in singulis anni qvartis dies, qvibus ab ecclesia trium dierum jejunia inducta fuere. Dicuntur alias Qvatembres. De qvibus versiculi noti:

Post Crux; post Cineres; post Spiritus; atque Lucia,
Sit tibi in Angaria qvarta seqvens feria.

Sententia est, qvod dies Mercurii [note of the transcriber: in the print: the planetary sign], qvi proxime seqvuntur diem exaltationis crucis et cinerum, et qvarta ferie qvadragesimae pentecostes atque Luciae, pro Qvatembri seu angaria sint habendi.

Angaria et Parangaria apud Romanos erat opera extraordinaria, qvae propter repentinum aliqvod negotium praestabatur. Referuntur huc Postae, qvasi positi et collocati in certis locis homines et eqvi, qvi excipiant a lassis nuncium et amplius deportent. Erat munus praestandi eqvos ad cursuram publicam, qvas nos Postas vocamus.

ANGELUS significat qvidem


page 116/117, image: s071

legatum seu nuncium in genere: sed in specie talem nuncium, qvi a Deo est missus, et qvidem substantiam spiritualem a corpore independentem. Et hac de causa ipse etiam filius Dei vocatur angelus magnus, et angelus foederis.

Angelos philosophi vocant jam Genios, qvia, ut gignamur, procurant et genitos tuentur; jam Intelligentias et Mentes propter praestantiam intelligendi; jam Daemones, qvasi dai/monas2 [note of the transcriber: in the print: dai/+monas2 ], tanqvam doctos, gnaros, et sapientes. Interim Intelligentias proprie Peripateticis adsistere orbibus coelorum. Daemones autem illis sunt, qvi circum nos aliqvando versari deprehenduntur, sive ut juvent, sive ut noceant; et hos Aristoteles falso facit compositos ex igne, aere et aqva.

Angelos dari, vel inde patet, qvod, qvia spiritus aliqvis est complexus, naturalem ad corpus propensionem includens, ceu est anima humana, statuendus etiam sit aliqvis spiritus a corpore absolutus et independens.

Angeli proprie loqvendo nec corpus habent, nec sunt qvanti, nec extensi, nec figurati.

Angeli, etsi non sunt ex materia et forma compositi, sicuti corpora, sunt tamen compositi ex potentia et actu; ex essentia et existentia; ex natura et subsistentia seu supposito; ex subjecto et accidente; ex natura specifica et differentia individuali; ex genere et differentia specifica.

Angeli igitur nec sunt infiniti essentia, qvia dependent a Creatore; nec potestate et virtute, qvia non possunt omnia intelligere et operari; nec duratione, qvia non habent illam initio carentem; nec loco, seu praesentia, qvia, cum hÓc sunt, non possunt esse alibi; et ita definitive sunt, ubi sunt; nec tandem numero, qvia in certos ordines distingvuntur.

Angeli, etsi in certos ordines sunt distincti, non tamen de illis certo constat, qvod sint in tres i(erarxi/as2 divisi.

Angelis est incorruptibilitas, non natura, sed xa/riti, gratia: qvae tamen gratia illis hanc dedit naturam, ut mori nesciant. Solus interim Deus sua natura est immortalis.

Angeli omnia creata extra se intelligunt per species intelligibiles; seipsos actu reflexo; Deum per ipsius essentiam, qvantum videlicet illis revelatur; futura et qvae ex effectibus cognoscuntur, perdiscunt.

Angeli non possunt immutare voluntatem nostram, nisi


page 118/119, image: s072

persvadendo. Ipsi interim libertatem voluntatis qvoque habent.

Angeli alii sunt boni, qvi perstiterunt in veritate; alii mali, nempe cacodaemones Vid. Diaboli.

ANGINA Vid. Morbus.

ANGULUS est duarum linearum contactus: seu lineatum [perhaps: linearum] in communi concursione terminorum.

Angulorum termini dicuntur latera seu crura.

Angulus planus est duarum linearum in plano se mutuo tangentium, nec in directum jacentium, alterius ad alterum inclinatio. Recta enim cum recta linea concurrens sine inclinatione alterius non angulum, sed lineam infinitam facit.

Angulus solidus est corpus in concursu trium vel plurium superficierum: aut, ut Euclides definit, est plurium qvam duarum linearum, qvae se mutuo contingunt, nec sunt in eadem superficie, ad omnes lineas inclinatio.

Angulus rectilineus comprehenditur lineis rectis.

Angulus curvilineus comprehenditur lineis curvis: ejusque usus est freqventissimus in astronomicis: estque vel lunularis, qvi etiam dicitur mhnoeidh\s2, et comprehenditur a peripheria concava et convexa, ut A et B in figura II. vel Pelecoides, qvi vel ab utraque concava, vel ab utraque convexa comprehenditur ut in eadem II. figura C. et D. Ex qvibus D. dicitur a)mfi/koilos2; C. a)mfi/kurtos2.

Angulus mixtilineus seu heterogeneus constat ex recta simul et curva linea: cujus usus est etiam in astronomicis, ut E. F. G. in figura III.

Angulus rectus oritur ex linea recta perpendiculari super rectam lineam consistente, ut H. I. K. in Figura IV [correction of the printer; in the print III].

Angulus rectus vocatur magister matheseos. item magister qvietis: qvia, qvae ad angulos rectos constituuntur vel exstruuntur, sunt stabiliora propter commissuram arctiorem. Dicitur etiam mensura maxima.

Anguli recti amplitudo est qvadrans peripheriae seu circuli, nempe nonaginta graduum: et propterea recte dicitur, qvod omnes anguli recti sint aeqvales, etiamsi sint vel maximi vel minimi. Deprehenduntur beneficio normae, qvam vocant Winckel=maaŖ.

Angulus obliqvus est, cujus crura inter se sunt obliqva: estque alius obtusus. alius acutus.

Angulus obtusus est major recto: et magnitudo ejus seu arcus est major qvadrante, et plutium qvam nonaginta graduum.

Angulus acutus est minor recto, et


page 120/121, image: s073

amplitudo ejus minor qvadrante. Sic in figura V. angulus obtusus est L. N. O. Sed angulus acutus est L. N. M.

Angulus tactionis seu angulus contactus et incidentiae dicitur Euclidi Angulus e)fech=s2 seu angulus deinceps rectus, cum scilicet recta insistit rectae.

Angulus sectionis vocatur Euclidi angulus verticalis et kata\ korufh\n, cum duae rectae se secant, Ideoque angulus P. Q. R. in figura VI. est angulus deinceps rectus: sed angulus S. T. V. in figura VII. est verticalis.

Anguli mensurantur per tabulas sinuum: et eorum amplitudo mensuratur ab arcu peripheriae subtensae.

Anguli tres conclusi faciunt triangulum seu trigonum, seu triqvetrum; qvatuor, qvadratum seu tetragonum; qvinque, pentagonum, etc.

ANIMA yuxh\ est forma vivens vitae principium.

Anima Aristoteli est e)ntele/xeia seu actus primus corporis naturalis organici vitam potenti‚ habentis. Dum dicitur e)ntele/xeia seu actus primus, recte dicitur si per actum primum intelligitur forma substantialis et essentialis, et negatur esse agitatio seu operatio, ab actu primo vel lo/gw| ou)si/as2 exorta. Dum dicitur esse actus corporis naturalis, innuitur, corpora mathematica et artificialia non esse animata. Dum dicitur esse actus corporis organici, negatur anima elementis et coelo. Dum tandem dicitur corpus illud organicum potenti‚ habere vitam, excluduntur illa corpora, qvae beneficio calidi nativi et humidi radicalis non possunt vitales operationes edere, ceu sunt cadavera.

Anima non est sangvis, ut docuit Empedocles; nec ignis, ut Hipparchus et Zeno; nec aŽr, ut Anaximenes; nec ex elementis concreta, ut Epicurus; nec substantia ad corporis sustensionem extensa, ut Antonius Roccus; nec temperamentum aut harmonia ex elementorum contemperatione, ut Galenus; nec numerus, ut Pythagoras; nec substantia aliqva aetherea ex corporibus coelestibus defluens, ut Heraclitus; sed immaterialis forma sui corporis, non adsistens, sed informans, adeoque impartibilis, et nullis qvantitatum legibus subjecta.

Animarum genera, ut animatorum, sunt plura. Una enim est qvae vegetat, ut in plantis; alia qvae sentit et vegetat, ut in brutis; alia qvae intelligit sentit et vegetat; ut humana seu rationalis.

Anima una est tantum in uno corpore. Una tamen pluribus potentiis est instructa, qvam altera. Et hae animarum potentiae non sunt


page 122/123, image: s074

ipsa animae essentia, sed qvalitates et accidentia inseparabilia, ab ipsa animae essentia dimanantes, qvibus apta est ad certas operationes edendas.

Anima vegetativa corpus plantare nutrit, auget, et simile in illo producit. Sunt enim tres ejus facultates principes: nempe nutritiva seu altrix, augmentativa seu auctrix, et generativa seu productrix. Qvibus inserviunt qvatuor aliae facultates administrae, nempe attractrix, retentrix, concoctrix, secretrix seu expultrix, Vocatur Aristoteli to\ qreptiko\n.

Anima sentiens praeter facultates vegetativas habet etiam tres facultates alias, qvarum una cognoscit per sensus internos et externos; altera [correction of the transcriber; in the print alterra], in qva est appetitus concupiscentiae et irascibilitatis, appetit et aversatur; tertiae loco movet. Aristoteles vocat to\ ai)sqhtiko/n.

Anima humana dicitur etiam rationalis: item lo/gos2: Aristoteles vocat to\ logistiko\n, nou=n, mentem, rationem, to\ h(gemoniko\n [note of the transcriber: in the print: to\ h(gemonhko\n ], qvasi ducem et principem in homine. Praeter vegetativam et sensitivam facultatem habet facultatem rationalem, tam intelligentem res qvoad essentiam, qvam expetentem in illis id, qvod bonum est. Illa dicitur Intellectus. haec Voluntas.

Anima omnis oritur et propagatur per traducem. Hoc qvoque verum est de anima humana. Primitus qvidem materia et formae omnium rerum sunt creatae. Jussu tamen creatoris, formae in animalibus et plantis sunt sui multiplicativae, ut in viventibus corporibus simile possit generare simile, mediante scilicet semine. Non igitur formatur anima de propri‚ Dei substanti‚, nec ejus est particula, ut Gnostici et Manichaei, modernique Weigeliani somniant, nec creatur qvotidie ex nihilo, ut docuit Aeneas Gazaeus, et cum illo Pontificii et Calviniani: nec educitur e potentia materiae, ut censuerunt Scholastici doctores: Nec ante corpus alicubi existens mittitur inde et labitur in corpus, sive sponte sive tanqvam ad poenam damnata, ut Stoici voluerunt: sed descendit a generantis anima sui multiplicativa beneficio seminis, ita tamen ut propagatrix non sit materia propagatae, neque communicatio animae dicatur fieri per mete/kbasin, sed per a)llopoi/hsin.

Anima est indivisibilis: et, ubi est, tota est. Qvod asserendum contra Peripateticos, qvi statuunt animam esse in solo corde per essentiam; alibi per facultates. Nec enim pou= animae est pars corporis, sed totum corpus, cujus nulla pars potest


page 124/125, image: s075

informari absque praesente anima.

Anima humana sola est immortalis, qvia absque organis corporis suas actiones ambire potest, et est au)toki/nhtos2, seque ipsam movet, nec a corpore qvoad essentiam aut qvoad operationem dependet, qvum sit au)totelh\s2 seipsam perficiens, et propterea extra corpus subsistere possit. Hoc autem non possunt animae brutorum et plantarum. Tractatur de his omnibus in yuxologi/a.

ANIMALE, qvod ad animam pertinet, ut animalis spiritus, animale corpus, sw=ma yuxiko\n, Paulo etiam dictum xoi+ko/n.

ANIMAL, zw=on, latius sumitur, qvam brutum seu fera: et propterea non recte Germanicis exponitur per Thier.

Animal est corpus animatum sentiens. Platonici tamen, ut Aristoteles, ipsum Deum et Intelligentias coelestes vocaverunt qvoque animalia.

In animali praeter facultates vegetativas sunt qvinque sensus externi, visus, auditus, olfactus, gustus et tactus: et tres sensus interni, sensus communis, phantasia seu imaginatio, et memoria. Sensuum horum affectiones et comites perpetui sunt dolor et voluptas: qvaeque inde seqvitur, potentia appetitiva seu o(rektikh\, tam irascibilis seu qumikh\, qvam concupiscibilis seu e)piqumikh\: qvarum utraque variis sese prodit affectibus: item potentia locomotiva. qvo pertinet respiratio, a)napnoh\ seu motus pulmonum pulsus seu motus cordis et arteriarum: vigilia seu motus sensus: cui opponitur somnus seu cessatio sensuum externorum.

Animalia sunt 1. aut perfecta, qvae loco moveri possunt et omnibus sensibus uti: aut imperfecta, qvae vel aliqvibus sensibus carent, ut insecta e)/ntoma, auditu carentia, et ob id minus habilia ad assvefactionem; vel zwo/futa seu plantanimalia, qvae ad plantas qvidem accedunt, contrahere se tamen et dilatare ad tactum possunt 2. aut sangvinea, aut a)/naima et exsangvia, qvibus loco sangvinis est qvaedam substantia pingvis. 3. Sangvinea sunt aut terrestria aut aqvatilia aut volatilia. 4. Terrestria sunt aut reptilia, ut serpentes; aut gressilia: eaque aut mw/nuxa, solipedia, non scissa pedibus, sed una ungula praedita, ut eqvus, asinus, elephas: aut bisulca, di/xhla, ut bos, ovis, capra, cervus, sus, camelus: aut poluda/ktula, multifida, solidis pedibus digitisque fissis: item aut ruminantia, aut non ruminantia, aut cornigera, aut sine cornibus. 5. Aqvatilia seu pisces sunt aut magni ut cete et balaena, aut medii, ut lucius; aut


page 126/127, image: s076

parvi, ut gobius. 6. Volatilia seu aves aut sunt cristatae, aut sine cristis, aut planipedes, aut ungvibus fissis. 7. Praeterea alia animalia sunt carnivora, ut lupus; alia pamphaga, ut canis et homo; alia herbivora, ut eqvus; alia vermivora, ut aves; alia piscivora ut vulpes: item alia vivipara, zwoto/xa; alia ovipara, w)oto/ka; alia a)gelai=a et vermipara, ut bombyx: item alia gregalia, a)gelai=a ut grues; alia solitaria, ut aqvila: item alia cicurabilia et cicurata, alia fera. alia noxia, alia innoxia; alia sui idonea, alia non item; alia a)gelai=a, gregalia, sive sub duce degant, ut grues et apes, sive minus, formicae; alia monadika\, solitaria ut aqvila, alia sarkofa/ga, qvae carnivora; alia karpofa/ga, herbivora, alia pamfa/ga, omnivora; alia qhreutika\, cibos venantia; alia qhsauristika\, cibos recondentia: alia oi)khtika\, qvae domos sibi condunt, ut apes; alia a)/oika, sine domiciliis: alia trwglodutika\ cavernas subeuntia, ut lacerti; alia u(pe/rgeia, super terra viventia: alia nuktero/bia, noctivaga, ut vespertilio; alia in luce viventia, alia h(/mera, cicuria, ut homo et mulus: alia a)/gria, fera: eaque aut perpetuo fera, ut panthera, aut cicurabilia, ut elephas etc. Vide Aristotelem de historia animalium.

Animalium historiam luculentissimam varii descripsere autores: omnibus tamen palmam praeripiunt inter recentiores Gesnerus et Aldrovandus. inter veteres Aristoteles. cujus decem libri de historia animalium, qvatuor de eorum partibus, partiumque usu; qvinque de generatione eorundem; unus de incessu illorum extat.

De animalibus in physicis agitur in illa parte, qvae dicitur zwologi/a: et qvidem in illa hominum naturam explicat a)nqrwpologi/a; brutorum therologia. avium ornithologia. piscium ichthyologia. brutorum terrestrium tetrapodologia, cujus pars est Bucolica.

Animalium species, hominem, qvadrupedia, aves, pisces, reptilia, insecta, zoophyta, vide qvasque suo loco.

ANIMATUM est, qvod anima vivit.

ANIMUS sumitur aliqvando pro animae humanae suprema parte, nempe pro mente; qvandoque pro voluntate et proposito.

ANNATAE, fructus, reditus et proventus primi anni beneficiorum vacantium.

ANNIHILATIO, destructio substantiae, abolitio totalis, qva ex aliqvo sit nihil: ou)denismo\s2, ou)de/neia.

Annihilare dicitur Deus, cum suspendit influxum suum


page 128/129, image: s077

conservativum: sicuti ex nihilo dicitur creare, cum ex nihilo constituit substantiam.

Annihilari nihil per causam naturalem potest; qvia ut ex nihilo nihil fit: ita ex ente non potest fieri nihil.

In annihilatione substantiae nihil ejus manet, cum in corruptione subjectum manet, licet sub alia forma.

ANNALES Vid. Chronicon.

ANNUS, e)niauto\s2, est maximum Systema dierum ex motu siderum dependens; sicuti mensis et septimana sunt minora dierum systemata.

Annus astronomicus est certorum siderum ad eadem puncta regressus, et propterea qvot sunt sidera peculiari motu procedentia, tot sunt anni. Sic annus Saturninus est triginta annorum praeter propter: Jovialis duodecim; Martialis duorum; Solaris, Mercurialis et Venereus unius anni; Lunaris unius mensis.

Annus magnus Sidereus et Platonicus dictus, est spacium temporis, qvo stellae fixae in zodiaco motu proprio revolutione sua ad idem caput redeunt, et ab aliqvibus definitur annis 36000; ab aliis adhuc pluribus.

Annus solaris est spatium temporis, qvo solmotu proprio per XII.signa vagatus, ad idem punctum praecise redit: estque vel sidereus vel tropicus seu vertens.

Annus solaris sidereus est, qvo sol ‚ stella aliqva fixa octavi orbis digressus ad eandem redit spacio 365. dierum 6. horarum 9. minutorum.

Annus solaris tropicus xroniko\s2 seu vertens est, qvo sol ab aliqvo puncto aeqvinoctiali vel solstitiali noni orbis digressus, ad idem revertitur. Et hic est inaeqvalis ob praecessionem aeqvinoctiorum inaeqvalium: perpetuo tamen sidereo anno minor est. Distingvitur autem in verum, qvi est inaeqvalis, et in medium, qvi est 365. dierum 5. horarum. 49. proxime minutorum.

Annus lunaris qvi a motu lunae dependet, est, qvo luna duodecies soli conjungitur i. e. tempus duodecim menses synodicos continens, nempe 354. dierum 8. horarum, 48. minutorum: estque vel communis vel embolimalis.

Annus lunaris communis continet 12. menses synodicos seu 354. dies, 8. horas, 48. min. Qvi cum solari minor sit diebus fere 11. qvi qvia qvotannis adjiciuntur, ut lunaris cursus ad solarem accommodetur, dicuntur Epactae seu Epactiles.

Annus lunaris embolimalis continet tredecim menses synodicos, cujus decimus tertius mensis nascitur


page 130/131, image: s078

ex epactis seu undecim diebus superfluis, qvibus annus solaris major est, qvam annus lunaris.

Annus politicus seu civilis pendet ex instituto hominum: estque alius apud Judaeos; alius apud Aegyptios, Graecos, Saracenos, Romanos.

Annus politicus est vel solaris, vel lunaris.

Annus solaris magis ad motum solis accommodatur, ut annus Aeyptius et Julianus (sive sit communis dierum 365 1/4 sive bissextilis et intercalaris, ubi annus qvisque qvartus est 366. dierum) vel lunaris dierum 354. ut apud Arabes et Turcos. vel mixtus, qvi solis lunaeque periodos simul respicit, uti Judaicus.

Annus Aegyptius erat 365. dierum, constans ex duodecies tricenis i. e. 360. diebus et superinjectis aliis 5. diebus, qvi dicti sunt e)pagome/nai.

Annus Julianus excedit annum solarem tropicum XI. minutis. Ille excessus vocatur differentia Tropica, tro/pikon dia/foron; et propter illum movetur sol in antecedentia in contextu dierum Julianorum. Qvi motus vocatur proh/ghsis2 i)shmerinh\ xronikh\, praecessio aeqvinoctialis temporalis.

Anni partes sunt qvatuor; ver, aestas, autumnus et hyems. qvae qvando incipiant, docent versiculi.

Aestuat Urbanus: autumnat Symphorianus:
Dat Clemeus hyemem: dat Petrus ver cathedratus.

Aut etiam ratione mensium:

Martius in medio ver ducit: Junius aestum:
Autumnum September habet: brumamque December.

Annus apud Romanos fuit primum Romuli, tantum 304. dierum seu 10. mensium: deinde Numae Pompilis 354. dierum per menses duodecim: tandem Julij Casaris 365. dierum et 6. horarum: juxta illud:

Julius ut statuit Caesar, civilis habetur
Annus tercentum sexagintaque diebus,
Qvinque simul junctis. Sex horas insuper adde.
Sed bissextilis sit qvartus qvilibet annus.

Annorum septem periodus apud Judaeos dicitur annus sabbatarius, eine Jahrwoche.

Annorum septies septem finis, nempe annus 49. dicitur annus Jubilaeus, ein ErlaŖ Jahr.

Annorum qvatuor solidorum spacium apud Graecos dicebatur Olympias seu tetraethri/s2.

Annorum octo spacium dicitur Cyclus Cleostrati. postqvam nono qvoqvo anno Pythii ludi in honorem Apollinis celebrabantur.

Annorum XIX lunarium spacium dicitur Cyclus Metonis. Qvatuor cycli Metonici nempe 76. anni sunt Periodus Calyppica [perhaps: Calyptica]. Qvatuor


page 132/133, image: s079

periodi Calypticae, nempe 304. anni, sunt Periodus Hipparchi.

Anni centum dicuntur seculum, inde ludi seculares.

Annus climactericus, gradarius et scalarius est septimus qvisque et nonus. Unde etiam vocatur annus hebdomaticus et enneaticus, qvem putant homini mutationem affere. Climactericus magnus est, ubi 7. et 9. in se multiplicantur, qvalis est annus LXIII.

ANNONA est, qvicqvid ad victum humanum pertinet.

Annonae crimen est, qvod is committit, qvi contra utilitatem annonae dolo malo qvicqvam agit.

*)a*n*oduna, dolorem lenientia. Vid. Medicamenta et Narcotica.

*)a*n*o*ikonomiko\n, qvod in oratione aut qvacumque re est sine dispositione.

ANOMALIA est in omnibus disciplinis: et dicitur, qvando qvid a communi regula deviat. Opponitur anomaliae analogia. Sic in grammaticis analoga sunt vocabula, qvae ad regulam qvadrant; a)nw/mala, qvae non qvadrant. ceu sunt deficientia, abundantia, variantia, indeclinabilia: sic in medicina morborum etiam est anomalia: sic qvoque in theoriis Planetarum motus anomalus est, qvi videtur irregularis, qvanqvam certis hypothesibus ejus anomalia excusari potest. Vid. Analogia.

*)a*n*omi/a Vid. Injustitia.

*)a*n*omoiomere\s2. Vid. Pars.

ANTALLAGMA est permutatio, vel etiam id, qvod datur pro alio in permutationem.

*)a*n*tana/klasis2 apud Oratores dicitur etiam *dilogi/a, cum eadem vox diversa significatione repetitur, et ejus ambiguitas duo significat: ut Bellum gerit, ut omnia bella auferat. Veniam, si impetravero veniam. Multi credebant Christo: sed Christus se non credebat illis. Dicitur etiam Anaclasis.

Antanaclasis apud Physicos est reflexio et repercussio, cum repellitur, qvod projectum est.

ANTAPOCHA Vid. Apocha.

ANTARCTICUM est, qvod est in altero coeli hemisphaerio. Sic polus antarcticus est meridionalis, qvi polo nostro arctico seu septentrionali opponitur.

ANTECEDENTIA, prohgoume/na, apud Logicos varie sumuntur. Jam enim praemissae vocantur antecedentia. Jam in propositione hypothetica seu conjuncta prima pars dicitur antecedens. Jam, ut in inventione medii termini seu in artificio eu)pori/as2 notant causas rerum. Jam etiam antecedens notat subjectum propositionis, et tunc praedicatum dicitur Conseqvens. Jam in locis topicis notat ea, qvae


page 134/135, image: s080

antegrediuntur, sed non ut causae, veruntamen ut signa, sive contingentia, sive necessaria. Rhetores antecedentia etiam vocant, qvando res amplificant aut demonstrant ab iis, qvae rem antegressa funt. Mathematici omnis theorematis priorem partem seu subjectum vocant h(gou/menon, antecedens; et praedicatum, conseqvens. Sed problematis subjectum seu priorem partem vocant dido/menon seu datum; posteriorem autem partem, qvae continet affectionem, vocant zhtou/menon seu qvaesitum.

*)a*n*tega/lhma est genus defensionis, qvo factum tuemur, cujus rei agimur; et accusamus eum, qvi illud accusat, ut: occisus est; sed latro: excoecatus. sed raptor. Vid. Relatio criminis.

ANTEPRAEDICAMENTA sunt praecepta, praedicamentorum cognitioni inservientia: in qvibus explicantur tres definitiones homonymorum, synonymorum et paronymorum: duae divisiones eorum, qvae dicuntur, sive cum complexione, sive sine complexione; et eorum qvaesunt, sive substantiae sive accidentia; universalia vel singularia: et tandem tres regulae de homogeneis, heterogeneis et subalternis.

ANTHERA Vid. Planta.

ANTHRAX Vid. Morbus.

*)a*n*qrwpologi/a est doctrina physica de homine. Vid. Homo.

*)a*n*qrwpopa/qeia Patribus ecclesiasticis Latinis dicitur condescentia, cum Deus in se describendo condescendit ad voces humanas: nosque ei membra et affectus humanos adscribimus, ut: Terra est scabellum pedum ejus. Est igitur metaphora in sermone de Deo.

*)a*n*qupofora\ est, cum objectio seu argumentum et u(pofora\ adversarii per aliud argumentum refutatur. Latinis dicitur compensatio. alio nomine etiam a)nteisagwgh\ seu a)ntikata/llacis2. E. g. Canis sum, sed canis jus postulo. Speras, sed speras insipienter.

ANTI.

*)antiballo/mena aeqvalia aeqvales vices habentia.

Anticatallaxis et Antisagoge. Vid. Anthypophora.

*)antikathgori/a, reciproca praedicatio, et contraria accusatio.

*)anti/xeir, pollex, qvia toti reliqvae manui seu qvatuor digitis aeqvivalet.

Antichresis, cum pecunia debitor utitur fruitur: et creditor loco usutarum percipit fructus pignoris seu hypothecae. Vid. Pignus.

*)anti/xristos2 Antichristus, contrarius Christo, sicuti a)nti/qeos2, contrarius Deo.

Anticipatio est luculentissima


page 136/137, image: s081

illa figura apud oratores, qvae alias vocatur Prolepsis, Procatalepsis, Occupatio. qva id, qvod objici potest, anticipatur et diluitur, ut nos praemuniamus adversus adversarium. Unde etiam dicitur antepraemunitio. Philosophis anticipatio sine doctrina vocantur notitiae naturales.

*)antidihrhme/na sunt contradistincta, contradivisa et maxime differentia. Hinc distinctae species dicuntur contradistinctae.

Antidoron est doni pro dono redditio: remuneratio scilicet, qvae a nobis pro munere redditur.

Antidosis, Retributio, qva qvid ex adverso datur. Oratoribus ad omnem pro/tasin seu antecedens seqvitur a)nti/dosis2 seu conseqvens. Si non seqvitur, dicitur *)anantapo/doton.

Antidoton, remedium contra venenum aut imminentes morbos. Vulgo Praeservativum.

Antidotarium, vulgo Dispensatorium, doctrina de medicamentorum collectione et compensatione.

Antiferna, rectius Antipherna, bona a marito vicissim loco dotis in matrimonium allata: dicta a fernh=, qvod dotem significat. Parapbernae.

Antigraphum, Vid. Rescriptum. descriptum exemplar; Vulgo Copia.

*)antigrafh\ est contraria accusatio et defensio.

*)antikathgorou/mena praedicata, sunt reciproca attributa, ut differentiae specificae et propria qvarti modi, qvae cum subjectis suis reciprocantur.

*)antikei/mena Vid. Opposita et Objectum.

*)anti/klhma Criminis relatio. Vid. Status.

*)antilego/mna Vid. Contradicentia.

*)anti/lecis2, Responsio ad objecta.

*)anti/lhyis2, Receptio.

Antilogia Vid. Contradictio, qvasi contraria oratio.

*)anti/lutron Vid. Redemtio.

Antimeria Grammaticis est, cum pars orationis ponitur pro parte.

Antimetabole, anaclasis, commutatio qvasi ex adverso mutatio, cum verba ejusdem originis mutata per antithesin repetuntur: ut: Non vivas ut edas; sed edas, ut vivere possis. Dicitur etiam Diallelon, dia/llhlon, ut: Inter pueros senex; inter senes puer.

Antimetathesis pene idem est, qvod Antimetabole, verborum nempe cum qvadam contrarietate commutatio, ut: In dominatu est servitus; in servitute dominium.

Antimonium, Vid Stibium.

Antinomia, duarum legum contrarietas apud oratores est status legalis in genere judiciali, ortus ex


page 138/139, image: s082

duabus legibus pugnantibus. Sic non saltem JCti sed et theologi occupati sunt in antinomiis legum et seripturae diluendis per debitas locorum in speciem pugnantium conciliationem. Pleraeque enim antinomiae tantum sunt apparentes, et certa explicatione conciliari qveunt.

*)anti/on fu/sews2, qvod est contrarium naturae, para\ fu/sin.

*)antio/frwn, qvi est contrariae opinionis.

Antiparastasis apud oratores confessio cum majore inficiatione conjuncta: ut Rabirius non occidit Saturnium. Si occidisset, praemium ei ob seditiosum civem e medio sublatum deberetur. Philosophi kat' a)ntipara/stasin dicuntur solvere argumentum, cum perinstantiam similis absurdi argumentum adversarii excipiunt.

Antipatheia contrapassio, naturalis dissidentia, odium implantatum, qvale est inter ovem et lupum. Opponitur antipatheiae Sympatheia i. e. mutua rerum cognatio.

Antipelargesis seu Antipelargia, mutua beneficiorum compensatio. Qvia enim pe/largoi i. e. ciconiae parentes senes alunt, hinc a)ntepelargei=n dicuntur, qvi nobis bene meritis grati respondent.

Antipeponthos, a)ntipeponqo\s2 qvasi Repassibile, Contrapassum, Repassum et aeqvivalens repensum, ab a)ntipa/sxw i. e. vicissim patior, in physicis denotat agens tale, qvod, dum agit, vicissim patitur, et dum movet, vicissim movetur. In Ethicis est jus talionis, qvo qvis id, qvod alteri fecit, vicissim sustinet. Vid. Talio.

Antiperistasis, Circumobsistentia est circumstantia contrariae qvalitatis: unde fit, ut inclusa qvalitas vim suam intra se uniat, et fortius deinde erumpat, juxta illud: Vis unita fortificat. Sic cum frigida circumstant calorem, ille intus occlusus vires suas intra se cogit. Idem faciunt frigida, si circumstat calor. Et per a)ntiperi/stasin causae redduntur plurium meteororum, et imprimis fulminis et tonitrui; apud medicos etiam plurium morborum. Dicitur etiam compressio et cohibitio mutua.

Antiphasis est oblocutio, qvando propositio contraria opponitur propositioni prius factae. Inde a)ntifatikai\ propositiones oppositae dicuntur. Vid. Enunciatio et Contradictio.

*)antifa/sews2 du/namis2 Vid. Contingentia.

*)antifa/sews2 e)/legxos2 Vid. Elenchus.

*)antifi/lhsis2 Vid. Amicitia et fili/a.

Antiphona contrasonantia


page 140/141, image: s083

vocis, vox reciproca per duos choros alternatim psallentes. Vid. Musica.

Antiphrasis, est cum vox per contrarium intelligitur, ut: Bellum qvasi minime bellum.

Antipodes seu Antichthones sunt, qvi habitant sibi oppositi in eodem meridiano.

Antiptosis, cum casus ponitur pro casu in Grammaticis.

*)antiprobolh\ Vid. Disceptatio.

*)anti/r)r(opon, i)so/r)r(opon, aeqvilibre, aeqvivalens, ejusdem ponderis et valoris.

Antisagoge Vid. Anthypophorae.

Antiscia astronomis sunt puncta aeqvaliter distantia a tropicis, et aeqvales adscensiones habentia, diesque invicem aeqvales facientia.

Antispasmus medicis est aversio materiae morbi in contrarium.

Antistaechon est, cum litera ponitur pro litera, ut: Olli pro Illi.

Antistasis Vid. Anaphora.

Antistrephonta sunt reciproca, qvae reciproce dicuntur, ut Omnis homo est rationalis: et: omnis rationalis est homo. Vid. Reciproca. Inde *)antistrofh\ dicitur Conversio terminorum simplex vel reciprocatio. Dicitur etiam Antistrophe, cum aliqvid retorqvemus. Lyricis Antistrophe est genus saltationis, qvo jam in dexteram agebant choros, jam in sinistram revo cabant: et opponitur Strophae et est a)ntwdh\ cantus retrogradus respondens priori.

Antithesis 1. grammaticis dicitur, cum litera pro litera ponitur, 2. oratoribus, cum aut verbum verbo redditur pari potestate per contrarium, ut: Radices amarae; fructus dulces: vel propositio propositioni opponitur, ut in contentione aut etiam in amplificatione per contrarium. Dicitur etiam Enagonium, Diezeugmenon. 3. Logicis est oppositio. Vid. Oppositio.

Antitheta Opposita ex contrariis, sunt oratoribus, cum per figuram dictionis plura nomina contraria opponuntur: qvae si similiter in eundem sonum cadunt, constituunt o(moio/ptwta et o(moiote/leuta.

Antitypum est id, qvod archetypum exprimit, exemplar scilicet similis formae.

Antizeugmenon Vid. Exergasia.

ANTOECI, anticolae, geographis sunt, qvi sub eodem meridiano in diversis tamen mundi plagis habitant. Vid. Paraeci.

ANTONOMASIA, cum nomen pro nomine ponitur: ut cum vel patronymicum loco proprii: vel aliud emphaticum pro alio ponitur per periphrasin et circumlocutionem, ut Anchisiades pro Aenea; Apostolus pro Paulo.

*)a*n*t*onumi/a Vid. Pronomen.