06/2005 Ruediger Niehl markup
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check
12/2010 Hajnalka Kristóffy; Reinhard Gruhl markup
manual spell check performed - no orthographical standardization
image: as001ADAGIA OPTIMORVM VTRIVSQVE LINGVAE SCRIPTORVM OMNIA, QUAECVNQVE AD HANC VSQVE diem exierunt. PAVLI MANVTII STVDIO ATQVE industria, Doctissimorum Theologorum consilio atque ope, ab omnibus mendis vindicata, quaepium, et veritatis Catholicae studiosum Lectorem poterant offendere. Cum plurimis ac locupletissimis Indicibus. [gap: illustration] URSELLIS, Ex Officina Cornelii Sutorii, impensis Lazari Zetzneri, Bibliop. M. D. CIII.
image: as003
[gap: body text before]
page 914, image: s0914Temulentus dormiens non est citandus.
PRoverbii speciem habet, quod admonet Theognis, Sopitum ebrium non oportere excitari somno. Similimum est autem illi: ka\ko\n eu) kei/menon mh\ kinei=n, id est, malum bene conditum ne moueas. Non est refricandum odium, cui iam tempus induxit obliuionem. Non est renouandum animi vulnus, cui iam obduci cicatrix coepit. Theognidis carmen sic habet:
*mh/d' eu)/dont' e)pe/geire simwni/dh, o(/ntina h(mw=n
*qwruxqe/nt' oi)/na| ma/lqakos2 u(/pnos2 e)/xei.id est,
Ne cuiquam e nobis somnum depelle Simonida,
Oppressum vino quem sopor altus habet.Vtroque nutans sententia.
*di/sxwloi gnw=mai, id est, Vtroque claudicantes sententiae, aut animus huc atque illuc versatilis. Sic enim arbitramur legendum di/sxwlos2 per w magnum, vt sit, vtroque claudicantes. Nam in vulgatis libris per omicron scriptum reperitur. Conveniet igitur in hominem lubricae fidei, et incertarum partium, in quem congruet illud Homericum:
*alla\ metokla/zei, kai\ e)p' a)mfote/rous2 po/das2 i(/zei.
id est,
Claudicat incessu, pedibusque vacillat vtrisque.
Dentata charta.
DEntata dicuntur mordacia. M. Tull. ad fratrem lib. 2. Calamo et atramento temperato. Dentata etiam charta res agetur. Et Seneca dentatos sales esse non vult. Rursus Edentula quae morsu careant.
Daulia cornix.
*dauli/an korw/nhn, Dauliam cornicem, lusciniam vocant poetae: siue quod Tereus in Daulide Phocidis cum ea vixerit, siue quod illic Philomena mutata sit in auem. Non videmus quid sibi velit adagium, nisi forte dictum est in garrulos, aut canoros. Magis autem suspicamur Zenodotum, siue Zenobius is, siue quisquis alius fuit, hoc proverbium fuisse commentum, quo locum faceret narrandae fabulae, quod idem in nonnullis aliis ab eo factum coniicimus.
Cum musis.
*meta\ mousw=n, id est, Cum Musis: hoc est, Musis bene fortunantibus, de doctis, aut iis, quae docte dicuntur: quemadmodum ostendit Suidas, cum illiteratus inter eruditos viuit, vt per Ironiam efferatur
Amicos tragoedos aemulatur.
*tou\s2 e(tai/rous2 tragw|dou\s2 a)gwnei=tai, id est, Amicos tragoedos aemulatur. Suidas e Didymo citat, addens dici solitum de his, qui se accommodarent, et morum seueritatem sumerent, ad aemulationem aliorum. Sumptum ab histrionibus tragoediarum, qui cum sint leuissimi nebulones, tamen vbi Deum aut regem agunt in fabula, tum cultu, voce gestuque maiestatem quandam imitantur.
Aesopicus graculus.
*ai)sw/pios2 koloio/s2, id est, Aesopicus graculus, dicitur, qui aliena sibi vsurpat, aliorumque bonis sese venditat. Vsurpat Lucianus in Pseudologista. Horatius:
- Moueat cornicula risum
Furtiuis nudata coloribus.Extat apologus inter alios, qui Aesopi nomine circumferuntur. Pindarus in Nemeis hym. 3. ou)d' a)llotri/wn e)/rwtes2 a)ndri\ fe/rein kre/ssones2, ei)/koqen
page 915, image: s0915ma/teue, id est, Neque rerum alienarum cupiditates viro meliores sunt ad ferendum, e domesticis inquire. Reprehendit suam digressionem poeta iubetque vt quem suscepit celebrandum, laudet e propriis virtutibus potius, quam ex alienis.
Aries cornibus lasciuiens.
*krio\s2 a)selgo/kerws2, id est, Aries cornibus lasciuiens. Diogenian. ostendit convenire in magnos, ac lasciuos. Pruriunt cornua arietibus bene pastis, quod idem accidit bubus. Virgil. Iam cornu petat, et pedibus qui spargat arenam. vitulum lasciuientem indicans. Hesych. indicat originem proverbii. In arce Palladis aries erat repositus ingens aereus, quem Plato comicus dixit, a)selgo/kerwn, non tam ob lasciuiam, quam ob ingentem molem. Confertur enim cum equo Durateo. Veteres enim non solum a)selge\s2 dixisse, quod esset lasciuum et indomitum, verumetiam quod esset praegrande: quemadmodum Eupolis a)/nemon a)selgh= dixit pro magno vento. Hae sunt grammaticorum cruces, ne aereus ille aries sit formidabilis ob ingentia cornua. At quid vetat etiam ventum dici lasciuum et intemperantem, quod suo arbitrio ludit vbi velit? Nobis videtur adagium convenire et in stolidos, praeter meritum euectos ad dignitatem.
Ductus per Phratores canis.
*ago/menos2 dia\ frato/rwn o( ku/wn, id est, Ductus per Phratores canis. Vbi quis inciderit in eos, quibus poenas det. Canis enim apud hos protinus occiditur. Apud Athenienses populus in tribus erat distributus, vniuscuiusque tribus tertia pars fratri/a dicebatur, et huic praefectus fratri/arxos2. In comitiis igitur si quis canis intercurrisset, continuo petebatur a populo.
Calabri hospitis xenia.
PRoverbium subesse videtur in his Horatii versibus, quos scripsit in Epistolis:
Non quo more pyris vesci Calaber iubet hospes,
Tu me fecisti locupletem, vescere sodes.
Iam satis est. at tu, quantum vis tolle. benigne.
Non inuisa feres pueris munuscula paruis.
Tam teneor dono, quam si dimittar onustus.
Vt lubet, haec hodie porcis comedenda relinques.Itaque Calabri hospitis munera recte dixeris, rusticana, leuiaque quaeque magis onerent accipientem, quam iuuent, aut quae donantur contempta. Siquidem Calabri, quod pyris abundent, consueuerunt ea hospitibus affatim apponere, deinde saturos, bellariorum vice domum adferre iubent. Quod si recuses, eadem porcis obiiciuntur. Atqui istud haud est dare munus, sed abiicere. Is demum dat, qui simul et precium muneris expendit, quod largitur, et eius meritum quem eo donat. Notatus est apud Athenaeum Antiochus cognomento Illustris, qui quod erat reliquum pecuniae solet effundere verius quam largiri, interdum in viis publicis stans dicere consueuit: ti/ni h( tu/xo di/dwsi labe/tw, id est, Cui fortuna dat, capiat, et abiecta pecunia discedebat.
In ostio formosus.
*en qu/ra| kalo\s2, id est, In ostio formosus. De iis, qui adamantur, vulgoque gratiosi habentur. Sumptum a veterum consuetudine, qui formosorum aut amasiorum nomina,
page 916, image: s0916arboribus, foliis ac parietibus inscribant, o( dei=na kalo\s2. Ad id alludens Aristophanes in Vespis:
*kai\ nh\ di/' a)\n i)/dh| ge/pou gegramme/non
*to\n purila/mpous2 e)n qu/ra| dh=mon kalo\n.
*iw\n pare/graye plhsi/on khmo\s2 kalo\s2.id est,
Ac per Iouem scriptum vspiam si viderit
Demum venustum in Pyrilampus ostio,
Adcurrit ac Cemum venustum proxime
Adscribit.Idem e)n a)xarneu=sin.
*umw=n e)rasth\s2 h)=n a)lhqw=s2, w(/ste kai\
*en toi=si toi/xois2 e)/rgafon a)qhnai=oi kaloi\.id est,
Is vestri amans haud ficte erat, nam in aedium
Muris, venusti Athenienses scripserat.Alteri versui Graeco superest syllaba, tametsi sic habet Aldina editio. suspicamur inuersum ordinem dictionum. Constabit si legas hoc modo: *en toi=s2 e)/grafon toi/xois2 a)qhnai=oi kaloi\, nisi magis placet, vt legamus: *en toi=si toi/xois2 e)/grafon a)qh=nai kalai, quasi blandientes ciuitati, hoc in illius moenibus scripsissent. Apud Athenaeum lib. 6. refertur ex auctore quopiam, quod qui Atheniensium rempublicam administrabant, assentabantur populo, dicentes caetera quidem omnia esse Graecorum communia, verum illud esse proprium Atheniensibus, quod viam nossent, quae perduceret in caelum. Quisquis legerit encomium Aeschynis, et Menonis apud Platonem, intelliget quam formosos pinxerint Athenienses, miro dicendi artificio illis blandientes. Interpres distichon hoc citat ex Callimacho:
*all' e)ni\ dh\ fu/lloisi kekomme/na to/ssa fe/roite
*gra/mmata, kudi/pphn o(/ss' e)re/ousi kalh\n.id est,
Litterulas tot ferte insculptas frondibus hisce,
Cydippem pulchram quot memorare queant.Id imitatus Maro:
- Teneris, inquit, incidere amores
Arboribus: crescent illae, crescetis amores.Torquere licebit et in eos, qui falso per assentationem laudantur.
Caput scabere, et consimilia.
CAput scabere, vngues arrodere, gestus hominis sunt cogitabundi, et de mutando, cuius poeniteat, secum agitantis. Vnde trahuntur in vsum proverbialem. Horatius libro 1. satyra 10.
- Sed ille
Si foret hoc nostrum fato delapsus in aeuum,
Detereret sibi multa, recideret omne, quod vltra
Perfectum traheretur, et in versu faciendo
Saepe caput scaberet, viuos et roderet vngues.
Saepe stylum vertas, iterum quae digna legi sint
Scripturus.Id imitatus Persius:
Nec pluteum, inquit, caedit, nec demorsos sapit vngues.
Idem alibi:
- Crudum Chaerestratus vnguem
Arrodens ait hoc.In superiore taxat poetarum in scribendo negligentiam. In altero describit adolescentem de mutanda anteactae vitae ratione cogitantem.
page 917, image: s0917Caricus hircus.
*kariko\s2 tra/gos2, id est, Caricus hircus. Diogenianus indicat dictitatum de vilibus et contemptis. Hesychius indicat vsurpatum a Sophocle. Carum populus quod passim in bellis mercenariam locarent operam, ceu vili vita, in contemptus proverbium abiit. Vnde et Plato kariko\n a)nqrw/pion, id est, Caricum homuncionem dixit, pro vili nihilique, quemadmodum alio dictum est loco. Fieri potest, vt proverbium eo respiciat, quod Cares pro hirco solent immolare canem, vt indicatum est in proverbio, Caricum sacrificium.
Bullatae nugae.
VEntosa, atque inania bullata dicuntur. Sumpta metaphora, para\ tw=n pomfolu/gwn, de quibus alias dictum est in proverbio, Homo Bulla. Persius:
- Bullatis vt mihi nugis
Pagina turgescat.Bullatas nugas appellans inanem perstrepentium vocum congeriem, in quibus nihil subsit solidioris sententiae. Horatius nugas canoras vocauit in arte poetica:
Quam [correction of the transcriber; in the print Qam] versus inopes rerum, nugaeque canorae.
Bolus ereptus e faucibus.
Bolus e faucibus eripi dicitur, quoties commoditas aliqua, quae iam propemodum tenebatur, praeter expectationem subito praeripitur. Terentius in Seipsum excruciante. Crucior bolum tantum mihi esse ereptum subito e faucibus. Bolum autem dixit, quod Graeci vocant blwmo\n. Metaphora per se liquet.
Scarabaeus Aquilam quaerit.
*ka/nqaros2 a)eto\n mai/etai, id est, Scarabaeus Aquilam quaerit. Cum imbecillior, atque impotentior, mali quidpiam molitur, struitque insidias inimico longe potentiori. Est et altera lectio, o( ka/nqaros2 a)eto\n maieu/etai, id est, Scarabaeus Aquilae obstetricatur. Sensus ferme idem est, siue legas mai/etai, siue maieu/etai. Competit enim in humilem et imbecillum, qui viribus longe praepollenti, malitiosis insidiis et clanculariis dolis perniciem machinatur. Aristophanes in Lysistrata.
*uperxolw= ga\r, ai)eto\n ti/ktonta ka/nqaro/s2 se
*maieu/somai.id est,
Supra modum irascor tibi, Scarabeus Aquilam ego te
Quando oua paries obstetrix iuuabo.Super hac re fertur apologus quidam apud Graecus non inelegans, quem Lucianus indicat Aesopicum esse, cum ait in Icaromenippo fabulatum fuisse Aesopum, quemadmodum aliquando Scarabaei et cameli caelum conscenderint. Porro quod ad fabulam Scarabaei, et Aquilae attinet, ad hunc habet modum. Est iam olim aquilarum generi, cum vniuersa Scarabaeorum gente vetus atque antiqua simultas, ac bellum prorsus internecinum, planeque quod Graeci solent dicere, a)/spondos2 po/lemos2. Nam odio dissident plusquam Vatiniano, adeo, vt ne Iupiter quidem ipse: ou(= kra/tos2 e)sti\ me/giston, et qui totum nutu tremefactat Olympum, rem inter eos componere, ac dissidium finire potuerit, si modo vera narrant apologi. Sed erit fortassis, qui Aesopicarum fabularum rudis, et a)nh/koos2 admiretur, quid tandem negocij sit cum Aquila Scarabaeo. Quae cognatio, quae vicinitas, quae adfinitas vsque adeo dissimilibus intercedat. Nam inter hos qui vinculis eiusmodi copulantur potissimum
page 918, image: s0918dissidia solent oriri, praesertim inter principes, Ad haec quaenam tam atrocis odii causae, postremo vnde tantum animorum Scarabaeo, vt cum Aquilarum populo bellum suscipere non dubitarit. Rursum, qua contumelia tantopere fuerit offensus Aquilae qumo\s2 a)gh/nwr, vt hostem tam humilem non contempserit, ac suo vel odio iudicarit indignum. Videlicet argumentum ingens, longa est iniuria, longae ambages, ac res omnino maior, quam vt humana facundia queat explicari. Quod si musae, quae grauatae non sunt olim Homero dictare *batraxomuomaxi/an, nobis quoque relicto tantisper Helicone, dignentur adesse, rerum summam pro virili conabimur exponere: quid enim tam arduum esse possit, quod illis auspicibus non audeant homines? Sed quo res cognitu fiat illustrior, prius quam ad ipsum negotii caput veniamus ducis vtriusque mores, formam, indolem, ingenium, quam licebit paucissimis perstringam. Primum igitur illud succurrit admirari, quid olim Romanis viris alioqui sapientibus venerit in mentem, qui cum huius alitis symbolo sese praeter caeteras nationes iactent, ac diis proximos ducant, cumque huius auspiciis tot victorias reportarint, tot egerint triumphos, tantum abest, vt bene meritae gratiam referant, vt non toleranda etiam adficiant contumelia. Nam auem vnam omnium maxime masculam, et inuicti roboris, emasculant, euirantque ac propemodum Tiresiam reddunt ipsi non admodum mares, siquidem apud Graecos plane mas est a)eto\s2. Idque, ni fallimur, longe magis quadrat in eum, cui summus ille pater et rex, hominumque deumque Regnum in aues vagas permisit, expertus fidelem Iupiter in Ganymede flauo, Tum ei, qui caeteris diis procul absistentibus, solus irato Ioui, trisulca tela porrigat, nihil etiam prouerbio deterritus: po/r)r(w dio/s2 te kai\ keraunou=. Neque vero sine graui ratione factum arbitramur, vt inter tam multas auium nationes, tamque numerosas tribus Aquila potissimum sit visa idonea, cui non solum auium frh/trai, verum etiam senatus populusque poeticus, suffragiis omnibus monarchiam decerneret. Nam quantum ad auium iudicium attinet, ad hanc partem pleraeque propendebant, vt pauoni rerum summam committerent. Siquidem huius pulchritudini, splendori, sublimitati, fastuique plane regio, regnum deberi videbatur. Ac prorsum in hanc sententiam itum fuisset, nisi quaedam longo rerum vsu callidae, cuiusmodi sunt cornices, coruique perpendissent, futurum, vt si pauonem rebus praefecissent, eueniret, quod complures iam annos in monarchis quibusdam videre datum est, nimirum vt solo nomine strepituque regem ageret, Aquila nihilo secius, vel sine populi suffragiis, regnum gereret. Caeterum poetas viros sapientissimos illud arbitramur perspexisse, non alia magis imagine regum mores ac vitam effingi potuisse. In quouis enim rerum genere semper fuit eritque bonorum paucitas. Et aliud saeculum alios gignit. Sed paucis, si videtur, hinc atque hinc contentionem admoueamus. Iam primum si quid ominis est in vocabulo, vt certe est, apte profecto Graecis a)eto\s2 dicitur para\ to\ a)i/+ssw, quod est propemodum rapior impetu, et concitus feror. Quaedam aues natura placidae sunt, ac mites, tum quae ferae
page 919, image: s0919sunt, tamen arte cultuque cicurantur, ac mansuescunt. Sola Aquila, nec est habilis ad vllam disciplinam, nec vllo studio potest mansuescere. Tantum impetu naturae praeceps fertur, et quidquid valde libuit, idem postulat sibi licere. Libet ne spectare pullum animo vere aquilino? Graphice depinxit Horatius.
Qualem ministrum fulminis alitem
Olim iuuentas et patrius vigor
Nido, laborum propulit inscium,
Vernique tam nimbis remotis
Insolitos docuere nisus
Venti pauentem, mox in ouilia
Demisit hostem viuidus impetus,
Nunc in reluctantes dracones
Egit amor dapis atque pugnae.Melius intelligunt hoc aenigma regiones expertae. Deinde cum sex aquilarum genera commemorentur, tamen illud inter omnes conuenit, quod rostro sunt vehementer adunco, nec minus aduncis vnguibus, vt vel ex ipso corporis habitu possis intelligere, carniuoram esse auem, quietis, ac pacis inimicam, pugnis ac praedationibus natam. Et quasi parum sit carniuoras esse, sunt et quae ossifragae dicantur, et sint. Age si quis iam physiognomon non omnino malus, vultum ipsum et os aquilae diligentius contempletur, oculos auidos atque improbos, rictum minacem, genas truculentas, frontem toruam, denique illud quod Cyrum Persarum regem tantopere delectabat in principe grupo\n, nonne plane regium quoddam simulacrum agnoscet, magnificum ac maiestatis plenum? Accedit huc color ipse funestus, teter et inauspicatus, fusco squalore nigricans. Vnde etiam quod fuscum est ac subnigrum, aquilum vocamus. Tum vox inamoena, terribilis, exanimatrix, ac minax ille querulusque clangor, quem nullus animantium genus non expauescit.
*ei) de/ ke mh\ dw/wsin, e)gw\ de/ken au)to\s2 e(/lwmai
*h te/on h)\ ai)/antos2 i)w/n ge/ras2, h)\ o)dush=os2
*acw e(lw\n, o( de/ ken kexolw/setai o(/nken i(/kwmai.Aut illa non minus basilikh\.
*mh\ nu/toi ou) xrai/smwsin, o(/soi qeoi\ ei)s' e)n o)lu/mpw|,
*asson i)o/nq', o(/te ke/ntoi a)/aptous2 xei=ras2 e)fei/w.Iam et viuacem esse Aquilam, ab auctoribus proditum est. Ea tamen cum ad extremam peruenerit senectutem, nihil adhuc sitit, nisi sanguinem, cuius suctu vitam omnibus inuisam prorogat, nimirum rostro superiore adeo increscente, vt carnes depasci non possit. Atque hinc ortum est adagium illud notissimum, a)etou= gh=ras2, in senes aetate vinosiores, cum alioqui omne ferme genus hoc auium, quibus adunci sunt vngues, aut non bibant omnino, aut certe perquam raro, siquidem Aristoteli credimus. Et tamen hae si quando bibunt, aquam bibunt. Sola Aquila sanguinem sitit. Ergo rostro intorto natura certe non semper nouerca reliquis animantibus vtcunque consuluisse videtur, et inexplebili voracitati modum aliquem imposuisse. Quemadmodum et hac ratione prospexit, quod non sinat aquilam oua parere plura tribus, nec pullos alere plures duobus. Atque adeo si Musei versiculo credimus, quem testem adducit Aristoteles.
Excludit binos, aedit terna, educat vnum.
Atque per hos ipsos dies, quibus incubat, incubat autem ferme tricenos, naturae prouidentia cibum illis negauit, inuersis interim et vnguibus,
page 920, image: s0920ne videlicet omnium ferarum foetus raperentur. Itaque per id tempus pennae albescunt inedia. Atque hinc odium in foetus proprios. Sed parum basilikw=s2 erat instructa aquila, si tantum adunco rostro, si tantum aduncis vnguibus ad praedandum esset armata, nisi additi fuissent oculi plusquam lyncei, et nec ad clarissimum Solem conniuentes, quo quidem experimento foetus suos an legitimi sint, explorare dicuntur. Itaque praedam quamvis e longinquo speculantur, quam destinent inuadere. Quanquam auium regi bini duntaxat sunt oculi, rostrum vnicum, vngues pauci, venter item vnicus. Veruntamen esset eadem fortassis aliquanto minus noxia, nisi ad arma dotesque corporis astus accederet ingenii, hoc est nisi nocens per se ferrum veneno tingeretur. Vngues suos quoties ingreditur, contrahit, ne videlicet aciem deterat, minusque valeant in praedando, id quod habet cum leonibus commune. Neque quemvis impetit, sed eum duntaxat, quo se credat viribus esse superiorem. Neque se repente praecipitem dat in terram, more caeterarum, cum praedam appetit, sed sensim demittit, ne impetu illisa offendatur. Ne leporem quidem, nam hunc maxime petit, aggreditur, nisi viderit in plana descendisse. Neque quouis grassatur tempore, ne quis opprimat fatigatam: sed a prandio ad meridianum ad praedandum prouolat, reliquis horis otiosa sedet, donec hominum conuentu fora compleantur. Tum quod occiderit non inibi statim deuorat, ne quis subitus hostium incursus, incautam deprehendat in praeda; sed exploratis prius ac subinde refectis viribus, praedam in nidum velut in castra deuehit. Nam quibus artibus ceruum se praestantiorem capiat, mox dicetur. Illud in primis memorandum ingenii documentum, testudinem raptam ex alto, speculata locum idoneum, in saxum aliquod demittit, vt ad eum modum rupta testa, carne vesci possit. Quanquam in Aeschylo parum aquilinis fuit oculis, cum in huius albicantem caluariam, saxum esse rata, demissa testudine, miserum occideret, vt vel ob hanc vnam causam, optimo iure poetis omnibus conueniat inuisam esse. Atque id quidem nunc assidue, veluti suo iure facit. Caeterum primitus testudinem dolis ad id pellexit, dum persuadet illi futurum, vti sua opera, volandi artem perdisceret. Atque hac spe sublatam in altum, deiecit in saxum, vt illius calamitatem tyrannico more verteret in suas delicias. Leporem potissimum venatur Aquila, vnde et leporariae cognomen additum vni generi, perinde quasi ducem Africanum, aut Numantinum appelles. Neque contemnit imbellem hostem, sed esculentum appetit, vt etiamsi parum gloriae veniat ex victoria, non parum tamen auferatur emolumenti. At fit aliquoties, vt cum maxime leporem captat, tum maxime capiatur icta pennato iaculo, dicatque prouerbium, quod illi ferimus acceptum, toi=s2 i)di/ois2 pteroi=s2 e)napoqnh/skw. Audet et cum ceruo confligere, inferior tamen futura, nisi vulpinam adderet pellem. Nam astu supplet, quod viribus est diminutum. Congressura cum hoste, prius in puluere volutat sese. Deinde cornibus insidens ceruinis, puluerem pennis collectum, in oculos spargit, alis ora verberans, donec exoculatum in rupes
page 921, image: s0921det praecipitem. Sed est eidem acrior, multoque magis anceps cum dracone pugna, etiam in aere. Draco maleficis artibus oua consectatur Aquilae. Illa vicissim hostem vbicunque visum rapit. Nam quod illi cum vulpe simultas est irreconciliabilis, nemo mirabitur quisquis cognorit, quam olim regaliter illam acceperit. Inierat cum vicina necessitudinem, cumque incubanti pastus deesset, proximae catulos in nidum sustulit. Reuersa autem vulpes, cumque catulorum suorum indignam spectaret laniationem: quod vnum poterat, immortales testata est deos, atque inter hos praecipue Iouem fi/lion amicitiae violatae vindicem. Et audisse videtur ista vota Deus aliquis. Pauculis post diebus euenit, vt Aquila prunam carnibus e sacrificio raptis haerentem, in nidum deuexerit imprudens: igitur absente Aquila, igni paulatim ventis excitato, nidus conflagrare coepit. Pulli territi, praecipites se dedere, nimirum adhuc inuolucres. Vulpes delapsos excipit, et in cauum delatos deuorat. Ac post id quidem temporis, nihil omnino conuenit inter Aquilam et vulpem, quanquam id sane non mediocri vulpinae gentis malo: Quo tamen an dignae videri debeant, quae quondam leporibus summaxi/an aduersus Aquilam petentibus auxilium negarint, vt refertur in annalibus quadrupedum, ex quibus Homerus batraxomuomaxi/an est mutuatus. Iam vero acre dissidium est, et cum vulture, velut homotechno, et edacitatis aemulo, tametsi hoc quidem nomine, vt crudelior, ita et generosior Aquila, quod non deuorat animal, nisi quod occiderit, nec per ignauiam alienis insidit cadaueribus. Nam ki/ttam iure habet exosam, quae miris artibus Aquilae oua frangere studet. Pugnat et cum ardeolis, quod haec auis vnguibus freta, non vereatur eam aliquoties adoriri, adeo dimicans acriter, vt in conflictu emoriatur. Neque vero iam mirum, quod illi parum conuenit cum oloribus, aue nimirum poetica: illud mirum, ab iis saepenumero vinci tam pugnacem beluam. Nec cum gruibus satis conuenit, ob id quod illis impendio placeat Democratia, a quibus tamen ingenio superantur. Etenim cum grues e Cilicia demigrantes montem Taurum Aquilis plenum parant transmittere, ingentibus lapidibus, quo vocem cohibeant, in os sumptis, noctu tacite transuolant, atque ita deceptis aquilis tuto traiiciunt. Sed peculiaris quaedam cum Trochilo (nam id est aui nomen) simultas intercedit, non ob aliud, vt autumat magnus ille deambulator, nisi quod huic quoque regis ac boulhfo/rou nomen tribuitur. Idque potissimum apud Latinos. Proinde ceu regni affectatorem extremo persequitur odio. Quanquam non is hostis est, cuius vires metuat Aquila. Nam trochilus imbecillis est ac fugax, solertia tamen et ingenio praeditus, fruticetis et cauis abdit sese, vt quamvis a potentiore, facile capi non possit. Quin olim cum certamen volandi cum Aquila suscepisset, vicit astu magis quam viribus. Denique cum Cybindo bellum gerit internecinum, adeo ut saepe numero cohaerentes prendantur. Est autem cybindus nocturnus accipiter. Atque in reliquis animantium ordinibus, alijs cum aliis partim bellum est, partim amicitia. Multos habet inimicos vulpes, attamen coruum habet amicum, cuius auxiliis aduersus Aesalon
page 922, image: s0922auem, catulos suos diuexantem, adiuuatur. Eidem bene conuenit et cum serpentibus, cum aeque cuniculis gaudeant. Crocodilus hostem habet ichneumonem, sed cum trochilo familiaritas est, adeo vt illi liceat vel in ipsas belluae fauces impune penetrare. Vni Aquilae cum nullo prorsus animante, nec amicitia, nec affinitas, nec sodalitas, nec consuetudo, nec foedus, nec induciae. Hostis est omnibus, et neminem non habet hostem. Siquidem non potest non omnium esse hostis, qui omnium malo viuit ac saginatur. Proinde sibi conscia, non nidulatur in plano, sed in praeruptis et excelsis rupibus, aliquoties et arboribus, sed praealtis, videlicet tyrannicum illud secum voluens, Oderint dum metuant. Proinde cum ciconiae sacrae sint Aegyptiis, adeo vt occidisse sit capitale, apud Romanos sacri anseres, miluiis apud Britannos nemo noceat, suibus parcant Iudaei, nec delphines venabantur antiqui, neque laedere fas erat, sed si quid in venatu peccassent, pauculis modo plagis puerorum more castigabantur. At in Aquilas vbique gentium eadem lex est, quae in lupos, vt praemium sit, qui communem omnium hostem occiderit. Ergo nec amat vllum, nec amatur ab vllo animante Aquila. Leonem animal tam immane retulisse gratiam homini de se bene merito, et vitam dedisse, a quo pedis sanitatem acceperat, prope creditum est ab omnibus. Draconem seruasse nutricium suum, et ad agnitam vocem accurrisse, credunt permulti. Quin et aspidem, ad mensam cuiusdam quotidie ventitare solitam, vbi sensit ab vno catulorum suorum hospitis filium interemptum, eum occidisse, violatique hospitii poenam et de suo partu sumpsisse, neque prae pudore deinde in eas aedes reuersam, retulit Philarchus, neque desunt qui credant, scribendum existimauit Demetrius Physicus, recensendum Plinius. Item pantheram ob catulos eductos e fouea, hominem officiose produxisse, donec egressus solitudines in viam publicam rediisset. Aristophani grammatico puellam Stephanopolidem adamanti, riualis erat elephantus. Eamque rem vt omnibus notissimam, et omnium sermone celebratam retulit Plutarchus. Apud eundem draco quispiam perdite amat puellam Aetolidem. Nam Delphinum erga homines amor, erga Arionem seruatum, erga Hesiodum in litus deuectum, et virginem Lesbiam cum amatore seruatam, erga puerum vectum et reuectum officium, propemodum in confesso est. At virginem ab Aquila adamatam, nec hi credunt, qui credunt omnia. Nam fatale quoddam huius et in homines odium vel hinc colligas licebit, quod Prometheo deorum omnium filanqrwpota/tw| addita sit in Caucaso carnifex. Et tamen in tam multis vitiis est, quod laudare possis. Minime bibaces sunt, minimeque salaces, quae maxime sunt rapaces. Nam quod Ganymedem rapuit Aquila, Ioui rapuit, non sibi. Ergo cum innumerabiles sint auium species, atque inter has aliae plumarum opibus, ac picturis admirandae, sicuti pauones: aliae candore niueo insignes, vt olores: aliae contra decenti nigrore lucentes, vt corui: aliae corporum proceritate praeminentes, veluti struthiones: aliae fabulosis etiam miraculis celebres, vt phoenix: aliae foecunditate commendatae, vt columbae: aliae gratae
page 923, image: s0923lautorum mensis, vt perdices, ac phasides: aliae loquacitate iucundae, vt psittaci: aliae cantu mirabiles, vt lusciniae: aliae fortitudine animi praestantes, vt gallinacei [correction of the transcriber; in the print galligallinacei]: aliae deliciis hominum natae, vt passerculi: tamen ex vniuersis, vna Aquila viris tam sapientibus idonea visa est, quae regis imaginem repraesentet, nec formosa, nec canora, nec esculenta, sed carniuora, rapax, praedatrix, populatrix, bellatrix, inuisa omnibus, omnium pestis, quae cum plurimum nocere possit, plus tamen velit quam possit. Nec alio iudicio leoni mandatum est regnum inter quadrupedes, quo non alia bellua, vel immanior vel putidior. Canes cum ad multa sunt vsui, tum ad hoc praecipue, quod pro rebus hominum excubias agunt. Boues agricolantur. Equi et elephanti belligerantur. Muli et asini gestandis oneribus sunt vtiles. Parasitatur simia. Draco vel hoc vtilis nomine, quod vsum marathri monstrarit ad oculorum aciem acuendam. Leo nihil nisi hostis ac deuorator omnium, nec nisi viribus ac metu tutus, planeque regium animal, quemadmodum et Aquila. Quod videtur perspexisse, qui nobiles illos clypeos leonibus quam maxime hiantibus et explicatis ad praedam vnguibus insigniunt. Sed ad Aquilam redeamus, cui ob dotes quas commemorauimus tam basilika\s2, ob tam egregia in omne animantium genus merita, senatus populusque poetarum, magno consensu decreuit, primum, vt rex omnium, atque etiam qei=os2, id est, diuinus appellaretur. Deinde satis honestum inter sydera locum dederunt, ac stellulis aliquot insignierunt. Postremo munus inter caelites honorificum mandarunt, vt solus arma ministret irato Ioui, quibus orbem commouet vniuersum. Quoque id impune possit, illud quoque tribuerunt, vt vna animantium, nec metuat fulmen, nec laedatur a fulmine, sed iisdem oculis fulmen emicans obtueatur, quibus aduersum aspicit solem. His addideruut sapientissimi illi Cascique Romani, vt in legionum suarum vexillis, primas teneret Aquila, essetque vexillorum ipsorum ceu vexillifera, posthabitis etiam lupis Romanae gentis nutriciis, posthabitis Minotauris, et apris, non extremae rapacitatis belluis, posthabitis denique et equis. Nam his quatuor animantibus insignita vexilla, quondam Aquilam sequebantur. Paullo post, nec comites eos est passa, sed illis in castris relictis, ipsa sola prodibat in praelium. Hanc inquam vnam dignam censuerunt, quae totius orbis monarchae, sceptra, signa, clypeos, domos, vestes, vasa, ministeria decoret, cum tamen vulturum, ni fallimur, augurio conditum sit Romanum imperium, non Aquilarum. Addidit hoc augurum collegium, vt si cuius aedibus insederit. Aquila, aut si pileum in caput alicuius immittat, imperium portendatur. Habes e ducibus alterum, nunc ad Scarabaeum veniamus. Est animal, ac vix etiam animal, quippe cui sensus aliquot desint, ex insectorum infima gente, quod infami sane vocabulo Graeci ka/nqaron, Latini Scarabaeum appellant, aspectu tetrum, odore tetrius [correction of the transcriber; in the print tertius], sonitu teterrimum, alis crustacea vagina obtectis. Quin magis totus ipse Scarabaeus nihil est, nisi crustum. Nascitur in excrementis, hoc est, animantium stercoribus, in iisdem viuit, versatur, oblectatur, deliciatur. Praecipuum huic studium pilas quam maxime potest
page 924, image: s0924ingentes componere, ceu pastillos, non ex odoribus, sed stercore, potissimum caprino, nam id illi prorsus amaracinum olet. Eas miro conamine voluit auersus, pedibus posterioribus, quos habet longiores, superne iniectis, capite in terram prono. Quod si quando contingat, vt aduersus collem aliquem onus protrudant, elapsis subinde pilis, ac deorsum recurrentibus, putes te Sisyphum voluentem saxum videre, nec defatigantur, nec conquiescunt, tantus operis ardor, donec in antrum suum deuexerint. In his pilis, vt ipsi nati sunt, ita foetus etiam suos educant, et teneros adhuc aduersus hyemis rigorem nidulantes fouent. Scimus nulli non esse notum Scarabaeum, ut qui passim sit obuius, nisi sicubi nulla omnino sunt stercora. Sed non est eadem omnium species. Etenim sunt, quibus nigro quodam virore luceat crusta. Plerique tetro nigrore horrent. Sunt non nulli grandiores, praelongis, ac bisulcis armati cornibus, cacumine forcipibus dentato, ea cum visum est, ad morsum contrahunt, stringuntque. Sunt item rutili, et iidem praegrandes, qui terram aridam fodiunt, atque illic nidos ponunt. Sunt qui metuendo bombo, formidabilique strepitu prouolent, vt imprudentem non mediocriter territent. Sunt et alia formarum discrimina. Verum illud commune est omnibus, e stercore ortus, e stercore victus, in stercore vita, deliciumque. Iam opinamur futurum, vt aliquis Romanis ducibus impense fauens Aquilae vicem deploret, cui cum tam humili, tamque plebeio hoste res inciderit, aui tam regali, quem vincere gloriosum non sit, a quo vinci turpissimum, et cui abunde multum laudis contingat, quod cum Aquila decertarit, etiam si victus discesserit. Apud Poetas pudet Aiacem Vlyssis aduersarii tam imbellis, et Aquila cogitur cum Scarabaeo conflictari? Rursum alius magis etiam demirabitur, vnde huic insecto vilissimo, tantum animorum, tantum audaciae, vt non sit veritum cum aue multo pugnacissima bellum suscipere. Tum vnde opes, vires, facultates, auxilia, vt tot iam annos bellum ducere potuerit. Verum si quis hunc explicet Silenum, et contemtum hoc animalculum propius ac veluti domi contempletur, tam multas in eo dotes haud vulgares animaduertet, vt omnibus diligenter pensitatis, propemodum Scarabaeum se malit esse, quam Aquilam. Ne vero nobis reclamet et obturbet quis quam prius atque rem cognouerit. Primum in hoc Aquilae praestat etiam Scarabaeus, quod senectam quotannis exuit, ac subinde repubescit: Deinde in tantulo corpore, quantum animi robur, quam Heroica mentis vis, quantus ad inuadendum impetus, vt nihil iam sit ad Scarabaeum Homerica musca. Nam hinc, ni fallimur, quibusdam Scarabaeis nomen etiam inditum, vt tauri dicantur. At cum tauris nec leones temere congrediuntur, tantum abest, vt id faciant Aquilae. Iam vero nec ingenium vulgare, nisi quis sine causa, vel natum olim, vel vbique celebratum existimet, Graecum illud prouerbium, kanqa/ron sofw/teros2, quo nimirum singularis quaedam et incomparabilis tribui videtur sapientia. Neque nostra refert, si quis cauilletur eum parum bene habitare, in domicilio deformi. Quanquam quod ad corporis quoque formam attinet, absit modo vulgaris et iudicium occupans imaginatio, non est quod
page 925, image: s0925contemni possit Scarabaeus. Etenim si vere proditum est a Philosophis, eam figuram quam vocant sphaericam, non modo pulcerrimam esse, verumetiam modis omnibus optimam, nec aliam magis demiurgo illi placuisse, qua caelum hoc, rem omnium multo pulcerrimam fabricaretur, cur non et formosius videatur Scarabaeus, qui ad huius speciem longe propius accedit, quam Aquila? Denique si equus in suo genere formosus est, si canis in suo, qui minus in suo placeat Scarabaeus? nisi omnes omnium formas nostra metimur, vt quidquid ad hominis formam non accesserit, id continuo deforme iudicetur. Nam colorem Scarabaei nemo, putamus, calumniabitur, vt qui gemmas etiam nonnullas commendet. Porro quod animantium excrementis, ad suam commoditatem abutitur, ingenii laus est, non crimen. Quasi vero non idem faciant Medici, qui cum multorum animantium, tum hominis etiam excrementa, non illinunt solum, verum in potione ministrant in morbis. Nec pudet Alchemistas, ad quintam illam essentiam eliciendam, vti fimo. Nec agricolas, quo quidem hominum genere nullum fuit olim honoratius, stercoribus arua saginare. Sunt et populi, quibus ad incrustandos domiciliorum parietes, fimus pro gypso est. Eodem contuso, et ad solem exiccato, ad ignis alimentum vtuntur lignorum vice. Cyprii boues suos humano stercore saginant, nec saginant tantum, sed etiam medentur. Sed illi, inquis, res tam putida bene olet. Stultum vero sit nasum hominis in Scarabaeo desiderare. Siquidem id homini peculiare, odore sui fimi offendi, nec idem accidit in vllo caeterorum animantium. Felicior itaque nobis Scarabaeus, non immundior. Quanquam homines quoque non tam res offendit, quam opinio: nam priscis illis mortalibus, res ipsa non perinde atque nobis visa est abominanda, quam auspicatissimo vocabulo laetamen appellarunt. Nec dubitarunt Saturno Deo, Sterculei cognomen addere, nimirum honoris causa, siquidem Macrobio credimus. Nam prodidit Plinius, Stercuto Fauni filio, hinc non nomen solum, verum etiam immortalitatem contigisse in Italia. Porro in Graecia res eadem duobus regibus summam peperit gloriam. Augeae qui excogitarit, Herculi qui diuulgarit. Denique nunquam abolebitur regii senis memoria, quem Homerus, vt in Catone tradit Cicero, manibus suis laetificantem agros, nec alia re quam qua delectatur Scarabaeus, posteritati consecrauit. Imperatorem Romanum nihil offendebat lotii pudor, cum emolumento coniunctus, cur Scarabaeum a tantis commoditatibus tam leue deterreat incommodum, vt iam demus incommodum esse? Denique cum videamus Scarabaeum in stercore purum esse, semperque crusta nitida, contra, Aquilam etiam in aere putere, quaeso vter altero mundior? Equidem hinc etiam nomen inditum arbitramur, vt ka/nqaros2, veluti kaqaro\s2 sit appellatus, nisi quis malit a Centauris dictum Cantharum. Nam ne putes Scarabaeum ob naturam sordidam a lautitiis abhorrere, idem rosis impensissime delectatur, easque vnice appetit, siquidem Plinio credimus. Quod si quis forte dotes has leues ac vulgares existimet, illud certe nemo non fatebitur magnificum, et ingenti crista dignum, quod antiquitus inter sacras imagines, et in vatum mysteriis cum primis habitus est
page 926, image: s0926Scarabaeus, egregii bellatoris apertissimum symbolum. Siquidem, vt refert Plutarchus in commentario de Iside et Osiride, in Hieroglyphicis Aegyptiorum picturis regis simulacrum erat oculus, addito sceptro, quo videlicet vigilantia, cum recta iustaque rerum administratione coniuncta, significabatur. Nam illis, opinamur temporibus, adhuc eiusmodi reges erant multum Aquilae dissimiles. At Thebis ait idem imagines quasdam fuisse repositas, quae manibus carerent, eae iudices repraesentabant, quos oportet ab omni munerum corruptela quam maxime seiunctos esse. Atque inter has vnam oculis quoque carentem, quae iudicii praesidem adumbrabat, quod hunc oporteat omni prorsus affectu vacare, tantumque rem ipsam spectare, personam non respicere. Aderat, non corchorus inter olera, quod prouerbio dicunt, sed inter sacras imagines Scarabaeus, sigillo insculptus. Et quid tandem per hoc nouum symbolum, nobis innuebant sapientissimi homines? Rem videlicet haud quaquam vulgarem, nempe belli ducem egregium et inuictum. Nam hoc quoque Plutarchus indicat, ne quis sic a nobis confictum existimet. At dixerit imperitior aliquis. Quid Scarabaeo cum duce belli? Permulta sane congruunt. Principio vides, vt totus armis luceat Scarabaeus, nullaque pars, corporis non sit diligenter crustis ac laminis communita, vt non melius armatus videatur Mauors Homericus, cum illum maxime sua instruit panoplia. Adde nunc militarem adsultum, cum horrendo ac Panico bombo, cantuque vere militari. Quid enim insuauius classicorum sonitu? Quid a)mousw/teron tympanorum strepitu? Nam tubarum vocem, qua nunc reges tantopere delectantur, olim Busiritae non ferebant, quod asino rudenti videatur adsimilis. At ei genti, inter abominanda habebatur asinus. Adde laboris in voluendis oneribus patientiam, inuictum animi robur, ac vitae contemtum. Ad haec, negant in Scarabaeorum gente feminam inueniri, sed omnes esse mares. Verum quid magis congruere potest in fortem Imperatorem? Quin et illud ad rem apte quadrat, vt idem indicat Plutarchus, quod in delicatis illis pilis, de quibus dictum est, foetus suos edunt, fouent, alunt, educant, nec alius est locus nascendi, quam cibi. Verum hoc mysterii non facile sit interpretari. Rectius exponent imperatorii milites, qui norunt quid sit e)n a)spi/di ceni/zesqai, qui norunt xameuni/as2, qui in obsidione nudi duras hyemes, duriorem famem saepenumero pertulerunt, qui vitam aegram, non iam herbarum radicibus, seu foedo victu produxerunt, qui menses aliquot in nauibus exegerunt. Si quis huius vitae sordes perpendat, mundus erit Scarabaeus, si quis miseriam, est quod Scarabaeo inuideat. At haec est laudatissimorum Imperatorum sors et conditio ne quis forte contemnat. Denique non vsquequaque contemnendum existimabit Scarabaeum, quisquis secum reputarit, Magos ac Medicos maximis hominum malis ab hoc animante remedia petere. Siquidem cornua Lucanorum, sic enim appellant hoc genus, non modo gestantur in crumena, verum etiam de collo suspenduntur: nonnunquam et auro inclusa, aduersus omnes infantium morbos. Quid quod in efficacissimis vixque credendis remediis, ni Plinius auctor esset,
page 927, image: s0927parem cum Aquila vim obtinebit Scarabaeus? Siquidem o( deino\s2 e)kei=nos2 Scarabeaus smaragdo gemmae insculptus, nec enim e quovis ligno fingitur Mercurius, iuxta prouerbium, nec quavis gemma se dignatur Scarabaeus, sed smaragdo gemmarum nitidissima expressus, vt diximus, si de collo suspendatur, at non nisi Cynocephali capillis, aut certe plumis hirundinis, aduersus omnia veneficia praesentaneum adfert remedium, nec omnino minus efficax, quam moly, quod Vlyssi quondam dedit Mercurius. Nec solum aduersus haec valet, verumetiam non vulgariter confert, si quis quocunque modo regem adire paret. Idem capitis grauedinem auertit, non mediocre per Iouem malum, praesertim potoribus. In his igitur tam mirandis remediis, sapientes illi magi nullum faciunt discrimen inter Aquilam et Scarabaeum. Proinde quis ipsum Scarabaeum despiciat, cuius et imago lapillis insculpta, tantam habet vim? Admonet nos gemmarum mentio, vt illud etiam addiciamus, si quid Aquila sibi placet cognomine gemma Aetite, nec hac laudis portione cedere Scarabaeum. Nam huic quoque nomen debet Cantharias, totam animantis speciem mire referens, vt non effigiem expressam, sed viuum ac verum Scarabaeum Intra gemmam conditum dicas. Postremo si quid hoc ad rem pertinet, non paucioribus adagiis nobilitatus est ille fimo prognatus Scarabaeus, quam rex auium Aquila. Nam si quis Aquilae factioni studens, neget hac parte cum ea conferendum esse Scarabaeum, quod olim apud Thebanos crassos homines inter numina habebatur, non admodum refragabimur, modo meminerit hoc honoris aquilae cum crocodilis et cercopithecis, denique et cum cepis, ac ventris crepitu esse commune, quandoquidem apud Aegyptios haec omnia portenta diuinos honores inuenerunt. Et si quo calculo dignum est in hac collatione numinis inane vocabulum, non defuerunt, qui Scarabaeo quoque tribuerint diuinitatem. Vtrumque ducem vtcumque depinximus. Superest iam vt tam atrocis belli causas repetamus. Olim in Aetna monte leporem quempiam insectabatur Aquila, iamque contractis vnguibus, praedae sic imminebat vt afflatu propemodum exanimatum animal, et alioqui timidum, ad proximum Scarabaei cauum velut ad asylum confugerit. Quandoquidem in rebus desperatis, extremoque discrimine, praesidium vndelibet et petitur, et speratur. Erat autem is Scarabaeus, quemadmodum inquit Homerus, h)/u+s2 te me/gas2 te. Nam in eo monte Scarabaeorum natio felicissimae sobolis esse perhibetur, adeo vt hinc o( ai)tnai=os2 ka/nqaros2 prouerbio sit nobilitatus, videlicet ob insigne corporis magnitudinem. Ad huius igitur antrum confugiens lepus, supplex ad eius genua se prouoluit, obsecrans atque obtestans vt ipsius penates sibi vitae praesidio sint aduersus hostem immitissimum. Iam primum hoc ipso sibi nonnihil placebat Scarabaeus, quod extitisset, qui ipsi suam vitam debere vellet, quique rem tantam a se praestari posse crederet. Denique cui suum antrum, quod omnes homines obturatis naribus execrantes praeterire solent, idoneum videretur ad quod salutis causa, velut ad sacram aram, aut principis statuam confugeret. Confestim igitur prouolat obuiam Aquilae Scarabaeus,
page 928, image: s0928et huiusmodi dictis furentem lenire conatur. Quo maior est tua potestas, hoc magis conuenit te parcere innoxiis. Noli lares meos innocentis animantis interitu funestos reddere. Sic tibi tuus nidus semper ab huiusmodi calamitate sit immunis. Generosi regiique anlmi est, dare veniam et indignis. Prosit nihil commerito domicilii reuerentia, quod cuique tutum et inuiolatum esse vult aequitas, sinunt leges, adprobat consuetudo: prosit deprecantis, si non auctoritas, certe studium. Quod si genus nostrum et Scarabeia despicis arma, At sperato deos memores fandi, atque nefandi. Si nihil te mouent penetralium violatorum vices, in tuum caput aliquando rediturae, certe Iouem maximum reuereare, quem in vno facto ter offendes. Meus est hic hospes, offendes ce/nion, meus est supplex, et ipse pro illo tibi, violabis i(keth/sion, denique pro amico deprecor amicus, offendes fi/lion. Scis quam certas iras concipere soleat iratus Iupiter, quam acriter vindicet lacessitus, qui saeuienti ministras arma. Nec omnia permittit suis, nec omnia condonat affectibus. Sed plura parantem dicere Scarabaeum, Aquila vexatum alis, contemptim in terram praecipitat. Leporem frustra supplicem, sub oculis Scarabaei crudelissime iugulat, laniat, atque laniatum in immitem nidum deportat, neque vel tantillum valuerunt apud eam nec preces, nec minae Scarabaei: quem tamen haud aspernata fuisset, si quantum audacia viribusque pollet, tantundem polleret prudentia: aut si in mentem venisset olim leonem in extremo vitae discrimine, a mure seruatum fuisse, et omnium quadrupedum tyranno, quod dii vix dare poterant, id a tam infimo contemptoque animalculo per occasionem datum esse: si cogitasset formicam beneficio prouocatam, columbae vitam dedisse, admorso aucupis calcaneo. Adeo nullus est tam humilis, tam abiectae sortis, qui non possit per occasionem, et prodesse amicus, et nocere inimicus, vel potentissimo. Verum id temporis nihil horum succurrebat Aquilae, tantum praeda potitur, fruiturque. Ea contumelia descendit altius in pectus magnanimi Scarabaei, quam quisquam credidisset. Stimulabat excelsum ac titanicum animum: hinc pudor, quod in causa tam aequa, parum sua valuisset auctoritas: hinc misericordia, quod innoxium animal et imbelle, tam immaniter esset laniatum: hinc dolor, quod ab Aquila tam ferociter, atque id tam impune, contemptus esset, haud quaquam, vt ipsi videbatur, contemnendus. Siquidem nulli sua leuis est auctoritas. Iam succurrebat et illud, fore vt vniuersum Scarabaeorum genus in contemptum veniret, si semel id factum Aquilae cessisset impune. Ac tum quidem temporis, quoniam vlciscendi facultas non erat, omnino regium quidquam exhibuit Scarabaeus. Nempe hoc ipsum quod de Agamemnone, caeterisque regibus dixit Calchas:
*ei/per ga\r texo/lon ge kai\ au)th=mar katape/yh|,
*a)lla/ ge kai\ meto/pisqen e)/xei ko/ton, o(/fra tele/ssh|,
*e)n sth/qessin e(/oisi.Omnes igitur artes, omnes dolos in pectus aduocat. Nec vulgarem molitur poenam, internecionem, ac plane panoleqri/an in animo voluit. At cum ipsa quidem Aquila hoste tam bellaci, Martem experiri, non satis tutum esse ducebat: non solum ob id,
page 929, image: s0929quod copiis esset inferior, verumetiam quod Mars stupidus deus, ac vecors, nec minus caecus quam ipse Plutus, aut Cupido, plerumque faueat causae deteriori. Quod si maxime par viribus fuisset, si felicius pugnarent hi, quorum melior esset causa, tamen esse videbat, in quo grauius excruciaret Aquilam, et odium suum pleniore vindicta satiaret, si posteritate sublata, viuam etiam et sentientem Aquilam longa morte exanimaret. Nulla in re grauius discruciantur parentes, quam in liberis. Adeo vt qui sui corporis saeuissimos negligunt cruciatus, filiorum tormenta non ferant. Viderat asinos per ignes obiectos, miro vitae contemptu, pullis suis succurrere: viderat exempla huius animi in animantibus permultis. Existimabat ab his communibus affectibus, non esse alienam Aquilam. Denique suo generi tutius esse iudicabat, si inimicum tam pertinacem ab ipsa, quod aiunt, stirpe perdidisset. Audierat, opinamur, celebratum illud proverbium:
*nh/pios2 o(\s2 pate/ra ktei/nas2 pai=das2 katalei/pei.
Titillabat et blanda quaedam spes, si facinus successisset, futurum vt profligata Aquila, ipse regno potiretur. Atque vt dolor non solum fortes facit et intrepidos, verumetiam sagaces, diligenter explorat, quo loco spem suae posteritatis hostis recondidisset. Quo pervestigato, Vulcanum adit, qui cum illi nonnulla familiaritas est, ob coloris similitudinem: exorat, vt arma sibi cudat, quae neque sint onerosa volanti, et tamen aduersus mediocrem vim tueantur. Armat a summo vertice ad imum vsque calcaneum Vulcanus Scarabaeum, his armis, quibus adhuc vtitur: nam antea muscarum more inermis erat. Nidus erat procul illinc semotus, in excelso praeruptoque scopulo, multa sarmentorum ac stipularum vi congestus et communitus. Huc nobis protinus egregius Scarabaeus advolaritne an direpserit parum liquet, certe pervenit. Sunt qui dicant tum cum pennis Aquilae feriretur, adhaerentem clanculum, ab insciente Aquila in nidum deportatum esse. Et quo nec homines, quibus non est aliud animal insidiosius, nec ad nocendum, ingeniosius, pervenire potuissent, eo penetrauit Scarabaeus. Inter stipulas in insidiis abdit sese, ac tempus nactus idoneum, Aquilae oua protrudit e nido, aliud post aliud donec nullum reliquum faceret. Ea delapsa, comminuta sunt, ipsi pulli informes adhuc miserabiliter in saxa elisi, prius orbati vita sunt, quam vitae sensum accepissent, nec hac tam atroci poena contentus fuit Scarabaei dolor. Est gemma cum primis nobilis, quam ab Aquilae nomine Graeci vocant Aetitem, non dissimilis est ouo, sexu quoque distinguitur, nam in femina foetum inclusum invenias, pulli propemodum specie. Mira vis ad eliciendum partum. Quamobrem hodieque parturientibus admouetur, quo partum acceleret. Huius itaque generis par, Aquila solet in nido suo ponere, alioquin nunquam positura oua, aut certe non exclusura pullos. Tantum etiam thesaurum deiicit e nido Scarabaeus, quo pariendi facultatem in posterum eripiat, lapides acutis excepti saxis minutatim dissiliere. Ne haec quidem adhuc satis visa sunt irae Scarabaei, leuem calamitatem putat, nisi dolore quoque ac lamentis hostis frueretur, itaque rursum abdit se penitus in stipulis. Redit Aquila, nouam sui generis cladem conspicatur, videt sua
page 930, image: s0930viscera frustulatim discerpta, videt nobilis gemmae non aestimabilem iacturam, queritur, clangit, fremit, stridet, eiulat, obtestatur deos: ac suis illis oculis, quos iam dolor etiam acuebat, hostem tam potentem circumspectat. Atque omnia potius in mentem veniunt reputanti, quam Scarabaeus ille contemptus. Dira minatur, dira precatur ei, quisquis tantae calamitatis fuisset auctor. Quantam interea voluptatem animo persensisse credis Scarabaeum, dum haec audit? Quid faciat misera? Rursum in fortunatas insulas illi devolandum fuit, neque enim aliunde importatur a)eti/ths2, alterum par inueniendum. Nidus in locum multo semotiorem editioremque transfertur. Rursus oua ponit, et huc, nihilo secius ignotus hostis penetrat, populatur omnia, totam superiorem renouat tragoediam. Rursum hinc in tutiorem arcem demigrat Aquila, alia deponit oua, alios adhibet Aetitas. Rursum adest Scarabaeus. Nec modus nec finis fugiendi, atque insequendi, donec delassata tot cladibus ales, constituit sacram mouere ancoram, ac suis diffisa viribus ad deorum praesidia confugere. Iouem adit, exponit calamitatis suae tragoediam, hostem tam potentem, eumque, quod esset grauissimum, ignotum, vt tanta passae, facultas etiam vlciscendi eriperetur: Addit hanc suam perniciem ad ipsum quoque Iouem pertinere, periturum imperii munus, quod ille donasset, mutandum armigerum, si, quemadmodum instituit hostis, pergeret, esse nonnihil assuetis ac notis vti ministeriis, etiamsi nouitas in suffecto Ganymede feliciter successisset. Mouet Iouem satellitis sui periculum. praesertim cum recens rapti Ganymedis officium haereret animo. Iubet, si videatur, in suo ipsius sinu deponat oua, aut illic, aut nusquam omnino, in tuto futura. Paret ales, ac in summi Iouis sinu extremam gentis suae spem deponit, multum obtestata, per felicissima illa oua, quae quondam illi Leda pepererat, vt sua, bona fide tueretur. Quid non efficit pertinax animi dolor? Vereamur, ne cui res supra veri fidem esse videatur. Ad ipsam summi Iouis arcem inuictus subuolat Scarabaeus, nescimus an numinis alicuius fauore adiutus. Pastillum in hunc vsum, e stercoribus paratum, in sinum illius demittit. Iupiter, vt est sordium insolens, quippe in purissima mundi parte habitans, et a terreno contagio longissimo semotus interuallo, dum offensus teterrimo odore, fimum e sinu studet excutere, oua Aquilae deiicit imprudens, quae videlicet ex alto delapsa, perierunt, priusquam terram contingerent. Atque ita tandem cognitus est, ille tot cladium artifex, et hoc ipsum voluptatis cumulum addidit Scarabaeo. Iuuit agnosci. Contra Aquilae (nam rem gestam ex ipso didicit Ioue) non mediocre doloris pondus adiecit, tam contemptus suae calamitatis auctor. Quandoquidem est et hoc nonnullum mali solatium, si quis a magno superetur hoste. Hinc velut de integro dirum inter eos coortum bellum. Aquila pro viribus, vbicumque conspectam Scarabaeorum gentem vexat, rapit, proterit, perdit. Vicissim Scarabaeus in Aquilae perniciem neruos intendit vniuersos. Itaque praedandi, insidiandi, iugulandi, nec mora, nec requies, nec vllus omnino finis futurus videbatur, nisi vtraque gente pariter sublata funditus, vt Cadmaeam victoriam diceres, adeo gladiatoriis animis, vterque
page 931, image: s0931in alterum affectabat viam. Nec vinci poterat Aquila, neque cedere nouit Scarabaeus. Tandem Iupiter in tantis rerum periculis succurrendum putat, conatur priuatim inter eos rem componere. Quo magis conatur, hoc magis horum incrudescit odium, gliscunt irae, feruescunt pugnae. Et erat ille quidem haud dubie propensior in Aquilae partem, sed e diuerso mouebat exemplum longe perniciosissimum, si cui licuisset impune i(keth/sion, fi/lon, aut ce/nion contemnere. Proinde facit, quod in extremo rerum discrimine solet, deos in concilium advocat, pauca praelocutus, rem, vt est gesta, proponit. Praeconio Mercurii fit dicendi potestas, rogantur ac dicuntur sententiae. Variatum est studiis. Dii contemptiores fere fauebant Scarabaeo, ex maximis etiam Iuno vehementer huic studebat, nimirum odio Ganymedis, Aquilae rebus infensa. Tandem in hoc senatusconsultum pedibus itum est, quod arguta voce pronunciauit Mercurius, Vulcanus in aes incidit, vti bellum aeternum Scarabaeus et Aquila suo gerant arbitratu. Quod cuique acciderit incommodi, ob id in ius vocare non liceat, bello imputetur. Quod rapuerit, id iure belli possessurum, tantum, non placere diis internicionem vllius gentis. Proinde 30. dies, per quos incubat Aquila, temperetur a manibus, seruentur induciae. Nec fas sit Scarabaeis per id tempus in publicum prodire, ne videlicet ad inediam ac fouendi laborem, belli quoque taedium accederet Aquilae. Addidit illud ex suo studio Iupiter, idque reclamantibus nonnullis, Aequum est, inquit, ex tam immensis terrae spaciis, vel exiguum angulum, velut asylum superesse meo satelliti, quo tutus sit a Scarabaeorum incursu. Neque vero nouum exemplum induco. Sunt loca quae lupum nesciunt: sunt in quae non immigrent venena: sunt in quibus non viuant talpae. Metabor et ipse in Thracia iugerum aliquot spacium apud Olynthum, in quod si quocunque modo prudens, imprudens, volens, nolens, pedem intulerit Scarabaeus, capitalis esto: nec fas sit exire semel ingresso, verum inibi torqueat sese, donec emoriatur. Loco nomen tribuitur Cantharolethrus, vt vel ipso monitus vocabulo sciat Scarabaeus actum fore de se, si contra nostrum senatusconsultum non vereatur in eum locum irrumpere. Rhodo exultat Aquila, ne cui videatur inhumanum Olyntho excludi Scarabaeum.
Sic ait, et totum nutu tremefecit Olympum.
Adfremebat omnis deorum consessus. Valet in hodiernum vsque diem senatusconsultum, semperque valebit. Scarabaeis et Aquilis durat exitiale bellum, per eos dies, per quos incubat Aquila, nusquam apparent Scarabaeorum filii. Locum eum, quem designauit Iupiter, summo studio vitat: quod si quis importet, protinus exanimatur. Eiusque rei, si quis forte requiret, testimonium perhibet Plin. lib. 11. ca. 28. Atque hoc quoque grauior auctor Plutarchus in commentario De animi tranquillitate. Sed iamdudum sat est ad proverbiorum negocium redeamus: Meminit huius fabulae Comicus Aristophanes e)n ei)rh/nh|, his quidem versibus:
*e)n toi=sin ai)sw/pou lo/gois2 e)chure/qh,
*mo/nos2 peteinw=n ei)s2 qeou\s2 a)figme/nos2.
*apiston ei)=pas2 mu=qon, w)= pa/ter pa/ter,
*opws2 ka/kosmon zw=on h)=lqen ei)s2 qeou\s2,
*hlqen kat' e)/xqran ai)etou= pa/lai pote\
*w' e)kkuli/ndwn, ka)ntitumwrou/menos2.i.
page 932, image: s0932In fabulis id est repertum Aesopicis,
Adiisse diuos vnicum e volucribus.
Haud credibilem ais fabulam pater pater,
Adiisse diuos animal obscoenum atque olens.
Pervenit olim inquam, ob simultatem asperam,
Quae illi fuit cum Aquila, oua voluens illius,
Et expetens poenas ab hoste mutuas.Admonet autem apologus, non esse cuiquam contemnendum hostem, quamuis infima fortuna. Sunt enim homunculi quidam, infimae quidem sortis, sed tamen malitiosi, non minus atri, quam Scarabaei, neque minus putidi, neque minus abiecti: qui tamen pertinaci quadam ingenii malitia, cum nulli omnino mortalium prodesse possint, magnis etiam saepenumero viris facessant negocium. Territant nigrore, obstrepunt stridore, obturbant foetore, circumvolitant, haerent, insidiantur, vt non paulo satius sit, cum magnis aliquando viris simultatem suscipere, quam hos lacessere Scarabaeos, quos pudeat etiam vicisse, quosque nec excutere possis, neque conflictari cum illis queas, nisi discedas contaminatior.
Timidus Plutus.
*deilo\s2 o( plou=tos2, id est, Timidus Plutus. Huiusmodi enim et Aristophanes inducit Plutum, atque hunc imitatus Lucian. [abbr.: Lucianus] in Timone, omnia formidantem, nullique fidentem. Neque vero dissimilem animi habitum opes adferunt diuitibus, cum contra paupertas secura in vtranque dormiat aurem. Aristophanes vulgo iactatam indicat opulentiae timiditatem, cum ait:
*alla\ le/gousi pa/ntes2 w(s2
*deilo/taton e)sq' o( plou=tos2.id est,
Quin id omnes dictitant,
Timidissimum quiddam esse. diuitias.Interpres admonet, Comicum adlusisse ad illud Euripidis:
*deilo/n q' o( plou=tos2 kai\ filo/yuxon kako\n
id est,
Res cupida vitae, sunt opes, pauidum malum.
Id ideo dictum est, quod diuitibus multi tendunt insidias: nempe latrones, heredipetae, principes, sycophantae, nonnunquam vxor, et liberi. Quam ob causam addidit Euripides filo/yuxon kako\n, vel quod ob diuitias magis illis libeat viuere, quam his, qui tenui sunt fortuna: vel quod ob eas saepenumero de vita soliciti sunt: Id eleganter explicans Iuuenal. [abbr.: Iuuenalis] ait:
Pauca licet portes argenti vascula puri,
Nocte iter ingressus, gladium contumque timebis,
Et motae ad lunam trepidabis arundinis vmbram:
Cantabit vacuus coram latrone viator.In summa in omni negocio formidolosior est diues, quam pauper. Cautius munit aedes furum metu. Metuit tempestates, propter frumenta, quae habet in agris, propter merces, quas habet in mari. Metuit amicos, ne quid rogantibus donare cogatur. Metuit inimicos ne quid noceant. Timidius conuitiatur, metu mulctae. Omnia circumspectius, et facit et dicit, metu calumniae, quae potissimum diuitibus strui solet, quippe quibus est quod auferri possit. Si bellum immineat, diues in primis discruciatur. Denique nec superstitione vacat, ne quod numen parum amicum, damnum immittat.
Panicus casus.
*paniko\n, Veteres vocabant subitum
page 933, image: s0933animorum tumultum, sed inanem. Veteres enim existimabant Panem deum repentinos terrores, et animi consternationes immittere, lymphaticis simillimas, vsque adeo impotentes, vt non ratione modo, verum et mente careant. Sicuti non rarenter vsu venit, cum in exercitu nulla comparente idonea causa, viri pariter atque equi perturbantur. Cuius rei meminit et Euripides in Rheso:
*all' h)\ kroni/ou pano\s2 tromera=| ma/stigi fobh=|
Verba sunt Hectoris ad custodes nunciantis, nouum tumultum in castris oriri: atque is motum Panicum esse respondet. Pindarus in Nemeis scribit non oportere fortibus viris vitio vertere, si fugiant in huiusmodi tumultu:
*en ga\r daimoni/ois2 fo/bois2 feu/gonti kai\ pai=des2 qew=n.
id est,
In diuinis terroribus fugiunt et filii deorum.
*daimoni/ous2 fo/bous2 appellans tou\s2 panikou\s2. Narratur idem deus concham illam tortilem ac turbinatam, quae Graece ko/xlos2, id est, testudo dicitur, primus reperisse, eaque personans olim titanas contra quos bellabat, in fugam egisse. Pausa. [abbr.: Pausanias] in Phocaicis: *en de\ th=| nukti\ fo/bos2 sfi/sin e)mpi/ptei paniko\s2, ta\ ga\r a)po\ aiti/as2 ou)demi/as2 dei/mata e)k tou/tou fasi gi/nesqai. id est, Caeterum noctu irruit in eos pauor panicus, siquidem terrores nulla de causa exortos, aiunt ab hoc immitti. Hac de re copiosius disserit citatis aliorum etiam Graecorum testimoniis, Angelus Politianus in Miscellaneorum annotatione 28. Hoc adagii subinde refertur a Cicerone in epist. ad Atticum: Ego, inquit, bellum foedissimum futurum puto, nisi qui, vt tu scis, panicus casus extiterit. Rursum alibi: De Ventidio, panicon puto. Item alibi: Rumorem adferunt magnum, Romae dum ad Antonium frumentum omne portari, paniko\n certe. Item alibi: Interim scis enim quaedam panika\ dici item ta\ kena\ tou= pole/mou, rumore adventus nostri, et Cassio, qui Antiochiae tenebatur, animus accessit, et Parthis timor iniectus est. Idem ad Tyronem: Etsi Atticus noster, qui me quondam moueri panikoi=s2 intellexit, idem semper putat: nec videt quibus praesidiis philosophiae septus sim. Et hercle quod timidus est ipse, qorubopoiei=, id est, tumultum ciet, et panicis mouetur. Huc adlusisse putamus et Apuleium in asino suo, cum Psychae ad mortem spontaneam properanti, Panem obuium facit.
Nihil minus expedit, quam agrum optime colere
APud priscos adagionis instar fuisse Plinius testatur lib. 18. cap. 6. Temerarium, inquit, videatur vnam vocem antiquorum posuisse, et fortassis incredibile penitus existiment, nihil minus expedire, quam agrum optime colere L. Tatius Rufus infima natalium humilitate, consulatum militari industria meritus, antiquae alias parsimoniae, circiter mille siclos (siue quae lectio quibusdam magis adridet, sestertium) liberalitate D. Augusti congestum, vsque ad detractionem haeredis exhausit, agros in Piceno coemendo, colendoque in gloriam: Internicionem ergo, famemque censemus? Imo hercle iudico modum, rerum omnium vtilissimum. Bene colere necessarium est, optime damnosum. Hactenus Plin. [abbr.: Plinius] Huc et Teren. [abbr.: Terentius] adlusit, cum ait in Phor. [abbr.: Phormione] Nostrapte culpa facimus, vt malos expediat esse, dum nimium dici nos bonos studemus, et benignos. Item illud Horatianum:
In vitium culpae ducit fuga, si caret arte.
page 934, image: s0934Citius, quam asparagi coquuntur.
VELOCIVS quam asparagi coquuntur. De re vehementer properata. Sunt quaedam figurae prouerbiales, quae Octauio Augusto peculiariter adriserunt: inter quas haec quoque refertur a Tranquillo cum scribit eum ad exprimendum festinatae rei velocitatem solere dicere: Velocius quam asparagi coquantur. Idque identidem in literis vsurpat. Est autem asparagus herbae genus spinosum, et in medicinam vtile, et in cibos gratum, cuius summa priusquam durescant, leuiter coquuntur, tantum vt cruditas absit. Dicitur autem asparagus, quod qui sunt in his praecipui, non seruntur, vt Athenaeus dixit. Docti quidam admonent, simile quiddam dici de salsamentis. Citius, quam salsamenta coquantur, eo quod quidam pisces sale conditi, aut fumo ventove durati, crudi quoque comedantur, aut leuissime cocti. Quanquam hoc prouerbium apud Athenaeum, vnde citant, nondum reperimus. Confine illi, quod alibi dicetur. a)fu/a e)s2 pu=r, id est, Aphya ad ignem.
Amicitiae personam.
*to\ prosw/peion a)felei=n th=| fili/a| id est, Amicitiae personam detrahere dicimur, cum aperte, quae sentimus animo, tum facimus, tum loquimur apud amicos, et quidquid in pectore clausum est, id prae nobis ferimus. Vultus enim ab animo discrepans persona verius est, quam vultus. Et eleganter a Seneca dictum est in Caesarem, vt personam malit, quam faciem: id est, vt videri malit, quam esse. M. Tullius Tusculanarum quaestionum quinto scribit Epicurum tantummodo personam induisse philosophi. Martialis:
Mentiris iuuenem tinctis Lentine capillis.
Tam subito coruus, qui modo cygnus eras.
Non omneis fallis, scit te Proserpina canum,
Personam capiti detrahet illa tuo.Neque semper tamen persona sonat in malam partem. Etenim cum scribit M. Tullius in officiis, Ponit enim personam amici, cum induit iudicis: non significat fictum amicum, aut fictum iudicem. Est autem traductum a personis histrionum.
Vtere curru, de asinis nihil laborans.
*apone/mou th=s sh=s2 a(ma/chs2 tw=n d' o)/nwn ou)de\n me/loi.
id est,
Vtere plaustris tuis, asinosque ne curaueris.
Versus est trochaicus tetrameter. Hoc prouerbio monebant, vti suarum quisque rerum curam ageret, hisque frueretur, alienarum negligens, atque incurius. Hinc ducta metaphora, quod quibus plaustrum est domi, nihil necesse habent deportandis oneribus asinos aliunde conducere.
Lybica fera.
*libuko\n qhri/on, id est, Lybica bestia. Refertur a Diogeniano. Dicebatur olim in hominem vafrum, callidum, versipellem, variis moribus, ancipitique ingenio. Quod genus portentum Cicero Catilinam fuisse testatur. Inde natum quod in Lybia variae ferarum species saepenumero misceantur: atque ita noua quaedam hinc monstra spectaculo produci soleant, Romam a prouinciae praesidibus deportata.
Semper affert Lybya mali quippiam.
EODEM fonte fluxit et illud: a)ei\ fe/rei ti\ libu/h kako\n, id est, Semper
page 935, image: s0935affert Lybia mali quippiam, quod inde Romam, vt diximus monstra deportarentur. Hinc et in mores, ingeniumque gentis detorqueri potest, siquidem vt est regio venenorum ferax, ira gentis pestilens ingenium. Peculiariter conueniet in foedifragos, ac pactorum nouatores.
Semper Africa noui aliquid apportat.
HVIC similimum est illud Plinianum, quod in historia mundi refert, Libyam semper aliquid noui habere. Quod quidem ideo dicebatur, quod in siticulosa regione ad vnum aliquem riuum plurimae ferarum species bibendi gratia conuenire cogantur: inibique varia mixtura violentae Veneris, varias monstrorum formas, subindeque nouas nasci. Porro Plinius sumpsit ab Aristotele, apud quem refertur lib. de generatione animalium 2. c. 5. Anaxilas apud Athenaeum lib. 4. festiuiter ad rem detorsit:
*h mousikh\ d' w(/sper libu/h pro\s2 tw=n qew=n,
*aei/ti kaino\n, kaq' e(niauto\n ti/ktei qhri/on.id est,
At musica itidem vt Afra terra per deos
Semper quotannis bestiam aliquam edit nouam.Scimus Graecum versum posteriorem non constare, sed ita habet editio Aldina, nec satis diuinamus, quomodo restitui possit, nisi forte pro kaq' e(niauto\n legendum est e)n au)th=|, tametsi ne sic quidem constat metrum, fortasse qhri/on omittendum, et pro kaq' e)niauto\n reponendum, kaq' h(niauto\n. Quadrabit in homines lubrica fide, semperque nouandarum rerum auidos.
Afra auis.
*libuko\n o)/rneon, id est, Libyca auis. Refertur a Suida de praegrandibus, quod ex ea regione deportentur aues immani magnitudine. Horatius de praelauta vsurpauit:
Non Afra auis descendat in ventrem meum
Iucundior, quam lecta de pinguissimis
Oliua ramis arborum.Nam gallinas praegrandes olim mittebat Africa, quas easdem Numidicas aues appellant. Acron videtur de Struthione sentire, quae et ipsa auis mira mole corporis esse fertur. Nostra quidem sententia non inepte iacietur, et in hominem peregrino cultu notabilem. Et Plautus alicubi Poenum auem vocat, ob manicas alarum instar vtrinque pensiles. Prouerbium extat in auibus Aristophanis. Interpres indicat conuenire in barbaros, ac meticulosos. Sunt enim homines praegrandes fere timidiores. Teren. [abbr.: Terentius] Hic nebulo magnus est.
Boni pastoris est, tondere pecus, non deglubere.
HODIEQVE vulgo celebratum durat, vbi quis est exactor durior, atque instantior. Quid? Num et pellem vis? Quasi conueniat lana contentum esse. Id adagii Tiberius Caesar auctore Suetonio aut reperit, aut certe vsurpauit: Nam is admonitus ab amicis, vt prouincialibus augeret vectigalia, rescripsit, Boni pastoris esse tondere pecus, non deglubere. Est autem deglubere, detrahere pellem. Tractum a rusticis qui deglubere vocant, siliquam, aut folliculum excutere, et granum sua nudare tunica, vnde et Catullus in obscoenum sensum detorsit, vt dicat virum a muliere deglubi. Et Apuleiana Fotis ait se viuos homines solere deglubere. Tondent igitur, qui ita
page 936, image: s0936spoliant, vt sortem relinquant, vnde res possit crescere. Deglubunt, qui nihil reliqui faciunt. Nam lana detonsa renascitur. Cute detracta nihil est, quod deinde possis auferre. Alexander Macedonum Rex, cognomento Magnus, sententiam eandem diuersa extulit metaphora. Cum enim quidam admoneret, longe plus vectigalium a ciuitatibus auferri posse, respondit ad hunc modum: kai\ khpwro\n misw= th\n e)k r(izw=n e)kte/mnonta ta\ la/xana, id est, Et olitorem odi, qui radicitus herbas excidat. Denique hoc ipsum a)po\ r(izw=n kai\ a)por)r(i/zein\, et item apud Latinos radicitus, stirpium tenus, stirpe, ab ima stirpe, atque id genus aliae metaphorae prouerbii naturam resipiunt.
Lucri bonus est odor ex re qualibet.
FACETA quidem, sed tamen pestilens illa vox Vespasiani, qui cum ex lotio vectigal faceret, homo turpiter auidus, superque eo facto a filio admoneretur, quod e re tam putida lucrum faceret, paulo post collectam pecuniam, filii naribus admouit, rogauitque ecquid illa puteret? Vnde Iuuenalis:
- Lucri bonus est odor, ex re
Qualibet.Ad quod adludens Ammianus libro 22. dixit: Et lucrum ex omni odorantes occasione. Iam et Ennianus ille versiculus, non in sermonem modo, verum etiam in animos et vitam hominum penitus abiit.
Vnde habeas, curat nemo, sed oportet habere.
Quin illud ab Horatio dictum: ei)rwnikw=s2 serio sequimur.
O ciues ciues, quaerenda pecunia primum,
Virtus post nummos.Cephisodorus apud Athenaeum libro 3. docet apud poetas celebres ac sapientes viros inueniri sententias quasdam improbatas, velut illud apud Archilochum, pa/nt' a)/ndr' a)poskolu/ptein, id est, Quemvis hominem excoriare siue spoliare. Apud Theodorum illud: keleu/ein me\n pleon e)/xein, e)painei=n de\ to\ i)=son, id est, Quod iubet plus aequo habere, laudare tamen quod aequum est. Apud Euripidem, th\n glw=ttan o)mwmoke/nai fa/nai, id est, Quod dixerit, linguam iurasse, quo de nobis alias dictum est. Apud Sophoclem.
*toiau=ta toi=si pro\s2 xa/rin te kou' bi/a|
*legw, su\ d' au)tos2 w(/sper oi( sofoi\ ta\ me\n
*di/kai' e)pai/nei, tou= de\ kerdai/nein e)/xou.id est,
Ad gratiam tibi ista dico, haud impero,
At ipse, vti solent facere prudentes viri,
Laudato iusta, caeterum lucro haereas.Idem alibi dixit: mhde\n ei)=nai su\n ke/rdei kako\n, id est, Nullum esse malum, quod cum lucro coniunctum sit. Apud Homerum, quod facit Iunonem insidiantem Ioui, quod Martem fingit adulterum. Haec Athenaeus. Mirum autem populum indignari poetis aut histrionibus, si quando talia recitant in theatris, cum magis debuerit indignari quisque sibi, quod ea sequeretur in vita, quorum commemorationem in theatro ferre non poterat.
Lucrum pudori praestat.
*ke/rdos2 ai)sxu/nhs2 a)/meinon, id est, Lucrum pudori praestat. Plautus in Pseudolo: Nimio illud quod pudet facilius fertur, quam illud quod piget. Eundem sensum aliter extulit
page 937, image: s0937Trinummo: Pol pudere, quam pigere, praestat totidem literis. Sententia bono viro indigna, eoque illic a lenone dicitur, hic a sene. Sed commode ad persuadendum sententiam etiam parum probam arripuit. Alioqui longe satius rei iacturam, quam famae dispendium accipere. Huc allusit Terentius in Phormione: Non te pudet vanitatis? Non, dum ob rem. Quin et hodie vulgato prouerbio iubent valere pudorem, vbi de pecunia res agitur. Plutarchus in commentario de audiendis poetis, refert e poeta quodam, senarios hos:
*tou= me\n dikai/ou th\n do/khsin a)/rnuso,
*ta\ e)/rga tou= pa=n drw=ntos2, e)/nqa kerdanei=s2.id est,
Opinionem spernito iusti, ac virum
Quidvis agentem sequere, cum spes lucri.Refert et hunc ex Sophocle:
*to\ ke/rdos2 h(du\, ka)n a)po\ yeudw=n e)/h.
id est,
Dulce lucrum, profectum et a mendaciis.
Baeta tum hyeme, tum aestate bona.
*bai/th ka)nqe/rei, kai\ e)n xeimw=ni a)gaqo\n, id est, Baeta tum in aestate, tum hyeme hona. Suidas qui huius adagii meminit, adscribit Baetam vestis pelliceae genus, quod in vtrunque tempus videatur adpositum. Nam hyeme depellit ventos, aestate solem. Iulius Pollux libro de rerum vocabulis septimo, inter vestes coriaceas meminit et baetae, quam ait tunicam fuisse praelongam, quae totum contegeret corpus. Conuenit igitur de re ad multa vsui futura, veluti de literis, quae iuuenes iuxta ac senes ornant. Aut Philosophia, quae in rebus prosperis arcet ab insolentia, in aduersis praestat, ne frangamur animo.
Anicularum deliramenta.
*graw=n u(/qlos2, id est, Anicularum deliramenta. De nugis inanibus, cuiusmodi solent effutiri vetulae, cum iam sexus vitio vitium aetatis accedens, nugacitatis morbum conduplicat. Extat prouerbium apud Platonem in Theaeteto, tau=ta me\n ga/r e)stin o( lego/menos2 graw=n u(/qlos2, id est, Nam haec quidem sunt, quod dici solet, anicularum nugae. Itidem Cicero in oratione pro domo sua dixit anilem superstitionem.
Ante pedes.
ANTE pedes esse dicitur, quod obuium, quodque vel praesens adest, vel imminet. Terentius:
Isthuc est sapere, non quod ante pedes modo est
Videre, sed etiam illa, quae futura sunt
Prospicere.Sic Pindarus in hymno vltimo, to\ de\ pro\ podo\s2 ai)ei\ xrh=ma pa=n, i. Quidquid ante pedes, est semper melius. Lucian. in Pseudologista: kai\ ta\ koina\ tau=ta kai\ ta\ e)n posi\n a)gnow=n, id est, Et quod haec communia, quodque haec passim obuia ignores. Philostratus in Phoenice: *badi/zeis2 de\ poi=; mete/wros2 te kai\ u(pe\r pa/nta ta\ e)n po/si, id est, Quo vadis autem? sublimi vultu, cunctaque despicens, quae sunt ad pedes. Et para\ podi\ dicitur, quod iam instat, imminetque e)mpodw\n esse dicitur, quod obstat, e)kpodw\n contra, prokuli/ndesqai tw=n podw=n est aliquoties apud Platonem, id est, ante pedes prouolui, quod veluti expositum est. Veluti de republic. 4. pa/lai w)= maka/rie fai/netai pro\ podw=n e)c a)rxh=s2 kulindei=sqai, kai\ ou)k e)wrw=men a)/r' au)to\ a)ll' h)=men katagelasto/tatoi, w(/sper oi( e)n tai=s2 xersi\n e)/xontes2, zhtou=sin e)ni/ote o( e)/xousi, id est, Iamdudum o beate videtur
page 938, image: s0938rursus ante pedes volui, nec videmus illud, sed fuimus ridiculi, quemadmodum solent, qui cum manibus teneant aliquid, tamen quaerunt quod habent. Non dissimili figura Maro dixit, In manibus.
In manibus terrae, non hic te carmine longo,
Atque per ambages et longa exorsa tenebo.Albo reti aliena captant bona.
PROVERBII speciem habet, quod ait Plautus in Persa: Nec isti faxim vsquam appareant, qui hic albo reti aliena oppugnant bona. Rete vocat calumnias quadruplatotum, et parasitorum. Album dixit, alludens ad codicillos, et dicas, syngraphasque, quibus lis intenditur, peragiturque, Nec omnino displicet, vt ad album praetoris, quo leges et litium formulae proponebantur, respexerit. Nam leges etiam Solon aranearum textis similes esse dixit.
Ad suum quemque quaestum aequum est esse callidum.
APVD Plautum est prouerbialis sententia in Truculento, tum in Asinaria:
Ad suum quemque quaestum aequum est esse callidum.
Quae si transferatur paulo longius, plusculum habuerit gratiae. Velut alius est pecuniae appetens, alius famae studiosus, alius voluptatum auidus, alius literarum sitiens, alius pietatem sectatur. Quisque aduigilat ad id quod expetit.
Vel acum inuenisses.
APVD eundem Menaechmis prouerbialis hyperbole, de re diligenter vestigata: Acum credo inuenisses, si acum quaereres. Nam acus inuentu difficilima, quod ob exiguitatem facile fallat oculos quaerentis.
Subuentanea parit.
*uphne/mia ti/ktei, id est, Subuentanea parit. De variis ac friuolis inuentis. Translatum ab auibus, quae Veneris imaginatione concipiunt oua, sed inania, hoc est, vnde non gignatur foetus. Aristophanes in Auibus:
*ti/ktei prw/tiston u(phne/mion nu\c h( melano/peros2 w)o\n.
id est,
Parit primum subuentaneum nox
nigripennis ouum.Hos conceptus potissimum accidere in his auibus, quae sunt neque veloces, neque aduncis vnguibus, cuiusmodi sunt perdix, gallina, demonstrat Aristoteles libr. de generatione animalium tertio, causam esse quod excremento magis abundant. Volaces et aduncas nec salaces esse, nec foecundas, quod in his excrementi seminalis pars, in pennas et in vngues abeat. Concipiuntur huiusmodi foetus aliquoties audita maris voce, sicuti fit in perdicibus, aliquoties ex affrictu pulueris, aliquoties feminis ob inopiam maris inter se salientibus. Auctor et Plinius. Eaque oua Graeci u(phne/mia, id est, subuentanea, siue zefu/ria vocant, a vento fauonio. Vnde quae vana sunt, a)nemi/dia dicuntur. Plato in Theaeteto: a)lla\ fe/re dh\ au)to\ koinh= skeyw/meqa go/nimon h)\ a)nemi/dion tugxa/nei, id est, Sed age iam illud communiter dispiciamus, solidus ne partus sit an subuentaneus. Et Homer. *kako\n d' a)nemw/lia ba/zein, dicta inania, et ventis similia significans. M. Tullius in epist. ad Atticum, a)nemofo/rhta, vocat inania, quae ventis ferantur, de gladiatoribus: De caeteris,
page 939, image: s0939quae scribis a)nemofo/rhta, facias me quotidie certiorem.
Phrynondas alter.
*frunw/ndas2 a)/llos2, id est, Phrynondas alter. De improbo. Huius meminit Lucianus in Pseudomante, inter nobiles facinorosos. Phrynondas cum esset hospes Athenis, in negotiis Peloponnesiacis versabatur, homo versutus, maleficus, impostor, summus malarum rerum artifex [correction of the transcriber; in the print arrifex], vt hominis vocabulum in rei transierit appellationem. Etenim quoties insigniter malum et sceleratum accipi volebant, Phrynondam appellabant. Sic Aristophanes in Amphiareo, citante Suida.
*w miare\, kai\ frunw/nda, kai\ ponhre\ su\.
id est.
Scelerate tu, ac Phrynonda, et impurissime.
Vsus est et Plato in Protagora. Meminit horum et Aeschines aduersus Ctesiphontem: ou)/te frunw/ndas2, ou)/te eu)ru/batos2, ou)/te a)/llos2 ou)dei\s2 pw/pote tw=n pa/lai ponhrw=n toiou=tos2 ma/gos2, kai\ go/hs2 e)ge/neto, id est, Nec Phrynondas, nec Eurybatus, nec alius quisquam veterum improborum vnquam talis magus, et impostor fuit.
Sus per rosas.
*us2 dia\ r(o/dwn, id est, Sus per rosas. Quamquam in aliis exemplaribus scriptum [correction of the transcriber; in the print scripium] inuenitur, u(=s2 dia\ r(oi/dwn. Nobis neutra scriptura satis probatur: sed legendum arbitramur, dia\ r(oii/+dwn, a)po\ th=s2 r(oia=s2, vt sit nomen diminutiuum. Rhoeae vero Graecis dicuntur mala punica. Eudemus prouerbium citat ex Cratetis fabula, cui titulus gei/tones2, indicans dici solere de agrestibus, et intractabilibus. quemadmodum sus per mala commode duci non potest.
Asinus auis.
*onos2 o)/rnis2. Asinus auis. Est apud Aristophanem in Auibus. Sumptum ab omine quodam. Quidam enim consultus de eo, qui aduersa laborabat valetudine, forte fortuna conspexit asinum surgentem a lapsu, simulque alium quendam audiuit dicentem: ble/pe pw=s2 o)/nos2 w)\n a)ne/sth, id est, Vide quo pacto asinus cum sit, surrexit. Id ominis arripiens ille, protinus respondit, fore vt valetudinarius ille reualesceret. Itaque iocatur Aristophanes, quasi et asinus auis esset, et augurii nonnihil haberet. Nec hoc prouerbium e Comoedia natum est, sed a vulgo ad iocum detortum et a comico vsurpatum. Dicetur non intempestiue, cum ex iudicio quopiam ridiculo quidpiam colligimus.
Sisyphi artes.
*sisu/fou mhxanai\, id est, Sisyphi artes. Dicebantur vafra, versutaque consilia. Aristophanes e)n a)xarneu=sin:
*ei)=t' e)ca/noige mhxana\s2 ta\s2 sisu/fou.
id est:
Dein callidos deprome Sisyphi dolos.
Porro vt Sisyphus in astutiae prouerbium abiret, Homericus ille versus in causa fuit:
*si/sufos2 o(\s2 ke/rdistos2 e)pixqoni/wn ge/net' a)ndrw=n,
i.
Sisyphus in terris, quo non astutior alter.
Rursus Iliados z.
*enqa/de si/sufos2 e)/sken o( ke/rdistos2 ge/net' a)ndrw=n.
Ab hoc genus duxit Vlysses, quem Homerus vbique vafrum et callidum facit.
Homo Thales.
*anqrwpos2 qalh=s2, id est, Homo Thales. Ironia prouerbialis in stultum,
page 940, image: s0940qui sapiens haberi studeat. Aristophanes in Auibus:
*anqrwpos2 qalh=s2 me/twn.
id est,
Homo Thales Meto.
Idem in Nebulis:
*ti/ dh=t' e)kei=non to\n qalh=n qauma/zomen.
id est,
Qua gratia illum proinde suscipimus Thalem?
Fuit enim Thales vnus e septem Graeciae sapientibus. Est et apud Plautum: Salue Thales: cum stultum significet.
Sardanapalus.
*sardana/palos2, id est, Sardanapalus. Huius cognomen ob insignem hominis molliciem abiit in prouerbium. Aristophanes in Auibus: ti/s o( sardana/palos2 ou)tosi\, id est, Quis hic Sardanapalus? Fuit autem Sardanapalus Anacyndaraxis filius, rex Nini Persicae regionis, qui eodem die Tarsum pariter, et Anchialem, duas Ciliciae ciuitates obtinuit: caeterum deliciis vsque adeo effeminatus, vt inter eunuchos et puellas, ipse puellari cultu desidere sit solitus. Apollodorus, vt citat Aristophanis interpres, tradit eius sepulcro epitaphium huiusmodi literis assyriis insculptum fuisse: e)/sqie, pi=ne, o)/xeue, w(s2 ta\ a)/lla ou)deno/s2 e)stin a)/cia, id est, Ede, bibe, vtere Venere, nam caetera sunt nihil. Suidas hac forma refert ex Callisthene: su\ de\ w)= ce/ne e)/sqie kai\ pi=ne kai\ pai=ze, w(s2 ta/ge a)/lla a)nqrw/peia, ou)k o)/nta tou/tou a)/cia, id est, Tu vero hospes, ede, bibe, lude, tanquam caeteras res humanas, huius non faciens.
Quid tandem non efficiant manus?
ARISTOPHANES in Auibus:
*ti/ dh=ta po/des2 a)\n ou)k a)\n e)rgasai/ato.
id est,
Quid est, quod haud effecerint demum pedes?
Interpres ostendit allusum esse ad huiusmodi prouerbium:
*ti/ dh=ta xei=res2 ou)k a)\n e)rgasai/ato.
id est,
Quid denique est, quod manibus effici haud queat?
Admonet nihil esse rerum omnium, quod arte, quod industria non efficiatur. Caeterum quod scripsit Aristophanes, apte torseris in milites ignauos, quibus omne praesidium et spes salutis non in manibus, sed in pedibus sita est.
Testa collisa testae.
Testa testae collidi dicitur, cum duo conflictantur vtriusque malo. Aristophanes in Pace:
*kai\ pi/qos2 plhgei\s2 u(p' o)rgh=s2 a)ntela/ktisen pi/qw|.
id est,
Ac recalcitrans per iram testa testam vulnerat.
Talis est fere conflictatio regum, inter se belligerantium, qualis ollae cum olla collisio. Nonnunquam perit vterque. Certe neuter absque grauissimis damnis discedit.
Animus est in coriis.
ARISTOPHANES e)n ei)rh/nh|:
*hma/rtomen tau=t' a)lla\ suggnw/mhn e)/xe,
*onou=s2 ga\r h(mw=n h)=n to/t' e)n toi=s2 sku/tesi.id est,
In his quidem sum lapsus, at veniam dabis,
Nam mens profecto nostra tum in coriis erat.Quanquam alias huius prouerbii meminimus. Similimum est illi Terentiano; Animus est in patinis. Item illud, quod legimus apud Athenaeum libro Dipnosophistarum primo:
page 941, image: s0941*ou)d' a)\n le/gh tis, ou)damw=s2 ma/qoimen a)\n,
*o nou=s2 ga\r e)sti th=s2 trape/zhs2 plhsi/on.id est,
Ne quis loquatur, capere nunquam quibimus,
Nam mens quidem ipsa mensae adhaeret proxima.Interpres admonet huius prouerbii, e)pi\ sku/th ble/pei, de his, qui iam ad bellum spectant: quemadmodum alio demonstratum est loco. Licebit vti, cum ob solicitudinem erit aliquis ad id, quod agitur in praesentia, parum attentus.
Quibus nec ara, neque fides.
ARISTOPHANES e)n a)xarneu=sin:
*oi(=sin ou)/te bwmo\s2, ou)/te pi/stis2, ou)q' o(/rkos2 me/nei.
id est,
Queis nec ara, nec fides, nec vlla durant foedera.
De vehementer perfidis. Dictum est in Spartanos, quorum perfidiam taxauit Euripides:
*spa/rths2 e)/noikoi do/lia bouleuth/ria,
id est,
Spartae incolae, dolosa consultamina.
Nunc in aulicos non omnino pessime quadrat.
Salem lingere.
*ala lei/xein, id est, Salem lingere dicuntur, qui perquam tenuiter vicitant. Sic enim Persius:
Vare regustatum digito terebrare salinum,
Contentus perages, si cum Ioue viuere pergis.Diogenes cum a Cratero praediuite quodam inuitaretur, vt ad se veniret, vsurus hospitio suo, suaque liberalitate, respondit se malle salem Athenis lingere, quam apud illum opiparis mensis frui. Itidem Plautus in Curculione: Hodie apud me nunquam delinges salem.
Pedere thus.
*bde/ein libanwto\n, id est, Pedere thus. Prouerbii speciem habet. Accommodabitur in hos, quorum et vitia placent, aut ipsis, aut aliis impendio amantibus. Facit enim hoc filauti/a, vt vnicuique sua placeant, arrideantque etiam si sint putidissima. Facit item hoc amor immoderatus, vt polypus etiam Agnae delectet Balbinum: veluti scripsit Horatius. Aristophanes in Pluto:
*ou) libanwto\n ga\r bde/w.
id est,
Non soleo thura pedere.
Quadrabit et in assentatores, turpissima pro honestissimis laudantes.
Pro caeco exoculatus est.
Omnes huiusmodi facetiarum formulae pertinent ad adagiorum naturam, cum videmur corrigere quod dictum est: sed altero verbo, quod vel idem polleat, vel magis etiam laedat: veluti si quis dicat: Non furatus est, sed rapuit. Aristophanes in Pluto:
*mw=n ou) ke/klofas2 a)ll' h(\rpakas2.
id est,
Annon furatus es, sed rapuisti?
Idem in eadem fabula:
*anti\ ga\r tuflou= e)cwmma/twtai.
Ludit enim seruus ambigua voce e)cwmma/twtai, quae declarat et oculis donatum Plutum, et exoculatum.
Prius lupus ouem ducat vxorem.
ARISTOPHANES e)n ei)rh/nh|:
*pri/n ken lu/kos2 oi)=n u(menaioi=.
id est,
Ante lupus sibi iunget ouem.
De his, inter quos insanabile dissidium. Consimili figura dixit Horatius;
- Sed prius Apulis
Iungentur capreae lupis:
page 942, image: s0942Plautus in Pseudolo: Vt mauelis lupos apud oues linquere, quam hos domi custodes. Ad rem relatum erit lepidius: quod genus si dicas, non cohaerere pecuniae studium, cum studio literario, adque eam sententiam accommodes prouerbium.
Sphondylae fugiens pessime pedit.
IDEM in eodem ferme loco:
*ws2 h( sfondu/lhn feu/gousa ponhro/taton bdei=.
id est,
Vt feles quoties fugitat, male pedere sueta est.
In eos quadrabit, qui discedunt non citra infamiam. Sphondyla insecti genus, odoris teterrimi. Plinius lib. 27. cap. 13. meminit Sphondylae serpentis, quae radicibus arborum sit infestissima: caeterum genus quodnam sit, non explicat. Est autem serpentis huiusmodi species, exiguo corpore, et subnigro, quae emoriens grauissimum odorem emittit. Hesychius docet apud Atticos spondylen dici felem. Est apud Aristophanem galh=s2 drumi/teron, de acido ventris flatu.
Nunquam efficies, vt recte ingrediantur cancri.
ARISTOPHANES in Pace:
*ou)/pote poih/seis2 to\n karki/non o)rqa\ badi/zein,
*ou)d' e)pi\ tw=| praxqe/nti poih/sois2 u(/steron ou)de/n.id est,
Ambulet vt cancer recta, haud effeceris vnquam,
Nec quidquam efficies, vbi res erit ante peracta.Hoc velut oraculum poeta facetus pronuntiat, quod a natura sit insitum, nullo corriges negotio. Nam cancris genuinum oblique ingredi. In quorum altero carmine tangit adagium, quod superius dictum cic Actum ne agas.
*korubantia=n.
*korubantia=n, pro insanire dixit Aristophanes in Vespis:
*all' h)\ parafronei=s2 e)teo\n h)\ korubaitia=|s2.
id est.
Aut vere insanis, aut Corybantiaris.
Hanc vocem frquenter vsurpat Lucianus in Timone, epistolis saturnalitiis, Lexiphane, Hermotimo. Sumtum est a Corybantibus Cybeles cultoribus, qui sacro correpti furore cymbala pulsant, alios item in similem agentes rabiem. Quod idem alias vocat: kakodaimona=n [note of the transcriber: In the print: kokodaimona=n ], quasi malo duci genio.
Calculo mordere.
*yh/fw| da/knein, id est, Calculo mordere, dicuntur qui suffragio laedunt, aut vlciscuntur hominem. Aristophanes e)n a)xarneu=si:
*ble/pousin ou)de\n a)/llo plh\n yh/fw| dakei=n.
id est,
Spectant id vnum, vt mordeant suffragio.
Siquidem hac via potissimum plebei vindicabant, si quid essent offensi, refragabantur in concione, cum calculis ferrentur suffragia. Proinde mordebant non dente, quod tutum non erat, sed calculo.
Charybdis, Barathrum.
Hyperbolae prouerbiales sunt et hae, cum hommem maiorem in modum edacem, bibacem, rapacem, heluonem, Charybdim, aut Barathrum vocamus. Aristophanes in Equitibus:
*kai\ telw/nhn kai\ fa/ragga, kai\ xa/rubqin a(rpagh=s2.
id est,
Et Telonen et Barathron, et rapinae gurgitem.
page 943, image: s0943Huc adscribendum opinamur, quod Diogenes auctore Laertio; ventrem, tou= biou xa/rubdin, id est, Facultatum Charybdim vocauit. Horatius de lurcone quodam:
Ingluuies, et tempestas, barathrumque macelli.
Lingua seorsum inciditur.
ARISTOPHANES in Pace:
*h glw=tta xwri\s2 te/mnetai.
id est,
Lingua ipsa seorsum inciditur.
Interpres admonet prouerbialiter dictum. Sumtum autem ex Homero Odysseae g.
*all' a)/ge te/mnete me\n glw/ttas2.
id est,
Eia age iam linguas incidite.
Eiusque sententiae Callistratum citat auctorem. Rursum in Pluto:
*h glw=tta tw=| kh/ruki tou/twn te/mnetai.
id est,
Praeconibus horum lingua praecidi solet.
Callistratum, vt citat interpres, tradit olim in sacrificiis linguam exsectam praeconibus dari solitam. Nam aliqui sunt qui dicant, ex victimis Mercurio deberi linguam. Est autem in Aristophanis verbis a)mfiboli/a, non infaceta, quod lingua vtrolibet referri potest, vel ad boues, vel praecones. Interpres admonet adlusum esse ad prouerbiale dictum: h( glw=tta tw=| kh/ruki, id est, Lingua praeconi. Quo recte videbimur vsuri, cum praemii nonnihil deberi significabimus, qui in conficiendo negotio pro sua virili in partem adiumento fuit, aut eu)agge/lion dandum laeta nuncianti. Sic enim vocat Homerus mercedulam, quae dari consueuit laetum adferentibus nuncium. Apud Plutarchum Antipater, cum incidisset mentio de Demade iam senio imbecilli fractoque, Velut, inquit, ex immolata victima, solus venter et lingua - superest [correction of the transcriber; in the print perest]. Apparet linguam ceu prophanum membrum sacris adhiberi non solere. Et Pittacus Amasidi regi mittit e victima linguam, vt membrum pessimum et idem optimum. Praecones autem habent linguam venalem, et in sacrificiis admonebant populum vt linguis faueret. Plautus in Prologo Poenuli: Exerce vocem, quam per viuis, et colis. Nam nisi clamabis, statim te obrepet fames.
Non capit somnum nisi hoc, aut illud fecerit.
Svnt duae figurae prouerbiales, quibus intemperantem, atque impotentem rei cuiuspiam cupiditatem significamus. Altera est apud Aristophanem in Vespis, huiusmodi:
*hn m' h)pi\ tou= prw/tou kaqi/zhtai cu/lou
*upnou= d' o(ra=| th=s2 nukto\s2 ou)de\ paspa/lhn.id est,
Ligno nisi fors primus ille adsederit
Somni videt nil nocte, non vel paspalam.Primum lignum, dixit primum gradum. Paspalam autem Graeci vocant minutissimum aliquem farinae puluisculum. Ad eundem modum Iuuenalis:
- Quibusdam
Somnum rixa facit.Altera est apud Maronem in Bucolicis:
Quod si non aliqua nocuisses, mortuus esses.
Ventre pleno melior consultatio.
PLutarchus Symposiacon libro septimo, citat hoc carmen:
*gastro\s2 a)po plei/hs2 boulh\ kai\ mh=tis2 a)meinwn.
id est,
Consultatio tum melior, cum expleueris aluum.
page 944, image: s0944Cum fames interpellat, non vacat deliberare, propterea quod consultatio moram desiderat, et animi tranquillitatem, at fames bilem acuit. Potest et huc torqueri, prius agendum quod instar et vrget, deinde de futuro deliberandum. Congruet et in illos, qui bene poti consultant de rebus grauissimis, quem morem Herodotus libro primo tradit fuisse Persis. Item Persius:
Ecce inter pocula quaerunt.
Romulidae saturi quid dia poemata narrent.Anno senior fio.
Quoties aliquid nobis magnopere molestum significamus, senescere nos etiam vulgo dicimus. Aristophanes in Ranis:
*mh\ nu=n poih/sh|, w(s2 e)gw\ qew/menos2,
*otan ti\ to/twn tw=n sofisma/twn i)/dw,
*ple/on e)niautw=| presbu/teros2 a)pe/rxomai.id est:
Faxis caueto, quippe quoties conspicor
Istiusmodi negotiorum quidpiam,
Discedo, crede, senior anno protinus.Taedio vero, molestiaque conciliari senium indicat etiam Homerus:
*ai)=ya ga\r e)n kako/thti brotoi\ kataghra/skousi
id est:
Illico mortales inter mala multa senescunt.
Tauricum tueri.
*ble/pein taurhdo\n, id est, Tueri taurine, pro eo, quod est, torue. Aristophanes in Ranis:
*eble/yen ou)=n taurhdo\n e)gku/yas2 ka/tw.
id est:
Itaque ore prono contuetur tauricum.
Plaro demonstrat hunc Socrati fuisse morem taurinis oculis obtueri. Et Virgilius bouem toruam vocat:
- Optima toruae
Forma bouis.Expedit habere plura cognomina.
Aristphanes in Pluto:
*ws2 a)gaqo/n e)st' e)pwnumi/as2 polla\s2 e)/xein.
id est:
Vt expedit, si plura habeas cognomina.
Conuenit in eos, qui multa simul profitentur, quo quaestum faciant vberiorem. Aut qui diuersarum sunt partium. Quemadmodum vespertilio in apologis aliquando mus est, aliquando auis. Dictum est autem in Mercurium, cuius varia feruntur cognomina. Vocatur enim strofai=os2, vel quod bene vertat negotia, vel quod subdolus sit ac versipellis: e)mpolai=os2, quod auctionibus, ac mercimoniis praesit: h(gemo/nios2, quod viae dux, vt apud Homerum Priamo: do/lios2, quod imposturae, praestigiarumque repertor: kerdw=|os2, quod lucris augeat negotiatores: e)nagw/nios2, quod in certaminibus praeconis vice fungatur: dia/konos2, quod deorum minister. Feruntur item et Bacchi permulta cognomina.
*limodwriei=s2.
*limodwriei=s2. In prouerbiorum collectaneis, quae Plutarchi nomine feruntur, huiusmodi reperitur fabula. Cum aliquando Peloponnesus annonae laboraret inopia, quidam vrgente fame, collectis sarcinis, inde demigrarunt, ii cum incertis sedibus huc atque illuc vagarentur recepti sunt in ciuitatem a Tripolitis. Tripolis autem ea in Rhodo est. Nomen igitur inditum illis, vt dicerentur limodwriei=s2.
page 945, image: s0945Hesychius addit ex auctoritate Didymi, eos qui iuxta Oetam accolebant, sic vocatos, quod ob terrae sterilitatem frequenter cum fame rem habebant. *dwriei=s2 Graece dici videntur a dono et eundo. Itaque qui vagantes famem adferebant limodwriei=s2 dicti sunt. Alioqui Dores non sunt in Peloponneso, sed inter Locros et Aetolos, auctor Strabo lib. 9. Quadrabit igitur in eos, qui fame adacti, aliquo demigrant. Festus Pompeius admonet homines exili re, tenuique fortuna dictos olim Canalicolas, quod circa canales fori consisterent.
Tribus bolis.
PLautus in Curculione. Si vis tribus bolis, velim chlamydem. Tribus bolis, dixit pro compendio, quasi tribus verbis. Nam bolum Terent. accipere videtur pro eo, quod Graeci vocant blwmo\n. Quod autem continuo deuoratur, tribus bolis edi dicitur.
Velut vmbra sequi.
*wsper skia\ e(/pesqai, id est, Velut vmbra sequi. Dicitur qui nusquam deest. Nam vmbra corpus adsectatur, velit, nolit. Plautus in Casina: Decretum est mihi quasi vmbra quoquo ibis tute, persequi. Vnde adseclas indiuiduos, vmbras vocamus, et vltro comitantes ad conuiuium, vt indicatum est alibi, in proverbio vmbrae. M. Tull. lib. Tusc. quaest. 1. Etsi enim nihil in se habeat gloria, cur expetatur, tamen virtutem tanquam vmbra sequitur.
Ne nummus quidem plumbeus.
Nvmmum plumbeum hyperbola proverbiali, pro minimo pecuniae ponunt. Plautus in Casina: Cui homini hodie peculi nummus non est plumbeus. Idem in Trinummo: Cui, si capitis res siet, nummum numquam credam plumbeum. Confine illi, quod est apud eundem in Captiui duo:
Neque ridiculos iam terunci faciunt.
Quamquam hoc alio dictum est loco.
Satietas ferociam parit.
NIcolaus Stobaeus in collectaneis suis hanc sententiam proverbii titulo citat: ti/ktei ko/ros2 me\n u(/brin, a)paideusi/a de\ met' e)cousi/as2 a)/noian, id est, Parit satietas ferociam, imperitia cum potestate coniuncta, insaniam. Tollit animos opulentia, quod si ad inscitiam accedat potestas, iam res ad insaniam vsque procedit. Concinit cum illo: Foenum habet in cornu. Pindarus in Olympiis inuertit sententiam, dicens u(/brin ko/rou mhte/ra, id est, Ferociam matrem sacietatis. Sed reprehenditur ab interprete, qui magis adprobat Homeri versum:
*ti/ktei toi ko/ros2 u(/brin o(/tan kakw=| o)/lbos2 e(/poito.
id est,
Faustum copia gignit, opes vbi prauus adeptus.
Caeterum hunc versum non legimus apud Homerum, nec videtur illi gnh/sios2, certe, quod constat, extat in sententiis Theognidis.
Quid caeco cum speculo?
*ti\ tuflw=| kai\ kato/ptrw|, id est, Quid caeco cum speculo? Finitimum illi: Nihil cum fidibus graculo. Citatur a Stobaeo versiculus ex Epicharmo:
*ti/s2 ga\r kato/ptrw| kai\ tuflw=| koinwni/a.
id est,
Luminibus orbo, cum speculo quid est rei?
Quorsum opus est libris illiterato? quo regnum iuueni stulto? quo diuitias ei, qui nesciat vti?
page 946, image: s0946Miseram messem metere.
MAlam metere messem, est pro malefactis luere poenas. Non admodum abhorret ab eo, quod alibi retulimus: Vt sementem feceris, ita et metes. Stobaeus hoc carmen citat [correction of the transcriber; in the print ciat] ex Euripidis Ione:
*kai\ nu=n e)fe/lket' w)= kakoi\ tima\s2 brotoi\,
*kai\ kta=sqe plou=ton pa/ntoqen qhrw/menoi,
*su/mmikt' a(\ mh\ di/kaia kai\ di/kai' o(mou=,
*epeit' a)ma=sqe tw=n de\ du/sthnon qe/ros2.id est,
At nunc honores o scelesti accersitis,
Et opes paratis aucupantes vndique
Promiscue per fas, nefasque, postea
Messem metitis ob ista tristem, et asperam.Aeschylus in Persis:
*ubris2 ga\r e)canqou=s' e)ka/rpwse sta/xun
*aths2, o(/qen pa/gklauston e)cama= qe/ros2.id est,
Florens enim spicam tulit ferocia
Noxae, vnde prorsum flebilem messem metit.Plato in Phaedro: poi=on ti/na oi)/ei meta\ tau=ta th\n r(htorikh\n karpo\n o(\n e)/speire qeri/zein, id est, Qualem putas postea rhetorice messem messura est, quam seminauit. Aristot. rheto. 3. citat ex Gorgia: su\ de\ tau=ta ai)sxrw=s2 me\n e)/speiras2 kakw=s2 d' e)qe/risas2, id est, Tu quidem haec turpiter seminasti, et misere messuisti.
Venimus ad summam lineam.
Evripides in Antigone:
*ep' a)/kran h(/komen grammh\n kakw=n.
id est,
Devenimus summam ad malorum lineam.
Item Horatius:
Venimus ad summum.
De linea stadiorum, et lusus, dictum est alibi non vno loco.
Saburratus.
PLautus in Cistellaria, noue quidem, sed admodum eleganter dixit saburratus, pro onustus cibo. Sumpta metaphora a nauibus, quas onerant arenis, aut argilla, ne iactentur, vacillentque in fluctibus. Quod inter adagia non retulissemus, nisi etiam vulgo passim diceretur. Plauti verba sunt haec: Idem mihi, magnae quod parti est vitium mulierum, quae nunc quaestum facimus. Quae vbi saburratae sumus, largiloquae extemplo sumus: plus loquimur, quam sat est. Venustius fiet, si longius detorqueatur: veluti si quis aures saburratas dicat, alicuius multiloquio. Aut animus philosophiae praeceptis saburratus, ne rerum tempestate iactetur.
Palpari in tenebris.
*yhlafei=n e)n tw=| sko/tw, id est, Manu tentare in tenebris. Dicuntur qui rem obscuris vestigant coniecturis. Aristophanes in Pace:
- *pro\ tou= me\n ou)=n
*eyhlafw=men e)n sko/tw| ta\ pra/gmata,
*nuni\d' a(/panta pro\s2 lu/xnon bouleu/somen.id est,
Antehac negocia,
Velut in tenebris manibus attentauimus,
Nunc ad lucernam cuncta pensitabimus.Allusit poeta ad Hyperboli artificium, qui ex lychnopola, id est, lucernario factus fuit Imperator. Vsurpat idem proverbium Plato in Phaedone. Quod quidem et hodie dicitur de coniecturis incertis, yhla/fei=.
Muscas depellere.
MVscas depellere, etiam hodie vulgato ioco dicitur, qui otioso, atque inutili fungitur officio. Aristophanes in Vespis:
page 947, image: s0947*alla\ fula/ttei dia\ xeiro\s e)/xwn kai\ ta\s2 mui/as2 a)pamu/nein.
id est,
Imo cauet prae manu habens, etiam muscas depellere curans.
Simia fucata.
*pi/qhkos2 a)na/plews2 yimuqi/ou, id est, Simia plena fuci. De deformi anu, fucata tamen, et meretriciis culta lenociniis. Nam yimu/qion Graecis appellatur color ille, quo quondam meretrices, nunc honestae etiam, si diis placet, matronae faciem oblinunt, quo senectam, ac formae vitia dissimulent. Aristoph. e)n tai=s2 e)kklhsiazou/sais2.
*po/teron pi/qhkos2 a)na/plews2 yimuqi/ou,
*h grau=s a)nesthkui=a para/ge tw=n nekrw=n.id est,
Vtrum ne variis pecta fucis simia?
An anus ab imis huc reuersa manibus?Potest ad rem accommodari, veluti si quis turpem causam, orationis phaleris adornet, vt honesta videatur. piqhki/zein est fucis, aut blanditiis fallere. Vnde piqhkismo\s2. Aristophanes in Equitibus:
*oimoi ta/las2, oi(/ois2 piqhki/smois2 me\ perielau/neis2.
id est,
Me miserum cuiusmodi pithecismis me circumagis.
*zoforodo/rpides2. et similia.
PLutarchus in Symposiacis ostendit olim cognomina quaedam proverbiali ioco iactata fuisse in eos, qui serius ac cunctantius ad conuiuium accederent. Dictos enim tum kwlusidei/pnous2, tum zoforodo/rpidas2, tum trexedei/pnous2. Quorum nominum rationem si coniectare licet, hanc esse putamus, quod qui cunctarentur adire, hi, quod allis essent in mora, impedimento esse videbantur, quo minus illis coenare liceret: deinde quod lentitudine sua efficerent, vt conuiuium ad noctem vsque proferretur. Tertium cognomen kat' a)nti/frasin, attributum apparet. Negat autem apud Plutarchum quispiam Pittacum ab Alcaeo Zophorodorpidem appellatum, quod serius iniret conuiuium, sed quod sordidis ac plebeis computationibus gauderet. Antiquitus autem inelegans, ac parum vrbanum habebatur, si quis ad conuiuium rogatus, tardius advenisset. Vnde Polycharmus in apologia, qua vitae suae rationem reddit Atheniensibus, illud in laudem suam interposuit: a)/ndres2 a)qhnai=oi ta)=lla kai\ pro\s2 tou/tois2 ou)de/pote klhqei\s2 e)pi\ dei=pnon u(/statos2 a)fiko/mhn, id est, Adhaec insuper Athenienses, numquam ad coenam accersitus, post tempus accessi. Huius opinionis Battus quidam scurra non illepide causam aperuit apud Caesarem. Consueuit enim is, qui tardius veniret ad conuiuium, e)piqumodei/pnous2 appellare, quasi dicas, conuiuiorum appetentes, propterea quod cum essent occupati negociis: ob coenarum tamen cupiditatem non excusarent iis, a quibus rogarentur. Huiusmodi ferme Plutarchus. At Terentius in Se excruciante, indicat inciuile fuisse, statim et ante tempus adesse conuiuam, cum Chremes ait illos iamdudum praesto esse domi suae, seque ipsum in mora conuiuis esse, nimirum indicans contra fieri solere. Apud Aristophanem in Concionatricibus huc alluditur aliquoties, e)pi\ to\ dei=pnon e)/rxomai, id est Ad coenam venio. In eadem, e)pa/somai me/los2 ti melodeipniko\n, id est, Accinam melos aliquod coenaticum.
page 948, image: s0948Cui ista adrident, meis ne gaudeat.
ARIstophanes in Nubibus:
*os2 tis2 ou)=n tou/toisi gela=|, toi=s2 e)moi=s2 mh\ xaire/tw.
id est,
Proinde risum cui ista pariunt, is meis ne gaudeat.
Proverbii speciem habet, quo licebit vti, cum ingens interesse discrimen significabimus inter nostras et aliorum rationes. Graecus versiculus claudicat vna syllaba. Plenus erit, si pro gela=| legas gela/ei. Contrarium huic illud Maronis:
Qui Bauium non odit, amet tua carmina Maeui.
De iis, quae eiusdem sunt farinae, et ex aequo contemnenda.
*bwmoloxo\s2, *bwmoloxeu/esqai.
*bwmoloxoi\, proverbiali conuitio dicebantur scelesti, et improbi. Quod nominis olim inditum videtur iis, qui obuersantes circum aras, victimis tendere consueuerunt insidias: aut qui ob id rem diuinam facerent, quod ex aliorum accusatione compendii nonnihil auferrent. Nam huiusmodi mortalium vota Iupiter audit apud Lucianum in Icaromenippo. Dicuntur item bwmoloxoi\, qui cum res diuina peragitur, non faciunt vota diis, sed nugas inanes deblaterant. Qui mos hodie magnatibus praecipue placet, et illud admodum ciuile putant, si inter sacrificandum assidue cuipiam ad aurem obganniant. Aristophanes in Nebulis: kai\ bwmoloxo/s2. Idem in eadem fabula:
*ei) de/ tis2 a)utw=n bwmoloxeu/set', h)\ ka/myeie/ tina kamph\n.
id est,
Si quis eorum bomolochum egerit, et flexum aliquem flexerit.
Quanquam in hoc ipso kamph\n ti/na ka/mptein subest proverbii color. Idem in Equitibus: w)\ qume\, nuni\ bwmolo/xon e)ceure/ti, sentiens aduersarium excogitasse quiddam egregie scelestum, quod bwmolo/xon appellat, quasi insigniter adulatorium. Vox deducta videtur bwmo\s2 altari, et lo/xos2 insidiis, quod nec illic desint, qui cibos suffurentur, aut mendicando petant. Hinc translatum est ad abiecte adulantes ventris gratia. Vnde dicta sunt bwmakeu/mata kai\ bwmoloxeu/mata pro sordidis adulationibus. Interdum bwmolo/xou vox tribuitur aruspicibus, diuinis, tibicinibus, et huic hominum generi, quod nidorem altaris sequitur. Denique vocis vsus transiit ad omnes, qui improbis artibus venantur quaestum.
Prius, quam gallus iterum cecinerit.
*pri\n h)\ to\ deu/teron a)lektruw\n e)fqe/ggeto.
id est,
Prius atque gallus cantet iterum cristiger.
Graecus versiculus constabit, si pro a)lektruw\n legas a)le/ktwr, id est, Admodum mane et Antelucano. A prisca consuetudine sumptum, qua noctis deliquium, et accessum diei, galli cantu metiebantur, gnomonibus horariis nondum repertis. Gallus autem tribus interuallis canit praenuncians diem. Qua de re Plin. lib 10. capite 21. Et hi nostri vigiles nocturni, quos excitandis in opera mortalibus, rumpendoque somno natura genuit. Norunt sidera, et ternas distinguunt horas interdiu cantu. Cum sole eunt cubitum. Quartaque castrensi vigilia ad curas laboremque revocant. Nec solis ortum incautis patiuntur obrepere. Diemque venientem nunciant cantu, ipsum vero cantum plausu laterum. Hactenus Plinius. Cur autem id accidat gallis,
page 949, image: s0949Democritus apud M. Tullium concoctionem in causa esse putat, quod id temporis cibus a pectore depulsus in omne corpus digeritur. Poetae ad fabulam referunt, cuius meminit Lucianus in Gallo. Sed magis arridet Ambrosii Leonis Nolani ratio. Hic in quaestionibus suis gallorum cantum a peculiari quadam salacitate proficisci putat. Esse enim hoc animal prae caeteris gallinis deditum ac velut vxorium, mireque sollicitum de sobole quam maxime propaganda, adeo vt vnus gallus compluribus gallinis praeficiatur, tantamque turbam vnicus maritus impleat, tum pro feminis ac pullis acerrime depugnet. Porro cantum gallorum ab imaginatione Veneris proficisci, vel illud satis arguit, quod priusquam ineundis gallinis maturi sint, sileant. Ex reliquis item auibus pleraeque in coitu, coitusve desiderio vocem edunt, vt anates, passeres, hirundines, perdices. Vox autem maris in auium genere tantam vim habet ad incitandam Venerem, vt quaedam hac audita tantum, concipiant oua. Quo in numero sunt perdices. Gallus itaque dilabente iam per viscera cibo, somnoque discedente, quo tempore corpora sua sponte concitantur ad Venerem, statim gallinarum meminit, quoque copiosior sit foetura, cantus illecebra provocat. Quod autem subinde canit, in causa est, quia galli somnus est intersectus, minimeque perpetuus, maximeque cum vigent aetate, vt intelligas, et hoc a salacitate proficisci. Sed vt ad interpretationem adagii recurramus, veteres initium diei a prima mediae noctis inclinatione ordiebantur, proximum tempus gallicinium vocabant, quod id temporis lucem multo ante praesentientes incipiunt canere. Tertium conticinium, cum et galli conticescunt, et homines etiam tum quiescunt. Quartum diluculum, cum incipit dignosci dies. Quintum mane, cum clarus iam dies exorto Sole. Itaque secundus gallorum cantus, multo Solis exortum antevenit. Hinc Iuuenalis:
Quod tamen ad galli cantum facit ille secundi
- Proximus ante diem caupo sciet.Consimiliter Aristophanes in Concionatricibus:
- *po/qen;
*ou) d' ei) ma\ di/a to/t' h)=lqes2, o(/te to\ deu/teron
*alektruw\n e)fqe/ggeto.id est,
Minime gentium.
Ne si quidem te illo adpulisses tempore.
Cum gallus iterum caneret.Ne allii quidem caput.
PRoverbialis hyperbole, *ou)de\ skoro/dou kefalh\n de/dwken, id est, Ne allii quidem caput dedit. Aristophanes in Vespis:
*ou)dei\s2 ou)de\ skoro/dou kefalh\n toi=s2 e)yhtoi=si di/dwsi.
id est,
Nemo vel allii caput addit coctis.
Conveniet in sordidum, et impendio parcum.
Ruminare negocium.
*anama/ssesqai to\ pra=gma, id est, Ruminare seu remandere negocium: dicitur qui suo cum animo versat, etiam atque etiam expendens: sumpta metaphora ab animantibus, qui cibum in os revocatum denuo mandunt, atque ita demum in alterum ventrem traiiciunt. Nam id non accidit nisi iis, quibus duo sunt ventres. Aristophanes in Vespis:
page 950, image: s0950*moli\s2 to\ pra=gm' e)/gnwsan a)namasso/menoi.
id est,
Vix causa cognita est vbi ruminauerant.
Id etiam appellant a)napempa/zein. Vsurpat hoc adagium et Lucianus quodam in loco.
Mordere labrum.
*esqi/ein ta\ xei/lh, id est, Comedere labra, vel hodiernis temporibus vulgo dicitur, qui stomachatur, animoque ringitur, sumptum ab indignantium gestu. Aristophanes in Vespis:
*up' o)rgh=s2 th\n xelh/nhn e)sqi/wn.
id est,
Comedens labra prae iracundia.
Sic et Homerus Odysseae u.
*oi(\ d' a)/ra pa/ntes2 o)da\c e)n xei/lesi fu=nntes2.
id est,
Ast hi labra suis presserunt dentibus omnes.
Lesbiari.
*lesbia/zein antiquitus polluere dicebatur. Aristophanes in Vespis:
*me/llousan h)/dh lesbiei=n tou\s2 cumpo/tas2.
id est,
Quae combibones iam suos contaminet.
Aiunt turpitudinem, quae per os peragitur, fellationis, opinamur, aut irrumationis, primum a Lesbiis auctoribus fuisse profectam, et apud illos primum omnium feminam tale quiddam passam esse. Interpres huius rei testem citat Theopompum in Vlysse: i(/na mh\ to\ palaio\n tou=to kai\ qrullou/menon di' h(mete/rwn stoma/twn ei)/pw so/fisma, o(\ fasi pai=das2 lesbi/wn eu(rei=n, id est, Vt ne vetus illud, ac vulgo iactatum inuentum ore nostro proloquar, quod aiunt Lesbios reperisse. Citat et Stratidem in Troilo:
*mh/pot' w)= pai= zhno\s2 e)s2 t' au)to\ mo/lh|s2
*alla\ paradou\s2 toi=s2 lesbi/ois2 xai/rein e)/a.id est, Ne quando fili Iouis hucusque peruenias, verum hoc Lesbiis relinquas, ac valere sinas. Senarii duo videntur, sed nonnihil deprauati. Innuit idem Aristophanes: e)n e)kklhsiazou/sais2.
*dokei=s2 de/ moi kai\ la/bda kata\ tou\s2 lesbi/ous2.
id est,
Mihi at videre labda iuxta Lesbios.
Allusit autem ad communem literam, quae prima est et Lesbiis, et obscoeno verbo leixa/zein. id, ni fallimur, tale quiddam est Graecis, quale fellare Latinis. Nam vox etiamnum manet, tametsi rem iam olim e medio sublatam arbitramur.
Pyrrhichen oculis prae se ferens.
*pur)r(i/xhn ble/pein, i. Tumultum ac bellum vultu prae se ferre, inde dictum, quod Pyrrhiche saltationis genus est, quod ab armatis pueris peragebatur, vt testis est Athenaeus libro Dipnosophistarum 14. ostendens in ea belli imaginem repraesentari, impetum et ardorem adorientium, et celeritatem fugientium. Et Aelius Spartianus in Adriano, Militares, inquit, pyrrhichas populo frequenter exhibuit. Tranquillus item Pyrrhiches meminit: Pyrrhichen saltauerunt Asiae Bithyniaeque principum liberi. Iulius Pollux libr. quarto, capite 14. inter varia saltationum genera commemorat e)mme/leian tragicorum, korda/ka comicorum, sikinni/da satyricorum, pur)r(ixh\n ac telesi/an, quas e)nopli/ous2 vocat, quod armati saltarent, vnde cifismo\n dictum indicat, quod gladiis perageretur, et podismo\n, quod mira pedum celeritate corpus circumagerent. Idem commemorat et alia saltationum genera quae belli habebant.
page 951, image: s0951imaginem: kw=mon et tetra/kwmon, quam ait Herculi fuisse sacram. Rursus aliam quam karikh\n dixere, quae et ipsa armis peragebatur. Plato De legib. septimo, docet duo potissimum saltationis genera fuisse, alterum bellicum ac tumultuosum, quod Pyrrhiche dicebatur, alterum moderatius, quod e)mme/leia. Pyrrhichen describit his verbis: *pur)r(i/xhn a)/ntis2 o)rqw=s2 prosagoreu/oi ta\s2 te eu)labei/as2 pasw=n plhgw=n, kai\ bolw=n e)kneu/sesi kai\ u(pei/cei pa/sh|, kai\ e)kph/dhsin e)n u(/yei, kai\ suntapeinw/sei mimoume/nhn. kai\ ta\s2 toiau/tais2 e)nanti/as2 ta\s2 e)pi\ ta\ drastika\ ferome/nas2 au)= sxh/mata, e)/nte tai=s2 tw=n to/cwn bolai=s2 kai\ a)konti/wn kai\ pasw=n plhgw=n mimh/mata e)pixeirou/sas2 mimei=sqai, to/te o)rqo\n e)n tou/tois2 kai\ to\ eu)/tonon tw=n a)gaqw=n swma/twn kai\ yuxw=n, o(po/tan gi/gnhtai mi/mhma eu)qufere\s2 w(|s2 to\ polu\ tw=n tou= sw/matos2 melw=n gigno/menon, o)rqo\n me\n to\ toiou=ton, to\ de\ tou/tois2 e)nanti/on, ou)k o)rqo\n a)podexo/menon, id est, Pyrrhichen recte appellaueris, quae vitationes omnium plagarum ac iaculorum deflectione corporum, omnique cedendi ratione, submissione ac subsultibus in altum imitatur. Rursum his contrarios gestus, qui conducunt ad corporis motus, agilitati parandae idoneos, qui tum in arcuum iaculationibus, tum in hastilium missionibus, denique in omnium plagarum impetitionibus simulacra pugnae student imitari, simulque rectitudinem interim et robur bonorum corporum atque animorum, quoties fit imitatio, quae adhibita plerumque confert ad corporis membrorum firmitatem, rectum quidem hoc, quod autem his contrarium est, non vt rectum approbatur. Meminit et scholiates in Iliados Homericae p. commemorans tria saltationum genera, pyrrhichen, Sicinnim, quae pertinet ad sacra, et Scordacismum, qui sit indecorus et prophanis conueniens. Pyrrhiche Cretensium erat, et in armis peragebatur. Vnde Homerus virum in belli muniis agilem intelligi volens, saltatorem appellat o)rxhsth/nper e)o/nta. Hoc pugnae genus eleganter depingitur ex Xenophonte apud Athenaeum libro primo. *ane/sthsan prw=toi qra=kes2, kai\ pro\s2 au)lo\n w)rxou=ntu su\n o(/plois2, kai\ h(/llonto, u(yila/te kai\ kou/fws2 kai\ tai=s2 maxai/rais2 e)xrw=nto. te/los2 de\ o( e(/teros2 to\n e(/teron pai/ei, w(s2 pa=si dokei=n peplhge/nai to\n a)/ndra o( de\ e)/pese texnikw=s2 pws2, kai\ pa/ntes2 a)ne/kragon. kai\ o( me\n skuleu/sas2 ta\ o(/pla e(te/rou e)ch/ei a)/dwn sita/lkan, a)/lloi de\ tw=n qrakw=n, to\n e(/teron e)ce/feron, w(s2 teqnhko/ta, h)=n de\ ou)de\n peponqw\s2, id est, Surrexerunt autem primi Thraces, et ad tibiam saltabant, subsiliebantque in altum, idque leuiter interim vtentes gladiis. Tandem alter alterum feriebat, sic vt omnibus videretur hominem percussisse. Ille vero artificio quodam cadebat, moxque omnes exclamabant. Tum is qui percussisse videbatur cum alterum armis spoliasset, exibat, canens Sitalcam. Porro caeteri Thraces, alterum efferebant veluti mortuum, cum nullo esset affectus malo. Refert illic et alia saltationum genera, si quis auet ea cognoscere. Denique Homerus Iliados p. Cretensem quempiam bello strenuum, o)rxhsth\n appellat, hoc est, saltatorem, ob Pyrrhichen, de qua diximus, Thracibus familiarem. Ita scholiastes commemorans tria saltationum genera, Pyrrhichen bellicam, Sicinnim sacris accommodam, et skordakismo\n sordidam ac prophanam. Aristoph. in Auib.
- *aggelos2
*elqei= pro\s2 h(ma=s2 deu=ro pur)r(i/xhn ble/pwn.id est,
- Nuncius
page 952, image: s0952
Accurrit ad nos, Pyrrhichen oculis tuens.Vnde et pedi Pyrrhichio nomen, quod impetum habet militis ruentis in praelium, et vel a Pyrrho Achillis filio, quod Plin. lib. 7. c. 56. sentire videtur, scribens, Armatam saltationem Curetes docuere, pyrrhichen Pyrrhus, vtramque in Creta. Vel ut putat Athenaeus, a Pyrrhicho quodam Lacedaemonio: sunt enim bellacissimi Lacones, apud quos peculiaris erat haec saltatio, quam mox a quinto anno pueri discebant, quod illi vocant pur)r(ixi/zein: et Pyrrhichistae dicuntur hoc genus exercentes. Vel ab ignea vi nomen habet. Iulius Pollux eo quem mox citauimus loco, ait Pyrrhichen eandem esse cum Telesia, et vtrosque fuisse iudices hoc genus certaminum. Quin hoc ipsum, si quis tumultuantem, et ita excandescentem dicat pur)r(ixi/zein, non carebit prouerbii specie. Simili trope Timocles apud Aristophanem.
*misw=n lo/gous2 a)/nqrwpos2, ou)depw/pote
*anti/qeton ei)pw\n ou)de\n, a)/ll' a)/rh ble/pwn.id est,
Sermonis osor homo, nihil contra loquens
Vnquam, sed ore praeferens Martem truci.Itidem poetae dicunt torua tuens: et Graeci u(po/dra ble/pwn.
Non est oleum in lecytho.
*elaion ou)k e)/nestin e)n tw=| lhku/qw|.
id est,
Olei liquor nequaquam inest in lecytho.
Scilicet cum significamus non esse precibus locum apud inexorabilem. Refertur apud Aristophanem in Auibus. Est autem adlusio ad vocem. Nam e)/laion oleum significat, e)/leos2 misericordiam, et haud scimus an altera ab altera sit deriuata.
Magis gaudet eo, qui senectam exuit.
*ge/ghqe ma=llon h)\ to\ gh=ras2 e)kdu/s2, id est, Gaudet magis, quam qui senectam exuit. De vehementer hilari, ac gestienti gaudio. Aristophanes in Pace:
*hdomai ga\r kai\ ge/ghqa, kai\ pe/porda kai\ ge/lw
*ma=llon h)\ to\ gh=ras2 e)kdu\s2, e)kfugw\n th\n a)spi/da.id est,
Gaudeo siquidem, atque laetor, atque pedo, et rideo,
Qui clypeum suffugerim, magis ac senectam qui exuit.Ductum est a serpentibus et cicadis, qui statis temporibus exuunt senectutem, ac veluti renascuntur.
Hic bonorum virorum est morbus.
*au(/th ge xrhstw=n e)sti\n a)ndrw=n h( no/sos2.
id est,
At iste sane morbus est probi viri.
Suidas propemodum vt prouerbiale citat. Extat autem apud Aristophanem in Vespis. Vti licebit, cum id probro datur, quod magis laudi duci oportebat. Finitimum illi ex Euripidis Aulidensi Iphigenia:
*kalo/n ge moi= tou)/neidos2 e)cwnei/disas2.
id est,
Mihi opprobrasti probrum honestum scilicet.
*battari/zein.
*battari/zein dicebantur vulgo qui balbutirent, quibusque haesitans esset et impedita lingua, quod Graeci trauli/zein appellant. M. Tullius ad Atticum libro sexto: th=s2 cunago/rou th=s e)mh=s2 o( a)peleu/teros2 e)/doce/ moi ta\ e)ma\ battari/zein. Quod vitium ex humore
page 953, image: s0953immodico nasci docet Hippocrates. Probat Galenus comment. 6. vnde in pueris ac temulentis fere accidit, quanquam addit et alias causas, indicans potissimum fieri in t, et r, pro quibus sonant tl, vnde fit vt aegre suum ipsorum vitium pronuncient, tra/ulwsin. De pueris cur magis balbutiant, quam viri, quaerit Aristoteles, Sectionis 11. problemate 30. Distinguit autem illic philosophus, traulo/thta, yello/thta, et i)sxnofwni/an. Traulosin autem definit, cum quis literam quampiam non potest exprimere, non quamlibet, sed certam aliquam. Hanc Theodorus vertit blaesitatem. yello/thta vero, cum litera quaepiam aut syllaba supprimitur, veluti cum pitteu/ei, dicitur pro pisteu/ei, hanc Theodorus vertit balbutiem. i)sxnofwni/an vero, cum non valent expedite syllabam syllabae contexere pronunciando, quam Theodorus vertit linguae haesitantiam. Quae vitia frequentius accidunt pueris, vt dictum est, quam senibus ac vinolentis. vnde Flaccus balbam senectutem vocat. In causa putat Aristoteles virium imbecillitatem, quae non queat animo subseruire. Etiamsi Tullius battari/zein accipere videtur propemodum pro effutire. Inde translatum ad eos, qui nugas deblaterant. Vnde battarismo\n nugacitatem vocant, vocem a Batto quopiam Thebano mutuati, cui vox fuerit exilis, linguaque parum articulata. Cui Pythia dixerit, ba/tt' e)pi\ fwnh\n h)=lqes2, id est, Batte ad vocem venisti. Auctor Hesychius, addens quibusdam videri vocem imitatitiam, qualis est floi=sbos2, aliaeque innumerae. Dicunt et battologi/an multiloquentiam, a Batto quopiam poeta, cui mos erat in poematis eadem subinde inculcare. Vtriusque meminit Suidas. Verum haec nihil ad sensum Ciceronis. Nobis magis apparet dictum fuisse battari/zein, pro dolo malo agere, quod apud Cyrenaeos vulpes dicatur, ba/ssaros2, teste Herodoto, vt Latini quoque dicunt Vulpinari. Battarus enim dux fuit deducendae in Cyrenen coloniae. De psellismo dictum est nobis alias.
Vnde excoquat seuum.
PLAVTVS in Captiui duo, prouerbiali dixit hyperbole. Vnde excoquat seuum senex, opes significans copiosissimas. Tametsi locus hic non videtur vacare mendo. Ratio trochaici carminis admonet opimae legendum, non optimae. Plautinus versus hic est ita vt in vulgatis circumfertur codicibus: Quid diuitiae, sunt ne optimae? Vnde excoquat seuum senex. Seuum autem, vel vt alibi sebum, est pingue pecudum durius, quod Graeci ste/ar appellant.
Iactare iugum,
IACTARE iugum, est incommode ferre seruitutis necessitatem. Translatum a bubus nondum assuetis iugo. Iuuenalis:
Nec tactare iugum vita didicere magistra.
Simile illi: Contra stimulum calcitrare. Congeminatur enim infortunium, quod feras impatientius, minuitur animi aequitate. Quemadmodum ait Plautus:
In mala, animo si bono vtaere, adiuuat.
Vt in Velabro olearii.
Vt [correction of the transcriber; in the print Vr] in Velabro olearii: Prouerbialis similitudo de iis, qui conspirarunt, remque gerunt ex composito. Plautus in Captiui duo:
- Vna res,
page 954, image: s0954
Omnes compacto rem agunt, quasi in Velabro olearii.Velabrum autem, auctore Varrone, locus erat Romae, quo olearii distrahebant oleum. Mos est autem huic hominum generi, vt inter se de pretio conspirent, quo pluris vendant.
Manticulari.
FESTVS Pompeius ostendit poetas hoc verbo manticulari vsos pro fucum facere, ac subdole agere. Citatque Pacuuium ita loquentem: Ad manticulandum astu aggreditur. Tractum autumat a manticulis, quas fures attrectare solent, nimirum quo furentur. Equidem magis arbitramur hinc sumptam metaphoram, quod qui in conuiuio dissimulant, mantilibus tegunt faciem, velut extergentes. Vnde in Sermonibus Horatius:
- Mappa compescere risum.
Plautus item in Captiui duo, pro pallio latebraque posuit, qua dolus tegi possit: Nec mendaciis subdolis mihi vsquam mantellum est meis: Nec sycophantis, nec fucis vllum mantellum obuium est. Equidem nescimus num ad hanc pertineat formam, quod legitur apud Origenem homilia in Ezechielem quinta: Qui dixit proximo suo: Ignoscit nobis peccata nostra Deus. Siquidem et in talibus sacramentis ludimus vicissim nobis pollicentes: Mappam mittet Deus: id est, teget nostra flagitia, missa mappa. Verum quoniam Graeci codicis non adest copia, super hac re praestiterit Academicum agere. Docti, quibus adest, locum hunc excutient a nobis admoniti. Vtitur eodem dicto Tertullianus libro aduersus Valentinianos: Sed mappa, quod aiunt, missa.
Auro habet suppactum solum.
PROVERBIALI figura dixit Plautus in Bacchidibus:
Sed diues ne est isthic Theotimus?
Etiam rogas? qui soccis habeat auro suppactum solum.De praediuite, cui tanta suppetat auri vis vt pedibus calcet. Solum enim pro infima crepidarum parte posuit, aut certe pro pauimento.
Ad aras.
*epi\ bwmou\s2, i. Ad aras. Refertur in collectaneis, quae Plutarchi titulo feruntur, nec explicatur. Equidem opinamur perinde valere, quasi dicas, ipso in negotio, iuxta prouerbium, quod nobis alio dictum est loco, quo vetamur ad aras consultare.
Samiorum laura.
*sami/wn lau=ra, i. Samiroum laura. Dictitabatur in turpibus addictos voluptatibus Laura apud Samios angiportum quoddam erat, in quo cupediae, popinariaeque lautitiae venditabantur a mulierculis in hoc paratis. Extat et hoc adagium in commentariis, quae Plutarcho inscribuntur. Refert idem Athenaeus ex Clearcho lib. 12. addens hoc inuentum fuisse Polycratis Samiorum tyranni, eamque ciuitatis corruptelam fuisse commentum ex Sardium cubito, qui Dulcis prouerbio dictus est, Auctore Platone.
Taenarium malum.
*taina/rion kako\n, id est, Taenarium malum. Si quid crudelius saeuitum esset in famulos, Taenarium malum vocabant, propterea quod olim Lacaedaemonii captiuos, qui in Taenarum confugerant, reductos capitis adfecerunt supplicio. Est autem hoc loco Taenarus oppidum quoddam Laconicae, cuius incolae Taenaritae vocentur, et eiusdem regionis promontorium, in quo spelunca, per quam aditus erat ad inferos.
page 955, image: s0955Lesbius Prylis.
*o le/sbios2 pru/lis2, id est, Lesbius Prylis: Plutarchus in adagiorum collectaneis, si modo non fallit titulus, tradit hoc prouerbium per similitudinem sumptum. Prylin enim fuisse Mercurii filium, ac diuinandi peritum. Quanquam pru/lis2 Graece, militem peditem significat.
Agas asellum.
Agas asellum. Hoc adagii quoniam mutilum refertur, non satis liquet, quid sibi velit. Refertur autem a Cicerone lib. De oratore 2. ad hunc quidem modum: In hoc genus coniiciuntur prouerbia, vt illud Scipionis, cum Asellus omnes prouincias stipendia merentem se peragrasse gloriaretur, agas asellum, et caetera. Hactenus Tullius. Neque vero libet referre, quae in hunc locum affert Omnibonus, interpres alioqui non omnino malus. Tamen visum est ipsum adagium in medium proponere, quo doctis saltem vestigandi ministraremus occasionem. Fortasse legendum: Agaso asellum. Nam veteres elidebant vocales more Graecorum etiam in scriptura. Atque ita sensus erit, vnumquemque facere quae se digna sint. Depotant nepotes, decoquit lurco, digladiatur miles, peierat leno, mentitur aduocatus. Siquidem hoc ipsum agasonis vocabulum, in contemptus abiit prouerbium, id quod apud Graecos festiuius est, ob sermonis i)di/wma. Nam Dores asinum vocant, non o)/non, vt caeteri, sed ki/llon, et agasonem, non o)nhla/thn, sed killikth=ra, veluti testatur Iulius Pollux libro De rerum vocabulis 7. Fortassis huc pertinet quod scripsit Flaccus Epist. 19. ad Lollium,
- Ad imum
Thrax erit, aut olitoris aget mercede caballum.Samium comatum.
*to\n e)n sa/mw| komh/thn, id est, Samium comatum, dicebant cum, qui ante ignauus habitus, praeclarius expectatione sese gessisset in negotio. Aiunt pugilem quempiam apud Samios fuisse, qui cum ab aduersariis haberetur ludibrio, quod comatus esset, commissus cum illis, vicit. Vnde in prouerbium abiit, quoties quis certamen suscipit cum iis, quos praeter opinionem experitur sese viribus superiores. Non dissimile quod admonuit Sylla. Cauendum a puero male cincto. Recensetur in Plutarchi collectaneis.
Seruum haud veho.
*dou=lon ou)k a)/gw,
*ei) mh\ nenauma/xhke to\n peri\ tw=n krew=n.i.
Seruum haud veho,
Nisi qui prius pro carnibus certauerit,
Certamine in nauali.Id est, non admitto seruum, nisi multis magnisque spectatum experimentis. Est autem carmen hoc apud Aristophanem in Ranis, a nobis alio citatum loco. Admonent interpretes duplicem esse lectionem: peri\ tw=n krew=n, et peri\ tw=n nekrw=n id est, pro carnibus, et pro cadaueribus. Pro carnibus accipiunt, pro vita, carnem enim corpus appellant. Porro serui cum pugnant, quoniam nullas habent possessiones, pro vita duntaxat dimicant. Qui legunt nekrw=n, hanc afferunt fabulam. In praelio nauali, quod actum est apud Arginusas, superiores extiterunt Athenienses vetueruntque ne cadauera caesorum tollerentur, et hac quoque de re digladiatum est. In hoc autem bello serui egregiam operam nauasse leguntur, quapropter et libertate donati sunt. Recensetur prouerbium in Plutarchi collectaneis.
page 956, image: s0956Tertium caput.
*tri/th kefalh\, kai\ tri/tw| e)gkefa/lw|, id est, Tertium caput et tertio cerebro. In onerum baiulos dictum, qui non humeris modo, verum et capite gestant onera. Extat in iisdem, quae modo citauimus, collectaneis. Apte torquebitur in homines variis distractos negotiis.
Vt Corinthia videris.
*a korinqi/a e)/oikas2 koiropwlh/sein, id est, Corinthia videris corpore quaestum factura. In mulierem intempestiuius libidinantem. De mulieribus Corinthi prostantibus dictum est alibi. Dictum est autem xoiropwlw=, nouo quidem verbo, quod nobis indicat quaestum facere corpore. xoi=ros2 enim naturam muliebrem significat. Extat et hoc in iisdem collectaneis.
Cyrnia iactura.
*kurni/a a)/th, id est, Cyrnium malum. De magnis dispendiis et explicationibus dicebatur. Cyrnus insula quaepiam est, e regione Apuliae, cuius incolae longaeui perhibentur esse propter mel, quo plerumque vescuntur, vicini Sardonicae insulae. Nam eius illic summa copia, quemadmodum auctor est Stephanus. Haec olim nauigantibus erat inaccessa, propter praedonum, ac piratarum circa illa frequentiam. Atque hinc vulgo prouerbium increbuit. Plinius libro 4. cap. 12. nominat Cyrnum, sed diuersam a Corsica, cum Strabo tradat Cyrnum esse, quam Romani dicunt Corsicam, insulam aegre habitatam, ob locorum asperitatem, et regionem multis locis imperuiam, sed praecipue quod qui montes obtinent, ac latrociniis viuunt, feris ipsis sint efferatiores. E quibus si quando aliquot capti per duces Romanos, Romam deducantur, dictu mirum quam ferinum quiddam ac belluinum prae se ferant. Nam aut sibi mortem consciscunt, aut si viuunt, stoliditate et amentia sic fatigant dominos, vt quantulocumque emptos, tamen emisse poeniteat. Talis olim Corsica, nunc vinis laudatissimis instruit Romanas delicias. Ob immanitatem igitur latrociniroum ac gentis feritatem dicta est kurni/a a)/th, quemadmodum dictum est Cilicium exitium, quod alibi retulimus. Meminit huius adagii superius in Cyrnia terra.
Rapina Cotytiis.
*arpaga\ kotuti/ois2, id est, Rapina Cotytiis. Cotytia festum quoddam erat apud Siculos, in quibus ex more placentulae quaepiam, et arborum foetus ramis alligabantur, eaque diripienda proponebantur. Refertur in Plutarchi collectaneis, nec exponitur. Quanquam facile liquet dici solitum de bonis temere profusis, direptisque.
Quae ex antiqua.
*ta\ e)k palaia=s2, id est, Quae ex antiqua, subaudiendum Tyro. Perinde valet, quasi dicas summam molestiam, extremumque malum. Tyrum enim, quae cognominata est vetus, dictione composita, palai/turos2, Alexander expugnatam, et ex insula comportatis aggeribus redditam continentem, crudeliter tractauit, plurimisque affecit incommodis, vnde prouerbium, ta\ e)k palaia=s2, quo significabant tantum malorum, quantum antiqua Tyrus pertulisset. Recensetur et in Plutarchi collectaneis, atque item Zenodoti. Historia est apud Q. Curtium.
page 957, image: s0957Triceps Mercurius.
*trike/falos2 e(rmh=s2, id est, Triceps Mercurius. Dictum videtur in ambiguos ancipitesque, aut vehementer astutos. Ad hunc modum fingebatur antiquitus Mercurius, vel quod plurimam vim habeat oratio, vel quod idem Deus index viae, proinde in singulis capitibus inscriptionem habebat, quo duceret haec via, quo rursum illa. Huiusmodi Mercurii simulacrum primus posuit Proclides, auctore Philochoro.
Danace.
*dana/kh, id est, Danace, sic appellabatur nummulus ille, qui Charonti persoluitur, naulum pro transmissione Stygiae paludis, cuius meminit Lucianus in Charonte. Apuleius item in fabula Psyches. Refertur in collectaneis Plutarchi, nec indicatur vsus. Nobis videtur recte vsurpandum, si quis iubeat senem parare dana/khn, innuens prope esse, vt emigret e vita. Aut si quem vsque adeo nihil reliquisse dicat, vt de Danace quidem superfuerit. In hunc sensum vsurpat Iuuenalis Satyra tertia, qui hunc nummulum trientem vocat.
- Nec sperat coenosi gurgitis alnum
Infelix, nec habet quem porrigat ore trientem.Vt bagas constitisti.
*ba/gas2 e)/sthkas2, id est, Vt Bagas stabas. In stupidum et elinguem dicebatur. Bagas erat quispiam adsimilis attonito, stupidoque et insulso. Commemoratur in Plutarchi collectaneis, haud scimus num legendum sit Bagoas pro Bagas: is Eunuchus fuit. Et est hoc genus timidum, et imbelle.
Cancrum ingredi doces.
*karki/non o)rqa\ badi/zein dida/skeis2, id est, Cancrum recte ingredi doces. De eo, qui docet indocilem. Refertur in iisdem collectaneis. Finitimum, vel idem potius cum illo, quod paulo superius retulimus ex Aristophane, in prouerbio: Nunquam efficies. Pertinet ad genus a)duna/twn. Aethiopem dealbas, etc. Siquidem animal hoc non ingreditur nisi obliquo corpore, et in omnem partem mouet gressum. Dictum putant karki/non quasi kara/kinon a mouendo capite. Dicitur et capite gignere.
Mare exhauris.
*qa/lassan a)ntlei=s2, id est, Mare exhauris. De eo, qui conatur, quod effici non possit. Nam montes vtcunque perfodiuntur, at mare non possit exhauri.
Canes timidi vehementius latrant.
Q. Curtius lib. 7. demonstrat huiusmodi prouerbium apud Bactrianos vulgo iactatum fuisse: Canis timidus vehementius latrat, quam mordet. Thrasonum est turgidis minis dira moliri: At Chremes ad rem gerendam promptior. Sic et Athenienses ad bene dicendum, quam ad grauiter agendum accommodatiores fuisse leguntur. Nec Aiaci promptum fuit dicere, nec Vlyssi bellare. Et Lacedaemonii verbis parcissimi, virtute longe praecelluerunt. Et apud Homerum Graeci taciti pugnam ineunt, sed vim spirantes, cum barbari immani clamore accurrerent. Denique mulieres lingua melius, quam viri belligerantur. Q. Curtius eodem in loco subiicit allegoriam huic similem: Altissima quaeque flumina minimo sono labi.
HOMERI VERSVS ALIquot prouerbiales.
Tantum honoris antiquitas habebat Homero, quemadmodum
page 958, image: s0958testatur Macrobius, vt singuli pene versus illius prouerbii vice celebrarentur, quorum nos nonnullos sparsim in hoc opere recensuimus, praesertim quos in auctorum literis vsurpatos deprehendissemus. Nunc itaque nobis videmur facturi operaepretium, si ex omni Homericae poesis corpore, seligamus quosdam versiculos, qui prouerbii speciem ita prae se ferant, vt dubitandum non sit, quin hi certe ex illorum numero fuerint, quos antiquitas adagionum instar vsurpauerit. Quanquam autem nullum fere carmen est huius poetae, quod non possit ad aliquam prouerbii rationem detorqueri, tamen nos e plurimis pauca quaedam decerpere maluimus: partim ne quis nos in re tanquam ascita, nimium diligentes dicere posset, partim quod magis arrident in hoc genere, quae sibi quisque velut adoptarit. Itaque sat habuimus in paucis aliquot, quemadmodum accommodari debeant, viam ostendisse. Atque in his ipsis, quanquam eum carminis vsum indicauimus, qui tum nobis scribentibus venisset in mentem, tamen nihil vetuerit, quo minus idem carmen ad varios vsus adsciscatur. Neque vero idem permiserimus in reliquis poetis, nisi quis in Marone licere putet, quem Latinum Homerum optimo iure dixeris: sed facit hoc Homeri diuinitas quaedam, vt deceat, quidquid ex illo quocumque pacto mutuum sumpseris, etiamsi, quod in Centonibus fieri solet, ad longe diuersam sententiam verba detorseris. Quanquam autem sciremus his non adfuturam gratiam, nisi quis vsurparet Graece, tamen ne non intelligerentur a nonnullis, vertimus haec quoque. Sed iam referre incipiemus.
Non probantis.
*all' ou)k a)trei/dh| a)game/mnoni h)/n dane qumw=|.
id est,
At non Atridae sic est Agamemnoni visum.
Vsurpatur a Luciano ceu prouerbialiter in Lapithis. Recte vtemur, vbi rem quidem fatebimur honestam factu, verum diuersa placere iis, quorum libido plus valet, quam aequitatis ratio. Siue cum quis tyrannico more sequitur, non quod dictet aequitas, sed quod animo collubitum sit. Siue cum vnus aliquis a caeteris omnibus dissentit. Sumptum est autem ex Iliados Homericae libro primo, vbi et iteratur hic versiculus:
*enq' a)/lloi me\n pa/ntes2 e)peufh/mhsan a)xaioi\,
*ai)dei=sqai q' i(erh=as2, kai\ a)/glaa de/xqai a)/poina
*all' ou)k a)trei/dh| a)game/mnoni h)/ndane qumw=|,
*alla\ kakw=s2 a)fi/ei, kratero\n d' e)pi\ mu=qon e)/telle.id est,
At reliquae Danaum placet haec sententia turbae,
Sacrifico vt habeatur honos, ac splendida dona
Accipiant, at idem hoc Agamemnoni non ita visum est,
Quin male dimittit, ac dicta fera insuper addit.Refutantis laudem immodicam.
*ou)/toi e)gw\ qeo/s2 ei)mi, ti/m' a)qana/toisin e)i/+skeis2.
id est,
Nullum ego sum numen, quid me immortalibus aequas?
Plutarchus in commentario, cui titulus: Quo pacto quis intelligat se profecisse, monet, vt hoc Homericum carmen semper habeamus in promtu, tanqua pharmacum aduersus
page 959, image: s0959venenum adulationis, aut vbi quis nos magnificentius, quam pro merito laudat. Vsurpatur a Luciano in Icaromenippo. Carmen extat Odysseae. *p. sub persona Vlyssis loquentis ad Telemachum filium.
Cauentis clancularias insidias.
*mh/ ti\s2 soi\ feu/gonti metafre/nw| e)n do/ru ph/ch|.
id est,
Ne quis te a tergo fugientem cuspide figat.
Cum significamus circumspectius agendum, ne quis noceat imprudenti. Diogenes vsurpauit mutata vocula in adolescentem formosum, qui incustodite dormiebat,
*mh/ ti\s2 soi\ eu(/donti metafre/nw| e)n do/ru ph/ch|.
Sunt autem apud Homerum Iliados *q. verba Diomedis Vlyssem fugientem reuocantis ad pugnam. Item Iliados x.
*ou) me\n moi feu/gonti metafre/nw| e)n do/ru ph/ceis2.
*all' i)qu\s2 memaw=ti dia\ sth/qesfin e)/lasson.id est,
Nunquam mi a tergo fugienti infixeris hastam,
Sed prompto potius aduersa in pectore torque.Hoc licebit vsurpare, cum quis non detractat apertum certamen.
Iubentis aperte loqui.
SI quem admonebimus, vt proferat doloris, aut odii causas, neque celet in animo, non illepide dixerimus illud ex primo Iliados libro:
*ecau/da, mh\ keu/qe no/w|, i(/na ei)/domen a)/mfw.
id est,
Eloquitor, ne celato, quo norimus ambo.
Pollicentis se promissa re praestiturum.
Significantes promissorum fidem non irritam futuram, sed re praestituros nos, quod verbis simus polliciti, vsurpare poterimus versus hos ex eodem libro:
*ou) ga\r e)mo\n palina/greton ou)d' a)pathlo\n.
*ou)d' a)teleu/thton g' o(/, ti ken kefalh=| kataneu/sw.id est,
Nec reuocanda, nec irrita, vanave dico futura
Quaecunque annuero et promisero vertice moto.Dicuntur autem a persona Iouis ad Thetidem.
In absurde locutum.
Vbi quis videtur absurdum quidpiam dixisse, siue cum verbum aliquod videbitur per imprudentiam elapsum, quod satius erat reticuisse, locus erit illi, quod pluribus locis apud Homerum reperitur, et nominatim Odysseae libro primo:
*poi=o/n se e)/pos2 fu/gen e(/rkos2 o)do/ntwn.
id est,
Dentis claustra tui quae vox elapsa reliquit?
Laudatur hic versus ab Aulo Gellio Noctium Atticarum libro primo, capite decimoquinto, qui pulcre admoneat parce loquendum esse, quod natura linguam vallo dentium cinxerit, et septo labiorum, cum aures patulas dederit.
Quae sero contingunt, magnifica.
Quoties intelligi volemus famam, aut praemium aliquod serius quidem contingere, verum hoc praestantius, ac durabilius, quo diutius dilatum, vt tarditatem stabilitate, perpetuitateque compenset, non alienum fuerit Homericum illud ex Iliados secundo libro vsurpare.
*oyimon o(yite/leston, o(/ou kle/os2 ou)k a)polei=tai.
page 960, image: s0960Quem versum Cicero ita vertit,
Tarda et sera nimis, sed fama et laude perenni.
Verba sunt Chalchantis animum addentis Graecis vt perdurent: quamquam enim victoria belli decimo demum anno contigerit, eius famam tamen immortalem fore.
Consulendum et consiliis parendum.
Cum admonebimus quempiam, vt vicissim et rectum consilium aliis det, et ab aliis accipiat: aut vt et secum rem diligenter perpendat, et alienam sententiam auribus attentis audiat, non intempestiuum erit illud ex eodem libro:
*alla\ a)/nac, au)to\s2 d' eu)= mh/deo, pei/qeo/ t' a)/llw|.
id est:
Ipse age rex bene consulito, et pareto vicissim.
Non interpellandus famelicus.
Quoties innuemus non esse confabulandi otium, nisi prius placauerimus latrantem et iratum, vt ait Horatius, ventrem. Aut vbi significabimus aliquem, simulatque sit adsecutus, quod expetebat, iam ad alia conuerti, non inepte proferemus versiculum hunc ex eodem libro, et alias apud Homerum solemnem.
*au)ta\r e)pi\ po/sios2 kai\ e)dhtu/os2 e)c e)/ron e)/nto.
id est:
At postquam his potus exempta cupido, cibique.
Id Virgilius ita reddit:
Postquam exempta fames, et amor compressus edendi.
Fatis imputandum.
Cum hominem quempiam culpa liberabimus, eamque vel in fatum, vel in fortunam reiiciemus, vsurpare licebit quod inibi dicit Priamus ad Helenam.
*ou)/ti moi ai)ti/h| e)ssi\, qeoi/ nu moi ai)/tioi/ ei)sin.
id est:
Nil tibi ego imputo, verum ipsis magis imputo diuis.
Diu dissimulatum aperientis.
In eum, qui quod diu dissimulauit, tandem irritatus eloquitur, non inconcinne detorquebitur illud, quod in eodem loco dictum est de Vlysse:
*all' o(/te dh\ r)' o)/pa te mega/lhn e)k sth/qeos2 i(/ei.
id est,
Ast vbi iam promit praegrandem e pectore vocem.
Malorum obliuio.
Qui deprecabitur omen aliquod parum faustum, aut qui iubebit obliterari memoriam malorum, non intempestiuiter vsurpabit illud ex eodem libro:
*ta/ de panta\ qeoi\ metamw/lia qei=en.
id est,
Irrita dii superi ventis haec omnia tradant.
Ex minimis initiis maxima.
Ad indicandum maximas simultates non nunquam ex leuissimis iniuriolis nasci, non secus atque ex minutissima scintillula grauissimum incendium, mire congruet illud ex eodem libro de Eride, id est, dea contentionis:
*ht' o)li/gh me\n prw=ta koru/ssetai, a)uta\r e)/peita
*ou)ranw=| e)sth/rice karh\ kai\ e)pi\ xqoni\ bai/nei.id est:
Quae primam exigua surgit, verum illico caelum
Attingit capite, in terris vestigia ponens.Hunc locum Virgilius Aeneidos 4. detorsit ad famam:
page 961, image: s0961Parua metu primo, mox sese attollit in auras,
Ingrediturque solo, et caput inter nubila condit.Alieno ferox praesidio.
SI quaeras innuere, quod ferox sit quispiam, et improba moliatur, id eum non facere domesticis viribus fretum, verum alicuius potentioris fultum praesidio, qui clanculum illi suppeditat et animum et opem quemadmodum vulgus nostratium suspicatur ducem Gelriae tot iam annos negocium facessere nobis dissimulatis Gallorum suppetiis, illud accommodes licebit eodem ex libro:
*ou)k o(/g' a)/neuqe qeou= ta/de mai/netai, a)lla/tis2 a)/gxi
*esthk' a)qana/twn nefe/lh| ei)lume/nos2 w)/mous2.id est,
Ista quidem hic nequaquam audet sine numine, verum
Adstat diuûm aliquis, humeros caligine tectus.Arripe negocii curam.
ADmonentes aliquem, vt diligenter negocium capessat, et gnauiter rem aggrediatur, vtemur hoc ex eodem loco carmine, quo Aeneas hortatur aurigam suum:
*all' a)/ge nu=n ma/stiga kai\ h(ni/a sigalo/enta *de/cai.
id est,
Quin age nunc scuticamque manu, depictaque lora. Corripe.
Aequa concertatio.
CVm significabimus duos ex aequo paratos ad disceptandum, rixamve, licebit accommodare carmen illud ex eodem libro:
*tw\ me\n dh\ xei=ra/s2 te kai\ e)/gxea o)cuo/enta,
*anti/on a)llh/lwn e)xe/thn memaw=nte ma/xesqai.id est,
Illi inter sese, iam iam pugnare parantes
Obtendunt, pariterque manus, praeacutaque pila.Incitare currentem.
QVI significabit instigari quempiam ad id, ad quod suapte sponte propendet, vsurpabit illud ex eodem libro, quamquam et alias apud eundem poetam occurrit:
*ma/sticen d' i(/ppous2, tw/d' ou)k a)/konte pete/sqhn.
id est,
Caedit equos scutica, ast illi vel sponte volabant.
Sumptum ab aurigis.
Ad vtrum vis paratus.
Hominem ad vtramque fortunam instructum, ludicris pariter ac seriis accommodatum, aut qui norit cum bonis pariter ac malis convenire, notabimus hoc carmine, quod est in Iliados H.
*oi)=d' e)pi\ decia\ oi)=d' e)p' a)ristera\, nwmh=sai bw=n.
id est,
Noui equidem clypeum dextra, laeuaque mouere.
Muneribus res agitur.
QVI dicet non esse locum recte factis, et aequis rationibus, sed largitione et adsentatione rem omnem peragi, poterit illud accommodare ex Iliad. I.
*dw/roisi/n t' a)ganoi=sin, e)/pessi/ te meilixi/oisi.
id est,
Et donis permagnificis, et lenibus dictis.
Quo quidem in carmine muneribus non temere prior datus est locus.
Alieno auxilio potentes.
QVI alienis praesidiis freti facinus aliquod egregium, aut qui alieni
page 962, image: s0962praetextu nominis aliquid faciunt, in eos adposite torquebitur ex eodem libro, quod ibi dictum est de Teucro fratre Aiacis Telamonii. Nam is sub fraterno latitans clypeo, sagittas aliquot mittit in Troianos:
*sth= d' a)r' u(p' ai)/antos2 sa/kei+ telamwnia/dao.
id est,
Constitit Aiacis clypeo septemplice tectus.
Cauendum a potentiore.
QVI se negabit rem habere velle cum homine longe potentiori, quique magnopere possit laedere, recte accommodauerit illud eodem e lib [abbr.: libro],
*ou) ga\r e)gw/ g' e)qe/loimi dii kroni/wni ma/xesqai.
id est,
Cum Ioue ego sane nolim certamen inire.
Subitum remedium periculi.
CVm indicabimus rem in extremum discrimen adductam, actumque fuisse ni subita salus, ceu deo quopiam immissa protinus affulsisset, illud ex eodem libro, tum alias saepe conveniet:
*ei\ mh\ a)\r o)cu\ no/hse path\r a)ndrw=n te qew=n te.
id est,
Ni illico sensisset, genitor diuumque hominumque.
Perplexus, animique consternati.
IN eum, qui periculoso negocio consternatur animo, nec rationem inuenit, qua explicet sese, quadrabit illud ex eodem libro:
*nestora d' e)k xeirw=n fu/gon h(ni/a sigaloenta.
id est,
Fugere e manibus mirandae Nestori habenae.
Litem incipere.
IN eum qui iam provocatus aggreditur conuitiis agere, congruet illud ex Iliad. k.
*ei)/leto d' a)/lkimon e)/gxos2 a)kaxme/non o)ce/i+ xalkw=|.
id est,
Hastam corripuit robustam cuspide acuta.
Cui diuersum illud: Hastam abiecit. quod alibi retulimus ex Cicerone.
Ausculta et perpende.
QVOties significabimus nos aliquid dicturos, quod ad rem pertineat, quodque ratum ac certum futurum sit, conveniet illud ex eodem libro, quamquam et alias apud eum poetam saepius obuium:
*allo de/ toi e)re/w, su\ d' e)ni\ fresi\ ba/lleo sh=|si.
id est,
Immo aliud quiddam, tu mente recondito, dicam.
Non statim decernendum.
QVI significabit interponendam moram prius, quam decernatur, et rem in posterum diem reiiciendam, accommodabit illud ex eodem lib. quod Phoenici cum legatis ad reconciliandam gratiam misso ab Agamemnone respondit Achilles:
- *am' h)oi= fainame/nhfi
*frasso/meqa.id est,
- Aurora vbi crastina surget,
Consultabimus.Hinc apparet sumptum celebre Graecis proverbium: e)n nukti\ boulh\, id est, In nocte consilium, quod alio diximus loco.
Nemo cogendus amicus.
CVm innues aliquem non esse ad negocium accersendum, praeter animi sententiam, aut non esse collocandum officium in eum, qui nec agnoscat, nec accipiat libenter [correction of the transcriber; in the print libeter], accommodum fuerit, quod eodem in libro de Phoenice dixit Achilles:
page 963, image: s0963*hn e)qe/lhsin, a)na/gkh| d' ou)/ti min a)/cw.
id est,
Si volet, inuitum hunc haudquaquam abduxero quoquam.
Evenit malo male.
CVm scelerato cuipiam evenit, quod omnes imprecabantur et optabant, locus erit illi ex eodem lib.
- *qeoi\ d' e)te/leion e)para/s2.
id est,
- Explerunt inimica precamina diui.
Verba sunt Phoenicis narrantis omnia mala accidisse sibi, qui pater olim fuerat imprecatus.
Nec dignus qui me intueatur.
QVI contemnet omnino quempiam, vt ignauum, multoque sese inferiorem, non ineleganter illud ex eodem lib. detorserit, quod in Agamemnonem dixit Achilles:
- *ou)d' a)\n e)/moi ge
*tetlai/h ku/neo/s2 per e)w\n, ei)s2 w)=pa i)de/sqai.id est,
- Haud ille quidem ausit,
Quamuis perfricta sit fronte, mihi ora tueri.Quod idem etiam hodie vulgo dictitant. Est autem indicium animi conscii, non audere recta faciem intueri eius quem laeseris. Hinc est, quod Menelaus in Iphigenia Aulidensi iubet in primis, vt Agamemnon obtueatur sese, videlicet inde facti collecturus primum argumentum.
Cauendum ab eo, qui semel imposuit.
QVI se negabit habere velle commercium cum eo, a quo semel sit deceptus, vsurpabit illud ex eodem lib.
*ou)de/ ti oi( boula\s2 sumfra/somai, ou)de\ me\n e)/rgon.
*ek ga\r dh\ m' a)pa/thse kai\ h(/liten, ou) d' a)\n e)/t' au)=tis2
*ecapa/foi e)pe/essin, a(/lis2 de\ oi(, a)lla\ e(/khlos2 *er)r(e/tw.id est,
Hoc ego cum nihil aggrediar, neque enim expedit vmquam.
Quippe vbi frustratus semel est, ac fraude fefellit,
Non iterum mihi verba dabit stulto, semel illi hoc
Sit fecisse satis, quin posthac ille quiescat,
Ac valeat.Amicorum [correction of the transcriber; in the print Amicornm] est admonere mutuum.
SEntentia proverbialis videtur, quam legimus Iliad. A.
- *agaqh\ de\ parai/fasi/s2 e)stin e(tai/rou.
id est,
- Bonus est affatus amici,
Admonitoris.Hanc licebit vsurpare, si quando dicemus amici munus esse, vt amicum si quid erret, liberius admoneat.
Vnus multorum instar.
QVod eodem in lib. dictum est in laudem medici, idem torqueri poterit ad quemcumque virtute praestantem. Carmen est huiusmodi?
*ihtro\s2 ga\r a)nh\r pollw=n a)nta/cios2 a)/llwn.
id est,
Vir medicus multis aliis aequandus honore est.
Festiuiter hoc in Eryximachum torquet Alcibiades, cui iubenti negat se posse obsistere, quod vir medicus multorum instar sit. Festiuius erit si transferatur ad res animi. Veluti Plato lib. De Repub. 4. e)a\n to\ lego/menon e(\n me/ga fula/ttwsi. id est, Si illud vnum magnum quod dicitur seruauerint. Indicat illud e(\n me/ga fuisse proverbiale. Vide proverbium, Multa nouit vulpes, etc. Bona mens igitur pa/ntwn a)nta/cios2 a)/llwn, et eruditio et bona fama, pollw=n a)nta/cios2 a)/llwn.
In voti compotem.
VBI quis assecutus est quod
page 964, image: s0964affectabat captabatque, veluti si quis sacerdotii spe munus principi mitteret, eoque sacerdotio [correction of the transcriber; in the print sacetdotio] fauore principis potiretur, quadrabit illud ex eo. lib.
*kai\ ba/len ou)d' a)/ra min a)/ion be/los2 e)/kfuge xeiro\s2.
id est,
Attigit, eque manu non irrita missa sagitta est.
Lupus in fabula.
Cvm forte fortuna in medio sermone intervenit is, cuius mentio siebat, conveniet illud ex Iliad. K.
*ou)/pw pa=n ei)/rh ei)/rh to e)/pos2, o(/t' a)\r h)/luqon au)toi\.
id est,
Iamque aderant ipsi nondum sermone peracto.
Aliter cum aliis agendum.
QVI significabit cum aliis blandius agendum, cum aliis asperius, vt cuiusque fuerit ingenium, aut fortuna, dignitasque, allegabit illud ex eodem libro:
*allon meilixi/ois2, a)/llon stereoi=s2 e)pe/essi *nei/keon.
id est,
Verbis hunc placidis, contra asperioribus illum
Increpuere.Concordia fulciuntur opes etiam exiguae.
SEntentia proverbialis est ibidem huiusmodi:
*sumferth\ d' a)reth\ pe/lei a)ndrw=n kai\ ma/la lurgw=n.
id est,
Coniuncti pollent etiam vehementer inertes
Hac conveniet vti, si quando significabimus non esse contemnendam amicitiam aut simultatem multorum, etiamsi fuerint alioquin imbecilles, et quorum singulos quiuis facile contemnat. Nam quemadmodum, vt ait Ouidius:
Et quae non prosunt singula, multa iuuant,
Sic quae non laedunt singula, multa nocent.Extra periculum ferox.
IN timidum et ita demum ferocem si procul absit a periculo, velut in obtrectatorem clancularium, qui coram non ausit congredi, quadrauerit illud ex eodem loco:
*andrw=n dusmene/wn e(ka\s2 i(sta/menos2 polemi/zein.
id est
Pugnare gnarus verum eminus et procul hoste.
Simile est illud Demosthenis in oratione de corona: ou(/tws2 oi)kei/ws2 h(ma=s2 e)de/xonto, w(/ste tw=n o(plitw=n, kai\ tw=n i(ppe/wn o)/ntwn, ei)s2 ta\s2 oi)ki/as2 kai\ to/ a)stu de/xesqai th\n strateia/n e)pi\ pai=das kai\ gunai=kas2 kai\ ta\ timiw/tata, id est, Adeo familiariter nos acceperunt, vt cum adessent armati et equites, in aedes atque in ciuitatem reciperent exercitum ad liberos et vxores, et ad ea, quae sunt carissima. Extra telorum iactum ante recensuimus, cui contrarium est Intra tela. M. Tull. in Verrem actione 4. Non ego a Vibone paruo nauigio inter fugitiuorum ac praedonum, ac tua tela venissem? quod Graeci dicunt e)nto\s2 belw=n.
Quisquis is fuerit.
Qvemuis citra vllam exceptionem hominem indicabimus hoc versiculo, qui est in eodem libro:
*os2 qnhto/s2 t' ei)/h, kai\ e)/doi dhmh/teros2 a)kth\n.
id est,
Qui modo mortalis sit edens cerealia dona.
Veluti si quis dicat humanas leges alibi alias esse, caeterum legem naturae omnium esse communem, o(\s2 qnhto/s2 t' ei)/h.
page 965, image: s0965Iuuenta viribus pollet.
AD vires plurimum momenti adfert aetas iuuenta. Ad id facit illud ex eodem loco de Aenea:
*kai\ d' e)/xei h(/bhs2 a)/nqos2. o(/te kra/tos2 e)sti\ me/giston.
id est,
Flos quoque adest aeui, cuius tunc maxima vis est.
Aegre quidem, sed facimus tamen.
Cvm aegre quidem, et non sine plurimis incommodis agimus quippiam, sed tamen facimus adacti necessitate, conveniet illud ex Iliad. Z.
*kai\ ma/la teiromenoi/ per, a)nagkai/h ga\r e)pei/gei.
id est,
Quamuis afflicti nimium, sed fatum ita cogit.
Quod alibi diminutum, exaequatur alibi.
IN eum, in quo desideratur virtutis aliquid, sed cuius iacturam alia quapiam dote compenset. Veluti si quem intelligi velimus parum eloquentem, sed admirabili tamen iudicio: aut qui sit indoctus quidem, sed bene nummatus, competet illud ex eodem loco, quem modo citauimus ex Iliad. K.
*os2 de/ toi ei)=dos2 me\n e)/hn kako\s2, a)lla\ podw/khs2.
id est,
Qui ore quidem deformis erat, pedibus tamen acer.
Mutua defensio tutissima.
QVI significabit minus eos laedi posse, qui concordes sese mutuo defendunt: contra omnium iniuriae obnoxios illos, qui dissident factionibus intestinis, accommodabit illud ex Iliad. r.
*pauro/teroi de\ polu\ fqi/nuqon, me/mnhnto ga\r ai)ei\.
*allh/lois2 a)\n o(/milon a)lece/menai po/non ai(ph\n.id est,
Multo turbae minor periit, quod in agmine semper
Mutuam opem sibi ferre, malumque arcere studebant.Qui cum contemptu vitae inuadunt.
IN eos qui gladiatorio, sicut ait Terentius, animo quempiam impetunt, vt aut perdant aut pereant, conveniet illud ex Iliad. M.
- *argote/roisi su/essi e)oiko/tes2.
id est,
- Similes agrestibus apris.
Tradunt enim venatores, hos provocatos recta impetere provocantem, nec lancea vitata.
Aliis prospiciens, non sibi.
SI libebit in quempiam iocari, qui cum artem diuinandi professus, aliis sua mala praedixerit, ipse suum malum non potuerit praevidere, non inconcinniter accommodabimus illud ex Homeri Boeotia:
*all' ou)k oi)wnoi=sin e)ru/ssato kh=ra me/lainan.
id est,
At non auguriis fatum sibi detulit atrum.
Quod imitatus Maro:
At non auguriis valuit depellere pestem.
Dictum est de Eunomo Mysorum duce, perito quidem auguriorum, at nihilominus ab Achille occiso.
Ne depugnes in alieno negocio.
VBI significabimus nos nolle nosmet admiscere liti alienae, quae nihil ad nos pertineat, sed permissuros, vt ipsi inter sese suo decertent periculo, quorum agitur negocium, versiculo fuerit locus ex eodem lib.
*oi)/ous2 a)mf' e(le/nh|, kai\ kth/masi pai=si ma/xesqai.
id est,
Proque Helena, proque omni re decernere solos.
page 966, image: s0966Prudentia coniuncta cum viribus.
IN eum qui norit idem et aliis imperare quid sit agendum, et ipse persequi cum est opus, quod aliis imperat, apte quadrabit illud ex eodem libro:
*amfo/teron basileu/s2 t' a)gaqo\s2 kratero/s2 t' ai)xmhth\s2.
id est,
Et iuxta ductor bonus, et certamine pollens.
Sunt enim qui imperatorem agere norunt, at militem praestare non norunt.
Pauciloquus, sed eruditus.
IN eum, qui pauca quidem, sed tamen auditu digna loquitur, conueniet illud ex eodem libro, quod illic dicitur de Menelao breuiloquo Laconum more, verum suauiloquo et arguto.
*pau=ra me\n, a)lla\ ma/la lige/ws2, e)pei\ ou) polu/muqos2.
id est,
Non is multa quidem, verum argutissima, quippe
Pauciloquus.Duobus malis resistere difficilimum.
*ei) dh\ o(mou= po/lemo/s2 te dama=|, kai\ loimo\s2 a)xaiou/s2.
id est,
Iam pariter subigit, bellumque et morbus Achiuos.
Si quando dicemus eundem hominem duobus, aut plurimis premi malis. Est apud Homerum Iliados a.
A fronte simul et occipitio.
CVM indicabimus admirabilem rerum omnium cognitionem, aut singularem prudentiam, quae constat non praesentium modo scientia, sed et memoria praeteritorum, et futurorum prospicientia, recte versum hunc ex eodem vsurpabimus libro:
*os2 h)/|dh ta/t' e)o/nta ta/t' e)sso/mena, pro/t' e)o/nta.
id est,
Qui scit praeterita, ac praesentia, postque futura.
Virgilius vertit ad hunc modum:
Quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur.
Nocuit et nocebit.
SI quando demonstrata praeteritorum malorum causa comminabimur, futurum vt accedant maiora, nisi quis resipiscat, non intempestiuiter vsurpabimus versum hunc Homericum ex eodem libro:
*tou/nek' a)\r a)/lge' e)/dwke e(khbo/los2, h)/d' e)/ti dw/sei.
id est,
Phoebus ob haec mala multa dedit, atque insuper addet.
Veluti si medicus, ostenso morbi periculo moneat aegrotum reualescentem, vt temperet ab immodica Venere, alioqui rediturum cum foenore malum.
Iugens discrimen.
QVOTIES ingens discrimen innuemus inter homines, aut res plurimum inter se diuersas, aut immensum interuallum inter seiunctos, eleganter accommodabimus illud ex eodem libro:
- *epeih\ ma/la polla\ metacu\
*ou)/rea/ te skio/enta qa/lassa/ te h)xh/essa.id est,
- Sunt in medio sita plurima, montesque,
Vmbrosi, fretaque horrisono clamosa fragore.Qui paratus ad resistendum.
QVI significare volet se nequaquam detractare certamen, sed abunde suppetere, quo partes tueatur suas, vsurpabit illud ex Iliados n.
*tw=| moi\ dou/rata/ e)sti kai\ a)spi/des2 o)mfalo/essai.
page 967, image: s0967
*kai\ ko/ruqes2 kai\ qw/rhkes2 lampro\n gano/wntes2.id est,
Et mihi sunt hastae teretes, clypeique rotundi,
Tum galeae, tum thoraces procul igne micantes.In discrimine apparet qui vir.
DE re periculosa difficilique, et huiusmodi, quae virum cordatum ac strenuum requirat, conueniet illud, quod eodem libro dicitur ab Idomeneo Cretensium duce:
*enq' o(/, te deilo\s2 a)nh\r o(/s2 t' a)/lkimos2 e)/cefaa/nqh.
id est,
Illic qui vir iners, qui strenuus ipsa docet res.
Ad idem facit quod proximo carmine consequitur.
*tou= me\n ga/r te kakou= tre/petai xrw=s2 a)/lludis2 a)/llh.
id est, Cuius alias nobis facta mentio.
Non cedendum malis.
SI quando admonebis, non oportere cedere vel aduersariis, vel insultibus aduersae fortunae, aut non esse certandum cum fugitiuis, non inscite detorseris illud ex eodem lib.
*ou)k a)\n e)n au)xe/n' o)/pisqe pe/soi be/los2 ou)d' e)ni\ nw/tw|,
*alla/ ken h)\ ste/rnwn h)\ nhdu/os2 a)ntia/seie.id est,
Ne feriat iaculum ceruicem aut terga, sed ipsum
Aut ventrem, aut pectus feriat aduersa sagitta.Ipse sibi perniciem accersiuit.
IN eum, qui sibi pertinaciter accersit malum, cui veluti fato destinatus sit, congruet illud ex eodem libro:
*to\n d' a)/ge moi=ra kakh\ qana/toio te/los2 de\.
id est,
Istum mortis in exitium mala Parca trahebat.
Vltra vires nihil aggrediendum.
QVI dicet non esse suscipiendum negotium, ad quod peragendum non suppetant vires, non inconcinniter illud accommodauerit ex eodem libro:
*pa\r du/namin d' ou)k e)/sti kai\ e)ssu/menon polemi/zein.
id est,
Vires vltra nemo queat bellare, licet sit
Quantumvis animo promptus.Verba sunt Paridis ad Hectorem.
Ocyor accipitre.
ADMIRANDAM celeritatem hyperbola prouerbiali licebit indicare, quae est in eodem libro:
*qa/ssones2 i(rh/kwn.
i.
Pernices magis accipitre.
Venustius fiet, si ad famam, aut ingenium, aut nuncium, aut eiusmodi quidpiam detorqueatur.
Ancipitis animi.
ANIMVM ancipitem et incerti consilii, licet indicare versiculo, qui est Iliados c.
*ws2 o( ge/rwn w(/rmaine dai+zo/menos2 kata\ qumo\n
*dixqa/dia.id est,
Sic senior versans animo disquirit, vtroque
Nutans.Id Maro sic est imitatus:
Atque animum nunc huc celerem, nunc diuidit illuc.
Rursum Iliados p.
*dixqa\ de/ moi kradi/h me/mone fresi\n o(rmai/nonti.
id est,
Huc animus mihi versanti inclinabat et illuc.
page 968, image: s0968Omnia ex sententia cedunt.
IN magnopere fortunatos, quibus et recte et secus instituta feliciter cedunt, congruet illud ex Iliados r.
*tw=n me\n ga\r pa/ntwn be/le' a(/ptetai, o(/stis2 a)fei/h,
*h kako\s2, h)\ a)gaqo\s2, zeu\s2 d' e)/mphs2 pa/nt' i)qu/nei.id est,
Spicula cuncta horum feriunt, seu torserit illa
Ignauus, seu vir fortis, quia Iuppiter ipse Dirigit.Improbitas muscae.
IN improbum, et subinde redeuntem, etiamsi turpiter repellatur, quadrabit illud ex eodem:
*kai\ oi( mui/hs2 qa/rsos2 e)ni\ sth/qessin e)nh=ken.
*h te kai\ e)rgome/nh ma/la pe\r xroo\s2 a)ndrome/noin
*isxana/a dake/ein.id est,
Atque illi muscae vim intra praecordia misit.
Quae quamvis de pelle viri sic saepe repulsa,
Assultat morsura tamen.Deo, fortunaeque committo.
QVI fortunam experiri statuerit, euentum negotii fortunae committens, in hunc conuenerit illud ex eodem libro:
*hsw ga\r kai\ e)gw\, ta\ de/ ken dh\ pa/nta melh/sei.
id est,
Torsero et ipse, Ioui fuerint haec omnia curae.
Consilium in melius commutandum.
SI quando iubebimus mutare consilium, vtpote foedum ac stultum, aut reprehendemus quidpiam, vt inconsulte factum, vsui fuerit ex eodem libr.
*ti/s2 toinu qew=n nhkerde/a boulh\n
*en sth/qesin e)/qhke kai\ e)ce/leto frena\s2 e)sqla/s2.id est,
Quis tibi consilium submisit inutile tandem
Diuorum, sanamque exemit pectore mentem?Alia dantur, alia negantur.
QVOTIES e duabus naturae dotibus altera contigit, altera negata est, veluti si cui formae decus adsit, desit ingenii laus. Siue cum e duobus postulatis alterum duntaxat impetratur, quadrauerit illud ex Iliados p.
*tw=| d' e(/teron me\n e)/dwke path\r, e(/teron d' a)ne/neusen.
id est,
Annuit hoc illi diuûm pater, abnuit illud.
Hunc versiculum vsurpat Plinius in epistola quadam. Dictus est autem de Achille, qui in votis, quae facit pro Patroclo suis armis inituro praelium, duo quaedam rogarat, alterum vt cum laude pugnaret, alterum, vt peracta pugna referret arma, incolumis et ipse. Quorum alterum annuit Iuppiter, nempe vt fortissime pugnaret. Caeterum Achillis arma non retulit, nec incolumis rediit. Festiuiter abusus est hoc carmine Stratonicus citharoedus, qui cum audisset quendam cithara canentem, subiecit hunc Homeri versum:
*tw=| d' e(/teron me\n e)/dwke path\r, e(/teron d' a)ne/neusen.
id est, Ac mox alio quodam rogante, cur ita diceret, Quoniam, inquit, male canere cithara dedit, caeterum bene canere voce abnuit. Ita ferme Athenaeus lib. 8.
Victoria non incruenta.
FACIT hoc tum corruptela iudicum, tum patronorum rapacitas, vt fere litigantium vtraeque partes
page 969, image: s0969plectantur, adeo vt non raro poeniteat etiam eum, qui vicit litem. In hos igitur conuenit illud ex Iliados r.
- *ou) d' oi( ga\r a)naimwti\ g' e)ma/xonto.
id est,
- Nec hi sine sanguine pugnam Miscebant.
Re opitulandum, non verbis.
CVM re opus est, nihil prosunt verba, veluti si quis egeat pecuniariis suppetiis, quorsum attineat huic aures explere dictis? Rursum in consultationibus, in iudiciis, rationibus agendum est non vi. Ad id faciet Homericum illud ex Iliados p.
*en ga\r xersi\ te/los2 pole/mou, e)pe/wn d' e)ni\ boulh=|.
id est,
Verba in consilio, valet in certamine robur.
Apta prouincia.
IN eum, qui prouinciam suscipit, suis aptam viribus, abstinens a negotio, cui sit impar, veluti si quis episcopatum accipiat, summum pontificium recuset, conueniet illud ex eodem libro:
*ei(/leto a)/lkima dou=ra ta\ oi( pala/mhfin a)ru/ei,
*egxos2 d' ou)x' e(/let' oi)=on a)mu/monos2 ai)aki/dao.id est,
Quae manibus quadrent, ingentes corripit hastas
Quaslibet, ast hastam solam non sumit Achillis.De Patroclo dictum, qui cum Achillis armis esset indutus, ab hasta tamen abstinebat, quod ea grauior esset, quam vt quisquam Graecorum regere posset praeter vnum Achillem. Quod idem in Odyssea de arcu Vlyssis finxit Homerus.
Pudor et metus.
CVM abstinetur a re quapiam, quod ea tum inhonesta factu videatur, tum vero minime tuta, locum habet illud ex Iliad. s.
*isxe ga\r ai)dw=s2, kai\ de/os2.
id est,
Nam pudor atque metus vetuit.
De conglobata acie dictum, quae ne se diduceret, partim pudor obstabat, partim metus. Pudorem autem ingens addere calcar ad fortiter agendum, indicat in eodem libro cum ait:
*ai)dome/nwn d' a)ndrw=n ple/ones2 so/oi h)e\ pe/fantai.
id est,
Plures sunt salui, atque cadunt his, quis pudor adsit.
Qui obticescit.
IN eum, qui metu attonitus, aut stupefactus admiratione tacet, aut cui non est quod respondeat, quadrabit illud ex Iliados r.
*dh\n de/ min a)mfasi/h e)pe/wn la/be.
id est,
Illum corripuit stupor, atque infantia linguae.
Mors omnibus communis.
QVI dicet omnibus ex aequo moriendum, nec vllis viribus arceri fati necessitatem, citabit illud ex Iliad. s.
*/ou)de\ ga\r ou)de\ bi/h h(raklh=os2 fu/ge kh=ra.
id est,
Nec vis Herculea fatum euitauit acerbum.
Alius aliis in rebus praestantior.
QVI dicit alium alia dote praecellere, accommodabit quod in eodem libro dictum est de Polydamante et Hectore.
*all' o( me\n a)\r mu/qoisin, o( de\ e)/gxei+ pollo\n e)ni/ka.
id est,
His dictis, hasta longe praestantior ille.
page 970, image: s0970Eandem sententiam fusius explicat Iliad. u. Polydamas loquens Hectori:
*ektor a)mh/xano/s2 e)ssi para\ r(htoi=si piqe/sqai.
*ou(/neka/ toi peri\ dw=ke qeo\s2 polemh/i+a e)/rga
*tou/neka th=| boulh=| e)qe/leis2 perii/+dmenai a)/llwn,
*all' ou)/pws2 a(/ma pa/kta dunh/setai au)to\s2 e)le/sqai.
*allw| me\n ga\r e)/dwke qeo\s2 polemh/i+a e)/rga,
*allw| d' o)rxhstu\n, e(te/rw| ki/qarin, kai\ a)oidh\n,
*allw| d' e)n sth/qessi ti/qei no/on eu)ru/opa zeu\s2
*esqlo\n..id est,
Hector non potis es deflectere pectora dictis.
An quia dii donant factis praecellere belli,
Vis in concilio reliquos praecedere sensu?
At non cuncta potes vnus simul omnia ferre.
Quippe Deus dedit huic virtute excellere belli,
Huic laudem choreae, citharam illi, et carmina blanda,
Rursum alii mentem praeclaram in pectore, magnus
Iuppiter inseruit.In periculoso negotio non est dormiendum.
VBI monebimus in re ardua non esse cessandum, congruet quod subinde repetitur apud Homerum Iliad. p.
*oli/gh d' a)a/npneusis2 pole/moio.
i.
- Exigua est interspiratio belli.
Poterit trahi vel ad litem forensem, vel ad simile negotium odiosum, et laboris plenum.
Mens laeua.
FREQVENTER hominum mens laeua est, et pessima pro optimis sequuntur, optima pro pessimis repudiant. Ad hanc sententiam facit illud Iliados s.
*ektori me\n ga\r e)ph/|nhsan kaka\ mhtio/wnti,
*pouluda/manti d' a)\r ou)/tis2, o(\s2 e)sqlh\n fra/zeto boulh\n.id est,
Consilium Hectoreum laudabat inutile quisque,
Nemo Polydamantis, at hic dabat vtile solus.Verbis pugnas, non re.
FACILE est conuiciis altercari, verum re vincere difficile. Ad eam sententiam quadrabit illud ex Iliados u. ductum ab Aenea congressuro cum Achille:
- *epei\ sa/fa oi)=da kai\ au)to\s2,
*h me\n kertomi/as2 h)\ d' ai)/sula muqh/sasqai.id est,
- Siquidem noui probe et ipse,
Et petere probris inimicaque dicere dicta.Paulo post repetit copiosius eandem sententiam:
*esti ga\r a)mfote/roisi o)nei/dea muqu/sasqai.
*polla\ ma/l', ou)d' a)\n nhu\s2 e(kato/nzugos2 a)/xqos2 a)/roito.
*strepth\ de\ glw=ss' e)sti brotw=n pole/es2 d' e)/ni mu=qoi,
*pantoi=oi, e)pe/wn de\ polu\s2 no/mos2 e)/nqa kai\ e)/nqa
*oppoi=on k' ei)/phsqa e)/pos2, toi=on d' u(pakou/sais2.id est,
Ambobus siquidem probra dicere plurima promptum est,
Quorum onus haud portet centum ratis obsita remis.
Est hominum quia lingua volubilis, omnigenique
Insunt sermones, variique, et pascua dictis,
page 971, image: s0971Hinc atque hinc, multaeque vices, sed qualia verba
Dices, talia redduntur tibi dicta vicissim.Ne quid moueare verborum strepitu.
Qui monebit aliquem, ne saeuis verbis ac minis deterreatur, quominus experiatur, accommodabit illud ex eodem libro, ab Apolline dictum Aeneae:
*all' i)qu\s2 fe/re xalko\n a)teire/a, mh/de se pa/mpan
*leugale/ois2 e)pe/essin a)potrepe/tw kai\ a)reih=|.id est.
Quin rigido ferro magis obuius ito, nec vmquam
Te saeuis dictis deterreat ille minisque.Cibo opus duraturis in labore.
Inituri bellum, ne omnino ieiuni sint, ne viribus destituantur. Id trahi poterit ad studium literarum, ad exercitium pietatis, atque alia complura. Ad id congruent versus Homerici, ex Iliad [correction of the transcriber; in the print liad]. t.
*ou) ga\r a)nh\r pro/pan h)=mar e)s2 h(e/lion katadu/nta
*akmhnos2 si/toio dunh/setai a)/nta ma/xesqai.
*ei)/per ga\r qumw=| ge menoina/a polemi/zein,
*alla/ te la/qrh gui=a baru/netai, h)de\ kixa/nei
*di/ya te kai\ limo\s2, bla/betai de/ te gou/nat' i)o/nti
*os2 de\ k' a)nh\r oi/onio koressa/menos2, kai\ e)dwdh=s2
*andra/si dusme/neessi panhme/rios2 polemi/zei.
*qarsale/on nu/ oi( h)=tor e)ni\ fresi\n, ou)de/ ti gui=a
*pri\n ka/mnei, pri\n pa/ntas2 e)rwh=sai pole/moio.id est:
Nam quis ad occasum vsque valebit solis ab ortu
Impastus iugi durans confligere pugna?
Pectore enim quamvis sit prompto ad belligerandum,
Sensim membra grauant tamen, ac sitis atra, famesque
Corripiunt, genuaque labant tendentis in hostem.
Rursus erit quicumque satur, vinoque ciboque,
Is demum potuit confligere perdius hosti.
Huic animus viget vsque ferox, neque membra laborant
Huic prius, ac victor bello submouerit omnes.Omnibus armis praesidiisque destitutus.
Hominem inermem et omnibus destitutum praesidiis indicabimus hoc versu, qui est Iliados f.
*gu/mnos2 a)/ter ko/ruqo/s2 te, kai\ a)spi/dos2 ou)d' e)/xen e)/gxos2.
id est,
Et Clypeo simul, et galea nudatui, et hasta.
Frustra habet qui non vtitur.
Si quem increpare voles, quod ingenio, diuitiis, literis non vtatur, cum habeat, conueniet illud ex eodem Iliad. f.
- *ti/nu to/con e)/xeis2 a)nemw/lion a)/utws2.
i.
Cur frustra tibi iam gestatur inutilis arcus?
In fugitiuum.
Vbi quis impotenti animi cupiditate [correction of the transcriber; in the print cupididitate] ad rem quampiam instigatur, praecipue parum honestam, vel magis si quis turpiter fugiat, in hunc quadrabit, si dixeris:
*tou=ton h( kuna/muia a)/gei.
id est,
Hunc cynamya rapit.
page 972, image: s0972Sic enim in eodem libro Iuno de Marte e praelio fugiente:
*kai/ d' au)=q' h( kuna/muia a)/gei brotoloigo\n a)/rha.
id est,
Pestiferum Martem rursum exagitat Cynamya.
Id est, musca canina.
Cum diis non pugnandum.
QVI monebit non esse pugnandum cum genio, cum superis, cum magnis principibus, vsurpabit illud ex eodem libro:
*qeoi\ de/ te fe/rteroi a)ndrw=n.
id est,
- Verum homines Diis inferiores.
De qeomaxei=n diximus alibi. Pindarus in Pythiis hymno secundo, sententiam hanc sic extulit: *xrh\ de\ pro\s2 qeo\n ou)k e)ri/zein, id est, Oportet aduersus Deum non contendere.
Vindicta tarda, sed grauis.
Vbi qui diu multa patrauit impune, tandem in extremum malum adducitur, semelque dependit superiora flagitia, congruet illud ex eodem libro:
*nu=n d' a)qro/a pa/nt' a)poti/seis2.
id est,
- Nunc cuncta lues semel adglomerata.
Verba sunt Achillis ad Hectorem.
Omissis nugis rem experiamur.
Qui conuiciis amissis iubebit ipsa re periculum fieri, vter vincat, aut vincatur, non intempestiuiter accommodauerit illud ex eodem libro:
*be/lteron au)=t' e)/ridi cunelaune/men o(/tti ta/xista
*ei)/domen o(ppote/rw| ken o)lu/mpios2 eu)=xos2 o)re/ch|.id est,
Sed praestet pugnam committere cominus, vt mox
Vtri Iuppiter esse velit laudemque, decusque,
Perspicuum fiat.Metus infamiae.
Cum dicemus nos hominum de nobis opinione, rumoribusque commoueri, quo minus mutemus consilium, conueniet illud ex eodem libro, praeterea Iliados z quod frequenter vsurpat Marcus Tullius in Epistolis ad Atticum:
*ai)de/omai trw=as2 kai\ trwa/das2 e(lkesipe/plous2.
id est,
Troianos, ac Troianas, vereorque pudetque.
Verba sunt Hectoris pudore nolentis in vrbem recipere sese, ne quis opprobraret illi, imputaretque Troianorum interitum.
Aliam aetatem alia decent.
Qui iam aliam aetatem significabit, nec idem decere canum, quod iuuenem aliquando decuit, vsurpabit illud ex eodem libro, quanquam et alias iteratum.
*all' o(/te dh| po/lio/n te ka/rh po/lio/n te ge/neion.
id est,
Verum vbi iam, canumque caput, incanaque menta.
Quod aliis vitio vertas, ipse ne feceris.
Quod damnaturus sis in aliis, in te admiseris. Ad id faciet illud ex Iliados *y.
*kai\ d' a)/llw| nemesa=ton o(/s2 tis2 toiau=ta ge re/zoi.
id est,
Imo adeo si quisquam alius patrare pararet
Tale aliquid, damnaretis, vitioque daretis.Aut ipse fuisti, aut tui similimus.
SI quando per iocum
page 973, image: s0973indicabimus eundem aliquem fuisse, qui tamen se fuisse eat inficias, veluti, si quem incuses, quod inter bibones compotauerit, isque sese neget fuisse, verum alium quempiam: non illepide detorseris illud ex eodem libro, quod de Patrocli spectro dixit Homerus:
*pa/nt' au)tw=| me/geqo/s2, te kai\ o)/mmata kal' ei)kui=a,
*kai\ fwnh\n, kai\ toi=a peri\ xroi\+ ei(/mata e(/stw.id est,
Cuncta ipsi similis, vocemque, oculosque decoros
Corporis, atque modum, et talem gestabat amictum.Audiens non audit.
Sunt quidam, qui si quid parum placet, id scire dissimulant, veluti cum negant sibi redditas literas, quibus commonefiant officii sui, quod tamen malint effugere, quam praestare, in hos quadrabit illud ex Iliad. *y.
*ws2 ou)k a)i/+onti e)oikw\s2.
id est,
Dissimulans audisse.
De Antilocho dictum, qui Menelaum reuocantem a cursu, cum audiret, perinde tamen quasi non audisset, ita celerius etiam currebat.
*auti/loxos2 d' e)/ti kai\ polu\ ma=llon e)/laune,
*ke/ntrw| e)pispe/rxwn, w(s2 ou)k a)i/+onti e)oikw\s2.id est,
Quin etiam cursum Antilochus magis accelerabat.
Instigans stimulis, audireque dissimulabat.Ex habitu bonum virum prae se fert.
Qui dicet ex ipsa oris figura videri probum hominem, citabit illud ex Odysseae primo:
- *ou) me\n ga/r ti kakw=| ei)s2 w)=pa e)w/|kei.
id est,
- Ex specie minime improbus ipsa
Esse videbatur.M. Tullius in Verrem libro octauo. Is erat Apronius, qui vt ipse non solum vita, sed etiam corpore atque ore significat, immensa aliqua vorago est, aut gurges vitiorum turpitudinumque omnium.
Absit clamor in colloquio, aut lusu.
Qui iubebit in conuiuio, colloquiove temperari a vociferatione, accommodabit illud ex eodem libro:
*nu=n me\n dainu/menoi terpw/meqa, mh\ de\ bohtu\s2
*estw.id est,
Nunc bilares caenemus, et omnis clamor abesio.
Grata nouitas.
SI quando dices nuperrima quaeque vulgo maxime placere, non intempestiuum fuerit illud ex eodem libro:
*th\n ga\r a)oidh\n ma=llon e)piklei/ous' a)/nqrwpoi,
*h tis2 a)kouo/ntessi newta/th a)mfipe/lhtai.id est,
Cantio enim haec hominum longe est celeberrima vulgo
Et gratissima, quae nuperrima venit in aures.Accinit huic Pindarus olympio. hym. 9.
*ainei de\ palaio\n me\n oi)=non a)/nqea d' u(/mnwn newte/rwn.
id est,
Lauda vinum vetus, sed nouorum hymnorum flores.
Sentiens gratiores esse hymnos, qui res nuper gestas celebrant, quam qui prisca tractant. Pleraque commendat nouitas potissimum apud imperitos. Contra in scriptis antiquitas conciliat gratiam, nouitas inuidiam: Vnde Flaccus in Epistolis:
page 974, image: s0974Indignor quidquam reprehendi, non quia crasse
Compositum, illepideve putetur, sed quia nuper.Ac caeteris ferme in rebus fauor nouitatis superiorum obliterat gratiam. Simile fastidium est humani ingenii in his, quae nobis ad manum sunt. Miramur enim exotica, cum interdum domi habeamus meliora. Id potissimum vsu venit in medicis: nostros fastidimus, licet eruditos, belluam e longinqua barbarie profectam suscipimus. Itidem pharmacopolae magno emunt herbas e longinquo aduectas, cum interdum meliores nascantur in horto vicini. Id eleganter notauit Alexis apud Athenaeum libro tertio:
*erw=men a)llotri/wn, parorw=men suggenei=s2.
id est,
Alienum amamus, proximum contemnimus.
Mulier pudica ne sola sit vsquam.
Cum admonebimus non conuenire, vt pudica mulier sola, citraque testes cum viris colloquatur, vsui fuerit illud apud Homerum frequens de Penelope:
*ou)k oi)/h. a(/ma th=| ge kai\ a)mfi/poloi du/' e(/ponto.
id est,
Haud sola, ast illam famulae binae comitatae.
Fatale vitae tempus exactum.
In decrepitos, quorum aetas iam exacta videbitur, quadrabit ex eodem libro:
*nh/pioi, oi(/ kata\ bou=s2 u(peri/onos2 h)eli/oio *hsqion.
id est,
Dementes, vt qui sacros tibi maxime Phoebe
Absumpsere boues.Nam per solis boues, annos fatales, vt opinamur, innuit poeta.
Non luctu, sed remedio opus in malis.
In malis non lamentis, sed auxiliis vtendum. Ad id conueniet illud ex Iliados w. quamquam aliis item iteratum locis:
*ou) ga/r tis2 prh=cis2 pe/letai krueroi=o go/oio.
id est,
Quippe nihil miseri fletus lamentave prosunt.
Adhuc aliquis Deus respicit nos.
CVM in rebus vehementer afflictis, negabimus nos prorsus abiecisse animum, verum esse spei nonnihil, conueniet illud, quod in eodem libro dicitur a Priamo:
*all' e)/ti tis2 kai\ e)moi=o qew=n u(pere/sxeqe xei=ra.
id est,
Numen adhuc aliquod dextram mi obtendit amicum.
Mors optima rapit, deterrima relinquit.
Optima mors eripit e medio, relinquit deterrima. Proinde videmus quosdam prorsus inutiles Tithoniam aetatem viuere, paucissimos egregio praeditos ingenio, ad senectae limen peruenire. In hanc sententiam quadrat illud ex eodem libro:
*tou\s2 me\n a)pw/les' a)/rhs2, ta\ d' e)le/gxea pa/nta le/leiptai,
*yeu=stai/ t)' o)rxhstai/ te xoroitupi/h|sin a)/ristoi,
*arnw=n h)d' e)ri/fwn e)pidh/mi+oi a(rpakth=res2.id est,
Sustulit hos Mauors, reliqua at mala probra relicta
Mendaces, saltatores, primique choreis
Ducendis, agnis, atque hoedis diripiendis Strenui.Celebre est illud Maronis:
Optima quaeque dies miseris mortalibus aeui.
Prima fugit, subeunt morbi, etc.
page 975, image: s0975Concinit et Theocritus in Epitaphio Bionis:
*tai=s2 nu/mfaisin e)/docen a)ei\ to\n ba/traxon a)/dein,
*toi=s2 d' e)gw\ ou) fqone/oimi, to\ ga\r me/los2 ou) kalo\n a)/dei.id est,
Sic visum est nymphis semper canit improba rana,
Huic neque ego inuideo, nec enim bona carmina cantat.Domi manendum.
Inutile diutius abesse domo, relictis possessionibus. In eam sententiam quadrabit illud ex Odysseae *g.
*kai\ su\ fi/los2, mh/ dhqa\ do/mwn a)/po th=l' a)la/lhso,
*kth/mata/te prolipw\n, a)/ndras2 d' e)n soi=soi do/moisi..id est,
Tu quoque amice domo diuturnus abesse caueto
Rebus itemque viris intra tua tecta relictisItem Hesiodus:
*oikoi be/lteron ei)=nai e)pi\ blabero\n to\ qu/rhfi.
id est,
Esse domi praestat, quia damnosum foris esse.
Refertur ex Euripide carmen hoc:
*maka/riois2 o(/s2 tis2 eu)tuxw=n oi)/koi me/nei,
*en gh=| d' o( fo/rtos2 kai\ pa/lin nauti/lletai.id est,
Beatus is, qui in prosperis manet domi,
Nam sarcina solo quae tenetur, denuo Potest salo committi.A sacris abstenendae manus.
Vulgo quoque creditum est, fatum instare ei, qui sacris rebus, ac Deo dicatis manus iniecerit: aut qui pios homines, aut certe fungentes sacris ministeriis oppugnarit, veluti Pontificem Romanum, episcopos, abbates, etiam si parum fuerint piis moribus. Id propemodum iam olim dictum est ab Homero Iliados P.
*oppo/t' a)nh\r e)qe/leei pro\s2 dai/mona fati\ ma/xesqai,
*on te qeo\s2 tima=| ta/xa oi( me/ga ph=ma kulisqh.id est,
Cum diuo certare viro simulatque cupit quis,
Cuique Deus bene vult, malum huic breui imminet ingeus.Turpis iactantia.
NON est generosi animi iactare sese de his, quae fortiter, aut feliciter fecit. Super hoc ita Menelaus eodem in libro:
*ou) me\n kalo\n u(pe/rbion eu)xeta/asqai.
id est,
Haud sane pulcrum sese iactare superbe.
Prior occupat.
VBI quis lucrum celeritate praeripuit cuipiam, conueniet illud ex Iliados x.
*mh/ tis2 ku=dos2 a)/rotio balw\n, o( de\ deu/teros2 e)/lqoi.
id est,
Ne quis praeriperet iaculans laudemque decusque.
Atque ita serior ipse veniret, iamque secundus.Dictum de Achille, qui reliquis Achiuis innuit, ne quis iaculum mitteret in Hectorem, quo sibi gloriam totam seruaret.
Ne Dij quidem a morte liberant.
NEmo tam carus superis, vt illorum fauore mortem euitarit. Huic sententiae suffragabitur Homericum ex eodem libro testimonium:
*all' h)/toi qa/naton me\n o(moi/ion ou) de\ qeoi/per,
*kai\ fi/lw| a)ndri\ du/nantai a)lalke/men, o(ppoteken dh\
*moi=r' o)loh\ kaqe/lhsi tanhlege/os2 qana/toio.id est,
page 976, image: s0976At vero mortem communiter omnibus aequam
A dilecto homine, neque dii depellere possunt,
Quem funesta dies fati iamiam vrget acerbi.Deus vndecunque iuuat, si modo propitius.
Deus vbique praesens adest, si faueat: neque refert vbi gentium agas illo propitio. Ad hanc sententiam accommodes licebit ex eodem libro:
*rei=a qeo\s2 k' e)qe/lwn kai\ thlo/qen a)/ndra saw=sai.
id est:
Si libeat seruare procul quoque numina possint,
Fatum immutabile.
Diuina decreta non commutantur, humanae leges pro tempore variantur, quemadmodum et mores et voluntates. Ad id congruet illud ex eodem libro.
*ou) ga\r t' ai)=ya qew=n tre/petai no/os2 ai)e/n e)o/ntwn.
id est:
Non etenim diuûm mens vertitur astricolarum.
Sine ope diuina nihil valemus.
Manca est omnis mortalium industria, omnisque conatus, nisi fauor adspiret diuinus. Ad id accommodare licebit Homericum illud ex eodem libro,
*pa/ntes2 de\ qew=n xate/ous' a)/nqrwpoi.
id est,
Mortalis diuûm auxilium desiderat omnis.
Industriam adiuuat Deus.
In aggrediundo negotio, quaedam humana ratione prouidentur, quaedam fortunae commoditas, ipsaque res suppeditat. Id est apud Homerum cum alias aliquoties, tum hoc quem modo citauimus libro:
*thle/max' a)/lla me\n au)to\s2 e)ni\ fresi\ sh=|si noh/seis2,
*alla\ de)\ kai/ dai/mwn u(poqh/setai.id est,
Haec partim ipse tuo perpendes pectore tecum,
Partim diuûm aliquis tibi suggeret.Aetate prudentiores reddimur.
Si quando negabimus nobis eadem probari iam natu grandioribus, quae quondam ob aetatis inscitiam adriserunt, sed vsu rerum auctam prudentiam, congruet illud ex eodem libro.
*egw/ d' e)/ti nh/pios2 h)=a.
*nu=n d' o(/te dh\ me/gas2 ei)mi\, kai\ a)/llwn mu=qon a)kou/wn
*gunqa/nomai, kai\ dh/ moi a)e/cetai e)/ndoqi qumo/s2,i.
- Eram adhuc puer, ast vbi iam sum
Grandior, et reddit me aliorum oratio doctum,
Ipseque grandescit mi animus.Dicitur ad procos a Telemacho.
Otiosus esto.
Si quem iubebimus animo otioso esse, tantum curare cuticulam, negotium aliis curae futurum, accommodabimus illud ex eodem libro:
- *mh/te toi a)/llo
*en sth/qessi kako\n mele/tw e)/rgon te e)/pos2 te,
*alla\ ma/l' e)sqie/men kai\ pine/men w(s2 to\ pa/rosper.i.
- Tute caueto
Aut dicti, aut facti cruciet tua pectora cura,
Quin tranquillus, edasque bibasque ita vt ante solebas.
page 977, image: s0977Cedendum multitudini.
QVI suadebit non esse pugnandum vni cum multis, et vbique multitudini morigerandum, adducet illud ex eodem libro:
*alla/ken au)tou= a)eike/a po/tmon e)pi/spoi,
*ei) pleo/nessi ma/xoito.id est,
Arcesset mox ipse sibi crudelia fata,
Si multis pugnare velit.Iidem preci paulo superius:
- *argale/on de\
*andra/si kai\ pleo/nessi maxh/sasqai peri\ daiti\.id est,
- Cumpluribus ardua res est
Depugnare viris inter conuiuia solos.Deus vlciscetur.
CVm significabimus nobis in praesentia deesse facultatem depellendi, verum optare, vt superi puniant aliquando, vsui fuerit illud ex eodem libro:
*egw\ de\ e)pibw/somai ai)e\n e)o/ntas2,
*aike poqi\ zeu\s2 dw=si pali/ntita e)/rga gene/sqai.id est,
Ast equidem immortales implorauero diuos,
Si fors luppiter ipse vices aliquando reponat.In tempore cauenda poena mali.
QVoties admonebimus, vt multo ante occurratur malo, priusquam oppresserit nos, aut cessandum a peccando, priusquam ingruat diuina vindicta, vsui fuerit illud ex eodem libro:
*alla\ polu\ pri\n
*frazw/mesq' w(/sken katapau/somen.id est,
Verum nos multo ante modum, finemque velimus Ponere.
Verba vatis minantis procis Vlyssis reditum.
Domesticum malum.
AD significandum priuatum, ac domesticum malum, quod ad alios nihil attinet, conveniet illud ex eodem libro:
*all' e)mo\n au)tou= xrei=os2, o(/moi kako\n e)/mpesen oi)/kw|.
id est,
Porro malum nostras quod in aedes incidit, vnum
Ad me pertinet.M. Tull. in actione in Verrem 5. domesticum ac vernaculum crimen appellat, quod intra parietes admissum nondum pervenit in publicum rumorem.
Senum prudentia.
IN senem plurimarum rerum vsu peritum, quique multa meminerit superioribus acta saeculis, quadrauerit illud ex eodem lib.
- *palaia/ te polla/te ei)dw\s2.
id est,
- Qui antiquaque multaque norat.
Praemenda occasio.
QVI significabit modis omnibus instandum esse, nec omittendam e manibus semel oblatam occasionem, accommodabit illud ex Odyss d.
*umei=s2 d' a)stemfe/ws2 e)xe/men ma=llo/n te pie/zein.
id est,
Vos premite, et vinclis magis arcte stringite captum.
Quod quidem detorquere licebit ad id, cum dicemus, impetus animi hoc magis ac magis esse coercendos rationis moderamine, quo magis efferuescunt, et ad malum sollicitant.
Cum principe non pugnandum.
QVI significabit arduum, principem a priuato superari: aut difficillimum vincere naturam, vsurpabit illud ex eodem lib.
*argale/os2 ga/r t' e)sti\ qeo\s2 brotw=| a)ndroi\ [note of the transcriber: rho left out and written below the word] damh=nai.
id est,
page 978, image: s0978Ardua res homini mortali vincere numen.
Ingens discrimen.
INgens interuallum, veluti si quis sentiat plurimum interesse inter pecuniae studium et sapientiam, hoc versu licebit significare ex eodem libro:
*to/sson a)/neuq' o(/sson te panhmeri/h glafurh\ nhu\s2
*hnusen h(=\ ligu\s2 ou)=ros2 e)pipnei/hsen o)/pisqen.id est,
Tantum aberat, quantum cursu ratis acta diurno
Conficiat spatis, quam provehat aura secunda.Aperte, simpliciterque loqui.
SImpliciter et aperte dicturos nos, citraque ambages significabimus hoc carmine, quod est in eodem libro,
- *ou)k a)\n e)/gwge
*alla pare\c ei)/poimi paraklido\n, ou)d' a)path/sw.id est,
Non fucis te dissimulans decepero fictis.
Rerum omnium vicissitudo.
VAriae fortunae vices, et nunc laeta contingunt vnicuique, nunc tristia. Ad eam sententiam applicabitur illud ex eodem lib.
- *a ta\r qeo\s2 a)/llot' e)p' a)/llw|,
*zeu\s2 a)gaqo/n te kako/n te didoi=.id est,
- Nunc huic, nunc Iuppiter illi
Nunc laeta immittit, nunc tristia.Qui nocere potest, et idem prodesse.
IN medicos imperitos, qui non raro venenum pro remedio ministrat, quadrabit illud ex eodem lib. quod vsurpauit in Pseudomante Lucian estque pluribus apud Homerum locis:
*fa/rmaka, polla\ me\n e)sqla\ memigme/na, polla\ de\ lugra\.
id est,
Pharmaca mista, salubria multa, at noxia multa.
Idem quadrabit in hominem et bonis et malis instructum artibus, qui vel iuuare possit, si velit, vel laedere.
Arripienda quae offeruntur.
Solemnis est, multisque locis iteratus versiculus hic:
*oi( d' e)p' o)nei/aq' e)toi=ma prokei/mena xu/ras2 i)/allon.
id est,
Quisque sibi appositis, si quid foret vtile, promptas
Admouere manus.Quem torquere licebit in tutores, qui rem nacti pupillorum manus iniiciunt, interque se partiti sibi vindicant. Aut in simile hominum genus inuadentium et inuolantium aliena.
Principum fauor necessarius.
VBI quis inuitis principibus, conatur extricare sese e malo quopiam: aut lite, a qua non possit explicari, nisi adiutus illorum fauore, conueniet illud ex eodem libro dictum in Aiacem Oileum:
*fh=r(' a)e/khti qew=n fuge/ein me/ga lai=tma qala/sshs2.
id est,
Iactabat sese spaciosi ex aequoris altis
Emersurum vndis, inuito numine diuûm.Negocium non aptum.
QVI recusat munus, aut provinciam sibi parum accommodam: aut qui negabit arcessere velle sese quempiam ad id muneris, ad quod gerendum idoneus non videatur, vsurpabit illud ex eodem lib.
*ippous d' ei)s2 i)qa/khn ou)k a)/romai.
i.
Caeterum equos Ithacam non duxero.
page 979, image: s0979Verba sunt Telemachi recusantis equos, quos Menelaus offerebat dono, quod Ithacensis insula non esset opportuna alendis equis, quippe petricosa, minimeque pascuis apta.
Conuiua non conuiua.
IN eum, qui accumbit quidem in conuiuio, verum spectator duntaxat eorum, quae apponuntur: nam hoc pacto quidam sordide magnifici conuiuas suos tractant, quadrabit quod in eodem dictum est de Penelope:
*kei=t' a)\r a)/sitos2, a)/pastos2, e)dhtu/os2, h)de\ poth=tos2.
id est,
Incoenatus, et impastus potuque ciboque
Accubuit.Vndecumque lucrum captant.
IN aduocatos, in calumniatores, in malos medicos, qui captant vndecumque, si quis incidit in casses, quem possint expilare, congruet illud, quod in eodem libro:
*ai)ei\ ga\r peri\ nh=son a)lw/menoi i)xqua/askon
*gnamptoi=s2 a)gki/stroisi, e)/teire de\ gaste/ra limo/s2.id est,
Semper enim quaqua patet insula, piscibus hamo
Insidiabuntur, ventrem fames enecat atra.Munerum corruptela.
IN eum qui rem auro, donisque aggreditur, non infestiuiter torseris illud ex eodem lib. dictum de Mercurio sumente caduceum.
*ei)/leto de\ r(a/bdon th=| t' a)ndrw=n o)/mmata qe/lgei,
*wn e)qe/lei, tou\s2 d' au)=te kai\ u(pnw/ontas2 e)gei/rei.id est,
Corripuit virgam, qua mulcet lumina somno,
Quorumcumque velit, soluit quoque lumina somno.Quadrat enim pulchre in munera, quod de virga Mercuriali dictum est, quibus velut expergefiunt iudices, antea ceu dormitantes, et rursum infesti placantur, vt in causa velut obdormiscant, conniueantque. Aristophanes in Concionatricibus, ait deos quoque capi donis, eosque manibus stare supinis,
*otan ga\r e)uxw/mesqa dide/nai t' a)gaqa\,
*esthken e)ktei/nonta th\n xei=r' u(pti/an,
*ou)k w(/st ti dw/dont' a)/ll o(/pws2 ti lh/yetai.id est,
Nam cum precamur largiantur vt bona,
Manum supinam porrigentes stant velut
Nihil daturi, sed recepturi magis.Interpres admonet, statuas deorum olim fere supinis manibus fingi solere. Supinam autem appellat repandam, velut ad excipiendum compositam.
Principes inter se noti.
QVI dicet mutuam principum, aut eruditorum inter ipsos esse notitiam, etiamsi diuersas, longeque dissitas habitent regiones, vsupare poterit illud ex eodem libro:
*ou) ga/r t' a)gnw=tes2 qeoi\ a)llh/loisi pe/lontai
*aqa/natoi, ou)d' ei)/tis2 a)po/proqi dw/mata nai/ei.id est,
Non ignoti inter se sunt dii morte carentes,
Quamquam semoti diuersa in sede morentur.Periculum ne temere subeas.
NEmo longam nauigationem suscipit animi causa, sed adactus graui quapiam necessitate, aut nemo
page 980, image: s0980diuturnum, grauemque laborem capessit temere. Ad id congruet illud ex eodem libro:
*ti/s2 d' a)\n e(kw\n to/sson diadra/moi a(/lmuron u(/dwr.
id est,
Quis tantum falsi laticis percurrere vltro.
Si Deus voluerit.
DE re futura, cuius exitus pendeat a Dei fauore: nam etiam vulgo dicunt ominis causa, si Deus voluerit: id Homerico versu licebit explicare, si quando iocabimur apud eruditos:
*aike qeoi/ g' e)qe/lwsi, toi\ ou)rano\n eu)ru\n e)/xousin.
id est,
Diis ita si visum fuerit, quos gestat olympus.
Suadeo, quod ipse facturus essem.
CVm alteri damus consilium, quo non grauemur ipsi vti in simili causa, conveniet illud Calypsus ex eodem libro:
*alla\ ta\ me\n noe/w kai\ fra/ssomai, o(/ss' a)\n e)moi/per
*au)th=| mhdoi/mhn, o(/te me xreiw\ to/son h(/koi.id est,
Sentio, suadeboque tibi, quibus haud grauer vti
Ipsa, mihi similis si quando occurreret vsus.Non abticit animum.
DE eo, qui ne afflictissimis quidem in rebus spem aut consilium abiicit: quemadmodum apud Maronem; Latinus rerumque reliquit habenas, sed de recipiendo se vtcumque cogitat, apposite dicetur, quod inibi dictum est de Vlysse:
*all' ou)d' w(s2 sxedi/hs2 e)pelh/qeto peiro/meno/s2 per.
id est,
Ac neque sic licet afflictus obliuia coepit. Nauigii.
Malis mala succedent.
IN eum, qui variis exercetur incommoditatibus fortunae, nunc morbo, nunc rapinis, nunc aliis, atque aliis malis, conveniet illud ex eodem libro:
*allote me/n te no/tos2 bore/h| proba/leske fe/resqai,
*allote d' au)=t' eu)=ros2 zefu/rw| ei)/caske diw/kein.id est,
Tradebat notus hunc boreae quandoque vehendum,
Nunc rursum Zephyro iactandum tradit eurus.Ausonius in epigrammate eleganter dixit: Catenatos labores, quod negocium ex negocio seritur. Cui contrarium est, quod ait Pindarus Olymp. 8. e)sqla/d' e)p' e)sqloi=s2 e)/rga qe/loi do/men. Optat vt Iupiter velit illi benefacta benefactis cumulare.
Hospitis habenda cura.
QVI dicet hospitum habendam esse rationem, vsurpabit illud ex eodem libro:
*ai)doi=os2 me\n t' e)sti\ kai\ a)qana/toisi qeoi=si
*andrw=n o(/s2 tis2 i(/khtai a(lw/menos2 w(/sper e)gw\ nu=n.id est,
Nam diuis reuerendus et immortalibus ille est,
Quicumque appulerit multis erroribus actus,
Nunc vti ego.Diuitiae non semper optimis contingunt.
QVI dicet opes non semper cordatissimis, sed pro fortunae arbitrio, nunc huic, nunc illi contingere, citabit illud ex Odyss. Z.
*zeu\s2 au)to\s2 ne/mei o)/lbon o)lu/mpios2 a)nqrw/poisi,
*esqloi=s2 h)de\ kaloi=sin, o(/pws2 e)qe/lhsin e(ka/stw|.id est,
page 981, image: s0981Iupiter emetitur opes mortalibus ipse,
Sic visum vt fuerit, cuicumque bonove, malove.Dicuntur a Nausiaca, ad Vlyssem mendicantem: nec illum ob inopiam habet despectui, quae fortunae sit imputanda, non homini, si is modo fuerit alioqui cordatus.
Munus exiguum, sed opportunum.
CVm munus indicamus, pretio quidem perpusillum, sed tamen accipienti pro tempore gratissimum, veluti si quis panem porrigat de vita periclitanti, citabimus illud ex eodem libro:
*do/sis2 d' o)li/gh te fi/lhte.
id est,
Exiguum munus, gratum tamen.
Idem carmen extat in c.
Suo quisque studio gaudet.
QVI dicet aliis studiis alios teneri, et vnumquemque suo victitare quaestu, proferet illud ex eodem libro:
*ou) ga\r faih/kessi me/lei i)o\s2 h)de\ fare/trh,
*all' i(stoi\ kai\ e)retma\ new=n, kai\ nh=es2 e)i/+sai.id est,
Nam Phaeacibus haud cordi iacula atque pharetra,
Sed remi, tabulisque ratis compactilis aequis.Adfine illi: Tractant fabrilia fabri. Pinda. in Pyth. hym. 10. kai\ e(te/roisin e(te/rwn e)/rws2 e)/knice fre/nas2. id est, Aliis aliarum rerum amor pupugit mentem.
Demittere sese ad aliorum mediocritatem.
VBI quis moderatur data opera res suas, ad aliorum mediocritatem. Veluti si quis praeceptor tradat auditoribus, non quantum ipse docere posset, sed quantum illi capere possint, conveniet illud ex eodem libro de Nausicaa sic habenis moderante cursum mularum, vt pedissequae, et Vlysses pedibus consequi possent:
*h de\ ma/l' h(nio/xeuen o(/pws2 a(/m' e)poi/ato pezoi\,
*amfi/poloit' o)duseu/s2 te, no/w| d' e)pe/ballen i(ma/sqlhn.id est,
Haec ita lora regens, pedes vt comes iret Vlysses
Tum comitum quoque turba, modo, rationeque certa
Instigat scutica.Mihi curae erit hoc negocium.
CVm admonebimus quempiam, vt omne negocium in nos reiiciat ipse securus, nobis rem curae futuram, conveniet illud ex Odyss. H.
*all' i)/qi sigh=|, toi=on, e)gw\ d' o(do\n h(gemoneu/sw
id est,
Quin tacitus procede, viae huius ego fuero dux.
Aliud cura.
CVm negabis esse causam, cur aliquis aut dubitet, aut solicitus sit exempto scrupulo, accommodabitur illud ex eodem libro:
*alki/no' a)/lloti/ toi mele/tw fresi\n.
id est,
Alcinoe cures aliud.
Item Terentius,
Atqui iam reperi, aliud cura.
Molestus interpellator venter.
VEnter improbus interpellator, non sinit vnquam quemquam [correction of the transcriber; in the print quemqiam] obliuisci sui. Id ad aegestatem torqueri poterit, quae mortales ad omnia tum facienda, tum ferenda solet compellere. Sic autem Vlysses in eodem libro:
page 982, image: s0982*ou) ga/r ti stugerh=| e)pi\ gaste/ri ku/nteron a)/llo
*epleto h(/t' e)ke/leusen e(/o mnh/sasqai a)na/gkh|,
*kai\ ma/la teirome/non kai\ e)ni\ fresi\ pe/nqos2 e)/xonta.id est,
Non est improbior res altera ventre molesto,
Quippe vel inuitum meminisse sui iubet, et si
Valde animo crucieris, et angat pectora moeror.Vulgus suspicax.
SVspiciosum vulgus, et pleraque malam in partem interpretatur. Homerus in eodem libro:
*du/szhloi ga/r t' ei)me\n e)pi\ xqoni\ fu=l' a)nqrw/pwn.
id est,
Quippe homines plerique sumus male suspiciosi.
Nemo cogendus officii causa.
NVLLVS hospes retinendus aduersum animi sententiam, et inuitus. Nemo cogendus, vt cuiusquam vtatur beneficio, si nolit. Ad hanc sententiam accommodabitur illud ex eodem libro.
*ei)/k' e)qe/lwn te me/nois2, a)e/konta de/s' ou)/tis2 e)ru/cei.
id est,
Si maneas sponte, inuitum nemo retinebit.
Dicitur ad Vlyssem ab Alcinoo Phaeacum tyranno.
Malum bono pensatum.
QVoties natura dotem aliquam egregiam largitur, eandem aliquo vitio pensat: aut cum quis beneficium suum aliquo vitiat maleficio, quadrabit illud ex Odysseae *q.de Demodoco musico dictum:
*to\n peri\ mou=s' e)fi/lhse, di/dou d' a)gaqo/nte kako/nte.
*ofqalmw=n ga\r a)/merse, di/dou d' h(dei=an a)oidh\n.id est,
Hunc alios vltra dilexit musa, deditque,
Atque boni, atque mali quiddam, nam lumina ademit,
At dedit emulcere suaui pectora cantu.Omni certaminis genere.
CVM innuemus omni certaminis genere congressum esse, veluti si quis dicat, in omni disciplina disputatum acriter, conueniet illud ex eodem libro:
*pu/c te palaismosu/nh| te kai\ a(/lmasin h)/de\ po/dessin.
id est,
Et pugnis pedibusque, et saltibus, atque palaestra.
Item vbi quis ostendit se nullum detractare certamen, sed ad quodvis ingenii experimentum paratum esse, conueniet illud ex eodem libro:
*deu=r' a)/ge peirhqh/tw e)pei/m' e)xolw/sate li/hn,
*h pu\c h)e\ pa/lh|, h)\ kai\ posi\n ou)/ti megai/rw.id est,
Huc age, quandoquidem grauiter mihi concita mens est,
Qui volet, experiatur, pugnis, siue palaestra,
Siue pedum cursu malit, nihil ipse recuso.Antiquis debetur veneratio.
CVM summis et inuictis, vel cum antiquis non est certandum, qui velut extra aleam hominum positi videntur, sed his vltro cedendum: veluti si quis neget sese cum M. Tullio de eloquentia velle conflictari, cum
page 983, image: s0983mediocribus non recusare, vsurpabit quod eodem in loco dicitur ab Vlysse:
*andra/si de\ prote/roisin e)rize/men ou)k e)qelh/sw
*ou)/q' h(raklh=i ou)/t' euru/tw| oi)xalih=i.id est,
Cum maioribus haud subeam certamina, vel cum
Herculea virtute, vel Euryto OEchialensi.Flagitiorum turpis exitus.
CVM res perperam instituta, male cedit, conueniet illud ex eod. libro:
*ou)k a)reta=| kaka\ e)/rga.
id est,
Haud bene succedunt facta improba.
Dictum est de Martis adulterio deprehenso.
Patria sua cuique iucundissima.
VNicuique sua patria iucundissima, quaecunque contigit. Homerus Odysseae I.
*ws ou)de\n glu/kion h(=s2 patri/dos2 ou)de\ tokh/wn
*gi/gnetai.id est,
Vt nihil est patria propriisve parentibus vllis
Dulcius.Fuga tutior.
QVI dicit tutius esse fuga vincere libidinem, quam contra pugnando, poterit accommodare, quod de Charybde dictum est Odysseae M.
*ou)de/ tis2 e)/st' a)lkh\, fuge/ein ka/rtiston a)p' au/th=s2.
id est,
Non est vlla medela, procul fugere optimum ab illa.
Alia committenda, alia celanda.
NON temere quidvis apud quemvis effutiendum, ac ne familiaribus arcana omnia proferenda sunt, verum alia communicare conueniet cum amicis, aut vxoribus, alia celare. Ad hanc sententiam quadrat illud ex Odysseae *d.
*alla\ to\ me\n fa=sqai, to\ de/ g' au)= kekrumme/non ei)=nai.
id est,
Dicendum est aliud, contra est aliud reticendum.
Femina nihil pestilentius.
NIHIL femina pestilentius, hanc sententiam eodem in libro sic effert Homerus:
*ws2 ou)k ai)no/teron kai\ ku/nteron a)/llo gunaiko\s2.
id est,
Vsque adeo nihil improbius, muliereque peius.
Frequenter apud antiquos poetas male audit mulierum genus.
Cum amico non certandum aemulatione.
CVM amico, et benemerito non est suscipiendum certamen, ne quid obscuretur amicitia propter aemulationem, huiusmodi comitem contentionum. Id innuit Homerus in Odysseae *q. cum Vlysses excipit Laodamantem, quod hospes esset:
- *ti*s2 a)\n file/onti ma/xoito.
id est,
Quis namque benigno cum hospite pugnet?
Locum etiam habuerit, vbi dicemus hospitis esse munus cedere iis, apud quos diuersatur, etiamsi possit vincere. Nam inibi statim subnectitur huiusmodi sententia:
*afrwn ga\r kei=no/s2 ge kai\ ou)tidano\s2 pe/lei a)nh\r,
*ostis2 ceinodo/kw| e)/rida profe/rhtai a)e/lqw|.id est,
Vir siquidem vecors est ille, nec vnius assis,
page 984, image: s0984Quisquis ad euentum certaminis euocat illum,
Quem penes hospitio fruitur, tectoque iuuatur.Aspera vita, sed salubris.
IN vitae rationem, duriusculam quidem, sed tamen ad rectam morum institutionem idoneam, conueniet illud Odysseae I. dictum de Ithaca:
*traxei=' a)ll' a)gaqh\ kourotro/fos2.
id est,
Aspera, sed iuuenum nutrix bona.
Consiliis simul et facto valens.
IN hominem consilio pariter ac viribus excellentem, conueniet illud Odysseae *c.
*oi)os2 e)kei=nos2 e)/hn bouleu/men h)de\ ma/xesqai.
id est,
Is cuiusmodi erat seu pugna consiliove.
Abhorrentis, ac detestantis.
CVM dicemus nos vehementer a vitio quopiam abhorrere, illud ex libro eodem vsurpare licebit.
*exqro\s2 ga/r moi kei=nos2 o(mou= a)i/+dao pu/lh|si.
id est,
Is mihi iuxta inuisus, vt atri limina Ditis.
Idem carmen extat in Iliad. I. sub persona Achillis. Hic ab Vlysse dicitur.
Quod adest, boni consule.
QVI admonebit oportere boni consulere, quidquid a fortuna conceditur, vsurpabit illud ex Odysseae *c.
esqie daimo/nie cei/nwn kai\ te/rpeo toi=s2de
*oi(=a pa/resti. qeo\s2 de\ to\ me\n dw/sei, to/d' e)a/sei.
*ottiken w(=| qumw=| e)qe/lei. du/natai ga\r a(/panta.id est,
Hospes sume cibum, et quorum data copia, laetum his
Pasce animum, nam sors dabit haec, rursum illa negabit
Vtcunque est animo lubitum, valet omnia quippe.His verbis Eumaeus subulcus Vlyssem inuitat, vt cibos viles et rusticanos qualescunque essent, boni consuleret. Transferetur ad omnem hominis vitam, quoties admonebimus, vt quemcunque statum sors dederit, in eo laete tranquilleque viuamus. Apud Athenaeum libro 10. refertur hic senarius:
*epi\ toi=s2 parou=si to\n bi/on dia/pleke.
id est,
Quae praesto sunt, in hisce vitam nectito.
Isocrates in oratione de pace: ste/rgein toi=s2 parou=sin, ait plerisque hominibus esse difficilimum: et hinc est, quod bellum malunt, quam pacem.
Officium ne collocaris in inuitum.
INSTAR iniuriae fuerit, si quis officium collocet in inuitum. In eam sententiam Homerus Odysseae O.
*ison toi\ kako\n e)sq' o(/s2 t' ou)k e)qe/lonta ne/esqai
*cei=non e)potru/nh| kai\ o(/s2 e)ssu/menon kateru/kh|.
*xrh\ cei=non pare/onta filei=n, e)qe/lonta de\ pe/mpein.id est,
Iuxta peccat vterque, vel is, cui extruditur hospes
Inuitus, vel qui remoratur abire volentem.
Hospes donec adesse volet, tractare benigne
Conuenit, emittendus vbi discedere quaeret.Bona spes ostensa.
CVM bona quaepiam spes affulget alicunde, perficiendi quod proposuimus, conueniet illud ex eodem libro:
page 985, image: s0985*ws2 a)ra\ oi( ei)po/nti e)pe/ptato decio\s2 o)/rnis2.
id est,
Sic fato felix a dextris aduolat ales.
Arrogantia non ferenda.
IN eos, qui intoleranda sunt arrogantia, non inscite torquebitur illud ex eodem lib. ab Eumaeo dictum in procos:
*tw=n u(/bris2 te bi/hte sidh/reon ou)rano\n h(/kei.
id est,
Horum visque animusque ferox, contingit Olympum.
Idem in *r. dicitur Vlysse ad Eumaeum.
Domus optima.
INfelicissimum incertis vagari sedibus, quemadmodum faciunt semper a)ne/stioi peregreque viuentes. Huic adstipulatur eodem libro:
*plagktosu/nhs2 d' ou)k e)/sti kakw/teron a)/llo brotoi=sin
id est,
Nil miserabilius, quam incerta sede vagari.
Transferri poterit ad eos, qui circumaguntur, quibuslibet opinionibus, aut qui subinde mutant amicos, aut institutum vitae.
Non omnibus contingit.
NON cuivis fit potestas cum regibus colloquendi: aut non omnibus contingit diuinarum literarum penetrare mysteria. Ad hunc sensum non inuenuste deflectetur illud ex Odysseae *p.
*ou) ga/r pw pa/ntessi qeoi\ fai/nontai e)nargei=s2.
id est,
Haud cuivis manifesta videntur numina diuûm.
Auctoritas diuinitus.
DIVINITVS contingit, vt idem homo nunc magnifiat, nunc despiciatur. Ad id facit illud ex eodem libro:
*rhi/dion de\ qeoi=si toi\ ou)rano\n eu)ru\n e)/xousi,
*h me\n kudh=nai qnhto\n broto\n, h)\ de\ kakw=sai.id est,
Est procliue deis, amplus quos claudit Olympus,
Reddere vel despectum hominem, aut adiungere honorem.Tollenda mali occasio.
QVI suadebit, vt mali submoueatur occasio, non absurde citabit illud ex eodem libro.
- *au)to\s2 ga\r e)fe/lketai a)/ndra si/dhros2.
id est,
- Quippe viros ferrum illicit ipsum.
Ita diuitiae proliciunt ad luxum, consuetudo puellarum ad amorem.
Vbi cognitum est quod erat occultum.
VBI res, quae magno studio celebratur, fuerit aliquo pacto deprehensa, quadrabit illud ex eodem libro.
*htis2 sfin to/d' e)/eipe qew=n, h)\ ei)/sidon au)toi\.
id est,
Siue illis Deus hoc aliquis deprodidit index,
Siue ipsi videre.Abstinenda vis a regibus.
QVI dicet haud temere manum immittendam in reges, potentes, aut viros Deo dicatos, adducet illud ex eodem libro:
- *deino\n de\ ge/nos2 basilh/i+on e)sti\n
*ktei/nein.id est,
- Res dira, ac plena pericli est,
Regale occidisse genus.Domesticum dissidium.
AD detestandam seditionem domesticam, et mutuam
page 986, image: s0986contubernalium inter ipsos discordiam, insidiasque, conueniet illud ex eod. lib.
*ou)k o(si/h kaka\ r(a/ptein a)llh/loisin.
id est,
Impia res moliri inter sese mala.
Qui eget, in turba versetur.
ETIAM hodiernis temporibus vulgo iactatur fabula de caeco mendico, qui iubebat ministro, vt eo se duceret, vbi maxima esset hominum procella, addens sententiam populari ioco celebrem: Ibi quaestum esse, vbi sit hominum frequentia. Homerus item Odysseae r.
*ptwxw=| belti/on e)sti kata\ pto/lin, h)e\ kat' a)grou\s2
*dai=ta ptwxeu/ein.id est,
Mendico praestat populosa per oppida coenam.
Mendicare suam, quam ruri.Officium humilius.
CVM quis recusat munus tanquam humilius, parumque sese dignum, applicabit illud ex eodem Odysseae r.
*ou) ga\r e)pi\ staqmoi=si me/nein e)/ti thli/kos2 ei)mi/.
id est,
Nam vt maneam in stabulis iam non mea postulat aetas.
Verba sunt Vlyssis ad subulcum.
Vitandae potentum offensae.
QVI dicet formidandos diuitum, et principum offensas, propterea quod quantumlibet leuiter offensi, grauiter indignantur, et, vt ait Plautus, Plumbeas iras gerunt, accommodabit illud ex eodem lib.
*xale pai\ de/ t' a)na/ktwn ei)si\n o(moklai\.
id est,
Sunt formidandae regum, offensaeque. minaeque.
Princeps indiligens.
INDILIGENS poedagogus corrumpit puerum, malus praeceptor vitiat discipulum, rex improbus populum item corrumpit. Ad hanc sententiam facit illud ex eodem libro.
*au)ta\r mh=la kakoi\ fqei/rousi nomh=es2.
id est,
At corrumpit oueis pastor malus.
Dicuntur ab Eumaeo subulco ad caprarium. [correction of the transcriber; in the print : ]
De alieno liberalis.
DE alieno facile largimur, de nostris non item. Hanc sententiam protulit Antinous in eodem libro:
- *epei\ ou)/tis2 e)pi/sxesis2, ou)d' e)lehtu\s2
*allotri/wn xari/sasqai.id est,
- Nam res largiri alienas
Haud res vlla vetat, neque enim piget.Seneca epistolarum lib. 2. epist. 16. Non est quod mireris animum meum, adhuc de alieno liberalis sum. Ita Mitio in Adelphis, Aeschino dicenti: Fac, promisi ego illis: Respondet: Promisisti autem? De te largitor puer.
Pauper sed ingeniosus.
IN hominem tenui cultu, sed egregio tamen corpore, quadrabit illud ex Odysseae s.
*oi(/hn e)k r(ake/wn o( ge/rwn e)pigwni/da fai/nei.
id est,
Quos profert senior pannis e vilibus armos.
Dictum est de Vlysse certaturo cum Iro. Lucianus in Hercule Gallico, torquet ad senem ingenio, facundiaque praecellentem.
Iactantiae comes inuidia.
QVI monebit, ne quis insolentius iactet vel fortunae munera, vel
page 987, image: s0987naturae, dotes, ne, quando Nemesis exaudiat, auferatque, non intempestiuiter vsurpabit illud ex eod. libro.
*all' o(/ge sigh=| dw=ra qew=n e)/xoi o(/tti didoi=en
id est:
Possideat tacitus, si qua adsunt munera diuûm.
Verbotenus amicus.
In eum, qui simulat oratione beneuolentiam, caeterum longe diuersa parans in animo, quadrabit illud ex eodem libro:
- *qe/lge de\ qumo\n
*meilixi/ois2 e)pe/essi, no/os2 de\ oi( a)/lla menoi/na.id est:
- Animum praemollibus isti
Lenibat dictis, at mens diuersa parabatNihil recusandum quod donatur.
Si quando dices nullum esse recusandum munus, quodcunque offertur, aut adripiendum esse, quoties obtigerit alicuius occasio commoditatis, conueniet illud ex eodem libro.
*ou) ga\r kalo\n a)nh/nasqai do/sin e)sti\n.
id est:
Donum reiicere haud quaquam decet.
Nouit mala et bona.
In eum, qui per aetatem vsumque rerum, iam delectum habere potest fugiendorum atque expetendorum, congruet illud ex eodem libro:
- *dh\ ga\r noe/w kai\ oi=da e(/kasta
*esqla/ te kai\ ta\ xe/reia.id est:
Iamdudum siquidem, nouique et sentio cuncta
Quae bona, quaeque mala.Hac figura vel hodie nihil vulgatius.
Neque enim ignari sumus.
Vbi quis ad tolerantiam praesentium incommodorum, animat sese praeteritorum malorum recordatione, non infestiuiter vsurpabit illud ex eodem libro.
*te/qlaqi dh\ kradi/h kai\ kh/nteron a)/llo po/t' e)/tlhs2.
id est,
Obdures anime, et quondam grauiora tulisti.
Id aemulans Virgil. ait.
O passi grauiora, dabit deus his quoque finem.
Durate, et vosmet rebus seruate secundis.Consimiliter Horatius in Odis:
- O fortes, maioraque passi
Mecum saepe viri.Danda venia lapso.
Qui dicet aliquando dandam veniam, si quid erratum sit per incuriam, neque enim hominis esse, vt semper exactam praestet diligentiam, vsurpabit illud [correction of the transcriber; in the print illud illud] ex Odysseae t.
*all' ou) ga/r pws2 e)sti\n a)/upnous2 e)mme/nai ai)e\n
*anqrw/pous2.id est:
Haud quaquam fieri potis est, vt peruigil vsque
Mortalis duret.Non quiduis continget quod optaris.
Qui negabit omnia contingere homini quae sperarit, animoque conceperit, accommodabit illud ex eodem libro.
*h toi\ me\n o)/neiroi a)mh/xanoi, a)krito/muqoi
*gi/gnont' ou)de/ te pa/nta telei/etai a)nqrw/poisi.id est:
Friuola scilicet existunt, et inania quaedam
Somnia, nec quodcunque vides, sic euenit omne.Atque hoc in loco subiungit pulcherrimum illud de duobus somniorum portis figmentum, quod in sexto Virgil. retulit.
page 988, image: s0988Gaudium dolori iunctum.
Cum pariter accidit, quod et gaudeamus, et doleamus, quod genus, si cui parentes opulenti vita decesserint, partim excruciatur morte suorum, partim gaudet haereditatis obuentu, atque accessione libertatis, conueniet illud ex eodem libro:
*th\n d' a(/ma xa/rma kai\ a)/lgos2 e(/le fre/na.
id est,
Laetitia huic moerorque simul praecordia coepit.
Mala senium accelerant.
Qui dicet senectam non esse metiendam annis, propterea quod ii, qui se multis laboribus, curisque discruciant, ante diem consenescunt, vsurpabit illud ex eodem libro:
*ai)=ya ga\r e)n kako/thti brotoi\ kataghra/skoussi.
id est,
Quippe repente homines curisque malisque senescunt.
Vita mortalium breuis.
Qui monebit dandam operam, vt apud posteros honestae vitae memoriam relinquamus, quae perpetuo viuat, nam hanc vitam angustis circumscriptam esse terminis, accommodabit illud ex eodem libro:
*anqrwpoi de\ minunqa/dioi tele/qousi.
id est,
Ast hominis breuibus spatiis constringitur aeuum.
Verisimiliter mentiens.
In eum, qui falsum perinde quasi verum sit, narret, quadrabit illud ex eodem libro:
*iske yeu/dea polla\ le/gwn e)tu/moisin o(/moia.
id est,
Plurima narrabat figmenta simillima veris.
Dictum de Vlysse. Notatur et apud Platonem quod Homerus Vlyssem induxerit mendacem, Achillem contra veracem.
Sibi malum repperit.
In eum, qui suo laeditur inuento, quadrabit illud ex Odysseae f.
*oi t' au)tw=| prw/tw| kako\n eu(/reto oi)nobarei/wn.
id est,
Qui sibi perniciem, vel primum repperit ipse
Vino victus.Dictum est de Eurytione, qui primus inuenit vsum vini, peremptus a Lapithis.
Qui continet arcanum.
In eum qui celat arcanum sibi commissum, neque cuiquam effutit, quadrabit illud in Odysseae f.
*th=| d' a)/pteros2 e)/pleto mu=qos2.
id est,
- Huic pennis dicta carebant.
Hoc est, haud longius auolabant.
Mortuis non conuiciandum.
Victo non insultandum, nec in mortuum vltra congerenda conuicia. Huic suffragatur Homerus in eodem libro:
*ou)k o(si/h ktame/noisin e)p' a)ndra/sin eu)xeta/asqai.
id est,
Haud fas est super occisis iactare teipsum.
Vlysses ita, de procis extinctis.
Focus luculentus in aedibus.
Primum domus ornamentum est, vt luceat focus, proinde qui in aedes immigrant nouas, aut in diuersorium ingrediuntur, ante omnia iubent ignem incendi. Quod ex Homeri x. sumtum videtur, apud quem Vlysses:
*pu=r nu=n moi\ prw/tiston e)ni\ mega/roisi gene/sqw.
id est,
page 989, image: s0989Nunc ante omnia mi lucescat in aedibus ignis.
Item illud celebratum:
*ai)qome/nou de\ puro\s2 gerarw/teros2 oi=kos2 i)de/sqai
id est,
Silicet accenso domus est ornatior igni.
Quo quidem versiculo videtur impendio delectatus Plutarchus, adeo subinde vsurpat, et in varios detorquet vsus: in commentario De virtute et vitio, refert ad opes, potentiam, gloriam, quae tum fiunt iucundiora, si adsit animus a molestia liber. Rursum in libello, quem Amatorium inscripsit, detorquet ad amantis animum longe splendidiorem, si calor amoris eum inflammarit.
Qui iure perierunt.
In eos, qui suo merito pereunt, conueniet illud ex eodem libro:
*tou/sde de\ moi=r' e)da/masse qew=n, kai\ sxe/tlia e)/rga.
id est,
Hos fatum et malefacta, neci exitioque dederunt.
Dictum de procis.
Senum prudentia.
De senibus quidem, attamen ob rerum peritiam non inidoneis ad negotium aliquod conficiendum, apte dicetur illud ex eodem libro:
*kai\ polioi/ per e)o/ntes2 a)nagkai=oi polemistai/.
id est,
Aetas cana quidem, sed non inidonea bello.
Imperator bonus, et idem robustus miles.
Refert Plutarchus in commentario de fortuna Alexandri, si modo is liber illius est, cum in conuiuio propositum esset, quinam inter versus Homericos maxime probandus videretur, aliis alios praeferentibus, Alexander huic carmini palmam tribuit, quod extat Iliados g.
*amfo/teron, basileu/s2 t' a)gaqo\s2 kratero/s2 t' ai)xmhth\s2.
id est,
Dux bonus ac miles praepollens viribus idem.
Nam hoc et Agamemnonis laudem expressit, et Alexandri virtutem est vaticinatus. Quamquam nostra quidem sententia, non magnum habet momentum in principe corporis robur, plurimum autem consilium et prudentia. Proinde grauiter Timotheus, cum rhetores Charetem quendam efferrent laudibus, iuuenem corporis viribus insignem, censerentque eiusmodi belli ducem Atheniensibus esse quaerendum, Haudquaquam, inquit. Nam istiusmodi quidem optarim, qui culcitras et stragulas sit exercitui deportaturus, at ducem velim, qui a fronte pariter, atque a tergo sit oculatus, et quem a perpendendo quid vtile factum sit, nulla impediat animi perturbatio.
Capram caelestem orientem conspexerunt.
*ai)=ga th\n ou)rani/an e)pite/llousan e)qea/santo, id est, Capram caelestem exorientem aspexerunt. Hoc dici solitum in eos, quibus omnia feliciter, eque animi sententia succederent: propterea quod antiquitus opinione vulgi comprobatum est, qui capram illam Iouis altricem, et ob id in syderum relatam numerum conspexissent, quidquid votis conciperent, eius compotes futuros. Qua de re latius dictum est in adagio a)malqei/as2 ke/ras2. Hoc autem extat in Plutarchi collectaneis. Idem in libello de poetis audiendis: eu)dai/mwn polu/agros2 ou)ra/nion a)=ga ploutofo/ron tre/fwn, id est, Felix
page 990, image: s0990multorum agrorum possessor, caelestem capram opum largitricem alens. Quanquam apud Athenaeum libr. 9. Antiphanes, opinamur, commemorat, capram caelestem inter animantia apta mensis: tra/gos2 u(liba/tas2, ai)/c ou)rani/a, kri/os2 tomi/as2, id est, Hircus syluester, capra caelestis, aries castratus.
Capra ad festum.
*ai)/c ei)s2 th\n e(orth\n, id est, Capra ad festum. Dici solitum, vbi quis in tempore ad negotium aliquod accederet. Aut vbi quis commode in suam perniciem offert sese. Nam in festis maxime Bacchi, capram immolabant. Refertur in iisdem commentariolis.
Mox sciemus melius vate.
*ta/x' ei)so/meqa ma/ntewn u(pe/rteron.
id est,
Mox melius ipso vate rem cognorimus.
Ad eum modum dicebant, qui rem non coniecturis diuinabant, sed experimento deprehendere tentarent. Nihil enim experimento certius. In iisdem extat Plutarchi collectaneis. Sumtum autem ex Sophoclis Antigona. At Titus Liuius belli Punici secundi, libro secundo, euentum appellat stultorum magistrum.
Tinctura Cyzicena.
*ba/mma kuzikhno\n, id est, Tinctura Cyzicena. Dedecus non eluendum appellabatur apud Atticos. Dicebaturque in eos, qui metu quippiam indecore facerent. Nam Cyziceni duobus nominibus notati sunt, timiditatis, et molliciei. Recensetur in iisdem collectaneis. Meminit et Hesychius, addens Cyzicenos ob molliciem notatos, quod Iones essent. Eadem fere Aristophanis interpres. Stephanus addit eos fuisse graues Tyrrhenorum praedationibus. Extat apud Aristophanem in Pace:
*an de/pou de/h| ma/xesq' e)/xonta th\n foiniki/da,
*thnikau=t' au)to\s2 be/baptai ba/mma kuzikhniko\n.id est,
Sicubi pugnare oportet, atque ferre palmulam,
Ipsum eum tinctura tingit mox ibi Cyzicenica.Solent autem tincturae insignes a locis habere cognomen. Nec enim vbivis quilibet color tingitur feliciter. Simili modo dictum est e)mba/mma surakou/sion, et ba/mma sardaniko\n. Id paroemia detorsit ad mores hominum. Est enim aestimatio rumorque consequens hominum vitam, velut tinctura quaedam. Vnde carbone notari dicuntur qui damnantur. Et notum est illud Ennianum apud Aulum Gellium: Quae tincta malis, aut quae bona dicto. Aristophanis interpres indicat Lacedaemonios puniceis tunicis vti solitos, ne ab hoste sentirentur vulnerati, ob coloris similitudinem. At ignaui mollesque pallescunt. Addemus, quod est apud Herodotum libro quarto. Cum Aethiopum rex conspexisset a Rege Persarum missam vestem purpuream, rogauit tincturae rationem. Eam cum ab Ichthyophagis didicisset: dolerou\s2 me\n a)nqrw/pous2 e)/fh ei)=nai, dolera\ de\ au)te/wn ta\ i(/mata, id est, Non solum ait homines esse subdolos, sed et vestes illorum esse dolosas.
Seruabis bouem.
*boukolh/seis2. id est, Bubulcus eris. Hoc velut aenigmate significabant exilium. Siquidem qui per ostracismum
page 991, image: s0991eiiciebantur, in Argiuam exulatum ibant. Ac illic bos erat aeneus insigni magnitudine. Refertur in Plutarchi collectaneis. Hesychius testatur extitisse in Phasmate Menandri.
Embarus sum.
*embaro/s ei)mi, id est, Embarus sum. Dictum est olim die insano, deliroque. Referunt autem adagionem ad huiusmodi fabulam: Olim Piraeus insula fuit, id quod ipsum etiam vocabulum adhuc indicat, pera\n enim transmittere est: in ea, cum Munychus principatum obtineret, templum instituit Dianae, cui cognomen additum Munychiae. Dein cum vrsus Dianae sacer quidam ibi repertus, et ab Atheniensibus interfectus esset, fames ingruit: itum est ad oraculum, quaesitumque malo remedium. Respondit Deus, ita demum finem mali futurum, si quis filiam immolasset numini. Vnus autem repertus est Embarus, vsqueadeo demens, qui polliceretur se filiam immolaturum, ea lege, vt sacerdotium in posteros suos traduceretur. Itaque puellam solemni ritu ornatam sacrificauit. Fit et huius mentio in Plutarchi collectaneis.
Colophonium suffragium.
*kolofwni/a yh=fos2, id est, Colophonium suffragium. Vsurpatur in epistola quapiam Platonis ad Dionysium. Adagium est verbis magis, quam re diuersum ab illo, quod in secunda retulimus Chiliade: th\n kolofw=na e)pe/qhken, id est, Colophonem addidit. Adagionis originem explicant in hunc modum: Cum olim Colophonii domesticis seditionibus tumultuarentur inter sese, euenit, vt aliquot ex illis mutatis sedibus, ad Symrnaeos demigrarent. Dein accidit, vt cum bellum gererent Smyrnaei, ac saepenumero victi discessissent, tandem adhibitis Colophoniis, quos in ciuitatem receperant, extiterint superiores. Vnde institutum est, vt quemadmodum Smyrnaei non vicerant in bello, nisi Colophonior um accessione, ita nec in suffragiis vincerent, nisi illorum calculum adiungerent. Proinde cum Ionii duodecim ciuitatibus imperarent, quarum vna Smyrna, in publicis consiliis, si quando Smyrnensium aequales fuissent calculi, pars ea vincebat, cui subscripsissent Colophonii illi, quorum opera vicerant in praelio. Nec abhorrent ab his, quae refert Iabenus scriptor Graecus. Duodecim Ioniae ciuitates conuenire solitas: id concilium Panionium dicebatur: in quo si forte caculis hinc atque hinc paribus nihil decerni poterat, accersebantur Colophonii, qui victoriam adferebant vtricunque parti fuissent suffragati. Itaque prouerbium quadrabit, cum significabimus iudicium, aut suffragium alicuius plurimum in re quapiam valere. Huius adagii nobis facta est mentio.
Mihi ista curae futura sunt, etc.
*emoi\ melh/sei [note of the transcriber: Print faded] tau=ta kai\ leukai=s2 ko/rais2.
id est,
Curae ista mihi erunt, ac puellis candidis.
Senarius ex oraculo ductus in popularem sermonem. Cum Brennus Gallicis copiis ingrueret in Delphos, Delphi consuluerunt oraculum, quid opus esset facto, Responsum est, hoc quod modo retulimus carmine. Paulo post visus Apollo cum duabus puellis Pallade ac Diana. Nam et his fana sunt apud Delphos. Conuenit vti, si quando significabimus nihil
page 992, image: s0992esse periculi, negotium iis curae futurum, ad quos pertinet. Refertur in Plutarchi collectaneis. Ciccro vertit Graecum carmen De diuinatione primo:
Ego prouidebo rem istam, et albae virgines.
Festum multas habens.
*eorth\ polla\ s2 e)/xousa, id est, Festum multas habens, subaudiendum molestias, aut occupationes. Dictum in eos, qui magnas componerent sarcinas, aliquo profecturi. Venustius erit, si deflectatur ad quosdam, qui nihil agunt, quamuis exiguum, nisi magno molimine, longa cunctatione, miro apparatu, ita vt saepenumero tum se, tum reliquos omnes defatigarint apparando, priusquam quidquam incipiant. Natum ab iis, qui festa solent adire. Nam iis mos, multam suppellectilem vna secum conuehere, vasa, vestes, sacra, panes, atque id genus alia multa, ne quid deesset, ad solemnitatem pertinens. Extat in iisdem collectaneis.
Nihil aliae ciuitates ad Crotonem.
*ma/taia ta)/lla para\ kro/twna ta)/stea.
id est:
Sunt reliqua prae Crotone friuola oppida.
Theocriti interpres meminit huius prouerbii. Licebit accommodare ad rem, aut hominem vsque adeo praecellentem, vt reliqui cum hoc collati, nihil esse videantur. Natum fortassis est a pugilum Crotoniatarum excellentia, quorum erat Milo, de quo dictum est alias, nempe in prouerbio: Crotone salubrius.
Canis panes somnians.
Sunt quibus prouerbiali figura dictum videatur illud apud Theocritum in Piscatoribus.
*kai\ ga\r e)n u(/pnois2
*pa=sa ku/wn a)/rtws2 manteu/etai, i)xqu/a kh)gw\n.id est,
- Siquidem omnis
Panes in somnis canis ariolatur, at ipse
Pisces.Sensus est vnicuique ea per somnum occurrere, quae impense desiderat, quibusque magnopere deditus est. Aristoteles non solum homini, verumetiam caeteris animantibus somnia tribuit, etiamsi id in canibus euidentissimum: quippe quos audimus saepenumero dormientes venationem somniare, quae res haud difficile deprehenditur ex ratione latratus, quem edunt sopiti. Proinde nobis rectius quadraturum videtur, si pro a)/rtws2 legatur a)grw=s2, aut a)/gras2, id est, agros, aut venationes. Verum hoc tantum eruditis pensitandum proponimus, super hoc pronuntiaturis, vbi codicem emendatiorem erunt nacti. Nobis adhuc non contigit. Ex somniis autem qui ariolentur euentura, ne nostris quidem temporibus desunt, quamquam non probat Aristoteles.
Canis.
*adeis2 e)/xwn, id est, Canis, pro eo quod est, nugaris, ineptis, frustra loqueris. Est autem Atticae linguae figura, sicuti pai/zeis2 e)/xwn, id est, Ludis siue iocaris. Etenim qui canunt non agunt rem seriam, sed tantum, vt aures deliniant voluptate mox peritura.
Aethiops non albescit.
*ai)qi/oy ou) leukai/netai, id est, Aethiops non candescit. De iis dici solitum, qui nunquam mutaturi sunt ingenium.
page 993, image: s0993Quidquid enim natiuum, id haud facile mutatur. Fertur Aesopicus apologus de quodam, qui empto Aethiopi, cum eum colorem arbitraretur non natiuum esse, sed domini superioris accidisse neglectu, assidua lotura faciem divexauit, ita vt morbum etiam adiungeret, colore nihilo quam antea fuerat, meliore. Fertur et epigramma Luciani nomine:
*eis2 ti ma/thn ni/pteis2 de/mas2 i)ndiko\n, i)/sxeo te/xnhs2.
*ou) du/nasai donfero\n nu/kta kaqhlia/sai.id est,
Abluis Aethiopem frustra, quin desinis artem?
Haud vmquam efficies, nox sit vt atra, dies.Annas clibanum.
*annas2 kri/banon, id est, Annas clibanum, subaudi reperit. Haud nos fugit, hoc alio loco relatum a nobis, verum quoniam toties alia nobis occurrit specie in proverbiorum collectaneis, libuit admonere, trifariam esse scripturam. Alibi legitur, et quidem plerisque in locis, a)/nqrwpos2 kri/banon, id est, Homo clibanum. Quam equidem lectionem arbitramur esse deprauatam, Nec obscurum, vnde deprauandi occasio, iis qui Graecas literas norunt. Alibi inuenitur, a)/nnos2 vt vir fuisse videatur. In quibusdam est scriptum, a)/nnas2 vt mulieris, aut certe barbaricum sit vocabulum. Clibanum autem accipimus, non hunc vulgatum (quid enim hoc admirandum, aut [correction of the transcriber; in the print ant] nouum?) sed testaceum illum, qui incluso pane, ponitur in clibanis vulgaribus, in quibus panis, aut etiam pisces, aut carnes paulatim lento vapore decoquuntur.
Archilochum teris.
*arxi/loxon patei=s2, id est, Archilochum teris, seu calcas, de maledico dicebatur. patei=n autem dictum est, vel quod maledicus assiduus videatur in euoluendis huius poetae carminibus, vel quod huius vestigiis ingreditur. De Archilocho testatur et Horatius:
Archilochum proprio rabies armauit lambo.
Equidem suspicamur hoc idem esse cum illo, quod alibi posuimus: a)rxilo/xou= patri\s2, id est, Archilochi patria, deprauata voce, patei=s2 in patri\s2.
Non inest illi dentale.
*gu/hs2 ou)k e)/nestin au)tw=|, id est, Gyes non inest illi. Dici consueuit de quopiam ad rem aliquam parum vtili. Sumpta est metaphora ab aratro, cuius pars est gu/hs2, eam nonnulli putant esse, quam Latini dentale vocant. Ea quoniam praecipua videtur, si absit, nihil confici potest aratro. In hunc sensum vsurpauit Hesiodus pri/nou de\ gu/hs2. Caeterum Homerus pro iugere posuit, agrum penthkonto/guon appellans, id est centum iugerum.
Gigantum arrogantia.
*giga/ntwn a)po/noia, id est, Gigantum amentia. Dicebatur, vbi quis viribus suis fretus, temere, nulloque consilio res non tentandas moliretur. Tractum a notissima gigantum fabula. Proverbium admonet, inauspicato cedere, quaecunque citra consilium, aduersus deos, aduersus pietatem, aduersus ius et aequum, per vim instituuntur. Horatius in Odis:
Vis consilii expers, mole ruit suae,
Vim temperatam dii quoque provehunt
In maius.Homerus item Iliad. y. elegantissima sententia demonstrat, in omni negocio nimio plus habere momenti rationem, consiliumque quam corporis vires.
page 994, image: s0994*mh/titoi druto/mos2 me/g' a)mei/nwn h)e\ bi/hfi,
*mh/ti d' au)=te kuberih/ths2 e)ni\ oi)/nopi po/ntw|
*nh=a qoh\n i)qu/nei e)rexqome/nhn a)ne/moisi,
*mh/ti d' h(ni/oxos2 perigi/netai h)nio/xoio.id est,
Consilio sane multo, quam robore praestat,
Hirsutam quicunque parat succidere syluam.
Consilio rursum nauclerus in aequore nigro
Dirigit vndiuagam nauim raptantibus austris.
Consilio auriga aurigam vincitque praeitque.Aristoteles lib. de Rhetor. 2. citat hunc versum trochaicum tacito auctoris nomine:
*qnata\ xrh\ to\n qnato\n, ou)k a)qa/nata to\n qnato\n fronei=n.
id est,
Non decet mortalis vt qui est, curet immortalia:
Sed magis mortalis vt qui est, cogitet mortalia.Per ignem incedis.
*en puri\ be/bhkas2, id est, Per ignem incedis, id est, versaris in periculoso negocio. Est apud Aristophanem in Lysistrata,
*ka)\n me\ xrh\ dia\ tou= puro\s2
*qe/lw badi/zein.id est,
Velim et per ignem incedere, si fuerit opus.
Horatius in Odis:
Periculosa plenum opus alea
Tractas et incedis per ignei
Suppositos cineri doloso.Tradunt etiam in eum quadrare, cui celeriter absoluendum est negocium. Qui per ignem incedit, minus laeditur, si suspensis pedibus properet. Confine quod ille dixit apud Senecam Declamator, Per spinas ingredior.
Fortis in alium fortiorem incidit.
*esqlo\s2 e)w\n a)/llou krei/ttonos2 a)nte/tuxen.
id est,
Forti alius potior contigit, ac melior.
Dici solitum, vbi quis nimium fretus suis viribus, aliquando nanciscitur, a quo vincatur. Sumptum putant ab Hyllo Herculis filio, et Euchemo Aegeate. Ita Zenodotus. Suidas huiusmodi verba recenset, tacito auctoris nomine: e)/sti me\n ga\r o(/te kai\ tauto/maton a)nte/prace tai=s2 e)pibolai=s2 tw=n a)gaqw=n a)ndrw=n. e)/sti de\ o(/te pa/lin kata\ th\n paroimi/+an, *esqlo\s2 e)w\n a)/llou krei/ttonos2 a)nte/tuxen. id est, Fit nonnumquam, vt iuxta proverbium, ita per se res bonorum virorum conatibus obsistat. Fit rursus interdum:
Forti vt contingat fortior, ac melior.
Sententia potest videri ducta ex Iliados x. vbi Hector incidit in Achillem:
*pro/sqe me\n e)sqlo\s2 e)/feuge, di/wke de/min meg' a)mei/nwn.
id est,
Fugit qui prius acer erat, cui iam acrior instat.
Insania non omnibus eadem.
*mani/a g' ou) pa=sin o(moi/a.
id est,
- Haud est eadem vesania cunctis.
Hemistichium heroicum, sicut et illud superius, extat in eisdem collectaneis. Sensus est, nullum esse mortalem, qui non in aliqua re desipiat. Quamquam alius alio morbo laboret, hic auaritiae, ille libidinis: hic ambitionis, ille inuidiae. Quod copiose demonstrat Stoicus Damasippus apud Horatium in Sermonibus. Et in hac hominis calamitate mira
page 995, image: s0995ludit varietate natura. Inter hos, qui mente lapsi sunt, alii sibi videntur cornibus taurinis, alii naso praelongo, alii vasa fictilia, nonnulli se credunt esse mortuos, alii sibi videntur esse principes, alii doctissimi Philosophi. Argiuus ille solus plaudebat in theatro, credens se miros audire tragoedos. Athenaeus libro 12. refert de quodam Atheniensi, qui persuasum habebat omnes naues, quae appellerent in Pireum, esse suas, easque recensebat, dimittebat, ac deducebat, et appellentes tanto gaudio excipiebat, ac si omnium rerum, quas vehebant, esset dominus: at si quid perisset, non amplius quaerebat: si incolumes pervenissent, gaudebat, multa interim cum voluptate vitam agens, donec frater eius Crito e Sicilia aduectus, tradidit illum medico, cuius opera liberatus est insania. Caeterum ad se reuersus dicere solet, se numquam vixisse iucundius.
Hydrus in dolio.
*idros2 e)n tw=| pi/qw|, id est, Hydrus in dolio. Proverbium hoc nondum apud vllum veterum auctorum reperimus, neque Graecum, neque Latinum, et haud scimus, an de vulgo sumptum sit, neque enim libet credere virum eloquentem, et in literis non postremi nominis ex sese commentum esse. Nam refertur ab Antonio Sabellico in epistola quadam familiari. Addit et fabulam proverbii parentem, huiusmodi: Rusticus quidam cum sensisset minui vinum in dolio conditum, admiratus quid esset rei, circumspicere coepit, num qua rima extillaret liquor, vbi nihil eiusmodi comperisset, pergit vicinos in suspicionem apud sese vocare, ne sese absente vas relinerent, vinumque potitarent. Obsignat itaque diligenter dolium ad opus exiturus. At reuersus signis illaesis, vinum nihilominus imminui videt. Tum vero fortunam agricolarum deplorare, quibus non in vite solum, verumetiam in doliis calamitas praesto esset. Ad extremum exhausto dolio hydrus in imo repertus est vini potor. Ea res in vulgi iocum abiit. Admonet Plinius libro 10. capite 72. serpentes quamquam exiguo indigeant potu, tamen vinum, cum est occasio, praecipue appetere. Iuuenalis de muliere vinosa Sat. 6.
- Tamquam alia in dolia longus
Deciderit serpens, bibit et vomit.Adagium ipsum haudquaquam inelegans, nec aspernandum. Quod si quem nihil mouet recens auctor, licebit vsurpare, cum quis occulta calamitate premitur, causa atque auctore non extante. Aut cum diuturni mali tandem auctor deprehenditur. Porro serpentem, quem Graeci vocant hydron, Latini natricem vocant, quod in aquis degat. Ex vlcere huius morsu facto defluit copiosus humor aquosus, et graue olens. Ita Dioscorides lib. 6. Plinius lib. 6. ca. 23. tradit apud insulas quasdam ante Persidem, hydros marinos vicenum cubitorum terruisse classem.
E massilia venisti.
*ek massali/as2 h(/keis2, id est, E Massilia venisti. Suidas ait dici solitum de iis, qui cultu parum viris decoro vterentur. Quod Massilienses luxu perditi, muliebrem ferme in modum ornarentur, comis vnguento delibutis, capillisque religatis. Huic affine quod refert Athen. Dipnosophistarum li. 12. pleu/seias2 ei)s2 massali/an, cuius nos alibi mentionem fecimus in
page 996, image: s0996proverbio. Nauiges Massiliam, et quid super hoc sentiremus, explicuimus.
Tibicines mente capti.
AThenaeus lib. Dipnosophistarum 8. proverbio iactatum scribit apud priscos, tibicinibus nihil esse mentis, lo/gos2 ga\r palaio\s2, w(s2 o(/ti
*andri\ me\n au)lhth=ri qeoi\ no/on ou)k e)ne/fusan,
*all' a(/ma tw=| fusa=n x' w( no/os2 e)kpe/tatai.id est, Dictum enim est peruetustum, quod
Dii tibicinibus nunquam mentem inseruere
Sed simul ac flarint, auolat illico mens.De hoc hominum genere plura diximus in proverbio. Tibicinis vitam viuis.
Dulce bellum inexpertis.
ET elegans cum primis, et multorum literis celebratum adagium est, gluku\s2 a)pei/rw| po/lemos2: id est, Dulce bellum inexperto. Id ita reddit Vegetius libro de re militari 3. cap. 14. Nec confidas satis, si tyro praelium cupit, inexpertis enim dulcis est pugna. Citatur ex Pindaro gluku\ de\ po/lemos2 a)pei/roisin, e)mpei/rwn de/ tis2 tarbei= prosi/onta/ nin kardi/a| perissw=s2, id est, Dulce bellum inexpertis, ast expertus quispiam horret, si accesserit cordi supra modum. Sunt quaedam in rebus mortalium, quae quantum habeant discriminis ac malorum, non intelligas, nisi facto periculo.
Dulcis inexpertis cultura potentis amici Expertus metuit.
Bella res et splendida videtur, inter aulicos obambulare proceres, in regiis versari negociis, at senes, quibus vsu penitus cognita res est, ab ea felicitate libenter abstinent. Suaue videtur, amare puellas, sed iis, qui nondum senserunt, quantum amori insit amari. Ad eundem item modum accommodari poterit, ad quoduis negocium multo cum periculo, multisque coniunctum malis, quod nemo velit capessere, nisi iuuenis, et rerum imperitus. Siquidem Aristoteles in Rhetoricis hanc adfert causam, cur iuuenta sit audacior, contra senecta timidior, quod illis imperitia rerum confidentiam pariat, his multorum experientia malorum timiditatem, et cunctationem. Quod si quidquam est in rebus mortalium, quod cunctanter aggredi conveniat, certe bellum est.
Argiuos vides.
*argei/ous2 o(ra=|s2, id est, Argiuos vides, id est, stupentibus et attonitis oculis. Sumptum opinamur ab Oreste, furiis agitato. Hesychius nonnihil lucis aperit, admonens eos, qui inter helotes essent alicuius auctoritatis, ac splendidi, solitos appellari Argiuos, sunt enim helotes in Peloponneso, et Peloponnesi primaria ciuitas est Argos. Ambitionis igitur erat, quod Argiui quam helotes appellari maluerint. Non ignoramus apud Lacedaemonios helotas vocari seruos, quod ex gente subacta seruos sibi constituerint. Et fortassis ex his, quibus heri magis fidebant, Argiui dici maluerunt, quam helotes. Similem affectum et hodie deprehendas in quibusdam, qui nati in obscurissimo pago, praeclare cuiuspiam vrbis cognomen adsciscunt. Aristophanes in Pluto maniko\n ble/pein dixit eodem sensu. Refertur a Suida proverbii nomine.
Argiui fures.
*argei=oi fw=res2, id est, Argiui fures. De palam improbis. Nam Argiui
page 997, image: s0997furacitatis infamia laborabant antiquitus. Extat et hoc apud Suidam. Videtur autem adlusum ad vocem ipsam. Argos enim Graecis significat ignauum et otiosum. Tales vero solent ali furtis. Latini vulgo, ficto, sicuti videtur, per iocum vocabulo Lauerniones appellant, homines furaces, quod fures sub tutela Lauernae deae essent: in cuius luco obscuro atque abdito, soliti sunt furto sublata praedamque defodere. Auctor Festus.
Mars rex.
*arhs2 tu/rannos2, id est, Mars rex. Suidas interpretatur congruere in principem, qui vi, non legibus Rempublicam tractat. Zenodotus ortum putat a Timotheo Atheniensium Imp. qui multa felicissime gessit aduersus Persas et Asianos, et sub cuius ductu florebat Attica. Vnde dictum est Mars rex. Hesychius proverbium recenset tantum. Indicat Suidas aliquando Graecis a)/rh dici ferrum ipsum. Itaque potest hic esse sensus proverbii: ferrum rex, quoties res vi geritur.
Attagen.
*attaga=s2. Suidas indicat hoc cognominis, proverbiali ioco dici solere in seruos stigmaticos, quod haec auis plumas habeat, variis colorum notis distinctas. Aristoph. in Auibus:
*ei) de\ tugxa/nei ti\s2 u(mw=n drape/ths2 e)stigme/nos2
*attaga=s2 ou(=tos2 par' h(mi=n poiki/los2 keklh/setai.id est,
Si quis e vobis erit fugitiuus atque vstus notis.
Attagen is sane apud nos varius appellabitur.Quamobrem eam auem ibidem appellat pteropoi/kilon. Ad eundem modum taw\s2, id est, pauones appellant Graeci nitidius cultos, et versicoloribus amictos. Caeterum de Attagena plura dicemus in proverbio: Attagenis nouilunium.
Tenedius homo.
*tene/dios2 a)/nqrwpos2, id est, Tenedius homo. Plutarchus in adagionum collectaneis, ait dici solitum de homine tetrico, formidabilique aspectu. Originem, sicuti plerumque alias, varie tradunt. Suidas ait regem quempiam Tenedi fuisse, cui nomen Tenes, qui legem tulerit, atque induxerit morem, vt a tergo iudicis, adstaret quispiam securim tenens, videlicet in hoc paratus, vt qui perperam quidin iudicio dixisset, opinamur mendacium aut falsum testimonium, eum protinus securi feriret. Hoc interpretamenti ferme convenit cum eo, quod ante commemorauimus in adagio: Tenedia securis. Alii tradunt in hunc modum, haud tamen cum his pugnantia. Cygnus Neptuni filius, pater Hemitheae et Tenae, nouercam liberis suis induxit. Evenit autem vt Tenes apud patrem insimularetur a nouerca, quod sese de stupro interpellasset, id cum ille verum esse crederet, iuuenem in capsam inclusit, vnaque Hemitheam sororem, quod fraterni fati comes esse desideraret, simulque in mare praecipitauit. Id scrinium delatum est Leucophrynem, cui postea Tenedo commutatum vocabulum, videlicet a Tene Cygni filio. Qui progressu temporis nactus imperium eius loci, quod modo diximus exemplum induxit, vt in tribunalibus adsisteret, qui securim in caput accusantis vibratam sustineret. Quod si quis fuisset calumniae conuictus, eum protinus viuum securi dissecaret. Id spectaculi quoniam formidabile videbatur, in proverbium abiit: vt Tenedius homo diceretur, qui minaci trucique esset
page 998, image: s0998aspectu. Pausanias in Phocis variat nonnihil in narratione, qua de re nobis dictum est alio loco in prouerbio; Tenedia securis. M. Tullius lib. 2. epist. ad Q. fratrem. Tenediorum igitur libertas Tenedia securi praecisa est, cum eos praeter me et Bibulum, et Calidium et Fauonium, nemo defenderit. Sentit libertatem rigide, et in totum negatam.
Tenedius patronus.
*tene/dios2 sunh/goros2, id est, Tenedius aduocatus. Eodem e fonte profectum est, et hoc dici solitum de eo, qui compendio causam expedit, litisque nodum ocyus dissecat. Ductum a Tenedia securi, de qua prius dictum est, Suidas ait apud Tenedios duas secures suspensas ostendi. Aristoteles apud eundem, illud addit, praeter ea, quae recensuimus, in Asserina, is est locus quispiam in Tenedo, fluuiolum esse, in quo cancrorum testis, nauigiorum vtantur vice. Eas ita dissecant, vt securis speciem prae se ferant. Prouerbii meminit et Stephanus in locorum catalogo, addens dici solitum de aduocato rigido duroque, quod illic non esset tutum quidvis garrire in iudicio.
*egkew=tis2 h(me/ra.
*egkew=tis2 h(me/ra. Plutarchus in collectaneis, si modo verax est titulus, tradit hoc dici solitum de his, qui conuiuium agunt, aut exhibent. Idque hinc manasse, quod olim apud Ceos mos fuerit, vt qui magistratum inirent, epulum exhiberent populo. Quod si quando plures fuissent magistratus, dies inter sese distribuebant. Itaque cum sibi occurrerent, rogabant ti/s2 h(me/ra, id est, Quis dies? Ea vox in vulgi iocum cessit. Videtur autem vox e)gkew=tis2, data opera ridicule conflata ex his verbis, e)n kei/w| ti/s2, id est, in Ceo quis, subaudi dies.
Versatilis Artemon.
*o perifo/rhtos2 a)rte/mwn, id est, Versatilis Artemon. Extat in iisdem collectaneis. Aiunt dici solitum de his, quorum gratia vehementer decertetur. Nam Artemonem adolescentem fuisse quempiam certatim adamatum a mulieribus ob insignem formam, quem suspicamur ob id dictum periforh/ton, vel quod circumferretur in ore omnium versans, vel quod passim obambularet, velut ostentans sese. Alii malunt Artemonem machinarium fuisse fabrum, in arte praecellentem, temporibus ferme Periclis. Qui cum claudus esset, passim suas machinas circumferebat. Athenaeus in duodecimo Dipnosophistarum libro referens hoc prouerbium citat Auctorem Chamaeleontem Ponticum, qui testatur Artemoni periforh/tou, cognomen additum, quod praedeliciis in lecto circumferretur, siue quod is postea coeperit voluptuariam ac mollem agere vitam, cum antea pauper fuisset. Ex Anacreonte citat haec de eodem: *yilo\n me\n e)/xwn peri\ pleurh=|si boo\s2 neo/plouton ei)/lhma kakh=s2 a)spi/dos2, a)rtopo/loisi kai\ e)qelopo/rnoisin o(mile/wn ki/bdhlon eu(ri/skwn bi/on, polla\ pera=n me\n e)n douri\ tiqei\s2 au)xe/na, polla\ de\ e)n troxw=|, polla\ de\ ko/mhn pw/gwna/t' e)ktetilme/nos2, id est, Tenuem quidem habens circum latera bouis recentem amictum mali clypei, cum panum cauponibus et prostibulis consuetudinem agens, insynceram inueniens vitam: saepe vt superet, in hasta ponens ceruicem, saepe rursum in rota, saepe vero coma barbaque reuulsus. Quibus ex verbis apparet dictum in
page 999, image: s0999hominem sui dissimilem, ac moribus inaequalibus praeditum, qualem perhibent fuisse Alcibiadem, qui, vt refert Satyrus, apud Iones deliciabatur, vt illos quoque vinceret, apud Thebanos exercitamentis corporis erat quovis Boeoto Boeotior: apud Thessalos rei equestris studio superabat ipsos: apud Lacedaemonios temperans ac patiens, magis ipsis Lacedaemonibus: in Thracia Thraces superabat vinolentia. Id et cum laude fieri potest. Caeterum peri/trimma probrose dicitur, qui se per omne rerum genus voluit. Indicat Pollux libro 6. Plutarchus indicat, fuisse claudum quempiam, qui vehiculo circumferretur, cum alioqui meticulosus esset ac plerumque desideret domi duobus famulis scutum aereum supra caput sustinentibus, ne quid ex alto decideret in caput. Quod si quando cogebatur exire vehiculo vtebatur, sed humili, metu ruinae. Huiusmodi quaedam refert Plutarchus in vita Periclis. Proinde dictum videtur in molles, ac meticulosos. Quin et Plinius lib. 34. cap. 8. inter Polycleti opera meminit Artemonis, qui dictus sit perifo/rhtos2. Adlusum autem est ad Artemonem nauticum, quo vela circumferuntur, et onera tolluntur e nauibus. Nam hodie nautae ad vtrumque vtuntur antenna. Nam Artemon Graece propprie est machina tollendis oneribus apta, quam Latini, ni fallimur, trocleam appellant. Et sic composita est, vt facile circumuoluatur.
Placiadae.
*plaki/adai kai\ ste/laion, id est, Placiadae etiam stelaeum. Plutarchus in iisdem commentariis ostendit dici consueuisse de deprehensis adulteris, et contumeliose, sicuti merentur, tractatis. Vicus est quidam Atticae regionis, cuius incolae Placiadae vocantur. Apud hos moris erat, vt qui fuisset in adulterio deprehensus, ignominiosas poenas daret, impactis inpudendam corporis partem raphanis, qui apud illos mirae magnitudinis esse dicuntur. Quod si raphani forte non fuissent ad manum, stelaeo vtebantur, id est, ligonis ligno. Non ignoramus hoc alio nobis dictum loco, sed mutilatum, eoque duximus operae pretium hic integre repetere.
Iustitiae oculus.
*di/khs2 o)fqalmo\s2, i. Iustitiae oculus, dicitur syncerus et incorruptus iudex, aut ipsum etiam iudicium. Adagii meminit Suidas, Sumptum apparet ex illa Chrysippi descriptione apud Aulum Gellium lib. 14. cap. 4. in qua iustitiae oculos tribuit acres, rectos atque immotos: quod eum qui recte sit iudicaturus, non oporteat huc aut illuc ab honesto oculos deflectere. Celebratur hic senarius prouerbialis:
*estin di/khs2 o)fqalmo\s2 o(\s2 to\ pa/nq' o(ra=|
id est,
Est oculus aequitatis omnia intuens
Iustitia iustior.
*di/khs2 dikaio/teron, id est, Iustitia iustior. Prouerbialis hyperbole de vehementer integris et incorruptis. Veteres enim iustitiam deam faciebant cuius imaginem eleganter depinxit Chrysippus apud Aulum Gellium.
Quantum ex Bacchanalibus.
*oson e)k dionusi/wn, id est, Quantum ex Dionysiis siue Bacchanalibus. Suidas prouerbii loco refert, sed perturbatius, vt adsolet. Antiquitus apud Atticos consueuerunt annos ac
page 1000, image: s1000numerum accedentem a Dionysiis numerare, quemadmodum ex Olympiadibus. Iterabatur autem Dionysiorum festum tertio quoque anno. Vnde Virgilius Trieterica vocat. Suidas sic integre recenset e)c au)tou= sxedo\n tosou=ton o(/son e)k dionusi/wn, id est, Ex hoc prope tantum, quantum ex Bacchanalibus addit dictum de rebus vehementer expetendis, atque expectatis. Ad hoc facit quod refert ex auctore quodam w)= dionu/sia, au)ta\ me\n o)/zous' a)mbrosi/as2 kai\ ne/ktaros2, id est, O Bacchanalia, ipsa quidem redolent ambrosiam, et nectar.
Mercator est.
*emporo/s2 e)sti skhpto/menos2, id est, Mercatorem se assimulat. Dicendum in eum, qui ob timiditatem causas commentitias praetexit, ne cogatur subire discrimen. Suidas ex Aristophane citat, apud quem tum in Pluto, tum in Ecclesiazusis quispiam inducitur, loquens in hunc modum, vt [correction of the transcriber; in the print vr] dicat sese fingere mercatorem esse, quoties ad bellum ire iubetur, quod negotiatores non cogerentur exire: quoniam expediebat illos relinqui, quo de commeatu prospiciant. In Pluto sic habet locus:
*gewrgo\s2 ei; melagxola=n m' ou(/tws2 oi)/ei;
*all' e)/mporos2; nai\ skh/ptomai/ g' o(/tan tu/xw.id est,
Num cultor agri es? me ne sic furere putas?
Negotiator? Simulo si quando est opus.Alter sic habet:
*all' e)/mporos2 ei)=nai skh/ptomai.
id est,
Quasi sim negotiator, ita memet gero.
Donum quodcunque dat aliquis proba.
*dw=ron d' o(/ti dw=| tis2 e)pai/nei. id est, Donum quodcunque probato.
Prouerbium admonet boni consulendum esse munus, aut officium consiliumve, quod offertur ab amico. Vnde natum sit indicat Strabo geographus libro sexto. Cum Achiui iussissent oraculo Crotonem condere, missus est Myscellus quidam, qui ciuitatis futurum locum consideraret. Is cum iam Sybarim aedificatam cerneret, videreturque is locus magis idoneus, repetiit oraculum, consuluitque deum, num fas esset hanc pro illa condere. Numen ad hunc modum respondit:
*mu/skelle braxu/nwte pa/res2 se/qen a)/llo mateu/wn,
*kla/smata qhreu/eis2. o)rqo\n d' o(/ti dw=| tis2 e)pai/nei.Eos versus interpres vertit in hunc modum:
Terga breuis Myscelle tuo de pectore omitte.
Caetera perquirens, frustra eo venaris iniqua.
At rectum quodcunque datur, tu laude probato.Extat idem in collectaneis adagiorum, sed multo deprauatissimum. Quanquam ex vocum veluti ruinis huiusmodi lectio colligi poterit:
*mu/skelle braxu/nwte pare\k qeo\n a)lla\ mateu/wn.
*ou)/dala qhreu/eis2, dw=ron d' o(/ti dw=| tis2 e)pai/nei.id est,
Diuersa inquirens a numine Myscele gibber,
Captas friuola, quod datur, aequi consule donum.Miscellus dictus videtur ob crurum exilitatem, quae habeat murinis similia, Brachynotus ob dorsum contractum. Diximus alias Crotonem saluberrimam fuisse, Sybarim
page 1001, image: s1001pestilentem. Refert et alia Suidas de oraculis Myscello redditis, sed quae non ad modum faciant ad enarrationem prouerbii.
Ithorus.
*iqoros2 Suidas ait vocem prouerbialem fuisse, in eum qui veluti instigator hortatorque foret aliis. Translatum opinamur a nautis, quos remigantes naucleri vox animat ad gnauiter laborandum: siue ab equorum cursu. Plutarchus in Symposiacis decade septima, problemate quinto scribit, i(ppo/qoron appellatam cantionem ad incitandas equas. Consimilia tradit de praeceptis connubialibus. Nam qorei=n Graecis est impetu insilire. Vnde et apud Homerum qou/rios2 a)/rhs2 appellatur ab adsultu citato. Apparet Graecam vocem compositam ex iqi valde, et o)rei=n incitare.
Ne allia comedas, et fabas.
*ina mh\ fa/gh| sko/roda, mhde\ kua/mous2, id est, Ne edas allia, et fabas. Prouerbiali videtur aenigmate dictum, pro eo quod est, ne bellis, neve in iudiciis adsis. Nam in bellum inferebantur allia, commeatus militatis: In iudiciis fabas esitabant, ne obdormiscerent. Haec quidem Suidas. Etiamsi magis putamus referendum ad calculos fabarios, quibus antiquitus ferebantur suffragia.
Mortuus per somnium, vacabit curis.
*qanw\n kaq' u(/pnous2 fronti/dwn e)/sh| di/xa, id est, Curis vacabis mortuus per somnium. Versiculus vulgo iactatus apud Graecos, ex superstitiosa insomniorum obseruatione. Existimabant enim eum, qui se mori somniasset, a curis molestiisque liberatum iri. Quod mors finem doloribus imponere videatur, planeque imponit his, qui hinc in meliorem demigrant vitam. Fortassis ad eandem [correction of the transcriber; in the print eande] pertinet sententiam, quod alibi retulimus.
*nekrou\s2 o)rw=n, ne/krwsin e)/ceis2 pragma/twn.
Animus heptaboeus.
*qumo\s2 e(ptabo/eios2, id est, Animus heptaboeus, siue ira heptaboea, de forti magnoque et inuicto dictum. Epithetum sumptum a clypeo Aiacis, quem Homerus e(ptaboeion appellat, quod septem boum tergoribus esset obductus, atque ob id impenetrabilis. Et Ouidius:
- Dominus clypei septemplicis Aiax.
Sumptum est adagium ex Ranis Aristophanis:
*alla\ pne/ontas2 do/ru kai\ lo/gxas2 kai\ leukofo/rous2 trufalei/as2,
*kai\ ph/lakas2 kai\ knhmi/+das2, kai\ qumou\s2 e(ptaboei/ous2.id est,
Sed spirantes spicula et hastas, albasque in vertice cristas.
Adde his galeas, adde his ocreas, animosque septibouinos.Semper Ilio mala.
*aei\ i)li/w| kaka\, id est, Semper Ilio mala. De vehementer calamitosis et afflictis. Troianorum excidium poetis multa tragoediarum argumenta ministrauit, atque hinc prouerbium. Refertur ab Eustathio in quartum Iliados librum. Stratonicus rogatus, cur nollet apud Ilienses viuere, respondit: a)ei\ i)li/w| kaka\, id est, Semper Ilio mala. Auctor Athenaeus lib. Dipnosophistarum octauo. Quanquam is locus non vacat mendo.
Libera Corcyra, caca vbi libet.
*eleuqe/ra ko/rkura, xe/z' o(/pou qe/leis2, i.
page 1002, image: s1002Corcyra libera, proin caces, vbi velis. Cum significabimus libertatem quidvis agendi. Citatur ab Eustathio in Dionysium, sed magis quadrabit, vbi significabimus impunitatem esse maleficis. Hic non absurde putamus referri posse quod Plutarchus narrat. Chii quidam cum apud Spartanos peregrinarentur, a coena non solum vomuerut, verum etiam incacarunt in sellas ephororum. Primum diligenter inquisitum est, quinam essent tanti facinoris auctores, daturi nimirum poenas si ciues fuissent. Caeterum vbi compertum est factum a Chiis, Spartani dicebant: Chiis licere intemperanter agere.
Decernetur equa Thessalica.
*epikrinei=tai i(/ppos2 qessalikh\, id est, Decernetur equa Thessalica, de summo praemio dicebatur, propterea quod antiquitus prima laus fuerit equarum Thessaliae. Id quod satis indicat oraculum Aeginensibus redditum. Citat Eustathius in secundum Iliados librum. Suidas refert, haud dum scimus ex quonam auctore: i(ppei=s2 me\n e)n qettali/a| kai\ qra/kh|, toco/tai de\ kai\ ta\ koufo/tera tw=n o(/plwn e)n i)ndi/a| kai\ krh/th| kai\ kari/a|, id est, Equites in Thessalia Thraciaque, sagittarii atque armatura leuior in India, Creta et Caria. Finitimum est illi, quod alio dictum est loco: Pellenea tunica. Lepidius erit per ironiam.
Canis viuens e magdalia.
*ku/wn zw=n a=po\ magdali/as2, id est, Canis viuens e magdalia. Eustathius in Iliados librum quartum ostendit dici solitum in parasitos, et alieno victitantes cibo. Magdaliam dicit, quasi furfurem, et manuum purgamentum. Caeterum apud alios auctores comperimus scriptam vnicam dictionem, velut apud Hesychium: a)pomagdalih\, inquit, ste/ar e)n w(=| ta\s2 xei=ras2 a)pema/ttonto e)n toi=s2 dei/pnois2, balo/ntes2 de\ toi=s2 kusi\n a)nalu/ontes2 a)po\ dei/pnwn, id est, Apomagdalia adeps, in quo abstergebant manus in conuiuiis, id proiiciebant canibus, cum a coena discederent. Iulius item Pollux libr. De rerum vocabulis 6. cap. 14 oi( de\ pa/lai tai=s2 kaloume/nais2 a)pomagdali/ais2 e)xrw=nto, ai)\ h)=san to e)n tw=| a)/rtw| malako\n kai\ staitw=des2, ei)s2 o(\ e(poyhsa/menoi, toi=s2 ku/sin au)to\ pare/balon, o(/qen kai\ lakedaimo/nioi khna/da th\n a)pomagdali/an kalou=sin, id est, Veteres autem vtebantur apomagdaliis, sic enim vocabant id, quod est in pane molle ac pinguius, in quod absterso obsonio ipsum canibus abiiciebant, vnde et Lacedaemonii apomagdaliam appellant cynada. Aristophanes in Equitibus:
*uperbalei=sqai/se oi)/omai tou/toisin, ou) ma/thn ga)\n
*apomagdali/as2 sitou/menos2, toiou=tos2 e)ktrafei/hn.Iactat Halantopola superaturum se Cleonem impudentia et malis artibus, aut alioqui frustra pastum apomagdaliis euasisse tantum. Cui respondet Cleon:
*apomagdali/as2, w(/sper ku/wn, w)= pampo/nhre, pw=s2 ou)=n
*khno\s2 bora\n sitou/menos2 ma/xh| su\ kunokefa/lw|.id est, Apomagdalias ritu canis, sceleste, quo ergo pacto tu victitans canis cibo, cvnocephalo repugnas? Apomagdaliarum mentio fit et apud Plutarchum in Lycurgo, quo quidem loco an interpres assecutus sit sensum sermonis, non satis nobis liquet. Graeca sic habent, dokima/zesqai de\ to\n boulo/menon tou= sussiti/ou metasxei=n ou(/tw fasi\. labw\n tw=n sussi/twn e(/kastos2
page 1003, image: s1003a)pomagdali/an ei)s2 th\n xei=ra, tou= diako/nou fe/rontos2 a)ggei=on e)pi\ kefalh=s2, e)/labe siwph=| kaqa/per yh=fon, o( me\n dokima/zwn a(plw=s2, o(de\ kri/nwn sfo/dra th=| xeiri\ pie/sas2. h( ga\r pepiesme/nh th=s2 tetrhmme/nhs2 e)/xei du/namin, ka)\n mi/an eu(/rwsi toiau/thn, ou) prosde/xontai to\n prosio/nta, boulo/menoi pa/ntas2 h(dome/nous2 a)llh/lois2 sunie/nai. to\n de\ ou(/tws2 a)podokimasqe/nta kekaddei=sqai le/gousi, ka/ddos2 ga\r kalei=tai to\n a)ggei=on, ei)s2 o(\ta\s2 a)pomagdali/as2 e)mba/llousi, id est, Eum vero qui vellet esse conuiuii particeps, aiunt hunc in modum probare solitos: Vnusquisque conuiuarum apomagdaliam in manum sumptam, veluti calculum tacite coniiciebat in vas, quod minister gestabat in capite, alius quidem simpliciter probans, alius vero iudicans, vehementer manu premendo. Nam pressa tantundem valet, quantum calculus perforatus. Quod si vel vnam talem compererint, non admittunt ingressum, volentes vt omnes lubentes inter sese conuiuant. Porro qui hoc modo probatus erat, caddissatum appellabant. Nam caddus dicitur vas, in quod conijciunt apomagdalias. Lapus autem vertit hunc in modum: Qui autem se conuiuii participem fieri velit, sic probari. Deinde singuli apomagdaliam sumentes in manum ministro vas super capite ferente, silentio quasi calculum immittebant, qui reprobaret simpliciter, qui vero approbaret, manu vehementer imprimens. Nam quae apomagdalia pressa fuerit, perforati calculi vim habet. Quod si quam ex iis minus pressam offenderint, non admittunt ingredientem: quippe qui velint omnes inuicem iucunde congredi. Qui vero sic reprobatus fuerit caddiscatum dicunt. Caddiscus namque vas vocatur, in quod apomagdalias immittunt. [note of the transcriber: Double translation] Haec si quis conferat cum his quae scribit Plutarchus, intelliget Graecum exemplar quod secutus est Lapus, fuisse diuersum ab eo quod nobis dedit nuper officina Aldi. Caeterum de apomagdaliis quae ante conuiuium dabantur abstergendis manibus, meminit nonnihil et Athenaeus libro 9. Item lib. 4. tradit, apud Arcadas fuisse moris, vt a coena sacrificarent, non quidem lotis manibus, sed iure seu offa abstersis, et quo se absterserat quisque, id secum auferebat: id faciebant ob terrores nocturnos, qui in compitis solent accidere. Sic ille. Et arbitramur sane non inutile remedium aduersus canes in compitis adorientes viatorem. Arbitramur huc respexisse Aristophanem in Equitibus, cum Cleoni obiicit quod aliis egregiis viris in exilium actis ipse delicatissimo hordeo abstergeret manus:
*ka)kei=nos2 me\n feu/gei th\n gh=n, su\ d' a)xillei/wn a)poma/tteis2.
id est.
Atque ille quidem patriam liquit, dum tu abstergeris Achilleis.
Interpres addit hordei genus Achilleum dici, veluti generosius, quo minus mirum est Theologis Achilleum argumentum vocari quod efficax sit, ac refutatu difficile.
Ficus post piscem.
*su=kon met' i)xqu=n, o)/spreon meta\ kre/a.
id est,
A pisce ficum, a carnibus legumina.
Athenaeus in Dipnosophistarum libro tertio meminit huius. Quadrabit, vbi dicemus aliis alia congruere. Quemadmodum et vulgo iubent ab esu carnium apponi caseum: ab esu piscium, nuces.
Ficus auibus gratae.
*su=ka fi/l' o)rni/qessi, futeu/ein ou)k e)qe/lousin.
id est,
Fici gratae auibus sunt, quae plantare recusant.
page 1004, image: s1004Carmen heroicum citatur ab Athenaeo continenter eodem quo modo diximus loco. Quadrare videtur in voluptarios, ac fugitantes honesti laboris, cum tamen appetant emolumentum.
Ingredi Iunonium.
*badi/zein h(rai=on e)mpeplegme/non, id est, Incedere complicatum Iunonis sacrum. Extat et hoc apud Athenaeum libro Dipnosophistarum duodecimo. Dictum apparet in fastuosum, ac lentum quorundam incessum, quem notat et Horatius in Sermonibus:
Vt si Iunonis sacra ferret.
Volentem bouem ducito.
*to\n qe/lonta bou=n e)/laune, id est, Volentem bouem agito. Vtere illorum opera, qui ex animo faciunt. Stultitia est, venatum ducere inuitas canes, vt ait Plautus. Refertur ab interprete Theocriti. Diximus in prouerbio, Praesentem mulge.
Habet.
HAbet, prouerbialiter dicitur, cum obtigit alicui quod expetiuit, aut quo dignus est. Habet quod amet, similes habent labra lactucas. Sumtum autumant ab aucupantibus, piscantibus, aut venantibus: quibus reuersis, sic aiunt: e)/xeis2 ti\: id est, Habes ne aliquid? Citatur ex Aristophanis Nebulis. Seneca tragicus in Agamemnone: Habet, peractum est. Terentius in Andria: Egomet continuo mecum, certe captus est, habet. Donatus ostendit, proprie de gladiatoribus dici, quos prius alii vident, quam ipsi se sentiant esse percussos. Ex ea acclamatione natum videtur prouerbium.
Hercules hospitatur.
*hraklh=s2 ceni/zetai, id est, Hercules accipitur. Dictitatum, vbi quis diutius in conuiuio commorari videretur: propterea quod qui recepissent Herculem hospitio, conuiuioque, his multum temporis erat opperiendum, donec ille satur esset. Nam famelicum commouere parum erat tutum. Nec facile saturabatur edax, adeo, vt legatur solidos etiam boues vno deuorasse conuiuio. Vnde Graecis a)ddhfa/gos2 dictus est: et huic Larum auem consecrarunt, et ipsam boufa/gon. Legitur et certamen inisse cum Lepreo quodam vter citius bouem conficerer. Haec, aliaque permulta refert Athenaeus libro 10. de huius edacitate, addens, et Thasio cuidam athletae, cui nomen Theagenes, tum et Miloni Crotoniatae bouem vno die confectum fuisse. Tales conuiuae contingant hostibus.
Etiam in Deorum coetu.
*ka)\n qew=n a)gora=|, id est, Etiam in Deorum coetu seu concione. Quidam interpretantur de maiorem in modum probis, et aequis: quidam de vehementer maledicis. Addunt locum quempiam esse in Eleusine, vicinum Anactoro, vocatum qew=n a)gora\n, in quem non ingrediebantur, nisi bene ominantes: vnde de quopiam praeter modum maledico dicebant, ou(=tos2 ka)\n qew=n a)gora=| dusfhmh/sei, id est, Hic vel in Deorum concione male ominata loquetur.
Calliphanes.
*kallifa/nhs2, i. Calliphanes. Ridicula quaedam huius hominis ambitio, prouerbiali ioco fecit locum. Aiunt enim, huic fuisse poetae morem, vt diuersorum carminum et orationum initia conscriberet, ad tres, aut quatuor versus, eaque pronunciaret,
page 1005, image: s1005ostentaretque, quo commentum ignorantibus, multiscius, et eruditus videretur. Meminit huius Athenaeus Dipnosophistarum libro primo, aitque cognomen fuisse Parabrycontis. Neque vero desunt his nostris temporibus id genus impostores literarii, quibus hoc modo studium est, ex summis aliquot diuersae professionis auctoribus locos aliquot insignes, nec eos admodum vulgatos, ediscere. Quibus instructi, non verentur in conciliabulis quemvis quantumlibet eruditum adoriri. Atque illud assequuntur prompte decantandis illis locis suis, vt imperitis plane Solones esse videantur. Cum quibus tamen Solonibus, si tertium aut quartum congrediare, Deum immortalem, nihil infantius, nihil indoctius, videlicet thesauris illis semel effusis.
Cauda blandiri.
*ke/rkw| sai/nein, id est, Cauda blandiri, dicuntur, qui spe commodi cuipiam adulantur. Aristophanes in Equitibus:
*os2 ke/rkw| sai/nwn, o(po/t' a)\n deipnh=s2 a)pi thrw=n,
*ece/detai/ sout' ou)yo\n o(/pou su/ pou a)/llose xa/skeis2.id est,
Qui cauda adludens, cum caenam obseruat, amica,
Te spectante alio, tua edulia deuorat ille.Pro eodem frequenter vsurpat ai)ka/llein, quod canum est, auribus, cauda, totoque corpore blandientium, in Equitibus:
*ta\ me\n lo/gi' ai)ka/llei me\.
id est,
Oracula quidem blandiuntur haec mihi.
*qwpeu/ein item ab animante dictum est, si Graeco Etymologico credimus. Thos Graecis lupi genus est. Blandiuntur enim et lupi quidam more canum. Thoas refert Plinius libro 8. capite 34. de luporum quidem genere, sed quod homini sit amicum animal. An hinc dicatur qwpeu/ein, dubito.
Crater litium.
*krath\r kakw=n, id est, Cratera malorum. De re praemolesta, siue de homine litium auctore. Aristophanes in Acharnensibus:
*krath\r kakw=n, tripth\r dikw=n.
id est,
Crater malorum, sector litium.
Calumniatorem significans, et quadruplatorem.
Lampon iurat per anserem.
*la/mpwn o)/mnusi to\n xh=na, i. Lampon iurat per anserem. Ita loquebantur, vbi quis decipere tentaret iureiurando. Lampon sacrificus quispiam fuit, ac vates, et oraculorum auctor. Is solitus est per anserem iurare, tanquam per auem auguralem. Vel quod olim ita instituerat Rhadamanthus, ne per Deorum aliquem iuraretur, sed per canem, anserem, id quod Socrati familiare apud Platonem. Tradunt, hoc Lampone auctore factum, vt Athenienses coloniam miserint in Sybarim. Adagii meminit Aristophanes in Auibus: la/mpwn d' o)/mnusin e)/ti kai\ nu=n to\n xh=n' o(/tan e)capata=| ti\s2 ti/, id est, Lampon etiam nunc iurat per anserem, vbi quis fallit in aliquo.
Palpo percutere.
Palpo percutere dicitur, qui blanditur, ac spem inanem verbis iniicit. Plautus in Mercatore: Liberum caput tibi faciam, paucos menses. Palpo percutis. Egon' ausim vsquam quidquam facinus falsum proloqui?
page 1006, image: s1006Idem alibi: Mihi obtrudere non potes palpum. Translatum ab equisonibus, qui plausu manus blandiuntur equis. Virgilius tertio Georgicon libro:
Tum magis atque magis blandis gaudere magistri
Laudibus, et plausae sonitum ceruicis amare.Horatius in Satyris:
Cui male si palpere, recalcitrat vndique tutus.
Eximere e manu manubrium.
Figura prouerbiali dixit Plautus: Eximere e manu manubrium, pro eo, quod est, iam paranti facere quippiam, extorquere peragendi facultatem. Locus est in Aulularia, Capio fustem, obtrunco gallum, furem manifestarium. Credo ego aedepol illi mercedem gallo pollicitos coquos, si id palam fecisset, exemi ex manu manubrium. Translatum ab eo, cui iam vibrato gladio percussuro, repente capulus excutitur e manibus.
Alybantis hospitis munera.
*ta\ dw=ra tou= e)c a)lu/bantos2 ce/nou, h)\ ta\ tou= a)lubanti/ou e(tai/rou ce/nia, id est, Munera Alybantis hospitis, aut Alybantii amici xenia. Eustathius, interpres Homeri, putat recte prouerbio dici posse, quoties fit, vt aliquis falso iactet se magna largitum esse, seu verbis dumtaxat, non re praestet beneficium. Nam apud Homerum vltimo Odysseae libro Vlysses ignoto habitu cum Laerte patre colloquens, adsimulat se Alybantium esse Aphidantis opulentissimi viri filium, et quondam Vlyssem exceptum hospitio, muneribus amplissimis donatum a se dimisisse:
*ei)mi ga\r, inquit, e)c a)lu/bantos, o(/qi kluta\ dw/mata nai/w
*uio\s2 a)fei/dantos2 poluphmoni/dao a)/naktos2.
*au)ta\r e)moi\ g' o)/nom' e)stin e)ph/ritos2.id est,
Sum ex Alybante oriundus, vbi mihi splendida tecta,
Regis Aphidantis proles Polypemonidai,
Est mihi nomen Eperitus.Ac paulo superius:
*to\n me\n e)gw\ pro\s2 dw/mat' a)/gwn eu) e)cei/nissa,
*endike/ws2 file/wn, pollw=n kata\ oi)=kon e)o/ntwn,
*kai\ oi( dw=ra po/ron ceinh/i+a oi(=a e)w/kei.
*xrusou= me\n oi( dw=k' eu)erge/os2 e(pta\ ta/lanta,
*dw=ka de\ oi( krhth=ra pana/rguron a)nqemo/enta,
*dw/deka d' a(ploi/+das2 xlai/nas2, to/ssous2 de\ ta/phtas2.
*to/ssa de\ fa/rea kala\, to/sous2 d' e)pi\ toi=si xitw=nas2,
*xwri\s2 de\ au)=te gunai=kas a)mu/monas2, e)/rga ei)dui/as2
*te/ssaras2, ei)dali/mas2 a(\s2 h)/qelen au)to\s2 e(le/sqai.id est,
Hunc equidem tecto induxi, accepique benigne,
Solliciteque fouens; ex his, quae plurima nostris
Aedibus exuperant, atque hospita munera deinde
Adieci, tali dare quae decuisset amico.
Auri caelati tribui septena talenta,
Donaui pateram ex solido depictam argento.
Bis senas textu donaui simplice laenas,
Pallia ad haec totidem adieci, totidemque subuclas:
page 1007, image: s1007Insuper ancillas nitidas, atque arte manuque
Quattuor egregias, sibi quas delegerat ipse.Fungus.
Plautus in Bacchidibus, fungum dixit, pro stupido, impenseque credulo. Vel quia fungus per se insipida quaepiam res est, vel quod mollis, ac fragilis, vel quod subito prorumpat. Plautina verba sunt haec: Adeo me fuisse fungum, vt qui illi crederem? Idem in eadem fabula. Quicunque vbi sunt, qui fuere, quique futuri sunt posthac stulti, stolidi, fatui, fungi, Bardi, buccones, blenni, solus ego omnes anteeo stultitia.
Eurycles.
*eu)ru/klhs2, Eurycles vulgato cognomine dicebatur, qui de se suisque incommodis aliquid diuinaret. Nam hoc nomine vates fuit quispiam, e)tastri/muqos2 cognominatus, hinc ni fallimur, quod ex astris vera praediceret: para\ to\ e)ta/zein. Meminit et Suidas, quanquam apud hunc e)ggastri/muqos2 scriptum est, id est, diuinus, siue ventriloquus. Refertur in collectaneis adagionum Plutarcho inscriptis. Vsurpatur autem a Platone in Sophista. Taxans enim eos, qui perplexis et absurdis rationibus produnt suam ineptiam, addit: ou)k a)/llwn de/ontai tw=n e)celegxo/ntwn, a)lla\ to\ lego/menon oi)/koqen to\n pole/mion kai\ e)nantiwso/menon e)/xontes2, e)n to\s2 u(pofqeggo/menon w(/sper to\n a)/topon eu)pukle/a, perife/rontes2 a)ei\ poreu/ontai, id est, Non opus est aliis, a quibus redarguantur, sed domi, quod dici solet, habet hostem, qui contradicat, intus submurmurantem, tanquam absurdum illum Euryclem, circumferentes semper incedunt.
Si quis iuxta ciuitatem clypeus.
*ei)/tis2 peri\ po/lin ai)gi\s2, id est, Si quis circum vrbem clypeus. Hoc scommatis iaciebant in eos, qui sparsim ac dissolute ciuitatem obirent palantes. Refertur in Plutarchi collectaneis, nec explicatur.
Rupta ancora.
*kra/dhs2 r(agei/shs2, id est, Rupta crada. Dicebatur de his, qui repente tanquam magnum quiddam facturi prodissent: deinde falsa omnium expectatione, turpiter et indecore se gessissent in negotio. Translatum a tragoediarum histrionibus, qui, si quando numen inducendum est, derepente machinis quibusdam sublati, in summa scena apparere consueuerunt, veluti in aere pendentes, hamo quopiam a tergo in cingulum affixo suspensi. Nam his nonnunquam eueniebat, vt forte fortuna rupta ancora, qua sustinebantur, deciderent, non sine magno spectatorum risu, suoque tum malo, tum dedecore. Porro crada hoc loco non ficulnum ramum indicat, quemadmodum alias: sed vncum illud aes, quo vincti tenebantur actores in machina. Iulius Pollux libro 4. cap. 19. docet kra/dhn appellari solitum in comoedia, quod in tragoediis dicebatur mhxanh\. Fuisse vero non dissimile ficui, siquidem Attici ficum arborem kra/dhn vocant. Quanquam quarumlibet arborum rami nonnunquam cradae dicuntur.
Suam quisque homo rem meminit.
Plautus in Mercatore, Suam quisque homo rem meminit. Sententia prouerbialis, notans communem hominum morem, qui in alieno negotio dormitant, in suo quisque et vigilat, et attentus est. Vnde recte monet apud Gellium Ennius:
page 1008, image: s1008Hoc tibi sit argumentum semper in promptu situm,
Ne quid expectes amicos, quod per te facere possies.In eandem sententiam exstat bellissimus Aesopi apologus de Cassita auicula: quae negauit, vllum esse periculum, donec res alienis manibus esset commissa. Allusit ad prouerbium Plautus in Poenulo: Ita ne tentas, an sciamus nos meminisse nostra? Eodem allusit Terentius in Phormione: At si talentum rem reliquisset decem, etc. Quidquid cordi est, facile meminimus, et plerunque obliuionis mater est negligentia.
In vtrumuis dormire oculum.
Plautus in Pseudolo: De isthac re in oculum vtrumuis conquiescito. Sensum habet eundem cum eo, quod superius retulimus: In vtramuis dormire aurem. Captatus est autem a Comico iocus ex nouatione verborum. Proinde consequitur illico. Oculum vtrum, an ne in aurem? Et respondet nouator? At hoc peruulgatum est nimis. Notatur interim commune hominum studium in huiusmodi dictis subinde nouandis:
Corinthiis non indignatur Ilium.
*korinqi/ois2 d' ou) me/mfetai to\ i)/lion.
id est,
Incusat haudquaquam Ilium Corinthios.
Hoc carmine clam exprobramus ignauiam alicui, qui ita se gesserit, vt hostes nihil habeant, quod illi magnopere indignentur. Est autem carmen Simonidis, quod velut in contumeliam suam scriptum iniquo animo tulisse Corinthios scripsit Aristoteles libro Rhet. primo, quod in bello Troiano non admodum egregiam operam nanasse viderentur. Potest et huc detorqueri, veluti si quis ita insulse scripsisset aduersus bonas literas, vt eas sua infantia commendasset potius, quam infamasse: kori/nqi/ois2, etc. Plutarchus in vita Dionis aliquanto diuersius interpretatur adagium: *ara/ge w(/sper o( simwni/dhs2 fhsi\n w)= sossie seneki/wn, toi=s2 kori/nqiois2 ou) mhniei=n to\ i)/lion, e)pistrateu/sasi meta\ to\n a)xaiw=n. o(/ti ka)kei/nois2 oi( peri\ glauko\n e)c a)rxh=s2 kori/nqioi gegono/tes2 sunema/xoun proqu/mws2, id est, Sane quemadmodum inquit Simonides, Sossie Senecio, Corinthiis non indignatur Ilium, quod vna cum Achiuorum copiis venissent ad bellum: propterea quod illis quoque promptis animis fuissent auxilio, Glauci comites, et ipsi e Corinthiis oriundi. Ex his Plutarchi verbis liquet, illud sentire prouerbium, leuius offendi oportere, si quando laeserint, qui quondam sint benemeriti, sed praesentem offensam superioribus officiis condonare.
Maras.
*ma/ras2, id est, Maras. Hoc nomine ferunt fuisse quempiam apud Beroeam, Syriae ciuitatem, ditissimum quidem illum, verum nihilominus humanum, et officiosum in omnes tum ciues, tum hospites. Vnde vulgo receptum, vt id vocabuli tribueretur viris, qui ad multorum vtilitatem nati viderentur. De hoc longiuscula narratur fabula in Graecorum collectaneis, sed nobis sat visum est attigisse, ne male collocaremus operam. Nam prouerbium adulterinum, et supposititium esse videtur.
A Nannaco.
*apo\ nanna/kou, id est, A Nannaco. Cum significamus rem ab extrema vsque antiquitate repetitam. Nannacus
page 1009, image: s1009rex ante Deucalionem fuisse narratur, qui diluuium futurum praeuiderit. De quo mentionem fecimus et alibi. Meminit huius et Stephanus in dictione i)ko/nioi, referens alterum ab eodem ortum proverbium, e)pi kannakou klau/sein, id est, Sub Cannaco flere. Etiamsi in Stephano pro kanna/kou legimus a)nna/kou. Latini consimili figura dicunt, Ab Aboriginum saeculo repetita, et Perinde quasi cum Euandri matre loquaris. Non discrepat ab hoc illud, presbu/teros2 ko/drou. kai\ a)rxaio/tera th=s2 difqeras2 le/geis2, id est, Antiquior Codro, et antiquiora diphthera loqueris.
Asinus ad tibiam.
*onos2 pro\s2 au)lo\n, id est, Asinus ad tibiam. Dicendum, vbi quis ea, quae scite dicuntur, nec animaduertit, nec intelligit, nec laudat. Sunt enim animantia quaedam, quibus nonnullus musices sensus inesse videtur, vt equis, auibus, serpentibus. Asinum nihil mouet cantus. Germanum est illi: o)/nos2 pro\s2 lu/ran, id est, Asinus ad lyram.
Oresti pallium texere.
*ore/sth| xlai=nan u(fai/nein.
id est,
- Oresti texere laenam.
Dicebatur qui munus pararet abusuro. Nam Orestes per insaniam vestes dilacerabat. Est hemistichium heroici carminis decerptum ex Aristophane in Auibus:
*ei)/ta d' o)re/sth| xlai=nan u(fai/nein, i(/na mh\ r(igw=n a)podu/h.
id est,
Postea Oresti texere laenam, vt ne horridulus spoliet quem.
Scholium admonet Orestem lwpodu/thn quempiam simulando insaniam in tenebris aggredi solere homines, eosque vestitu spoliare. Vnde non inepte dicetur, vbi quis admonet dandum aliquid homini furaci, ne rapiat. Adagium non est natum ex Aristoph. sed ab illo est affectatum. Nam hac periphrasi notat hyemem.
Pandeletias sententias.
*pandeleti/ou gnw/mas2, id est, Pandeletiam sententiam, appellat in deterioribus Cratinus, vt citant, morosam ac molestam. A Pandeleto quopiam sycophafita, ex eorum genere, qui quo quaestum faciant, dicas impingunt grandes, vt ait Phormio Terentianus, et simili studio ferunt suffragia.
Sibylla viuacior.
SIbyllae viuacitas proverbio locum fecit. Propertius Elegiarum lib. 2.
At me non aetas mutabit tota Sibyllae.
Sibyllae aetatem pro quantumuis longa posuit. Hanc Virgilius Aeneidos li. 6. longaeuam sacerdotem vocat. Et Seruius eum enarrans locum adscribit Apollinem amore Sibyllae captum, ei poscendi quod vellet arbitrium dedisse, illam haustis arenis, tantum poposcisse vitae. Id Apollo fieri posse respondit, si Erythraeam insulam relinqueret, numquam eam reuisura. Venit itaque Cumas, vbi corporis viribus defecta in sola voce vitam retinuit. Quod vbi cognouissent illius ciues, incertum inuidia, an commiseratione, epistolam ad eam miserunt, creta antiquo more signatam. At illa visa terra patria, in mortem resoluta est. Ita vati suae verba dedit Phoebus.
E flamma cibum petere.
TErentius in Eunucho dixit in parasitum, eiusmodi esse, vt vel e flamma cibum peteret, hoc est, quiduis cibi causa passurum, facturumque. Explicat proverbium Catullus in epigrammatis:
page 1010, image: s1010Bononiensis Rufa Rufulum fellat,
Vxor Meneni, saepe quam in sepulcretis
Vidistis ipso carpere e rogo coenam.
Cum deuolutum ex igne, prosequens panem
A semiraso tonderetur vstore.Reddidit Harpocratem.
CAtullus in Epigrammatis proverbiali specie dixit: Reddidit Harpocratem, pro eo quod est: Imposuit silentium. Carmen est huiusmodi:
Gellius audierat patruum obiurgare solere,
Si quis delicias diceret aut faceret.
Hoc ne ipsi accideret, patrui perdespuit ipsam
Vxorem, et patruum reddidit Harpocratem.
Quod voluit fecit: nam quamuis irrumet ipsum
Nunc patruum, verbum non faciet patruus.Harpocrates Deus ita apud veteres fingebatur, vt digito admoto ori, silentium indiceret, qualis et apud Romanos dea Angerona.
Qui probus Atheniensis.
PLato lib. de legibus 1. refert proverbium, to/te u(po\ pollw=n lego/menon, w(/s2 o(/soi a)qhnai/wn ei)si\n a)gaqoi\ diafero/ntws2 ei)si\ toiou=toi, dokei= alhqe/stata le/gesqai. id est, Et quod vulgo dicitur, ex Atheniensibus qui probi sint, eos egregie probos esse, verissime dictum videtur. Sentit autem Plato, in male instituta, maleque morata Republica qui boni sint, eos natura et insignite bonos esse. Quippe qui neque fingere putandi sunt probitatem, nimirum inter improbos, quibus morum similitudine poterant etiam commendari: neque corrumpi queant deprauatis aliorum moribus, et vitiorum contagio. Simili argumento Simo Terentianus colligit probitatem filii sui. Deflecti potest ad vitam aulicam, aut studii genus ad perniciem inuitans.
Digna Cedro.
DIgna Cedro dicunt, quae promerentur immortalitatem, et eiusmodi iudicantur, vt posteritati consecrari debcant. Horatius in arte poetica:
Speramus carmina fingi
Posse linenda cedro.Persius item,
- Et cedro digna locutus.
Sumptum ab arboris natura, cuius succo, quae sunt illita, non sentiunt cariem. Nam hac arte Numae libros cum essent chartacei, durasse ad annos 535. terrae infossos, narrat Plin. lib. 13. cap. 13. Idem lib. 16. cedrum inter aeternas materias commemorat. Dioscorides ait maxime probari succum huius arboris, crassum, pellucidum, et odore vehementiore, quique non defluit, sed guttis concrescit, manetque. Vim habet diuersam, viua corpora corrumpit, mortua seruat incorrupta. Vnde a nonnullis dictam esse tradunt, nekrou= zwh\n, id est, Cadaueris vitam. Eodem pertinet illud:
Non scombros metuentia carmina,
nec thus.Item Martialis:
Ne nigram cito raptus in culinam,
Cordylas madida tegas papyro.Et Horatius:
Aut fugias Vticam, aut vinctus mitteris Ilerdam.
Telemachi olla.
*telema/xou xu/tra, Id est, Telemachi olla. Meminit huius adagionis Athenaeus libro 9. tradens Telemachum
page 1011, image: s1011Acharnensem fuisse quempiam, qui plerunque victitarit fabis. Vnde coniicere licet in sordidos dici consueuisse.
Alia res sceptrum, alia plectrum.
HAud omnino contenderimus esse proverbium, sed tamen ipse sermonis habitus colorque adeo similis est proverbio, vt vix similior sit ficus ficui, quod Stratonicus citharoedus regi Ptolomaeo respondit, pertinacius secum arte canendi disputanti: e)/tero/n e)stin w)= basileu\ skh=ptron, e(/teron de\ plh=ktron, id est, Alia res est, ô rex, sceptrum, alia vero plectrum. Locus erit vtendi, quoties diues ac potens, fortuna sua fretus, velut ex aequo disputat cum erudito, cum multo aliud sit diuitem, aut fortunatum esse, aliud literatum.
Quae dolent, ea molestum est contingere.
AMphis in Ampelurgo apud Stobaeum.
*en oi(=s2 a)\n a)tuxh/sh| a)/nqrwpos2 to/pois2,
*hkista tou/tois2 plhsia/zwn h(/detai.id est,
In quibus homo est non admodum felix locis,
Minime suaue est admouere ad hac manum.Vnusquisque inuitus audit sua incommoda, maxime ea, quae sint cum aliqua infamia coniuncta. Veluti turpitudinem generis, vitium formae: proinde ciuilitatis est, nemini suum refricare vulnus, nec vlcus tangere.
Aurum igni probatum.
*o xruso\s2 tw=| puri\ dokimasqei\s2, id est, Aurum igni probatum dicitur is, cuius fides rebus aduersis explorata spectatque est. Vtitur hac similitudine M. Tull. in epist. famil. libro 9. Pindarus item in Nemeis hymno 4. *o xruso\s2 e(yo/menos2 au)ga\s2 e)/deicen a(pa/sas2, id est, Aurum coctum omnem nitorem ostendit. Rursum in Pyth. hym. 10. peirw=nti de\ xruso\s2 e)n basa/nw| pre/pei kai\ no/os2 o)rqo\s2, id est, Experienti vero aurum in indice relucet, et mens recta. Theognis:
*eu(rh/seis2 de\ me\ pa=sin e)p' e)/rgmasin, w(/sper a)/pefqon
*xruso\n, e)/ruqro\n i)dei=n, tribo/menon basa/nw.id est,
Omnibus in rebus me comperies velut aurum
Purum, dulce, rubens, indice cum atteritur.Idem alibi:
*ei)s2 ba/sanon d' e)lqw\n paratribo/menos2 te moli/bdw|
*xruso\s2 a)/pefqos2 e)w\n, kalo\s2 a(/pas2 a)\n e)/sh|.id est,
Venit vbi ad cotem, et confertur in indice plumbo,
Purum aurum cum sit, totum erit egregium.Est autem illud auro non citra miraculum peculiare, vt igni non solum non fiat deterius, sed magis ac magis enitescat. Itidem is, qui vere bonus est, obiectus malorum procellis, illustrat animi virtutem, non amittit. Plinius libro 33. scribit ob eam praecipue causam aurum omnibus metallis praelatum, quod vni rerum nihil igni depereat, tuto etiam in incendiis durante materia. Quinimo, quo saepius arserit, hoc magis proficiat ad bonitatem. Idque argumentum esse probi auri, si similiter rubeat, vt ignis, atque ipsum obrizum appellant.
Lunam detrahere.
*th\n selh/nhn kataspa=|, id est, Lunam detrahit. Consueuit dici de eo, cui res vehementer aduersae viderentur. Interpres Apollonii in librum quartum, natum autumat ab Aglaonice
page 1012, image: s1012Hegemonis [correction of the transcriber; in the print Hegem nis] filia, quae cum ob astrologiae peritiam, lunae defectus praesciret, iactabat sese lunam e coelo deducturam in terras. Eam vocem tam arrogantem audiuit Nemesis, moxque poenas sumpsit. Atque hinc proverbii origo.
Leonis vestigia quaeris.
*tou= le/ontos2 i)/xnh zhtei=s2, id est, Leonis vestigia quaeris. Dicterium in eum, qui verbis ferox esset, re timidus. Ductum ab apologo quopiam Aesopico, quo narrant venatorem quendam pastorem obuium rogasse, nuncubi leonem vidisset, vt eum sibi commonstraret. Atque eum respondisse: Equidem tibi leonis vestigia mox ostendero, neque enim procul absunt. Tum ille, satis est, inquit, neque enim vltra quidquam requiro. Convenit cum eo, quod alio positum est loco: a)/rktou parou/shs2 ta\ i/xnia zhtei=s2, id est, Cum vrsus adsit, vestigia quaeris.
Non vna vehit nauis.
*ou) mi/a nau=s2 a)/gei, id est, Non vna vehit nauis. Proverbii personam ante se gerit. Quo conveniet vti, quoties maiorem hominum multitudinem significamus, quam vt eos vna nauis possit capere. Veluti si quis dicat, tou\s2 a)pedeu/tous2 ou) mi/a nau=s2 a)/ge, id est Indoctos non vna nauis vehit. Est autem apud Theognidem:
*tou\s2 d' ou)x eu(rh/seis2 dizh/menos, ou)d' e)pi\ pa/ntas2
*anqrw/pous2, ou(\s2 nau=s2 mh\ mi/a pa/ntas2 a)/gei.id est,
Hos non inuenies homines scrutatus et inter
Omnes, quos sane non vehit vna ratis.Horna messis.
PLautus in Mostellaria, hornam messem proverbiali figura dixit, pro maximo emolumento, quasi tantum lucri, quantum eo anno sit proventurum in agris. Comici verba sunt haec:
Iampridem me Castor frigida nox laui magis lubenter,
Nec vnde me melius mea Scapha rerer aedificatum.Haec dicuntur a persona puellae. Tum lena, optans vt ex eius forma, quam plurimum commodi capiatur.
Euentus, inquit, omnibus velut horna messis fuat.
Id puella quippe simplex, quid sibi vellet, non satis intelligens. Quid, inquit, ea messis attinet ad meam lauationem? Huic figurae confine est illud eiusdem in Curculione: Vindemia haec huic anui non satis est soli: significat adeo bibacem, vt vniuersum vinum, quod eo sit proventurum anno, parum sit illius siti.
Glaucus comesa herba habitat in mari.
*glau=kos2 fagw\n po/an oi)kei= e)n qala/ssh|. id est, Glaucus comesa herba habitat in mari. Dictum apparet per iocum de iis, qui cum perierint, tamen vulgo creduntur viuere. De Glauco Graeci fabulam adferunt huiusmodi. Glaucus quispiam fuit Anthedonius piscator, notandi peritia longe omnium primus. Is quo magis esset miraculo, commentus est imposturam huiusmodi. Enatabat e portu spectantibus Anthedoniis, donec iam extra prospectum esset. Ibi reuersus in terram secessit in locum aliquem semotum, atque in eo dies complures commorabatur. Deinde cum videretur redibat nans in portum spectantibus iis, qui stabant in littore. Mirantibus autem amicis ac sciscitantibus, vbinam gentium tamdiu commoratus
page 1013, image: s1013esset, adsimulabat in marinis fluctibus interim versatum esse sese. Auxit miraculum altero commento. Hybernis mensibus, cum caeteri piscatores nihil piscium capere possent, ille ciues rogabat, quosnam pisces adduci vellent. Quosque iussissent, advehebat, videlicet iam ante paratos in hunc vsum, atque alibi conclusos. Evenit tandem, vt hic impostor a bellua quadam marina deuoraretur. Is que fuit eius comoediae finis. Porro cum non rediret ex more, populari fama iactatum est, Glaucum gustata herba factum immortalem, et in mari vitam agere. Interpres Apollonii poetae consimilia tradit de Glauco, piscatorem fuisse, qui cum aliquando multitudine piscium, quos ceperat, defatigatus esset, onus in media abiecit via. Ibi vero res accidit mira dictu, vnus e piscibus iam moriens gustata herba reuixit. Id Glaucus obseruans, eadem herba comesa, immortalis est redditus. Tandem taedio vitae semet abiecit in mare. Sunt qui prodant eum versum in Deum marinum, sunt qui in piscem: de quo complura tradidit Athenaeus lib. 7. apud quem alicubi citatur Alexis e)n a)peglaukwme/nw|. Quod si reliquas fabulas Graeculorum de Glauco cupis cognoscere, lege 7. Athenaei lib. qui vsque ad nauseam vomitumque garrit de Glauco pisce, de Glauco daemone, sed non licet tantum nugarum hic repetere. Hoc commentum animo pene reclamante adscripsimus; subolet enim Graecum scriptorem, quisquis is fuit, in hoc finxisse proverbium, quo fabulam hanc liceret commemorare. Maluimus tamen hoc opere ludere, quam quibusdam parum eruditis ansam calumniandi praebere, quod praeterierimus id, quod in excusis etiam Graecorum commentariis habeatur.
Pergraecari.
SI apud Graecos proverbia sunt: xalkidi/zein, lesbia=n, krhti/zein, et id genus alia complura, quid esto quo minus habeatur adagium apud Latinos, quod in Mostellaria [correction of the transcriber; in the print Mollestaria] dixit Plautus: Pergraecari, pro eo quod est, genialem agere vitam? Nam quid sit Pergraecari, ipsa Plauti verba satis indicant.
Dies, inquit, noctesque bibite, pergraecamini.
Amicas emite, liberate, pascite
Parasites, obsonate pollucibiliter.Hactenus ille. Marcus Tullius in Verrem, actione 3. Fit sermo inter eos, et inuitatio, vt Graeco more biberetur. Graecorum gens male audit passim apud poetas Latinos, et item apud Ciceronem, non solum quasi voluptatibus addicta et effeminata deliciis, verumetiam quasi lubrica fide. Siue quod olim Romanis adhuc rudibus, et antiquam illam obtinentibus seueritatem, Graecorum elegantia luxus videbatur. Siue quod studiorum aemulatio, ac mutuum odium in causa fuit, vt eiusmodi probra de Graecis conscriberent. Siue quod vere Graecorum nonnulli tales fuerunt, quales eos depingit Iuuenal. [abbr.: Iuvenalis] id quod non inficiatur et Lucianus in libro de mercede seruientibus, vt ex illis gentem omnem aestimauerint.
Conos artoxya.
*ko/nos2 a)rtocu/h, id est, Conos artoxya. De similibus et inter sese respondentibus, quidam eruditi putant Conon pistorium esse instrumentum, non dissimile Artoxyae, quod panarium scalprum videtur significare. Carterum ex his, quae mox sequuntur
page 1014, image: s1014apud Suidam, apparet, Conos munuscula quaepiam fuisse, quae pueris dono darentur apta aetati, cuiusmodi sunt armillae. Proinde vide, ne competat in eos, qui vili leuique munusculo compensant operam alicuius.
Ne ligula quidem dignus.
*kordu/lhs2 ou)k a)/cios2, id est, Ne ligula quidem dignus, dicebatur homo nequam, et nullius precii. Quod prouerbii durat etiam hodiernis diebus, apud Latinos vulgo iactatum. Tametsi magis arbitramur piscis cordulae vilitatem prouerbio fecisse locum. Is est pelamis, nisi quod minor, vt testis est Plin. lib. 32. c. 11. Cordylarum vilitatem ostendit Martialis lib. 11. Epigram. 50.
Prima tibi dabitur ventri lactuca mouendo
Vtilis, et porris fila resecta suis.
Mox vetus et tenui maior cordyla lacerto,
Sed quam cum ruta frondibus oua tegant.Mox poeta preciosa memorat, vt fallat sodalem:
Mentiar vt venias, pisces, conchylia, sumen,
Et cortis saturas atque paludis aues.Iuxta nauem.
*kata\ nau=n, i. Iuxta nauem dicuntur, quae digesta sunt ordine, quaeque quadrant ac congruunt, propterea quod instrumenta nauium suo quaeque loco reponi soleant. Addubitamus quidem, num in his verbis sit prouerbium, quae adscribuntur, kata\ nau=n a)/rmena, id est, iuxta nauem carbasa. Neque enim omni nauigio quaevis vela congruunt.
Iuxta cubitum profecit.
*kata\ ph=xun e)pedi/dou, id est, Iuxta cubitum profecit. De eo dicebatur, qui promotus esset ad meliora, siue cum quis ordine legitimo progreditur, siue cum magnis proficit accessionibus. Cubitus enim et modum significat, vt intelligas nihil transiliendum, et modum grandiusculum, vt accipias incrementum amplius. Nam minuta latis digitis, aut palmorum porrectu metiri consueuimus.
De tuo capite aguntur comitia.
PRouerbiali figura dixit Plautus in Aulularia:
Ibo intro, vbi de capite meo sunt comitia.
Deliberatur enim ducturus ne esset puellam, nec ne, quam amabat. Sumptum est a comitiis Romanorum, in quibus populi suffragiis noui magistratus creabantur. Itaque cum statuitur de re quapiam, a qua pendeat felicitas alicuius, tum de capite illius fieri comitia recte dicentur.
Vsque ad rauim.
Qvemadmodum Graeci dicunt a)/gri ko/rou, id est, Vsque ad satietatem, ita Plautus, et quidem lepidius dixit, vsque ad rauim, pro eo quod est, improbe, saepius, clamose, adeo vt vox etiam toties vociferanti raucescat. Est in Aulularia ad hunc modum:
Huccine detrusisti me ad senem parcissimum,
Vbi si quid poscamus, ad rauim poscamus prius
Quam quidquam detur.Cereri sacrificant.
ITEM quemadmodum Graeci dicunt, e(sti/a| qu/ousin, id est, Lari sacrificant, ita Plautus propemodum indicat [correction of the transcriber; in the print indidicat] apud Latinos dici solere, Cereri sacrificant, si quando in conuiuio
page 1015, image: s1015vinum deesset, propterea quod in huius sacris nefas esset inferre vinum, sicut apud Graecos in quarundam dearum sacrificiis, vt ostendimus in prouerbio, nhfa/lia cu/la. Locus est in Aulularia his ferme verbis.
Cererin' mi Strobile hi sunt facturi nuptias?
Qui? Quia temeti nihil adlatum intelligo.Inutilior Blace.
*blako\s2 a)xrhsto/teros2, i. Blace inutilior, aut nequior. In hominem nihili, nulliusque bonae frugis dicebatur. Sumptum a pisce vsque adeo vili, insipido, ac male olenti, vt a canibus quoque fastidiatur. Est autem piscis non dissimilis Siluro, si quid credimus Graecarum etymologiarum farragini. Numquam enim audiuimus canes esse piscium auidos. Et si silurus is est, quem vulgus appellat Sturionem, hic inter pisces vel primas tenet. Addit locum esse iuxta Cumas, palustrem opinamur ac sterilem, cui nomen Blacia, vnde suspicamur ortum prouerbium. Hesych. et piscem pro blace blaciam vocat. Adiicit, in Alexandria tributum esse, dictum blakkenno/mon, quod illic pendunt astrologi, eo quod blaces, hoc est, fatui ad illos commeent, petentes ex astris oracula. Illud constat, etiam homines stupidos, ignauos, molles et insipidos dici bla/kas2, vnde blakeu/ein, molliter et ignauiter agere, et blakikw=s2 pro stulte et insulse. Apparet ab hac voce Latinos dixisse Flaccos, et flacidos, et flaccescere, a)lla\ peri\ blako\s2 a(/lis2.
*alith/rios2.
*alith/rios2, vulgo dicebatur, qui per vim raperet aliena. Natum ex euentu huiusmodi. Temporibus Aetolici belli, tanta frumentariae rei penuria incidit Atheniensibus, vt pauperes coacti fame captiuorum farinam diriperent, inde vox traduci coepit ad hominem quocunque modo sceleratum. Plutarchus in commentario de curiositate, diuersam huius nominis originem reddit. Nempe cum Athenis fame vehementer laboraretur, et qui iussi fuerant, frumentum non efferrent in publicum, sed domi clanculum molerent ac noctu, curiosi quidam obambulantes obseruato molarum strepitu, eos prodiderunt, atque hi quidem Aliterii dicti sunt, quemadmodum et sycophantae. Verum ab hoc commento diuersa memorat in Problematibus; volens Aliterium a fugiendo dictum. Nam Graecis a)le/w, vtrumque significat, molo et fugio, eoque vocabulo scribit notatum eum, qui tantae fuisset improbitatis, vt quisquis eum effugere valuisset, is felix haberetur. Aristophanes in Equitibus, Aliterios appellat eos, qui violarunt templum Palladis, e)k tw=n a)lithri/wn se fhmi/ gegone/nai tw=n th=s qeou=, id est, Aio te esse de numero Aliteriorum, qui deae arcem inuaserunt. Interpres multa recensens hoc quoque commemorat. Cylon quidam per tyrannidem occupauit arcem, ac deprehensus est spoliare templum Mineruae. At ipse quidem effugit nactus opportunitatem, caeterum illius amicos qui ad aram deae confugerant, inde retractos occiderunt Athenienses. Vnde qui violassent supplices, a)lith/rioi dicebantur. Etenim qui violatae deae templo supplices interfecerant, postea supplicio capitis affecti sunt. Denique et Ceres dicta est a)lith/ria, et Iupiter a)lith/rios2, quod in publica fame seruassent molitores ne farina diriperetur.
page 1016, image: s1016Quin et illud admonent, a)lithri/ous2 dici, qui frustrantur spe sua, nec perficiunt quod tentarunt. Ambiguitas hinc est, quod a)le/w duo significat, molo, et aberro, vnde et a)li/ths2 erro. Porro vt a)lith/rios2 vsurpatur pro sacrilego et impio, ita a)litrai/nein dicuntur, qui sacrilegium committunt.
Piscis nequam est, nisi recens.
PISCIS nequam est, nisi recens, manet in hunc vsque diem vulgo celebre. Dicitur autem peculiariter in hospitem, aut vulgarem amicum, qui primo quidem aduentu non ingratus est, caeterum ante triduum exactum putet. Plautus: Quasi piscis itidem est amator lenae, nequam est, nisi recens. Iocatur apud Alexidem quispiam citante Athenaeo, quod cum nonnulli frugaliores abstinerent ab iis quibus esset anima, ipse nihil huiusmodi attulisset, nempe mercatus pisces mortuos. At hodie qui vendunt, tremore manus assimulant viuere, ante biduum mortuos.
Nihil homini amico est opportuno amicius.
GRatissimum est officium, quod praestatur in tempore. Contra intempestiuum officium, plerunque molestum esse solet. Plautus:
Nil homini amico opportuno amicius.
E diuerso nihil differt ab inimicitia, intempestiua beneuolentia.
Asinum in rupes protrudere.
PRouerbium olet, quod scribit Horatius in Epistolis:
Qui male parentem in rupes protrusit asellum.
Quadrabit in quosdam peruerso natos ingenio, qui cum ipsi non sapiant, nolint tamen bene consulentium monitis obtemperare. Hi sunt etiam vltro, quo tendunt impellendi, vt vel malo docti tandem agnoscant stultitiam suam. Natum est a rustico quopiam, qui cum asinum suum per Alpes niuibus obtectas duceret, isque freno non obediret, iratus in rupes protrusit:
Et merito, quis enim inuitum seruare laboret?
Videris mihi labda.
*dokei=s2 de/ moi kai\ la/bda kata\ tou\s2 lesbi/ous2, id est, Mihi videre et labda iuxta Lesbios, fellatricem indicat velut aenigmate primae literae, quae communis Lesbiis, et vitio quod ei tribuitur genti, quemadmodum indicauimus alibi. Sumptum ex Aristophanis Concionatricibus.
Postica sanna.
PERSIVS posticam sannam, prouerbialiter appellat clanculariam irrisionem, a gestu ridentium aliquem a tergo:
- Posticae occurrite sannae.
Idem:
O Iane a tergo quam nulla ciconia pinsit,
Nec manus auriculas imitata est mobilis albas,
Nec linguae tantum sitiat canis Appula quantum.Nam huiusmodi gestibus ab occipitio derident quidam.
Coruus serpentem.
*ko/rac to\n o)/fin, id est, Coruus serpentem, vbi quis suo ipsius inuento perit. Sumptum ex Apologo quodam Aesopi. Coruus esuriens serpentem [correction of the transcriber; in the print serpenpentem] in aprico dormientem conspicatus rapuit, a quo morsus periit.
page 1017, image: s1017Cognatum ei, quod alias retulimus, korw/nh to\n skorpi/on. id est, Cornix scorpium. Torquere licebit et in hominem ob edacitatem periclitantem, veluti Diogenes Cynicus, comeso polypo crudo periit.
Caenei hasta.
*to\ kaine/os2 do/ru, id est, Caenei hasta. Caeneus Elati filius, Lapitharum rex prius fuerat elegans puella, e puella conuersus est in virum, adnuente Neptuno, quem ad coitum admiserat. Cui illud etium donatum est, ne saucius vllis vulneribus fieri, ferrove occumbere posset, quemadmodum refert Ouid. 12. Transformationum libro. Ferunt hunc certasse cum Apolline. Praeterea morem huic fuisse, vt qui ad sese venirent, iuberet per suam hastam iurare, vnde prouerbium arreptum, vt indicat enarrator Apollonii in argonauticon primum librum. Quem locum adducit Eustathius in primum Iliados librum. Is addit illum cum esset aetatis suae hominum praestantissimus, fixo in medio foro iaculo, praecepisse diis, vt numerarent, qua ferocia offensus Iupiter poenas de illo sumpsit. Cum enim bellum gereret cum Lapithis, essetque inuulnerabilis, hoc pacto deuicit hominem, Lapithae quercus et abietes in eum iaculantes deiecerunt illum in terram.
Pepones.
*pe/pones2, id est, Pepones, prouerbiali conuicio dicuntur homines molles et effeminati, parumque viri. Homerus Iliados B.
*w pe/pones2, kak' e)le/gxe', a)xai/+des2, ou)k e)/t' a)xaioi/.
id est,
O pepones, mala probra, Achiuae, non enim Achiui.
Eustathius in septimum hius operis librum, ostendit similitudinem sumptam ab eo fructu, qui simulatque maturuit, dulcis quidem est, verum flaccidus, et inutili. Quanquam eadem vox aliquoties non conuiciantis est, sed blandius et amicius appellantis, veluti Iliados Z.
- *w pe/pon w)= mene/lae.
- O Pepon, o Menelae.
*r(upoko/ndulos2.
GRAECI prouerbiali conuicio sordidos et impendio parcos, r(upokondu/lous2 appellant, ducto cognomine ab iis, quibus sordes in vnguibus insident, nec tantillum sumptus facere volunt, vt tonsori dent nummulum, qui repurget vngues. Nam r(u/pos2 proprie sordes eas significat, quae in summis vnguibus manuum ac digitorum colliguntur, et ko/ndulos2 articulum digitorum. Iul. Pollux lib. 6. c. 4. eosdem vocat trugobi/ous2 quasi fece viuentes. Quidam adagium sic efferunt: a)/xqomai au)tou= tw=| r(u/pw|, id est, Molestae sunt mihi illius sordes. Latini item immoderatam parsimoniam hoc est vitium luxui contrarium, sordes appellant: hominem ei vitio obnoxium, sordidum.
Iuuenari.
IVVENARI dixit Horatius, tum noue, tum prouerbialiter, in Arte poetica. Graeci item nea/zein, neani/zein, neaneu/ein, consimili modo vsurpant, pro eo quod est iuuenum more iactantius, inconsideratius, inconsultius agere, aut si quid aliud ei aetati peculiare videtur. Quod quo longius traducetur, hoc fuerit venustius: vt si quis orationem floridam phaleratamque dicat neani/zein. Eiusdem est formae gunaiki/zein, pro gestu cultuque
page 1018, image: s1018repraesentare mulierem. Ob inscitam rerum et impotentes affectus aetas illa magis est lubrica, vnde neanikw=s2 factum dicunt Graeci, quod maiore impetu, quam iudicio gestum est. Basilius in epistola quadam: *kai\ e)ntau=qa dh=lon o(/ti tou\s2 ou)/pw kathrtisme/nous2 to\n e)/sw a)/nqrwpon ou)de\ ei)s2 to\ te/leion e)fqako/tas2 th=s2 h(liki/as2 me/tron, tou/tous2 perife/resqai kai\ saleu/esqai, h( paroimi/a fhsi\n, id est, Et hic nimirum, qui nondum perfecti sunt secundum interiorem hominem, nec adhuc ad perfectum aetatis modum peruenerunt, circumagi, ac fluctuare dicit prouerbium. Reperitur et a)kma/zein, pro eo quod est iuuenilia facere. Sic vsus est Hyperides, in oratione contra Mantithaeum, et Lysias aduersus Nicarchum tibicinem. Laberius citante Nonio pro eodem dixit, Adolescenturire. Incipio adolescenturire, et nescio quid nugarum facere.
Laudant vt pueri pauonem.
PRouerbii faciem habet, quod scribit Iuuenalis in auaros, qui carmina laudant duntaxat, nihil autem largiuntur poetae.
- Dicit laudator auarus
Tantum admirari, tantum laudare disertos,
Vt pueri Iunonis auem.Idem alibi:
- Probitas laudatur et alget.
Notior est metaphora quam vt oporteat explicare. Ouidius alicubi de pauo.
Laudatas ostendit auis Iunonia pennas.
Si tacitus spectes, illa recondit opes.*leukhpati/as2.
*leukhpati/as, olim appellabatur formidolosus. Clearchus in Vitis, vt citat Zenodotus, ait quorundam epati vitium quoddam accidere, quod eos timidos reddat, atque hinc prouerbio iactatum cognominis scomma. Videtur autem composita vox, a)po\ tou= leukou= kai\ h)/par, quod palleant plerunque quibus epar est vitiatum, id quod apparet in amantibus. Pallor autem formidolosis conuenit.
Emori risis.
PRouerbiales hyperbolae sunt et illae: Emori risu, Defluere risu, pro vehementer ridere. Homerus Odysseae *s.
- *ata\r mnhsth=res2 a)gauoi\
*xei=ras2 a)nasxo/menoi ge/lw| e)/kqanon.id est,
- Deinde procorum splendida turba
Prae risu emoriens nimio sustollit ad alta
Astra manus.Vsurpauit et Terentius in Eunucho: Omnes risu emori.
Hipparchi murus.
*ippa/rxou teixi/on, id est, Hipparchi murus, dicebatur res quaepiam, quae magnis constaret impensis. Hinc natum, quod Hipparchus Pisistrati filius Academiam muro sepsit. Atque huius rei nomine, magnam pecuniae vim ab Atheniensibus exegit. Auctor Suidas.
Hodie nullus, cras maximus.
*o nu=n me\n ou)dei\s2, au)/rion d' u(perme/gas2.
i.
Qui nullus hodie, cras erit vel maximus.
De eo, cui repente, praeterque spem ingens aliquis honos accesserit. Et vulgo, qui ex infima conditione ad dignitatem euehuntur, ex nihilo dicuntur emersisse. Extat apud Aristophanem in Equitibus.
Samiorum mala metuis.
*ta\ sami/wn u(popteu/eis2, id est,
page 1019, image: s1019Samiorum metuis mala. Dictitatum de iis, qui metuerent proditionem. Narrant, Athenienses olim in Samios, quoscumque coepissent, inclementius saeuisse, atque alios interemisse, alios confixisse sama, id est supplicii genus. Samii vicissim, si quos coepissent Atheniensium, hos ad eundem modum excruciabant. Vnde prouerbium Samii literati. Nam Suidas indicat hoc dici solitum de his, qui metuerent immedicabiles calamitates. Idem indicat Samen dici genus calamitatis Samiae, quod Athenienses notas infames inusserint Samiis captis, mox Samii vicissim Atheniensibus. Duris Samius scriptor multa tragice exaggerat de crudelitate Periclis, et Atheniensium in Samios, quae Plutarchus putat magna ex parte conficta in inuidiam Periclis et Atheniensium. Simili figura dictum est illud: ta\ magnh/twn kaka/
Pygmaeorum acrothinia colosso adaptare.
*akroqi/nia tw=n pugmai/wn kolossw=| e)farmo/zein, id est, Acrothinia Pygmaeorum colosso accommodare dicebantur, qui inanem ac stultam sumerent operam, aut qui praeter decorum minima maximis adaptarent. Veluti si quis rem friuolam et minutam amplissimis copiosissimisque laudibus prosequeretur. Philostratus in Niceta: h)gno/hse de\ a)kroqi/nia pugmai=a kolossw=| e)farmo/zwn, id est, Non intelligebat autem sese Pygmaea acrothinia colosso accommodare. Quamquam Suidas hunc locum citans pugmai/wn. dicit, non pugmai=a. Meminit adagii Euitathius [perhaps: Eustathius] in Odysseae f. Colossi dicuntur vastae prodigiosaeque magnitudinis statuae. Nam hinc vox Graecis dicta putatur, quod illarum proceritatem visus humanus non adsequatur. Pygmaeorum qui longissimi sunt, duos pedos et quadrantem non excedunt. Vnde et nomen inditum putant a cubitali proceritate. Est autem gens extremas Aegypti partes inhabitans, agricolationi dedita, bellum subinde gerens cum gruibus. Belli causa est, quod grues sublegunt semina, famemque inducunt ei regioni. Ita scholiastes in tertium Iliados. Horum feminae quinto anno pariunt, octauo sterilescunt. Pygmaeorum meminit Iuuenalis Saty. 13. Et in hos plurimus iocus in Graecorum epigrammatibus. Porro acrothinia Graecis primitiae dicuntur, quod hae soleant e summo aceruo tolli. a)/kron summum, et qi/nes2 frumentorum acerui dicuntur.
Dii tibi dent tuam mentem.
Dii tibi dent tuam mentem, in insanum congruit. Quid enim precemur infelicius scelestis hominibus? Martialis:
Dii mentem tibi dent tuam Phileni.
Horatius:
Quid facias illi? iubeas miserum esse libenter
Quatenus id facitContra Demea Terentianus: Mentem meliorem vobis dari.
Cura esse quod audis.
Ad prouerbii speciem accedit Horatianum illud:
- Cura esse quod audis.
Conuenit in diuites, qui ita demum felices fuerint, si id studeant esse, quod audiunt ab adulatoribus. Carmen Horatii sic habet:
Tu recte viuis, si curas esse quod audis.
[gap: body text]
Iactamus iam pridem omnis te Roma beatum,
Sed vereor, ne cui de te plus, quam tibi credas.