09/2007 Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
text typed - structural markup added - spell check partially performed - no orthographical standardization
03/2008; 03/2010; 02/2011 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


image: s006

[gap: frontispiz]

image: s007

JOH. MICRAELII LEXICON PHILOSOPHICUM TERMINORUM PHILOSOPHIS USITATORUM ORDINE ALPHABETICO SIC DIGESTORUM, UT INDE FACILE LICEAT COGNOSSE, PRAESERTIM SI TAM LATINUS, QVAM GRAECUS INDEX PRAEMISSUS NON NEGLIGATUR, QVID IN SINGULIS DISCIPLINIS QVOMODO SIT DISTINGVENDUM ET DEFINIENDUM. Editio Secunda ab ipso Authore Correcta et Aucta cum novis novorum Terminorum et Vocabulorum Indicibus. [gap: illustration] STETINI, impensis JEREMIAE MAMPHRASII, Bibliop. Typis MICHAELIS HPFNERI, anno CIC ICC LXI.



image: s008

[gap: praeliminaria]

page 2/3, image: s012

ABACUS est 1. tabula ABCdaria, qvae Graecis dicitur a)ba/kwn et a)/bac, unde pueri primum legere discunt, continens seriem literarum. Juxta Graecarum literarum positum dicitur Alphabetum et Alphabetaria tabula. Germanorum pueris dicitur eine Fibel, qvasi bi/blion et parvus libellus. 2. Vitruvio tabula qvadrata, qva summum columnae Corinthiacae capitulum, tanqvam operculo, integitur. 3. repositorium, in qvo scyphi et pocula disponuntur, qvod hodie vocant Credentiam. 4. mensa et tabula Pythagorica, unde Algoristae, ratiocinatores et calculatores fundamentum multiplicationis, qvod vocant das Einmahl Ein, excerpunt et addiscunt.

[gap: illustration: ABACUS PYTHAGORICUS]

ABCDARIUM Vid. Abacus. Abcdarium argumentum est, cum vel forma Syllogistica, vel alia materia per literas Alphabeti ostenditur, ut: Omne b est a. Nullum b est g. Ergo nullum b est a. Et tunc dicitur Syllogismus formalis et abstractus, ab ipsis rebus sejunctus.

ABBAS Vid. Monachus.

ABDICATIO opponitur adoptioni. Vid. Adoptio.

ABDOMEN, pars ventris extima, qva intestina et omnia viscera, nutritioni destinata, qvalia sunt hepar, ventriculus, lien, renes, pancreas, teguntur: a cartilagine mucronata et nothis costis usque ad ilia et pubem.

ABDUCTIO, a)pagogh\, syllogismus apogogicus [perhaps: apagogicus], imperfecta et incoata qvaedam demonstratio, non perfecte probans propositum: cum major qvidem syllogismi propositio certa est; minor autem aeqve


image: s013

[gap: blank space]


image: s014

[gap: illustration: Fig. I.-IX.]


page 4/5, image: s015

ignota est atque conclusio, et propterea adhuc eget demonstratione, et ita qvis qvaestione una abducitur ad aliam: ut, si qvaeritur, an virtus possit disci. Hic si qvis argumentatur: Scientia potest disci. Virtus est scientia. Disci ergo potest. Hic assumtum aeqve incertum est, ac conclusio; et idcirco ab una qvaestione: An virtus possit disci: abducitur qvis ad alteram: An virtus sit scientia. Et notetur, qvod apagoge soleat adhiberi a sophistis, ut abducant a statu controversiae: et tunc dicitur Abductio a propositione seu a qvaestione: et est Fallacia alieni.

Abductio ad impossibile Vid. Absurdum.

ABOLITIO Vid. Annihilatio.

ABORTUS Vid. Morbus.

ABSCESSUS, Abscessio Vid. Morbus.

ABSIS. Absides sunt duo puncta, axem eccentrici orbis aut epicycli utrinque terminantia.

Absis alia est summa; alia ima.

Absis summa est id punctum, qvod a terra vel mundi centro est remotissimum, Arabibus Aux, Graecis a)po/geion vel a)po/gaion Apogeum.

Absis ima est punctum terrae proximum, Augis oppositum, Graecis Perigaeum dictum: ut, si in Figura I. terra est B, circa qvam ducatur circulus eccentricus CD. ex centro A: punctum C. est respectu terrae B. absis summa seu Aux et a)po/geion; in qvo si planeta constituitur, obtinet distantiam maximam a terra: sicuti punctum D. est absis ima, oppositum Augis et e)pi/geion et peri/geion, in qvo planeta constitutus, terrae est proximus. Idem dicendum de epicycli punctis E F: qvorum E est apogeum; F perigeum. Sed G H sunt duo nodi: nempe [gap: star sign] Caput Draconis, et [gap: star sign] cauda Draconis.

Absidum mutatio, qva planetae apogea et perigea in alias atque alias Zodiaci sedes S. S. S. transferunt, censentur mutationem imperiis adferre.

ABSOLUTUM dicitur qvasi ab alio solutum, qvia nullum ad aliud respectum habet.

Absolutum est carentia respectus. Opponitur ei relatum. Sic substantia, qvantitas, qvalitas sunt praedicamenta absoluta.

Absolutum est prius relato, qvia omnibus absolutis possunt accidere relationes: et omnis relatio ex duobus absolutis qvasi propagatur et efflorescit, qvibus inest sxe/sis2 seu relatio: qvae nihil aliud est, qvam duorum absolutorum una comparationis ratio: in qvorum uno fundatur seu incipit; in altero terminatur seu desinit.

Absolutum praeterea etiam sumitur


page 6/7, image: s016

pro nudo et puro, et opponitur Conditionali. Sic syllogismus alius est absolutus seu categoricus. alius conditionalis seu hypotheticus. Sic voluntas in Deo alia est absoluta, ut: resurrecturos esse omnes homines: alia conditionalis, ut: eos tantum resurrecturos esse ad vitam aeternam, qvi credunt.

Absolutum etiam opponitur incompleto, et tunc sumitur pro consummato et completo.

Absolutum tandem opponitur ei, qvod est secundum qvid seu kata/ ti absolutum. et sic sumitur pro eo, qvod est impermixtum suo opposito. Sic Deus a(plw=s2, simpliciter et absolute bonus est; homo autem secundum qvid. Sic, qvod non dependet a causa, ut Deus; et qvod non inhaeret in aliqvo subjecto, ut substantia; et qvod caret materia, ut angeli; et qvod non habet terminum relationis, seu qvod non est relativum: possunt etiam dici absoluta. Deus enim est Absolutus a causa. angeli, a materia. substantiae creatae, a subjecto, qvia non recipiuntur in alio; ut et a termino relationis, qvia formaliter non respiciunt ad aliud. Qvantitas et Qvalitas sunt qvidem absoluta a termino, sed non a subjecto. Ens qvanqvam dividitur in absolutum et relatum, potest tamen dici privative absolutum. qvia non qvidem est actu respectivum, esse tamen potest, cum indifferens sit, absolutum esse et relatum esse. Rerum qvidditates autem et differentiae; ut animalitas, rationalitas, deitas, sunt negative absoluta, qvia in esse suo praeciso non sunt ad aliud.

Absolute opponitur ei, qvod dicitur 1. comparate. 2. modaliter. 3. respective. 4. dependenter. 5. conditionaliter. 6. incoative. 7. ei, qvod est HIC et NUNC.

Absolutus Status in Rhetoricis Vid. Status.

ABSTINENTIA e)gkra/teia, in genere sumta, opponitur rapacitati, et est virtus, qva nulli vim inferimus: sumta in specie, est temperantia in cibo: cui opponitur voracitas, sicut ebrietati sobrietas.

Abstinentia si confertur cum continentia, illa est in innocente et perfecto; haec in illo, qvi appetitum sensitivum qvidem habet reluctantem, sed non imperantem.

ABSTRACTIO a)fai/resis2, est vel a re realis separatio; vel unius rei sine altera consideratio; vel unius de altero negatio.

Abstractio igitur est vel realis, vel intellectualis, vel negativa seu divisiva.

Abstractio realis, secundum rem, pragmatw/dhs2, est, cum qvid re ipsa


page 8/9, image: s017

ab alio separatur: et tunc abstrahere idem est, qvod xwri/zein sejungere, separare: Inde abstractum reale dicitur xwrizo/menon, xw/riston.

Abstractio intellectualis, mentalis, nohtikh\, est, qvae ope intellectus perficitur, et ob id dicitur praecisio mentis seu abstractio praecisiva, qva ex qvibusdam conjunctis unum apprehendo, non apprehenso altero: item abstractio simplicitatis. Qvo pertinet abstractio definitionis seu definitiva. Abstractum intellectuale dicitur nohtiko/n sejunctim consideratum.

Abstractio negativa seu divisa est, qva unum de altero negatur.

Abstractionem exigit omnis scientia, sive sit physica, sive mathematica, sive metaphysica.

Abstractio physica dicitur abstractio universalis, seu a materia sensili, singulari et signata. item ab existentia et ab infertoribus. qva ab omnibus singularibus operatione mentis abstrahimus et praecidimus naturam universalem. Unde etiam dicitur abstractio praecisionis, per qvam in intellectu fiunt universalia. Atque hac abstractione considerantur o)/nta e)k proqe/sews2.

Abstractio mathematica a materia sensili, non secundum rem, sed secundum ratiocinationem, abstrahit qvantitatem: et ea, qvae alioqvin extra materiam non sunt,nempe, o)/nta e)c a)faire/sews2, absque omni materiae conditione considerat.

Abstractio metaphysica abstrahit esse ab omni materia sensili secundum rem et rationem: adeoque negat omnem materiam: sive entia sint simplicia, ab omni materia sejuncta, qvales sunt intelligentiae abstractae (et tunc dicitur Abstractio secundum essentiam et Abstractio omnimoda. sive sit ens transcendentale, cui non repugnat esse in materia, licet absque materia consideretur, (et dicitur Abstractio secundum indifferentiam seu Abstractio permissiva. qva permittitur conceptus materialis. Sic ens et entis attributa, etsi extra materiam considerantur, illis tamen non repugnat esse in materia, ut in corporibus et qvantitatibus. Et hac metaphysica abstractione considerantur o)/nta a(plw=s2.

Abstractio physica, universalis, ab inferioribus abstrahit essentiam a re essentiam habente. Sic humanitas est abstracta ab homine humanitatem habente. Homo enim est e)/xon, qvod habet humanitatem; humanitas, e)xo/menon, qvod habetur. Dicitur etiam Scholasticis abstractio non identitatis et non convenientiae. qvia gradus superior, mente abstractus ab inferiori, non convenit cum eo, nec idem est conceptu.



page 10/11, image: s018

Abstractio alia ratione dicitur abstractio a subjecto; a fundamento; ab aeqvali; non ultimata; ultimata.

Abstractio a subjecto et a connotatione subjecti abstrahit accidens ab existentia in subjecto u(pa/rcews2, ut colorem a colorato corpore.

Abstractio a fundamento est relationis, ut, cum paternitas abstrahitur a potentia generante.

Abstractio ab aeqvali, seu formalis est, cum accidentia in subjecto conjuncta, a se invicem mente praescinduntur, ut cum albedo a dulcedine abstrahitur in saccharo.

Abstractio non ultimata est, cum superest, qvod praeter factam abstractionem porro abstrahas: ut albedinis abstractio corpore albo. Superest enim adhuc albedeneitas abstrahenda.

Abstractio ultimata est, cum nihil superest, qvod porro abstrahas, ut Haecceitas.

Abstractio prave facta est mendacium. Qvae recte facta est, per illam philosophus sine mendacio abstrahit res conjunctas: imo nisi est abstractivus, non est philosophus.

Abstractum, to\ kat' a)fai/resin, a)fairhme/non, a)faireto\n, significat simpliciter aliqvid esse, habetque simplicem significandi modum: et opponitur concreto seu tw=| sundeduasme/nw|, qvod habet modum significandi compositum. Vid. Concretum.

Abstractum diverso respectu potest dici concretum. Sic homo est concretum, qvia constat ex essentia et existentia, et est ens, habens essentiam: sed est abstractum ab infetioribus, qvia est universale.

Abstractum est vel a subjecto tantum abstractum, ut color; vel ab inferioribus tantum, ut humanitas; vel a subjecto simul et ab inferioribus, ut coloreitas.

Abstractum secundum essentiam et secundum indifferentiam, qvomodo differant, videatur supra.

Abstractum naturarum in loco de Filio Dei a theologis distingvitur ab abstracto personae.

Abstractum naturae est, qvod notat nudam alterutrius in Christo naturae qvidditatem, sine connotatione hypostaseos, ut: deitas; humanitas.

Abstractum personae est concretum naturae, qvanqvam expressum uno vocabulo, qvod unam naturam notat cum connotatione hypostaseos, ut: Deus; Homo. Concretum personae autem est, qvod notat ambas in Christo naturas, ut Christus pastor, rex, sacerdos.

Abstracta et concreta in Deo non differunt. differunt autem in reliqvis rebus omnibus.

ABSURDUM est assertio falsa


page 12/13, image: s019

contra orationem veram. Hinc mysteria fidei, etsi sunt supra rationem, qvia tamen vera sunt, non possunt dici absurda.

Absurdum, Graece a)/logon, a)su/mfwnon, a)su/staton dicitur: item a)/topon: qvia ex nullo to/pw| seu loco argumentandi potest probari. Opponitur illi Consentaneum.

Absurdum Graece etiam dicitur para/docon: qvanqvam para/docon proprie illud notat, qvod est praeter opinionem, sive illud verum, sive falsum sit. Hinc populus pius Luc. V, 26. Vidimus hodie para/doca. Sic etiam para/doca illa sex Ciceronis non sunt absurda. Interim inter qvinque fines, qvos Sophista sibi inanis gloriae causa proponit, sunt etiam para/doca, qvibus aliqvem eo deducit, ut concedere cogatur, qvod plerorumque opinioni repugnat.

Absurdum igitur et para/docon sic differunt, ut illud semper notet falsum et negationem veri; hoc negationem opinionis plerorumque. Itaque verum potest esse para/docon, sed non absurdum.

Absurdum est vel rationis, qvod sensui carnis adversum est: vel fidei, qvod recedit verbo divino, nec in eo acqviescit.

Absurdum seu impossibile et incommodum syllogismus in Logicis dicitur abducere, et adversarius absurdo et incommodo premi, qvando falsa thesis adversarii sumitur tanqvam vera, et illi conjungitur thesis aliqva manifeste vera, et inde concluditur aliqvid, qvod est manifeste falsum. Illud enim est absurdum, ex qvo per bonam conseqventiam absurdum seqvitur. Uno enim absurdo dato insinita seqvuntar, ut, si qvis Flacianus hanc falsam thesin defendat: Peccatum est substantia. ego addo: Omnis substantia lest a Deo. et concludo manifeste falsum: Ergo peccatum est a Deo. Hinc veritas theseos, qvae Flacianae thesi opposita est, apparet, seilicet: Peccatum non est substantia. Talis syllogismus in Logicis dicitur etiam reducens ad a)du/naton seu impossibile. Atque ita absurdum idem est, qvod impossibile.

Ad absurdum reducere hoc etiam dicitur in Logicis, qvando egregio artificio adversarium cogo affirmare, qvod antea negavit; vel negare, qvod affirmavit. Hac reductione ad absurdum seu per impossibile ( a)nagwgh=| dia\ tou= a)duna/tou ei)s2 a)/topon ) opus est, cum adversarius, imprimis rudis, qvi vult vim conseqventiae Logicae negare, concedit qvidem praemissas, sed ex earum dispositione negat conclusionem inferri posse. Huic non potest


page 14/15, image: s020

melius occurri, qvam reductione ad absurdum: qva conclusionis contradictoria subsumitur, tanqvam vera, et alterutra propositionum ab ipso adversario posita et concessa. Hinc enim seqvitur conclusio contradictoria, qvae ipsi adversario debet videri absurda, qvia ejus contradictoriam antea concessit. e. g. Omne Peccatum damnat. Omnis ebrietas est peccatum. Ergo omnis ebrietas damnat. Si qvis, concessis praemissis, negat conclusionem, sic progredior per reductionem ad absurdum: Ebrietas non damnat. Ebrietas est peccatum. Ergo qvoddam peccatum non damnat. Conclusio est absurda, qvia est contraria illi propositioni, qva antea assertum fuit, omne peccatum damnare, Ergo, inqvam, vel major vel minor absurda est. Non minor, qvia antea mihi concessa est. Ergo major, qvam adversarius veram statuit. Hic autem diligentissime notandum, qvod monet Aristoteles, qvod in his reductionibus ad absurdum cavendum sit, ne committatur fallacia, qvam vocat mh\ para\ tou=to (non propter hoc) accidere falsum, de qva agitur in secunda syllogismorum imbecillitate. Ut, si qvis syllogismum, qvo concludo, ebrietatem tanqvam peccatum damnare, velit invertere [correction of the printer; in the print inverte], assumpta [correction of the printer; in the print reassumta] aliqva hypothesi, hoc modo:

Ebrietas damnat.

Gaudium in Domino est Ebrietas.

Er. [abbr.: Ergo] Gaudium in Domino damnat.

Si jam exclamaret, absurdum seqvi, qvia sic omne gaudium in Domino damnaret: respondeo, mh\ para\ tou=to, non propter hoc, qvo dicitur ebrietas damnare, seqvi absurditatem, sed propter falsitatem minoris propositionis.

ABUNDANTIA Vid. Nimium.

ABUSUS a)po/xrhsis2, est illegitima rei ad debitum objectum applicatio. Notus est versus:

Usus habet laudem: crimen abusus habet.

ACADEMIA a)kadhmi/a 1. fuit didaskalei=on Platonicum, locus nemorosus, in qvo Plato docuit. 2. est schola, privilegiis amplioribus ab imperatoribus, papa, regibus, regiaque potestate instructis ornata, in qva Baccalaurei, Magistri et Doctores creantur. Vulgo Universitas.

Academia in philosophorum sectis est vel vetus, vel media, vel nova.

In vetere Academia Peripatetici in Lyceo, lukei/w|, Aristotelis docentes, dixerunt, nec omnia esse necessaria, nec omnia contingentia.

In media Arcesilaus in utramque partem de omnibus disputavit, qvaeque probabiliora videbantur, amplexus est: et huic nomen dedit Cicero, ut patet ex lib. II. Officiorum.



page 16/17, image: s021

In nova Pseudacademici, Carneades cum Scepticis, Ephecticis et Pyrrhonicis, qvi de omnibus dubitarunt, et nulli rei assensum praebuerunt, sed e)poxh\n et a)katalhyi/an defenderunt. Vid. Philosophia.

*)abouli/a, *)abou/lhta Vid. *bou/leusis2.

ACCENTUS est mensura syllabarum, qva vel attolluntur vel deprimuntur.

Accentus est vel gravis, qvo syllaba deprimitur, vel acutus, qvo attollitur, vel circumflexus, qvo tractim effertur.

Accentus gravis tantum occupat ultimam syllabam, et tunc dicitur vox baru/tonos2 gravitona.

Accentus acutus si est in ultima, vox dicitur o)cu/tonos2 [note of the transcriber: in the print: o)ru/tonos2 ] acutitona, si in penultima, Paroxytonos. si in antepenultima, Proparoxytonos.

Accentus circumflexus si est in ultima, vox dicitur Perispomena. si in penultima, Properispomena.

Accentus Hebraeis est vel euphonicus seu rhetoricus, qvi tardiorem syllabae pronunciationem monstrat: vel tonicus seu grammaticus, qvi vocis tonum signat: estque vel chronicus seu regius, vel achronus seu minister.

ACCEPTILATIOJctis [abbr.: Jurisconsultis] dicitur imaginaria vel qvasi solutio, verbis aut stipulatione facta, qva creditordebitori debitum accepto tulit. Instrumentum autem solutionis dicitur chirographum seu antapocha: Professio solutae pecuniae dicitur Apocha, qva contingit liberatio. Vid. Apocha.

ACCEPTIO TERMINI est vel materialis, qva vox sumitur texnikw=s2, pro literis et syllabis, atque dictionibus ipsis, ut: Maria est trisyllabum; vel formalis, qva vox sumitur pro reipsa, cui significandae est imposita. Formalis est vel relativa, ut Pronomen aliqvod relativum; vel absoluta, sive propria et rigorosa, sive tropica et sigumta. sive essentialis, sive accidentaria, qvalis est termini Amplificatio et Restrictio. sive singularis, sive communis.

ACCESSIO est, qvod rei seu personae adjungitur: Dicitur etiam Accretio.

Accessiones rerum Jctis [abbr.: Jurisconsultis] sunt, qvae possessionibus per eorum usus accedunt, ut fructus. Vid. Fructus.

Accessiones fiunt vel natura, ut foetus ex nostris pecoribus, et qvae alluvione fundo accedunt: vel industria, ceu est 1. Specificatio, qva res nostra fit ex aliena materia, bona fide sic facta, ut ad priorem speciem reduci neqveat, salvo interim manente pretio materiae domino. Qvo pertinet Confusio, Commixtio et Textum ex diversis materiis. 2.


page 18/19, image: s022

Inaedificatio, qva materia aliena bona fide nostro fundo inaedificata, fit nostra. 3. Plantatio et Satio, qva plantae et frumenta aliena in solo nostro bona fide plantata et consita fiunt nostra.

Accessio medicis est invasio paroxysmi in febribus.

Accessorium seqvitur naturam sui principalis.

ACCIDENTEITATEM Scholastici vocant id, qvo accidens est accidens.

ACCIDENS est, qvod extra essentiam aliqvid afficit, Graece *sumbebhko/s2.

Accidens praedicamentale qvod non per se existit, est aliqvid inhaerens et contradistingvitur substantiae, diciturque to/de e)n tw|de, qvod substantiae inest.

Accidens praedicabile contradistinguitur proprio, nec est de ratione alterius. Potentia ridendi est accidens hominis in praedicamentis: sed est proprium in praedicabilibus. Sic peccatum originale etsi non est accidens praedicabile, qvod potest abesse vel adesse: est tamen praedicamentale, qvia extra essentialiter afficit substantiam.

Accidens proprium est subjecto necessarium, et uni soli semper inest, qvia fluit ex principiis essentialibus subjecti, estque essentiale, non qvidem constituens, sed tamen constitutum conseqvens, adeoque est determinatum ad certam speciem, et est cum suo subjecto convertibile, seu reciprocari potest.

Accidens commune dicitur etiam indefinitum, qvia non est definitum ad certam speciem: adeoque contingit eidem inesse et non inesse, qvia inest mutabiliter, et potest adesse vel abesse sine subjecti interitu. Et de hoc accidenti communi verum est: Accidentis non est scientia.

Accidentia propria sunt a)ntistre/fonta, reciproca seu cum subjecto convertibilia: Communia sunt a)nastre/fonta, non reciproca.

Accidentia propria primo insunt speciei, a cujus essentia emanant: communia, qvae ab existentia magis fluunt, qvam ab essentia, magis insunt individuis, qvam speciei.

Accidens per accidens est, qvod substantiae mediate tribuitur propter illud accidens, cui primo inest. Sic motus accidit substantiae propter qvantitatem.

Accidens per accidens est accidens commune, qvod non per se inest.

Accidens contingentiae est, qvod est ex circumstantiis: Sic tempus est accidens motus, non inhaerentiae, sed contingentiae.

Accidens non separatur a substantiis, nempe ita, ut per se subsistat.


page 20/21, image: s023

Esse enim ejus est inesse. Interea aliud accidens dicitur separabile, seu xwristo\n, qvod vel reipsa, vel mentis abstractione subjecto separari potest; aliud inseparabile et a)xwristo\n, qvod non potest separari.

Accidentis proprie sic dicti, qvatenus nempe opponitur substantiae, esse est inesse. Et qvidem accidens et ipsum est ens, et habet essentiam: sed qvia per se non subsistit, ejus essentia pendet ab essentia sui subjecti. Ubi tamen notetur, qvod vocabulum inesse hic latius sumatur, qvia et illud, qvod ad aliqvid est, vel ab aliqvo sit et emanat, ut relationes et actiones, dicitur inesse.

Accidens qva tale non habet causam materialem. In concreto tamen si sumitur, subjectum seu substantia est qvasi materia accidentium. Sic enim accidens est aliqvid compositum. Et recte dicitur, qvod accidentis proprii causa efficiens materialis et finalis sit subjectum.

Accidens est posterius substantia seu subjecto, a qvo dependet. Hinc illud: Accidentium qvidditates posteriorantur qvidditatibus substantiae. Substantia enim, tanqvam sustentificans accidentia, est illis prior prioritate naturae, cognitionis, temporis. Interim accidentia qvoad nos, prius cognoscuntur, qvamsubstantia, si non in concreto, tamen in abstracto.

Accidens producitur per resultantiam seu emanationem a subjecto. Interim accidentia, qvae insunt, proprie non fiunt: sed cum fit subjectum, comproducuntur et consiunt, si sunt essentialia, ut propria accidentia, aut etiam introducuntur, ut habitus.

Accidens in virtute substantiae potest producere non saltem aliud accidens, sed et substantiam. In hc operatione accidentia sunt instrumenta formae substantialis, qvoad causalitatem.

Accidens cum dividitur in novem species, ceu sunt Qvantitas, Qvalitas, etc. est genus analogum, non univocum.

Accidens nunqvam de substantia dicitur univoce, sed semper paronymice.

Accidens unum numero non potest esse in diversis numero subjectis. Interim si subjecta duo sunt sundediasme/na et unita, accidentia etiam possunt uniri et communicari. non possunt, si illa sunt a)sundu/asta et separata.

Accidens potest esse accidentis subjectum et materialis ejus causa et ab eo emanare.

Accidentia primo insunt singularibus, et propterea universalibus. Nam accidentia sunt suppositorum,


page 22/23, image: s024

ut: homo loqvitur, qvia omnia hominum individua loqvuntur.

Accidens interim individui dicitur, qvod ratione materiae seqvitur compositum, et qvo individua ejusdem speciei inter se differunt. Accidens generis vel speciei est, qvod seqvitur rationem formae, et est commune omnibus individuis. Sic masculum et feminam esse, et qvidem in hac vel illa familia, sunt accidentia individui: loqvi, speciei.

Accidens concretum si definitur, loco generis ponitur subjectum; si abstractum, forma seu differentia.

Accidens physicum seu accidens reale est, qvod est forma inhaerens: rationis, qvod ratio concipit, ut notiones secundae: intentionale, ut species intelligibiles et sensibiles: permanens, ut color: successivum, ut motus: simplex sine subjecto determina to, ut curvitas: copulatum, ut simitas: formale seu in abstracto, ut color: connotativum seu in concreto, ut coloratum: absolutum, ut qvantitas et qvalitas: relatum, ut relatio: absoluto relatum, ut Qvando, Ubi, Situs, Habitus: modificatum, ut modus: dispositivum, qvod subjectum disponit ad formam ulteriorem, ut superficies respectu coloris: accidens ultimae actualitatis, ut color: accidens praeter intentionem agentis, ut Fortuna et Casus.

Accidens corrumpitur vel per alterationem a suo contrario, ut calor a frigido; vel per absentiam conservativi agentis, ut lumen in aere per recessionem solis; vel per corruptinem sive subjecti, ut risus homine mortuo, sive termini, ut paternitas mortuo filio.

Accidens universale inest et dicitur. Accidens Singulare inest nec dicitur.

Accidens completum est, qvod habet totam accidentalem formam; incompletum, qvod non habet.

Accidens activum est, qvod potest in aliud agere, ut Qvalitas; Non activum est, qvod non potest, ut Qvantitas et Relatio.

Accidenti potest accidere contrarietas, ut Qvalitati: sed non omnibus accidentibus inest tontrarietas. ut Figurae et Qvantitati.

Accidentium cognitio est via ad cognitionem substantiae. Conferunt enim Accidentia magnam partem ad to\ ti/ e)sti, ad qvidditatem cognoscendam.

Accidentia non moventur, nec sunt in loco per se. sed ad motum sui subjecti moventur per accidens, suntque in loco sui subjecti per accidens.

Accidens secundum suum subjectum et suppositum individuatur, numeratur et distingvitur.

Per accidens dicitur, qvod opponitur ei, qvod est per se.



page 24/25, image: s025

Per accidens dicitur (1.) ratione entitatis, ut res diversis constans essentiis, ut homo musicus. (2.) ratione effectus, ut cum qvid sit casu et fortuna. (3.) ratione praedicationis, ut cum nexus est accidentalis inter subjectum et praedicatum, ut: Homo est doctus. (4.) ratione duorum accidentium connexorum et aggregatorum. Nam accidens cum accidente non est unum per se.

ACCIDENTARIUM vel ACCIDENTALE est, qvod est extra rei naturam seu essentiam, et opponitur Essentiali. Nam omne accidens alicui accidit, et supervenit substantiae: sed non omne, qvod alicui accidit, est in se accidens. Et haec est causa, qvare Fortuna et Casus dicantur accidentia.

ACCISAE Vid. Gabellae.

ACCISMUS a)/kkismos2, est ficta recusatio apud oratores, qva recusamus, qvae maxime volumus.

ACCRETIO Vid. Augmentatio.

ACCURATIO est a)kri/beia, to\ a)kribe\s2, diligens et exqvisita inqvisitio.

ACCUSATIO est maleficii apud judicem delatio ad vindictam facta. Vid. Actio.

ACCUSATOR est actor, qvi reo criminalem facit qvaestionem, cumque in jus vocat, et qvippiam ab eo petit in judicio.

ACEDIA, a)khdi/a, corrupte a Scholasticis dicta accidia, est toedium bene operandi, contrarium gaudio et alacritati spiritus cordis: adeoque tristitia in re spirituali facienda. Est igitur peccatum mortale, qvia est mentis recessus a divino bono, cui oportet inhaerere. Suntque ejus sex filiae 1. malacia [correction of the printer; in the print malitia]. 2. rancor. 3. pusillanimitas. 4. desperatio. 5. torpor. 6. evagatio mentis.

ACERBUS, qvi difficulter reconciliatur, et continet iram, donec sedetur ultione. Vid. Sapor.

ACETABULA Vid. Cotyle.

ACETUM, liqvor acidus frigidus refrigerans et adstringens, ex potulentis succis. Ex aceto et sale seu muria parabatur ab antiqvis o)calmh\, acida muria.

ACIDULI Vid. Aqva.

ACINI Vid. Planta.

ACQVIRERE est id, qvod antea non fuit nostrum, accipere et tenere.

Acqvirimus vel per nosmet ipsos; vel per eos, qvi sunt in nostra potestate, sive patria, sive dominica; vel per procuratores.

Acqvirendi ars politicis dicitur kthtikh\ seu kthmatikh\: sicuti ars rei utendae dicitur xrhstikh/.

Acquirendi [correction of the transcriber; in the print Acqrirendi] ars alia Aristoteli est alimentaria, qva victus qvaeritur: alia xrhmatistikh\, qva res per


page 26/27, image: s026

permutationem parantur, et ob id dicitur etiam metablhtikh\ seu permututoria: cujus pars est e)mpori/a seu mercatoria, sive illa sit stataria, qvae domi merces tractat; sive navicularia, qvae navibus; sive oneraria, qvae plaustris merces importat et exportat. Qvo etiam pertinet misqarni/a seu mercenaria, qvando operam seu laborem permutamus cum nummo. Unde porro existit kaphlikh\ seu cauponaria et foenoratoria, qvae versatur maxime circa qvaestum pecuniarum: qvam philosophus negat esse secundum naturam, praesertim si siat per tokismo\n et o)bolostatikh\n, qva ab ipso nummo per numulariam et usurariam attem sit acqvisitio.

Acqvirendi modus JCtis fit vel jure gentium, ut (1.) occupatione, ut in venatione, in bello, in inventione (2.) accessione, ut cum accessorium seqvitur suum principale. Vid. Accessio (3.) traditione de manu in manum: vel jure civile, sive singulariter, ut usucapione, donatione,legato, fideicommisso; sive universaliter, per successionem aut per testamentum, aut ab intestato.

*)a*k*r*i*b*o*d*i/*k*a*i*o*n, summum et rigidum jus, per aeqvitatem corrigendum. Vid. Jus et Aeqvum.

ACROASIS est auscultatio sub praeceptore in subtiliore Philosophia: studium nempe, qvod impenditur rebus arduis, et a qvo vulgus longe est remotum: Inde etiam VIII. libri physici dicuntur ab Aristotele acroases physicae: oppositi libris exoticis et popularibus, qvi in vulgus prodibant, et sine delectu omnibus proponebantur, cum acroamatici libri non proponerentur, nisi illis, qvorum ingenia jam erant explorata, et aliis disciplinis jam praeparata. Vitruvio acroasis est ipsum auditorium philosophorum.

ACROAMATICUM est, qvod est exqvisitum, et reqvirit auditorem attentum. Sic dicitur methodus et doctrina acroamatica, generi docendi exotico, qvod etiam in vulgus disseminabatur, opposita.

*)akroxoli/a Vid. Ira.

*)akro/nuxos2 Vid. Chronicus ortus.

ACTIO est, per qvod actuatur aliqva potentia activa. Est enim ultimus actus potentiae activae ab ipsa dimanans: accidens nempe, secundum qvod res agere dicitur, et principium in actum deducitur.


page 28/29, image: s027

Ideoque etiam potest vocari agentis agitatio seu e)ne/rgeia.

Actio non est ipse effectus per eam productus, licet sit aliqvis effectus agentis. Ubi tamen notetur, qvod non omnis actio producat effectum: sed saltem illa, qvae in specie dicitur poi/hsis2. Praeter illam enim est actio etiam speculativa et practica: ut ita recte dividatur omnis e)ne/rgeia in theoreticam seu speculativam, practicam seu moralem, et poihtikh\n seu artificialem, qvae dicitur e)rgasi/a.

Actio est actus secundus, e)ne/rgeia scilicet, qvae proficiscitur ab agente. Vid. Actus.

Actio qvidem non est relatio agentis et patientis: involvit tamen respectum non tantum ad aliqvod principium activum seu agens, sed et ad objectum seu patiens, ut et ad terminum seu formam per actionem producibilem. Sic calefactio involvit respectum (1.) ad potentiam calefactivam in sole. (2.) ad terram calefaciendam, (3.) ad calorem in terram producendum.

Actionum principia vel qvatuor dari possunt (1.) forma essentialis (2.) potentia naturalis (3.) habitus (4.) patibilis aliqva qvalitas.

Ad actionem reqviruntur (1. ) agens (2. ) virtus in agente (3. ) medium recte dispositum (4. ) patiens in termino incompleto et in capacitate recipiendi (5. ) nulla obstacula et impedimenta,

Actio alia post se opus relinqvit, ut scriptio: alia nullum relinqvit, ut saltatio: alia opus destruit, ut incendium.

Actio aliqva est cum termino, ut sunt actiones transeuntes: Aliqva sine eo, ut actiones immanentes.

Actio transiens vel transitiva e virtute activa agentis egreditur in externum patiens, et infert mutationem extrinsecus. Sic illuminatio dimanat a sole in arem.

Actio immanens, sive sit vitalis, sive non vitalis, manet et terminatur in agente et aliqvando est operatio poihtikh\ et effectiva; ut qvando intellectus intra se facit syllogismum et orationem e)ndia/qeton: aliqvando sine tali effectu, ut actio prudentiae et scientiae in intellectu. Pertinet huc Emanatio, Resultantia, et qvicunque effectus prodeunt a causae formali et sunektikh=|, nunqvam a causa separati.

Actio successiva seu temporaria, partes habet sibi per fluxum qvendam succedentes, ut augmentatio.

Actio instantanea seu momentanea non sit per fluxum partium, ut illuminatio et generatio.

Actio materialis seu realis est, qva qvid cum alteratione agit


page 30/31, image: s028

producendo rem aliqvam, ut ignis producit calorem in aqva.

Actio spiritalis seu intentionalis seu immaterialis est, qv qvid sine alteratione producit sibi imaginem vel speciem, tanqvam signum rei. Sic homo projicit sui imaginem in speculum.

Actio acta est ipsa forma per motum producta, et est in passo.

Actio respectiva est in agente cum respectu ad patiens.

Actio physica seu naturalis naturaliter agentium praesupponit subjectum.

Actio hyperphysica non praesupponit subjectum, ut creatio.

Actio e)ntelh\s2 absoluta, non habet partes et gradus perfectionis, et statim perfecta est, ut sentire.

Actio a)telh\s2 imperfecta, incoata est motus seu actus imperfectus rei existentis in potentia.

Actio mutua est, qva agens repatitur propter contactum corporeum, et dicitur reactio et repassio. Sic calor repatitur a glacie.

Actio non mutua, cum agens non repatitur, qvia tantum agit per contactum virtualem. Sic sol nihil repatitur ab are, in qvem agit.

Actio est vel directiva, qvae in aliud tendit, ut ignis in aqvam: vel reflexa, qva qvid aliqvo modo in se ipsum agit, ut cum anima considerat seipsam, vel lumen reflectitur in seipsum.

Actio est vel univoca, qva agens producit simile, ut ignis ignem: vel aeqvivoca, cum producit dissimile, ut Sol murem.

Actio interim omnis reqvirit contactum, sive corporeum, sive virtualem: et sine contactu non fit actio,

Actio non facit compositionem in agente, qvia non est subjective in agente, sed ab eo procedit. Et propterea actio non debet referri ad accidentia inhaerentia, qvae compositionem in subjecto faciunt. Hinc solvitur sophisma illud: Actio est in Deo. Actio est accidens. Ergo aliqvod accidens est in Deo. Nam nego majorem, qvia actio non est in Deo, sed a Deo.

Actio est suppositatoria et nota u(pa/rcews2. Hinc illud: Actiones et passiones sunt suppositi.

Actio certo semper fine suscipitur, et terminatur appetitu, sive voluntario, sive naturali.

Actio causae secundae sine concursu primae nulla est.

Actio irrationalis, a)/neu lo/gou fit sine intellectu et voluntate, qvalis est actio naturalis, qvae sine deliberatione producitur necessitate naturae: estque vel particeps rationis, ut sentire, vel non, ut nutrire.

Actio rationalis, logikh\, meta lo/gou


page 32/33, image: s029

est vel theoretica, ut cogitare; vel proaeretica, ut velle.

Actio voluntaria est vel elicita, vel imperate.

Actio elicita est, qvam edit voluntas per se, non per alias potentias, ut eligere bonum, aversari malum.

Actio imperata est, qvam per alias potentias voluntas jubet fieri, ut oculorum apertio ad videndum.

Actiones in Ethicis vel sunt bonae, ut juste agere; vel malae, ut scortari; vel neutrae seu mediae, ut irasci, amare.

Actiones bonae vel pariunt, si crebrae sunt, virtutis habitum, et sunt praecedentes. vel ab habitu virtutis eduntur perfectae, et sunt subseqventes. Illae sunt minus perfectae et tantum kata justae, qvia tantum a natura et qvadam diaqe/sei oriuntur: hae kuri/ws2 justae sunt secundum justitiae habitum, fiuntque a sciente, volente, constante: et praesupponunt fu/sin, ma/qhsin, a)/skhsin, i. e. naturam, institutionem et experientiam.

Actionis bonitas non tota est ex intentione finis, sed etiam ab interno habitu, et legitimis mediis. Hinc illud: Non tam qvid, qvam qvomodo agendum. Actiones non sunt judicandae nominaliter seu ex nominibus, sed adverbialiter seu ex adverbiis.

Actio spontanea est, cujus principium est in ipso agente et sciente.

Actio invita seu a)kou/sios2 est vel ex coactione, a principio extra nos, et dicitur violentia. vel ex imprudentia, et dicitur ignorantia.

Actio mixta est, cum agitur qvidem sponte, sed tamen cum qvadam lucta, ut merces ejicere ex navi, metu majoris mali, ne ipse mercator pereat.

Actio apud Oratores 1. est apta orationis per debitam vocis et gestuum exornationem pronunciatio. 2. kathgori/a seu fa/sis2 et accusatio seu intentio Actoris, qva Rei injuriae et delicta exponuntur: ut: Milo interfecit Clodium. Ad illam cum respondet Reus, dicitur depulsio et a)po/fasis2, ut: Interfecit, sed jure. Ex Actoris et Rei conflictu nascitur zh/thma, status seu qvaestio ipsa, ut: An Milo Clodium jure interfecerit? Si Reus probat zh/thma, dicitur ai)\tion seu Ratio, ut: Milo vim vi repulit, qva Clodius ei insidias instruxerat. Hanc Rei rationem dum infringit Actor, dicitur firmamentum seu continens et sune/xon causae, ut: Milo vim vi non repulit, sed insidiis Clodio structis incidit in via publica in inimicum. Ex collatione tandem eorum, qvae a Reo allata sunt, et qvibus contradixit Actor, nascitur krino/menon, Judicatio seu Disceptatio, Judice potissimum


page 34/35, image: s030

attendenda, ut: an alter alteri insidias strnens in via publica, et incidens in via publica in inimicum, vim vi repellat.

Actio Jctis [abbr.: Jurisconsultis] est jus perseqvendi in judicio ejus, qvod cui debetur.

Actio talis est vel civilis, vel criminalis: et civilis est vel realis, vel personalis: harumque utraque aut mere civilis, aut praetoria, aut mixta.

Actio civilis realis est condictio in rem et de re controversa, qva qvis agit cum eo, qvi nullo jure sibi est obligatus; movet tamen alicui de re qvadam, qvam dicit suam, in judicio controversiam: estque vel petitoria, qvae est mere civilis; vel possessoria, qvae dicitur praetoria; vel noxalis.

Actio realis petitoria civilis est vindicativa rei, nempe vindicatio, qva petitur res sive universalis, ut hereditas; sive singularis, tam corporalis, ut emphytevsis, qvam incorporalis, ut servitus. Universalis autem res, seu haereditas, petitur, vel tota, vel ex parte, sive ab herede, sive a possessore, sive a fideicommissario. Singularis res corporalis vindicatur aut per actionem directam, mero rei domino proprietario, contra qvemvis rei sive possessorem, sive detentorem, ut ita simul cumulative reqviratur, hinc dominium rem vindicantis; illinc possessio remdetinentis: aut per actionem utilem, qvae datur vasallo emphyteutae, pensionario, usuario, et omnibus, qvi non sunt proprietarii. Singularis res incorporalis (in causis servitutum tam personalium, ut de usufructu, usu et habitatione; qvam realium, ut praediorum, sive urbanorum, sive rusticorum,) vindicatur per actionem sive confessoriam, sive negatoriam.

Actio realis possessoria praetoria est actio de possessione rei controversae, data litigantibus a praetore: et dicitur Interdictum, sive mandatum, qvo aliqvid ad narrata supplicis libelli decernitur, sive cum clausula, cum limitatione; sive sine clausula definitivum; sive prohibitorium seu inhibitorium, qvo aliqvid fieri veratur; sive jussorium, qvo aliqvid fieri jubetur; sive restitutorium per compulsoriales, qvibus praetor jubet rem vel opus restitui; sive exhibitorium, qvo jubet aliqvid exhiberi. Dicitur autem actio praetoria, qvia est constituta ex praetoris et magistratuum jurisdictione et edictis: et est qvadruplex 1. Publiciana, qva praetor rem jure civili nondum usucaptam, contra possessorem vel dejectorem, minus juris in re habentem, perficit. 2 Rescissoria, qva praetor rem nostram civiliter ab alio recte usucaptam, qvasi non


page 36/37, image: s031

usucaptam, rescissa usucapione, pronunciat, ut in causis reipublicae causa absentium. 3. Pauliana, qva creditores rem in sui fraudem alienatam revocant, qvasi alienatione nondum facta. 4. Serviana, qva locator domus vel praedii res invectas et illatas pro mercede sibi habet tacite vel expresse obligatas. Qvasi serviana est, qva creditores pignora et hypothecas perseqvuntur.

Actio realis noxalis est, cum damnum datum est vel a qvadrupede alterius, qvod dicitur Pauperies. vel a servi delicto privato, ut furto, rapina et injuria. Et tunc ex L. Aqvilia actio datur contra servi dominum, ut damnum a servo datum resarciat, vel servum det noxae.

Actio personalis civilis est, qvam actor in judicio contra illum intendit, qvi sibi personaliter obligatus est ad dandum vel praestandum: et nascitur vel ex contractu (sive vero, sive innominato, sive contractuum accessoriis, sive contractu improprio, sive qvasi contractu) vel ob successionem civilem.

Actio personalis ex contractu vero fit ratione vel dominii, vel usus, vel securitatis, vel custodiae, vel consensus.

Actio ratione dominii concernit certi condictionem, seu materiam mutui, et reliqvam condictionum materiam. Ubi constitutum, utmutuarius praestet mutui casum fortuitum, qvia domino res sua perit.

Actio ratione usus est vel commodati, qvae im ponit commodatario praestationem doli, lataeque et levis et levissimae culpae, qvia ejus tantum gratia est contractum; vel pigneratitia, qvae imponit creditori praestationem doli, lataeque et levis culpae, non levissimae, qvia utriusque contrahentis securitatis gratia contractum est: vel sit ratione custodiae, et concernit depositum, ex qvo tenetur depositarius tantum de dolo et lata culpa, qvia contrahitur solius deponentis causa: vel ratione consensus, et concernit mandatum: actionem pro socio: emtionem et venditionem: locationem et conductionem: in qvibus omnibus praestatur dolus, lataque et levis culpa, qvia fiunt utriusque contrahentis gratia. Et huc pertinent actiones alieno nomine propter contractum constitutae, ut exercitatoria, qvae datur in exercitatorem seu dominum negotii ex contractu cum illo, qvi negotio a domino est praepositus: qvo pertinet institoria: tributoria, qvae datur contra dominum vel patrem, cujus servus vel filius in negorio commisso non recte merces diviserunt: actio qvod jussu, qvae datur adversus patrem vel dominum, ex contractu filii vel servi,


page 38/39, image: s032

jussu ejus, celebrato: actio de peculio, qvae datur ob peculium profectitium: de in rem verso, qvae datur ob commodum, qvod profisciscitur ex contractu filii vel servi in rem patris vel domini: contra qvam datur exceptio ex S. C. Macedoniano, ne cui, qvi filio familias pecuniam mutuo dedisset, etiam post mortem patris ejus, in cujus potestate fuerat, actio detur.

Actiones innominatorum contractuum (do, ut des; do, ut facias: facio, ut des: facio, ut facias) sunt Aestimatoria: de rursum permutatione: de praescriptis verbis et in factum actionibus.

Actiones de accessoriis contractuum sunt de pignoribus: aedilitio edicto: evictionibus: usuris et fructibus: probationibus: fide instrumentorum: testibus.

Actio de impropriis contractibus datur in materia nuptiarum.

Actio de qvasi contractibus datur ex materia tutelarum. Tutor ratione administrationis praestare tenetur dolum, latamque et levem, non autem levissimam culpam. Convictus autem et damnarus ob indistinctas rationes vel suspecti crimen, ob dolum et latam culpam, notatur infamia.

Actio personalis ob successionem civilem hereditatis vel legatorum datur. Datur tamen etiam actio realis et hypothecaria pro legatario contra heredem. Sed personali electa, realis extingvitur, et contra.

Actio personalis praetoria, est vel ex contractu, ut de constituta pecunia: de peculio: in factum ex praestito juramento: vel ex delicto, ut de Albo corrupto: in factum de non in jus vocando: in factum contra eum, qvi citatum vi exemit. Pertinent huc actiones ex successione praetoria, qvae consistit in bonorum possessione vera vel improptia: ex personarum statu, in qvibus qvaericur, sive de jure civitatis et peregrinitatis, civisne qvis sit, an peregrinus; sive de libertate et servitute, liberne qvis, an libertus sit, an servus; sive de partu agnoscendo: item ex acqvisitione per usucaepienem et alios modos: tandem actiones communes inter actorem et reum in verborum obligationibus, fideijussionibus, tollen darum obligationum modis.

Actio mixta est, qvae miscetur, vel ex reali et personali, ut familiae herciscundae: finium regundorum: communi dividundo: ad exhibendum: vel ex civili et praetoria.

Actio criminalis datur in judiciis de delictis privatis, ut de furto, rapina, damno, injuria, haeresi, servo corrupto.

Actio praeterea est vel persecutoria rei. vel persecutoria poenae: item


page 40/41, image: s033

vel in privatis vel in publicis: item vel in simplum. vel in duplum, triplum, qvadruplum, ultra qvod nulla act io civilis aut praetoria extenditur: item vel bonae sidei, in qva judex ex natura actionis ratione officii sui potest aliqvid addere, licet a partibus non sit expresse actum; vel stricti juris, cum judex seqvi debet, qvod inter partes expresse est actum, ut in mutuo et stipulationibus; vel arbitraria, ex arbitrio judicis: item vel unius, vel pluris petitionis, cum actor petit plus re, loco, causa, tempore: item vel datur in solidum, vel non solidum: item ex jure competentiae, qvod comperit patri contra liberos; marito contra uxorem, in causa repetitionis dotis; socio contra socium; donatori contra donatarium: item vel privatu. vel publicae, ut qvae concernunt fiscalia, militariae, municipalia.

In actione coram judice seu in processu juris, alia fiunt ante judicium. alia in judicio. alia post judicium.

Actiones ante judicium, ta\ prw=ta versantur in praeparatoriis, ut citatio (Vid. Citatio) actionis editio seu futurae litis designatio per libellum: exceptionis oppositio: satisdatio: reconventio.

Actiones in ipso judicio sunt litis contestatio: juratio de caelumnia: positiones seu articuli et defensionales: interrogatoriorum formatio: testium examinatio: probatio per instrumenta aut testes: reprobatio: submissio: conclusio in causa: sententia desinitiva, qvae si intra decendium, qvod vocant Fatalia, non impugnatur, res est judicata.

Actionibus in ipso judicio accedunt qvandoque Denunciatio litis, qva Reus alii, per qvem aliqvid possidet, qvod jam in qvaestionem venit, litem denunciat: Interventio, qva tertius qvidam non vocatus intervenit, et circa litem inter alios motam, id, qvod sua interest, adducit et perseqvitur: Irrotulatio, cum post conclusam clausam, praesentibus partibus ad videndum citatis, acta ad collegium Jctorum haud suspectum transmittuntur.

Actiones post judicium per sententiam finitum, sunt vel suspensivae, vel executoriales.

Actiones suspensivae sunt, qvibus sententia impugnatur, ne in rem judicatam transeat, idque per sex juris remedia, qvae sunt 1. Nullitas, qvae est qvalitas ob certorum reqvisitorum desectum, sententiae super inducta, atque ejus effectum impediens, sive per modum exceptionis, sive per viam actionis. 2. Appellatio, qvae est ab inferiore judice, post primam instantiam ob sententiae iniqvitatem et praejudicium, ad


page 42/43, image: s034

superiorem judicem, tanqvam ad secundam instantiam, provocatio: cum nempe appellans literas dimissionis seu Apostolos et Reverentiales, Verweis= oder Abscheids=Brieffe/ a judice, a qvo appellatur, petitos, judici, ad qvem appellatur, cum libellis appellatoriis exhibet, et literas, non tantum inhibitionis, qvibus judici a qvo intordicitur, ne in causa ulterius procedat; sed et compulsoriales, ut et deinde arctiores obtinet, qvibus judex a qvo compellitur, ut Acta prioris instantiae ad judicem trausmittantur. 3. Leuteratio, sive inferior, cum idem judex sententiam obscurius latam ad petitum ejus, qvi se gravatum putat, declarat, sive superior, qvae in superiore curia interponitur causis in prima instantia coeptis. 4. Supplicatio a judice non recte informato ad rectius informandum. 5. Restitutio in integrum, qva certas ob causas pristinum jus, stricto jure jam amissum, petitur redintegrari. 6. Revisio actorum, qva fundamenta sententiae ex actis examinantur.

Actio executorialis est, qva vigor sententiae in effectum deducitur, et victori victus omnia per sententiam obtenta, refusionem etiam expensarum, praestat.

ACTIVITAS est vis agendi. Hinc dicitur aliqvid esse majoris vel minoris activitatis. Opponitur ei passivitas

Activitatis sphaera dicitur distantia, ad qvam agens potest virtutem suam diffundere. Intra hanc sphaeram activitatis consistere oportet patiens seu objectum, qvod actionem debet recipere.

ACTIVUM /spl> dicitur, qvod habet vim agendi: et opponitur potentiae passivae, qvae apta est ad patiendum.

Activum est vel contemplativum, vel practicum, vel effectivum. Vid. Actio.

ACTUS est, per qvem ens est in actu: vis nempe et affectio entis, qva denominatur esse extra nihilum, et revera existit extra causas: unde et dicitur perfectio finis, et complementum potentiae.

Actus purissimus, absolutus, absolute sumtus et independens, qvi nihil actuat, sed secundum se est aliqvid actuale absolutum, significat summam rei perfectionem, qvae caret omni potentionalitate, et cui nulla potentia, nempe passiva, est permixta: et nihil est aliud, qvam Deus. Dicitur etiam actus a se: per se subsistens: necessarius.

Actus potentiae admixtus seu dependens est creaturarum. Dicitur et actus actuans: actus ab alio: actus ad aliud.

Actus relativus, respectivus,


page 44/45, image: s035

actuans, actuat aliqvid, estque vel metaphysicus, vel physicus.

Actus metaphysicus est vel essentiae, vel existentiae, vel subsistentiae, vel inexistentiae.

Actus essentiae est ipsa essentia: et illo aliqvid ponitur extra nihilum. Competit omnibus rebus, qvae sunt, adeoque ipsis accidentibus: imo etiam materiae: de qva si qvaeritur, an sit, adscribitur illi actus entitativus, qvo res ponitur extra nihilum, et est ipsa entitas seu essentia.

Actus existentiae est ipsa existentia, qva aliqvid est in actuali esse, hic et nunc.

Actus subsistentiae dicitur etiam hypostaticus, secundum qvem res subsistit, et est in certa suppositalitate seu subsistentia, competitque solis substantiis primis.

Actus inexistentiae competit solis accidentibus.

Actus physicus se habet ad aliud, tanqvam perfectio finis et complementum, et respective sumitur sive ad esse, sive ad potentiam.

Actus importans relationem ad esse, est ipsa forma ou)siw/dhs2 seu essentialis, qvae dat esse, et actuat materiam, tanqvam potentiam passivam: Vocatur etiam e)ntele/xeia, actus primus formalis, informans, specificus, actus qvo.

Actus importans relationem ad potentiam, puta activam, est ipsa operatio, et dicitur alias actus secundus et actus qvi: item e)ne/rgeia, sive illa sit theoretica seu speculativa, sive practica seu moralis, sive potica seu artificialis. Ubi notetur, quod respectu actus secundi non tantum forma essentialis, sed et potentia aliqva naturalis, imo et habitus ad agendum industria comparatus possit actus primus dici. Sic respectu potentiae naturalis puer est actu primo Grammaticus; respectu habitus, Priscianus dormiens.

Actus est vel substantialis, vel accidentalis.

Actus substantialis actuat substantias.

Actus accidentalis actuat accidentia. Sic anima est actus primus substantialis corporis; habitus est actus primus accidentalis scientiae.

Actus rectus directe tendit in objectum; reflexus in actum praeexistentem reflectitur; collativus seu comparativus comparat unum objectum ad aliud.

Actus signatus dicitur, qvo res singularibus abstracta repraesentatur in universali per aptitudinem


page 46/47, image: s036

dicendi de multis.

Actus exercitus est, qvo res est in ipso opere. Sic in actu exercito res consideratur, cum concipitur, non in communi, sed in particulati. Consideratur autem in signato actu, cum sie concipitur, prout signatur communi definitione. Hinc intelligitur illud: Non datur contingentium scientia in actu exercito; datur in signato. Sic causa in actu signato est, qvae habet necessaria ad agendum: Causa in actu exercito, qvae vim exerit in effectum.

Actus alia ratione est vel virtualis, nempe vis seu potentia agendi; vel formalis, nempe ipsa actio.

Actus adhuc alia ratione est naturalis: supernaturalis: moralis.

Actus naturalis potest attingi ab agente creato in genere naturae.

Actus supernaturalis ab agente creato non potest attingi, et est in genere miraculorum.

Actus moralis est in genere morum: isque sive honestus, sive turpis. item sive elicitus, sive imperatus.

Actus imperatus est exterior per membra externa, ut occidere.

Actus in persona Christi naturalis recte distingvitur ab actu personali: qvorum ille oritur ex principiis naturae; hic ex unione personali.

Actus primus potest dari absque actu secundo: sed posito actu secundo, praesupponitur primus. Ubi ab actu ad potentiam, seu ab esse ad posse, valet conseqventia; non autem posse ad esse.

Actus prior est definitione et perfectione, qvam potentia, qvae ei opponitur privative: qvia ei semper privatio est conjuncta.

Actus JCtis [abbr.: Jurisconsultis] est jus agendi jumentum vel vehiculum: sicuti iisdem Iter est jus ambulandi, vel eqvitandi per fundum vicinum: et Via jus vehendi et agendi. Vocant haec omnia servitutes praediales. Columellae et Plinio actus habet CXX. pedes longitudinis: et duplicatus in longitudinem facit jugerum.

ACTU esse dicitur, qvod habet actum, et est extra causas. Ideoque ens actu est, qvasi concretum, sicuti actus est, qvasi abstractum, per qvod ens est in actu.

In actu esse est operari.

Actu ignorare, et habitu scire simul possumus. Sic actu ignoramus saepe singularia: sed habitu scimus universalia: id qvod in Ethicis diligenter est observandum.

Actu primo dicitur, qvod spectatur secundum formam vel


page 48/49, image: s037

potentiam; actu secundo, qvod secundum operationem.

ACTUALE, opponitur potentionali et virtuali. Sic apud theologos diversa sunt, actualia seu voluntaria peccata; et peccatum originale, qvo per naturam corruptam omnes nostrae vires sunt perditae et prostratae.

Actualitas est, qva res existit.

Actuare est perficere.

Actuosum est operosum.

Sic actuosae dicuntur facultates, qvae sunt habitibus informatae, et in peratione consistunt.

ACUMEN, acies, acuitas opponitur hebetudini. Unde dicitur acumen ingenii, artis, visus, vocis: item angulus et morbus acutus.

ADAEQVATUM est, qvod alteri est aeqvale: et adaeqvata illa dicuntur, qvae correspondent. Sic si rebus extra mentem correspondent nostri in mente conceptus, est adaqvatio correspondentiae.

Opponitur illi inadaeqvatum, qvod alteri non est aeqvale, nec simpliciter correspondens.

Adaeqvatio est vel secundum aeqvalitatem qvantitatis tota extensione, vel secundum qvandam proportionem.

Adaeqvatus conceptus est, qvi rem perfecte repraesentat, contradistinctus conceptui analogico.

Adaeqvata seu praecisa causa est, qvae adaeqvate suae species et viribus agit, et cum suo effectu recurrit, ut rationale cum risibilitate.

Adaeqvatus finis reciprocatur cum suo fine; et dicitur etiam finis totalis.

Adaeqvatum objectum dicitur, circa qvod ars vel operatio qvaecunque ita versatur, ut circa aliud non versetur, et omnes hujus objecti species simul tractet et consideret.

In aedaeqvato objecto objectum principale est praecipuum. Vid. Objectum. Sic in Metaphysicis Ens est objectum adaeqvatum: Deus autem objectum principale. Item in Logicis principale objectum est Syllogismus; Notiones secundae adaeqvatum objectum.

Adaeqvata definitio est, qvae suo definito correspondet.

AD ALIQ. pro/s2 ti. Vid. Relatio.

ADDICTIO est, qva praetor bonorum possessionem adjudicat seu possidere jubet, et rem dat in causam judicati. Dicitur etiam Adjudicatio.

Addictio alias est modus acqvirendi dominium, qvando dominium bonorum defuncti, qvi non erat solvendo, transfertur in eum, qvi cavet, se debita defuncti esse exsoluturum.

Addictio in diem est, cum qvis rem dicit emtoris pro certo [correction of the transcriber; in the print cero] pretio


page 50/51, image: s038

futuram, nisi qvis intra certum diem attulerit conditionem meliorem.

ADDUCTIO ad absurdum. Vid. Absurdum.

*)a*e*ilogi/a Vid. Loqvacitas.

*)a*e*ifanei=s2 Stellae Vid. Stella.

ADEPS ste/ar est unctuosum illud, qvod extremitatibus musculorum et membranis ex frigida portione sangvinis e venis excidentis adcrescit, et non secus ac oleum frigore concrescit, durumque fit et fragile: Pingveda seu Pingve, liparo\n, inter carnem et cutem situm est, et nunqvam concrescit, ut durum fiat et fragile: Sevum est in cornigeris: sicuti adeps in cornigeris: qvae tamen omnia plerumque confunduntur. Oesypus est succidarum seu absutarum lanarum pingvitudo.

ADEPTI, qvi inter philosophos aut medicos ad summum scientiae gradum pervenere: qvorum respectu dicuntur incipientes alii; alii proficientes.

ADHAESIO, , Adiacentia contradistingvitur inhaesioni. Per adhaesionem extrinsecus aliqvid adjacet vel adjicitur. Per inhaesionem intrinsecus aliqvid inhaeret.

Adhaesionis subjectum dicitur, qvod recipit ad vel circa se. Sed inhaesionis subjectum recipit intra se, ut homo virtutum. Vid. Subjectum.

Adhaesionis subjectum est vel proskei/menon, adjacens, et dicitur adjacentiae, cui aliqvid extrinsecus adjicitur: vel a)ntikei/menon, et dicitur occupationis seu tractationis, item objectum, circa qvod aliqvid versatur. Vid. Objectum.

Adjacens est vel connexum, qvod simul fit cum re, ut terrae motus cum passione Christi; vel circumstantia sive loci, sive temporis, sive comitum (ut mons Golgatha, tempore paschatos, praeside Pilato) vel adjunctum, qvod, cum naturale non sit, rei tamen propius adjungitur, ut corona spinea capiti Christi.

*(/a*d*h*s Vid. Inferi.

*)a*d*iai/reton Vid. Indivisibile.

ADIAPHORA seu indifferentia dicuntur etiam me/sa seu media, item ou)de/tera seu neutra, qvae nec necessario sunt facienda, ut virtus: nec necessario fugienda, ut vitium: sed qvae in medio relinqvuntur et sunt libera, ita ut nec justus aliqvis sit nec injustus, sive ea faciat, sive omittat. Vid. Indifferentia.

*)adia/fora indifferenter se habent ad usum et abusum: qvales sunt in ethicis affectus, et omnia objecta virtutum et vitiorum: et apud theologos jejunium, votum, ceremoniae, imagines in templis.

Adiaphora desinunt esse indifferentia, si decretum superioris ea, qvae licent, interdicit. Justitiae enim


page 52/53, image: s039

transgressor est, qvi contemnit magistratus decreta. Sic licuit apud Judaeos et Romanos ducere consobrinam: nobis tamen id non est a)dia/foron, qvia leges ecclesiasticae interdicunt.

*)adia/fora non natura sua, sed studio nostro sunt bona ut et mala.

Ad a)dia/fora non obligat nos conscientia, sed in illis viget libertas Christiana, ita tamen, ut fidei et charitatis habeatur ratio: fidei qvidem, ne res adiaphoras habeamus pro necessariis, aut illis opinionem meriti adscribamus; charitatis autem, ne infirmos offendamus.

*kat' a)diafori/an seu secundum indifferentiam ea dicuntur esse abstracta a materia, qvae solum in praeciso conceptu sunt materiae expertia; descendendo tamen ad inferiora, possunt conjungi cum materia. Sic ens et substantia sunt materja abstracta secundum indifferentiam, qvia cum materia possunt esse in corporibus physicis, absque qva sunt in Deo et angelis. Vid. Abstractio.

*)a*dia/fqoron. Vid. Corruptibile.

*)a*diastasi/a Vid. Praesentia et Ubi.

ADJECTIO est qvaecunque adjunctio et accessio: ut in Grammaticis est Paragoge. in Politicis accessorium ad bona, vel qvaecunque acqvisitio.

Adjectum secundum et tertium distinguunt Logici, cum propositionem aliam faciunt secundi adjecti, in qua verbum substantivum EST praedicatur, et notat subjecti existentiam, ut cum dico: Homo est: Purgatorium non est; aliam tertii adjecti, in qva copulae loco ponitur EST, qvaeque dicitur esse cum qvodam alio termino, ut: Homo est doctus. Vocantur etiam propositiones secundi et tertii adjacentis.

In adjecto dicitur contradictio, cum est oppositum in apposito; aut cum conseqvens tollit antecedens, ut, cum homo vocatur irrationalis; Deus finitus. Haec contradictio in adjecto dicitur etiam contradictio implicita. Excipitur autem Oratorum Oxymoron seu Acutifatuum, cum acute contradicentia junguntur, ut: Festina lente: Concordia discors: sofi/a a)/sofos2.

Adjectivum in Grammaticis est, qvod in Logicis Denominativum.

*)a*diki/a Vid. Injustitia.

*)/adikon, injustum, qvod legibus prohibetur.

*)adi/khma injuria seu injustum jam commissum.

ADJUNCTUM si late sumitur, est id, cui aliqvid subjicitur; si stricte, est id, qvod extrinsecus adjacet, propius tamen.

Adjunctum ergo aliqvando


page 54/55, image: s040

includit proprium; aliqvando illi opponitur, ut extrinsecum intrinseco.

Adjunctum accedit praeter subjecti essentiam, sive sit proprium, sive commune. Non enim est sustatiko\n ou)si/as2, seu non constituit essentiam, sed est parepo/menon th=| fu/sei, seqvela naturae, et constitutam essentiam conseqvitur.

Adjunctum semper refertur adsubjectum receptionis. Est enim ens respectivum, qvod alicui adjungitur, vel cui aliqvid subjicitur.

Adjunctum a subjecto realiter distingvitur, etiamsi sit proprium: Proprium enim hominis non est ipse homo.

Adjuncto posito, necesse est subjectum esse: et adjunctis omnibus remotis, tollitur necessario subjectum.

Adiunctorum plura sunt qvam subjectorum, qvia una res potest plura sustinere accidentia.

Adjuncti unius possunt esse plura subjecta. Sic castitas et a virgine, et a vidua, et a conjugata recipitur.

Adjunctum est (1.) vel proprium, qvod uni soli, semper, primo et per se competit, ut potentia loqvendi in homine, et dicitur affectio seu pa/qos2 proprium: vel commune, qvod multis competit aeqvaliter, ut vita homini et bruto. (2.) vel necessarium, qvod subjecto competitde necessitate; vel contingens, qvod contingenter ei adest vel inest, et sine qvo res possit esse: (3.) vel separabile, qvod potest abesse et separari, ut pallium ab homine, vel inseparabile, sine qvo non potest esse subjectum, ut nigredo in corvo; (4.) vel substantiale, qvod etsi est adjunctum, in se tamen substantia est, ut vinum in vitro. Substantiae enim possunt esse adjuncta: vel accidentale, ut sapientia in homine. (5.) vel swthriko\n et perficiens, ut virtus: vel fqartiko\n seu destruens, ut vitium. (6) vel affirmativum, ut habitus; vel negativum, ut privatio. (7.) vel receptum, qvod a subjecto recipitur (et est vel insitum inhaerentiae, vel adsitum adhaerentiae, vel circumstantiae) el occupatum, qvod circa subjectum occupatur, utars.

Adjunctum corrumpitur: (1.) corrupto subjecto (2.) deficiente causa efficiente (3.) per contrarii influxum.

ADMIRATIO est rei, cujus causas aut naturam ignoramus, licet eam sensibus usurpemus, cum aliqva delectatione et stupore consideratio.

ADMONITIO est sermo peccati avertendi causa institutus.

ADOLESCHIA, a)dolexi/a, est inanis ejusdem rei repetitio, vel etiam multorum inutilis coacervatio


page 56/57, image: s041

sine probatione. Dicitur etiam Nugatio et Nugamentum. Vid. Loqvacitas. Sophista.

*)adolesxei=n est futiliter loqvi.

ADOPTIO est, qva liberos adsciscimus in patriam potestatem, qvos non generavimus.

Adoptati si sunt in potestate patria, et suscipiuntur in alienam familiam, dicitur adoptio simplex: Si adoptantur puberes sui juris, dicitur arrogatio. Opponitur ei abdicatio, qva qvis a familia patris vivi ejicitur: et exheredatio, qvae fit in testamento, et vim suam habet post mortem testatoris.

Adoptare vetantur 1. castrati, qvibus virilia sunt excisa. 2. thlibiae, qvibus attrita. 3. thlasiae, qvibus contusa. 4. aetate minores, qvam adoptandi, qvia adoptio debet naturam imitari, Spadones autem, qvi frigido morbo laborant, adoptare possunt, qvia curari possunt.

*)a*d*ra/steia, Adrastia, inevitabilis lex divinae providentiae insolentiam vindicantis. Dicitur etiam Nemesis.

ADSIGNIFICARE, prosshmai/nein est verbis significantibus, qvalia sunt subjectum et praedicatum, aliqvid ad designandas circumstantias addere.

Adsignificatio, prosshmasi/a est vocum adsignificantium, ceu sunt nomina verbalia certum tempus non significantia.

ADVENA, qvi aliunde advenit, prose/lutos, a)/noikos2, peregrinus, peregre adveniens; sine lare et domicilio.

ADVENTITIUM opponitur innato seu ingenerato, et est, qvod a principio externo rei jam constitutae accedit, ut calor aqvae.

ADVERSARIA, tabellae rationum et rerum notatu dignarum memoriae causa confectae.

ADVERSA, contraria se mutuo ex eodem subjecto pellentia, e)nanti/a: ut sunt duae qvalitates contrariae.

ADULATIO, assentatio, a)re/skeia, vitium, qvo praeter rationem honestatis placere aliis studemus.

ADULTERIUM est accessus ad alterius torum, nuptaeque et tori alterius corruptio, sicuti stuprum est virginis et viduae: Fornicatio committitur cum meretricibus publicis. Vid. Fornicatio.

Adulterium simplex est soluti cum conjuge.

Adulterium duplicatum est conjugis cum conjuge.

ADVOCATUS est jure peritus, qvi consilio adest actori vel reo, qvi dicuntur ejus clientes. Procurator autem in judicio negotium suscipit actoris vel rei, qvi dicuntur ejus


page 58/59, image: s042

mandatores seu Principales.

Advocatus instruit causam, et agit calamo; Procurator perorat.

ADVOCATIA est defensio sacri alicujus collegii vel ecclesiae; jus patronatus.

*)a*d*u/naton et a)dunami/a Vid. Impossibile et Impotentia.

AEGRITUDO, dolor animi, tristitia, lu/ph: cui contrariatur laetitia et voluptas animi. Significat etiam morbum corporis. Vid. Morbus.

AEMULATIO est imitatio alterius, qvem aeqvare vel superare studemus, Graecis zh=los2.

Aemulatio, qvia plerumque fit cum invidia, etiam definitur per aegritudinem de bono alterius, qvo qvis caret.

AENIGMA, qvaestio obscura et involuta, qvae difficulter intelligitur nisi reveletur, lo/gos2 e)pikalu/ptwn to\ safe\s2 a)safi/a. Hinc sermo ai)nigmatw/dhs2: et Aenigmatistes, qvi aenigmata potest solvere.

AEOLOPILAE, globi aenei excavati, et aqva repleti, qvi si candentes et igniti fiunt, ex osculo ingentem ventum, qvem aqvae in vaporem et arem mutatae generarunt, magno cum impetu emittunt.

AEQVALITAS est duorum comparatorum convenientia in qvantitate et dimensione seu extensione; sicut similitudo in qvalitate.

Aeqvalia sunt, qvorum qvantitas est una, qvaeque habent eandem mensurae rationem, ut neutra superet alteram.

De aeqvalibus haec ponuntur principia apud Mathematicos. Si aeqvalia aeqvalibus adduntur, tota sunt aeqvalia. Si ab aeqvalibus aeqvalia auferuntur, manent aeqvalia. Si inaeqvalibus aeqvalia adjiciuntur, tota sunt inaeqvalia. Si ab inaeqvalibus aeqvalia auferuntur, manent inaeqvalia, Qvae uni et eidem sunt aeqvalia, inter se sunt aeqvalia. id est, qvae in uno tertio conveniunt, ea inter se conveniunt.

Aeqvalitas physicis in temperamento, alia est ad pondus. alia ad justitiam. Qvando de temperamento corporis mixti loqvuntur, dicunt tunc esse temperamentum aeqvale ad pondus (qvod etiam vocant temperamentum proportionis arithmeticae seu temperamentum a)natiko\n ) qvando nulla aeqvalitas aliam excedit, et tantum est unius elementi, qvantum alterius: et hoc putant dari vix posse, qvanqvam in corpore Adami ante lapsum illud fuisse nonnulli volunt. Sed temperamentum aeqvale ad justitiam dicunt esse proportionis geometricae, cum qualitates elementorum sic temperantur, prout cuiqve corpori


page 60/61, image: s043

maxime conveniunt, etiamsi aliqva praeponderent, qvae praeponderare debent.

Aeqvalis comparationis dicuntur relata aeqviparantiae, qvae sunt unius nominis, ut frater et frater; amicus et amicus. Sicuti relata disqviparantiae sunt diversi nominis, inter qvae est inaeqvalitas qvaedam; ut pater et filius: dominus et servus.

Aeqvalitas loci cum locato dicitur secundum continentiam aeqvalitas: sicuti aeqvalitas mensurae cum mensurato aeqvalitas convenientiae.

Aeqvalitas scholasticis est vel positiva, ut inter qvanta finita: vel privativa eorum, qvae in terminorum negatione conveniunt. Sic infinitum infinito dicitur aeqvale aeqvalitate privativa.

Aeqvale ratione valoris dicitur Aeqvivalens.

AEQVABILITAS animi, eu)qumi/a, eu)gnwmosu/nh, est animi constantia et aeqvanimitas.

AEQVATIO astronomis dicitur, qvando in motuum investigatione aliqvid medio motui detrahitur vel additur, ut verus motus investigetur, Graece prosqafai/resis2. Vid Motus.

Aeqvationes variae sunt arithmeticis tam in veris, qvam in fictis Algebraicis [correction of the printer; in the print Algebricis] numeris, ut et in monetis, ponderibus et mensuris, qvae apud ipsos videantur.

Aeqvans circulus seu Aeqvinoctialis astronomis est circulus maximus in medio spharae inter utrumqve mundi polum situs, qvi Zodiacum in duobus punctis intersecat: qvae cum Sol occupat, Aeqvinoctium in universa terra existit, Graecis dicitur i)shme/rinos2. Vid. Circulus.

Aeqvator (1) est mensura primi motus (2) determinat dies et horas (3) dispescit coelum in septentrionale et australe (4) ab eo numeramus declinationes stellarum, ut et amplitudinem ortivam et occiduam. (5) in eo computamus rectam et obliqvam adscensionem.

AEQVILATERUM. Aeqvicrurum. Vid. Triangulum.

AEQVILATATIO to\ i)soplate\s2 est aeqvalium linearum secundum longitudinem productio.

AEQVILIBRIUM, exacta aeqvalitas libratarum rerum in libra per Aeqvipondium seu i)sor)r(opi/an. Aeqvipondium sic dicitur, qvasi pondera aeqvans.

AEQVIPOLLENTIA, Graece i)sodunami/a, est propositionum, verbis discrepantium, in sensu convenientia. Sic duae negationes apud Latinos aeqvipollent affirmationi: et conditio impossibilis aeqvipollet negationi: et indefinita aeqvipollet interdum universali; interdum particulati.



page 62/63, image: s044

Aeqvipollentiae species est Consecutio, cum ex una propositione ita seqvitur altera, ut manente subjecto et praedicato signa universalia mutes (A nempe in E, vel E in A) et particulam negativam praedicato inseras: e. g. O. homo est animal: et N. homo est, qvi non sit animal. Item N. homo est lapis: et O homo est ejus naturae, ut non sit lapis.

Aeqvipollentiae aliud est artificium apud Logicos, qvo duae propositiones oppositae ad eundem sensum revocantur, et qvidem beneficio hujus versiculi:

Prae contradic: Post contra: Prae postque subalter..

Ex qvo versiculo tres nascuntur regulae.

Aeqvipollentes fiunt Contradictoriae propositiones (nempe A et O item E et i) cum alterutri praeponitur particula NON. E. gr. O. Sapiens est dives et Q. sapiens non est dives: Hic si primae propositioni praeponis NON, aeqvipoller secundae: ut Non omnis sapiens est dives. Si autem secundae eandem particulam NON praeponis, aeqvipollet primae: ut Non qvidam sapiens non est dives.

Aeqvipollentes fiunt contrariae propositiones, cum alterutri postponitur negatio, nempe ante copulam. E. g. O. stultus est miser. N. stultus estmiser. Hic siprima debet aeqvipollere secundae, sic enuncio: O. non stultus est miser: sive qvod idem est: Omnis stultus talis est, ut non sit miser. Si autem secunda debet primae aeqvipollere, sic enuncio: N. stultus non est miser.

Aeqvipollentes fiunt Subalternae propositiones, cum particula NON et praeponitur et postponitur signo: ut: Omnis Christianus est beatus: et Qvidam Christianus est beatus. Si igitur dico: Non qvidam non Christianus est beatus, aut, ut latinius loqvamur: Non est qvidam Christianorum, qvi non sit beatus, propositiones sunt aeqvipollentes. Haec omnia antiqvi notis versiculis explicuerunt:

Non omnis, qvidam non: Omnis non qvasi Nullus.
Nonnullus, qvidam. Sed Nullus non, valet Omnis.
Non aliqvis, nullus. Non qvidam non, valet Omnis.
Non alter, Neuter, Neuter non praestat uterque.

Aeqvipollenter qvae dicuntur, Graecis dicuntur a)ntestramme/nws2.

AEQVITAS, e)piei/keia, dicta ab ei)/kein i. e. a cedendo, est mitigatio legis scriptae, qvae ob circumstantias aliqvas de summo jure aliqvid remittit: adeoque est juris et morum norma.



page 64/65, image: s045

Aeqvitas est e)pano/rqwma no/mou, h(=| e)llei/pei dia\ to\ kaqo/lou i. e. emendatio legis ea parte, qva ob suam generalitatem lex deficit.

Aeqvitas est voluntas viri boni sincera, sic tribuens cuique suum, ut nemo laedatur.

AEQVIVOCA, alias Ambigua et Homonyma, sunt, qvorum nomen est commune; essentia diversa. Vid. Analoga.

Aeqvivoca vox est, qvae pluribus rebus tribuitur in diversa significatione, resque natura diversas indistincte et confuse significat: et opponitur voci distinctae.

Aeqvivoca vox dicitur aeqvivo cum aeqvivocans: sed diversae res una aeqvivoca voce significatae sunt aeqvivoca aeqvivocata.

Aeqvivoca simpliciter sunt, si res plures aeqve primo fignificant. Dicuntur etiam aeqvivoca casu vel fortuna: a)po\ tu/xhs2 o(mo/numa: ta\ pollaxw=s2 lego/mena: cum aeqvivocata totis speciebus, kata to\n i)de/an, inter se differunt, nec ulla ratio dari potest, cur rebus diversis unum sit nomen impositum: ut cur Franco homini et gallinaceo sit unum nomen galli impositum.

Aeqvivoca secundario sunt, qvae certo consilio, etsi diversae sunt naturae, unum tamen nomen acceperunt. Et haec dicuntur ambigua e)k proaire/sews2 seu a)po\ dianoi/as2: suntque vel dependentia vel similitudinis.

Aeqvivoca dependentiae sunt, cum unum nomen generale uni tribuitur primario, alteri autem, qvod a primario illo dependet, tribuitur secundario Vulgo vocantur a)na/loga: ut, cum vocabulum entis primario tribuitur substantiae, secundario accidentibus: item o(mw/numa a)f' e(no\s2 et pro\s2 e(\n.

Aeqvivoca similitudinis sunt, cum una vox diversis tribuitur rebus ob qvandam convenientiam seu similitudinem; ut, cum et homo et cibus et urina et aer dicitur sanus.

Aeqvivoca, anteqvam distingvuntur, nec sunt in praedicamento, nec dividi, nec definiri possunt.

Aeqvivocatio nec est in re, nec in conceptu sed in voce.

Aeqvivocationis causa est necessitas ob defectum vocum et ornatus.

Aeqvivocatio multorum saepe errorum mater est. Vid. Amphibolia.

AER est elementum humidissimum et calidum, atque ob id aqva frigida levius.

Ar complet omnem locum nullo alio corpore repletum, suaque tenuitate omnia penetrat: respirationi animalium inservit: ad varias qvalitates recipiendas indifferenter se habet.



page 66/67, image: s046

Aris tres sunt regiones: suprema ultra cacumina montium per XIII. milliaria Germanica, sedes exhalationum siccarum; media, sedes vaporum et nubium; infima eousque extensa, qvo radii solares reflectuntur. Illa calida; ista frigida et hyeme major, qvam aestate; haec varia.

AERA est epocha chronologica; qvam putant vocem esse ab Hispanis corruptam ex A. ER. A. i. e. Annus ERat Augusti. Alii putant; Aeram idem esse, qvod Heram i. e. monarchiam Augusti, vocabulo Hispanico Germanorum voci respondente, qvo dominum vocamus herum. Alii Aeram, vocem faemininam singularem putant factam esse ex neutra plurali AERA: qvo nomine vocati sunt aerei illi claviculi, qvibus abaci supputatorum erant instructi. Vid. Epocha.

AERARIUM Vid. Fiscus.

AES. Vid. Ferrum.

AESTIMATIO est judicium, qvo exqviritur, qvanti qvidvis sit. Oratoribus Aestimatio, prozh/mhsis2, est, cum unum ex duobus judicatur pluris esse, per particulas, Imprimis, Potius, Maxime. Aestimativa vis Physicis est Phantasia.

AESTUS maris Vid. Dies Lunaris.

AESYMNETIA est potestas summa in civitate, non hereditaria, sed per totam vitam vel ad certum tempus data per electionem. Sic Aesymnetae [correction of the printer; in the print Aesymetae] erant Dictatores Romae.

AETAS, a)kmh\, est vitae per diversa tempora numeratio. Estque (1.) proakmh\, infantia, pueritia, pubertas, adolescentia, ubi plurimus est calor in copioso humido, ut qvis non tantum nutriatur [correction of the printer; in the print nutritur], sed et augeatur [correction of the printer; in the print augetur]. (2.) a)kmh\ vigor in perfectae aetatis annis, aetas virilis, ubi humidum a calore jam siccius est redditum. (3.) parakmh\, senectus, qvasi mors incipiens. Vid. Senectus.

AETERNITAS est duratio sine omni defectu, qvae caret utroque termino, ut nec inceperit nec desinat. Graece a)i/+dion.

Aeternitas est vitae interminabilis tota simul et perfecta possessio, ut definit Bothius: simplex essendi interminabilitas.

Aeternitas soli Deo, nulli creaturae positive vindicanda est. Solus enim simplicem habet essentiam sine termino, nec praeteritum nec futurum agnoscit temporis. Dicitur igitur Deus aeternus positive, qvia existit in omni temporis differentia. Est enim aeternus per essentiam. Angeli aeterni sunt ut et anima humanae per gratiam et per aeternitatem participatam.

Negative aeterna dicuntur universalia, qvia in nulla temporis differentia deficiunt.



page 68/69, image: s047

Aeternum nec illud foret dicendum, si qvid ab aeterno forte factum esset. Non enim esset ens pure actuale et independens, sed haberet aeternitatem participatam.

Aeternum a parte ante dicitur, qvod nunqvam coepit: a parte post, qvod nunqvam deficit.

AETHER Vid. Caelum.

AETIOLOGIA. *ai)tiologi/a, est redditio causae, qvando aliqvid sua ratione stabilimus. Oratoribus dicitur Figura amplificationis, qvia in qvavis sententia amplificanda ai)/tion, alias stabilimentum dictum, primum sibi vendicat locum.

AEVUM et aeternitas, ex vi vocis secundum ejus impositionem, sunt unum et idem. sed usu factum est, ut aevum philosophis non significet durationem prorsus in defectibilem et in determinabilem: Graecis *ai)w/n.

Aevum est duratio media intra aeternitatem et tempus. Nam aeternitate est imperfectius, qvia habet initium; tempore est perfectius, qvia non habet finem.

Aevum est duratio rerum creatarum, sua natura indefectibilium. Habuere enim initium: sed ex se finem non habent.

Aevo durant angeli et anima rationalis; qvin et materia prima et coelum, qvia naturaliter non pereunt.

AFFABILITAS est virtus homiletica, qva cuivis facultatem loqvendi de nobis concedimus, et illi consulimus.

AFFABULATIO est Morale seu doctrina fabulae apposita.

AFFECTATUM est, ad qvod aptitudo naturalis non inclinat, sed qvod indebite assumitur.

Affectat igitur, qvi qvidem imitandi studio tenetur, sed, dum rei formam inepte exprimit, ipsam rem non asseqvitur.

AFFECTIO essentiam rei non exprimit, sed eam afficit. i. e. facit, ut taliter denominetur.

Affectio dicitur etiam attributum et modus. nec facit, ut qvippiam sic aliud, sed ut sit aliter affectum et determinatum.

Affectiones et modi unius rei possunt esse plures, qvia variae possunt esse ejusdem rei determinationes.

Affectio contradistingvitur enti, qvia non est idem formaliter cum ente, cujus est affectio: licet rem denotet, et rei conceptum et rationem conseqvatur, cumque ea reciprocetur.

Ad omnem igitur affectionem reqviruntur qvatuor: (1.) Distinctio, ut non sit idem formaliter cum re, cujus est affectio. (2.) Denominatio, ut rem denominet. (3.) Consecutio. (4.) Reciprocatio. Sic unitas,


page 70/71, image: s048

veritas, bonitas, qvamvis idem sunt cum ente, formaliter tamen diversa sunt, qvia ens in conceptu suo affectiones non includit. Interim ens denominant, ut possim dicere: Ens est unum, verum, bonum. Conseqvuntur etiam entis naturam necessari: et propterea reciprocantur, ut possim dicere: Omne ens est unum. Et omne unum est Ens.

Affectiones ens denominant, et de eo verificantur in omnibus ejus speciebus et singularibus: ab ipso tamen sunt formaliter distinctae. Non autem sunt distinctae ab eo realiter, qvia includunt essentialiter ipsum ens, adduntque illi vel negationem, vel relationem qvandam rationis. Sic Unitas dicit negationem divisionis: Veritas involvit respectum ad intellectum; Bonitas ad voluntatem.

Affectiones entis non sunt, ut accidentia subjecti. Nec enim faciunt compositionem in subjecto: id qvod notandum est, cum de Deo enunciamus varia attributa seu idiomata et affectiones, ut justitiam, sanctitatem, omnipotentiam.

Affectiones entis sunt vel unitae (qvae simpliciter et unitim cum ente reciprocantur; et dicuntur affectiones simplices et transcendentia, ceu sunt Unitas, Veritas, Bonitas, et qvae extrinsecus ens afficiunt, et duratio et ubietas) vel disjunctae, ut cum dico: Omne ens est necessarium vel contingens: independens vel dependens: actus vel potentia: principium vel principatum: simplex vel compositum: totum vel pars: singulare vel universale: infinitum vel finitum etc.

Affectiones in demonstratione sunt proprietates in subjecto, emanantes necessario ex aliqva in subjecto causa: et dicuntur in syllogismo demonstrativo zhtou/menon, Qvaesitum, qvod dem onstratur de subjecto per ai)/tion seu causam; estque semper in syllogismo major terminus.

Affectiones igitur in scientiis, ut in physicis, semper sunt proprietates essentiales, qvae ex essentia rei fluunt, sicuti calor ex igne: et propterea non constituunt cum subjecto suo unum per se, sed tantum unum per accidens.

Affectiones interim illae, qvae subjecto adveniunt per externas causas, dicuntur externae. Sicuti internae, qvae ex intimis subjecti principiis emanant.

Affectiones praeterea vel sunt sxetikai\ et relativae, vel e(ktikai\ et inhaerentes.

AFFECTUM est, qvod habet aliqvam affectionem.

AFFECTUS (alias dicti perturbationes, passiones, pa/qh ) sunt


page 72/73, image: s049

motus animalis, ab appetente facultate ex appetitu boni et aversatione mali, ad aliqvid perseqvendum vel amoliendum, excitati. Vid. Appetitus.

Affectus proprie facultate appetente et ab instrumentis.

Affectus causa ponitur 1. in objecto, tanqvam in causa prokatarktikh=| et impulsiva et irritatrice [correction of the printer; in the print irretractrice]. 2. in sensu et cognitione sive imaginationis sive intellectus, sive utriusque qva objectum judicatur esse aut bonum aut noxium. 3. in appetitu seu appetente animae facultate, qvae judicio sensuum aut intellectus commota desiderat aut aversatur objectum. 4. in spirituum et sangvinis, adeoque in cordis per istum appetitum commotione, qvia, si gratum est objectum, cor deducitur et dilatatur; sin ingratum, comprimitur et contrahitur. Unde variae in vultu et reliqvis membris passiones, totiusque animalis locomativa excitatur, qva se illud movet ad boni prosecutionem, aut ad mali fugam.

Affectuum finis est actionum alacritas. Frustra enim non sunt dati: (qvod contra Stoicos notetur) nec sunt per se vitiosi, sed tantum propter vitium sive superveniens sive connatum. In se sunt boni, ideo dati, ut exstimulent nos ad agendum et naturam juvent atque tueantur.

Affectus est per se bonum physicum, sed bonum morale nondum est, qvia indifferens et ou)de/teros2 est ad virtutem et vitium.

Affectus sunt vel concupiscibiles, vel irascibiles, vel mixti.

Affectus concupiscibiles sunt amor et odium, desiderium et fuga, gaudium et tristitia.

Affectus irascibiles sunt spes et desperatio; timor et audacia, ut et ira.

Affectus mixti sunt misericordia, invidia, zelus, e)pixairekaki/a.

Affectus praeterea sunt vel moderati et ordinati, vel immoderati et nondum castigati. vel vehementiores, qvi dicuntur o(rmai\ kai\ pa/qh, seu perturbationes, vel leniores, qvi dicuntur h)/qh: vel durabiles, ut odium, vel momentanei, ceu sunt primi motus, qvi non sunt in nostra potestate: vel naturales vel morales. vel boni, sub virtute vel mali, adversus illam.

Affectus medicis sunt omnes passiones, qvae in corpore fiunt praeter naturam.