06/2005 Ruediger Niehl markup
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check
12/2010 Hajnalka Kristóffy; Reinhard Gruhl markup
manual spell check performed - no orthographical standardization


image: as001

ADAGIA OPTIMORVM VTRIVSQVE LINGVAE SCRIPTORVM OMNIA, QUAECVNQVE AD HANC VSQVE diem exierunt. PAVLI MANVTII STVDIO ATQVE industria, Doctissimorum Theologorum consilio atque ope, ab omnibus mendis vindicata, quaepium, et veritatis Catholicae studiosum Lectorem poterant offendere. Cum plurimis ac locupletissimis Indicibus. [gap: illustration] URSELLIS, Ex Officina Cornelii Sutorii, impensis Lazari Zetzneri, Bibliop. M. D. CIII.



image: as003

[gap: body text before]

page 1109, image: s1109

Oportet agrum imbecilliorem esse.

Columella lib. 1. cap. 3. testatur apud Afros huiusmodi proverbium fuisse celebre, oportet agrum imbecilliorem esse quam agricolam. Hoc aenigma sic explicuit Virgilius [correction of the transcriber; in the print Vitgilius], specie non minus proverbiali:

- Laudato ingentia rura,
- Exiguum colito.

Sed praestat ipsa Columellae verba adscribere. Adhibendum modum mensuramque rebus, idque vt non solum aliud acturis, sed et agrum paraturis dictum intelligatur, ne maiorem quam calculorum ratio patitur emere velit. Nam huc pertinet nostri poetae sententia:

- Laudato ingentia rura,
Exiguum colito.

Quod vir eruditissimus traditum vetus praeceptum numeris signauit. Quippe acutissimam gentem Poenos dixisse convenit, Imbecilliorem agrum quam agricolam esse debere, quoniam cum sit colluctandum cum eo, si fundus praevaleat, allidi dominum. Nec dubium quin minus reddat laxus ager non recte cultus, quam angustus eximie. Conveniet in eos, qui student imperio proferendo, cum hoc ipsum quod habent non possint administrare, aut qui suscipiunt munus, cui gerendo sunt impares. Congruet cum eo, quod alibi retulimus, Spartam nactus es, hanc orna.

Ab ipsa messe.

NON est animus conuerrere in hoc opus, quidquid aliquam proverbii speciem habet. Pauca, quae se casu obtulerunt visum est non praeterire, praesertim si commodius et argutius dicta videbantur. Quod genus est illud apud Senecam epistolarum libro 3. epistola 22. Ab ipsa messe discedam? Agit enim de his, qui vel commodis, vel spe commodorum detinentur, quo minus semet explicent a negociis, quasi deserturi agrum, cum instat messis. Quam multi sunt in principum aulis, quos taedet eius vitae, discrucianturque libertatis desiderio, verum istis ad libertatem aspirantibus relcamat cupiditas: Tam magnas spes relinquam? Ab ipsa messe discedam?

Cum sarcinis enatare.

NEC minus commode dictum est in eadem epistola: Nemo cum sarcinis enatat, id est, nemo sese recipit in libertatem, nisi contemptis praemiis seruitutis. Non enim potest euadere occupationes, qui curarum auctoramentum non potest negligere. Congruit cum eo, quod alibi retulimus ex Martiale: Totis pilea sarcinis redemi: rursum cum apologo, quem adducit Horatius de vulpe pasta in camera frumentaria.

Dosones.

PLutarchus in vita Pauli Aemylii tradit Antigonum regem, Demetrii nepotem, eo quod benigne promitteret omnibus, nec praestaret promissa, populari ioco dictum fuisse Dosonem, quasi latine dicas Dabonem, quod ille quiduis petentibus respondere soleat dw/sw, id est, Dabo. Tales sunt xrhstolo/goi, de quibus alibi nobis dictum est. Ouidius:

Promittas facito, quid enim promittere laedit?
Pollicitis diues quilibet esse potest.

Huiusmodi Dosonibus scatent aulae principum. Cras, mox redi.

Humerus sustinere.

Qvorum auctoritas diligentiaque plurimum valet in conseruanda salute cuiuspiam, ii dicuntur humeris sustinere Marc. Tull. pro L. Flacco:


page 1110, image: s1110

De summa Reip. taceo, quam nos vniuersam hoc iudicio, vestris inquam humeris Iudices sustinetis. Ammianus Marcellinus lib. 16. Vbi bellorum inundantium molem humeris suis, quod dicitur vehens, scindebatur in multiplices curas. Huic affine est: Humeris referre. Cicero pro domo sua: Dicebas te tuis humeris me custodem vrbis in vrbem relaturum. Ab hac metaphora dicuntur Atlantes Reipub. qui eam suis humeris sustinent, alioqui collapsuram.

Arcem ex cloaca facere.

QVI rem hominemve nihili laudibus magnificis attollunt, dicuntur arcem ex cloaca facere. M. Tull. pro Cn. Plancio: Nunc venio ad illud extremum quod dixisti, dum Plancii in me meritum verbis extollerem, me arcem ex cloaca facere, lapidem e sepulchro venerari pro deo, neque enim insidiarum periculum vllum, neque mortis fuisse. Hactenus Cicero. In cuius verbis et illud prouerbii figuram habet: Lapis e sepulchro, de homine nullius potentiae.

Archimedes non posset melius describere.

ARchimedes Syracusanus geometra fuit celeberrimus, nusquam non intentus figuris geometricis, adeo vt pingens sit interfectus. Ex quo prouberbii specie dictum est illud, quod est apud M. Tullium in oratione pro A. Cluentio: Si vt tu dicis, gratiae conciliandae causa, quadraginta istorum accessio millium quid valet? Si, vt nos dicimus, vt quadragena milia nummum sedecim iudicibus darentur, non Archimedes potuit melius describere. Solent enim geometrae mathematicas figuras in puluere depingere.

Porta itineri longissima est.

M. Varro libro de re rust. 1. cap. 2. subindicat vulgo dici solere, Portam itineri esse longissimam. cuius arbitramur eundem esse sensum, qui est illius: Dimidium facti qui coepit habet. Quin et hodie dicunt bonam itineris partem confectam ei, qui portam egressus sit: semper enim est quod iter apparantem remoretur, et si nihil sit negotii, remorantur amicorum affectus. apud nostrates autem non creditur profectio futura felix, nisi dies aliquot dati fuerint conuiuiis et compotationibus amicorum. Varronis verba subscribemus. Vultis igitur interea prouerbium, quod est; Romanus sedendo vincit, vsurpemus dum iste venit? et simul cogitans portam itineri dici longissimam esse, ad subsellia sequentibus nobis praecedit.

Deorum concio.

*qew=n a)gora\, id est, Deorum concio, siue curia. Hesychius indicat dici solitum in eos, qui libere magnaque cum auctoritate loquuntur, perinde quasi dii loquantur hominibus. Addit Athenis esse locum huius cognominis. Conueniet in diuites aut praepotentes, qui nonnunquam cum stultissime loquantur, tamen freti opibus ac potentia, pro oraculo volunt haberi quidquid dixerint. Cognatum est illi, quod alibi retulimus: Argenti fontes loquuntur.

Camarine loqui.

HVIC non dissimile est, quod extat apud eundem: kamarinw=s2 le/gein, i. Camarine loqui, pro eo, quod est, audacter, praecise, et seueriter loqui. Vnde natum, non satis liquet, nisi quod Iuuenalis Camarinos inter vetustae nobilitatis familias recenset:



page 1111, image: s1111

- Ne tu, inquit, sis Creticus aut Camarinus.

Hesychius indicat militum zonas dici kama/ros2. Itaque fieri potest, vt ab horum ferocia prouerbium duxerit originem. Idem docet columnas quasdam, in quibus erat depictus Asiae circuitus, dictas kama/rous2. Fortassis ab hac ostentatione dicti sunt kamarinw=s2 loqui, qui sese iactarent barbarico more. Rursum idem ostendit kamari/an dici cubile, in quo sunt plures camerae. In suo quisque cubiculo quae vult loquitur.

Glossogastores.

QVI linguam habent venalem, ea loquentes quae ventri conducunt, Comicorum salibus taxati sunt, dictique eo glwssoga/stores2, voce ridicula ex lingua et ventre composita. Quadrabit in malos aduocatos, in assentatores. Auctor est Iulius Pollux libr. De rerum vocab. 2. Athenaeus libr. 3. docet eiusmodi homines a poetis aliquot dictos knissoko/lakas2 et knissoloi/xous2, quod ob culinae nidorem adulentur, et nidorem liguriant: morbum dictum knissoloixi/an. Ita Iuuenalis:

Te putat ille suae captum nidore culinae.

Pereant amici, etc.

M. Tull. in oratione pro Deiotaro rege refert hunc versiculum vt prouerbio iactatum:

Pereant amici, dum vna inimici intereant.

Dicit eandem sententiam Graeco quoque versiculo celebrari, quem nondum comperimus. Nisi forte is est cuius fragmentum ante retulimus: e)r)r(e/tw fi/los2 sh\n e)xqrw=|, id est, valeat amicus cum inimico. Ciceronis verba subscribemus. Itaque cum esset ei nunciatum Domitium naufragio periisse, etiam te in castello circumsederi, de Domitio dixit versum Graecum eadem sententia, qua etiam nos habemus Latinum: Pereant amici, dum vna inimici intereant. Quod ille si esset tibi inmicissimus, numquam tamen dixisses, ipse enim mansuetus est, versus inanis. Congruet in illos, qui nec amicis parcunt nec inimicis, modo quod impense cupiunt assequantur. Versus autem non solum inanis est, verum etiam immanis, cum humanitatis sit et inimicos inultos sinere, ne laedas amicos. Neque dubitemus contendere a Cicerone immanis scriptum, quod scriba deprauarit in inanis, cum mansuetus non respondeat inani, sed immane, nec in hoc versu quidquam sit inane, hoc est, gloriosum aut friuolum, sed feritas homine indigna. Quanquam carmen apud Ciceronem non satis constat suis numeris, constabit si legas:

Pereant amici, inimici dum intereant simul.

Talis est et ille, quem alibi retulimus,

Me mortuo terra incendio misceatur.

Plenis velis.

PAssis velis, plenisque velis agere dicuntur, qui toto impetu summoque conatu moliuntur aliquid. Ita M. Tull. pro domo sua ad Pont. Quid tandem si tu in illis Reipub. tenebris caecisque nubibus et procellis senatum a gubernaculis deiecisses, populum e naui exturbasses, ipse Archipirata cum grege praedonum impurissimo plenis velis nauigasses, si quae tum promulgasti, constituisti, promisisti, vendidisti, perferre potuisses, qui locus terrarum vacuus extraordinariis fascibus atque imperio Clodiano fuisset? Hactenus Cicero. Philostrat. in


page 1112, image: s1112

Polemone? e)pei\ de\ h)/kousen eu)fra/tou, tou= turi/ou, plhre/sin i(sti/ois2 e)s2 th\n e)kei/nou filosofi/an [note of the transcriber: In the print: flosofi/an ] a)fh=ken, id est, Posteaquam audiuit Euphratem Tyrium, plenis velis ad illius philosophiam se contulit. De similibus figuris alias a nobis non semel dictum est.

Pecunia absque peculio.

APparet olim fuisse prouerbium inter agricolas iactatum, Pecuniam sine peculio fragilem esse. Refertur Pandect. li. 32. tit. de legat. et fideicom. capite, Si chorus. His verbis, quae mobilia mea erunt, do, lego, nummos ibi repositos, vt mutui darentur, non esse legatos Proculus ait. At eos quos praesidii causa sepositos habet, vt quibusdam bellis ciuilibus factitassent, eos legato contineri. et saepe audisse rusticos senes ita dicentes: Pecuniam sine peculio fragilem esse: pecuniam appellantes, quod praesidii causa reponeretur. Retulimus alibi prouerbium, quod admonet ne totam substantiam vni credamus naui, ne nihil supersit vnde damnum sarciatur, si nauis interierit. Ita solent senes summam aliquam seponere, ne nihil superesset, si res incendio, bello aut furto periret. Si libebit adagium alio deflectere, poterit accommodari ad eum qui non omnia consilia sua communicat amicis. Aut qui felicitatis summam non ponit in rebus extrariis, sed in animi bonis, vt illis casu perditis habeat quo confugiat, nec despondeat animum. Quod enim proprie nostrum est, peculium dicitur. Ea vero demum proprie nostra sunt, quae fortuna non potest eripere.

Rana cum locusta.

IMpar certamen expressit hac figura Theocritus in Thalysiis:

*ba/traxes2 de\ pot' a)kri/das2 w(/s2 tis2 e)ri/sdw.

id est,

Sic certo veluti si certet rana locustis.

Addit Scholiastes Graecis ranam dici ba/traxon quasi boa/traxon ob vocis asperitatem.

Musarum aues.

*mousw=n o)/rniqes2, id est, In eadem Ecloga dicti sunt poetae, quod assidue modulentur sua carmina.

*kai\ moisa=n o)/rniqes2 o(/soi poti\ xi=on a)oido\n
*anti/a kwkki/zontes2 e(tw/sia moxqi/zonti.

id est,

Quotquot aues musarum, audent certare poetae
Chio, Coccysando, opera conantur inani.

Ad pedes, ad caput.

NON sine prouerbii specie dictum videtur illud Theocriti in Pastoribus de rebus copiosis et affluentibus:

*wn moi\ pro\s2 kefalh=|, kai\ pa=r posi\ kw/ea kei=ntai.

id est,

Ad caput, adque pedes, quarum me vellera cingunt.

Sermo est pastoris iactantis opes suas, quibus vndique affluebat.

Psydracia.

THEOCRITVS in Aita,

*yeu/dea r(ino\s2 u(/perqen a)raia=s2 ou)k a)nafusw=|.

id est,

Non mihi nascentur nares mendacia supra.

Scholiastes addit apud Siculos, qui supra nares haberent pustulas albas, quas illi vocant yudra/kia siue i)o/nqous2 aut o)nqi/ous2 pro mendacibus haberi solitos vulgo. Quia et hodie


page 1113, image: s1113

vulgo dicunt: Nasus tuus arguit mihi te mentiri. Idem iocus est vulgi de miraculis vnguium, quin et ipsas narium pustulas Graeci yeu/smata vocant: vt indicat idem Scholiastes. Amans hoc aenigmate significat se nihil mentiturum de amica. Iones yu/drakas2 appellant pustulas. Hinc diminutiuum yudra/kia, e)canqh/mata, quod in summa cute efflorescant. Res ipsa plane superstitiosa est.

Cum sacco adire.

PRouerbiali schemate dictum est quod adfertur ex Paulo libro Pand. 46. tit. de solu. et liber. cap. Quod dicimus, inquit, in eo herede, qui fideiussori testatus id quod ante aditam hereditatem ab eo solutum est debere statim soluere, cum aliquo scilicet temperamento temporis intelligendum est, nec enim cum sacco adire debet. Haec ibi. Non dubium est, quin hic sermo fuerit vulgo iactatus de quovis qui postulat, vt statim exhibeatur quod petit. Alioqui non ad omnia recipienda sacco est opus, velut ad oleum aut vinum; Graecis qulaki/zein dicitur, qui cum pera sequens postulat aliquid, qui mos est mendicorum: vnde prouerbium, mendicorum peras semper esse inanes. qu/lakos2 autem vas est farinarium. Hesychius indicat eam vocem fuisse peculiarem Tarentinis.

Manu longa, et manu breui tradere.

LIbro Pandectarum 46. tit. de solutionibus scribitur hunc in modum. Pecuniam mihi debes aut aliam rem. Si in conspectu meo ponere te iubeam, efficitur, vt et tu statim libereris, et mea esse incipiat. Nam tunc quod a nullo corporaliter eius rei possessio detinetur, acquisita mihi et quodammodo manu longa tradita existimanda est. Simili figura dictum est breui manu dare, lib. Pandect. 23. tit. de iure dotium, capite. Licet soleat. Quoties autem extraneus accepto fert debitori dotis constituendae causa, siquidem nuptiae insecutae non fuerint, liberatio non sequetur, nisi forte sic accepto tulit, vt velit mulieri in totum donatum. Tunc enim credendum est breui manu acceptum a muliere, et marito datum. Quae si deflectas, plus habebunt veneris: veluti qui promissis agit, ac spem tantum ostendit, longa manu dat, quod animo contueri possis, non statim tollere. Contra, qui praesens ac statim exhibet quod promittit, breui manu dat. Pueri assem ostendunt elephanto, nec audent porrigere. De longis regum manibus alibi dictum est.

Iynge trahor.

QVI vehementi, et impotenti desiderio trahuntur ad aliquid, Iynge trahi dicuntur. Ita Pindarus in Nemeis hymno 4. i)/uggi e(/lkomai h)=tor, id est. Iynge trahor animo [reading uncertain: Print blotted] . Interpres addit huiusmodi fabulam, Iyngem aiunt fuisse filiam Echus, alii Pithus, quae cum amatoriis venenis incitasset Iouem in amorem Ius, a Iunone irata versa est in auem, qua mulieres vti consueuerunt in amatoriis veneficiis, quemadmodum indicat Theocritus in Pharmaceutria:

*iugc e(/lke tu\ th/non e)mo\n poti\ dw=ma to\n a)/ndra.

id est,

Per te Iynx meus ille domum vir quaeso trahatur.

Quidam Iyngem vertunt motacillam, quod caudam assidue moueat.


page 1114, image: s1114

[note of the transcriber: Printed page number: 014]

Dij onmia possunt.

HEMISTICHIVM Homericum:

*qeoi\ de/ te pa/nta dun/antai.

id est,

At caelestes omnia possunt.

Quadrabit in eos, quibus promptum est facere quidquid animo collibitum fuerit, siue iure, siue iniuria. Pindarus in Pythiis hymno 3. qeo\s2 a(/pan e)pelpi/desi te/kmar a)nu/etai, id est, Deus autem pro sua libidine omnem exitum perficit.

Timidi mater non flet.

PRobus Aemilius in vita Thrasybuli, testatur hoc velut aenigma vulgo iactatum, timidi matrem non flere, quod in bello qui contemnunt hostem, nihilque metuendum ducunt, quoniam sibi parum cauent, fere pereunt, et matribus luctum afferunt cum orbitate. Contra qui nihil non metuit, neque quidquam omnino contemnit, in tutioribus vtens consiliis, raro venit in periculum. Thrasybulus enim cum indixisset bellum triginta tyrannis, qui Athenas oppresserant, et castellum Atticae Philen occupasset, non plures secum habuit quam triginta commilitones. Hoc, inquit, initium fuit salutis Atticorum, hoc robur libertatis clarissimae ciuitatis. Neque vero hic non contemptus est primo a tyrannis, neque eius solicitudo, quae quidem res et illis contemnentibus perniciei, et huic despecto saluti fuit. Hoc enim illos ad persequendum segnes, hos autem tempore ad comparandum dato fecit robustiores. Quo magis praeceptum illud omnium in animis esse debet, nihil in bello oportere contemni, nec sine causa dici, Timidi matrem flere non solere. Quanquam satis constat hunc locum deprauate legi, vnde coniicitur sic scriptum fuisse: Neque vero hic modo contemptus est primo a tyrannis, sed eius etiam solitudo. Itaque modo deprauatum est in non, et solitudo in solicitudinem, et deprauatio deinde trahit deprauationem, vt ansa ansam. Sentit enim Probus ipsum Thrasybulum, vt hominem mediocriter nobilem, ac diuitem despectui fuisse tyrannis. Deinde hoc magis fuisse contemptui, quod tam paucos haberet suae factionis homines. Retulimus alibi de fortitudine, quae erumpit in neruum.

Teuthidum more.

THemistocles, vt in ipsius vita refert Plutarchus, Eretrico [correction of the transcriber; in the print Eretrieo] cuidam exprobrans ignauiam dixit: h)= ga\r e)/fh kai\ u(mi=n peri\ pole/mou ti/s2 e)sti lo/gos2, oi( kaqa/per ai( teuqi/des2 ma/xairan me\n e)/xete, kardi/an de\ ou)k e)/xete, id est, Sane inquit, et vobis aliquid de bello dicendum est, qui Teutidum in morem gladium quidem habetis, cor autem non habetis. Quidam Teuthidas putant esse, quas nos vocamus sepias. Sepia autem de genere mollium est, et arbitramur huic generi cor non inesse.

Samii literati.

PLvtarchus in vita Periclis citat hunc versiculum ex Aristophane Comico:

*sami/+wn o( dh=mo/s2 e)stin w(s2 pollugra/mmatos2.

id est,

Populus Samiorum valde literatus est.

Arbitramur hoc inde dictum, quod cum Samii captiuis Atheniensium inussissent noctuam, Atheniensis vicissim Samiorum captiuis inurebant Samaenam, quam in collectaneis opinamur dictam sa/mhn. Id erat nauis genus


page 1115, image: s1115

lato ventre, a prora veluti suilli rostri speciem praeferens, vnde et hic versus iactatus est:

*nau=s2 de/ tis2 w)kupo/ros2 sami/+a u(o\s2 ei)=dos2 e)/xousa.

id est:

Nauis erat velox Samia, specieque suilla.

Dicta est Samaena, quod a Samiis reperta sit. Conueniet igitur in cicatricosos, et stigmatum plenos. Hesychius et Suidas addunt apud poetam dictum in Babylonios e pistrino prodeuntes, stigmatibus notatos. Verum Aristoteles etiam huius dicti monstrat originem. Cum Samiorum gens esset afflicta a tyrannis, ob inopiam administrantium rempublicam, coacti sunt aliquot e seruis admittere in consortium administrandi magistratus. Sic Aristoteles. Seruile est autem ac noxium, stigmatis notari. Apud Plautum in Cassina: Si hic literatus me sinat. Literatum appellans notis inustis insignem. Plinius lib. 18. cap. 3. inscriptos appellat. At nunc eadem illa, vincti pedes, damnatae manus, inscripti vultus, exercent. De Attagena diximus alias. Nec desunt qui causam diuersam afferant, quod apud Samios inuentae sunt vigintiquatuor literae e Callistrato. Sic Andron in tripode. Idem Ionum literas tradidit Atheniensibus. Probabile est igitur a repertis traditisque literis, iocum fuisse versum ad stigmata. Nam Samii simul et accipiebant, et tradebant infames notas. Nicanor Alexandrinus grammaticus populari ioco dictus est stigmaticus, quod de scripturae distinctiunculis, quas Graeci stigma/s2 appellant, curiose scripserit.

Samii mores.

*samiako\s2 tro/pos2, id est, Samii mores. Quidam referunt ad calumniandi vitium, quod, vt dictum est, Samii notas et inurerent aliis, et paterentur ab aliis. Alii malunt referre ad nouam nauigii speciem, quam apud eos reperit Polycrates tyrannus. Itaque quadrabit in eos, qui suos quosdam habent mores a caeterorum moribus dissidentes.

*lakko/ploutoi.

Calliae barbarus quispiam clam indicauit magnam auri vim in puteum quendam coniectam. Is et occidit indicem, ne proderet, et aurum sustulit. Vbi res innotuit, in comoediarum iocum versa est, vt qui malis artibus subito ditescerent, lakko/ploutoi dicerentur. Refert Plutarchus in vita Aristidis. Attigit et Hesychius.

Abydus, Abydenus

Abydenorum mores in prouerbium abierunt. Nam Abydeni dicti sunt Sycophantae, seu molles et effeminati. Meminit adagii Pausanias et Suidas, quorum hic ostendit [reading uncertain: Print blotted] etiam res nihili, nugasque meras Abydum dici, quemadmodum de Tricis et Apinis alibi retulimus: opinamur quod id temporis frigeret Abydus ob vetustatem. Vnde Sinopen meretricem Abydum vulgo dictam indicat Athenaeus lib. 13. quod iam anus a nemine adiretur. Hesychius indicat quempiam apud poetam quendam a)budoko/man dictum, quod de sycophantia sese venditabat. Suidas, ni fallimur, alicubi citat ex Aristophane. Zenodotus sic effert prouerbium a)/budos2 po/lis2, id est, Abydus ciuitas. Stephanus indicat prouerbium dictum ab Abydenis Milesiis. Nam hinc profecta est Abydus Hellespontica. Verum haec propius attinent ad prouerbium quod ante retulimus: Ne temere Abydum.



page 1116, image: s1116

Manuari.

SICVT fures multis artibus instructi sunt, ita studium illorum variis nominibus appellabatur: velut inuolare et manticulari, pro eodem Laberius citante Nonio Marcello dixit, Manuari. nec dubium quin ea vox ioco populari fuerit iactata, quemadmodum et hodie, quoniam furandi verbum nimis odiosum est, mitiore verbo dicunt, digitauit, si quid furto sublatum volunt intelligi, simul vt effugiant actionem iniuriarum. Quid ais? Appellas me furem? Nequaquam, sed manuatorem. Huiusmodi voces obsoletae non carent gratia, si in loco adhibeantur, nec sine proepiplh/cei, vt prisci loquebantur, aut vt vetere verbo vtamur.

Ad coronidem vsque.

*me/xri th=s2 xorwni/dos2, id est, Vsque ad coronidem, cum extremum finem rei cuiuspiam significamus. A nauibus translatum putant literatores, quibus aliquid rostri speciem gerens solet addi. Nam Corone Graecis cornicem sonat, coronis corniculam. Apud Homerum vsurpatur korw/nh pro anulo, aut si quid apponitur ostio. Idem velut ornamenti gratia perfectis omnibus additur. Vnde Eustathius indicat laetum rerum finem xrush=n korw/nhn prouerbio dici solere. Plutarchus in lib. de fortuna Alexandri refert Philoxenum a Dionysio coniectum in latomias, id erat nomen teterrimo carceri, quod tragoediam quam illi castigandam tradiderit, a)po\ th=s2 a)rxh=s2 me/xrith=s2 korwni/dos2 perie/grayen, videlicet cirumducta linea significans totam esse dispungendam. Idem aduersus Stoicos: Et *ek paro/dou kai\ a)rxh=s2 a)/xri korwni/dos2, id est, ab ingressu et initio vsque ad coronidem. Iucundius erit quoties transfertur ad animum, veluti si quis studiorum coronidem dicat, aut moneat, vt egregiis coeptis auream addat coronidem: aut vitae laudabiliter actae iubeat auream imponi coronidem, hoc est, mortem piam. Quanquam coronis dicitur interdum, quod accedit absoluto operi, vt Martialis, Multaque coronide longus, qualia sunt in conuiuiis, quae Graeci vocant e)pidorpi/smata, siue metado/rpia, quod coenis addantur: Latini, ni fallimur, bellaria vocant. Cuius vocis eadem fuerit gratia, si ad res animi transferatur, velut ad accessionem quaestioni propositae additam, aut aliud simile. Postremo grammatici quoties persona actoris eodem metri genere finit quo coeperat, Coronidem vocant: eamque notant velut rostri figuram exprimentibus lineis. Attigeramus hoc prouerbium, in eo, quod est: A capite vsque ad calcem, sed tribus duntaxat verbis.

Sine vt incolumis redeat.

HAbet prouerbii speciem, quod est apud Theocritum in Hodoeporis:

*ei)/a le/g' ei)/ ti le/geis2, kai\ to\n ceno\n ei)s2 po/lin au)=qis2
*zw=nt' a)/fes2.

id est,

Dic age, si quid dicis, et hospes vt vnde profectus,
Viuus eo redeat, permittito.

Sic et hodie dicimus iis, qui verbis minacibus et conuiciis ferociunt: Eia sine hominem viuere. Verba sunt Laconis ad Comatam, qui de se arroganter in alterum contumeliose fuerat locutus. Tametsi locum varie interpretatur Scholiastes.

Quisquis tarde venit ad coenam.

THeocriti scholiastes indicat hos senarios prouerbio fuisse iactatos:



page 1117, image: s1117

*ostis2 e)pi\ dei=pnon o)ye\ klhqei\s2 e)/rxetai,
*h xwlo/s2 e)stin; h)\ ou) di/dwsi sumbola/s2.

id est,

Quisquis vocatus tardus ad coenam venit,
Aut claudus est, aut non dat ille symbolas.

Et Theocritus sic habet:

*h meta\ dai=ta klhto\s2 e)pei/geai.

id est,

An quoquam ad coenam properas conuiua vocatus?

Et addit eos [reading uncertain: Print blotted] , qui vocati sunt celerius ire, qui non vocati tardius. Etenim, qui vocatus se venturum promisit, inciuile putat, si conuiuatori sit in mora. Qui non vocatus venit, vel pudore tardior est, vel quod exclusus spe alterius conuiuii. Ita qui symbolam dedit, properat ne mulctetur damno, si post tempus venerit. Qui non dedit, huius rei securus, vt lubet, ambulat.

Gargara bonorum.

INnumerabilem hominum rerumve vim prisci gargara dicebant, ficta voce, a strepitu quem facit hominum congregatorum multitudo, aut rerum effusarum copia. Aristomenes e)n bohqoi=s2 apud Suidam, et Aristophanis interpretem:

*endon ga\r h)mi=n ga/rgara.

id est,

Nobis enim intus gargara.

Citatur et Tragicus quispiam, Sophron opinamur, qui scripserit, xrhma/twn te ga/rgara, id est, Pecuniarum gargara. Vnde et gargai/rw verbum, quod significat perstrepo prae multitudine. Vt Cratinus:

*andrw=n a)ri/stwn pa=sa gargai/rei po/lis2.

id est,

Vrbs vniuersa haec optimis strepit viris.

Rursum ex fabula cui titulus li/mnai citatur hic versiculus:

*andrw=n e)paktw=n pa\sa ga/rgair' e(sti/a.

id est,

Viris adactus tota perstrepit domus.

Caeterum, quod est apud Homerum, ka/rkaire de\ gai=a po/dessi, id est, Pedibus quoque terra strepebat, mutata literula ka/rkaire dictum pro ga/rgaire. Denique cancros existimant dictos garga/rous2 ob pedum multitudinem. Macrobius libro Saturnalium quinto, docet Gargara montem esse, et eiusdem nominis oppidum monti subiectum in Mysia, vt apparet, quae frugum est feracissima, vt hinc factum sit, vt qui immensam rerum copiam signficare vellet, gargara nominaret. Exempla citat ex Alcaeo, Aristomene, quae scribarum inscitia desiderantur. Aristophanes e)n a)xarneu=si, risus causa duas voces coniunxit, immensam multitudinem significantes a(d' w)dunh/qhn yammosikosioga/rgara. Siquidem yammosiko/sia dicunt Graeci, quae vel aequant harenarum numerum, ad eam formam qua dicunt triako/sia et e(cako/sia. Alexis apud Athenaeum libro sexto:

*ebo/a kalw=n to\n oi)ke/tan
*en) o)/nta kai\ mo/non, o)no/masin de\ xrw/menon
*yammakosi/ois2.

id est,

Famulum intonabat euocans
Vnum atque solum, caeterum vocabulis
Vtens ad id innumeris.

Loquitur de paupere ostentatore diutiarum, qui cum non haberet nisi vnum famulum tamen pro foribus euocabat eundem variis nominibus, vt hospites crederent plurimos esse domi. Et huius compositae vocis meminit Macrobius loco, quem modo citauimus.



page 1118, image: s1118

Onobatis.

Apud Cumanos mulier in adulterio deprehensa ducebatur in forum, vt illic lapidi insistens omnibus esset conspicua. Deinde impositam asino, atque ita per totam ciuitatem circumductam reducebant ad lapidem, vt ibi rursus esset omnibus spectaculo. His actis habebatur infamis per omnem vitam, et ignominiae gratia o)no/batis2 dicebatur, quod asinum equitasset. Lapis aurem nefastus ac detestabilis habebatur, in quo steterat mulier. Quadrabit in quamvis prostitutae famae. Asinus apud Cumanos erat iocus prouerbialis, qua de re nobis dictum est alias. Illud hic adnotandum, quomodo decreuerit legum seueritas. Apud Hebraeos adulter lapidatur. Apud Romanos aliquando minitabatur lex Iulia. Apud Cumanos summa ignominia supplicii loco erat. Nunc apud Christianos ludus est adulterium. Verum quod ad prouerbium attinet, refertur a Plutarcho in problematis.

Eamus Athenas.

*iwmen ei)s2 a)qh/nas2. Eamus Athenas. Plutarchus in vita Thesei refert Athenienses Minois violentia, simulque rerum inopia afflictos, inisse fedus cum illo, his quidem conditionibus, vt quotannis in Cretam mitterent septem pueros, ac totidem puellas, quos quidam existimant a Minotauro solitos interimi. Aristoteles dissentit, sed cum vetusti cuiusdam voti religione tenerentur Cretenses, illas hominum primitias mittebant in Delphos: quibus eo proficiscentibus, adiunxerunt sese multi Cretensium filii. Caeterum cum illic ob terrae sterilitatem aegre sibi pararent victum, venerunt in eam Italiae partem, quae quondam Iapygia dicta est. Hinc in Thraciam profecti, Bottiaei dicti sunt. Vnde virgines Bottiaeorum sacrificio quodam absoluto, canere solent, Eamus Athenas, his verbis testificantes desiderium patriae quondam relictae. Huius sententiae citat auctorem Aristotelem in Republica Bottiaeorum. Licebit vti, si quando nos melioris fortunae relictae poenitebit.

Abderitica mens.

ABderitae in stuporis insaniaeque fabulam abiere, quod perspicuum est ex epigrammate Martialis lib. 10. de eo, qui damnatus in theatro repraesentauit Mutium Scaeuolam, ac manum imposuit igni, sed acrioribus paratis suppliciis, ni faceret.

Si patiens fortisque tibi durusque videtur,
Abderitanae pectora plebis habes.

De Boeotis, et Batauis alias nobis dictum est. Abderitanis autem natura peculiarem fuisse mentis stuporem indicat M. Tullius in libris De natura Deorum. Et Plinius libro 25. cap. 8. docet huic vrbi vicina esse pascua, in quibus equi pasti inflammantur rabie, quemadmodum apud Potniam asini. Est autem in Thracia, condita dictaque ab Abdera sorore Diomedis, patria Democrati physici, iuxta Pomponium Melam. Stephanus ciuitatem dictam autumat ab Abderito filio Erimi, Herculi adamato, quem Diomedis equi dilacerauerant.

Maritimi mores.

NON abest a prouerbii specie, quod Plautus in Cistellaria dixit: Maritimos mores, pro variis et inconstantibus, quales fere sunt amantium, qui cum ferantur impotentibus cupiditatibus, tamen sibi non constant. Queritur autem apud Comicum


page 1119, image: s1119

adolescens de amore mentem in varios affectus rapiente. Ita, inquit, mihi omnia ingenia sunt: quod lubet, non lubet iam id continuo. Ita me amor lapsum animi ludificat, fugat, agit, appetit, raptat, retinet, iactat, largitur, quod dat non dat, deludit. Modo quod suasit, dissuadet: quod dissuadet, id ostentat. Maritimis moribus mecum experitur. Quemadmodum autem mare nunquam conquiescit, et subinde mutat faciem: ita ferunt homines maritimos nonnihil ex maris ingenio referre. De Euripo dictum est nobis alias.

Pecuniae pedibus compensantur.

Inter Catonis dicta, quae prouerbiorum vice celebrantur, refertur et illud, Pecuniam pedibus compensari, quod tamen in libris eius viri nondum reperimus: sed fieri potest, vt hoc M. Tullius ioco dixerit. Neque dissimile veri est multas Catonis sententias fuisse celebres, quas ille dixit tantum, non scripsit. Ciceronis ex oratione pro L. Flacco verba subscribamus, Si te Crassi agri delectabant, hic alicubi in Crustumino, aut in Capenati parauisses. Verum esto, Catonis est dictum, pedibus compensari pecuniam, longe omnino a Tiberi ad Caicum etc. Sententiam autem hanc esse arbitramur, si longius absit fundus plus impendiorum esse domino, et minus ad eum redire lucri. Id damni sarcitur pedibus domini, si non grauetur subinde fundum inuisere.

Ne incalceatus in montes.

THEOCRITVS e)n nomeu=si:

*ei)s2 o)/ros2 o(/kx' e(/rpeis2 mh\ a)na/lipos2 e)/rxeo ba/tte
*en ga\r o(/rei r(a/mnoite kai\ a)spa/laqoi komo/wnti.

id est,

Batte caue pedibus nudis perrepere montem,
Quippe rubis, tribulisque viret mons vndique densus.

Qui suscipit vitae genus, armet sese aduersus occursura incommoda, ne poeniteat suscepti.

Non incedis per ignem.

*ou) ga\r e)pi\ puro\s2 be/bhkas2, id est, Non incedis per ignem. Theocritus in Hodoeporis:

*mh\ speu=d' ou) ga/r toi puri\ qa/lpeo.

id est,

Non propera, neque enim igne calescis.

Scholiastes indicat subesse prouerbium, quo significabant aliquem plus satis festinare. Nam pastor, vt erat, protinus volebat canendi certamen inire. Alter non probans tantam celeritatem, prouocat ad locum commodiorem. Properant enim qui per ignem incedunt, et celeritas reddit elementum innoxium: quemadmodum non laeditur, qui manum per mediam flammam mittit, aut prunam ardentem subito manu correptam abiicit. Qui versatur in re periculosa, dicitur et ipse per ignem incedere. De quo prius nobis dictum est.

Non soli Atridae amant vxores.

Quoties significabimus suam cuique dolere iniuriam, contumeliam aut damnum, nec oportere quemquam impune laedi, conueniet Homericus ille versus ex Iliados I.

*h mou=noi file/ous' a)lo/xous2 mero/pwn a)nqrw/pwn
*atrei=dai.

id est,

Num solis hominum Atridis affectus amorque
Vxorum est?

Eum Sextus Coelius, citante Vlpiano


page 1120, image: s1120

ceu vulgo iactatum adfert lib. Pandect. 48. Titulo ad legem Iuliam de adulteriis, lege, Si vxor. Virgilius imitatus est lib. Aeneidos 9.

- Nec solos tangit Atridas
Iste dolor.

Auris Bataua.

Quemadmodum Graeci dicunt boiw/tion ou(=s2, id est, Boeoticam aurem pro pingui, crassaque, itidem Martialis Epigrammatum libro 6. Batauam aurem dixit agrestem, inelegantem tetricamque:

Tu ne es, tu ne ait, ille Martialis,
Cuius nequitias iocosque nouit,
Aurem qui modo non habet Batauam.

Sic enim legit Domitius Calderinus, quamquam nonnulli mutarant [correction of the transcriber; in the print mutaranr], pro Batauam, seueram. Erant Bataui Germaniae populi, Cathorum pars, qui domestica seditione pulsi, extrema Gallicae orae vacua cultoribus, simulque insulam inter vada sitam occupauere: quam mare Oceanum a fronte, Rhenus amnis tergum ac altera circumluit. Genstum bello valida, vt quae Germanicis bellis esset exercitatissima, tum opibus pollens, quod Romana militia non exhauriretur, quandoquidem erat his cum Imperio societas, vt viros tantum armaque ministrarent, quemadmodum copiosius prodidit Cornelius Tacitus lib. 20. Conuenit inter plerosque doctos, nec id refragantibus coniecturis, eam insulam, cuius meminit Tacitus, esse quam nunc Hollanidam vocant.

*krounoxutrolh/raion.

Hominem stulte nugacem Graeci vocabant krounoxutrolh/raion, voce ridicule composita, a krouno\s2, quae proprie dicitur aqua impetu scatens, et xu/tra olla, et lhrei=n quod est nugari, Ollas autem stupidos appellamus. Refertur a Suida. Extat apud Aristopha. in Equitibus, quo dicto notasse videtur homines immodice nugaces. Nam et lh/rous2 quidam fontes dici putant para\ to\ li/an r(ei=n. Indicat hoc Vlpianus enarrans tertiam Demosthenis Olynthiacam. Alibi retulimus prouerbium, Lusciniae nugis insidentes a)hdo/nes2 le/sxais2 e)gkaqh/menai. Sed post comperimus le/sxas2 Graecis dici nonnunquam sedilia quaedam publica in quibus Athenienses otiosi complures pariter sedebant, quibuslibet de rebus inter se nugantes, Qualia sunt hemicyclia. In testimonium proferunt hoc carmen ex Homero:

*ou)k e)qe/leis2 eu/dein xalkh/i+on e)s2 do/mon e)lqw\n
*hpou e)s2 le/sxhn.

Fabarum arrosor.

*kuamotrw\c, id est, Fabarum arrosor dicebatur, qui in creandis magistratibus vendebat sua suffragia, eoque quaestus gratia sedulo versabatur in comitiis. Priusquam repertus est vsus calculorum, quos Graeci yh/fous2 appellant, suffragia nigris et albis fabis ferebantur. Vnde fabis victitare dicebantur, quibus hinc erat quaestus. Suidas citat senarium, sed vt fere solet, tacito auctoris nomine:

*krinei= de\ tou/tous2 ou) kuamotrw\c a)ttiko\s2.

id est:

Hos iudicabit non fabae esor Atticus.

Prouerbii meminit et Hesychius, indicans hunc morem fuisse apud Aetolos, vt cui alba faba obtigisset, is magistratum susciperet. Vnde ferre suffragia, siue sortiri, kuameu/ein appellabant, et iudicem kuamobo/lon. nam et in iudiciis quibusdam non voce sed


page 1121, image: s1121

calculis ferebantur sententiae. Manet in hodiernum vsque diem mos, vt in Epiphaniis rex conuiuii faba deligatur. Extat autem et apud Aristophanem in Equitibus:

*nw=|n ga/r e(sti despo/ths2
*agroikos2 o)rgh\n, kuamotrw\c.

id est,

Nobis agresti est dominus ira, qui fabas
Arrodit.

Dici poterit et in tenuem parcumque. Nam hinc sumpta est metaphora in magistratus affectatores, aut ex suffragiis suis venantes quaestum.

Manci pera.

NAtrant locum fuisse vicinum Hymetto, cui nomen fuerit kullou= ph/ra, id est, claudi mantica, in eo fuisse templum simulque fontem, vnde feminae steriles bibebant et fiebant foecundae. Suidas indicat et composite dici kulloph/ran, admonens esse proverbium in eos, qui artificio vim admouent naturae. Hesychius ostendit Aristophanem in Centauro, lupanar appellasse kullou= ph/ran, quod huius nominis locus decliuis sit ac praeceps. Conveniet in illos, qui bulbis, aliisve medicamentis irritant libidinem. Quidam elleboro succurrunt ingenio, et quibusdam medicaminibus memoriae.

Vndarum in vlnis.

Svidas refert hunc Senarium ex Aristophane:

*kai\ tau=t' e)/xontes2 kuma/twn e)n a)gka/lais2.

id est,

Atque id quidem cum essent in Vlnis fluctuum.

In vlnis vndarum esse dicebantur, qui in summis rerum difficultatibus versabantur. Neque enim suauiter iactant maris vndae, quos amplexae fuerint. Adlusum est ad nutrices quae pueros in vlnis circumferunt, et agitatione mouent, vt fiant vegetiores, quod ipsum infantibus natura gratum est, somnosque conciliat. Verum alia est fluctuum iactatio.

Fluctus mutus.

*ku=ma kwfo\n, id est, Fluctum mutum appellabant, qui nondum edebat fragorem, sed iam incipiebat intumescere. Primum enim tacitis vndis insurgit mare, mos exasperata tempestate, procul fremit ac resonat. Dici potest de bili hominis, quae nondum erupit in conuitium, sed tacite inardescit. Veluti si dicas: Cede ph/mati kwfw=|, desine contendere, ne disputatio exeat in rixam. Aut obsiste ku/mati kwfw=, reprime iram efferuescentem.

Caricum vinum.

*kariko\s2 oi)=nos2, Suidas indicat fuisse proverbium de vino, vt opinamur, tenui, quod non adfert hilaritatem, qualis erat Carica musa, de qua dictum est alias. Quidquid enim vile, lugubre, molestum, aut querulum, Caricum dicebatur. Sed haud scimus an apud Suidam pro oi)=mos2 scriptum sit oi)=nos2, nisi quod Hesychius nescimus, quid attingit de Carica vite, velut inculta et incomposita. Nam genus hoc militare, negligit agricolationem.

*oi)o/lukos2.

HErodotus in Melpomene, hoc est, lib. 4. refert, cum Theres quidam adornaret longinquam nauigationem, ac filius ipsius adolescens negaret se futurum eius nauigationis comitem. toigarou=n e)/fh au)to\n katalei/yein o)/i+n e)n lu/koisi, id est, Itaque relinquam eum, inquit, ouem inter lupos. Ex eo dicto nomen inditum est adolescentulo oi)o/lukos2, voce composita ex oue et lupo. Dici poterit in hominem desertum ac destitutum auxilio. Quod


page 1122, image: s1122

si quis negabit hoc esse proverbium, patiatur appendicem esse eius quod alibi retulimus: Ouem lupo commisisti. Nam probabile est ab hac historia natum proverbium.

*naikissoreu/ein.

*naikissoreu/ein dicebantur qui studio quidpiam eleuarent. Alii putant naikissorei=s2 dici solitum ei, qui cum videretur confiteri, non confitebatur, perplexis verbis occultans mendacium, quod fere solent haeretici in discrimen adducti. Vox composita videtur a nai\, quod est affirmantis, et ki/ssh pica, et r(ew, quod est fluo, quod inuoluta loquacitate negent, quod affirmare videntur, rursus affirment quod negant. Meminit Hesych.

Cui nullum negocium erat, Harmenem muro cinxit.

STrabo lib. Geographiae 12. refert huiusmodi proverbium:

*ostis e)/rgon ou)de\n ei)=xen a(rme/nhn e)tei/xisen.

id est,

Qui negocii nil habebat, Harmenae murum addidit.

Est enim trochaicus tetrameter. Tradit autem Harmenem vicum esse Sinopensium, portum habentem. Cuius meminit et Stephanus, situm indicans in Paphlagonia, et a nonnullis dictam a(rmh/nhn, quod hic sane carminis ratio non patitur. Neuter indicat originem aut sensum adagii. Coniectare licet vicum fuisse frigidum, quem aliquis cinxerit muro vt fieret oppidulum aeque frigidum. Non enim dixit e)/ktisen, quod interpres videtur somniasse, qui vertit construxit, sed e)tei/xisen, hoc est, muro cinxit.

Nec animans, nec inanime.

PRoverbiali figura dictum est apud Platonem lib. de leg. 8. pa/ntwn tw=n te e)mfu/xwn kai\ tw=n a)yu/xwn, id est, Omnium et animantium et inanimorum, cum nihil omnino significamus excipiendum. Simili figura dicimus, Iuuenumque, senumque, et bipedum ac quadrupedum nequissimus. Item: Nec diis, nec hominibus placet, Nec viuis parcit, nec mortuis. Locum Platonis citauimus integrum in proverbio skiamaxei=n.

Hic telam texuit, ille diduxit.

APud Iulium Pollucem lib. 7. cap. 10. refertur senarius suppresso auctoris nomine ni forsitan Nicophanes est in Pandora:

*o d' e)cufai/neq' i(stou\s2, o( de\ dia/zetai.

Quanquam legendum arbitramur: o( me\n e)cufai/neq' i(sto\n, o( de\ dia/zetai, siue quod probabilius est die/zeto, nam vocem i(stou\s2 etiam metri ratio respuit: Iam si nobis textor quispiam Graecus exponeret quid sit dia/zesqai, quod vt indicat Pollux, Attici dicebant: proforei=sqai, non esset difficile proverbii sensum enarrare. Nam Suidas tantum habet: dia/zomai to\n sth/mona. Hesychius paululum lucis addiderat, dicens: die/zeto, diesxi/zeto, si die/zoto veniret a themate dia/zomai. Quid si dia/zesqai est stamini, quod superest, addere, sensus erit: Alter orsus est, alter perfecit.

Per fluuium traducere.

*diabiba/zein to\n potamo\n, i. Transmittere per flumen dicebantur, qui difficultatem explicabant rei, quam ineruditiores aut inualidiores explicare non poterant. Translatum a torrentibus aut fluuiis profundioribus, quam vt cuius tutum sit traiicere. Itaque qui sunt robustiores atque exercitatiores, pueros, mulieres, aut alioqui imbecilles susceptos in humeros transmittunt. Plato libro de leg. 10. e)gw\ sfw= w(/sper nu=n dh\ deca/menos2


page 1123, image: s1123

diabibw= to\n potamo\n, id est, Ego vos quemadmodum modo feci, susceptos, vltra fluuium transferam. Verba sunt hospitis Atheniensis, qui disputationem tradit Cliniae et Mugillo, pollicens se affuturum, si quid haeserint.

Gangamon.

Ivlius Pollux lib. 10. cap. 40. docet genus esse retis inuolutis flexibus sinuosum ac perplexum, quod a Graecis dicatur gagga/mwn a gw=, quod est capio, vt indicat etymologicus, putans et gagga/mhn appellari, vnde et gaggamoulkous2 dici, qui piscantur hoc retis genere, et gaggamei=s2. Aut idem est cum sagena aut similimum. Pollux citat Aeschylum, qui negocium inuolutum et explicatu difficile, gagga/mwna dixerit, quemadmodum dicimus, nassam. Vnde ventris locum circa vmbilicum gagga/mwna dictum, quod illic appareat circumuolutio quaedam neruorum. Fortassis et interior aluus sic appellatur, quod intestina in sese complicentur, ne mox effluant stercora.

Sacer manipulus.

*iero\s2 lo/xos2, id est, Sacer manipulus olim dicebatur, quemadmodum dicimus sacram ancoram iaciendam, aut rem ad triarios rediisse. Athen. lib. 13. declarat apud Thebanos exercitus partem fuisse quam illi i(ero\n lo/xon nominabant, eam constitisse ex amantibus et amatis, et ob id praecipuum belli robur in his fuisse situm, quod reddat fortissimos ad mortis etiam contemptum animans. Vsus erit, si quis dicat rem Christianam hodie a monachis velut a sacro manipulo pendere.

Postico discedere.

GAlenus peri\ tw=n fusikw=n duna/mewn lib. 2. ei)de\ e)k pollw=n su/gkeitai, th=| khpai/a| kata\ th\n paroimi/an pro\s2 a)sklhpia/dhn a)pexwrh/samen, id est, Si ex pluribus constat, postico quod dici solet, ad Asclepiadem recessimus siue defecimus. Postico autem recedere dicitur qui furtim abit, aliis insciis sese subducens. Sic Horat. Postico falle clientem, quod et hodie non raro faciunt magnates. Idem alia forma dixit: In Aristippi furtim praecepta relabor. Thomas Linacer vir incomparabili doctrina, khpai/a| vertit per horti posticum. Aedes quibus est adiunctus hortus duas habet ianuas, anticam, et posticam. Antica spectat ad publicam viam, postica ducit ad hortum: per hanc elabebantur, qui clanculum abire cupiebant. Quosdam pudet palinw|dei=n, sed dissimulanter transeunt in alienam sententiam, alii per occasionem subducunt se negociis. In hos congruet proverbium.

Vtres Thylaci.

*asko\s2 kai\ qu/lakos2, id est, Vter et Thylacus dicebatur, qui cibo potuique indulgebat a)sko\s2 enim vter est vinarius, qu/lakos2 vas farinarium. Athen. li. 11. refert hos vers. ex Alexidis Hesione, qui dicuntur sub persona Herculis.

h)/|thse ku/lika, kai\ labw\n e)ch=s2 pukna\e
*elkei, katantlei=, kata/te th\n paroimi/an
*aei/pot' eu)= me\n a)sko\s2 eu)= de\ qu/lakos2
*anqrw/pos2.

id est,

Calicem poposcit, ac datum, crebro bibens
Trahitque et hausit, et vt habet proverbium,
Semper bene vter, thylacus semper bene est Homo.

Itidem Horatius:

Si ventri bene, si lateri, pedibusque tuis, quid
Diuitia poterunt regales addere maius.

De lurconibus ac ventribus dictum est alias non semel.



page 1124, image: s1124

Ignarium dare.

SEneca lib. de Beneficiis 4. refert, vt vulgo iactatum, Vt doleat, inquit, tibi, vt postea consideratius loquaris, quod dicere solemus, ignarium dabo. De lapide pyrete sentit, ni fallimur, quem alii viuum, nonnulli ignarium vocant, quod plurimum habeat ignis, vt attritu digitos adurat, et alioqui ponderosissimus. Itaque dicebatur ignarium dare, qui suggereret, quod dolore quodam revocaret hominem a peccando, quemadmodum lapis digito additus vel pondere vel attritu non sinit hominem obliuisci, cuius gratia sumpserat eum. M. Tullius haud absimili forma dixit in Antonium Philipp. 2. Num expectas, dum te stimulis fodiam? haec te si vllam habes partem sensus lacerat, haec cruentat oratio. Terent. Noli fodere latus. Persius:

Atque aliquis cubito stantem prope tangens.

His enim gestibus admonemus, quemadmodum et vellendo aurem, de quo nobis prius dictum est.

In morbo consumat.

SEneca lib. de Beneficiis 2. Quingenti, inquit, denarii sunt, illud, quod dici solet, in morbo consumat. Zeno cuidam promiserat quingentos denarios mutuo admonitus ab amicis, hominem esse malae fidei, tamen credidit, vel ob hoc quia promiserat, et summa erat exilis. Solent igitur creditores cum sentiunt non reddituros creditam pecuniam, nec existimant operae precium ob tantillum legibus agere, dicere, habeat, consumat in morbo. Qui sermo dubium habet sensum. Potest enim ab amico dici, qui nolit deesse amico, quod impendat si morbus inciderit: potest et ab inimico, qui malo viro morbum optet.

Vel Megaram vsque.

MAnet is sermonis color et hodie, vbi quid significamus magni precii, nobisque vehementer expetitum, dicimus, huius rei gratia vel in Indiam vsque proficiscere. Aut digna res est, cuius gratia vel in Hyberniam vsque nauigetur. Socrates apud Platonem in Phoedro: h)= ga\r a)\n a)stei=oi kai\ dhmwfelei=s2 ei)=en oi( lo/goi e)/gwge ou)=n ou(/tws2 e)pitequ/mhka a)kou=sai, w(/s2 te a)\n badi/zwn poih= to\n peri/paton mega/rade, kai\ kata\ h(ro/dikon proba\s2 tw=| tei/xei pa/lin a)pi/hs2, ou) moi/ sou a)polei/fqw, id est, Nam profecto festiui et in publicum vtiles fuerint sermones. Nobis sane tanta cupiditas est audiendi, vt si pedibus vel Megaram vsque ambules, ac mox iuxta morem Herodici, vbi ad moenia accesseris, denuo abscedas, non te sim relicturus. Ambigue dictum kata\ h(ro/dikon. Incertum enim vtrum Herodicus quispiam hoc dixerit, an Herodicus aliquis in populi risum abierit, qui cum tantum itineris confecisset, vel oblitus aliquid, vel mutata sententia, a moenibus Megarensibus redierit Athenas, quomodo Phaedria Terentianus a diuerticulo redit in vrbem. Vnde hoc ipsum iuxta Herodicum proverbii speciem habet, in hominem incerti consilii, aut qui sero mutat sententiam, cum deliberandum sit antequam incipias. Simile illi: Dignum propter quod vadimonium deseratur.

Omnem vocem mittere.

*pa=san fwnh\n i(/esqai, id est, Omnem vocem mittere dicebantur, qui nihil omittebant, quo persuaderent. Etenim qui totus est in hoc vt persuadeat, nunc argumentatur, nunc obiurgat, nunc blanditur, nunc pollicetur, nunc minitatur: kai\ pa/ntoios2 gi/gnetai, vt flectat audientem, Plato de


page 1125, image: s1125

leg. 10. mhdamw=s2 w)= ce/ne, all' ei)/per tugxa/nei ge ou)=sa kai\ smikra\ peiqw/ tis2 peri/ ta\ toiau=ta, dei= mhdamh= ka/mnein, to/n ge a)/cion kai\ mikrou= nomoqe/thn, a)lla\ pa=san to\ lego/menon, fwnh\n i(e/nta, tw=| palaiw=| no/mw| e)pi/kouron gi/gnesqai lo/gw|, w(s2 ei)si\ qeoi\, id est Nequaquam ô hospes, sed si forte fuerit vel exigua persuadendi ratio, circa huiusmodi, haudquaquam oportet defatigari; praesertim legum auctorem, si modo vllius sit precii, quin potius emissa, quod dici solet, omni voce, veteri legi suppetias ferre debet, docens rationibus esse deos. Idem in Phaedro: tou/tou toi e(/neka xrh\ pa/ntas2 tou=s2 lo/gous2, a)/nw kai\ ka/tw metastre/fonta e)piskopei=n. id est, Huius itaque gratia oportet, omnibus rationibus sursum deorsum versatis, despicere, etc. Sumptum videtur ab incantamentis, in quibus si parum mouent preces, adhibent efficaciores. Id alicubi indicat Plato, tametsi locus in praesentia non succurrit. Indicabitur cum occurrerit, Vide num omnem vocem, dicat omnem contentionem. Solent enim patroni causarum cum magno studio causam agunt vocem intendere. Paulus Apost. ad Gal. c. 4. cum ait: h)/qelon de\ parei=nai pro\s2 u(ma=s2 a)/rti, kai\ a)lla/cai th\n fwnh\n mou=, tale quiddam sensisse videtur. Nam qui nunc obiurgat, nunc blanditur, nunc se praedicat, nunc semet demittit, nunc territat, nunc consolatur, vtcumque postulat eorum vtilitas, quos perire non vult, veluti doctus incantator mutat vocem suam, vt aliquo pacto persuadeat.

Magadari.

*magadi/zein siue magadeu/ein, dicebantur olim, qui bilingues essent, eodem ore laudantes ac vituperantes, blandientes et obiurgantes, pudice, et obscoene loquentes. De magadide multa disserit Athenaeus lib. 14. dubitans citharae ne genus sit, an fistulae. Quidam eandem putant cum sambuca, nonnulli et cum pectine. Verum hoc nihil ad proverbium, quando constat organum esse di/fwnon, quod simul emittit geminam vocem, grauem, et acutam, harmonia quae dicitur dia\ pasw=n. Citatur ex Alexandride hic senarius.

*ma/gadin lalh/sw, mikro\n a(/masoi kai\ me/gan.

id est,

Magnum ac pusillum, proloquar Magadin simul.

Ait vetustum esse genus, repertum a Lydis, nomen inditum est a Thrace quodam, cui nomen erat Magdus. Alii putant inuentum esse Sapphus. Pindarus magadin appellat yalmo\n a)nti/fqoggon, qualis est cantio, cum simul concinnunt viri et pueri impuberes. Hac de re nonnihil attigimus in proverbio, Ex eodem ore calidum et frigidum efflare.

Chalcenterus.

*xalke/nteros2 olim dicebatur insigniter patiens laborum, atque indefatigabilis, velut habens aerea intestina, qualem fabulae narrant fuisse Talo custodem insulae Cretae. Hoc cognomen inditum est Didymo grammatico, ob incredibilem numerum librorum, quos scripsisse dicitur. Eadem de causa Origenes dictus est Adamantinus.

Origanum tueri.

*ori/ganon ble/pein, dicebantur, qui robur et masculum animum praeferebant. Suidas refert hoc carmen ex Aristophane, vti coniicimus, licet metro deprauato:

*pare/com' au(to\n a)ndrei=on to\ lh=ma, kai\
ble/ponta t' o)ri/ganon.

id est,

Praebebo meipsum animo virilem, ac tuentem origanum.



page 1126, image: s1126

Sumptum ab acrimonia herbae, vt respondeat illis alibi dictis, tueri sinapi aut nasturtium. Quidam cunilam vocant, eius generis, quod Dioscorides appellat heracleoticum. Nam est aliud genus dictum o)ni/tis2, est tertium quod Panaces Heracleum vocant. Ita Dioscorides lib. 3. Plin. lib. 20. c. 14. tradit origanum non dissimile pulegio siluestri.

Thurium lema.

*qou/rion lh=ma dicebant animum intrepidum et ad bellum paratum. Nam lh=ma genere neutro Graecis sonat, voluntatem, animum siue propositum, aut dignitatem et auctoritatem, vox dicta a lw= quod est volo. Nam lh=mma quod scribitur per geminum mm, venit a la/bw siue lamba/nw, est argumentum, quod assumitur ad probationem. Thurion autem dicitur quidauid est vehemens ac bellicum. Vnde Hom. qou/rida a)lkh\n, id est, Thurium robur appellat. Quin et ipse Mars dictus est qou=ros2, a qorei=n quod est insilire. Suidas citat ex Aristopha [abbr.: Aristophanes]. Inuenitur et qou/rios2 lo/gos2, pro sermone diuinitus afflato, ac vehementi, cum quis intrepide cum auctoritate loquitur.

Nec elephantus ebiberet.

*ou) d' a)\n e)le/fas2 e)kpi/oi, id est, Ne elephantus quidem ebiberet. De poculo praegrandi, cum elephantus proboscide immensam aquarum vim cum libet, hauriat. Athenaeus libr. 11. citat ex Epinico:

*ele/fas2 e)le/fanta peria/gei r(uto\n
*xwrou=nta du/o xo/as2, o)\n ou)d' a)\n e)le/fas2 e)kpi/oi.

id est,

Duas choas capientem, vt hunc ne elephas quidem
Ebibere possit.

Rhytus autem poculi genus est, specie cornu, quod videtur eburneum fuisse, impositum imagini elephanti. Subiicit autem: ou)de\n e)le/fantos2 ga\r diafe/reis2 ou)de\ su\, id est, Nam ne tu quidem quidquam differs ab elephanto, vt esset quadruplex elelphanti mentio. Prouerbium hoc posterius ante retulimus, hoc loco non citato. Porro choa mensurae genus est. Dicetur in librum insulsum ac loquacem, quem ne patientissimus quidem perlegere sustineat.

Sacer piscis.

*iero\s2 i)xqu\s2, id est, Sacer piscis dicebatur, cui nemo nocebat, sed sui iuris erat. Suidas indicat esse apud Homerum. Quidquid enim ingens ac praeclarum haberi volebant. veteres, i(ero\n appellabant, velut apud Homerum i(ero\n me/nos2 a)lkino/oio, id est, sacra vis Alcinoi. Per iocum dici poterit in hominem praegrandem et in precio habitum, cum sit stupidus et infans. Meminit et Athenaeus.

*felli/nas2.

*felli/nas2 leuis dicitur, quasi dicas suberinus. Nam *fe/llos2 cortex est arboris superfluitans, qui Latinis dicitur Suber. Vnde et felleu\s2 dicitur locus asper ac petricosus, aptior ad pascendas capras, quam ferendas fruges, quod terra veluti supernatet saxis. Vnde et felleu/ein dicitur, quod fluitat, nec habet radices. Quin et hodie lingua Britannica commodum hominem minimeque difficilem, felle/a vocat. Hanc morum leuitatem Graeci vocant eu)h/qeian, quae vox in vitium sonat. Plato lib. de Repub 3. eu)logi/a a)/ra kai\ eu)armosti/a kai\ eu)sxhmosu/nh kai\ eu)ruqmi/a, eu)hqei/a a)kolouqei, ou)x h(\n a)/noian ou)=san u(pokrizo/menoi kalou=men


page 1127, image: s1127

w(s2 eu)h/qeian, a)lla\ th\n w(s2 a)lhqw=s2, eu)=te kai\ kalw=s2 to\ h)=qos2 kateskeuasme/nhn dianoi/an, id est, Ergo sermonis probitas, morum compositio, decus et concinnitas sequitur eu)h/qeian, non hanc inquam, quam vitio blandientes, vocamus eo nomine, quasi sit morum bonitas, cum sit amentia, sed mentem vere moribus bonis pulchrisque instructam. De his nonnihil attigimus in prouerbio: Subere leuior. De profundo sulco animi dictum est alias.

*ison i)/sw|.

*ison i)/sw|, id est, Par pari dicebant, vbi quid ex aequo moderatum significabant. Sermo ductus a potoribus, qui frequenter de aequalitate disputant, interdum pugnis et ensibus. Sed olim aequalitas erat, vt tantundem adderetur aquae quantum esset vini. Athenaeus lib. 11. ex Aristophanis fabula, cui titulus Philonides, citat:

*toigarou=n e)moi\ me\n a)rti/ws2 o( despo/ths2
*di' a)reth\n tw=n qhriklei/wn eu)ku/klwton a)spi/da
*uperafri/zousan trufw=san i)/son i)/sw| kekramme/nhn
*prosfe/rwn e)/dwken.

id est,

- Proinde iam nuper meus
In Thericleis mihi virtutis ergo praestitae,
Scutum herus pulchre rotundum, deferens dono dedit,
Spuma inundans, delicatum, temperatum par pari.

Ex Stratone comico citat hoc carmen:

*ermh=s2 o(\n e(/lkous' oi( me\n e)k proxidi/ou
*oi( d' e)k kadi/skou i)/son i)/sw| kekramme/nou.

id est,

Sors, quam trahunt alii quidem e prochidio,
Alii ex Cadisco temperato par pari.

Primus trochaicus est imperfectus, et hic legendum arbitramur prochoidion, vtrumque est vas vinarium, e(rmh=s2 autem pro sorte ponitur, quae prima ducitur, vt alias docuimus. Idem eodem libro refert ex Hermippo:

*apneus2 e)kpiw\n
*ws2 a)/ntis2 h(/dist' i)/son i)/sw| kekramme/non.

id est,

Quem sptritu vno exhauseram,
Suauissime, contemperatum par pari.

Alibi retulimus par pari, verum non est idem prouerbium. Illud de pensatione dicitur, hoc de mixtura aequali. Velut vtinam natura vitam hominum miscuisset i)/son i)/sw|, nunc nimio plus est mali quam boni. Haec autem verba i)/son i)/sw| ponuntur velut absolute, praeter rationem constructionis, quemadmodum dicimus dia\ pasw=n.

Cothonisare.

*kwqwni/zein siue kwqwni/zesqai dicebantur, qui largius biberent, et potationem largiorem kwqwnismo\n appellabant. Eam Mnesitheus medicus apud Athenaeum lib. 11. putat conducere valetudini corporum, Plato corrigendis moribus, Seneca ingenio, excludunt tamen ebrietatem, nec id nisi raro fieri sinunt. *akrokw/qones2, siue vt scripsit quisquis collegit etymologicon a)kratokw/qones2, dicti qui meracius biberent, quos Hesychius putat dictos a)kroqw/rakas2. Adscribit enim me/qusoi. Verum ex Plutarcho in Symposiacis, et Aristotele in Problematibus, apparet a)kroqw/rakas2 dici, qui nondum prorsus ebrii sunt, toto corpore rigato, sed pectore summo duntaxat. Indicat et Iulius Pollux libro 6. ex auctore


page 1128, image: s1128

Hyperide: et Athenaeus citans eundem in oratione contra Demosthenem. e)pikwqwni/zesqai pro intemperantius bibere refert Pollux ex auctore Critia. Cothon autem poculi genus est, de quo nonnihil alias attigimus.

*trugo/bioi.

Homines sordidos, ac parcos olim popularis iocus trugobi/ous2 appellabat, quasi faece victitantes. Qui splendidiores sunt, vbi ventum est ad faecem, aperiunt aliud vas. Quidam adeo natura miseri sunt, vt non patiantur bibi vinum, nisi posteaquam vel acuit vel euapuit, Adagium indicauit Pollux lib. 6. cap. 4. Eustathius ostendit perparcos trusibi/ous2 dici, quod anxii cumque gemitu viuant. Ridetur apud Aulum Gellium libro 11. cap. 7. qui de nimium frugali quodam dixerit, Hic eques Romanus apludam edit et floces bibit. Prisci rustici frumenti furfurem appellabant apludam, flocem, vini faecem e vinaceis expressam, quemadmodum fraces ex oleis.

Loquax talpa.

Homo nullius iudicii, sed tamen impendio verbosus, loquax talpa dictus est populari conuicio. Quod primum dictum est in Iulianum Capellam, posteaquam venerat in publicum odium: nam talpae nostri, vt caeci sunt, ita sunt aeque muti. Idem dictus est pi/qhkos2 e)n porfu/ra|, id est, simia purpurata, cuius alibi meminimus. Refert Ammianus libro 17.

Non contis, aut ramulis.

IDEM lib. eodem de Antonio quodam ad honorem mensae regalis apud Persas euecto et ad ius ferendae sententiae admisso, non contis, inquit, aut ramulis, vt aiunt, id est, non flexiloquis ambagibus vel obscuris, sed velificatione plena, in rempubl. ferebatur, eoque incitans regem. Quanquam pro ramulo, legendum arbitramur remulo: nam contis et remis impellunt nauim, qui ventos habent aduersos. Pars est magis adagii, quod alibi recensuimus, Velis remisque, quam nouum adagium.

Extra calcem.

IDEM lib. 21. Ne igitur extra calcem, quod dicitur, sermo decurrens lecturo fastidium ferat, ad explicanda prospecta reuertamur. Quanquam arbitramur scripturam vitiatam, legendum autem esse extra callem, pro extra viam, quod alibi nobis dictum est, vbi quis digreditur a re proposita.

Ex perpendiculo.

IDEM libro eodem, ex perpendiculo dixit, pro eo quod erat exacto iudicio, Palatinas inquit dignitates, velut ex quodam tribuens perpendiculo: et sub eo nemo celsum aliquid acturus, in regiam repentinus adhibitus est, vel incognitus. Ad hanc formam et illa pertinent quae cum alibi frequenter, tum apud Gellium sunt libro secundo, cap. primo, ad amussim exigere, et librili perpendere, et ad aequilibrium aestimare. Et apud Plinium libro 36. cap. 25. ad regulam ac libellam exigere. Praeterea digitis metiri, trutina pensare, ad vnguem facere, aliaque quorum nonnulla suis locis indicauimus, quae omnia plus habent veneris, si ad res animi transferantur. Sumpta metaphora a perpendiculo fabrorum, quo explorant vel aequalitatem soli, vel parietis rectitudinem. Amussis est pensilis, in imo plumbum habens affixum,


page 1129, image: s1129

additur in medio regulae quae constat duobus gnomonibus, hac explorant aequalitatem soli. M. Tullius in Verrem actione tertia: Tu Verres hic, quod moliare, nihil habes, nisi forte vis ad perpendiculum columnas exigere. Dicunt ei fere nullam esse columnam, quae ad perpendiculum esse possit. Nam hercle inquit, sic agamus, columnae ad perpendiculum exigantur, etc.

Acolo non fico.

*ako/lw| ta\ xei/lh ou) su/kw| bu=sai, id est, Acolo non ficui immergere labra. Suidas indicat dictum, vbi promitteretur prospera valetudo, aut significaretur rebus fortiter vtendum. Nam a)ko/lous2 Graeci vocant, minutas offulas. Interdum et fragmenta panis, para\ to\ mh\ kolla=sqai, i. quod non cohaereant. Hesychius indicat a)ko/lous2 vescentem reddere bilis expertes ac placidos, cum ficus incendat sanguinem. Vidimus aliquos si quando bilem vellent eximere, dies aliquot nihil sumere praeter offulas pauculas ex aqua cum paululo butyri recentis decocta. Quidam addunt herbarum ac radicum pauxillum. Prouerbium hortatur ad victum tenuem.

*pentaplo/a.

AThenaeus lib. 11. commemorat poculi genus, quod olim penta/ploon dicebatur, quod in publicis ludis adhibeatur. Ephebi quidam cursu contendebant Athenas. Currebant autem gestantes viteum ramum onustum fructu, qui dicebatur o)/sxos2. Initium cursus erat a templo Bacchi vsque ad templum Palladis, cui cognomen skir)r(a\s2. Victor in eo certamine capiebat calicem dictum penta/ploon. atque ita tripudiabat in chorea. Nomen inditum calici, quod in eo quinque rerum species essent commixtae, vinum, mel, caseus, farina et paululum olei. Accommodari poterit ad orationem ex variis argumentis consarcinatam. Simile quoddam vas erat fictile, quod Graeci ke/rnos2 appellant, Baccho sacrum. In eo plures erant rerum species, sed distinctae cyathulis inter se connexis. Athenaeus nominatim recenset circiter sedecim. Vt igitur farraginem dicimus rem variam, atque ex diuersis generibus conflatam, ita poterimus vel penta/ploon vel ke/rnos2, dicere. De copiae Cornu dictum est alias. Nec his dissimile est quod satyram dixere prisci, de quo suo dicetur loco.

More Carico.

*sxh/mati karikw=|, id est, Figura siue modo Carico, fieri dicebatur, quod sordide incompositeque fiebat, praesertim in rebus obscoenis: quod tamen ad alia transferri potest, velut ad mores indecoros atque inciuiles, ad orationem inconditam. Legimus et ploi/w| karikw=|, id est, naue Carica.

*musikarfi\.

*musikarfi\, dicebantur agere, qui dure ac sicce viuerent. Vox ficta videtur a mure et palea, quod mus in re pusilla vehementer laboret: nisi malumus dictum a mu/ssw quod est sicco, et mu/shs2 praefocatio, quasi si quis festuca praefocetur. Nam Hesychius indicat sic hanc vocem pronunciandam, vt dicitur, a)koniti\, vsurpatam autem a Cratino in fabula, cui titulus, Horae. Alii virum quempiam musi/karfon dictum existimant, qui ex se quidem nihil venustiorum dicteriorum afferre poterat, sed tamen


page 1130, image: s1130

libenter aliorum dictis adridebat. Et huius nominis mentionem factam, apud Aristophanem Comicum. Torquebitur igitur in hominem parcum ac sordidum, aut in frigide iocosum.

*mu/ths2.

IMpendio tacitus, aut in Venerem solutior dicebatur mu/ths2, quasi dicas mutitor, a mu\ mutorum syllaba, de quo nobis alias dictum est. Est huius nominis piscis femina, quae sine mare non pascitur. Hinc et in libidinosos, aut supra modum vxorios. Rectius autem in virosas feminas. Auctor Hesychius. [correction of the transcriber; in the print : ]

Qui inspuerit in cauernam formicarum, etc.

IDEM indicat vulgari sermone fuisse iactatum, w(s2 o( ptu/sas2 ei)s2 murmhkia\n, oi)dei= ta\ xei/lh, id est, Quod qui inspuerit in agmen formicarum, huic intumescant labra: Hoc seu vere fit, vt ex halitus repercussu virus aliquod afficiat conspuentis os, seu temere creditum, torqueri poterit in eos, qui multitudinem imbecillam quidem, sed tamen numerosam, et concordem prouocant. Hesychius auctorem citat Dinolochum. Is fuit Comoediarum scriptor, Epicharmi filius.

Nemo sibi nascitur.

HAEC sententia Platonis sic est ab eruditis omnibus celebrata, vt optimo iure possit inter prouerbia recenseri. Eam primus Plato prodidit in epistola, quam scripsit ad Archytam: *alla\ ka)kei=no dei= se e)nquei=msqai, o(/ti e(/kastos2 h(mw=n ou)x au(tw=| mo/non ge/gonen, a)lla\ th=s2 gene/sews2 h(mw=n, to\ me/nti h( patri\s2 meri/zetai, to\ de/ti oi( gennh/santes2, to\ de\ oi( loipoi\ fi/loi, polla\ de\ kai\ toi=s2 kairoi=s2 di/dotai toi=s2 to\n bi/on h(mw=n katalamba/nousi, id est, Quin et illud tibi considerandum est, quod quisque nostrum, non sibi tantum natus est, sed ortus nostri partem sibi vendicat patria, partem parentes, partem amici caeteri. Multa vero dantur et occasionibus, quae incidunt in vitam nostram. Adducit hunc locum Marcus Tullius libro de Officiis primo. Sed quemadmodum, inquit, vt praeclare scriptum est a Platone, non nobis solum nati sumus, ortusque nostri partem patria vendicat, partem parentes, partem amici. Quam sententiam cum dilucide, commode et eleganter verterit Cicero, miramur quare Seneca dicere maluit: Nemo sibi contigit. Nam videtur exprimere voluisse illud e)ge/neto, sic enim scribit ad Lucilium lib. 5. epist. 32. Vis scire quid sit, quod faciat homines auidos futuri? Nemo sibi contigit. Videtur enim hoc imputare parentibus, quod non statim expetimus optima. Subiicit enim: Optauerunt itaque tibi alia parentes tui, sed ego contra, omnium tibi eorum contemptum opto, quorum illi copiam. Vota illorum multos compilant, vt te locupletent. Idem studii fuisse videtur Quintiliano, vt omnia secus diceret, quam dixerat Cicero. Quare fit, vt non raro dicat inelegantius, atque etiam obscurius.

Pireus non fert vasa inania.

IVLIVS Pollux lib. 6. cap. 6. refert hoc ex Aristotele. to\n peire/a mh\ kenaggi/an a)/gein, id est, Pireum non vehere vasa inania. Pireus portus erat Atticae. Huc appellabant vasa mercibus onusta. Eodem conueniebant adolescentes conuiuium acturi, indicat hoc Antipho in Eunucho Terentiana: Aliquot adolescentuli coimus in Pireo in hunc diem, vt de symbolis


page 1131, image: s1131

essemus. Est eiusdem nominis portus Corinthiacus, vbi consentaneum est maiorem fuisse luxum. Hinc ductum scomma in eos, qui gaudent semper cibo, potuque distendi. Expende num apud Pollucem legendum peiraie/a.

Cradophagus.

Rusticum et sordidum veteres kradofa/gon per iocum appellabant, quasi kradaiofa/gon. Nam kra/daia vocant arboris fici folia. Iidem dicebantur balanofa/goi quasi prisco more glandibus viuentes.

Sapiens diuinat.

Donatus in Hecyram indicat prouerbium esse diuinare sapientem, quod ex coniecturis prudenter collatis colligit vetum, non solum de praeteritis, verum etiam de futuris, quamquam in fabula, quidem Laches diuinans tota errat via. Cuius tamen coniecturam approbans Phidippus ait: plane hoc diuinat, nam id est. Reliqua pete ex prouerbio: Qui bene coniiciet.

*iambi/zein.

*iambi/zein prisci dixerunt, pro conuitiari, ac maledicere, voce ducta ab Iambe femina insignite maledica: Probabilius est ab Iambo pede ductum, qui conuiciis repertus est, impetum ferientis atque impetentis exprimens. In quo congruit et illud, quod a breui orsus desinit in longam, quemadmodum iniuria ex leuioribus initiis exit in grauem tragoediam, quod indicauit et Homerus, h(/t' o)li/gh me\n ta\ prw=ta, id est, Quae primum exigua est. Vnde et hominem ad conuiciandum propensum i)a/mbhlon appellant. Huiusmodi ferme Suidas et Hesychius.

Testaceum flagellum.

*kerameikh\ ma/stic, id est, Testaceum flagellum dicebatur ostracismus, de quo nobis abunde dictum est in prouerbio Ostraci conuersio. Flagellum autem vocabant, quod hoc exigerentur in exilium, Testaceum, quod testulis soleant ea ferri suffragia.

Arietis ministerium.

*kriou= diakoni/a, Arietis ministerium, Suidas et Zenodotus sic referunt, quasi dici solitum de officio in ingratos collocato. Siquidem aries cornibus ferit pascentem. Hesychius ita refert, quasi congruat in eos qui spe cuiusuis praemioli inseruiunt indignis. Cum pueros inuitamus ad ministerium, pollicemur aliquid, puta talos aut nuces. Itidem in apologo quopiam dixit Aries, inunge, dabo tibi talos. Addita stellula in editione Aldina indicat kate/leiyen esse verbum subdititium, legendum est kata/leiyon ab a)lei/fw. Huius obiter mentionem fecimus in prouerbio: Aries nutricationis praemium: Est aliud in ingratos prouerbium, quod superius a nobis relatum est.

*ant' e)uergesi/hs2 a)game/mnona dh=san a)xaioi\.

id est:

Pro benefactis vinxerunt Agamemnona Graii.

Reperitur citatum citra auctoris titulum. Interim in scholis Graecanicis inuenitur: in porticu Stoae, quae varia dicebatur et regis, complures fuisse Mercurii statuas, partim a plebeis, partim a principibus positas, vna erat ex his quae carmen hoc insculptum habebat antiquis literis. Hinc venit in prouerbium. Hoc quidquid est suo loco erat addendum, sed iam ea charta exierat manus.



page 1132, image: s1132

In tuum ipsius caput.

Quoties in auctorem mali malum retorquetur aut recidit, Graeci dicunt, *ei)s2 th\n au)tou= kefalh\n. Demosthenes in oratione: peri\ parapresbei/as2, ou)k ou)=n tau=ta sunhu/xeto ou(=tos2 kai\ kathra=to th=| patri/di, a(\nu=n ei)s2 kefalh\n u(ma=s2 au)tw=| dei= tre/yai, id est, Haec igitur optabat iste, partiaeque imprecabatur, quae nunc vos oportet in ipsius caput vertere. Ita Ctesippus in Euthydemo Platonis: ei)mh\ a)groiko/teron h)=n ei)pei=n, ei)=pon a)/n soi ei)s2 kefalh\n, id est, Nisi dictu rusticius esset, dicerem tibi in caput. Nam sophista collegerat, eos procurare interitum adolescentis, qui vellent eum doctum euadere, cum nondum esset doctus: nam perit quod desinit esse quod erat, et incipit esse quod non erat. Ita Maro:

Quod Dij prius omen in ipsum Conuertant.

Apud Aristophanem in Pluto, Penia ratiocinatur si omnes homines ditescerent, fore vt Chremylus ipse cogeretur arare, fodere, reliquosque labores exhaurire, vt iam afflictior viueret diues, quam ante hac vixerat pauper. Chremylus autem memor laborum, quos in paupertate pertulerat, abominatur hoc verbum, et in Peniae caput reprecatur dicens: e)s2 kefalh/n soi, id est, in caput tibi: vt subaudias, recidat. Celius ad M. Ciceronem, libro 8. At Domitius cum manus ad os opposuit, te ad 9. Kalend. Iun. subrostrarii, quod illorum capiti sit, dissiparant perisse.

Iracundior Adria.

QVI moribus parum est commodis, et irritabili ingenio, Adriae comparatur prouerbio. Ita Flacci amica, qui cum fecerat diuortium:

Tu leuior cortice, et improbo
Iracundior Adria.

Ipse fatetur se subiracundo fuisse ingenio.

Irasci celerem, at sic vt placabilis essem.

Item in satyra, cuius initium, Iam dudum ausculto. Aeschines in Demosthenem, dicit eum moribus fuisse adeo asperis et inconstantibus, vt cum Adria facilius sit habere commercium quam cum illo: non quod illud mare sit caeteris saeuius, imo vix aliud mitius, sed ita visum est nonnullis, qui si nauigassent mare Britannicum aut Danicum, faterentur Adriam indignum esse maris vocabulo.

Bos marinus.

*bou=s2 e)na/lios2, id est, Bos maritimus, de magnis, insulsis et ad nihil vtilibus, quales sunt phocae, tantum pascentes, nec operi, nec esui vtiles, contra quam boues terrestes. Refertur a Suida. Suspicamur autem legendum bou=s2 e)nau/lios2, vt sit idem quod mox sequitur bou=s2 e)n au)li/w| ka/qh, id est, bos in stabulo sedes. Sic enim refertur in collectaneis Tarrhaei ac Didymi. Estque hemistichium Iambici trimetri.

Bos in stabulo.

*bou=s2 e)n au)li/w|, id est, Bos in stabulo, dicebatur inutilis et in otio vitam agens. Hesychius indicat a Cratino dictum in fabula, cui titulus, Deliades, quamquam huius alibi meminimus.

Canis ad cibum.

*ku/wn e)pi\ si=ton, id est, Canis ad cibum. De iis, qui in suum properant exitium. Qui canem volunt occidere, cibo ostenso alliciunt. Hesychius indicat hoc esse simile illis: bou=s2 e)pi\ sfagh\n, kai\ u(=s2 e)pi\ desma\, id est, Bos ad mactationem, et sus in vincula.



page 1133, image: s1133

Bos in quadra argentea.

*bou=s2 e)pi\ pi/nakos2 a)rgurou=, id est, Bos in quadra argentea. In eos qui personam sustinent, officium aliquod egregium pollicentem, nec vlli tamen sunt vsui, nisi ad voluptatem aut fastum. Similimum est illi, quod alibi retulimus: Bos septimus. Olim apponebantur bellaria, sic efficta, vt nouae lunae cornua prae se ferrent, quod luna nascens ac desinens cornuta videatur. Quin et lunae dicebantur huiusmodi bellaria. Qua de re Suidas citat epigramma:

*pw=s2 bou=s2 u(pa/rxwn au)/lakas2 gh=s2 ou) te/mneis2,
*all' w(s2 pa/roinos2 a)gro/ths2 a)nekli/qhs2;
*pw=s2 ou)xi\ kai\ su\ pro\s2 noma\s2 a)potre/xeis2
*all' a)rgurou=n ei)/dwlon e)/sthkas2 tra/ge;
*esthka th\n sh\n e)cele/gxwn a)rgi/an.

id est,

Quidnam fit, vt bos cum sies, aruum haud ares,
Sed ebrij in morem recumbis rustici?
Quin hirce tu quoque curris hinc in pascua,
Sed potius hic imago stas argentea?
Hic sto, tuam redarguens inertiam.

Meminit huius bouis Iul. Pollux libro sexto, capite vndecimo, demonstrans hoc cibi genus inferri solere Apollini Dianae, Hecatae, et Lunae. Finguntur et hodie variae animantium species in bellariis. Huic non dissimile est, quod Galli vocant regem chartarum, qui titulo verius, quam opibus rex est.

Accepta candela.

Diphilus apud Athenaeum libr. 15. in fabula cui titulus, a)gnoi/a, *ayantes2 lu/xnou luxnei=on e)zhtou=men, id est, adrepta candela, candelabrum quaerebamus, cum res improuide geritur, oportuit enim candelabrum esse paratum, antequam candelam attingeres.

Vacuam inhabitare.

*kenw=| e)gkatoikei=n do/mw|, id est, Vacuam habitare domum dicuntur, qui speciem rei magnificam ostentant, cum ipso bono vacui sint. Plato trimetrum citat, haud dubium, quin vulgo iactatum, quandoquidem auctoris nomen tacet: kai\ a)/skei o(po/qen do/ceis2 fronei=n, a)/llois2 ta\ komya\ tau=ta a)fei\s2, ei)/te lhrh/mata xrh\ fa=nai ei)=nai, ei)/te fluari/as2. *ec w(=n kenoi=sin e)gkatoikh/seis2 do/mois2, zhlw=n ou)k e)le/gxontas2 a)/ndras2 ta\ mikra\ tau=ta, a)ll' oi(=s2 e)sti\ kai\ bi/os2, kai\ do/ca, kai\ a)/lla polla\ a)gaqa\, id est, Eaque exerce vndecumque videberis sapere, omissis istis ad ostentationem facientibus, siue deliramenta ea vocari decet, siue nugas.

Ex quibus inanes incoles tandem domos.

neque magnifacias viros: qui haec minuta redarguunt; sed illos potius, quibus adest res familiaris, et honesta fama, aliaque multa bona. De vacuo gratiarum scrinio diximus alias.

*sthniw=sai.

*sthniw=sai est alterum asperis conuitiis incessere. Athenis erat festum quoddam, in quo ius erat dicteriis et conuitiis in alios ludere. Vnde sthniw=sai, dici coeperunt, qui liberius in quempiam debacchabantur. Festo nomen erat sthni/a. sthno\n enim proprie dicitur, quod asperum auribusque molestum est. Ita Hesychius et Etymologus. Simile illi, de plaustro loqui.

A sexaginta viris venio.

Athenienses mire delectabantur iis, qui risum dictis aut factis mouere norunt, adeo vt ad hoc in diomeo, aut heracleo sexaginta conuenirent,


page 1134, image: s1134

qui in ciuitate nominabantur sexaginta viri, quemadmodum nos dicimus duumviros, triumviros et decemviros, magistratum significantes, vt si quid ridicule dictum esset, vulgo ita loquerentur oi( e(ch/konta tou=to ei)=pon, id est, Sexaginta viri hoc dixerunt, aut a)po\ tw=n e(ch/konta e)/rxomai, id est, a sexaginta viris venio. Refert Athenaeus li. 14. Erat Athenaeis tribus quae dicebatur diomw=n, a Diomo quodam Colytti filio, vnde diomei=on, vt ex Hesychio licet coniicere. Poterit per ironiam dici in dictum illepidum, et agreste, dictum sexaginta viris dignum: aut in stulte dicacem, hic nobis venit a sexaginta viris.

Capite gestare.

QVOS tenere amamus, capite gestare dicimur. Plato libro de Republica 10. kai\ e)pi\ tau/th| th=| sofi/a| ou(/tw sfo/dra filou=ntai, w(/ste mo/non ou)k e)pi\ tai=s2 kefalai=s2 perife/rousi au)tou\s2 oi( e(tai=roi, id est, Et huius sapientiae gratia tam vehementer amantur, vt amici tantum non eos in capitibus circumferant. Translatum apparet a matribus ac nutricibus, quae infantulos cunis impositos, capite portant. Simili figura Cicero dixit: Oculis ferre, pro vehementer amare: et in sinu ferimus, quos singulari affectu prosequimur.

In frigidum furnum panes immittere.

*epi\ yuxro\n i)pno\n tou\s2 a)/rtous2 e)piba/llein, id est, In frigidum furnum immittere panes dicuntur et hodie, qui docet indocilem, qui monet auersum, aut qui alioqui sumit inanem operam. Refertur apud Herodotum libro quinto, cui titulus Terpsichore. Consultis manibus Melissa apparens, negauit se indicaturam, vbi reconditum esset depositum, cum ipsa algeret nuda. Nihil enim sibi profuisse vestes, quibuscum fuerat sepulta, quod non essent exustae. Astruxit fidem suis dictis hoc indicio: o(/ti ei)s2 yuxro\n to\n i)pno\n peri/andros2 tou\s2 a)/rtous2 e)pe/bale, id est, quod in furnum cum frigeret, Periander ingessisset panes. Hoc aenigma solus Periander renunciatum intellexit, sibi conscius, quod cum exanimi coierat. Hoc ad prouerbii sensum opinamur esse satis, quo nobis licet castius, ac verecundius vti.

Mercurio dextro.

Hesychius indicat veteres in iactu quodam solere omnis gratia praefari Mercurium, quemadmodum in conuiuiis, a)gaqou= dai/monos, kai\ dio\s swth=ros2, de quibus suo dictum est loco. Idem indicat in sortibus ducendis, primam sortem dici solere Mercurium. Per iocum vsurpare licebit vbi quid aggredimur noui. Qui de summa periclitantur, dicuntur, omnem iacere aleam, qui primum tentant aliquid, dici possunt Mercurium ducere. Iulius Pollux libro sexto, capite nono indicat in krewnomi/a|, id est, carnium partitione, primam carnium portionem e(rmou= klh=ron, id est, Mercurii sortem appellari solere.

Ne Mercurio quidem credere.

Strabo libro secundo de narratione parum probabili: h\n ou)de\n tw=| e(rmh= pisteu/sai ti\s2 le/gonti, id est, quam ne Mercurio quidem credat aliquis narranti. Tametsi locus mendosus est, vt sunt pleraque in hac prima editione. ou)de\ sine controuersia legendum est. Proprie conueniet in eos, qui longinquis peregrinationibus circumacti, narrare solent prodigiosa. At viatorum Deus habebatur Mercurius.



page 1135, image: s1135

Mercuriale.

*ermei=on Graeci vocabant lucrum praeter expectationem oblatum, a primitiis quas olim in viis ponebant Mercurio. iis viatores vescebantur. Alii malunt ductum ab aceruis lapidum, quos in itineribus ambiguis Mercurio sacros ponebant: Sicut qui mittit lapidem in aceruum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem, quanquam hic varie translatus est Graecis Quidam ita sunt interpretati o(\s2 a)podesmeu/ei li/qon e)n sfendo/nh=|, o(/moio/s2 e)sti tw=| dido/nti a)/froni do/can, id est, qui religat lapidem in funda, similis est tribuenti stulto gloriam. Alii pro hermaeo verterunt polua/ndreion, qui locus est multorum sepulturae destinatus, et lapidem accipiunt non quodvis saxum, sed gemmam. Nec multum inter se discrepant, qui verterunt polyandrium, et qui hermaeum. Nam et sepulcra plebeiorum habebant congeriem lapidum, vnde illud Maronis:

Monte sub hoc lapidum tegitur Ballista sepultus.

In locum sordidum, ac funestum, stulte mittas gemmam. Non enim ornat locum, sed sordidatur a loco. In Hermaeum vero si mittas quemvis lapidem, nihil est gratiae. Nec enim extat in turba lapidum, singulorum officium: si gemmam, multo stultior es. Sed illorum est argutissima sententia, qui verterunt fundam. Non enim tantum perit officium tuum, sed in tuum malum resilit: veluti si stulto lapidem innectas fundae, dedisti quo te feriat. Verum haec non sunt proprie huius instituti. Suidas citat haec absque nomenclatura: *ou) kata\ tou\s2 a)/llous2 a)gaph/sas2 to\ e)rmai=on. ou)de\ oi)hqei\s2 a)\ra mhde\n a)dikei=n ei) e(kw=n par' e(ko/ntos2 o(tiou=n e)wnh/sato, id est, Non iuxta caeterorum morem captus amore lucri, nec arbitratus se nihil peccare, si volens a volente quidvis mercatus esset. Idem refert hanc sententiam tacito item auctoris nomine; *ermai=on e)sti\ tw=n kakoh/qwn a(/pas2 e)pieikh\s2, id est, Lucrum est improborum, quisquis est humanus, ac modestus. Bonorum enim lenitas, inuitat malorum audaciam. Refert et illud ex Damasceno vt apparet: kai\ e)do/kei e(rmai/w| e)n tetuxe/nai, o( moi\ perituxw=n, id est, Videbatur sibi in hermaeum incidisse, quisquis in me inciderat. Recreat enim viatorem, vbi dubius de via reperit aceruum Mercurii. Idem aceruus dicitur lo/fos2 e(rmai=os2, id est, tumulus siue collis Mercurialis. Philostratus in sophistis Hermaeum appellat thesaurum in aedificio repertum, et alias pro insigni lucro forte obiecto vsurpat.

Filum neuisti, et acu opus est.

PRoverbii faciem habet versiculus vt apparet anapaesticus, quem Iulius Pollux libro decimo refert ex Hermippi fatis.

*ra(/mma e)pe/klwsas2, prosdei=, kai\ r(afi/dos2.

id est,

Filum ductum est, opus est et acu.

Cum significamus non satis esse coepisse, nisi pari industria perficias. Didicisti artem, superest exercitatio. Didicisti grammaticam, restat dialectica. Didicisti sacras literas, restat bona vita.

Caluus cum sis.

GRegorius Theologus in epistola quadam ad Eustochium sophistam, quem lacessiuerat: kai\, ou)de\ u(po\ th=s2 paroimi/as2 th=s2 i(diwtikh=s2 e)paideu/qhn falakro\s2 w)\n kata\ kriou= mh\ nusta/zein a)ntipro/swpos2, mhde\ th\n sfhki/an kat' e)/mautou=, glw=ssan pro\s2 to\ kakw=s2 le/gein e(toimote/ran, i. Ac non saltem a prouerbio plebeio


page 1136, image: s1136

[note of the transcriber: Print blurred] didicerim, cum sim caluus non obuersa fronte obnuere arieti, neque vespatum nidum in me prouocare, nimirum linguam ad maledicendum quam ab benedicendum promptiorem. De non irritandis crabronibus dictum est alias.

Argenteus puteus.

*fre/ar a)rgurou=n, id est, Argenteus puteus. Athenaeus lib. vndecimo, indicat olim ingens poculum dici solitum puteum argenteum: nam cyathi pusilli erant. Sunt et hodie qui delectantur e profundis poculis haurire, atque vt in quit ille, proluere labra, habentes in ore prouerbium: Multa aqua ori admota probe macerari barbam. Iocus est a tonsoribus, qui rasuri prius calida macerant barbam.

Malo asino vehitur.

Quibus res sunt parum secundae, mala asella vehi dicuntur, e)p' o)/nou ponhra=s2 o)xou/menoi. Suidas ceu prouerbiale refert, in dictione ponhro\s2. Felices enim eximiis equis insidere gaudent, quo celerius proueniant eo quo volunt, nec inscite iacietur in hominem parum feliciter coniugatum.

Allium in retibus.

*sko/rodon e)n diktu/ois2, id est, Allium in retibus, de sordido commeatu dicebatur, hinc natum, quod Attici quoties nauigationem, aut expeditionem adornabant, commercabantur allia, eaque retibus imposita secum ferebant. Item in obsidionibus vrbium in precio erat allium, vnde illud citra nomen laturam apud Suidam, a)po/llumai ta\ sko/roda porqou/menos2, id est, Perdo allia in obsidione. Thraces praecipue delectantur alliis, vtpote calidis, cum regionem inhabitent frigidam. Quin et hodie nautarum deliciae sunt allium, non ingratus et rusticorum cibus, vtcumque execratus Horatio. Locus erit adagio, si quem admoneas, vt philosophiae studium aggressurus, paret sese ad frugalem victum, ad vigilias ac labores, sine quibus non paratur eruditio, sko/rodon e)n diktu/ois2.

Sybaritici sermones.

*subaritikoi\ lo/goi, Hesychius narrat a)/kwpon quempiam, Sybaritam opinamur, apud Graecos summo studio incubuisse, vt orationis quoque genus haberet lautum et opiparum, vnde iocum prouerbialem ortum, vt oratio nitidior et accuratior, Sybaritica diceretur. Ea solet carere fide. Nam veritatis simplex ac breuis est oratio: talis enim solet hominis oratio esse qualis vita. In exemplo sunt Mecaenas et Apuleius ille deliciis offae mitus, hic Afer et magus. De Sybaritarum apparatu dictum est in prouerbio Sybaritica mensa.

Maturior moro.

*pepai/teros2 mo/rou. De Hectore Aeschylus in Phrygibus ita loquitur apud Athenaeum libro 2.

*anh\r d' e)kei=nos2 h)=n pepai/teros2 mo/rou.

id est,

Porro vir ille, erat moro maturior.

Dici potest vel in hominem miti ingenio praeditum, vel in mollem, vel in vehementer propensum ad aliquid velut in virginem nupturientem. Addit ex Nicandro huius arboris fructum primum omnium apparere. Additur et huic arbori vellicatio, ad maturitatem. Opinamur fici genus esse, cum scribitur per omicron, mo/ron.

Flos cinis.

Diuus Augustinus libro aduersus Petiliani literas 2. cap. 66. irridens


page 1137, image: s1137

quod aduersarius iactaret, quod suorum animabus impletum esset caelum, corporum memoria terrae floruissent, respondit: Sane de corporibus eorum multorum terrarum flores videmus, sed sicut solet dici, flos cinis. Donatistae suos qui sibi manus attulissent, quive provocassent alios, vt ab eis occiderentur, ni mallent occidi, in numerum martyrum referebant, eorum monumenta frequentantes: vnde flores illos cinerem vocat. Dici solitum videtur in fugacitatem humanae vitae. Hodie floret iuuentus, cras erit in sepulchro.

Homo semper contradicens.

GAlenus lib. quo refellit Iulianum quendam calumniantem aphorismos Hippocratis, refert hanc sententiam vt vulgo celebratam: ou)de/n e)stin a)perantologw/teron a)nqrw/pou, id est, nihil est pertinacius ad contradicendum, quam homo: a)perantologi/a est vitium quo quis garriendi finem nescit facere. Convenit in eos, qui numquam fatentur se victos. Hoc vitio maxime laborant stupidi et imperiti.

Insanire cum insanientibus.

*toi=s2 mainome/nois2 summai/nesqai, id est, Cum insanientibus insanire dicebatur, qui se moribus quorumlibet attemperabat. Vsurpauit Galenus lib. peri\ fusikw=n duna/mewn. *. *epei\ d' i(kanw=s2 h)dolesxh/samen ou)x e(ko/ntes2 a)ll' w(s2 h( paroimi/a fhsi\, mainome/nois2 a)nagkisqe/ntes2 summanu=nai, pa/lin e)pi\ th\n tw=n ou)/rwn e)pane/lqwmen dia/krisin, id est, Posteaquam autem satis nugati sumus haud sponte, sed iuxta proverbium, coacti cum insanientibus insanire, rursus ad vrinarum discretionem reuertamur.

Callipygos.

*kalli/pugoi dicebantur eleganti forma praeditae. Athenaeus lib. 12. ad huiusmodi fabulam refert originem proverbii, Duae sorores rustici cuiusdam filiae, de formae praestantia inter se decertabant, in via publica. Adcessit adolescens, qui formas admiratus, patri seni ostendit. Is maiorem praeferens, eius amore captus est. Profectus in vrbem, lecto coepit decumbere. Morbi causam exposuit fratri natu minori. Is rus profectus, conspectis puellis, minoris amore correptus est. Pater virginum collocat eas huius filiis, quas ciues ob insignem formam appellarunt kallipu/gous2. Harum opibus extructum est Veneri templum, quam et ipsam a puellis dixere kalli/pugon. De quibus Cercidae Scazontem citat.

*hn kallipu/gwn zeu=gos2 e)n surakou/sais2.

id est,

Par callipygon quondam erat Syracusis.

Eosdem appellant puga/rgous2, vt alibi diximus in proverbio leuko/pugoi.

Quod volumus sanctum est.

DIvus Augustinus lib. contra Cresconium grammaticum 4: Non iam vt vetus proverbium fertur, quod volumus sanctum est, sed etiam quando volumus et quamdiu volumus. Alibi, ni fallimur, citat ex Ticonio Donatiano. Est hemistichium carminis heroici.

Ne crepitu quidem digiti dignum.

AThenaeus lib. 12. de Sardanapali epitaphio loquens: kai\ teleuth/sas2 dei/knusin e)n tw=| mnhmatos2 tu/pw| toi=s2 daktu/lois2, oi(/ou katage/lwto/s2 e)stin a)/cia ta\ tw=n a)nqrw/pwn pra/gmata, ou)k a)/cia o)/nta yo/fou daktu/lwn, id est, Et mortuus declarat in monumenti statua digitis, quam deridiculae sint res hominum, ne digitorum quidem crepitu dignae. Mox Aristobulus apud


page 1138, image: s1138

eundem indicat Sardanapali sepulchro impositam fuisse statuam, dexterae manus digitis ea specie compositis, qua solemus edere crepitum. Et gestus is, et proverbium in hodiernum vsque diem manet apud nostrates, cum aiunt ne huius quidem facio.

Coriaceum auxilium.

*skuti/nh e)pikouri/a, id est, Coriaceum siue Pelliceum auxilium apud Atticos infirmum et imbecille dicebatur. Refertur apud Hesychium. Athenaeus lib. 12. indicat dictum in quendam Sannyrionem macilentum, quod praeter pellem nihil haberet. Apud eundem lib. 13. Antiphanes philosophos macilentos notans: kata\ sofistw=n nh\ di/a leptw=n, a)si/twn, skuti/nwn, id est, Cum sophistis per Iouem macilentis, impastis, pelliceis. Tales erant olim philosophi.

Tanagraeus coetus.

OBesum, ac praegrandi corporis mole tanagrai=on kh=tos2 appellabant, a Tanagra Boeotiae ciuitate, quam Homerus grai=an vocat, Lycophron Poemandriam appellat, maritimam, ad quam delatus coetus immani magnitudine proverbio locum dedit. Refertur ab Athenaeo lib. 12.

Legatus non ceditur, neque violatur.

Scholiastes in Iliados quartum refert hoc proverbium: pre/sbus2 ou) tu/ptetai ou)de\ u(bri/zetai, id est, Orator nec percutitur, nec violatur. Quod praeconum genus olim habitum fuerit sacrum. Id iure gentium receptum est, vt legati publica fide veniant et redeant inviolati, etiamsi perferant atrocia, quales erant olim feciales ac patres patrati. Nunc in mediis etiam bellis caduceatoribus parcitur. Deflecti poterit ad bene monentem, siue recta consulentem, siue concionantem libere. Legatus est, refert mandata sui principis, aut agit negocium publicum, non est fas illi vim admouere.

Herculani lecti.

*hra/kleioi strwmnai\, id est, Herculani lecti, dicebantur molles ac delicati. Testis est Athenaeus lib. 12. quod dictu mirum est, cum Cynici sibi vindicent Herculem. Sed is, qui haec loquitur apud Athenaeum, hoc agit, vt persuadeat Herculem mollem, ac voluptariam egisse vitam: caeterum quae de illius laboribus feruntur apud poetas, mera esse figmenta. Sic homines blandiuntur suis vitis.

*aposkuqi/sai.

AThenaeus libro 12. narrat, quod Scythae, cum multis calamitatibus premerentur, per lusum, ac delicias omnibus populis, quibus imperabant detondebant comam: vnde caeteri rasuram ignominiae ludibriique causa factam, appellabant a)poskuqi/sai. Quae res atrocis belli causa fuit. Convenit in quosdam asperis moribus, quibuscum vix quisquam habet commercium, nisi discedat cum ignominia.

Macilentior Leotrephide.

*lepto/teron lewtrofi/dou kai\ qaumanti/dos2.

id est,

Gracilius Leotrephide ac Thaumantide.

Leotrephides insigni macilentia corporis comicorum salibus locum dedit, in quem Hermippi versus referuntur apud Athenaeum lib. 12.

*qu/ousin h)/dh boi/+dia
*lewtrefi/dou lepto/tera kai\ qauma/ntudos2.

id est,

Immolant nunc buculas
Exiliores Leotrephide ac Thaumantide.



page 1139, image: s1139

Notatus est a multis et Cinesias poeta, procero, sed tam gracili corpore, vt corticibus arborum cirumcinxerit, ne inflecteretur, ob id ab Aristophane dictus filu/rinos2. Nobilitatus est et Phileta poeta, qui globos plumbeos pedibus addebat, ne ventis abriperetur. Tanta erat corpusculi tenuitas. Congruet in homines exiles, ac praetenues. Iucundius erit, si transferatur ad inopiam ingenii, aut dictionem aridam, ieiunam et exanguem.

Cape nihil, et serua bene.

*labe/ mhde\n kai\ kra/tei kalw=s2, id est, Cape nihil, et serua bene. Videtur in eos dictum, qui cum doceant friuola, tamen iubent auditores meminisse. Galenus de Platonis et Hippocratis placitis lib. 3. ou(/tw ga\r mo/nws2 oi)=mai peisqh/setai to\ kata\ th\n paroimi/an lego/menon u(pa/rxein au)th=|, to\ labe/ mhde\n kai\ kra/tei kalw=s2, id est, Siquidem hoc vno modo persuadebitur, quod adsit illi illud proverbii, Cape nihil, et serua bene. Congruet in doctrinam inutilem ac falsam.

*muioso/bai.

ET hodie vulgo dicuntur muioso/bai, id est, muscarum abactores, qui friuolis officiis cuipiam obseruiunt, quod a Persarum deliciis natum indicat Athenaeus lib. 12. qui in conuiuiis muioso/bas2 adhibeant, quod nunc apud Italos plebeium est. Et muiosobei=n est abigere muscas, quod quadrabit etiam in illos, qui tenere amant quempiam, vt minimo etiam illius incommodo offendantur, vt conveniat cum illo quod alibi retulimus ex Homero:

*ws2 o(/te mh/thr
*paido\s2 e)e/rgei mui=an o(/q' h(de/i+ le/cetai u(/pnw|.

id est,

Non secus atque genitrix.
Muscam arcet puero somno mulcente cubanti.

Miserior monomachis.

Non caret proverbii specie quod ex Posidippo Comico refert Athen. li. 4. tw=n monomaxou/ntwn a)qliw/teros2, id est, miserior his, qui monomachiam exercent. Nam hi durissima lege committuntur, vt aut alter, aut vterque pereat. Carmen sic habet:

*o mh\ pepleukw\s2 ou)de\n e(w/raken kako\n,
*tw=n monomaxou/ntwn e)sme\n a)qliw/teroi.

i.

Vidit mali nil, nauigandi qui est rudis,
Ipsis monomachis miseriores nos sumus.

Hos Latini vocabant gladiatores, quo spectaculo cum nihil possit immanius esse, tamen olim Romanis erat in deliciis. Lepidius fiet, si transferatur ad contentionem cum homine improbissimo susceptam, quasi pugnam dicas gladiatoriam.

Zenonium est, et lentem coquere.

TImon Phliasius apud Athen. lib. 4. kai\ zhnw/neion ge\ fakh\n e(yei=n, i. Zenonis est et lentem coquere. Zenon Stoicorum princeps fuit, qui docet sapientem omnia recte facere, nec referre quid agat, sed in minimis pariter ac maximis sapientem esse sui similem. Ex quo consequitur, ad lenticulam recte coquendam opus esse sapientia Zenonis. Natum ex apoptheg. [abbr.: apopthegmatis] quod refert Diog. [abbr.: Diogenes] Laertius. Cum enim Zenon dissereret, sapientem omnia recte facere, quidam irridens obiecit, Igitur et lenticulam recte coquet. Zenon annuit et collectionem approbauit. Serio licebit vti, cum dicemus esse viri boni etiam in rebus minutissimis sui similem esse: aut egregium artificem, in quacumque materia declarare qualis sit artifex.



page 1140, image: s1140

Oliuam non comedas,

CHrysippus apud Athenaeum lib. 10. in opere: peri\ tou= kalou= tradit huiusmodi sententiam, mh/pote e)lai/an e)/sqi' a)kalh/fhn e)/xwn xeimw=nos2 w(/ra|, id est, Ne quando comederis oleam, cum habeas vrticam hyberno tempore. Opinamur illum sentire de herba, non de pisce. Nec vsum adagii videmus, nisi si quando significabimus extremam victus parsimoniam, vt nec vrticae quidquam adhibeatur condimenti. Mox subiicit bolbofakh=n velut delicias, cibi genus vt Graeca vox indicat ex bulbis et lenticula confectum. bolbofakh=n, babai\, babai\, Vrtica calida est, sed minoris constat quam oleum. Subindicat autem aestiuis mensibus nec oleo nec vrtica opus esse.

Olla lenticulum attigit

EPicharmus apud Athenaeum eo, quem modo citauimus loco, xu/tra de\ fake/as2 h(/yeto, Sed olla lenticulam attigit. Conveniet in eos, qui vehementer propensi sunt ad aliquid, velut huc nati, vt vltro nulla data occasione se conferant ad id, quod appetunt. Olla fictilis videtur amare lentem, ac veluti vltro venire ad lentem. Simile illi, quod alibi retulimus: Ipsa olera olla legit, et equum in planiciem.

Qui non zelat.

DIvus Augustinus aduersus Adimantum cap. 13. indicat vulgo iactatum, qui non zelat non amat. Quod sane et hodie fertur, cum negant illic esse amorem, vbi non est zelotypia. Verum est ex amoris vehementia nasci zelotypiam, sed eadem interdum nascitur ex inopia mentis.

Lens deus.

APud Athenaeum lib. 4. refertur hic trimeter, vt apparet proverbialis:

*fako/s2 se dai/mwn, kai\ fakh\ tu/xh la/boi.

id est,

Te lens deus corripiat et fortuna lens.

*fako\s2 dicitur lens cruda, fakh\ cocta, vt indicat etymologus. Conveniet quoties eadem ad fastidium iterantur. Daemon autem Graecis fortunam sonat, vnde cacodaemones dicuntur infelices, et idem sonat, tu/xh, nec interest, nisi quod daemon est mas, tu/xh femina.

Trabs in omnibus.

*doko\s2 d' e)pi\ pa=si te/tuktai, id est, Trabs in omnibus facta est. Videtur hemistichium ex poeta quopiam, quo significatum est nihil esse tam certum quin obstet scrupulus, cogens nos ad exactiorem rei considerationem. Porro Graeca vox do/kos2 anceps est ad trabem, quam doko\n malunt sonare, et ad considerationem, quam do/kon. Notum est illud Socratis fro/ntison, id est, sollicite considera. Diverbium refert Galenus de Differentiis pulsuum lib. 3. Translatum apparet ab aratione, quam difficilem reddit trabs subinde occurrens in aruo proscindendo.

Ex libro gubernatores.

GAlenus in libro quem conscripsit de suis libris: *all' oi( mh\ maqo/ntns2 para\ didaska/lois2, e)qiko/tes2 de\ kata\ th\n paroimi/an, toi=s2 e)/k bibli/ou kubernh/tais2 tau=ta zhtou=si, id est, Caeterum qui non didicerunt sub praeceptoribus, sed iuxta proverbium similes sunt gubernatoribus e libro, istiusmodi quaerunt. Idem libro de compositione pharmacorum 3. e)oikui=a toi=s2 kata\ th\n paroimi/an legome/nois2 e)/k bibli/ou kubernh/tais2, id est, Adsimilis iis, qui proverbio dicuntur gubernatores e libro. De mutis magistris alibi dictum est.



page 1141, image: s1141

Fractis auribus.

GAlenus contra Thrasybulum: w(=n e)sti\ ta\ qaumasta\ tauti\ suggra/mmata, nu=n u(po\tw=n ta\ w)=ta kateago/twn perifero/mena. id est, Quorum sunt admirandi isti libri, qui circumferuntur ab his qui fractas gerunt aures, De pugilibus, ni fallimur, sentit, qui postea facti medici scribunt libros: aut potius de libris imperitorum medicorum, qui leguntur a pugilibus, qui solent habere laceras aures more suum, oculos sigillatos, totam faciem tuberibus notatam, ex arte quam exercent. Galenus enim crebro destomachatur in athletarum genus, Vsus est hoc adagio Plato in Gorgia, nec satis liquet quo sensu. Etenim cum Socrates dixisset se audire, quod Pericles reddidisset Athenienses deteriores, nimirum ignauos ac timidos, loquaces et auaros, vt primus mercenaria stipendia instituisset: Callicles respondet: tw=n ta\ w)=ta kateago/twn a)kou/eis2 tau=ta w)= sw/krates2, id est, Ab his qui aures habent fractas audis ista ô Socrates. Sentit de athletis et barbaris, quibus ignaui videntur a militari ferocia alieni. Hanc coniecturam nostram tantisper valere volumus, dum aliquid afferetur exploratius. De perforatis auribus dictum est alias. Conveniet in hominem pugnacem, et vt notantem multos, ita notatum a multis.

Coruus albus.

DE raris inuentu dixit Iuuenalis:

Coruo quoque rarior albo.

Ammianus in epigrammate:

*qa=tton e)/hn leukou\s2 ko/rakas2 pthna/s2 te xelw/nas2
*eurei=n.

id est,

Aut albus coruus prius, aut testudo volucris, In venietur.

Galen. lib. peri\ fusikw=n duna/mewn 1. taxans Lycum quendam, qui nec Erasistratum sequeretur, nec ipse verum afferret, ait, w(/ste o( lu/kos2 ou)t' a)lhqh= le/gwn fai/netai ou)/te e)rasistra/teia. leukw=| toi/nun kata\ th\n paroimi/an e)/rike ko/raki, mh/te au)toi=s2 toi=s2 ko/racin a)namixqhn=ai duname/nw| dia/ th\n xro/an, mh/te tai=s2 peristerai=s2 dia\ to\ me/geqos2, id est, Itaque Lycus, dum palam est eum neque vera loqui, neque eadem cum Erasistrato, similis videtur albo coruo, qui nec ipsis coruis admisceri possit ob colorem, nec columbis ob magnitudinem. Conveniet in hominem sui ingenii, et alienum a sensu communi. Sunt enim quos pudet vsquam cum quoquam consentire, quasi nihil verum sit, nisi diuersum sit.

Asino fabulam.

Galen. peri\ fusikw=n deuna/mewn li. 3. toi=s2 d' a)/llois2 ou(/tw genh/setai to\ gra/mma peritto\n, w(s2 ei) kai\ mu=qon o)/nw| tis2 le/gei, id est, Reliquis vero tam inutile fuerit scriptum, quam si quis asino narret fabulam. Extat in Graecorum collectaneis, o)/nw| tis2 e)/lege mu=qon, o(de\ ta\ w)=ta e)ki/nei, id est, Asino quispiam narrabat fabulam, at ille mouebat aures. Ad hoc allusit Galen. lib. de Differentia pulsuum 2. e)pi\ tou/tois2 o( me\n ge/rwn w(/sper o)/nos2 e)/seien h)/dh ta\ w)=ta, id est, Ad haec senex quidem ille, velut asinus quatiebat auriculas, opinamur, quod non assentiretur: est nobis de his alias dictum nonnihil.

Sub aliena arbore fructum.

Ex aliena arbore fructum legere dicuntur, qui fruuntur aliorum laboribus. Ita Fabius apud Liu. [abbr.: Liuius] li. [abbr.: libro] ab vrb. cond. [abbr.: ab urbe condita] 10. Fabius, inquit, quam arborem conseruisset, sub ea legere alium fructum, indignum ducere. Finitimum est illi: Alienam messem metit.

Milium terebrare

*ke/gxron trupa=n, id est, Milium


page 1142, image: s1142

perforare dicuntur, qui in re difficili, sed prorsus inutili laborant. Galenus libro de Praescientia, taxans sophistas, qui putant philosophiae studium vehementer inutile, sic loquitur: *all' a(pa/ntwn maqhma/twn a)xrh/staton tou=to nenomh/kasin, o(moi/ws2 tw=| ke/gxron trupa=n, id est, Quin potius omnium disciplinarum hoc existimant inutilissimum, perinde, ut milium perterebrare. Sic enim arbitramur legendum, cum in editis libris habeatur to\ ke/gxron, i. minutum leguminis genus, quod haud facile perterebres gemmarum more, cum perterebrati nullus sit vsus. Simile studium fuit illius, qui grana milij e longinquo mittebat per foramen acus.

Lanam in officinam fullonis

QVI praepostere rem gerunt, veluti si quis Theologo committat puerum in grammaticis rudimentis instituendum, lanam in officinam fullonis ferre dicitur. Fullonum enim ars, non rudem lanam, sed iam contextum pannum tractat. Galenus de Differentia pulsuum lib. 2. w(/s2 tis2 de\ a)kribw=s2 tou/tois2 e(/pesqai bou/letai, gegumna/sqai pro/teron xrh\ peri\ ta\s2 kathgori/as2. to\ ga\r tou= *arkesila/ou kalo\n, w(s2 ou)dei\s2 po/kon ei)s2 gnafei=on fe/rei. *ta/cis2 ga\r e)sti\n w(/sper e)ri/wn e)rgasi/as2, ou(/tw kai\ maqhma/twn didaskali/as2, i. Quod si quis haec exacte velit assequi, prius exercitatum esse oportuit circa praedicamenta. Nam scitum est, quod dixit Arcesilaus: Nemo defert lanam in officinam fullonis. Quemadmodum enim est ordo in operandis lanis, ita est et in disciplinis. Refert hunc inter Academicos Laertius, qui solitus sit non ferre eos qui liberales disciplinas non suo tempore attingerent, ut si quis velit discere poecticen, aut rhetoricen ignarus grammatices.

De fumo ad flammam.

AMMIANVS Marcellinus lib. 14, Vtque solet manum iniectantibus fatis hebetari sensus hominum, et obtundi, his illecebris ad meliorem expectationem erectus, egressusque Antiochiam, Meleuo dictante, prorsus ire tendebat de fumo, ut proverbium loquitur vetus, ad flammam. De eo dictum, qui se a rebus dubiis, in praesens exitium coniecit. Alibi retulimus ex Plauto, Flamma fumo est proxima.

Calicum remiges.

*kuli/kwn e)re/tai, id est, Calicum remiges dicti sunt, qui assidue perpotarent, vinum pro remo ducentes. Ita Dionysius cognomento aereus, apud Athenaeum libro decimo in Elegiis:

*ka)/n tines2 oi)=non a)/gontes2 e)n ei)resi/a| *dionu/sou.
*sumposi/ou nau=tai kai\ kuli/kwn e)re/tai.

id est,

Si qui vina trahunt in remigio tibi Bacche

Petandi nautae, remigium calicum.

Ingens poculum quasi sinus est, In hoc trahunt, non remis, sed lingua, neque raro faciunt naufragium, iactura cum pecuniae, tum mentis.

Ab vnguibus incipere

*ek tw=n o)nu/xwn a)/rxesqai, dicuntur, qui a levissimis minimeque ad rem pertinentibus ordiuntur. Ita Basilius in epistola quadam: katage/lasto/n e)stin, e)k tw=n o)nu/xwn a)rxe/sqai, kai\ mh\ a)utai=s2 a)utw=n kefalai=s2 diale/gesqai, id est, ridiculum est ex unguibus initium sumere, ac non potius cum ipsis illorum capitibus colloqui. Caput rei dicitur quod est illius praecipuum. Vsus erit quoties admonebimus, ut omissis parergis ac frivolis, agatur de caussa. Aut si quis velit emendare reipub. statum,


page 1143, image: s1143

ordiatur a principibus potius, quam ab humilibus, qui non multum afferunt momenti, vel ad perniciem civitatis, vel ad salutem.

Muscae

*mh=ai olim dicebantur, qui delectabantur aliena mensa, quos Plautus muribus comparat semper alienum edentibus cibum. Apud Athenaeum lib. 6. parasitus quispiam se muscae confert.

*deipnei=n a)klh=tos2 mh=a.

id est,

Quod invocatus coenitare amo, musca sum.

Advolat enim hoc insectum ad cibum alienum, et aegre potest abigi. Apud eundem Hegesander narrat, cum Alexander dixisset, se morderi a muscis, sic vocabat parasitos, iamque conaretur illas abigere: Cinesias unus eius ordinis, qui forte aderat, profecto aliae muscae siticulosae magis urgebunt te semel gustato tuo sanguine. Exstat apologus de erinacio, qui voluit vulpi mhoso/bhs2 esse. Plautus in Mercatore deflexit ad hominem curiosum et ad omnia advolantem. Musca est meus pater. Nihil pote illum clam haberi, Nec sacrum, nec tam prophanum quicquam est, quin adsit ibi ilico.

Baeon malus piscis.

ATHENAEVS libro septimo, testatur apud Atticos fuisse proverbium, mh/ moi baiw\n kako\s2 i)xqu\s2, id est, Ne mihi Baeon piscis nequam. Nec indicat usum proverbii, tantum ostendit apud Epicharmum, bai/ona, dictum piscem quendam. Nomen inditum videtur a brevitate. Laudantur enim magni pisces. Dicetur in hospitem ingratum, ac molestum.

De sportula coenare.

ATHENAEVS libro octavo: Graeci a)po\ spuri/dos2 dei=pnon, id est, coenam e sportula proprie vocabant, quoties aliquis sibi parasset coenam, eaque in sportulam composita, iret apud alium coenaturus. Quod genus et hodie durat inter homines frugi, qui nec grauari volunt sumptu, nec alios gravare. Lepidius erit, si transferatur ad eum, qui sic adit discendi gratia, ut ipse uicissim afferat quod deceat, ut siat eruditionis permutatio.

Tibicen vapulat.

EVBVLVS apud Athenaeum libro nono, ait fuisse morem, si quid peccasset coquus, tibicinem solere vapulare. Philyllius apud eundem:

*oti a)/n tu/xh|.
*ma/geiros2 a)dikh/sas2 to\n a)ulhth\n labei=n.
*plhga\s2.

id est,

Quicquid coquus
Peccaverit, tibicen accipere solet
Plagas

Proinde coquus quispiam apud eundem ait, se non rem priscam, sed ab ipso inventam narrare, i(/na mh\, inquit, o( a)ulhth\s2 plhga\s2 la/bh|, id est, ne tibicen vapulet. Ob id opinamur, quod coquos laedere tutum non sit, iuxta sententiam aliquanto post apud eundem citatam:

*ou)dei\s2 ma/geiron a)dikh/sas2, a)qro/ws2 die/fugen.

id est,

Nullus homo laesus indemnis evasit coquo.

Quamquam Graecus versiculus non vacat mendo.

Execrationes serere.

*ara\s2 e)pispei=rai, i. e. Execrationes serere, dicebantur qui diris devoverent aliquem: inde natum quod apud


page 1144, image: s1144

Cyprios esset solemne, quoties sererent hordeum, addito sale, deuouere quibus male vellent. Tantum Hesychius. Docet Plin. quaedam non feliciter seri, nisi cum conuiciis. Esse etiam genus, quod terrae infoditur, ac pede compressa additur execratio, Ne vnquam exeas. De Lindiorum sacro diximus alias.

Aqua et terra reddamini.

*udwr kai\ gai=a ge/noisqe.

id est,

In terram vertamini aquamque.

Pro eo, quod est, redigamini in nihilum, ac pereatis. Hemistichium hoc sic refertur ab Hesychio, quasi prouerbio iactatum. Sumptum est autem ex Iliados h. Nam his verbis Menelaus increpat Graecorum ignauiam, quod nullus auderet cum Hectore prouocante monomachiam suscipere.

*all' u(mei=s2 me\n pa/ntes2 u(/dwr kai\ gai=a ge/noisqe.

Interpretatur Plutarchus in vita Homeri, et Alexander Aphrodiseus libr. primo, problem. 77. reddit causam physicam cur ita locutus sit Homerus. Ex terra et aqua gignuntur omnia, et in haec resoluuntur omnia. Ab hac forma non abhorret, quod ex Epicharmo citat Plutarchus in consolatione ad Apollonium; sunekri/qh kai\ diekri/qh, kai\ a)ph=lqen o(/qen h)=lqe pa/lin, ga= me\n ei)s2 ga=n, pneu=ma de\ a)/nw|. ti/ tw=nde xalepo\n; ou)de\ e(\n. i. concreta sunt, et discreta sunt, et abierunt rursum vnde venerant, terra quidem in terram, spiritus vero sursum. In his quid acerbum? nihil. loquitur de morte quae est dissolutio corporis et animae. M. Tullius libro Tusculanarum quaestionum tertio citat ex Euripide:

Reddenda est terrae terra, tum vita omnibus
Metenda vt fruges, sic iubet necessitas.

Hanc sententiam Antiochus scribit placuisse Chrysippo, sed dissentiente Carneade. Denique Aristoteles Rhetoricorum lib. secundo, subindicat, qui olim seruitutem profitebantur, eos terram et aquam domino tradere solitos, velut omnium rerum ius abdicantes, et in herum transferentes, kai\ o(/ti, inquit, dido/nai gh=n kai\ u(/dwr douleu/ein e)/sti, id est, Et quod dare terram et aquam seruire est.

Mars communis.

INcertum ac varium belli euentum notant hoc dicto: *arhs2 koino\s2, id est, Mars comunis. Sumptum est ex Homericae Iliados *s.

*cuno\s2 e)nua/lios2 kai/ toi ktane/onta kate/kta.

id est,

Communis [correction of the transcriber; in the print Commnis] Mars, inque vicem perimit perimentem.

Quod dictum Arstoteles libr. rethoricorum secundo inter prouerbiales sententias commemorat. Rursus eodem libro:

*ni/kh d' a)pamei/betai a)/ndras2.

id est,

Nunc his nunc illis contingit vincere.

Titus Liuius belli Punici libr. decimo, Cum tuas vires, tum vim fortunae, Martemque belli communem propone animo; vtrinque ferrum, corpora humana erant: nusquam minus quam in bello euentus respondent. Rursus ab vrbe cond. libro octauo. Quid illum facturum fuisse, si, quod belli casus ferunt, Marsque communis aduersa pugna euenisset? Iterum eodem libro, Nostra certamina Romani non verba legatorum, nec hominum quisquam disceptator, sed campus Campanus, in quo concurrendum


page 1145, image: s1145

est, et arma, et communis Mars belli decernet. Et in eodem alias: Ibi in conciliis Numitius imperator eorum, affirmando communem vere Martem belli, vtramque aciem pari caede prostrauisse, etc. Rursum libro ab vrbe cond. 7. Samnitium, inquit, bellum ancipiti Marte gestum. Apud eundem frequens est, aequo Marte discessum est, quoties neutri parti cessit victoria. M. Tullius Philippica vndecima: Sed, vt concedam incertos exitus esse belli, Martem communem, tamen pro libertate, vitae periculo decernendum. De Marte communi nonnihil attigimus in prouerbio: Omnium rerum vicissitudo. Porro e)nua/lios2 Homero Mars dicitur, ab e)nuw\ quam belli fortunam esse putant.

Lex in manibus.

*en xeirw=n no/mw|, id est, Lege manuum dicitur, cum res vi geritur, non ex praescripto legum. Aeschines contra Timarchum: fulakte/on de\ toi=s2 me\n o)ligarxikoi=s2 kai\ toi=s2 th\n a)/nison politei/an politeume/nois2, tou\s2 e)n xeirw=n no/mw|, ta\s2 politei/as2 katalu/ontas2, id est, His vero qui sequuntur oligarchiam, et apud quos inaequalis est reipub. administratio, cauendi sunt qui lege quae est in manibus sita, ciuitatis statum labefactant. Manuum legem appellat violentiam, siue ius belli. Vsus est in hunc sensum Polybius historiae lib. primo, tw=n de\ polemi/wn ou(\s2 pote krath/seie, tou\s2 me\n e)n xeirw=n no/mw| die/fqeire, tou\s2 de\ zwagrei/a| pro\s2 au)to\n ei)sanaxqe/ntas2 u(pe/bale toi=s2 qhri/ois2, id est, Ex hostibus quoscunque deuicisset aliquando, alios violenta manu perimebat, eos vero qui viui capti ad eum adducebantur, bestiis obiiciebat. Rursus lib. secundo: *en de\ tou/tw| tw=| kairw=| sune/bh ga/i+on me\n to\n u(/paton parabo/lws2 a)gwnizo/menon, e)n xeirw=n no/mw| teleuth=sai to\n bi/on, id est, Per idem hoc tempus accidit, vt Caius consul dum audacius pugnat, manuum lege vitam finierit. De au(/th kuri/a dictum est alias. Apud Plautum seruus quispiam minitatur se manu litem acturum.

Nihil inanius, quam multa scire

APVD Athenaeum libro decimotertio, Hippon qui dictus est a)/qeos2, citatur auctor huius versiculi:

*poulumaqhmosu/nhs2 th=s2 ou) konew/teron a)/llo.

id est,

Non aliud mage inane puta quam plurima scire.

Citatur idem ex Timone:

*poulumaqhmosu/nhs2 th=s2 ou) kenew/teron a)/llo.

Conueniet in eos qui malunt multa discere quam vtilia. Contra laudata est Hippiae polumaqei/a.

*ku/klw| perie/lkein.

QVI arte circumagit quempiam, vt cum se putet aliquid egisse, nihil egerit, aut inde recidat vnde volebat extricari. ku/klou perie/lkesqai dicitur. Ita Plato in Charmide. w)= miare\ e)/fhn e)gw\, pa/lai me\ perie/lkeis2 ku/klw| a)pokrupto/menon, i. O scelerate inquam, iam dudum me in orbem circumagis non sentientem. Fit enim hoc arte sophistica, vt qui contra disputat, post asseueret ambagibus circumactus quod prius negabat, aut contra. Metaphora ducta ab equis, qui circumacti, eo reducuntur, vnde prius resiliebant pauidi. Similis ludus exercetur in Labyrinthis. Confine illi: In easdem ansas incidisti.

Iouis lac.

QVOD insigniter esset lautum in cibis, Iouis lac veteres appellabant. Eurip. apud Athen lib. 14.



page 1146, image: s1146

*kai\ turo\s2 o)pi/as2 e)sti\ kai\ dio\s2 ga/la.

id est,

Est succulentus caseusque et lac Iovis.

Apud eum frequenter inter ciborum delicias commemoratur, dio\s2 e)gke/falos2, de quo alias diximus. Persae, si quid esset exquisite lautum, appellabant dio\s2 kai\ basile/ws2 e)gke/falon, id est, Iouis et regis cerebrum: propterea quod rex Persarum solet dare praemium honorarium, si quis novum aliquod edulii genus reperisset. Clearchus apud eundem lib. 12. quanquam eadem multis aliis verbis commemorat. Videntur antiqui quidquid eximium videri volebant, Iovi tribuisse. Inde illud e Satyra.

Et Iouis auribus ista Seruas.

Maesonica dicteria.

DICTERIA petulantius iacta, prisci Maesonica uocabant, skw/mmata maiswnika\, a Maesone quodam histrione comaediarum Megarensi, cujus inuentum est persona, quam a repertore, Graeci mai/swna vocabant, reperit enim personam famuli et coqui. Quin et veteres Graeci coquum urbanum mai/swna vocabant, exterum te/ttiga. In comaediis autem semper inducuntur coqui dicaces, praesertim apud Plautum. Id testatur Philemon alicubi:

*sfi/gg' a)/r)r(en' ou) ma/geiron ei)s2 th\n oi)ki/an
*ei)/lhf'. a(plw=s2 ga\r ou)de\n ma\ tou\s2 qeou\s2
*wn le/gein suni/hmi.

id est,

Recepi in aedes non coquum, sed masculum
Sphingem, nihil enim per deos intelligo
Simpliciter, ex his quae loquitur.

Convenit cum Hipponacteo praeconio.

Necessitas magistra.

SVIDAS ex Carchedonio citat hoc prouerbium:

*xrei/a dida/skei, ka)/|n a)/mousos2 h)=, sofo/n.

id est,

Catum e rudi reddit magistra necessitas.

Tempus, rerum usus, ipsaque necessitas excitat ingenium ad discendas artes. Idem indicat Graecorum sententia sofi/a peni/an e)/laxen, et apud Aristophanem Penia iactat se artium inuentricem. A Persio venter dicitur magister artis ingenijque largitor. Et vt ait Q. Curtius: Necessitas ignauiam acuit.

Bestia bestiam nouit.

ARISTOTELES libro Rhetoricon [note of the transcriber: in the print with a Greek letter: Rhetoric w= n] primo, inter similitudinis et affinitatis prouerbia refert et hoc:

*egnwke dh\ qh\r qh=ra.

id est,

Nouit profecto fera feram.

Videtur fragmentum iambici trimetri, vtcumque depravatum est apud Aristotelem. qh\r, Graecis bestia dicitur, sed proprie fera aut noxia, quod genus sunt apri, lupi, et viperae. Vnde hominem moribus efferatis, ingenioque agresti, qhriw/dh vocant. Congruet, ubi conuenit inter duos pariter improbos. Simile illi: Furemque fur cognovit, et lupum lupus.

Caeci praescriptio.

*tuflou= parake/leusis2, id est, Caeci iussio siue exhortatio, dicitur absurda, quoties ipse, qui praescribit, non intelligit quid dicat. Socrates apud Platonem in Theaeteto, redarguens absurdam Theaeteti praeceptionem, iubentis, ut qui rectam haberent opinionem, rectae opinioni assentirentur, confert illius orationem loro, aut pistillo circumvolubili, sed rectius


page 1147, image: s1147

putat dicendum, Caeci iussionem: tuflou= de\ parake/leusis2 a)/n kaloi=to dikaio/teron. to\ ga\r a(/ e)/xomen tau=ta proslabei=n keleu/ein, i(/na ma/qwmen a(/ doca/zomen, pa/nu gennai/ws2 e)/oiken e)skotwme/nw|, id est, Sed rectius caeci praeceptio dicatur: siquidem iubere, vt ea, quae habemus, acpiamus, vt discamus, ea quae opinamur; plane conuenit homini insigniter caliganti. Alias relatum est nobis illud Horatii: Caecus vti si monstret iter. Item: Caeca speculatio.

Ibici equus.

*ibu/keios2 i(/ppos2, id est, Ibyci equus in iocum prouerbialem abiisse videtur, de iis qui nolentes praeter aetatem ac vires ad periculosum negotium adigerentur. Dicti originem refert Plato in Parmenide. Ibyco poetae equus erat iam annosus athleta, multis certaminibus detritus. Is cum ad certamen currui iungeretur, extimuit, videlicet expertus eiusmodi ludorum aleam. Ridente populo Ibycus surgens, equus, inquit, domini similis est; nam et ipse iam senex ad amandum compellor: equo suo sese comparans, quod ipse non minus intempestiuus esset ad amores, quam vetulus equus ad certamen. Nam admonet hoc quoque Suidas, Ibycum vulgo male audisse ob adolescentulorum amorem. Hac imagine Parmenides queritur se senem adigi ad rerum difficilimarum explicationem: Huc allusisse videtur Horatius in epistolis: Non eadem est aetas, non mens. et

Solue senescentem mature sanus equum, ne
Peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.

De Ibici [correction of the transcriber; in the print lbici] gruibus dictum est alias.

In crastinum seria

*ei)/s2 au)\rion ta\ spoudai=a, id est, In crastinum seria. Plutarchus in vita Pelopidae narrat hanc vocem apud Graecos abiisse in prouerbium. Originem dedit Archias vir opulentus ac potens, sed parum sobrius. Huic inter conuiuium allata est epistola, qui pertulit, admonuit, vt statim legeret: de seriis enim rebus scriptam esse, tum ille vino madidus risit. ou)kou=n, inquit, ei)s2 au)\rion ta\ spoudai=a|, id est, in crastinum igitur seria, simulque acceptam epistolam puluillo supposuit, cui insidebat, ac sermonem cum Phillida coeptum pergebat. Quin et hodie inciuile est in conuiuiis tractare seria. Apud Hollandos recitatur fabula non aliena ab hoc adagio. Quidam in conuiuio accumbebat igni vicinior, ita vt ima vestis adureretur. Id animaduertens e conuiuis quidam, habeo, inquit, quod tibi nuntiem. tum alter, si quid inquit, tristius est, nolo audire in conuiuio, vbi conuenit festiua, laetaque esse omnia. Non est, inquit, admodum laetum, mox alter, post conuiuium, inquit, seria, vbi coenatum esset hilariter, Nunc, inquit dicito quidquid voles. Ostendit illi vestem a tergo enormiter adustam. Ibi stomachari coepit, quod non admonuisset in tempore. Volebam, inquit, at tu vetabas. meta\ dei=pnon spoudai=a.

Cuniculis oppugnare.

*upono/mois2 polemi/zein, id est, Cuniculis bellare, dicitur, qui non aperta vi, sed dissimulanter, ac dolis rem gerit. Contra qui palam agit quod agit, machinis agere dicitur. Caii Caesaris potentia iam ad manifestam tyrannidem spectante, Catulus Luctatius vir summae apud Romanos dignitatis, surgens in senatu ait: ou)k e)/ti u(pono/mois2 Caesar a)ll' h)/dh mhxanai=s2 ai)rei= th\n politei/an, id est, Caesar non iam


page 1148, image: s1148

cuniculis, sed machinis tollit rempublicam. Suffossiones clam fiunt, machinae, hoc est arietes, onagri, ballistae palam admouentur. Dictum Plutarchus refert in vita Caii Caesaris. Plus veneris habebit, si ad res animi transferatur, veluti si quis dicat malos genios interdum oppugnare nos machinis cum palam terrent aut illectant, interdum cuniculis, quoties falsa specie pietatis imponunt obrepuntque incautis.

Exitij nulla ratio.

*ole/qrou ou)dei\s2 lo/gos2, id est, Exitii nulla ratio. Refert Plutarchus in vita Eumenis. Ita cum satagens rerum suarum, superiorem adisset Phrygiam, intra Celenas hybernauit: vbi quoniam reperit Alcetam, Polemonem et Docimum de imperio contra ipsum decertantes: tou=to h)=n e)/fh to\ lego/menon, o)le/qrou de\ ou)dei\s2 lo/gos2, id est, Exitii nulla ratio. Sentiens opinamur, cum imminet homini fatale exitium, Deum adimere consilium ac rationem. Apparet esse hemistichium caminis Iambici o)le/qrou d' ou)dei\s2 lo/gos2. Huic affine est, quod habet Quinctilianus libro quinto de coniectura loquens: Praeterea, inquit, cur potissimum illo modo sit aggressus: qui et ipse diligentissime tractatur pro eodem locus, an etiam si nulla ratione ductus est, impetu raptus sit et absque sententia. Nam vulgo dicitur, scelera non habere consilium.

Qui lucerna egent infundunt oleum.

PLutarchus in vita Periclis refert Anaxagoram Pericili in administranda Republica magno adiumento fuisse, verum vbi iam grauaret senectus, et a Pericle publicis intento negotiis negligeretur, decreuerat inedia finire vitam. Id vbi resciuit Pericles, accurrit ad aedes philosophi, precibusque et lacrymis conatus est illum ab instituto reuocare, idque sua ipsius causa magis, quam Anaxagorae. at ille iam agens animam dixit: w)= peri/kleis2, kai\ oi( tou= lu/xnou xrei=an e)/xonteus2, e)/laion e)pixe/ousin, id est, O Pericles, et quibus lucerna est opus infundunt oleum: exprobrans illi neglectum amici, vnde non vulgarem capiebat vtilitatem, cum qui egent lucerna, ob vsum qualemcunque curent illam, abstergentes atque infundentes oleum. Et quibus opus est fructu, stercorant agrum.

In ventrem insilire.

*es2 th\n gaste/ra e)na/llesqai, id est, In ventrem irrumpere dicitur, qui curam omnem ad cibum ac potum confert. Ita Plutarchus de Lucullo in ipsius vita: *ate dh\ mh\ qeatrikw=s2 mhde\ e)pideiktikw=s2 lou)kou/llou polemou=ntos2, a)lla\ dh\ tou=to to\ lego/menon ei)s2 th\n gaste/ra e)nallome/nou, kai\ o(/pws2 u(faire/sei th\n trofh\n a(/panta pragmateuome/nou, id est, Vtpote cum Lucullus iam non palam, neque ad ostentationem bellaret, sed quemadmodum dici solet in ventrem impetum faceret, nihil non moliens, vt hosti commeatum subtraheret. Non hic repetemus, quomodo locum hunc vertit Leonardus Iustinianus. Sunt quos non alia ratione melius vincas quam si ventrem impetas. huc respexit Terentius cum ait, pugnos in ventrem ingere. Nam parasiti nulla parte magis laedi possunt, quam ventre.

Sortem et vsuram persoluere.

*kai\ to\n to/kon kai\ to\ kefa/laion e)kti/nein dicuntur, qui serius quidem sed grauius puniuntur, aut qui differunt vindictam, vt per occasionem laedant grauius. Nam prorogatione crescit vsura. Dion libello; peri\ th=s2 a)pisti/as2. w(/sper ta\ qhri/a polla/kis2 h)remei= koimw/mena


page 1149, image: s1149

h)\ e)mpeplhsme/na, th\n me\n fu/sin ou)k a)pebe/blhken th\n au(tw=n. paraplhsi/ws2 de\ kai e)kei=noi xro/non tina\ ou)k e)/blayan, e)/peita sumba/shs2 profa/sews2, kai\ to/kon fasi\ kai\ to\ kefa/laion, th=s2 ponhri/as2 e)kti/nousi, id est, Quemadmodum noxiae bestiae saepenumero quietem agunt, siue cum dormiunt, siue cum cibo expletae sunt, quamquam naturam interim suam non exuerunt. Similiter et illi ad tempus aliquod non laeserunt, at vbi se dederit occasio, et vsuram, vt aiunt, et sortem malitiae persoluunt.

Ad incitas.

QVOS vrgeret extrema necessitas, his res dicebatur ad incitas rediisse. Plautus in Trinummo; Hem nunc hic cuius est, subaudi ager, vt ad incitas redactus, id est, ad extremam inopiam. Idem in Poenulo; Tace modo, profecto ad incitas lenonem rediget, si eas abduxerit, quin potius disperibit faxo, quam vnam calcem ciuerit. Sed haud scimus an hic legendum sit, vnum calcum ciuerit. Nonius Marcellus admonet incitam dici egestatem, et verum dicit, sed non absque tropo. Nam in his duobus locis, quae retulit e Plauto, extremam quidem inopiam significat, at non statim vbicunque ponuntur incitae, significatur egestas. Lucilius incita dixisse videtur in neutro genere. Illud ad incita cum redit atque internecionem. Item, Commanducatus corrupit, ad incita adegit. At Isidorus libro 18. vsurpauit genere masculino. Calculi inquiens, partim ordine mouentur, partim vagi, qui vero moueri omnino non possunt inciti dicuntur. Cio, moueo est, inciti quasi immobiles, quos Graeci dicerent a)kinh/tous2. Satis liquet prouerbium ductum a lusu calculorum, in quo erant certae lineae ad quas redactus calculus moueri iam non posset. Quadrabit et in eos, qui confutati manifestis argumentis, non habent quod respondeant; quod Dialectici vocant metam Silentii.

Centro et spacio circumscripta.

PLutarchus in praeceptis ciuilibus: a)\n de\ h)= ta\ th=s2 ou)si/as2 me/tria, kai\ ke/ntrw| kai\ diasth/mati perigrafo/mena pro\s2 th\n xrei/an, id est, Quod si facultates modicae fuerint, et centro et spacio circumscriptae ad vsum. Sentit forunas tam angustas, vt nisi certa dimensione dispensentur, non sint ad necessarios vsus suffecturae. Veluti qui supputatione facta quantum habeant annui census, subducunt quantum quoque mense, quaque hebdomade, quoque die possint impendere. Quod si hospitis aduentus, aut similis casus fecerit sumptus paulo largiores, id sequentium dierum parsimonia sarcitur, ne non constet ratio. Idem de futili loquacitate docet responsionem esse ke/ntrw| kai\ diasth/mati circumscribendam, ne quid respondeatur vltra quam requirit percunctatio. Quidam enim de vno interrogati, respondent de pluribus. Metaphora translata est, a circulo qui sit circino circumducto: in medio, centrum est immobile, hinc spatium vndique aequale ad lineam obeuntem. Vnde et circumscripta dicuntur, quae certis finibus continentur.

Roscius.

ROSCIVS histrio tam erat felix in agendis fabulis, vt quisquis in arte quapiam insignis esset, Roscius vocaretur. Id indicat M. Tullius lib. de Oratore 1. Itaque hoc est iamdiu consecutus, vt in quo quisque artificio excelleret, is in suo genere Roscius


page 1150, image: s1150

diceretur. Idem in secundo de Oratore. Soleo saepe mirari eorum imprudentiam, qui agunt in scena, gestum spectante Roscio. Quis enim se commouere potest, cuius ille vitia non videat? Rursus in Bruto: Et in scena Roscium esse intelligat. Hic est ille Roscius Ciceronis concertator, quem ornauit hoc elogio, vt diceret, Virum fuisse tam bonum, vt vnus indignus esset, qui in scenam prodiret, et eundem tam praeclarum artificem, vt solus dignus esset qui in scena versaretur. Eodem igitur tropo, quo vehementer in consiliis callidum Daedalum vocamus, in laboribus patientem Herculem, in disputando inuictum Achillem, in iudicando Aristarchum, patronum in causis agendis egregie dextrum, Roscium licebit appellare.

Philotesius crater.

*krath\r filoth/sios2, dicitur quo in conuiuiis conciliantur amicitiae, qui mos etiamnum durat apud Germanos, quibus turpissimum est, post acceptum Philotesium poculum, veterum offensarum quamvis capitalium meminisse, ne iudices quidem admitterent actionem iniuriarum. Plutarchus in commentario de fortuna Alexandri, qui barbaros armis, Graecos ciuilibus institutis conabatur ad humaniorem ac sanctiorem vitae rationem adducere, w(/sper, inquit, e)n krath=ri filothsi/w| mi/cas2 tou\s2 bi/ous2, kai\ ta\ h)/qh, kai\ tou\s2 ga/mous2, kai\ diai/tas2, id est, Velut in philotesio poculo miscens vitas, mores, coniugia ac viuendi rationes. Apud Plautum in Pseudolo, seruus ebrius, Diis proximum putat, manu candida cantarum dulciferum propinare mitissimam amicitiam. Hesychius indicat hanc filothsi/an solere adhiberi post coenam, cum in signum amicitiae ex eodem poculo, de eodem vino bibunt omnes. Asconius Pedianus in actionem aduersus Verrem tertiam, putat hoc esse, quod M. Tullius criminatur Verrem cum suis potasse more Graeco. Nam vulgus existimat illos Graeco more bibere, qui largius ac cyathis grandioribus bibunt. At ipse magis probat, vt intelligamus eos Graeco more bibere, qui merum bibunt. Id autem solent facere Graeci, vt cum in conuiuio libant, primum salutent Deos paululum e cyatho profundentes: dein amicos suos: totiesque bibunt merum, quoties Deos aut caros suos nominatim vocant. Ita ferme Pedianus. Quidam putant hunc craterem etiam a)gaqou= dai/monos2 appellari.

Cithara incitat ad bellum.

PLutarchus libro de fortuna Alexandri secundo, declarat hunc versiculum apud Lacedaemonios solere decantari.

*erpoi ga\r a)/nta tw=| sidh/rw|, to\ kalw=s2 kiqari/sdein.

id est,

Vergit ad letale ferrum, lepide Cithara canere.

Quo significabant certis cytharae modis sedari motus animorum, aliis addi vigorem ad praelium. Cum Alexander audisset Antigenidam tibia modos incinentem, qui vocantur Harmatii, adeo inflammatus est, vt simul cum armis exurgens manus iniecerit in proxime assidentes.

Bathyclis poculum.

*baqukle/ous2 ku/lic, id est, Bathyclis calix, dictum videtur in eos, qui diuitiis suis soli fruuntur, nemini quidquam impartientes. Apud Plutarchum in conuiuio septem sapientum Ardalus quidam sic alloquitur Aesopum. Tu nunquam huc transmittes poculum


page 1151, image: s1151

ad nos, cum videas istos tanquam Bathyclis calicem inter sese transmittere, caeterum alii nemini impertientes. Cui respondet Aesopus. At ne hoc quidem poculum est publicum. Siquidem vni Soloni iam dudum astat. Bathycles Graecis sonat profundae gloriae, quo nomine videtur fuisse quispiam diues sibi viuens sibique bibens.

Lunae radiis non maturescit botrus.

Plutarchus hunc Ionis senarium ceu prouerbialem adfert, disserens, quod Luna quoniam radios habet imbecilliores quam sol, excitare possit humores, concoquere non possit:

*me/las2 ga\r au)tai=s2 ou) pepai/netai bo/trus2.

id est,

Neque enim his niger maturus efficitur botrus.

Conuenit in eos, qui conantur, quod ob defectum virium non queunt, perficere. Refert idem in commentario de facie apparente in orbe lunae. Accedet plus veneris, si volentes significare disciplinas humanas non praestare felicitatem, dicamus: me/las2 ga\r au)tai=s2 ou) pepai/netai bo/trus2. In au)tai=s2 subaudiendum est, akti=sin, id est, radiis.

Calliae defluunt pennae.

CAllias apud Graecos quispiam suit, qui per luxum, ac libidinem patrimonium abligurierat, In eum vulgaris iocus extitit: *kalli/as2 pteror)r(uei=, id est, Calliae defluunt pennae. Solet enim hoc interdum auibus accidere, vel morbo, vel certis anni temporibus. Quemadmodum et quadrupedibus quibusdam mutantur pili aut villi. Vnde et deplumati dicuntur ac detonsi, qui facultatibus exuti sunt. Hoc verbum pteror)r(uei=n frequenter per iocum vsurpatur apud Aristophanem in Auibus.

*en pla/tei.

*en pla/tei dictum, accipiendum interpretantur Graeci, cum paululum vltra praescriptum significant esse concedendum, praesertim in his, quae sunt humanitatis. Veluti si quis pollicitus solutionem ad diem Augusti decimum, reddat postridie. Iulianus Pandectarum libro 46. Titulo de solut. et lib. cap. Ratum autem dominus habere debet, mox cum primum certior factus est, sed hoc e)n pla/tei, et cum quodam spacio temporis accipi debet. Et hunc Iuliani locum citat Vlpianus, eodem libro tit. rem ratam haberi, cap. Quo enim rursus libro 13. titul. de condictione triticaria, cap. in hac actione. Verius est, inquit, quod Seruius ait condemnationis tempus spectandum: si vero desierit esse in rebus humanis, mortis tempus. Sed etiam e)n pla/tei secundum Celsum erit spectandum. Non enim debet breuissimum vitae tempus aestimare. Iterum libro 22. titulo de probationibus, cap. penultimo, Nec hoc quaeritur, num aliquis meminerit quo die aut quo consule factum sit, sed num hoc aliquo pacto probari possit, quando id opus factum sit: et hoc Graeci e)n pla/tei, dicere solent, et caetera. Hactenus Pandectae. Verum illud e)n pla/tei, non norunt Caletii, qui ad horam vndecimam iussi claudere portas ciuitatis, statim ad primum nolae ictum occludunt, repulsis, et qui foris stant, et qui egredi cupiunt, vtrisque portae proximis. Cum denunciatur anathema qui ad diem praescriptum non soluerint, liberantur a fulmine, si ab eo die intra decimum quartum liberarint fidem suam. Haec ad iuris aequitatem pertinent.



page 1152, image: s1152

Per Satyram.

Variarum rerum mixturam sparsim nulloque ordine congestarum veteres Satyram appellabant. Apparet vocem primum deductam a lasciuia Satyrorum, temere nunc huc nunc illuc salientium, Hinc deflexa est ad cibi genus, quod ex diuersis herbarum formis conflatum est: praeterea ad lancem variis rerum generibus onustam, quae sic diis offerebatur, non adsimilis illi poculo, quod Graeci penta/ploon, quintuplici rerum differentia, siue ke/rnos2 a mixtura vocabant, de quo nobis supra dictum est. Festus ait, Saturam siue Satyram dici cibum variis rerum generibus conditum, aut legem aliis multis confertam legibus. Itaque in sanctione legum adscribi solere, neve per Satyram derogato, aut abrogato, cum significant totam legem esse seruandam. Citat Annium Luscum ex oratione quam habuit aduersus Tyberium Gracchum: Imperium quod plebs per Satyram dederat, id abrogatum est. Citat et C. Laelium ex ea quam pro se dixit. Postero die quasi per Satyram legem sententiis exquisitis, in deditionem accipitur. Legem Satyram interpretantur, quae eadem multas res complecitur: quemadmodum Iugurtha acceptus est in deditionem, sed multis praescriptis conditionibus, vt triginta daret Elephantos, pecus atque equos multos, cum magno argenti pondere. Vsus est hoc adagio Iustinianus in praefatione Pandectarum [correction of the transcriber; in the print Pandectarumm]: Et primo quidem, inquit, anno hoc opus tradebatur legentibus, non secundum edicti perpetui ordinationem, sed passim et quasi per Satyram collectum, et vtile cum inutilibus permixtum, maxima autem parte inutilibus deputata. Itidem Sallustius in bello Iugurthino. Quasi per Satyram sententiis exquisitis in deditionem accipitur. Haec Sallustius dicit de Iugurtha, nec sunt in cuiusquam oratione, nec ibi quisquam aderat Laelius, vnde necesse est locum apud Festum esse mutilum. Verba Laelii sunt omissa, simul cum nomenclatura Sallustii.

Nec praeceps fueris ad iurandum.

Non nullis haud vulgariter eruditis videtur et hoc adagiis annumerandum, quod refert Vlpia. lib. Pandect. 12. capit. 13. Titu. de iureiurando circa finem. Si quis, inquit, iurauerit in re pecuniaria per genium principis, dare se non oportere, vel intra certum tempus, et peierauerit, vel si dare oportere, vel intra certum tempus iurauerit se soluturum, nec soluerit, Imperator noster cum patre rescripsit, fustibus castigatum dimittere, et ita ei superindici, propetw=s2 mh\ o)/mnue, id est, ne fueris ad iurandum praeceps. Habebit prouerbii speciem, si quis hominem post acceptum malum admoneat, propetw=s2 mh\ o)/mnue.

Ex syngrapha agere.

Sunt et illae formae a iureconsultis ductae versae in prouerbium. Ex syngrapha agere, obsignatis tabulis agere. pro eo quod est rigide parumque ciuiliter, sed velut ex obligatione. Cicero pro Murena: pergitisne [correction of the transcriber; in the print pergitis ne] vos tanquam ex syngrapha agere cum populo? Syngrapha Latinis sonat conscriptionem, quod vtriusque manu conscripta vtrisque partibus tradi soleat, et in hoc syngraphae [correction of the transcriber; in the print syngtaphae] differunt a tabulis, quod tabulae ab vna parte tantum seruari consueuerint. A chirographo, tabulis, codicillis differt Syngrapha, quod in illis non scribantur nisi acta, in hac etiam contra fidem actionis pactio venit, et non numerata pecunia


page 1153, image: s1153

aut non integre numerata pro temporaria voluntate hominum scribi solet. Ita propemodum Asconius Pedianus in Verrinarum 3.

Iniuria solvit amorem.

IN Graecorum epigrammatibus proverbii titulo citatur u(/bris2 e)/rwtas2 e)/luse, id est, iniuria siue contumelia soluit amores, quod contemptus amor plerumque vertitur iram, ira in odium. Sic in comoedia Phoedria: Exclusit, revocat, redeam? Non si me obsecret. Item Horatius:

Nam si quid in Flacco viri est,
Non fert assiduas potiori te dare noctes,
Et quaeret iratus parem,
Nec semel offensae cedet constantia formae,
Si certus intrarit dolor.

In epigrammate quaeritur amans hoc dictum falso iactari vulgo, quod ipse ab amica exclusus non sine conuitio, cum iurasset se toto anno non rediturum ad illam postridie diluculo supplex ad eam redierit. Carmen sic habet:

*ubris2 e)/rwtas2 e)/luse, ma/thn o(/de mu=qos2 a)la=tai,
*ubris2 e)mh\n e)re/qei ma=llon e)rwmani/hn.

id est,

Falsum est quod iactant iniuria soluit amores,
Morbum quippe meum provocat illa magis.

In genere tamen verum est officiis mutuis tali benevolentiam, iniuriis extingui.

Quod pulchrum, idem amicum.

*to\ kalo\n fi/lon, id est, Quod pulchrum amicum. Inter proverbia conciliantium amicitiam, refertur et hoc apud Platonem in Lyside: kai\ kinduneu/ei kata\ th\n a)rxai=an paroimi/an, to\ kalo\n fi/lon ei)=nai, id est, Ac propemodum apparet iuxta vetus proverbium, quod pulchrum est, amicum esse. Qui commodi gratia amat, non amat vere, sed quod pulchrum est per se amatur. Vnde Aristoteles, percunctanti qui fieret vt libentius colloqueremur cum formosis quam cum deformibus respondit, eam percunctationem esse caecorum. Nihil autem virtute pulchrius, eoque nec amabilius quidquam.

Mortuo leoni et lepores insultant.

Extat epigramma Graecum, cuius argumentum sumptum est ex Homericae Iliad. x. vbi Hectorem ab Achille iam interfectum circumsistunt Graeci mortuo insultantes, nec quisquam erat, qui extincto non aliquod vulnus infligeret. Sic enim habet Homerus:

*alloi de\ peri/dramon ui(=es2 a)xaiw=n,
*oi(\ kai\ qnh/santos2 fuh\n kai\ ei)=dos2 a)ghto\n
*ektoros2, ou) d' a)/ra oi( ti\s2 a)nouthti/ge pare/sth.

id est,

At reliqui accurrunt Graii, cinguntque cadauer
Nec tamen astitit exanimi sine vulnere quisquam.

Ac paulo post:

*ws2 a)/ratis2 ei)/peuske, kai\ ou) th/saske parasta\s2.

id est,

Dixerat haec aliquis, simul et vulnus dedit astans.

Epigramma sic habet:

*ba/llete nu=n kata\ po/tmon e)mo/n de/mas2, o(/tti kai\ au)toi\
*nekrou= sw=ma le/ontos2 e)fubri/zousi lagwoi\.

id est,

Nunc telis petitote meum post fata cadauer,
Audet vel lepus exanimi insultare leoni.



page 1154, image: s1154

Dictum est alias de his, qui mordent mortuos, cum laruis luctatur, et cum vmbris depugnant.

Lingua non redarguta.

Plato in Theaeteto: *ata\r w(s2 e)/oiken e)a/n o(/ti e)sti\n, eu)ripdei/onti cumbh/setai, h( me\n glw=tta a)ne/legktos2 h(mi=n e)/stai h( de\ frh\n ou)k a)ne/legktos2, id est, at vt videtur si posse responderis, Euripideum quiddam nobis accidet, lingua quidem nobis erit irredarguta, mens autem non erit irredarguta. In eos quadrat, qui rationibus conuicti, non cedunt tamen, sed tergiuersantur reclamantes aduersus suam ipsorum conscientiam.

Pugno tenere.

*atri\c tai=n xeroi=n labe/sqai, id est Pugno stringere dicitur, quod ipso contactu sentitur. Sic Plato in Theaeteteo: oi( ou)de\n a)/llo oi)o/menoi ei)=nai, h)\ ou(= a)\n dun/wntai a)pri\c tai=n xeroi=n labe/sqai, id est, qui nihil esse putant, quicquid non possint strictim maibus apprehendere. Loquitur de his, qui non existimant quicquam esse in rerum natura praeter res corporeas, et sensibus expositas: actiones, generationes, et huius generis alia, quae intellectu, non sensibus percipiuntur, existimant esse inania vocabula. Talis visus est Platoni Diogenes, qui dicebat, se cyathos et mensas videre, cyathitates ac menseitates, quas Plato commemorabat, non videre. Sed vicissim audiuit, Nimirum oculos, quibus cyathi et mensae videntur, habes: mentem, qua cyathitates ac menseitates cernuntur, non habes. Tam crassum ingeniorum genus Plato, veluti prophanum a philosophiae mysteriis iubet arceri. Verius enim sunt, quae non videntur, quam quae videntur, et certius ea scimus, quae ratione colligimus, quam quae manibus contrectamus: sensuum enim iudicium fallax est.

Aut abi, aut exuere.

PLato in Theaeteto significat apud Lacedaemonios hunc fuisse morem, vt in publicis certaminibus neminem congerent ad congressum, sed legem edicebant h)\ a)pie/nai, h)\ a)podu/nesqai, id est, aut abire, aut exui. Grecis autem a)podu/nesqai dicuntur, qui se parant certamini, quod campestriati luctarentur olim, caetera nudi. Vnde haec ipsa vox, a)podu/nesqai, quoties transfertur ad rem animi, velut ad disputandum, aut repugnandum carni, proverbii vim habet. Ita frequenter vsuerpat diuus Chrysostomus, ac D. Basilius. Simile est id, quod alibi dicitur. Aut bibat, aut abeat.

Crisonem Himeraeum praecurrere.

PRodigiosa celeritas Crisonis videtur locum dedisse proverbio. Sic enim Socrates apud Platonem in Protagora, rogatus vt institutam cum Protagora disputationem perageret: bouloi/min a)\n xari/zesqai/ soi ei)/mou dunata\ de/oio. *nu=n de\ e)sti\n w(/sper a)\n ei) deoio/mou kri/swni tw=| i(merai/w| dromei= a)kma/zonti e(/pesqai, h)\ tw=n dolixodro/mwn tw| h)\ tw=n h(merodro/mwn diaqei=n te kai\ e(/pesqai, id est, Optarim quidem tibi morem gerere, si quod petis, meae facultatis esset. Nunc perinde est, ac si me roges, vt Crisonem Himeraeum insignem cursorem sequar, aut dolichodromon quempiam, aut hemerodromon perpetuo aequem cursu sequarque. Himera Siciliae ciuitas est, quamquam eiusdem nominis est altera in Africa. Vnde Crison dictus est Himeraeus, celeritate currendi celebris, qualem refert. li. 7. Plin. fuisse Philippidem et Canistium Lacedaemonium, cumque his Philonidem Alexandri Magni cursorem.


page 1155, image: s1155

Dolichodromi dicebantur, qui perpetuo impetu 12. stadia decurrebant. Hemerodromi, qui totum diem a mane vsque ad vesperam citra respirationem currebant. Plinius scribit puerum nouem natum annos a meridie vsque ad vesperam continuasse cursum. Vnde Graeci poetae solem appellant h(mero/dromon, quod singulis diebus cursum suum peragat, quasi vero noctu requiescat in diuersorio Thetidis.

Charadrion imitans.

*xaradrio\n mimou/menos2, id est, Chardrion imitans, dici solitum de dissimulante, ac rem vtilem occultante. Suidas refert hunc senarium Scazontem ex Hipponacte:

*kai\ mh\n kalu/ptei mw=n xaradrio\n perna=s2.

id est.

Et num Charadrion quaeso venditor caelat.

Item Aristophanes in Auibus:

*allws2 a)r' o( u)/pwy w(s2 e)/eik' ei)s2 th\n lo/xmhn
*emba\s2 e)pw=ze xaradri+o\n mimou/menos2.

id est, Alioqui vpupa vt videtur saltum ingressa abdidit sese, Charadrion imitans. Quo loco interpres fere cum Suida consentiens, narrat huic aui vim inesse medicam, vt illius aspectu facile sanetur, qui laborant ictero siue regio morbo, eamque ob causam, qui vendunt, occultant eam, ne licitator remedium sentiat priusquam emerit. Addit eam auem mutare colorem ad similitudinem eorum quibus admouetur, non deesse tamen qui sentiant non aspectum, sed esum auis, habere remedium. Vocem autem distingui accentu, nam si pronuncies vltima acuta xaradrio\n declarari auem, si penultima acuta xara/drion diminutiuum a xa/radra significari voraginem, siue terrae hiatum, quod in hunc delabens aqua melodiam quandam reddere videtur. Tantum ex his, quae indiligenter a Suida sunt congesta, tradere licuit. Meminit huius auis et alias Comicus in eadem fabula: u(/dwr e)fo/roun ka/twqen ei)s2 to\n a)/era oi( xara/drioi, id est, aquam ex imo portabant in aerem Charadrii. Interpres addit aui nomen inditum, quod in voraginibus gaudeat versari. Socrates apud Platonem in Gorgia, cum Callinicen eo pellexisset, vt fateretur beatam vitam non esse sitam in copia rerum, sed in perpetuo influxu: nam qui satur est, aut non sitit, quoniam nec molestiam sentit nec voluptatem, lapidis more viuit, potius quam hominis: ita subiicit: xaradriou= tina\ au)= su\ bio/n le/geis2 a)ll' ou) nekrou= ou)de\ li/qou. Rursus tu Charadrii quandam narras vitam, non mortui, lapidisve. Marsilius vertit auem, cum Socrates videatur sentire de voragine, in quam cum perpetuo decurrat aqua, nunquam tamen expletur: nisi forte Charadrius auis est de numero voracium, quemadmodum et Larus, vt hinc nomen inuenerit a Charadra ductum.

Quantum pedibus potes.

Socrates in Gorgia Platonis ita loquitur: swfrosu/nhn me\n diwkte/on kai\ a)skhte/on, a)kolasi/an de\ feukte/on, w(s2 e)/xei podw=n e)/kastos2 h)mw=n, id est, Temperantiam quidem sectari atque exercere oportet. Contra intemperantiam fugere, quantum quisque nostrum pedibus valet. Id quo longius transfertur a rebus corporeis, hoc magis accedit ad proverbium celeritatis. Quod in corpore sunt pedes, hoc in animo sunt affectus, quibus expetimus aliquid aut refugimus.



page 1156, image: s1156

Vasis instar.

*aggei/ou di/khn, id est, Vasis instar loqui dicitur, qui cum ob imperitiam ex se nihil possit adferre, ab aliis audita profert. Fons ex se liquorem habet, vas ni aliunde infuderis siccum est. Homines autem qui vacant eruditione, per aures implentur. Socrates in Phaedro Platonis: o(/ti me\n ou)=n para/ te e)mautou= ou)de\n au)tw=n e)neno/hka. eu)= oi)=da, suneidw\s2 e)mautw=| a)ma/qeian, lei/petai dh\ oi)=mai e)c a)llotri/wn poqe\n nama/twn dia\ th=s2 a)koh=s2 peplhrw=sqai medi/khn a)ggei/ou, id est, Nihil horum ex me ipso excogitaui fateor, imperitiae mihi conscius. Super est igitur, vt alicunde ex alienis fluentis per aures fuerim impletus instar vasis.

Vt lupus ouem.

*ws2 lu/kos2 a)/rna filei=, id est, Vt lupus ouem amat, qui sui commodi gratia simulat amorem. Nam is vulgo dicitur amor, cum reuera sit odium. Iuuenis enim cum puellam venatur, vt illi pudicitiam, thesaurum incomparabilem eripiat, vt pro honesta fama turpi rumore traducat, vt parentibus, amicis ac bonis omnibus inuisam reddat: denique vt quod est omnium carissimum, bonam mentem eripiat, quaeso quid deterius hostis faciat hosti? Socrates citat carmen in Phaedro, veluti populari vsu iactatum:

*ws2 lu/koi a)/rna filou=s' w(s2 pai=da filou=sin e)rastai\.

id est,

Vt lupi oues, ita amat puerum vesanus amator.

Maro:

Torua laena lupum sequitur, lupus ipse capellam,
Florentem cytisum sequitur lasciua capella.

Et Horatius:

- Non ego te tigris vt aspera,
Getulusve leo frangere prosequor.

In nauibus educatus.

*en nusi\n teqramme/nos2, id est, in nauibus educatus dicebatur, qui rudis esset et alienus a moribus liberalibus, sensuque communi. Solet enim fere nauticum genus suo elemento respondere, quod a ciuilium hominum commercio submotum viuat. Ita Plato in Phaedro: pw=s2 ou)k a)/n o)i/ei au)to\n h(gei=sqai a)kou/ein e)n nau/sipou teqramme/non, id est, An non putas illum existimaturum, sese audire homines in nauibus alicubi, educatos. Plaut. in Cistellaria, mores agrestes appellat maritimos, imo potius inconstantes quod mare vicibus aestuariis accedat recedatque. Plauti verba sic habent: Ita me amor lapsum animi ludificat, fugat, agit, appetit, raptat, retinet, iactat largitur, quod dat non dat, deludit, modo quod suasit dissuadet, quod dissuasit id ostentat, maritimus moribus mecum experitur, ita meum frangit amantem animum.

Magis quam Sol Heracliti.

QVI sine spe reparationis deficiunt, eos Socrates apud Platonem de Repub. lib. 6. ma=llon tou= h(rakleitei/ou h(li/ou a)posbe/nnusqai, hoc est, magis ipso Heracliti sole extingui dixit. Agit illic de senibus, qui ad perdiscendas philosophiae difficultates idonei non sunt in adolescentia defatigari. Heraclitus enim existimauit solem scaphae speciem habere, eiusque lumen deficere quoties cauum ad superiora vertitur, sed rursus fieri lucidam postquam invertitur. Non dissimile somnium de sole prodidit Xenophanes, qui putauit eum in occasu perire, sed exortu nouum fieri solem. At senes numquam renouantur ad vigorem iuuenilem. Huc adlusisse videtur Horatius in Odis:



page 1157, image: s1157

Damna tamen celeres reparant coelestia lunae,
Nos vbi decidimus, etc.

Coenum barbaricum.

*bo/rboros2 barbariko\s2, id est, Coenum barbaricum, pro vehementi stupore mentis apud Platonem lib. de Rep. 2. ponitur. Laudat enim illic dialecticam, quae sola mente ignorantiae immersam erigit attollitque a vulgaribus opinionibus, ad solidam veri cognitionem: kai\ tw=| o)\nti inquit, e)n borbo/rw| barbarikw=| ti/ni to\ th=s2 yuxh=s2 o)/mma katorwrugmenon h)re/ma e(/lkei kai\ a)na/gei a)/nw, id est, Ac re vera barbarico quodam coeno demersum animi oculum, paulatim trahit subuehitque sursum. Barbarus a barbaro per contemptum dictum videtur.

Non e quercu aut saxo.

*ou)k e)k druo\s2 h)\ e)k pe/tras2, id est, Non e quercu saxove, cum significamus non constare materia externa, sed ex animi virtutibus. Veluti vulgus ciuitatem appellat, muros ac domos e lapidibusque lignisque constructas. Ecclesiam appellat structuram simili materia congestam, cum revera ciuitas constet hominum moribus, et ecclesia sit animorum in vera religione consensus. Plato lib. de repub. 7. ou) oiei e)k druo\s2 po/qen h)\ e)k pe/tras2 ta\s2 politei/as2 gi/gnesqai a)ll' ou)xi\ e)k tw=n h)qw=n tw=n e)n tai=s2 po/lesin, i. An existimas e quercu qualibet, aut e saxo respub. fieri, ac non potius ex moribus eorum, qui in ciuitatibus versantur.

Psallium iniicere.

*ya/llion e)mba/llein, id est, Psallium inicere dicuntur, qui ferocientem animum moderamine quopiam premunt, metaphora sumpta ab equis animosioribus. Plato lib. de legib. 3. o)de\ tri/tos2 swth\r u(mi=n, e)/ti spargw=san kai\ qumoume/nhn a)rxh\n o(rw=n, oi(=on ya/llion e)ne/balen au)th=| th\n to\n e)fo/rwn du/namin, Id est, At tertius vobis seruator, luxuriantem etiam num frequentemque conspiciens principatum, veluti psallium illi iniecit, Ephororum potentiam. De Lacedaemoniorum Republica loquitur, in qua quinque Ephori sunt instituti, ad temperandam regiam potentiam. Psallium autem est circulus, qui fraeno additur, vnde et pro fraeno ponitur interdum. Nisi forte adlusit ad bubalos, qui circulo ferreo naribus iniecto circumaguntur, vnde proverbium naribus trahere, quod alio dictum est loco.

Principium, medium, finis.

PLato lib. de leg. 4. refert hoc quasi vulgo decantatum, deum vniuersitatem rerum omnium complecti, hoc est, principium, medium et finem. Ab illo enim omnium quae sunt, initium, incrementum, et summa: *a)/ndres2 toi/nun fw=men pro\s2 au)tou\s2 o( me\n dh\ qeo\s2, w(/sper o( palai=os2 lo/gos2, a)rxh/n te kai\ teleuth\n kai\ me/sa o)/ntwn a(pa/ntwn, e)/xwn, eu)qei=an parai/nei, kata\ fu/sin periporeuo/menos2, id est, Sic igitur illis loquamur Deus quidem ô viri, quemadmodum et vetere proverbio dicitur, omnium quae sunt, principium, finem ac medium continens, rectum peragit cursum, secundum naturam circumiens.

Orphica vita.

*orfiko\n bi/on, Id est, Orphicam vitam Plato libro de legibus 6. dixit vitam innoxiam, et a luxu sanguinolentisque dapibus puram. Huiusmodi siquidem vitae rationem Orpheus instituisse videtur, vt non solum sanguine pecudum non inquinarent aras deorum, verum ne vesci quidem


page 1158, image: s1158

vllius animantis carnibus sustinerent, sed libis ac frugibus melle conspersis sacra facerent, nec aliis ipsi vescerentur. Platonis verba sunt haec: *a)ll' o)rfikoi/ tineus2 lego/menoi bi/oi e)ge/nonto u(mw=n toi=s2 to/te, id est, Sed orphica quaedam, ut dicitur, vita tum erat vestris illo saeculo. Videtur Orpheus hoc conatus apud Thraces, quod Pythagoras tentauit apud Ionios, Numa apud Romanos.

Ambrones.

AMBRONES olim vulgo dicebantur, qui rapto malisque artibus viuerent. Originem indicat Festus Pompeius, admonens eam fuisse Galliarum gentem, quam cum mare inundans [correction of the transcriber; in the print inundam] finibus suis depulisset, per aliena oberrantes rapinis ac praedationibus se suosque alere coeperunt. Manus erat formidabilis, non numero tantum: dicuntur enim fuisse triginta milia, verum etiam tum animorum ferocia, tum ratione puganandi. Siquidem conferti rhythmis et concentu quodam in hostem ferebantur, subinde tonantes: Ambrones Ambrones: sive vt hac voce suos in unum convocarent, sive ut hostibus terrorem incuterent. Ab his victi fuerant Romani duces, Manlius et Cepio: sed primum a Liguribus fracti sunt, mox a C. Mario prostrati, tandem ad aquas Sextias vna cum Cimbris ac Teutonibus deleti sunt. Ita ferme Iulius Florus in Epitoma libri 68. et Plutarchus in vita C. Marii. Simili modo Cilicis vocabulum abiit in convicium rapacitatis ac praedationis.

Vinaria angina.

DE a)rgura/gxh, id est, angina argentaria quae multis praeter Demosthenem vocem intercipit, iam antea diximus. At Festus Pompeius indicat ioco iactatum in eos, qui vino praefocantur laborare vinaria Angina, quam oi)na/gxhn possis dicere.

Titivilitium.

TITIVILITIVM vox erat olim nullam quidem rem certam declarans, sed velut interiectio contemptum extremum indicabat, qualis est apud Graecos: pepalo\. Plautus citante Fest. Pompeio: Non ego isthuc verbum emptitem titivilitio, id est, re admodum vili. Locus autem est in Cassina [correction of the transcriber; in the print Caffina]. Similis vox est apud eundem Festum Buttubata, qua tamen usus sit Neuius, pro nugatoriis nihilque rebus. Nonius autem putat pipulum, conuicii fuisse uocem. Plautus in Aulul. [abbr.: Aulularia] Ita me bene amet Lauerna, iam nisi vasa reddi iubes, pipulo hic differam ante aedes.

Nihil potest, nec addi, nec adimi.

DE perfectis operibus ita vulgo dici solitum indicat Aristoteles libro moralium Nicomachiorum secundo: o(/qen ei) w)/qasin e)pile/gein toi=s2 eu)= e)/xousin e)/rgois2, o(/ti ou)k a)felei=n e)stin, ou)/te prosqei=nai, i. Vnde de operibus quae bene habent, ita solent praedicare, nec adimere possis, nec addere. Nam ut bene sit aliquid praestat mediocritas, tollit excessus aut defectus: excessum inducit, qui addit: defectum, qui adimit. De Lucilio scripsit Horatius:

Cum fluet lutulentus, erat quod tollere velles.

De Demosthene ac Cicerone dictum est, illi nihil posse demi, huic nihil posse addi.

Virtus simplex.

DVBITARI possit utrum versus sit vulgo iactatus, quem ut omnibus notissimum citra


page 1159, image: s1159

nomenclaturam retulerit Ethicorum 2. Aristoteles, an imprudenti exciderit versus pentameter. Disserens enim e sententia Pythagorae, errorem esse infinitum, virtutem finitam, quemadmodum in nemore mille modis aberratur a recta via, cum ea sit unica: eoque vitium esse in prociliui, virtutem in arduo, quemadmodum facile est a scopo aberrare, sed scopum attingere difficile est: subiungit:

*esqloi me\n ga\r a(plw=s2, pantodapw=s2 de\ kakoi/.

id est,

Est simplex virtus, omnigenum vitium.

Extra fumum et undam.

ARISTOTELES eodem libro refert versum Homericum ut vulgo decantatum:

*ws2 tou= me\n kapnou= kai\ ku/matos2 e)k to\s2 e)/erge *nh=a.

id est,

A fumo nauium simul atque a fluctibus arce.

Aristoteles indicat esse verba Calypsus adhortantis Vlyssem, ut neque nimium littori vicinus nauiget, fumum secutus, neque se profundo credat pelago, sed in medio secet viam: quod ibi periculum sit a saxis et vadis, hic ab undis. Argyropylus autem interpres ea verba tribuit Circe, quid secutus nescio.

Communis tanquam Sisapo.

PROVERBIALI schemate sine controuersia dictum est. M. Tullius Philippica secunda: Domum dico? Quid erat in terris, ubi in tuo pedem poneres? praeter unum Misenum, quod cum sociis tanquam Sisaponem tenebas. Sensit Antonium Misenum non habuisse, ut veram possessionem, sed ut venam redemptam ad quaestum. Plinius libro trigesimotertio, capite septimo, docet minium, quod Graeci mi/lton appellabant, nonnulli Cinnabar, apud priscos non tantum summo in pretio, sed etiam in magna religione fuisse. Nam festis diebus simulacra deorum minio oblinebantur, quemadmodum et triumphantes, quod tamen Calba senex in se fieri passus non est, ut refert Cornelius Tacitus. Sisapo autem Beticae oppidum est, olim Romanis vectigale, venas habens miniarias. Neque enim temere Romam aliunde minium advehebatur. Negat autem Plinius ullius rei Romanis fuisse diligentiorem custodiam. Neque enim ibi fas erat perfici minium, excoquique, ubi nascebatur: vena signata ad dena millia fere pondo annua, Romae lauabatur. In vendendo lex praescribebat pretii modum, ne in immensum excederet. Sed multis modis adulterabatur, unde inquit, praeda societati. Et mox dominio adulterino: Hoc ergo adulteratur in officinis sociorum. Ex his liquet eam regionem in multos socios fuisse diuisam, quemadmodum et hodie metalla argentaria aurariave iuxta certos tractus a redemptoribus occupantur.

Modo palliatus, modo togatus.

IN hominem inconstantem ac lubricae fidei, diuersarumque partium eleganter torquebitur, ueluti, si quis subinde mutato vitae genere, cum Cidarim gestet Theologicam, nunc cum paludamento militari incedat. M. Tullius Philippica quinta: Accipietne [correction of the transcriber; in the print Accipiet ne] accusationem, is, qui quaestioni praeerit Graeci iudicis, modo palliati, modo togati? Pallium, Graecorum est, ut toga Romanorum:


page 1160, image: s1160

utraquae tamen vestis pacis est, quemadmodum saga sunt belli.

Neque terrae motus timet, neque fluctus.

ARistoteles lib. Moralium Nicomachiorum 3. docentes eos, qui non habitu virtutis, sed immanitate quadam naturae nihil omnino formidant, nequaquam appellandos esse fortes, sed mainome/nous2 kai\ a)nalgh/tous2, hoc est, insanos et stupidos sensusque expertes. ei)/h de\, inquit, a)/ntis2 maino/menos2 kai\ a)na/lghtos2, ei) mhde\n fo/boito mh/te seismou\s2, mh/te ku/mata kaqa/per fasi\ tou\s2 keltou\s2, id est, Fuerit autem quispiam insanus, ac doloris sensu vacans, si nihil metuat, neque terrae concussiones, neque fluctus, quemadmodum de Celtis praedicant. Nihil enim horribilius mari commoto, terrae vero concussio videtur inferorum ad superorum sedem eruptionem minitari: Tanta autem erat quarundam Galliae Germaniaeque gentium immanitas, vt nec his terrerentur, quae maxime sunt natura horrenda. Quod autem Aristoteles maino/menon et a)na/lghton pro eodem usurpat, arbitramur huc respexisse Diogenem, qui rogatus quis ipsi videretur Socrates, maino/menos2 inquit, videlicet, eo quod adversus omnem corporis molestiam obduruerat, cum alioque esset omnium iniuriarum tolerantissimus, nisi forte Diogenes hoc quoque stupori tribuebat non virtuti, quod ne colaphis quidem provocari posset, ut vel tantillum exandesceret.

Campana superbia.

FOElicitatis comes esset solet ferocia. Campaniam autem Italiae quondam fuisse regionem longe beatissimam testantur, tum alii complures, tum Pli. lib. 3. c. 5. Hinc inquit, foelix illa Campania est, ab hoc sinu incipiunt uitiferi colles, et temulentia nobilis succo per omnes terras inclyto, atque vt veteres dixere, summum Liberi patris cum Cerere certamen: et caetera quae sequuntur, de fertilitate simul et amoenitate Campaniae. Constat autem Capuam olim cum Roma de Principatu concertasse. Hinc Campana superbia, et Campana arrogantia in prouerbium venit. M. Tullius in oratione pro Rullo: Itaque illam Campanam arrogantiam, atque intolerandam ferociam, ratione et consilio maiores nostri, ad inertissimum ac desidiosissimum otium perduxerunt. Sic et crudelitatis infamiam effugerunt, quod vrbem ex Italia pulcherrimam non sustulerunt, et multum in posterum prouiderunt, quod neruis vrbis omnibus exectis vrbem ipsam solutam ac debilitatam, reliquerunt. In eadem aliquanto post, Capuam domicilium superbiae sedemque luxuriae vocat. Itaque electi coloni Capuae in domicilio superbiae atque in sedibus luxuriae collocati. Quemadmodum in oratione habita in senatu post reditum suum: Capuae ne, inquit, te putabas, in qua vrbe domicilium quondam superbiae fuit, consulem esse, sicut eras eo tempore. Rursus in fragmento orationis contra eundem: Qui locus propter vbertatem agrorum, abundantiamque rerum omium superbiam et crudelitatem genuisse dicitur. Ac mox: Si luxuries Annibalem ipsum Capuae corrupit, si superbia nata inibi esse, ex Campanorum fastidio dicitur. Titus item Liuius libro primae Decad. 9. scribit Campanis ingenitam esse superbiam. Ad haec Aulus Gell. lib. 11, c. 24. Naeuianum epitaphium, quod in seipsum timidius


page 1161, image: s1161

praedicat, ait esse plenum Campanae superbiae. Opinamur autem Naeuium fuisse Campanum. Ita quemadmodum olim omnem insignem perfidiam populus Punicam appellat, sic cuiuslibet ferociam Campanam appellabat. At nunc de moribus gentis nihil dicemus.

*au)toboa=|n.

ANTE retulimus prouerbium au)to\s2 a(uto\n au)lei=, i. ipse sui tibicen est. Huic simillimum est quod vnico verbo Graeci dicunt au)toboa=|n, si quis sua voce se ipsum praedicat, hoc est, ipse sui praeconem agit. Solent enim praecones hominum venalium artes ac dotes evulgare, quo magis emptorem irritarent. Ridiculum autem habetur, hominem sui praeconem esse. Congruit cum eo quod alibi diximus o)ikoqen o( ma/rtus2. Proverbium refertur apud Suidam. Simili figura dicunt Artici, au)toi=s2 r(u/masin a)po/loio, vna cum ipsis dictis pereas, et Aristophanes in Equitibus: to\n pafla/gona au)tai=si boulai=s2 a)pole/seian oi( qeoi\, i. Paphlagonem ipsis cum consiliis perdant dii. Et mox: au)tai=s2 diabolai=s2, i. e. una cum ipsis calumnijs.

Sterilem fundum ne colas.

*stei=ron a)gro\n mh\ spei/rein, i Agrum sterilem ne colas. Refertur inter leges Platonicas. Hoc aenigmate lex apud Platonem verecunde deterret a venere mascula, si satis comeminimus. In octavo de Legibus, ait illos facere sementem in petras. Potest tamen ad alios usus accommodari. Ne doceas indocilem, ne faelicitatem quaeras indiuitiis. Non enim pariunt homini beatitudinem. Plautus in Amphytrione. Nam uxorem usurpariam perinde est praeberier, ac si agrum sterilem sarriendum colloces.

Scarabeus citius faciet mel.

AD tw=n a)duna/twn, classem pertinent, quae referuntur in Epigrammate Palladae, Citius mel facit scarabeus aut lac culex.

*qa=tton poih/sei me/li ka/nqaros2 h)/ ga/la kw/nwy.

id est,

Mel citius faciet scarabeus, et ante culex lac.

Terram video.

QUI molesti prolixique laboris finem adesse significat dicere solet, gh=n o(rw=, id est, terram video. Sumptum a navigantibus. Quinctus Curtius libro quarto. Haud secus quam profundum aequor ingressi terram oculis requirunt. Plautus in Mercatoribus [correction of the transcriber; in the print Mercacatoro], Equidem iam me censebam esse in terra. M. Tullius in oratione pro L. Murena. Quod si portu solventibus, ij qui iam in portum ex alto invehuntur, praecipere summo studio solent, et tempestatum rationem, et praedonum, et locorum: quod natura affert ut eis faveamus, qui eadem pericula quibus nos perfuncti sumus; ingrediuntur: quo tandem animo me esse oportet prope iam ex magna iactatione terram videntem, in hunc cui video maximas reipub. tempestates esse subeundas. Idem in Catone seniore: Quasi terram videam: sentiens instare vitae finem. Diogenes cum prolixum volumen recitans tandem eo pervenisset, ut libri finem videret, Bene habet, inquit amici, gh=n o)rw=, id est, terram video.

Incantatione quavis efficacius.

*pa/shs2 e)pw|dh=s2 e)nergo/teron, i. Quavis incantatione efficacius. Priscis persuasum erat prodigiosam inesse vim vocibus incantatorum. Plato in epistola ad Herraiam, Erastum, et


page 1162, image: s1162

Coriscum: oi)=me ga\r di/kh te kai\ ai)doi\ tou=s2 par' h(mw=n e)nteu=qen e)lqo/ntas2 lo/gous2 e)pwdh=s2 h(stinou=n ma=llon a)\n sumfu=sai kai\ sundh=sai pa/lin ei)s2 th\n proupa/rxousan filo/thta/ te kai\ koinwni/an, id est, Arbitror enim sermones hinc a nobis profectos, iustitia ac pudore vos quauis incantatione magis conciliaturos ac redacturos in pristinam concordiam.

Inuidus vicini oculus.

ALICLYTVS Eucymoni. dusmenh\s2 ga\r kai\ ba/skanos2 o( tw=n geito/nwn o)fqalmo\s2, fhsi\n h( proimi/a, id est, Maleuolus et inuidus vicinorum oculus, inquit prouerbium. Respexit, ad Hesiodium dictum de figulo, cantore, et vicino, quod alibi retulimus. Sic Ouidius:

Fertilior seges est alieno semper in agro,
Vicinumque pecus grandius vber habet.

Eodem collyrio mederi omnibus.

LEGES admonitiones et obiurgationes non oportet omnibus easdem admouere, sed pro gentium temporum et ingeniorum varietate sermonem attemperare. Hanc dexteritem B. Hieronymus enarrans epistolam ad Ephesios, laudat in Apostolo Paulo, qui factus est omnia omnibus, ut omnes lucrifaceret. Verba Hieronymi citantur dist. 29. Nec ad instar, inquit, imperiti medici uno collyrio omnium oculos vult curare. Alibi retulimus ex Galeno: Eundem calceum omni pedi inducere.

Funditus, radicitus etc.

QVOD prorsus ac citra spem instaurationis perditur, funditus ac radicitus tolli dicitur, quorum alterum sumptum est ab aedificio, cum aequatur solo, alterum ab arboribus, cum non solum amputantur rami, verum etiam ipsa stirps inciditur, aut una cum radicibus tollitur. Acinetus Phoebianae exprobrans amicae quod ab ea rebus omnibus exutus iam fastidiretur, ou(/tws2, inquit, o(/lon me\ au)th\ kata\ th\n paroimi/an a)natre/yasa douleu/ein e)phna/gkasas2, i. e. Sic ubi me iuxta prouerbium totum subuertisti, insuper et in seruitutem redegisti. Plautus in Trinummo: Qui illius sapientiam et meam fidelitatem, et celata omnia pene ille ignauus funditus pessundedit. Idem in Mostellaria pro eodem dixit, cum fundamento. Non videor mihi sarcire posse aedes meas, quin totae perpetuo ruant, quin cum fundamento perierint, nec quisquam esse auxilio queat. Quod nos dicimus radicitus siue a stirpe, Graeci dicunt e)kpremni/zein, quasi dicas, extirpare. Quo verbo usus est Cic. libello de fato: Extirpari autem et funditus tolli vt is ipse etc. Idem pro Sexto Roscio Amerino: Et ex eo Titus Roscius, non paululum nescio quid in rem suam conuertit, sed hunc funditus euertit. Idem in Verrem lib. 4. Nam me dies, vox, latera deficient, si hoc nunc vociferari velim, quam miserum indignumque sit istius nomine apud eos diem festum esse, qui sese istius opera funditus extinctos esse arbitrantur. Rusus in eundem lib. 5. Labefactarat enim vehementer aratores iam superior annus: proximus vero funditus euerterat. Idem pro domo sua ad pontifices: Et funditus euerteres ciuitatem. In eadem, ut eius qui perniciosa Reipub. consilia coepisset, omnis memoria funditus ex oculis hominum ac mentibus tolleretur. Item in epist. ad Q. fratrem prima: Sin autem omnibus in rebus


page 1163, image: s1163

obsequemur funditus eos perire patiemur. Rursus ad eundem: Remp. funditus amisimus. Item in eadem: Vides ne me non radicitus euellere omnes actiones tuas? Multum accedet gratiae, si ad animum deflectatur: veluti si quis dicat ambitionem, auaritiam, ac libidinem, funditus ac radicitus ex animo reuellendam.

Myconiorum more.

*mukoni/wn di/khn, id est, Myconiorum more dicebantur ad conuiuium accedere, qui vltro venirent, non vocati. Myconus vna cycladum est: ipsa gens ob rerum inopiam cogebatur sese conuiuiis ingerere: vnde iocus prouerbialis. Apud Athenaeum Archilochus lacerat Periclem, quod inuocatus irrueret in conuiuia, mukoni/wn di/ka|, quem iocum et alibi retulimus, Myconiorum morum vestigia videas et hodie in quibusdam Hybernis. qua de re quidam olim fabulam non illepidam recitauit, imo non fabulam, sed rem ipso teste gestam. Hybernus quidam ignotus, ingressus aulam principis tempore prandii, non inuitatus accubuit mensae regiorum satellitum. Qui videntes auem peregrinam, rogarunt cuias esset, professus est patriam, rogarunt, num quod officium haberet in aula, nullum inquit, sed habere cupio. Illi admirantes hominis impudentiam, iusserunt surgere atque abire, hoc inquit faciam, pransus; quid multis? Vicit improbitate, nec locum in acie deseruit Hybernus. Tandem ira versa in risum, rogarunt hominem qua tandem fronte ausus esset ignotus, et alienus sese in regiam familiam ingerere; quoniam, inquit sciebam regem satis esse diuitem ad dandum mihi prandium.

Solem adiuvare facibus.

Alioqui retulimus to\ fw=s2 h(li/w| dani/zeis2. Huic similimum est, quod refert Gratianus ex Anacleto Papa, Causa. 6. q. [abbr.: quaestione] prima, in eos qui hic vsurpant sibi diuinum iudicium, quod nullus hominum poterit effugere. Nam incerta sunt hominum iudicia, neque secus sese habent ad iudicia dei, quam fax ad solem. Si omnia, inquit, in hoc saeculo vindicata essent, locum diuina iudicia non haberent. Superuacuis laborat impendiis, qui solem certat facibus adiuuare etc. Quanquam in libris vulgaribus librarii pro facibus deprauarant fascibus.

Censoria virgula

Tritissimum est apud eruditos, Censoriam virgam appellare iudicandi auctoritatem, praesertim cum supercilio, a magistratu Romano sumptum. Cuius formae est, quod ait Beatus Hieronymus in dialogo aduersus Luciferianos: Nemo potest Christi palmam sibi assumere, nemo ante diem iudicii de hominibus iudicare. Videtur autem Hieronymus allusisse ad caput Deuteronomii 25. vbi iustitiae palma dicitur, quae a iudicibus tradebatur ei, qui probasset suam innocentiam, causamque vicisset.

Trochi in morem

*be/mbikos di/khn, id est, Trochi in morem, de uersatilibus, et inconstantibus dici solitum. Est enim bembix trochus, quem pueri flagello circumagunt [correction of the transcriber; in the print circumagunr]. Suidas citat ex Aristophane, be/mbikos2 ou)de\n diafe/rein dei=, id est, non oportet quicquam a trocho differre. Locus is est in Auibus. Hesychius dictum putat in eum, qui in fuga non tenuerit rectam viam, sed in orbem fuerit circumactus. Bembix autem magno impetu


page 1164, image: s1164

mouetur, sed in orbe, vt fugiens non effugiat. Simili tropo stultorum inconstantiam notat Syrach. ille sapiens Hebraeus, capite 33. Praecordia fatui quasi rota curri, et quasi axis versatilis cogitatus illius. Apud Plautum interdum dicitur aliquis trocho aut rota figuli versatilior.

Praestat canem irritare quam anum.

Refertur ex Menandro: *polu\ xei=ron e)stin e)reti=sai grau=n h)\ ku=na, id est, Irritabile enim ac vindex mulierum genus, partim ob rationis inopiam, partim ob animi humilitatem. Nam verae magnanimitatis est quasdam iniurias negligere, neque quosvis homines dignari ira sua. Est autem formidabile animal mulier cum ad sexus vitium accedit senectus. Canis irritatus tantum oblatrat, interdum et mordet: at aniculae praeter linguae venenum, interdum instructae sunt malis artibus veneficiis et incantamentis. Itaque nonulli ingenti suo malo experti sunt esse verissimum, quod dixit Menander.

Pecuniosus damnari non potest.

M. Tullius in Verrem actione secunda, ait hoc omnium sermone percrebuisse, non apud Romanos tantum, verum etiam apud exteras nationes, in iudicij illorum temporum pecuniosum, quamuis sit nocens, neminem posse damnari. Et in eundem oratione tertia: Reus est enim, inquit, nocentissimus. Qui si condemnatur, desinent homines dicere, his iudiciis pecuniam plurimum posse. Sin absolvitur, desinemus nos de Iudicijs transferendis recusare. Huic affine quid aliquoties repetitur apud Salustium in bello Iugurthino, Romae esse venalia omnia.

Inter manum et mentum

FESTVS Pompeius indicat esse proverbium apud Latinos, sed ex illo Graeco dictum: polla/ metacu\ pe/lei ku/likos2 kai\ xei/leos2 a)krou=. Cuius originem ita refert: cum Chalcas vitem sereret, quidam augur vicinus [correction of the transcriber; in the print vicicinus] praeteriens, dixit illum errare. Non enim ei fas esse nouum vinum degustare. Tantum colligere licuit e fragmentis, quae nobis quorundam stoliditas superesse voluit ex auctore undiquaque doctissimo. Prouerbium admonet in hominum vita nihil esse certi. Nam saepenumero fit, vt quod nos maxime tenere credimus, casus aliquis inopinatus intervertat. Veluti cum quis manu tenet poculum, minimumque spacij sit inter manum et mentum, tamen interdum fit, vt is moriatur antequam bibat. Hoc prouerbium varijs modis effertur, eiusque originem alij aliter prodiderunt, de quibus satis opinamur dictum est in prouerbio. Multa cadunt inter calicem supremaque labra. Hic ideo retulimus quod alijs verbis commemoretur a Festo, in quibus non nihil est gratiae ex prosonomasia: Manum et mentum.

Colophonium calciamentum.

*kolofw/neion u(po/dhma, id est, Colophonium calciamentum dicebatur cauum. Nam antiqui fere soleis vtebantur, quae infimam pedum partem tantum munirent. Vnde quadrabit in hominem stolidum et incompositum, et rusticanum. Per lutum ituris conuenit tale calciamentum. Venuste itaque dixeris, in sordidis auctoribus versaturo opus esse calceis Colophonijs. Huic contrarium vel calciamentum Sycionium, cui cognomen inditum a Sicyone ciuitate


page 1165, image: s1165

Peloponnesi, vt indicat Stephanus, atque etiam Sextus Pompeius Festus, neuter tamen indicat vsum adagii. M. Tullius indicat Sicyonios calceos fuisse perbellos, sed aptiores feminis et effeminatis, quam viris. M. Tullii verba subscribemus: Quinetiam cum et scriptam orationem desertus orator Lysias attulisset ad Socratem, quam si videretur edisceret, ac pro se in iudicio vteretur non inuitus legit, et commode scriptam esse dixit. Sed, inquit, vt si mihi calceos Sicyonios attulisses non vterer, quamvis essent habiles et apti ad pedes, quia non essent viriles: sic illam orationem disertam sibi et oratoriam videri, fortem et virilem non videri.

Manduces.

Manduces dicebantur, vehementer famelici, aut qui minis inanibus terrorem incuterent. Festus Pompeius tradit in pompis olim inter caeteras ridiculas ac formidolosas imagines ire solere effigiem, magnis malis, late dehiscente rictu, et ingentem dentibus sonitum facientem. Eam manducem appellabant. Apud Plautum in Rudentibus, ita loquitur Charmides parasitus: Quid si aliquo ad ludos pro manduce me locem, quapropter? quia pol clare crepito dentibus. Enatarat parasitus e naufragio, totusque horrebat prae frigore. Vnde paulo post dicit se omnia corusca loqui. Aut de hac, aut de simili effigie sentire videtur. Martialis cum ait:

Sum figuli lusus, rufi persona Bataui.
Quae tu derides, haec timet ora puer.

Hoc genus imaginum Graeci vocant mormolu/kia, quod lupina specie terrent pueros, vt a plorando desisterent.

Vbi tu Caius, ibi ego Caia.

PLutarchus in Problematibus Romanis, quaerit vnde mos ille natus sit, vt qui sponsam ad sponsum deducerent illam haec verba profari, o(/pou su\ ka/i+os2 e)gw\ ka/i+a, id est, Vbi tu Caius, ego Caia. Dubitatque an prisci voluerint sponsam his verbis depacisci cum sponso, vt inter ipsos omnia essent communia, pariterque imperarent in familia, quasi diceret, vt tu domus et auctor, ita ego domina domus atque hera. Forma sermonis sumpta videtur a iurisconsultis, qui pro quibusvis nominibus ponunt C. Seium et L. Titium, quemadmodum philosophi Dionem ac Theonem. Vnde et illud prouerbium, quod alibi citauimus ex Varrone. Idem Actii, quod Titii, cum par duorum ius significatur. An potius omnis causa Caia nominetur, quod fuerit quaedam Caia Cecilia, mulier cum eleganti forma tum probatissimis moribus, antea dicta Tananquil: quae nupsit vni e filiis Tarquinii, videlicet Tarquinio Prisco. Huic Caiae Romani posuerunt statuam aeream in templo Sancti. Sic enim scribit Plutarchus e)n tw=| tou= sa/gktou i(erw=. Is erat Deus olim hoc nomine cultus apud Romanos, vnus e numero duodecim selectorum. Ibidem antiquitus erant reposita illius sandalia et colus, quorum illa testabantur eam domi manentem familiae curam habuisse, hac industriam significabat, quod muliebres operas diligenter obierit, lanificii studiosa. Huius itaque nominis mentio sponsam admonebat, vt talis esset suo marito, qualis Caia Cecilia fuerat suo. Inter priscas nuptiarum ceremonias seruabatur, et illud quod inauspicatum habebatur, vel sponsum, vel sponsam propriis appellare


page 1166, image: s1166

nominibus. Quin et in hodiernum vsque diem obseruatur, vt sponsa relicto cognomento gentilitio transeat ad cognomen viri, vt Hectoris Andromache. Prouerbium e coniugio natum inter coniuges maneat, nisi quod potest et ad sororem, fratremque accommodari.

Rumor publicus non omnino frustra est.

CArmen Hesiodi celebratissimum citat Ariftoteles libro Moralium Nicomach. septimo.

*fh/mh d' ou)/toi pa/mpan a)pe/llutai h(/ntina laoi\
*polloi\ fhmi/zwsin.

id est,

Haudquaquam in totum rumor perit ille, per ora
Qui volitat populis compluribus.

Philosophus hunc versiculum adducit velut argumentum probabile, voluptatem esse summum bonum, quod eam et homines expetant, et bruta animantia.

Quadratus homo.

ARistoteles moralium Nicomachiorum primo, disputans aduersus eos, qui felicitatem hominis bonis externis definiunt, quae fortunae arbitrio dantur simul et eripiuntur, dicit ad hanc rationem felicem, Chamaeleontem quempiam induci, vt qui subinde mutatis rebus nunc felix sit, nunc infelix, quemadmodum Chamaeleon ad speciem rerum quibus admouetur, mutat colorem, cum vera felicitas praecipue sita sit in bonis animi. Vnde colligit, qui vere beatus sit, nihil obstare, quo minus per omnem vitam sit beatus, ac subiicit: a)ei\ ga\r h)\ ma/lista pa/ntws2 pra/cei kai\ qewrh/sei ta\ kat' a)reth\n, kai\ ta\s2 tu/xas2 o)/isi ka/llista kai\ pa/nth pa/ntws2 e)mmelw=s2, o(/g' w(s2 a)lhqw=s2 a)gaqo\s2 kai\ tetra/gwnos2 a)/neu yo/gon, id est, Semper enim aut quam maxime, omnino faciet et contemplabitur quae sunt virtutis: ac fortunae casus optime feret, ac prorsus omni ex parte modulate, is sane, qui vere bonus est et quadrangulus, carens omni vitio. Libro Rhetoricorum 3. meminit huius dicti inter genera metaphorarum. Haec autem figura in quamcunque partem voluatur, sui similis est. Ita sapiens, quaecunque inciderit fortuna, non mutat animum. Venustius erit, si viri fortis animum nec vllis fortunae casibus labefactabilem dicamus tetra/gwnon.

Merces constituatur.

PLutarchus in vita Thesei tradit fuisse quendam Pittheum auum Thesei maternum, a quo Hippolytus ille pudicus fuerit institutus. Is gnomologiis, quae tum temporis praecipua habebatur sapientia, clarus erat. Ex eius sententiis hanc unam fuisse ferunt.

*misqo\s2 d' a)ndri\ fi/lw| ei)rhme/nos2 a)/rkios2 e)/stw.

id est,

Aequa viro merces fac praestituatur amico.

Aristoteles nono Moralium Nicomachiorum, narrat Protagoram cum nemine discipulorum solere pacisci, verum vbi iam didicissent quae volebant, iussit ipsos despicere, quanti aestimarent ea, quae didicerant, et quicquid ab illis dabatur, accipiebat. Hoc animo qui sunt, iis in hoc genere commerciorum putat esse satis Pitthei praeceptum, qui iubet amico viro statui mercedem iustam et aequam. Bene haberet, si medici quoque nihil paciscerentur, sed aegro leuato acciperent, quod daretur. Nam quod Aristoteles inibi refert de quibusdam sophistis, qui neminem recipiebant


page 1167, image: s1167

in disciplinam, nisi numerata mercede, mox acceptis nummis non praestabant quod erant polliciti: videmus interdum fieri a chirurgis ac medicis malae fidei: ac fere comperiuntur esse impostores, qui stipulantur ingens praemium, nec admouent manum, nisi aut tota summa, aut maxima pars statim numeretur.

A bonis bona disce.

ARistoteles Moralium Nicomachiorum 9. ostendens virtutem optime disci conuictu bonorum, quod amici se mutuo corrigunt, si quid erratum est, et sese vicissim ad honestas excitant actiones, citat carmen veluti notum e)sqlw=n me\n ga\r a)p' e)sqla\. Versus autem est Theognidis, cuius meminit Xenophon in commentario de dictis ac factis Socratis. Aiebat enim inter vnguenta nullum oleum melius olere, quam quo vngebantur athletae. Amaracinum et foliatum foeminis esse relinquenda. Rogatus quid deceret olere senes, respondit probitatem. Dein rogatus vbi hoc vnguentum venderetur, Theognidis hemistichio respondet:

*esqlw=n me\n ga\r a)p' e)sqla\ dida/ceai.

id est,

Qui bonus est, ab eo bona discito.

Itidem et noster gnwmogra/fos2.

Disce, sed a doctis.

Asinus stramenta mauult quam aurum.

ARistoteles lib. Moralium Nicomachiorum 10. disputans non eandem omnibus esse voluptatem, cum aliis rebus delectetur canis, aliis equus, aliis homo, citat Heraclitum qui dixerit: o)/nous2 surma/t' a)\n e(le/sqai ma=llon h)\ xruso\n, h(/dion ga\r xrusou= trofh\ o)/nois2, id est, Asinos stramenta malle quam aurum, quod asinis pabulum auro sit iucundius. Atque hac quidem in parte asini plus sapiunt quam homines. Illi rem aestimant vsu, nos inutilibus atque etiam noxiis rebus ex animi persuasione ingentia statuimus precia. Notus est apologus de gallo, qui gemmam in sterquilinio repertam contempsit. Gallus enim mauult putre granum, quam margaritam aut adamantem. Ita qui ventris sunt mancipia, compotationem temulentam omnibus disciplinis liberalibus anteponunt.

Iocandum vt seria agas.

EOdem libro refert sententiam Anacharsidis, qui taxarit eos, qui seria agunt vt iocentur, cum iocus in hoc interdum admittendus sit, vt seriis rebus vacare liceat. Velut qui per omnem vitam magnis laboribus hoc agunt, vt fiant boni saltatores, aut egregii tibicines. Aristotelis verba sunt haec: spouda/zein de\ kai\ ponei=n paidia=s2 xa/rin, h)li/qion fai/netai kai\ li/an paidiko\n, pai/zein de\ o(/pws2 spouda/zh|, kat' a)na/xarsin o)rqw=s2 e)/xein dokei=, id est, Studere vero ac laborare ludendi gratia, stolidum videtur atque admodum puerile. At ludere vt agas seria, iuxta Anacharsidis senrentiam, recte videtur habere.

Cyclopum more.

IN eodem rursus libro Cylopicam vitam appellabat, vbi nullis publicis legibus viuitur, sed quisquis suo arbitratu res gerit. [correction of the transcriber; in the print ? ] e)n de\ tai=s2 plei/stais2 tw=n po/lewn e)chme/lhtai peri\ tw=n toiou/twn, kai\ zh= e(/kastos2 w(s2 bou/letai, kuklwpikw=s2 qemisteu/wn pai/dwn h)\ a)lo/xou, id est, In caeteris autem ciuitatibus super his, hoc est educatione liberorum, nulla est habita cura, sed quisque viuit


page 1168, image: s1168

vt vult, Cyclopum ritu de liberis et vxore fas nefasque statuens. Cyclopes enim sparsim habitare feruntur in montibus, nulla specie vitae ciuilis, sed in suo quisque antro facit quod lubet. Ne religio quidem apud illos vlla. ku/klwpos2 bi/os2 alibi nobis dictus est.

In leporinis:

*en lagw/ois2, id est, In leporinis carnibus viuere dicebantur, qui laute atque in deliciis vitam agebant. Nam leporinam olim in deliciis habitam declarat Martialis.

Inter aues, turdus si quis me iudice certet,
Inter quadrupes gloria prima lepus.

Attestatur et prouerbium, tute lepus es, et pulpamentum quaeris. Aristophanes in Vespis. Sunt, inquit, mille ciuitates, quae nunc nobis tributum soluunt. Harum vnicuique si quis imperet vt viginti alat viros:

*du/o muria/des2 tw=n dhmw|tikw=n e)/zwn e)n pa=si lagw/ois2
*kai\ stefa/noisin pantodapoi=sin, kai\ pu/w| kai puari/th|.

id est, Viginti milia populorum viuerent in omnibus leporinis omnigenisque coronis: et pyo, et pyarite. *pu/on autem Graeci vocant lac, quod animal primum reddit a partu, et pyariten hinc factam decoctionem. Interpres citat carmen ex Homero ni fallimur:

*pu/on daino/menoi k' e)mpipla/menoi puari/thn.

id est,

Epulentas pyo, et explentes sese pyarite.

Rursus Aristophanes in equitibus, cum Cleon et aduersarius certatim promittunt lautissimas epulas populo: multis deliciarum generibus nominatis, promittunt et leporinae carnes [correction of the transcriber; in the print carcarnes], quasi summae exquisitaeque deliciae.

Matrem sequimini porci.

*epesqe mhtri\ xoi=roi, id est, Post matrem adesse porci. Id subinde repetitur apud Aristophanem in Pluto. Interpres admonet iocum esse prouerbialem in stupidos, et indoctos. Sus enim Mineruae opponitur iuxta prouerbium. Veluti si quis diceret in docti praeceptoris indoctus discipulus [correction of the transcriber; in the print discipnlus], e(/pesqe mhtri\ xoi=roi. Quadrabit et in gulae ventrique deditos.

Aristylli more.

Idem eodem in loco: su\d' a)ri/stullos2 u(poxa/skwn e)rei=s2. Tu vero Aristyllus subhians dices. Interpres admonet Aristyllum fuisse poetam deformem ore semper hiante. Quem obiter taxat Aristophanes, cuius et meminit e)n e)kklhsiazou/sais2, Tragicum autem est et histrionicum, ore nimium diducto loqui. At nobis videtur magis taxatus Aristyllus, quod ore paullulum diducto loqueretur, vt vox magna ex parte prodiret per nares stridula, qualis est porcorum, quod vitium in quorundam pronuntiatione cantuque videmus.

Citeriae.

Citeriae conuitium in homines impendio loquaces olim iactatum est. Cato in M. Caelium: Quid ego dicerem amplius, quem denique credo, in pompam vectitatum iri ludis pro Citeria, atque spectatoribus sermocinaturum. Festus Pompeius admonet, Citeriam dictam fuisse quandam effigiem argutam ac loquacem, quae ridiculi gratia in pompis vehi soleat crepitum et strepitum assidue edens. Nunc in pompis non circumfertur Citeria, sed multi Citerias habent domi, factitiis illis multo magis obstreperas.



page 1169, image: s1169

Ostrei in morem haeret.

*wsper lepa\s2 prosi/sxetai, id est Ostrei siue conchylii in morem adhaeret. Aristophanes dixit in anum, quae aegre a iuuene diuellebatur,

*ws2 eu)to/nws2 w)= zeu= basileu= to\ grai+/dion
*wsper lepa\s2 tw=| meiraki/w| prosi/sxetai.

id est,

O Iuppiter, quam fortiter conchae modo
Isthaec anicula adhaeret adolescentulo.

Est concharum genus, quod capillamentis quibusdam inter se cohaeret, quo tutius sit aduersus vndarum motus.

Hodie nihil succedit

PLatutus Amphytrio in sui nominis fabula citat adagii titulo: nihil est, vt dici solet, quod hodie bene succedat mihi. Allusit autem ad vulgi superstitionem, cui quidam dies credebantur rebus gerendis auspicati, quidam infelices: Quod si vnum atque alterum parum successit ex sententia hinc aestimantes totum diem, dicunt, hodie nihil succedet, et ab omnibus negociis abstinent.

Nec currimus, nec remigamus.

ARistophanes e)n e)kklhsiazou/sais2, facit mulieres hoc molientes vt occupent Rempub. quod hactenus ad omni functione submotae nihil egerint:

*nu=n me\n ga\r ou)/te qe/omen, ou)/t' e)lau/nomen.

i.

Neque currimus nunc, nec iuuamur remige.

Metaphora sumpta est a nautis ad Reipub. gubernationem. Nautae currere dicuntur, cum venti sunt secundi, e)lau/nein, cum destituti ventis, remigio nauim impellunt, qui cursus dicitur secundarius o( deu/teros2 plou=s2. Sentiunt se nec pace, nec bello ad vlla vocari munia. Apte torquebitur et in illos, qui frustra conantes nihil proficiunt, videlicet aduersante fortuna.

Vt luti baiuli.

*wsper phloforou=ntes2, id est, Vt lutum baiulantes. Apud Aristophanem in Concionatricibus quaeruntur foeminae, populum Atheniensem non convenire ad concionem, nisi dato singulis obolo, cum ante suo victu consultarent de Repub. phlofori/an autem posuit pro omnium quaestuariarum artium sordidissima. Apte torquebitur in eos, qui functionibus honestis ad abiectum quaestum abutuntur.

Tam multa quam sapiens.

ARistoteles lib. Rhetor. 2. admonens, ne orator nimium crebris enthymematibus vtatur, sed tantum intermisceat, subiicit hoc carmen Homeri, ni fallimur, ceu vulgo iactatum:

*w fi/l' e)pi\ to/sa ei)peu\s2 o(/s' a)\n pepnume/nos2 a)nh\r.

id est,

Quandoquidem nobis tam multa locutus amice es,
Quam multa prudens vir diceret atque peritus.

Conveniet in hominem multa loquentem potius quam opportuna, to/sa, inquit Aristoteles, a)ll' ou) toiau=ta, tam multa, at non talia. Neque enim perinde refert quam multa loquamur, sed quam ad rem facientia. Quemadmodum philosophus quidam dixit, non eos pro doctis habendos, qui multa didicissent, sed qui vtilia.

Hoc iam et vates sciunt.

IDem aliquanto post disserens quod in consultationibus apud populum dicere multo sit difficilius, quam in iudiciis causas agere, eo quod qui suadet, de futuris loquitur, qui


page 1170, image: s1170

accusat aut defendit de praeteritis, et ad haec legem habet pro fundamento, quo habito facile est reperire demonstrationem: Subiungit Epimenidis Cretensis sententiam o( e)pisthto\n h)/dh kai\ ma/ntesi, id est, quod, videlicet factum, sciri iam poetest a diuinis. Addit Epimenidem solere non de futuris, quae sciri non possunt, sed de praeteritis vaticinari, verum occultis. Nam est hoc quoddam diuinandi genus. Apte torquebitur iocus in rem tandem compartam, quae diu fefellerat.

Noui nummi.

Ex Plauto apparet non esse nouum, publicam monetam in singulos annos cudi deteriorem. Sic enim praefatur in Cassinam.

Qui vtuntur vino vetere sapienter puto,
Et qui libenter veteres spectant fabulas.
Antiqua enim opera et verba cum vobis placent,
Aequum placere est ante veteres fabulas.
Nam nunc noua qua prodeunt comoediae
Multo sunt nequiores, quam nummi noui.

*qra/ttein.

DIctum est a nobis in superioribus krhti/zein, abiisse in proverbium fraudulentiae. Idem obscurius indicatur per qra/ttein, quae vox Graecis significat turbare aut molestum esse. Quod si respicias ad qra/ttas2, quae sunt ancillae Thraciae, significat decipere, et Thraciis dolis tractare. Theodorus de Nicone Citharoedo dixit, qra/tteise. Nicon autem erat Thrax. Hoc si nescias, dictum amittit gratiam. Refert Aristoteles libro Rhetoricorum. Arbitramur huc allusisse Aristophanem in Equitibus, vbi Nicias iussus audacter eloqui quod haberet, respendit: a)ll' ou)k e)ni/ moi to\ qre/tte, interpres [correction of the transcriber; in the print ininterpres] admonet qre/tte barbaricam esse vocem, quae fiduciam significet, et ad audendum animet, quasi quis dicat sume Thracum audaciam.

Neque dicta, neque facta.

*mh/te dedrame/na mh/te ei)rhme/na. Non dubium quin proverbiali schemate vehementer falsa dicamus, neque dicta neque facta. Quod genus illud, neque scriptum neque dictum. Nam de veris mendacio mixtis dicimus facta atque infecta. Aristophanes in Concionat. a)lla\ pe/raine mo/non, mh/te dedrame/na, mh/t' ei)rhme/na pw pro/teron. Age perora tantum, neque facta neque dicta vnquam prius. Comicus ioco monet, vt omnia noua dicat, quod vetera cum fastidio audiantur. Egregie vero nouum sit oportet, quod neque dictum est antea neque factum. M. Tull. in orationibus frequenter nouo more factum, ait, cuius nullum vnquam extitit exemplum.

Saluete equorum filiae.

Apparet ioco vulgari fuisse iactatum, in eos, qui emolumenti gratia blandiuntur. Refert Aristoteles lib. Rhet. 3. In certamine mulorum cum is qui vicerat, dixisset exile precium pro carmine, Simonides recusauit, indignans mulos celebrari suo poemate, verum vbi victor dedisset satis magnum praemium, carmen tale fecit.

*xai/ret' a)ellopo/dwn qugate/reus2 i(/ppwn.

id est,

Saluetote volucripedum soboles equorum.

Siluit enim quod essent ex asinis quoque nati, et quod honestius erat expressit, equorum filias appellans.



page 1171, image: s1171

Mithragyrtes, non daduchus.

Is qui in functione quapiam sordidas contemptasque partes agit, Mithragyrtes dicetur, daduchus esse negabitur. Eoque Iphicrates Calliam miqragu/rthn ou) dadou=xon appellabat. Significans illum non fuisse initiatum sacris, sed tamen velle videri. Mithras apud Persas sol dicitur, quem illi deorum summum iudicant. Vnde Mithragyrtae dici videntur, qui obambulant cum simulatis mysteriis, ac rudibus imponunt. Nam hoc genus hominum et olim fuisse, declarat Apuleius.

Sibi parat malum qui alteri parat.

VErsiculum hunc Aristot. Rhet. 3. citat titulo Democriti Chij.

*oi(/t' a)utw=| kaka\ teu/xei a)nh\r a)/llw| kaka\ teu/xwn.

id est,

Ipse sibt mala cudit quisque alii mala cudens.

Nemo potest alterum iniuria afficere, nisi prius laedat seipsum. Qui alium fraudat pecunia, seipsum spoliat bona mente, grauius seipsum laedit quam alterum: verissime itaque dictum est: Ipsus se laedit, alium qui laedere quaerit.

Trabem baiulans.

ARistoteles libro Rhetoricorum 3. disputans de quibusdam verbis, quae non habent gratiam, nisi pronunciatione gestuque adiuuentur, alioqui, inquit, gi/netai o( th\n doko\n fe/rwn, id est, fit ille trabem gestans. Id accidit in dictionibus, praesertim nominibus propriis ac pronominibus, et vocibus crebro repetitiis, quae tacitam habent Emphasin: Vt Thersites contemnit Achillem: Et tu me asinum vocas? Similiter et in asyndetis, vt veni, vidi, vici. Et si qua sunt similia, quae sine commendatione actionis non habent eadem gratiam. Quod genus Terentianum illud: Exclusit, revocat, redeam? Et mox: Ego ne illam? quae illum? quae me, quae non. Sine modo. Rursus illud in Adelphis: Storax, non rediit hac nocte Aeschinus a coena. Storax enim vocantis vox est, et ob id clarius pronuncianda, reliqua secum loquitur. Nihil addubitamus, quin assumptum sit ex fabula quapiam. Nam o( th\n doko\n fe/rwn, finis est iambici trimetri. Qui trabe onustus est, non est idoneus ad gesticulationem, sed oneri sese accommodet, oportet. Talis opinamur persona risus gratia alicubi producta fuerat in comoedia. Interdum inducuntur skeuofo/roi gestantes sarcinas. Cuiusmodi sunt, quibus dicitur in Andria. Vos isthaec intro auferte. Et in Hecyra Sosia: Tales aut nihil dicunt, aut gestu non respondent pronunciationi. Vide, num Aristoteles sentiat de Athlantibus, qui trabibus aedificium sustinentibus supponi solent. Videntur enim laborare, cum nihil agant. Actio autem quasi vita est orationis. Vitae indicium est motus. Tale quiddam in tragoediis erat dorufo/rhma, tantum adstabat, nihil agens. Et fortassis pro o( doko\n fe/rwn scriptum erat o( doruforw=n, sed nihil pronunciamus. Excutiant eruditi.

Quae quis ipse facit.

ARistoteles Rhetoricorum lib. 2. disputans de affectibus, refert hoc dictum vt vulgo iactatum: a(/ ga/r tis2 au)/to\s2 poiei=, tau=ta le/getai toi=s2 pe/las2 mh\ nemesa=n, id est, Nam quae quis ipse facit, haec dicitur vicinis non vertere vitio. Convenit cum illo Terentiano: Homine imperito nil quid quam est iniustius, qui nihil nisi quod ipse facit rectum putat. Sunt enim qui damnent, quicquid ipsi non possunt assequi.



page 1172, image: s1172

Cognatio mouet inuidiam.

ARistoteles eodem lib. docens inuidiam oriri erga vicina et cognata: nullus enim inuidet olim defunctis, aut diuersi generis, aut immenso interuallo superioribus, inferioribusve: adducit huius versiculi testimonum:

*to\ suggene\s2 ga\r kai\ fqonei=n e)pi/statai.

id est,

Etenim inuidere nouit ipsa affinitas.

Vnde qui eo altitudinis processerunt, vt inuidiam gloria superarent [correction of the transcriber; in the print superarint], extra omnem aleam, extraque inuidiae tela esse dicuntur.

Sapiens non eget.

IBidem inter sententias refert hoc carmen:

*xrh\ d' ou)/pot' o(/stis2 a)rti/frwn pe/fuk' a)nh\r.

id est,

Haud vmquam eget, qui mente sana est praeditus.

Siue quod magnae sint opes habere bonam mentem, siue quod sapienti facile est ditescere si velit. Velut Aristippus eiectus naufragio, repetit a quibus humaniter exciperetur Idem cum Dionysius talentum petenti diceret, Nonne docebas sapientem non egere? Da, inquit, et respondebo. Dedit rex, ac mox exegit responsum. Tum Aristippus, nonne verum dixi sapientem non egere?

Lecythum habet in malis.

*exein lh/kuqon pro\s2 tai=s2 gna/qois2, id est, Lecythum habere ad malas, tectum et aenigmaticum conuitium est in anus, quae rugas illitis pigmentis dissimulant. Qualis erat Phryne meretrix, iam vetula, nec tamen a quaestu recedens. Aristophanes in Concionatricibus:

*fru/nhn e)/xousan lh/kuqon pro\s2 tai=s2 gna/qois2.

id est,

Phrinen gerentem Lecythum iuxta genas.

Lecythum appellat vasculum vnguentarium vnde fucatur facies. Eadem solita est dicere, multos bibere fecem ob vini nobilitatem, quod ad illam e(/cwron, propter scorti celebre nomen commearent amantes, quo gloriari possent sibi cum Phryne fuisse rem.

Piscis eget sale.

*ixqu\s2 dei=tai a(lo\s2, id est, Piscis eget sale. De re absurda et incredibili. Nec enim verisimile est, pisces in mari agentes opus habere sale. Hoc videtur a populo reclamatum Androcli Pitensi, cum legem quandam reprehendens dixisset: de/ontai oi( no/moi no/mou diorqw/sontos2, id est, Egent leges lege correctrice, kai\ ga\r i)xqu/eus2 a(lo\s2. Nam et pisces sale. Leges enim in hoc datae sunt, vt ad harum regulam corrigantur hominum actiones. Quod si ipsae leges indigent correctione, leges non sunt. Idque non minus absurdum sit, quam si pisces marini dicantur egere sale. Refert Aristoteleles in Rhetoricis.

Baccae egent oleo.

IBidem mox subiicit aliud eiusdem formae, ta\ ste/mfula dei=tai e)lai/ou, id est, Baccae egent oleo. Neque enim credibile est illi opus esse oleo, vnde nascitur oleum. E baccis autem oliuarum exprimitur oleum. Cognatum illi, quod ante retulimus: Ipsi fontes sitiunt.

Auis ex auibus.

*ornis2 e)k tw=n o)rne/wn, id est, Auis ex auibus, proverbii forma dictus est Aristophani per ironiam vir nobilis, quasi bonus ex bonis prognatus,



page 1173, image: s1173

*to\n e)/pof' o(/s2 o)/rnis2 e)ge/net' e)k tw=n o)rne/wn.

id est,

Vpupam hance???? quae prognata abauibus est auis.

Qui de nobilitate gloriantur, repetunt ab auis et atauis gentis stemmata. Nam empta nobilitas, aut nuper parta, non perinde magni fit.

De lapidi volam.

INterpres Aristophanis indicat pueros si quando viderint aues, dicere solere, Da lapidi volam et cadent omnes. Convenit, vbi quis sectatur quae non possit assequi, aut minatur iis, quibus non potest nocere. In comoedia quispiam ait se velle strepitu excitare aues: alter iocans, respondet: tw=| ske/lei qe/ne th\n pe/tran, id est, Tibia lapidem feri. Atqui interim aues nihil habent incommodi, sed manus, aut pes percutiens saxum: eoque iubet alter, vt ipse capite percutiat lapidem, quo strepitus fiat duplex.

Ne quaeras deus esse.

*mh\ zh/tei qeo\s2 gene/sqai, id est, Ne quaere fieri deus. In hominem vndequaque beatum in hac vita. Pindarus in Olymp. hym. 5.

u(gi/enta d' ei)/ tis2 o)/lbon
a)/rdei e)c a)rkew=n ktea/nessi, kai\
e)klogi/an prostiqei\s2, mh\ mateu/sh qeo\s2 gene/sqai.

Si quis autem opes cum sanitate coniunctas auget, ac suis possessionibus contentus est, atque his adiunxit honestam famam, ne petat a diis, vt fiat deus. Itidem apud nostrates vulgo dicitur: Sat fortunatus es. Quid tibi vis? Num postulas esse deus?

Operi incipienti fauendum.

CElebratissimum est, Honos alit artes, et virtus laudata crescit. Ita Pindarus Olymp. hym. 6. a)rxome/nou d' e)/rgou pro/swton xrh\ qe/men thlauge\s2, Initio [correction of the transcriber; in the print In nitio] facinoris, oportet faciem illustrem addere: hoc est fauendum aliquid egregii facinoris aggredientibus, simul vt ipsis addatur animus, et alii ad aemulationem provocentur. Potest et hic sensus accipi. Qui famam affectat, hunc oportet ab egregio quopiam facinore auspicari. Permagni siquidem refert, vnde nominis sumas exordia.

Nec apud homines, nec in mari.

IBidem et illud proverbiali schemate dictum est: a)ki/ndunoi d' a)retai\ ou)/te par' a)ndra/sin, ou)/t' e)n nausi\ koi/lais2 ti/miai, id est, Virtutes autem periculi expertes, neque apud homines, neque in cauis nauibus habentur in pretio, pro eo quod erat, nusquam, quasi dicas, neque terra, neque mari. Ipsa autem sententia convenit cum illo Hesiodio decantatissimo:

Virtutem posuere dei sudore parandam.

Nemo magnam laudem parauit absque periculo: Eoque Pindarus bellum appellat kudia/neiron, quod viris pariat illustre nomen. Tropus proverbialis est in his verbis, nec in terra nec in mari. Et pugnatur terra marique.

In hoc calciamento pedem habet.

DIctum ibidem et illud adagii forma: i)/stw ga\r e)n tou/tw| pedi/lw| daimo/nion po/d' e)/xwn, id est, Nouit enim se in hoc calciamento fortunatum habere pedem, pro eo, quod est, nouit has laudes in ipsum competere. Olim magnae deliciae erant in soleis et calceis. Nam pedilon Graecis est calciamenti genus, varium et picturatum, dictum para\ to\ tw=| podi\ perieilei=sqai, eo quod pedi applicetur. Vt autem non omnis calceus convenit cuilibet pedi, ita nec quaeuis laus in quemuis congruit.



page 1174, image: s1174

Bonum est duabus niti ancoris.

Rvrsus in eodem:

*agaqai\ de\ pe/lon-
t' e)n xeimeri/a| nukti\ qoa=s2
e)k nao\s2 a)peski/mfqai, du\' a)/gkurai.

Bonae sunt in hyberna nocte duae ancorae, ad laxandum e celeri naui, id est, bonum est duplici praesidio niti, ut si alterum destituat, altero iuuemur: quemadmodum is victor, quem laudat, geminam habebat patriam, ut si quid accidisset alteri, ad alteram se reciperet. De hoc dictum est nobis alias, e)pi\ duoi=n o(rmei=n.

Domi pugnans more galli.

*endoma/xas2 a(/t' a)le/ktwr, id est, Domi pugnax more galli. In eum, qui semper domi desidens, non audet, vel in bellum, vel in certamina proficisci foras. Nam hoc animal pugnacissimum quidem est, sed domi. Nihil autem confert Reip. nec ea certamina celebrantur. Ita quidem interpres: sed addubitamus tamen an scriptum sit, e)ndomu/xas2, id est, domi abditus. e)ndoma/xhs2 dictio noue composita, ab e)nto\s2 et ma/xomai. Haerebit in istos qui domi perpetuo rixantur, cum foris sint placidissimis morbus. Conuenit cum eo, quod alibi diximus: Domi leones.

Nec deus, nec homo.

Hoc schema prouerbiale frequenter obuium est apud poetas, dijs hominibusque inuitis, proh deum atque hominum fidem. Ibi de diuinis atque humanis cernitur. Horatius:

Non dij, nan homines, non concessere columnae.

Pindarus in Pythiis hymno 3. kle/ptei te/min, ou) qeo\s2, ou) broto\s2, e)/rgois2 ou)/te boulai=s2, id est, Nec deus illum fallit nec homo, nec factis nec consiliis. Laudat Apollinem, qui cum omnia sciat, nihil tamen mentiatur.

Apud matrem manere.

*para\ matri\ me/nein, dicebantur, qui per ignauiam semper domi manentes, nihil audent praeclari facinoris. Pindarus Pythiorum Oda 4, mh/ tina leipo/menon to\n a)ki/ndunon para\ matri\ me/nein, id est, ne quis immunis a periculo relictus apud matrem maneret. Loquitur ni fallimur, de argonautis, quis aduaci peregrinatione quaerebant gloriam, Iunonis auspicijs. Molles et effoeminati temporibus Augustini mammh/qreptoi dicebantur. Siue quod ab auijs essent educati, quae nepotulos suos tenerius amant, quam ipsae matres, siue quod Graeci ma/mmhn diminutiue dicunt materculam, quin et hodie vulgus matris filium appellat adolescentem delicatius educatum, ac tales dicebantur Matrissare.

Sine canbus et retibus.

*aneu kunw=nte kai\ li/nwn, id est, Absque canibus et retibus. Hoc quidem schemate Pindarus Numerorum Oda 3. significauit summam celeritatem. Quis enim pedibus assequatur ceruos, nisi aut a canibus remorentur, aut implicentur retibus. Conueniet tamen in eos, qui clancularijs artibus capiunt praedam. Pindari verba sic habent: ktei/nont' e)la/fous2 a)/neu kunw=n doli/wn q' e(rke/wn, id est, ceruos occidentem sine canibus, ac dolosis retibus: Dicertur et in eos, qui non alienis praesidijs, sed proprio Marte rem gerunt.

Et Scellij filium abominor.

HIC est affectus humanus, ut st quis vel hominem, vel quamcunque rem vehementer oderit, non solum a commemoratione, verum etiam a cognatis vocibus abhorreat. Id eleganter expressit Aristophanes in


page 1175, image: s1175

Auibus. Ibi persona quaedam sic loquitur:

*aristokratei=sqai dh=los2 ei)= zhtw=n.

id est,

Aristocratiam palam est te quaerere.

Altera respondet:

*hkista, kai\ to\n skelli/ou bde/luttomai.

Minime, seipsum Scellij natum quoque
Abominor.

Scellij filius dictus est Aristocrates. Hoc nomen iure inuisum est detestanti Aristocratiam, quod ea vox abominandae rei memoriam renouet.

Larinum verbum.

*larino\n e)/pos2, id est, larinum verbum appellabant ingens atque egregium, hinc orto prouerbio, quod in Larissa boues sint praegrandes, ac praepingues. Alii putant Larinos dictos obesos ac praegrandes, a larino quedam pastore supra modum magno [correction of the transcriber; in the print mugno] corpore. Boues autem praegrandes pasci in Epiro, posteritatem boum Geryonis. Aristophanes in Auibus:

*alla\ le/gein zhtw= ti pa/lai
*me/ga kai\ larino\n e)/pos2 ti.

id est,

Sed tibi
Iam quaero dudum grande verbum dicere,
Atque Larinon.

Huc pertinet quod Graeci rebus ingentibus bouem addunt, vt boufa/gos2, edax, simili modo Latini veteres Lucam dicebant pro grandi.

Herniosi in campum.

*ko/kku, ywloi\ pedi/onde, id est, Coccy, herniosi in campum. Aristophanes in auibus refert prouerbii loco: tou=t' a)r' e)kei=n h)=n t' ou)pos2 a)lhqw=s2 ko/kku ywloi\ pedi/onde, Quorum verborum hic sensus est: Hoc est vere, quod prouerbio dicitur, coccu, herniosi in campum, subaudi venite, quid haec auis canit paullo ante messem, velut agricolas prouocans ad laborem metendi, unde Hesiodus h)=mos2 ko/kkuc kokku/zei. Quod autem ywloi\ dixit pro agricolis, obiter taxauit Aegyptios, apud quos plerique sunt execti, qui omnes ad vocem cuculi coguntur esse in agris. Fingit enim olim apud Aegyptios regnasse cuculum priusquam fieret auis. Quin hodie parum viri, et ob hoc vxores cum aliis habentes communes, vulgo cuculi vocantur. Alias annotauimus ex Horatio, cuculos a viatoribus appellari solere, qui tum demum venissent ad colendam vineam, cum auditus esset cuculus. Canit autem iam adulto vere, quia sero prorepit e nido, quem sibi parat sub hyemen in cauis arboribus, exuens se plumis, atque his sese inuoluens, congestis in commeatum malis ac pyris. Interpres Aristophanis admonet esse prouerbium ko/kku ywloi\ pedi/onde, cum segnes ipsum tempus prouocat ad industriam.

*mellonikia=n.

NIcias traducebatur, quod cunctator esset in re militari, qualis apud Romanos fuisse narratur Fabius, eoque iocularem vocem finxit vetus comaedia: mellonikia=n ex me/llein, quod est, cunctari, et niki/as2, qui fuit dux Atheniensibus. Aristophanes in Auibus:

*ou)xi/ nusta/zein e)/ti
*wr a)sti\n h(mi=n ou) de\ mellonikia=n,
*all' w(s2 ta/xista dei= ti dra=n.

id est,

Porro oscitandi tempus haud est amplius,
Nec more Niciae decet cunctarier,
Sed oportet aliquid agere quam celerrime.

Fumus.

*kapno\s2 dicuntur promissa magnifica


page 1176, image: s1176

quidem, sed inania. Vnde fumos vendere, et fumos offundere. Hoc nomen inditum Theageni cuidam. qui cum pauper esset, affectauit tamen haberi praediues, ac magnificus negotiator, unde vulgo dictus est kapno\s2. Aristophanis interpres auctorem citat Eupolim Comicum in fabula, cui titulus dh=moi.

Pariter remum ducere.

QVI simul remigant certis numeris impellunt remos, ut inter se consentiant, alioqui nihil acturi. Hinc Aristophanes in Auibus dixit, o(mor)r(oqw=, pro assentior, et eodem enitor quo tu. Vox composita est ab o(mou= simul, et r(oqe/w impetu feror. o(mor)r(oqw=, sunqe/lw, sumparaini/sas2 e)/xw, id est, eodem nitor, consentio, collaudo. Interpres admonet hoc verbum esse sumptum e fabula Sophoclis cui titulus phleu/s2.

Ipsis et Chijs.

*au)toi=s2 kai\ xi/ois2, Non obscurum est has uoces ex solemni more vulgo iactatas, quoties aliquis sibi bona praecabatur et amicis. Sic enim praecatur apud Aristophanem auis:

*dido/nai nefelokokkugieu=sin
*ugi/eian kai\ swthri/an
*au)toi=si kai\ xi/oisi.

id est,

Vt detis Nephelococcygiensibus
Bonam valetudinem et incolumitatem, Ipsis et Chiis.

Interpres ostendit hunc sermonis colorem ductum ex publica Atheniensium consuetudine, qui in solemnibus comprecationbus ac sacrificiis bona a dijs precantes Reip. addebant kai\ xi/oisin. Atque huius historiae testem citat Thepompum in 12. libro rerum Philippic. fortasse quod e Chio nonnullam haberent Athenienses commoditatem. Qui si uni bene precatur, nulla facta mentione amicorum aut bene meritorum, facete succinetur kai\ xi/oisin.

Alas addere.

*anapterei=n vulgo dicebantur, qui verbis alicui adderent animum, inque bonam spem erigerent. Aristophanes in Auibus:

*ou)k a)kh/koas2
*otan le/gwsin oi( pate/reus2 e(ka/stote
*toi=s2 meiraki/ois2 e)n toi=si kourei/oisin ta/di.
*deinw=s2 te mou= to\ meira/kion o( diotre/fhs2.
*le/gwn a)nepte/rhken w(/q' i(pphlatei=n,

id est,

Num tibi auditum illud est
Quod officinis vndique in tonsoriis
Cani patres loquuntur adolescentibus:
Mire Diotrephes et meo adolescentulo
Alas loquendo affixit, ut iam gestiat
Equitare.

Narrant Diotrephen fuisse quempiam praediuitem, qui maiorem in modum delectatus est alendis equis, vnde et postea Hipparchus factus est: huius hortatu exemploque multi iuuenes accendebantur ad curas equestres: patres autem oderunt hoc studii genus in filiis, quod immodicis constet impendiis.

*xunalw/phc.

THEAGENES quod esset garrulus ac stupidus more anserum, et versipellis more vulpium, vulgari ioco dictus est xhnalw/phc, voce composita ex ansere et vulpe. Quamquam Didymo magis probatur anseris nomen additum, quod anitio ac praesertim anserinis supra modum delectaretur, videlicet vulpium more. Anseris iecur olim in summis erat deliciis. Huius adagii meminit Aristophanes in Auibus.



page 1177, image: s1177

Respublica nihil ad musicum.

Haec persuasio quemadmodum olim multorum animos occupauit, ita nunc quoque multis inhaeret, ut credant doctos ac probos viros non esse accommodos ad gubernandam Rempub. Plato abstinuit, Socrates frustra tentauit, Demostheni ac Ciceroni parum feliciter cessit. Denique mater Neronis deterruit filium a studio philosophiae, quod existimaretur inutile gesturo principatum. Ad haec D. Augustinus redarguit in epistola quosdam, qui iactabant Euangelicam philosophiam officere Rempub. administranti. Id venuste expressit Aristophanes in Equitibus. Nam illic principatum recusanti quod musices esset imperitus ita respondetur:

*h dhmagwgi/a ga\r ou) tro\s2 mousikou=
*et' e)sti\n a)ndro\s2 ou)de xrhstou= tou\s2 tro/pous2,

id est,

At gerere nunc Remp. non est viri,
Qui musicus sit, ac probatis moribus

Musices nomine omnem liberalem eruditionem designabant veteres.

Verbis coquinariis.

*rh/mata mageirika\, id est, Verba coquorum, venuste dixit in eadem fabula pro verbis mollibus, blandis ac dulcibus. Coquorum enim est condimentis edulcare cibum per se subausterum. Monetur illic quispiam ut populum Athen. blandiloquentia demulceat. Carmen sic habet:

*upoglukai/nwn r(h/masin mageirikoi=s2,

id est,

Deliniens eos coquorum verbulis.

mageirikoi=s2 dixit, pro melixiois2, hoc est, placidis ac dulcibus. Habebit gratiam, si quis dicat Epicuri philosophiam demulcere vulgarium animos r(h/masi mageirikoi=s2, quod voluptatem asserat esse summum bonum.

Liba Coalemo.

*spe/nde tw=| koale/mw|, i. e. Liba Coalemo. Competit in eum, cui sua improbitas fuit bono. Fingit enim Comicus daemonis nomen, improbitatem innuens. Perinde quasi quis dicat, sacrifica mwri/a|, si quis morionem agens, euectus sit ad opes ac dignitatem. Nam Graecis koa/lemos2 fatuum ac stultum significat, a kow= pro now=. Nam Callimachus pro e)no/hsen dixit e)ko/hsen. Hinc a)nalo/gws2, kou=s2, pro nou=s2, et a)le/w quod mente erret. Simili figura gratii litasse dicuntur, qui fortunati sunt in amicitiis conciliandis. Habent et temulenti Comum deum, et fures deam Lauernam. Itaque furtis ditato, facete diceretur: Liba Lauernae.

Spirat Caecias.

De Caecia vento nubes ad se pertrahente satis dictum est nobis in superioribus. Ad venti naturam alludens Arist. [abbr.: Aristoteles] in Equitibus dixit.

*ws2 ou(=tos2 h)/dh kaiki/as2, kai\ sukofanti/as2 pnei=,

id est,

Vt iste spirat Cacias et sycophantias iam.

Interpres admonet prouerbii, quanquam in Aldina editione, pro kaiki/as2 deprauate legitur kaki/as2, cum hanc vocem metri ratio non admittat. Caecias autem poeta posuit pro turbis ac litibus. Notatur enim ibi Cleon ut delator et criminator.

Latum et angustum.

NEMINI obscurum arbitramur prouerbiali schemate dictum esse apud Aristophan. in Equitibus sub persona Cleonis: cui cum esset obiectum, quod nutricum more male paruisset populum, qui paullulum praemansi insereret in os, maximam partem ipse deglutiret, respondet:



page 1178, image: s1178

*kai\ nh\ di\ u(po/ge decio/thtos2 th=s2 e)mh=s2
*du/namai poiei=n to\n dh=mon eu)ru\n kai\ steno\n.

Ita per Iouem. Nam dexteritate ego mea
Exilem et amplum valeo populum reddere.

Macrescunt enim pueri male pasti, rursus bene pasti fiunt obesi. Apposite torquebitur in eos, qui adolescentes recte docent aut secus, quive populo dextre concionatur aut secus. Siquidem hae res plurimum habent momenti ad mores populi vel ad honesta formandos, vel ad vitia deprauandos.

Scarabeo citius persuaseris.

*qa=ston o( ka/nqaros2 a)\n metapeisqei/h, id est, Citius Scarabeum in diuersam sententiam pertraxeris. De iis, qui malis assueuerunt, a quibus tamen reuocari non possunt, eo quod assuetis videantur optima. Lucianus in Pseudologista: ou)/te ga\r au)to/s2 pote belti/wn ge/noio pro\s2 th\n e)piti/mhsin, ou) ma=llon h)\ ka/nqaros2 metapeisqei/h a)\n mhke/ti toiau=ta kulindei=n, a(/pac au)toi=s2 sunh/qhs2 geno/menos2, id est, neque enim ipse unquam fieres melior increpatione mea, nihilo magis quam scarabeo persuaderi posset, ne amplius talia voluat, posteaquam semel illis assueuit. Scarabeus foetus suos educat in stercore praecipue caprino, et indidem pascit, atque ibidem habitat. Excrementa vero fingunt in sphaerulas, easque in nidum deuoluunt, capite in terram demisso, posterioribus pedibus in altum erectis. Nemo facile abducitur a vitiis, in quibus natus et educatus est, et quae per se sunt foedissima, videntur et pulchra et dulci diutinae consuetudinis commendatione.

Alienis soleis vti.

*allotri/ois2 blauti/ois2 xrh=sqai, id est, Alienis soleis uti dicuntur, qui moribus aliorum ad suum abutuntur emolumentum. Aristophanes in Equitibus:

*ou)k, a)ll' o(/per pi/nwn a)nh\r pe/ponq o(/tan xeseih=|,
*toi=sin tro/pois2 toi=s2 soi/sin, w(/sper blauti/oisi xrw=mai.

Quibus verbis negat se circumuenire populum Atheniensem, sed facere, quod solent qui desident in compotationibus, et vrgente aluo surgunt, arreptis alienis soleis, siue quod festinant, siue quod ebrii sunt. Ita ille abutebatur moribus populi Atheniensis, qui cibo corrumpi volebat, et blanda libentius audiebat quam salutaria. Apparet olim Graecos absque soleis solere accumbere. Exituri domum poscebant soleas. Hinc quaestus Lopodyttis. Quidam etiam nudi accumbebant.

Longum prooemium audiendi cupido.

PRouerbii speciem habet, quod est apud Platonem lib. de rep. 4. makro\n to\ prooi/mion tw=| e)piqumou=nti a)kou=sai, id est, Longum prooemium audiendi cupido. Qui rem ipsam cupit, cognoscere huic longum est omne prooemium. Vnde illud Teren. vah, etiam prooemium mihi occeptat, Et Athenis praeco, qui dicendi potestatem faciebat rhetoribus praefabatur a)/neu prooimi/+wn kai\ paqw=n, id est, sine prooemiis et affectibus: quod haec extra causam sint.

Quod recte datum est.

PLato in Philebo, ostendit prouerbium a pueris vsurpatum, non oportere reposci, quod semel datum est: h(mei=s2 de\ dh\ le/gomen, kata/per oi( pai=des2, o(/ti tw=n o)rqw=s2 doqe/ntwn, a)fai/resis2 ou)k e)/sti, id est, Nos autem dicimus id quod solent pueri, quae recte data sunt, non licere rursus eripi. Hoc eo dicebat,


page 1179, image: s1179

quod Socrates solet ab integro repetita disputatione, quae prius concessa fuerat rursus in dubium vocare. Simile quiddam et hodie iactatur inter pueros, vbi quis quod dedit, reposcit. Adeo dicta huiusmodi per tot saecula, perque tot nationes ad nos vsque demanarunt.

Funiculum ad lapidem.

*th\n spa/rthn pro\s2 to\ li/qon a)/gein, id est, Funiculum lapidi admouere dicuntur, qui curam omnem adhibent, ne quid geratur in Repub. secus quam oportet. Beatus Chrysostomus homilia in priorem ad Corinthios epistolam 35. sko/pei pw=s2 pa/lin e)ntau=qa pro\s2 th\n spa/rthn to\n li/qon a)/gei th\n oi)= kodomh\n pantaxou= zhtw=n th=s2 e)kklhsi/as2, id est, Considera vt hic rursus funiculum admonet ad lapidem, vbique quaerens aedificationem ecclesiae. Translatum est ab Architectis, qui non credunt oculis suis, sed ad perpendiculum explorant lapidum aequalitatem. Quod est exactae diligentiae.

Nummo addicere.

Apud Iurisconsultos prouerbiale est, nummo addicere, pro eo quod est, minimo vendere. Est autem fucus, quo legibus imponitur prohibentibus donationes. Vlpian. lib. Pandect. 19. titu. Locati. Si quis conduxerit nummo vno, conductio nulla est, quia et hoc donationis instar inducit. Idem lib. 1. tit. de re iudicata: Si quis et conduxit, et rogauit praecario vti possideret, si quidem nummo vno conduxit, nulla dubitatio est, quin et praecarium solum teneat. Vetum addubitamus, num in his exemplis pro conduxit et conductio, legendum sit condixit et condictio, Suetonius in Iulio Caesare: Bello ciuili supra alias donationes amplissima praedia nummo addixit. Valerius Max. lib. 2. c. de Gratitudine: Pollinctoribus exequiarum apparatus Sestertio nummo ipsis praebentibus est addictus. Itidem Plau. in Pseudolo: Numquam hoc eris nummo diuitior. Nummo dixit, pro vilissimo precio.

Vero verius.

Cum nihil possit esse vero verius, tamen prouerbiali tropo dicimus vero verius quod prorsus in dubitatum haberi volumus. Martialis in Gallicum quendam, cui ex more saepe repetebatur illud:

Dic verum mihi Marce, dic amabo:
Vero verius, inuqit, ergo quod sit, audi.
Verum Gallice non libenter audis.

Non dissimili forma dicimus certo certius, quanquam nihil prohibet aliud alio certius esse. Vlpian. lib. Pandect. 23. tit. de Testamen. tutel. Testamento datos sponsores non esse cogendos satisdare rem saluam fore, certo certius est.

Vento viuere.

Hodieque vulgo tritissimum, est, vt eos dicant vento viuere, qui nullo viuunt impendio, et addunt: more siluri, quod plerisque creditum est, eum piscem aura saginari, quod idem creditum est de Chamaeleonte. Alexander Imperator lib. Codicis 5. tit. de Aliment. pupil. praest. Nec ferendus inquit, est iuuenis, qui cum praesens esset, studiique eruditus atque alitus esset, si ea per alium se consecutum non probet, sumptus recuset, quasi vento vixerit, aut nullo liberi homini studio imbui meruerit.

Tuas res tibi habeto.

CAius luriscosultus Pandec. li. 44.


page 1180, image: s1180

tit. de Diuortiis, ostendit fuisse receptum, vt diuortium his verbis perageretur: Tuas res tibi habeto, tuas res tibi agito. Quorum altero reddit dotem, altero abdicat ab se tutoris munus, in rebus vxoriis. Haec autem forma verborum perscripta est, ne vel non ratum esset diuortium, si nullis solemnibus verbis perageretur, vel inauspicatum et odiosum, si verbis ciuilibus perageretur. Itidem in discutiendis sponsalibus visum est vti his verbis, Conditione tua non vtar. Haec prouerbii gratiam habebunt, si cui ciuiliter renunciabimus amicitiam. Sed festiuius erit, si ad res animi transferantur, veluti si quis dicat, Monachi vitam professus est, mundum iussit sua sibi habere, suas sibi res agere. Item si quis ambiat consortium nostrum, quem iudicamus nobis inutilem huic apte dicetur: tua conditione non vtar, pro eo quod erat, non vtar tua familiaritate. Eleganter vsus est Plautus in Trinum. vbi Lysiteles adolescens multa quaeritur de miseriis amantium, ac meditatur amorem eiicere ex animo. Apagesis, amor, tuas res tibi habe, amor mihi amicus ne suas vmquam. sine tropo vsus est in Amphitryone: Valeas, tibi habeas res tuas, reddas meas.

Gamma Betam persequitur.

PROCOPIVS libro tertio de bello Vuandalico refert Carthagine antiquum prouerbium a pueris iactari solere. Quod Gamma quandoque Betam, et rursus Beta Gammam persequitur. Suspicamur puerorum lusum huc spectasse, quod inter vicinos frequenter oriatur dissidium. Verum hic puerile dictum detortum ad rerum euentum, quod Gizericus Bonifacium expulisset: Postea Gilimerem Belisatius. Prouerbium non est natum ex euentu, sed puerorum Carthaginensium aenigma fuit, velut oraculum eius quod accidit postea.

Pulchrum sepulchri elogio.

NON videbatur in prouerbiorum classem referendum, nisi nominatim prouerbii titulo referretur apud Procopium libor de bello Persico 1. sub persona Augustae Iustinianum maritum sic allqouentis. Igitur optime Imperator, volenti nunc viuere procul dubio nullo negotio licet, pecuniae nobis magna vis, mare opportunum, nauigia multa. Considera tamen ne servato tibi contingat, vitae iucunditatem cum mortis ad extremum acerbitate commutare, nobis autem antiquum sane placet prouerbium, quam pulchrum, est in sepulcri elogio Imperatorem adscribi.

Primum apes abigendae.

AGathius de bello Gothico libro tertio. Placebant haec dicta Vlilago Herulorum praefecto, vnde id vsurpatum prouerbium, et barbarum et parui momenti, vtile tamen et alicuius enegiae: Identidem praedicabat primum abigendas apes, deinde et mel subtrahendum. Sensit Buzes primum hostium copias aduentantes esse submouendas, quo possint Asia potiri, sumptum a curatoribus apum, qui quo mel eripiant ex aluearibus, apes fumo, aut alio quovis modo abigunt.

Optima quidem aqua.

*ariston me\n u(/dwr, id est, Optima quidem aqua, videtur in prouerbium abiisse, quoties rei vehementer laudatae praefertur aliquid melius: quemadmodum Pindarus auspicans hymnos Olympiacos, aquam quidem fatetur esse optimam, sed aurum


page 1181, image: s1181

praefert, quod ignis in morem noctu luceat. Sunt enim haec duo praecipua elementa, aqua et ignis: vnde aqua et igni interdicitur, quos vita indignos iudicamus. Aristoteles libro Rhet. 3. vt vulgo iactatum citat, o(/qen, inquit, le/getai, a)/riston me\n u(/dwr. Quaedam enim, ob id praeferuntur, quod sint rariora. Alioqui aqua est magis necessaria, quam aurum. Meminit adagii Plutarchus in Commentario, in quo quaerit, vtrum aqua an ignis sit vtilor. Supra modum efferenti philosophiam, is qui fateatur quidem philosophiam esse rem praeclaram, sed qua potior sit theologia, facete succinet illud Pindarici carminis fragmentum [correction of the transcriber; in the print fragmenium], a)/riston me\n u(/dwr.

Non oportet hospitem semper hospitem esse.

Aristoteles libro Rhetoricorum tertio, nullo auctore citat ceu vulgo iactatum: ou) dei= to\n ce/non, ceno\n a)ei\ ei)=nai, id est, Non oportet hospitem semper hospitem esse. Hospites dicuntur ignari eius loci in quo viuunt. Sed turpe est diu in eadem ciuitate viuere, et semper esse peregrinum. Videtur iambicus trimeter correptus. Turpe est in eadem disciplina diu versatum esse, et nihil scire.

More Romano.

IN eadem epistola M. Tull. non sine prouerbii specie dixit, more Romano, pro eo quod est, simpliciter et absque fuco potius quam erudite. Tales enim fuerunt illi Romani prisci, Graecorum dissimiles. De quo, in quit, homine tibi spondeo, non illo vetere verbo meo, quod cum ad te de Milone scripsissem, iure lusisti, sed more Romano cum homines non inepti loquuntur, probiorem hominem, meliorem virum, prudentiorem esse neminem. Penes Romanos erat rusticana veritas. Talem inducit libro de Finibus secundo. Quod nostri quidem optime disputant, nihil opus esse eum qui philosophus futurus sit, scitre literas. Itaque vt maiores nostri ab aratro adduxerunt Cincinnatum illum, vt dictator esset, sic vos de Pelasgis omnibus colligite, bonos quidem viros, sed certe non semper eruditos. Idem ad Trebatium libro septimo. Balbus mihi confirmauit te diuitem futurum: id vtrum Romano more locutus sit, bene nummatum te futurum, an quomodo Stoici dicunt, omnes esse diuites, qui caelo et terra frui possunt, postea videro. Romano more dixit, pro indocto et simplici. Nam Stoici subtiliter definiunt diuitem ac pauperem. Ac mox ad eundem: Ego te Balbo cum ad nos proficiscetur, more Romano commendabo.

Lacryma nihil citius arescit.

M. Tullius libro de inuentione priore, praecipiens ne orator posteaquam iudicis animum commouit ad misericordiam, diutius commoretur in quaestione, adducit Apollonii dictum: ou(de\n qa=sso\n chrai/nesqai dakru/ou, id est, Lacryma nihil citius arescere, quod vehemens affectus facile vertitur in taedium.

Gallonius.

Etiam ipsa luxuries multos nobilitauit, vt Aesopum et Apitium. Mar. Tullius celebrauit Gallonium a Lucillio traditum, idque locis compluribus. In oratione pro Caecinna: Quid ergo est? Non vsque eo tamen vt in capita fortunasque honestissimorum virorum dominentur hi, qui relicta bonorum virorum disciplina, et quaestum et sumptum Gallonii sequi


page 1182, image: s1182

maluerunt. Item pro P. Quintio meminit Gallonii. Rursus libro de Finibus secundo refert e Lucilio, O Publi, ô gurges, Galloni es homo miser, inquit, coenasti in vita nunquam bene cum omnia in isto consumis squilla, accipensere cum decumano. His Lucilius facit loquentem Laelium lepatho coenare solitum, Gallonio lurconi, et omnia gulae ventrisque delectatione metienti. Gallonii meminit M. Tullius libro de Finibus secundo. Sed qui ad voluptatem omnia referens viuit vt Gallonius, loquitur vt frugi ille Piso, non audio.

Vultu saepe laeditur pietas.

M. Tullius in oratione pro Roscio obiter citat sententiam a sapientibus iactatam. Etenim, inquit, si id quod praeclare a sapientibus dicitur, vultu saepe laeditur pietas, quod supplicium satis acre reperietur in eum, qui mortem obtulerit parenti, pro quo mori ipsum si res postularit, iura diuina atque humana cogebant. Prouerbium admonet pietatem erga parentes adeo religiose colendam, vt non solum non offendamus eos verbis aut factis impiis, sed ne vultu quidem atrociore aut contumaciore.

Culleo dignus, aut non vno culleo dignus.

CVM hominem enormiter scelerosum significare volumus, eum culleo dignum dicimus. Hoc supplicium erat parricidis, id est, qui parentem occidissent. Quanquam apud priscos parricidium dicebatur, quoties homo hominem occidisset, hoc est, par parem, videlicet eo seculo, quo crudelitas erat occidisse bouem, auem, aut gallum gallinaceum. Dein cum cepisset, esse vulgare, vt homo occideret hominem, parricidii vox ad summae impietatis significationem deflexa est. Culleus autem erat saccus coriaceus, cui insuebatur pariicida, simul immissa vipera, simia, et gallo gallinaceo, atque ita proiiciebatur in profluentem. Mar. Tullius pro Roscio Amerino: Quanto maiores nostri sapientius, qui eum intelligerent nihil esse tam sanctum, quod non aliquando violaret audacia, supplicium in parricidas excogitauerunt, vt quos natura retinere in officio non potuisset, magnitudine poenae a maleficio summo arcerentur: insui voluerunt culleum viuos, atque ita in flumen deiici. Oh singularem [correction of the transcriber; in the print singulaem] sapientiam iudicum, nonne videntur hunc hominem ex rerum natura sustulisse et eripuisse, cui repente caelum, solem, aquam terramque ademerunt: vt qui eum necasset, vnde ipse natus esset, careret his rebus omnibus, ex quibus omnia nata esse dicuntur, etc. Proin Iuuenalis impietatem cuiusdam exaggerans, negat illi satis esse serpentem vnum, aut culleum vnum. Narrat suetonius quosdam statuae Neronis apposuisse culleum cum elogio: Merueras, sed ego quid possum?

Ratio quidem apparet, etc.

PLautus in Trinummo: Nequaquam. Argenti ratio comparet tamen, cui Stasinus, Ratio quidem Hercle apparet, argentum oi)/xetai. Nam haec est germana eius loci lectio, quam alii varie mendosam comminiscuntur. Vsus est M. Tullius in Pisonem: Quas rationes si cognoueris, intelliges nemini plus quam mihi literas profuisse. Ita enim sunt perscriptae scite et literate, vt scriba ad aerarium qui eas retulit, perscriptis rationibus secum ipse caput


page 1183, image: s1183

sinistra manu perfricans, commurmuratus sit: Ratio quidem Hercle apparet, argentum oi)/xetai. Itidem Geta Teretianus in Phormione. Non ratio nobis, sed argentum deerat, M. Tullius ad Q. Fratrem libro secundo, epistola vltima: Quanquam sunt facta verbis difficiliora. Eodem pertinet illud, Pulchre dixit.

Omnia praeter animam.

CVM nihil non datum significamus, praeter vitam, dicimus omnia tradita, praeter animam. Mar. Tullius pro Roscio Amerino: Quod si tibi causa nulla est, cur hunc miserum tanta calamitate affici velis, si tibi omnia sua praeter animam tradidit, nec sibi quicquam paternum, ne monumenti quidem causa reseruauit, etc. Simili figura. Animam habere dicuntur, qui plusquam omnia debent. Terent. Quid si animam debet? Rursus: omnia debet, praeter animam.

De reduuia quaeritur.

*peri\ th=s2 parwnuxi/as2 me/mfetai o( tw=| mei/zoni e)/noxos2 kakw=|, id est, De reduuia quaeritur maiori obnoxius malo. Vbi quis prauo pudore, leuissimis malis quaerit remedium, dissimulans maiora. Hoc affectu sunt complures, vt etiam apud medicum dissimulent morbum, praecipue podagrici. Narrat Plutarchus quendam consuluisse medicum de vitio vnguium, cum color argueret illum esse vitiato epate. At medicus intelligens ineptum hominis pudorem, nihil inquit, tibi periculi est a reduuia, sed grauius malum vrget te. Huc allusit M. Tullius in oratione pro Roscio Amerino. Intelligo ante tempus haec perscrutari, et propemodum errare, qui cum capiti Sexti Roscii mederi debeam, reduuiam curem.

Ad libellam debere.

QVI pecuniam praesentem ac iusti ponderis debet, ad libellam debere dicitur. Nam olim ad libram dabatur pecunia, non ad numerum. Inde illa vulgata, expendere, expensum ferre, dependere, rependere, impendere, pro sumptum facere, sumptuum rationem reddere, soluere, resoluere, et insumere Marcus Tullius pro Roscio Amerino. Nisi planum facit HS. LIII. ad libellam sibi deberi, perdit litem.

Hoc municeps aut vicinus nunciauit.

M. Tullius in eadem oratione: Soletis, cum aliquid huiuscemodi auditis, Iudices, contino dicere, necesse est aliquem municipem aut vicinum dixisse. Solent enim a vicinis ac municipibus vicinorum ac municipum scelera potissimum prodi. Quod et hodie vulgo dicunt, dedecus homini a conterraneis aut ciuibus oriri. Nam si quod fortunae incommodum, si qua vitas labes, ab illis quoniam sciunt proditur.

Dea excogitauit.

ARISTOPHANES in Equitibus:

*to\ me\n no/hma th=s2 qeou=, to\ de\ kle/mm' e)mo\n.

id est,

Excogitauit Dea, meum sed furtum erat.

Non sine prouerbii specie dictum est in Rhetores, qui apud populum iactabant. Mineruam ipsis quod suaderent misisse in mentem, et tamen rerum gestarum gloriam sibi vindicabant. Color sumptus est ex Homero, vbi quoties fati ratio reddi non potest, Pallas dicitur suggessisse. Pallas Atheniensium erat protectrix. Comicus autem ioci gratia, pro pra=gma, posuit kle/mma, notans Cleonis rapacitatem.



page 1184, image: s1184

Vsus est altera natura.

NIhil hoc dicto celebratius, e)/qos2 a)/llh fu/sis2, id est, vsus altera natura. Natura nihil efficacius potentiusve. Vnde Satyricus,

Custode et cura natura potentior omni.

Huic parem aut certe proximam vim habet assuetudo. Aristoteles libro Rhet. 1. disputans de iucundis, docet ea iucunda esse, quae vel secundum naturam sunt, vel quod huic proximum est, consueta. Nihil enim putat interesse inter naturam et vsum, nisi quod interest inter semper et plerumque. Perpetuum enim est, quod indidit natura, frequens, quod vsus affixit. Proinde sanctissimum consilium dedit, qui iussit vt a teneris statim annis optima eligamus, quae post vsu futura sint etiam iucunda.

Necessitas molesta.

Mox eodem in loco citat sententiam ceu vulgo iactatam, ostendens esse molesta, quae secundum naturam non sunt. Vis autem pugnat cum natura, eoque molesta omnibus necessitas. kai\ o)rqw=s2, inquit, ei)/rhtai, pa=n ga\r a)nagkai=on pra=gma a)niaro\n e)/fu, id est, Et recte dictum est. Quicquid enim est necessarium natura, molestum est. Verum optimis non adsuescimus, nisi initio adhibeatur aliqua vis: sed quod prius erat violentum, ac proinde molestum, adsuetudine primum fit leue, postea etiam iucundum.

Iucunda malorum praeteritorum memoria.

Inibi refert et hanc sententiam prouerbialem ex poeta quopiam:

*all' u(du\ to\n swqe/nta memnh=sqai po/nwn.

id est,

Meminisse laborum suaue qui seruatus est:

Idem illud.

*kai\ me/ga ga/r te kai\ a)/lgesi te/rpetai\ a)nh\r
*mnh/menos2, o(/s2 tis2 polla\ pa/qoi kai\ polla\ e)o/rgoi.

id est:

Magnopere est iucunda viro renouata dolorum
Mentio, qui permulta tulit, permultaque gessit.

Huius et alibi meminimus.

Suffragium optimum.

Aristoteles Rhethoricorum li. 1. videtur hoc attingere tamquam in foro iactatum, gnw/mh| a)ri/sth|, id est, suffragio optimo. Cum enim multa sint probationum genera, quae extra causam petuntur, ac Graecis dicuntur a)/texnoi, velut leges, testes, pacta, tormenta, iusiurandum, optima probatio est ex coniectuirs, quae illi oi)ko/ta vocant: ma/rturas2 me\n mh e)/xonti, o(/ti e)k tw=n ei)ko/twn dei= kri/nein. kai\ tou=to e)sti\, to\, gnw/mh| th=| a)ri/sth|, id est, Ei vero, qui testes non habet, hic erat locus, ex probabilibus signis esse iudicandum: et hoc est quod dicitur, suffragio optimo.

Tamquam ad aram.

De sacra ancora dictum est alias. Illi similimum est ad aram, cum extremum refugium intelligi volumus. Inde sumptum, quod olim, qui extrema necessitate vrgebantur, ad aras deorum soleant confugere, vnde nefas erat quemquam detrahere. M. Tullius in oratione pro Roscio Comoedo: Quod item nuper in Etote Comoedo vsuvenit, qui posteaquam e scena non modo sibilis, sed etiam conuicio explodebatur, sicut ad aram confugit in huius domum, disciplinam, patrocinium, nomen. Idem lib. 3. de natura deorum. Quod vos,


page 1185, image: s1185

inquit, cum facere non potestis, tanquam ad aram confugitis ad deum. Idem actione in Verrem 4. Magistratuum autem nostrorum iniurias ita multorum tulerunt, vt nunquam ante hoc tempus ad aram legum, praesidiumque vestrum publico consilio confugerent. Ouid. Epist. lib. 4.

Vnica fortunis ara reperta meis.

Plautus in Mostellaria [correction of the transcriber; in the print Mustellaria]: Ad aram confugisti.

Ad asylum confugere.

Hvic cognatum est: ad asylum confugere. M. Tull. actione in Verrem 3. Se quaestorem prohibitum esse dicebat, quo minus e phano Dianae seruum suum, qui in illud asylum confugisset, abduceret. Haec fient venustiora et paroimiwde/stera, si ad animi res transferantur.

Equitandi peritus ne cantet.

*ippwsu/nhn dedaw\s2 mh\ a)/|dh, id est, Equitandi peritus, ne cantet. Sumptum a poeta quopiam, in eum, qui professus res serias versatur in nugis. Equitatio militaris est, et ad bellum pertinet. Musici sunt imbelles ac voluptatum insectatores. Gregorius Theologus in epistola ad Eudoxum rhetorem, i(ppwsu/nhn dedaw=ta mh\ a)/|dein e)qe/lei h( poi/hsis2, mh/ti ge/nhtai, mh\ kai\ th=s2 i(ppwsu/nhs2 diama/rths2, kai\ th=s2 w)|dh=s2, id est, Eum qui didicit artem equitandi, non vult canere poesin, ne qua eveniat, vt simul et in equitando aberret et in canendo. Nondum liquet e quo poeta sumptum sit, sed dictum videtur in Thebanos, qui duas artes praecipue discebant, equitandi et canendi tibiis, cum altera parum alteri congruat.

Spartae serui maxime serui.

PLutarchus in vita Lycurigi refert, ceu vulgo iactatum: e)n lakedai/moni to\n e)leu/qeron ma/lista e)leu/qeron ei)=nai, kai\ to\n dou=lon ma/lista dou=lon, id est, Apud Lacedaemonios, qui liber est, eum maxime liberum esse. Contra qui seruus est, maxime seruum esse. Apud Lacedaemonios ingenuis non erat fas discere aut exercere vllum opificium, aut negociationem, aut agriculturam, sed haec omnia per Helotas, id erat seruorum genus, quibus nefas erat vllam artem liberalem vel discere vel exercere, agebant, quos ipsos durissime tractabant. Cogebantur adesse conuiuiis, et illic inebriari, cantiones ridiculas canere, et saltationes indecoras agere, vt horum exemplo ingenui discerent, quam indecora foedaque res sit temulentia. Quin et Ephori cum inirent magistratum, solent Helotibus bellum indicere, quo fas esset illos occidere. His rationibus ad tantam seruitutem adigebantur, vt nihil auderent iniussu dominorum: adeo vt cum Thebani, qui eruptione facta in Laconicam quosdam ex Helotibus coeperant, iuberent illos canere cantiones Terpandri, Alcmanis et Spondontis Laconici, responderint id heriles filias nolle. Generosior Spartano, alias nobis dictum.

Vespertilio.

VEspertiliones videntur appellari, qui grauati aere alieno, luce domi se continent, ne a creditoribus appellentur, noctu prodeunt. Vlpianus libro Pandect. 21. tit. de Euictionibus: Si quis ita stipulanti spondeat, sanum esse, furem non esse, vespertilionem non esse, etc. inutilis stipulatio quibusdam videtur, quia si quis est in hac causa, impossibile est quod promittitur. Si non est, frustra est. Sed ego puto verius, hanc stipulationem


page 1186, image: s1186

furem non esse, sanum esse, vespertilionem non esse, vtilem esse: hoc enim continere, quod interest horum quid esse, vel horum quid non esse. Hactenus Vlpianus. Quamquam hoc loco quidam pro vespertilione legunt vespillonem aut versipellem. Alciatus inter iureconsultos vndequaque doctissimus in commentariis suis de Rerum significationibus, putat vespertilionem dictum, quemadmodum modo diximus, qui metu creditorum interdiu latitat, noctu prodit. Nam animal hinc dictum, quod vesperi volet, indicat Nonius Marcellus. Adagium esse sumptum videtur ex apologo quopiam, siue Aesopi, siue alterius illum imitati. (Nam Aesopo videtur indignus) qui narrat vespertilionem, mergum et rubum, iniisse societatem, vt conflatis sortibus pariter negociarentur. Vespertilionem contulisse pecuniam a foeneratoribus mutuo sumptam, Mergum aliud quippiam, Rubum vestem. Cum omnes e naufragio nudi enatassent, vespertilionem metu creditorum interdiu latitare, noctu volare tantum, mergum obsidere littora, ac subinde collum demittere in fundum, sicubi reperiat merces suas, vel eiectas in litus, vel in fundo haerentes: rubum praetereuntium adhaerere vestibus, siquam forte suam repetiat. Poterat videri parum quadrare, seruum aere alieno grauatum esse, quis enim credat seruo? nisi legeremus apud Terentium, Dauum Getae, quod debebat reddidisse. Nobis tamen videtur vespertilionis nomen, et in fugitiuum feruum competere, qui noctu ab hero solitus sit subducere sese, latitatque vbi periculum est, ne agnoscatur. Nam inibi mox proximo capite, pro vespertilione ponit erronem ac fugitiuum, cum quis, inquit, stipulatur furem non esse, erronem non esse. prisci tamen ea voce secus vsi sunt, videlicet pro homine ancipitis fidei, qui nec huius ordinis sit, nec illius, cum vtroque tamen colludat: eo quod vespertilio sit vtrumque, vt nec inter volucres, nec inter mures habeat locum. Alas habet, sed pennas non habet: volitat, sed sub vesperam. Dentes habet, quod auium nulla. Varro in Agathone citante Nonio: Quid multa? factus sum vespertilio, neque in muribus plane, neque in volucribus sum. Vespertilionis conuitium torqueri poterit et in amantes, qui noctu volitant, quos Plautus in Trinummo vocat tenebricolas. Elegans, inquit, despoliator latebricolarum hominum corruptor.

In folle offerre.

CAllistratus lib. Pandect, 35. tit. 35. de condit et demon. c. cum seruus: Nos, inquit, neque conditionem meram putamus esse, quae in datione existit, neque meram conditionem, quae in facto consistit, sed eam conditionem, quae ex quadam mixtura consistit. Nam non vtique si ille in folle reliqua obtulit, liber erit: non enim testator hoc sensit, sed illud, vt rationes reddat, quomodo seruus reddere solet: id est, legendas offerre rationes primum, deinde computandas, vt explorari possit, computationes probae an improbae referantur, accepta, relata recte an non recte. Apparet in folle dictum, pro eo quod erat, inexplorate, inexplicate et confuse, sicut qui syngraphas et pecuniam sacculo inclusas offert.

Malus choraules, bonus symphoniacus.

DIvus Augustinus in epistola ad Aurelianum. Et refertur in decretis


page 1187, image: s1187

Causa 16. quaest. 1. c. Legi epistolam: commemorat vulgo illud iactatum: Malus choraules, bonus symphoniacus: vbi quis in suo genere contemptus, in praestantiore habetur in precio: veluti si quis poeta ineptus profiteatur medicinam, et inter praeclaros medicos habeatur. Augustini verba sunt haec: Ordini clericorum sit indignissime iniuria, si desertores monasteriorum ad militiam clericorum eligantur, cum ex his, qui in monasterio permanent, non tamen nisi probatiores ac meliores in clerum assumere soleamus: nisi forte sicut vulgares dicunt, malus choraules, bonus symphoniacus est, ita ipsi vulgares de nobis iocabuntur, dicentes, malus monachus, bonus clericus est. Sumptum apparet ex M. Tullio, qui in oratione pro Murena ita loquitur: Itaque mihi videntur initio multo hoc maluisse: postquam id assequi non potuissent, illuc potissimum sunt delapsi. vt autem in Graecis artificibus eos aulaedos esse, qui citharoedi fieri non potuerint, sic nonnullos videmus, qui oratores euadere non potuerunt, eos ad iuris studium devenire.

Ne bestiae quidem ferre possent.

PRoverbialis hyperbole est apud M. Tull. actione in Verrem 5. Postremo vt odor Apronii teterrimus oris et corporis, quem, vt aiunt, ne bestiae quidem ferre possent, vni isti suauis et iucundus videretur. Confine est illi, quod alibi retulimus. Balbinum polypus Agnae delectat. Idem in Catil. inuectiua 5. Tantus enim illorum temporum dolor inustus est, vt iam ista non modo homines, sed ne pecudes quidem mihi passurae esse videantur. Paulo diuersius dixit in epist. ad Attic. cuius initium: Quaeris ex me, lib. 1. Et quod omnes non modo homines, verum etiam pecudes factum esse sciebant.

Cossi.

OLim vulgari conuitio Cossi dicebantur homines natura rugosi, a similitudine vermium, qui lignis innascuntur. Ii natura rugas habent, vt se contrahant ac porrigant. Horum Plinius meminit compluribus locis, vt lib. 11. cap. 33. Rursus lib. 30. cap. 13. libri vero 17 cap. 24. indicat huius generis grandiores in cibis, atque etiam in luxu fuisse antiquitus. Meminit et Hieronymus aduersus Iouinianum lib, 2. Graeci proferei=s2 vocant, qui cum sint iuniores, tamen vultum senium prae se ferunt. Auctor Festus Pompeius.

Circeo poculo.

DE Circes virga nobis ante dictum est. Adsimili forma M. Tull. vsus est Circeo poculo, de homine subito in alium mutato, Actione in Verrem 1. Sed repente e vestigio ex homine tanquam aliquo Circeo poculo factus est Verres, redit ad se, atque ad mores suos. In verbis Ciceronis tacita allusio est ex ambiguo vocis. Nam Verris porcus est maialis nondum castratus.

Ne tempestas quidem nocere possit.

IN homines insigniter nudos et inopes, non sine proverbii specie dixit M. Tull. actione in Verrem 5. Caeteros Leontinos, quibus non modo Apronius in agris, sed ne tempestas quidem vlla nocere potuit, expectare nolite. Etenim non modo incommodi nihil coeperunt, sed etiam in Apronianis illis rapinis, in quaestu sunt compendioque versati, etc. Allusum est autem in Apronii vocabulo ad aprum Calydonium. Et qui


page 1188, image: s1188

possident aliquid rerum, aut habent in agris, aut in mari his tempestas nocere potest. Cui vero nulla tempestas nocere potest, is nec in agris possidet quicquam, vt agricolae, nec in nauibus, vt negociatores.

Ballio.

Nomina quaedam ob insignem improbitatem abierunt in proverbium: quod interdum a veris, interdum a fictis in comoedia personis sumitur. Nam M. Tull in actionibus suis subinde C. Fannium Chaeream quendam Ballionem appellat, veluti pro Roscio Comoedo. Qui iccirco capite et superciliis, inquit, sempet est rasis, ne vllum pilum boni viri habere dicatur. Cuius personam praeclare Roscius in scena tractare consueuit, neque tamen pro beneficio ei par gratia refertur: nam Ballionem illum improbissimum et periurissimum lenonem cum agit, agit Chaeream: persona illa lutulenta, impura, inuisa, in huius moribus natura vitaque est expressa. Rursus in eadem: Vix mediusfidius tu Fauni a Ballione aut aliquo eius simili postulare auderes et impetrare posses: Ballionem inducit Plautus in Pseudolo, lenonem impurissimum, rapacissimum, improbissimum: nomen confictum est a ba/llein, quod semper aliquid praedae venetur leno: vel a balli/zw, quod lasciuiarum ac saltationum sit architectus.

Canes venatici.

QVI venandi studio tenentur, habent canes emissarios, qui vestigiorum odore feras exploratas, et repertas latratu produnt. De Coryceis alibi diximus. M. Tullius actione in Verrem 6. Apponit de suis canibus quendam, qui dicat, se Diodorum Melitensem rei capitalis reum velle facere. Ibidem aliquanto post: Qui simul atque in oppidum quodpiam venerat, immittebantur illi continuo Cybiratici canes: qui investigabant ac perscrutabantur omnia. Duos fratres Cybiritas appellat canes, quod ad furandum Verres illorum oculis, sed suis manibus vteretur. Solet autem canibus a regione cognomen indi, vt Melitaeis. Ac superius in eadem; Qui posteaquam venerunt, mirandum in modum canes venaticos diceres, ita odorabantur et omnia vestigabant, etc.

Mercenarium praeconium.

LAudes non ex animo tributas, sed commodi gratia per adulationem oblatas M. Tull. actione in Verrem 3. Mercenarium praeconium appellat. Itaque cum a te caput illud tam multis verbis mercenario praeconio esset ornatum, ecquis inuentus est postea praetor, qui illud idem eiiceret? Quamquam scimus in vulgatis codicibus pro praeconio haberi prooemio, an recte, docti viderint.

Palmarium facinus.

PAlmarium facinus, pro insigniae triumpho digno dixit Terentius in Eunucho: Tum hoc alterum, id vero est, quod mihi puto palmarium. Pro eodem M. Tullius dixit Palmas. Vt pro Sexto Roscio Amerino: Si quemadmodum paratum esse audio testis prodierit, tum alias quoque suas palmas cognoscet. Rursus Philippica 11. Sexta palma vrbana, etiam in gladiatore, difficilis: sed haec iudicum culpa, non mea est. Plautus in Mustellaria, palmam item vsurpauit in malam partem, loquens de adolescente, qui ex moribus continentissimis degenerat ad mores corruptissimos. Is nunc in aliam partem palmam possidet.



page 1189, image: s1189

Commouere sacra.

PLautus in Pseudolo Commouere sacra dixit, pro eo, quod erat extrema experiri praesidia. Hinc dictum apparet, quod rebus desperatis, soleant homines ad deorum praesidia confugere. Velut hodie, Lutetiae, cum supra modum inundat Sequana, corpus diuae Genouesae a montis acuti templo defertur, ad aedem virgini matri sacram. Sed vide num pro sacra legendum sit saga, vt intelligas arma, de quo iam diximus: Sequitur enim protinus, quo pacto et quantas soleam turbellas dare. Deinde verba sunt quasi bellum denunciantis: Nunc ne quis dictum sibi neget, dico omni pube praesente in concione omni populo, omnibus amicis notisque edico meis: In hunc diem, a me vt caueant ne credant mihi. Idem seruus et deinceps bellica loquitur.

Quasi dies dicta sit.

OLim rei solent esse maesti squalidique, lugentibus similes, quo indices ad misericordiam inflecterent. Hinc illud Plautinum in Asinaria:

Quem videam aeque maestum esse, vt quasi dies dicta si siet.

*bergai/+zein.

STephanus scribit *be/rghn esse ciuitatem Thraciae, siue vt Strabo refert vicum. Eius gentis improbi mores in proverbium abierunt, vt diceretur bergai/+zein, qui nihil sani loquerentur. Tota enim natio Thracum multis nominibus male audiebat, sed praecipue ob morum truculentiam ac perfidiam. Thrax erat Polymnestor, qui victricia arma secutus, Polydorum obtruncauit, et auro vi potitus est.

Summo pede.

*akrw| podi\, id est, Summo pede eadem figura dictum est, qua summo digito. Negatur summo pede attigisse disciplinam, qui nunquam ingressus est, nec attigit limen illius. Extat apud Platonem in Lachete, cuius loci alibi, ni fallimur, fecimus mentionem.

Vsurae nauticae.

APud Iurisconsul. vsurae nauticae dicuntur centesimae magnaeque. Negociaturi sortem interdum accipiunt mutuo. Quoniam autem, qui nauticam exercent negociationem, se suaque ventis et vndis committunt, foeneratotes maiorem vsuram exigebant. Interdum accipiebant mutuum in vna ciuitate, quod in alia redderent: veluti si negociator Venetiae pecuniam acciperet, reddendam Brugis. Hoc genus negociationis, quod vtriusque periculo fit, a Graecis dicitur [correction of the transcriber; in the print dicicitur], a)mfotero/ploun, Idque mutuum vocabatur da/neion nautiko\n. Vsus est Demosthenes in Oratione aduersus Dionysiodorum: Dicebatur et e)/kdosis2, quo verbo vsus est Demosthenes contra Aphobum, quod foris daretur. Porro de foenore nautico titulus est in Pandectis lib. 22. Eam pecuniam Modestinus vocat traiectitiam, sed non solus. Paulus appellat vsuras maritimas. Idem titulus est in Codice lib. 4. Hoc indicare, satis est paroemiographo. Qui quaerit exactiora, inde petat.

Doribus Dorice loqui.

PRoverbii faciem habet quod Gorgo in Syracusiis apud Theocritum respondet hospiti, admonenti vt desinant turturum more garrire:

*dwri/sden d' e)/cesti dokw= toi=s2 dwri/essi.

id est.

Dorissare tamen fas Doribus arbitramur esse.

Conveniet in homines natura loquaces, Aut cum oratio respondet


page 1190, image: s1190

moribus et ingenio, Velut cum Poenus fraudulenter loquitur, aut leno lenone digna.

Somnium hybernum.

*xeimerino\s2 o)/neiros2, id est, Hybernum somnium dicitur prolixa narratio, sed inepta, quod hyeme noctes sint longiores et proinde longiora somnia. Lucianus in somnio: metacu\ de\ le/gontos2 h(ra/kleis2 e)/fhtis2, w(s2 makro\n to\ e)nu/pnion kai\ dikaniko/n. ei)=t' a)/llos2 u(pe/krouse, xeimerino\s2 o)/neiros2, id est, Sed interim dum haec loquor Papae dixerit aliquis ut longum insomnium ac forense, mox alius subiecerit, Hybernum somnium. Dicanicum dixit, vel quod duae personae inter se decertent, vel quod forenses causae multis clepsydris perorentur.

Alios tragaedos prouocat.

*tou\s2 e(te/rous2 tragw|dou\s2 a)gwniei=tai, id est, Aduersus reliquos tragaedos sese parat. Refertur ex Lycurgi sophistae oratione aduersus Demadem. Didymus ostendit dici solitum in eos qui sese componunt instruuntque aduersus partem aduersam. Translatum videtur a certaminibus Baccho sacris, in quibus tragoedorum feruebat concertatio.

*pompeu/ein.

VEteres pompeu/ein dicebant conuiciari, pompei/as2 conuicia, hinc natum quod in pompis Bacchanalibus quidam e curribus conuicia iaciebant in alios, et vicissim ab illis impetebantur. Citantur hi versus e Menandri Perinthia.

*epi\ tw=n a)macw=n ei)si\ pompei=ai tine/s2
sfo/dra loi/dori.

id est,

In curribus nonnulla sunt dicteria
Acerba valde.

De plaustro loqui dictum est alias.

Securim iniicere.

SEcurim iniicere dicuntur, qui vehementer laedunt, ac vulnerant. M. Tul. pro L. Murena: Sed tamen Serui, quam te securim putas iniecisse petitioni tuae, cum tu populum Romanum in eum metum adduxisti. Atque inibi paullo superius, quod hic securim dixit, velut exponens appellat plagam: Atque ex omnibus illa plaga est iniecta petitioni tuae, non tacente me maxima. Item pro Plancio: Quam grauiorem potuerunt Reipub. infligere securim. Idem in epistola ad Q. Fratrem lib. secundo. Tenediorum igitur libertas, securi Tenedia praecisa est. Et Demosthenes Phocionem appellare solet suorum argumentorum securim. Frequentia sunt apud Plautum. Iniicere tragulam, iniicere pilum, iniicere telum. Omnia tela in patriam intenta, dixit Cicero de prouinciis consularibus.

Sale nihil vtilius.

REperitur et hoc a dictis prouerbii titulo commemoratum. Humano corporis nihil esse vtilius sale et sole. Salem etiam hodie omnibus cibis admiscemus, olim apricatio vehementer laudabatur a medicis.

Apud equum et virginem.

Aeschines aduersus Timarchum refert. Athenis fuisse quendam tantae seueritatis, ut filiam quod impudice se gesserit, nec integritatem suam seruarit usque ad matrimonium, deportarit in locum desertum, atque ibi una cum equo incluserit [correction of the transcriber; in the print iucluserit] haud dubie fame perituram. Eiusque


page 1191, image: s1191

domicilii solum sua etiamnum aetate superfuisse tradit, quod ex re dicebatur par' i)/ppon kai\ ko/rhn, id est, apud equum et virginem. Dici potest in exemplum immodicae seueritatis.

Ad vinum diserti.

Cicero in Oratione pro M. Celio, ad vinum disertos appellat, qui ad serias causas agendas inepti, inter pocula multa garriunt, ubi nihil opus. Qui se nunquam profecto si istum in locum processerint, explicabunt, quam volent in conuiuiis faceti, dicaces, nonnunquam etiam ad vinum diserti sint. Alia fori vis est, alia triclinii. Notum est illud Flacci.

Foecundi calices, quem non fecere disertum?

M. Tull. allusit ad morem priscum, quo causae ad aquae modum agebantur. Ea diuidebatur in tres partes, una infundebatur actori, altera reo, tertia iudici. At qui ad vinum diserti sunt, ad aquam fere muti sunt.

Sicco iunco.

PRouerbii speciem habet quod est apud Aeschinem, peri\ th=s2 parapresbei/as2, o(losxoi/nw| a)bro/xw| id, est, iunco, siue fune sicco. phga\s2 de\ dh\ lo/gwn a)fqo/nous2 e)/xein e)phggelleto, kai\ peri\ tw=n dikai/wn tw=n u(pe\r a)mfipo/lews2, kai\ th=s2 a)rxh=s2 tou= pole/mou toiau=ta e)rei=n e)/fh, w(/s2 te a)por)r(a/yein to\ fili/ppou sto/ma o(losxoi/nw| a)bro/xw|, id est, Iam vero et rationum copiosos fontes habere se iactabat, atque de iure Amphipolis, deque belli origine talia dicturum, ut Philippi os sicco fune obuincturus esset. a)/broxos2 dici potest, vel siccum, quod [correction of the transcriber; in the print quodq], non rigatur, vel quod laqueum non habeat. Nam iunci gaudent humido, et ex his interdum texuntur funes. Hesichius indicat o(lo/sxoinon, idem esse quod o)cu/sxoinon. id est, Iuncum marinum, ad haec o(lo/troxon, id est, versatilem. Denique et periferh= li/qon, id est, rotundum ac volubile saxum. Itaque perpendat eruditus lector, an o(lo/sxoinon a)/broxon, intelligat orationem salsam, non aqua marina, sed acribus ac pungentibus rationibus. Quin et in illis verbis, phga\s2 lo/gwn, subest prouerbium, cum ingentem copiam significabant. Frequens est apud Chrysostomum.

Supercilium salit.

Qvoties bona quaedam spes titillat animum nostrum, dicere licebit nobis salire supercilium. Ita Pseudolus apud Plautum in sui nominis fabula, amanti de argento quaerenti, At id futurum unde? respondet, unde dicam, nescio, nisi quia futurum est, ita supercilium salit. Sumptum a vulgi superstitione, qui futurorum auguria captat ex corporis affectibus, ut si quod membrum pruriat praeter euridentem causam, si dexter oculus saliat, si auris dextra tinniat. Non me fallit aliter legi apud Plautum: Verum et ipsa sententia et metri ratio docet esse legendum, ut a me positum est. Sic enim legendi sunt senarii iambici.

Verum ego te amantem ne paue non deseram.
Spero alicunde hodie me bona opera, aut hac mea
Tibi inuenturum esse auxilium argentarium.
Ad id futurum unde? unde dicam nescio,
Nisi quia futurum est, ita supercilium salit.



page 1192, image: s1192

Duobus digitis primoribus.

QVOD auide arripimus tota manu sumimus, aut ut habet prouerbium ambabus. Contra qui parce sumunt, duobus digitis accipiunt. Plautus in Bachidibus: Quid igitur stulte quoniam occasio ad eam rem fuit, Mea virtute parta, ut quantum velles, tantum sumeres. Hoc tu digitulis duobus sumebas primoribus: sentit de pollice et indice. Rursus in Poenulo: Tenetis rem, vix quidem Hercle, ita pauxilla est, digitis primoribus: Ad res animi translatum plusculum habebit Veneris, ut, Tanta occasio non erat tibi duobus digitis primoribus accipienda, sed toto arripienda corpore.

Madusa.

IN Pseudolo Plautina seruus ebrius, ita loquitur: Ego nunc probe habeo madusam. Festus Pompeius indicat apud priscos madusam dici solere temulentum, dubitatque utrum a Graecis deductum sit, quibus ebrius est me/qusos2, an a Latino verbo madere, quod probe poti vino madidi dicantur. Quod si madusa sonat ebrium, non ebrietatem, absurdus sermo est, habeo madusam. Vnde sic arbitramur legendum.

Ego nunc probe habeo madusa, ita victu ecurato.

Seruus in ebrietate videtur sibi faelix, ut solutus omni metu curisque, et omnium tristium oblitus. Dixerit aliquis, quid haec ad prouerbia? Imo quemadmodum peregrina vocabula nouitatis commendatione in prouerbium abierunt, ita et obsoleta quaedam.

Talum reponere.

*to\n petto\n a)naqe/sqai, id est, Rursus talum ponere dicebantur, qui quod parum ex sententia euenerat, curis ut aiunt posterioribus corrigebant. Antiphon in oratione de concordia: a)naqe/sqai de w(/sper petto\n to\n bi/on ou)k e)stin, id est, Vitam perinde atque talum denuo ponere non licet. Vitam semel actam rursus iterare non est datum. Licet tamen iuxta Mitionis Terentiani dictum, prioris vitae lapsus melioribus factis corrigere. Amissa vita non est quod corrigas.

Dorice concinere.

QVI dissentiunt, dicuntur non concinere harmonia Dorica. Id proverbio iactatum vidertur in eos quorum oratio dissentiret a factis. Plato in Lachete: ou)k a)/ra pou kata\ to\n so\n lo/gon dwristi\ h(rmo/smeqa e)gw/ te kai\ su w)= la/xhs2. ta\ ga\r e)/rga ou) sumfwnei= h(mi=n toi=s2 lo/gois2, id, est, Nequaquam igitur iuxta sermonem tuum Dorica concinnimus harmonia, ego ac tu Laches. Nam facta nobis haud consonant verbis. Inter musices genera Doricum maxime probatum est, ut medie temperatum inter Lydium et Phrygium.

Praesentibus rebus consulendum.

PROCOPIVS belli Gotthici lib. 1. Vetus nimirum me subit dictum, quod utique praesentibus rebus ut consulatur iniungit. Arbitramur esse idem, quod alias ex Platone retulimus dei= to\ paro\n eu)= tiqe/nai. quod praeteriit, in integrum reuocari non potest: consultationem de futuris variae interrumpunt occasiones, quod urget inprimis curandum est.

Sal et mensa.

APVD priscos hospitii ius fuisse sanctissimum alias nobis est dictum. Id contrahebatur salis et mensae consortio. Quemadmodum apud Germanos acceptus a propinante


page 1193, image: s1193

cyathus adimit omne ius agendi iniuriarum. Aeschines de perperam obita legatione: tou=s2 ga\r th=s2 po/lews2 a(/las2 kai\ th\n dhmosi/an tra/pezan peri\ plei/stou dh/ fhsi poiei=sqai, id est, Etenim ciuitatis salem, publicamque mensam, ait se plurimi facere. Non exciderat hoc prouerbium antea commemoratum, verum hoc exemplum, hospitij publici religionem nobis commendat, eoque commemorandum putauimus. Manent huius hospitalitatis publicae vestigia in hunc vsque diem apud Germanos.

Saliares dapes.

VEtustissimum sacerdortum genus, fuit apud Romanos Salij, dicti quod Ancylia, quae credebantur coelo delapsa, saltantes ferrent. Hinc opiparum conuiuium ac magnificum Saliare dicitur. Horatius in Odis:

Nunc est bibendum, nunc pede libero
Pulsanda tellus, nunc Saliaribus
Ornare puluinar deorum
Tempus erat dapibus sodales.

Arbitramur autem Horatium Saliares pro pontificales dixisse, hoc est, speciem pro genere. Nam in omnibus sacris adhibebatur apparatus splendidus ac magnificus, quae cura delegata erat septem viris epulonibus. Aristippus reprehensus quod homo philosophus sumptuose viueret, si inquit, hoc esset crimen, dij non paterentur in suis sacris. De pontificali coena nobis alibi dictum est.

Falsum probrum.

SEntentia prouerbialis est apud Aeschinem in oratione: peri\ parapresbei/as2. to\ ga\r yeude\s2 o)/neidos2 ou) peraite/rw th=s2 a)koh=s2 a)fiknei=tai, id est, falsum probrum non peruenit ultra aures. Qui audit conuitium, cuius sibi conscius est, grauiter animo vulneratur. At qui falso probro aspergitur, non perinde commouetur. Non enim descendit altius in animum hominis rectae conscientiae.

Ne insciens quidem verum dicit.

ALiquanto post addit hyperbolen prouerbialem: sumpe/plegmai de\ e)n th=| politei/a|, kaq' u(perbolh\n a)nqrw/pw| go/hti kai\ ponhrw=|, o(/s2 ou)d' a)\n a)/kwn a)lhqe\s2 ou)de\n ei)/poi, id est, In rep. vero inuolutus sum cum homine, supra modum impostore et improbo, qui ne insciens quidem quicquam veri possit dicere. Hoc tropo notat hominem insigniter vanum. Alioqui solent etiam natura mendaces, interdum lapsu linguae, ac per incogitantiam aliquid veri dicere. Fertur et hodie vulgo apud nostrates de vano: Fortunatus est ad dicendum verum: quasi nunquam loquatur verum, nisi imprudens. Quod enim accidit praeter animi destinationem, fortunae tribuitur.

Capillis trahere.

*tw=n trixw=n e(/lkein, id est, capillis trahere dicuntur qui vi perpellunt, quod et hodie dicitur auribus trahere. Aeschines in oratione, quam modo citauimus: ou) katasxoi/mhn th\n u(/brin, a)lla\ paraqermanqei\s2 o(/q' h(ma=s2 ei(sti/a cenodo/kos2 tw=n e(tai/rwn ti/s2 tou fili/ppou, e(lkoi/mhn tw=n trixw=n, kai\ labw\n r(uth=ra mastigoi/ mith\n ai)xma/lwton gunai=ka, id est, non perpessus fuissem contumeliam, sed incanduissem cum nos exciperet conuiuio quidam e Philippi amicis excipiendis hospitibus praefectus, et capillis traxissem, et arrepto loro flagellassem captiuam mulierem. Plautus in Menaechmis, sed quis hic est, qui me capillo hinc de curru deripit? Opinamur allusum ad Palladem Homericam, quae Achillem capillis reuocauit a pugna. Idem in Mercatore:



page 1194, image: s1194

Me istam capillo pertracturum in viam, nisi hinc abducit. De naribus trahi, obtorto collo, obtorta gula, nobis alias dictum est. Quo longius a rebus corporeis recedet metaphora, hoc erit venustior, veluti si quis dicat: lasciuiam capillis trahendam et ieiuniis, laboribusque castigandam.

Scytha malus.

TAnta erat barbaries immanitasque Scyticae gentis, vt ipsa etiam appellatio cesserit in prouerbium, quemadmodum hodie crudelem hominem appellamus Turcam, et immane facinus Turcicum. Aeschines in oratione: peri\ parapresbei/as2, kai\ de/omai swsai/me, kai\ mh\ tw=| logogra/fw| kai\ sku/qh| kakw=| o)/nti paradou=nai, Obsecro vt seruetis me, neue logographo, maloque Scythae me tradatis.

Mali principij malus finis.

*arxh=s2 kakh=s2 telos2 kako\n, id est, Orsus mali finis malus. Iambicus dimeter ex Aeolo poeta refertur. Quae rectis consiliis instituuntur, etiamsi qua incidat difficultas, tamen sortiuntur aliquando laetum exitum: contra quae pravis rationibus inceptantur, quamuis initio succedant, tamen habent infaelicem exitum.

Laureolam in mustaciis quaerere.

M. Tullius in epistolis ad Atticum: Bibulus coepit laureolam in mustaceo quaerere, hoc est, ex friuolis negociis captare famam haud praeclaram, neque magnificam. Est autem mustaceum siue mustaceus libi genus, cui aliquid additur de virga lauri derasum, ac decoquitur suppositis lauri foliis, vt indicat Cato lib. de agricultura. Vnde Plin. lib. 15. cap. 30. Mustaceum dictum putat tertium lauri genus, quod ad eum vsum adhibebatur. Alioqui laurus erat triumphalis ornamentum aedium principalium ac pontificiarum. Hanc qui non poterant assequi laurum, in mustaceo quaerebant laureolam. M. Tull. Epistolarum ad Atticum libro 5. Epistola cuius initium: Saturnalibus mane: Bibulus, inquit, credo voluit hac appellatione inani nobis esse par. In eodem Amano coepit laureolam in mustaceo quaerere. Cicero in prouincia res praeclaras gesserat, Bibulus frigebat. Idem ad M. Caelium Ruffum lib. 2. Qualemcunque triumphum laureolam appellat: velles enim, ais, tantummodo, vt haberem negotii, quod esset ad laureolam satis.

Si tu proreta.

Non tam ficus ficui similis est, quam est simile prouerbio quod est apud Plautum in Rudentibus.

Si tu proreta isti naui es, ego gubernator ero.

Quo licebit vti, quoties neuter alteri in negotio quopiam vult cedere. Nam prora ea pars nauis est, quae in appellando percutit littus, puppis est posterior, in qua sedet, qui clauum regit. Habent enim nautae singulis distributa munia, quorum praecipua sunt proretae et gubernatores. Vnde prouerbium. Prora et puppis. Prora Graeca vox est, cui parti, qui praesidet prwreu/s2 et prwra/ths2 illis appellatur, vnde prwrateu/esqai, proram regere. Suspicamur autem Plautum et alteram vocem Graece posuisse, ut priori Graecae responderet kubernu/ths2. Nam si gubernator legas, versus trochaicus antepenultimo loco habebit breuem syllabam, gubernator ero, quod carminis ratio nullo pacto recipit, Si tu proreta isti


page 1195, image: s1195

naui es, ego kubernh/ths2 ero. Verum hoc quicquid est eruditorum iudicio relinquimus. Honestior autem nauis pars est puppis. Vnde Virgilianus Aeneas: Stat celsa in puppi. Et M. T. Cornificio libro duodecimo. Quamobrem mi Quinte conscende nobiscum, et quidem ad puppim.

Hedera lasciuior.

Non sine prouerbii specie dictum est, quod hederae natura sit omnia complexu suo vincire. Vnde Flaccus arctissimum amicae complexum significare volens ait in Odis:

Arctius atque hedera procera astringitur ilex.
Lentis adhaerens brachiis.

Rursus alibi: Lasciuis hederis ambitiosius. Sed complexu suo enecat arbores, quod idem amantibus faciunt lasciuae puellae. Vnde Romae Flamini Diali nefas erat tangere hederam, atque adeo ne nominare quidem fas erat. Hoc aenigmate declarauit antiquitas, quanta puritas, quantaque castitas deceat sacerdotem, atque adeo quanta libertas: nam amare mera seruitus est. Nec anulum solidum gestare concessum erat, aut vllum omnino in corpore nodum habere, vt testatur Festus Pompeius.

Nugae theatri.

PLautus in Comoedia Pseudolo, nugas theatri appellat, quotidiana conuicia, quae in meretrices, lenones et parasitos iaciebantur a comoediarum actoribus. Sic ibi Ballio leno rogatus quid ipsi dixisset quispiam? Nugas inquid theatri, quae in comoediis solent lenoni dici, quae pueri sciunt, Malum et scelerosum, et periurum aiebant esse me, sic leno. His autem conuiciis non oportebat quenquam offendi, vt aiebat Socrates, nihilo Hercle magis quam in magno conuiuio, liberius dicitis. Quin etiam totum hoc quod in comoediis agitur, nugae theatri dici potuerunt: veluti iuuenes amare, senes iurgare, seruos heris imponere, lenas sitire et caetera. Aliquanto secus dictum est M. Tul. qui theatri vocem traxit ad fignificationem ostentationis. Velut in oratione pro Rabirio: Multas equidem C. Caesaris virtutes magnas incredibilesque cognoui, sed sunt caeterae maioribus quasi theatris propositae et poenae populares, castris locum capere, et caetera. Vnde et Theatrica dicuntur quae multitudinis fauorem captant.

Pleno modio.

ANte dictum est nobis plena manu fieri, quod largiter, minimeque maligne dicitur. M. Tull. ad Atti [abbr.: Atticum] lib. 6. Epist. 1. similima figura dixit, pleno modio: Si illa iam habent pleno modio, verborum honorem, inuitationem crebram etc. Nam antea dixerat, se publicanorum vsuras, affatim laudasse.

Agninis lactibus alligare canem.

BAllio in Pseudolo Plautina. Quia pol qua opera credam tibi, vna opera alligem fugitiuum canem anginis lactibus. Qui canem alligat intestinis agninis, is non modo canem amittit, verum et praedam vltro dederit fugitiuo. Sic qui credit hominini malae fidei, et rem perdit et frustra obligatum habet eum, qui non est soluendo. Lactes enim dicuntur intestina molliora.

Superauit dolum Troianum.

APud Plautum in Pseudolo, senex laudans seruum suum, quod arte


page 1196, image: s1196

noua, structis insidijs per subornatum quendam imposuerit Ballioni lenoni, ita loquitur.

Superauit dolum Troianum, atque vicit Pseudolus.

Sentit autem de equo Troiano e trabibus contexto: de quo iam saepius diximus. Quemadmodum autem Graeci per subornatum Sinonem imposuêre Troianis, ita Pseudolus per Harpagem imposuit lenoni.

Laryngizein.

*laruggi/zein Craecis dicuntur, qui non loquuntur naturali modo, sed dilatato gutture effundunt immanem vocem. Quemadmodum et canunt nonnulli. Hoc vitium Demosthenes obiecit Aeschini, quod non ex animo loquens, vocem praeter naturam intenderet: Neque enim oratoris est, affectus clamore mouere, sed argumentis, et rem velut oculis subiiciendo.

Oculis ac manibus.

QVOD omnibus modis compertum est, oculis et manibus deprehensum dicitur. M. Tullius pro Cluentio: Cum manifeste venenum deprehendisset, quod vir matris Oppianicus ei parauisset, et res non coniectura, sed oculis ac manibus teneretur, neque in causa vlla dubitatio posset esse, accusauit. Oculis magis creditur, quam auribus. Quidam porro adeo sunt duspeiqei=s2, vt nisi manibus contrectent, non credant.

Vt herba solstitialis.

APud Plautum in Pseudolo amans de spe subito deiectus, ita loquitur: Quasi solstitialis herba paulisper fui, repente exortus sum, repentino occidi. De Ephemero animalculo nobis alias dictum est. Sunt qui hoc loco solstitialem herbam intelligi velint Heliotropium. Atqui tametsi Heliotropium circumagitur ad solem spectans, nusquam tamen legimus, eam eodem die nasci ac mori. Vero propius est, Plautum sentire de herba Ephemero, cuius aliquot locis meminit Dioscorides, veluti libro quarto, capite 698. Item aliis nonnullis. Rursus libro sexto, capite III. Is duo facit genera, alterum Colchium, quod illic affatim proueniat, a quibus bulbus erraticus siue agrestis dicitur, quod sub exitum autumni florem effundit subcandidum, non dissimilem croceo. Alterum, quod Irim syluestrem appellant, foliis lilii sed tenuioribus, caule pari, florem habet ceruleum amarum, cuius descriptionem habet Plinius libro 25. capite 13. Colchicon bulbi similitudine allicit ignaros, et iugulat, quemadmodum et fungi. Sed praesens remedium est lac Bubulum. De hac herba non dubium est quin Plautus senserit. Nam Dioscorides ait prouenire sub exitum autumni, hoc est, circa solstitium brumale. Et Theophrastus Ephemeron appellatam putat, quod vltra diem non viuat, idem praedicans de herba, quod Aristoteles de animante eiusdem nominis.

In herbis.

IN herbis esse dicuntur, quae nondum maturuerunt, sed spem modo bonam de se praebent: dixit Marcus Tullius in oratione pro M. Caelio: Sed ego non loquor de sapientia, quae non cadit in hanc aetatem, de impetu animi loquor, de cupiditate vincendi, de ardore mentis ad gloriam, quae studia iam in his aetatibus nostris contractiora esse debeant, in adolescentia vero tanquam in herbis


page 1197, image: s1197

significant, quae virtutis maturitas, et quantae fruges industriae sint futurae. Hoc prouerbium alibi nobis dictum meminimus, sed hunc locum adiicere visum est. Ex quo si quid damni capit lector, est quod queratur: si quis cauilletur non captare numerum, silebit, si perpenderit innumera prouerbia caeteris admixta, non referri.

Nullius coloris.

ALibi commemorauimus de modis omnibus ignoto solere dici, albus an ater sit nescimus. Huic simillimum est, quod ait Harpax apud Plautum. Quem Pseudolum, quas tu praedicas fallacias mihi, quem ego hominem nullius coloris noui. Vehementius est, quam si dixisset, albus an ater. Et paulo post, pro eo, quod dici solet, non noui hominem. Neque istum, inquit, Pseudolum mortalis qui siet, noui neque scio. Rursus in eadem: Qui suum repetunt, alienum reddunt nato nemini. Idem in Rudentibus: Dominus huic ne frustra sis, nisi ego nemo natus est. Rursus in Mustellaria: Curabitur, tanquam si intus nemo in aedibus habitet. Iterum in eadem: Natus nemo in aedibus fuit.

Et praedam et praemium.

QVOTIES significamus omnino quippiam auferendum, siue iure, siue iniuria, dicemus et praemium et praedam auferendum. Praemium datur pro meritis, praeda per vim aut arte abducitur. Ballio in eadem fabula. Aufertur id praemium a me, quod promisi per iocum. Cui respondet senex, De improbis viris auferri praemium et praedam decet. Sentiens malos quovis modo spoliandos, eo quod si quid male fit malis, benefactum est: Sicuti benedictum est, quod dignis maledicitur.

Ex natali emortualem facere.

IN eadem fabula Ballio leno coactus reddere argentum dicit: Certum est, mihi hunc emortualem facere ex natali die. Emortualem dixit pro tristi, ac funesto, natalem pro laeto ac felici.

Catone hoc contenti sumus.

INter ea quae Caesar August. quotidiano sermone solet vsurpare, Suetonius et illud commemorat, quod quoties significabat praesentem rerum statum esse boni consulendum, dicebat, contenti sumus hoc Catone. Cato Vticensis conatus est tueri praesentem Reipublicae statum exclusa tyrannide, at non successit: vicit ea pars, quae tyrannidem videbatur affectare. Augustus autem in hoc cum Catone sentiebat, quod praesentem Reipublicae statum nollet immutari. Itaque ipsi quodammodo sui temporis Cato fuit. Retulimus ex Macrobio inter apophthegmata, Caesarem Augustum aliquando venisse in aedes, in quibus habitauerat Cato. Hic cum Strabo in gratiam Augusti incusaret Catonis peruicaciam, quod sibi necem consciscere, quam Iulio victori se submittere maluisset: Augustus respondit, Quisquis praesentem ciuitatis statum mutari non vult, is et ciuis et vir bonus est. Eodem dicto et Catonis memoriam tutatus est, et sibi consuluit, ne quis in posterum adfectaret res nouas.

Edax triremis.

*addhfa/goi trih/reis2, id est, Edaces triremes, dicuntur quod magnis constent impendiis. Translatum videtur ab egregiis equis et ad certamina


page 1198, image: s1198

alitis, quos oportet esse voraces, extat apud Lysiam oratorem. Alcaeus autem in comoedotragoedia, lucernas bibulas a)ddhfa/gous2 dixit, quod multum absumant olei. Prouerbii speciem haec habebunt, si ad hominem prodigum immodicique, impendii transferantur, quemadmodum edax currus, de quo nobis dictum prius.

Obolo dignus.

*acios2 o)bolou=, id est, dignus obolo per iocum dicebatur, qui in aliquo numero vellet haberi. Translatum a consuetudine Reipublicae Atheniensium, qua qui per senatum adscribebantur in numerum virorum, et ob id do/kimoi vocabantur, iis in singulos dies dabatur obolus ex aerario publico, quemadmodum tradit Aristoteles in Politicis. Alii malunt duos dari solitos. Et fieri potest, vt post duplicata sit mercedula. Huius rei meminit Lysias in oratione peri\ tou= a)duna/tou. Et haud scimus an huc alluserit Aristophanes in Equitibus: a)nh\r gege/nhtai toi=si polloi=s2 tu)bolou=. a)du/natoi dicebantur, qui trium mensium spacios corpore claudicarent. Quemadmodum a)doki/mastoi dicebantur, qui nondum erant in virorum numerum adscripti, nec dum obolo digni iudicati.

Areopagita taciturnior.

*arewpagi/tou steganw/teros2, id est, Areopagita taciturnior dicebatur, qui commissum arcanum optime contineret. Alciphron in epistola quadam: genou= moi to\ nu=n a)rewpagi/tou steganw/teros2, id est, Esto mihi nunc Areopagita taciturnior, stegano\s2 enim dicitur, non qui tacet ipse, sed qui continet arcanum, nec effutit vsquam, translatum est a vasis solidis, nec vlla ex parte perstillantibus, Athenis in Areopago causae capitales audiebantur, idque noctu, magna attentione. Et fortassis nefas erat illis, quae ibi fuissent acta apud vulgus effutire. Extant et hodie apud Vesphalos reliquiae generis iudicum. Certi vulgo dicuntur. Qui in hunc ordinem admittuntur, magna religione adiguntur ad silentium. Est enim ratio quaedam deprehendendi crimina, quam nullus intelligit, praeter illos iuratos.

Veterata vaticinari.

ALIBI retulimus a)rxai=a le/gein, friuola loqui. Ballio in Pseudolo Plautina ad atrocia conuicia, quibus a duobus impetitur, respondet, vetera vaticinamini. Conueniet in eos, qui nihil adferunt noui, sed iam olim vulgo iactatum. Nam vatum est, aut aliquid noui dicere, quod nondum accidit, aut aliquid proferre, quod nulli cognitum est. Solent enim prognastae quidam mira quaedam diuinare de praeteritis annis. Lenoni nihil est noui audire, scelestus, periurus, sacrilegus.

Eadem queri.

*cunauli/an klai/ein, dicuntur, qui simul iisdem de malis queruntur, inde sumptum, quod apud veteres interdum duo tibicines eandem cantionem sonabant. Aristophanes in Equitibus:

*cunauli/an klau/swmen, ou)lu/mpou no/mon.

id est,

Modis Olympi concinamus tristia.

Olympus quidam fuit Marsyae discipulus. Is conscripsit de lugubribus modis tibia canendis. At Marsyae male cessit musica. Discipulus igitur magistro accinit lugubria.



page 1199, image: s1199

Schoenicolae.

FESTVS Pompeius indicat olim schoenicolas appellata scorta plebeia, ac vilia, ab vnguento vilissimo quo oblinuntur. Plautus in Poenulo: Miseras, schoeno delibutas, schoenicolas sordidas.

Luto lutulentior.

AVAROS quaestusque supra modum auidos, impuros, ac sordidos dicimus. Id Plautus u(perbolikw=s2 exaggerat in Poenulo: Sed lenone isthoc Lyco illius domi non lutum est lutulentius. Nonnunquam declarat hominem scelerosum et contaminatum potius quam sordidum. Vt Cicero in oratione pro domo sua ad pontifices. O coenum, ô portentum, ô scelus. Et Pisonem alicubi lutum appellat. Sic enim appellat lutum, quemadmodum subinde vocat scelerosum, Labem ac maculam. Itidem subinde facem, procellam, ac tempestatem appellat tumultus auctorem.

*diakwdwni/zein.

*diakwdwni/zein, Demosthenes dixit pro explorare, atque examinare. Sumptum putant ab iis, qui noctu cum tintinabulo circumeunt excubias, ne quis dormiat, aut vt hoc signo declarent se vigilare. Siue ab iis, qui coturnices tintinabulo experiuntur, num sint ad pugnam idoneae, vt visum est Aristarcho. Nec desunt qui malint inde ductum, quod ad eundem modum explorari soleant equi, an tubarum, et armorum strepitum laturi sint. Simili modo conuiciis olim explorabantur initiandi mysteriis.

Ferrum et flamma.

CVM exitiale bellum significamus, ferro flammaque rem geri dicimus, siue ferro, ignique. Marcus Tullius in oratione pro L. Flacco: O Dii immortales quid hoc miserius, nos qui P. Lentulo ferrum et flammam de manibus extorsimus, imperitae multitudinis iudicio confidimus. Mox in eadem: O nox illa, quae pene aeternas huic vrbi tenebras attulisti, cum Galli ad bellum, Catilina ad vrbem, coniurati ad ferrum et flammam vocabantur. Rursum pro Sylla: Cuius nuper ferrum retuderim, flammamque restinxerim. In oratione pro domo sua, addit saxa: Deinde cum ille saxis, et ignibus, et ferro, vastitatem meis aedibus intulisset. Item pro Planco: Quorum vidisti toto illo anno ferrum in foro, flammam in aedibus, vim in tota vrbe versari.

Montes frumenti.

DE montibus auri nobis alibi dictum est. Sed quemadmodum musca ad quasvis res transfertur, cum negamus quicquam tale esse, nulla mihi musca in aedibus, ita montes ad quarumlibet rerum affluentem copiam transferuntur. Plautus in Pseudolo: Quibus cunctis montes maximi acerui frumenti sunt domi. Vox haec montes superest sermoni, nisi quod ex vsu vulgari addita auget copiae significationem. Itidem in vsum venit oppido pro valde, cum tantam rerum copiam intelligerent agricolae, quanta satis esset vel oppido. Plautus in Mustellaria, Montem erroris dixit pro errore grauissimo. Nec salus nobis saluti iam esse si cupiat potest, Ita alium erroris montem maximum ad portum modo conspicatus sum, herus aduenit peregre, periit Tranio. Si legas ita mox alium, constabit versus trochaicus. In Milite dixit montes argenti: Tum montes argenti non massas habet.

[gap: body text]