06/2005 Ruediger Niehl markup
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check
12/2010 Hajnalka Kristóffy; Reinhard Gruhl markup
manual spell check performed - no orthographical standardization


image: as001

ADAGIA OPTIMORVM VTRIVSQVE LINGVAE SCRIPTORVM OMNIA, QUAECVNQVE AD HANC VSQVE diem exierunt. PAVLI MANVTII STVDIO ATQVE industria, Doctissimorum Theologorum consilio atque ope, ab omnibus mendis vindicata, quaepium, et veritatis Catholicae studiosum Lectorem poterant offendere. Cum plurimis ac locupletissimis Indicibus. [gap: illustration] URSELLIS, Ex Officina Cornelii Sutorii, impensis Lazari Zetzneri, Bibliop. M. D. CIII.



image: as003

[gap: body text before]

page 709, image: s0709

In quinque iudicum genibus situm est.

*en pe/nte kritw=n gou/nasi kei=tai. id est, In quinque situm genibus iudicum, id est, in alieno arbitrio res est posita. Nam antiquitus quinque iudicibus datum erat negocium, vt de comicorum fabulis pronunciarent, vt testis et apud Zenodotum Epicharmus. Quamquam et apud Platonem quinque iudicum fit mentio, cum alias, tum in lib. de leg. 11. *en pe/nte de\ tw=n nomofula/kwn toi=s2 newta/tois2 ei)=nai th\n kri/sin, id est, Vt iudicium sit penes 5. natu minimos ex nomophylacibus. Allusum est autem ad illud Homero frequens.

*kai\ ta=uta qew=n e)n gou)nasi kei=tai.

i.

In genibus sunt haec sita diuûm.

Cum significamus non esse nostrae facultatis praestare rei exitum, verum hunc superis, et fortunae in manu esse. Pindarus in Olymp.

*nu=n d' e)/lpomai me\n, e)n qew=| ge ma\n te/los2.

id est,

Nunc spes quidem mihi, at in Deo situs exitus.

Fames, et mora bilem in nasum conciunt.

Sosia Plautinus in Amphitryone. Vetus adagium est, inquit, fames, et mora bilem in nasum conciunt, id est, latrante stomacho omnis mora bilem mouet. Quod autem dixit, bilem in nasum conciunt, convenit cum illo, quod ait Theocritus in Thyrside:

- *enti/ge pikro\s2,
*kai\ oi( a)ei\ drimei=a xola\ poti\ r(ini\ ka/qhtai.

id est,

- Est enim acerbus,
Atque illi semper sedet in nare aspera bilis.

Ducta est metaphora ab animantibus iram narium flatu significantibus. Vnde fabula de tauris ignem spirantibus. Quin hominibus etiam nonnullis ex naribus indicium iracundiae. Vnde et corrugare nares dicuntur, quae offendunt. Horatius:

- Ne sordida mappa
Corruget nares.

Item Persius in 5. Sat.

- Sed ira cadat naso, rugosaque sanna.

Potest id trahi latius, nempe ad quemlibet vehementius aliquid cupientem, cui omnis mora quantumuis pusilla, longissima videtur, attestante Mimo:

Etiam celeritas in desiderio mora est.

Huc respicit et Horatianum illud:

Vt nox longa quibus mentitur amica, diesque
Longa videtur opus debentibus, vt piger annus
Pupillis, quos dura premit custodia matrum,

Generosior Sparta.

*eleuqerw/teros2 spa/rths2, id est, Generosior Sparta. Dicebatur excellenti animo, minimeque timidus, aut humilis. Spartanis enim olim indoles aderat generosa, et ingenium omnis impatiens seruitutis, ac velut imperio natum, vnde nec moenibus vrbem cingebant, legibus ita iubentibus, abunde munitam arbitrantes fortibus viris. Foedissimum autem existimabant quempiam e pugna redire, nisi victorem: id quod epigrammate quoque testatum est. Nec tyrannidem in suam Rempub. admittebant, sed aequa libertate parebant legibus. Denique nihil humilioris operae exercebant, sed agriculturam, et artes sedentarias per Helotas, id erat seruorum genus, peragebant.



page 710, image: s0710

Locrensis bos.

*lokriko\s2 bou=s2, id est, Locrensis bos. De re vili, aut de munere leuiculo dici potest. Cum aliquando Locrenses publicum sacrum facturi bouem desiderarent, composito ex minutis lignis bouis simulacro, diis rem diuinam fecerunt. Atque hinc vulgus adagionem arripuit.

Ficulnus gladius.

*suki/nh ma/xaira, i. Ficulnus gladius. De friuola causa dici potest, quaeque minimo negotio queat refelli. Dictus est autem ficulnus gladius sycophanta, quod idem et mollis sit, et calumniator. Meminit et Hesychius.

Ficum Mercurio.

*su=kon e)f' e(rmh=|, id est, Ficum Mercurio. De prompto, et quibuslibet exposito beneficio dicebatur. Nam antiquitus mos erat, sicubi ficus repertus fuisset, eum veluti Mercurio sacrum suspendere. Liberum autem erat tollere ficum Mercurialem, cuicunque libitum fuisset, vel quod is Deus furibus fauere creditus est, vel iuxta paroemiam illam, koino\s2 e(rmh=s2, Communis Mercurius. Huc opinamur allusisse Persium, cum ait:

Inque luto fixum possis transcendere nummum,
Nec gluto sorbere saliuam Mercurialem.

Vt indicatum est alibi.

Vt fici oculis incumbunt.

*wsper ta\ su=k' e)pi\ tou\s2 o)fqalmou\s2 e)/fu, id est, Quemadmodum fici oculis innati. De iis dicebatur, qui pertinaciter vrgerent, premerentque negotium aliquod. Sumpta similitudine a ficis, hoc est, vitio, quod oculis adnascitur, nec facile potest auelli oculo incolumi. Aristophanes in Ranis:

*wsper ta\ su=k' e)pi\ toi=sin o\fqalmoi=s2 e)/fu.

id est,

Vt ficus oculis imminens, sic ille erat.

Accommodabitur haudquaquam inepte, et in hos, qui cum graues sint, et intolerabiles, tamen auelli non queunt nisi magno malo. Opinamur autem ficos hic dici, rigidum tumorem innascentem genis oculorum, ea res cum molestissima sit, tamen non sine periculo tollitur, quod oculo immineat parti vexationis, et tractatus impatientissimae. Adagii mentionem facit Suidas.

Cum hasta, cum scuto.

*su\n dori\, su\n a)spi/di, i. Cum hasta, cum scuto. Vbi quis omni conatu rem aggreditur. Aristophanes e)n ei)rhn/h|.

*su\n dori/ sun a)spi/di te.

id est,

Cum hasta, cumque scuto.

Item in Vespis:

*ekdramo/ntes2 douri\ cu\n, kai\ a)spi/di.

id est,

Expedita excursione, cumque scute, et lancea.

Sumpta metaphora a milite armis omnibus instructo. Ad similem vsum recte torquebitur Homericum illud:

*egxei/+t', a)/ori/ te mega/loisi/ te xermadi/oisin.

id est,

Hastaque et gladio, saxisque ingentibus instant.

Quoties res omni vi geritur.

Viri senis astaphis caluaria.

*andro\s2 ge/rontos2 a)stafi\s2 to\ krani/on.

id est,

Viri senis velut vua passa cranium.

Admonet adagium inualidum, et flaccidum esse senile corpus, exhausto succo, carnibusque adesis. Lucianus in Tyranno de sedibus: e)pei\ a)stafi/des2 ge pa/ntes2 h)/dh ei)si\, id est, Quandoquidem iam omnes vuae passae sunt.


page 711, image: s0711

Rugosae enim, et flaccidae sunt vuae passae, propter succum sole decoctum. Vnde veteres, et vuas passas vocabant senes passos, ob rugositatem. Lucilius citante Nonio:

Rugosi, passique senes eadem omnia quaerunt.

Post folia cadunt arbores.

POST folia cadunt in te arbores. Quoties admonebimus, leuiores iniurias si quis ferat, sequi atrociores. Veluti arborum decidua folia negliguntur, verum aliquando fit, vt ipsae arbores putres in caput subiecti decidant. Plautus in Menaechmis: Folia nunc cadunt. Nunc si triduum hoc hic erimus, tum arbores in te cadent.

Ante tubam trepidas.

ANTE tubam trepidas, id est, animo consternaris, priusquam appareat periculum. Ab ignauis militibus sumptum, qui pauitant, priusquam bellicum canatur. Nam audita tuba, mirus quidam pauor solet militum animos incessere. Virgilius:

Cur ante tubam tremor occupat artus?

Qui sermo si paulo longius detorqueatur, in prouerbii speciem abibit.

Ameles angulus.

*amelh\s2 gwni/a, id est, Ameles angulus, id est, neglectus angulus, dicebatur, qui supinus, et oscitabundus desideret, nihil bonarum rerum tentans. Aiunt in Lybia locum esse, qui a)melh\s2 gwni/a, hoc est, securus angulus vulgo dictus sit, ob id fortasse quod neglectus, et incultus iaceret. Comperimus scriptum et a)melou=s2 gwni/a, id est, negligentis angulus. Recensent Zenodotus, et Hesychius.

Vltra res Callicratis.

*upe\r ta\ kallikra/tous2, id est, Super fortunas Callicratis. De immensis opibus dicebatur. Aiunt Carystium quempiam fuisse, nomine Callicratem, qui reliquos ciues opibus longe praestiterit. Vnde si quem magnopere locupletem intelligi volebant, eum vel Carystii Callicratis facultates vincere dicebant. Aristoteles autem in Atheniensium Republ. citante Suida, tradit Callicratem quendam e iudicum ordine fuisse, qui iudiciarias exactiones supra modum auxerit, atque hinc natam paroemiam de immodicis exactionibus.

Vulcanium vinculum.

*hfai/steios2 desmo\s2, id est, Vulcanium vinculum. Vbi quis nodis inextricabilibus esset illigatus, Vulcaniis vinculis teneri dicebatur. Sumpta denominatione ab adamantinis illis vinculis, quibus ad Homerum Vulcanus Venerem, et Martem sic irretiuit, vt quo magis se conarentur explicare, hoc magis inuoluerentur. Homerus Odysseae 8.

*bh=r(' i(/men e)s2 xalkew=na, kaka\ fresi\ bussodomeu/wn.
*en d' e)/qet' a)kmoqe/tw| me/gan a)/kmona. ko/pte de\ desmou\s2
*ar)r(h/ktous2, a)lu/tous2, o)/fr' e)/mpedon au)=qi me/noien,
*au)ta\r e)pei\ dh\ teu=ce de/lon kexolwme/nos2 a)/rei,
*bh=r(' i(/men e)s2 qa/lamon, o(/qi oi( fi/la de/mni' e)/keito.
*amfi\ d' a)\r e(rmi=sin xe/e de/smata ku/klw| a(pa/nth|.
*polla\ de\ kai\ kaqu/perqe melaqro/fin e)ceke/xunto,
*hu/+t', a)ra/xnia lepta\, ta\ ou)ke/tis2 ou)de\ i)/doito
*ou) de\ qew=n maka/rwn.

id est,

Ille domum petiit, qua stat ferraria fornax


page 712, image: s0712

Secum imo interea penitus mala pectore voluens,
At trunco imposita praegrandi incude, secabat
Vincula nulli vel rumpenda, vel effugienda,
In quibus impliciti simul, astrictique manerent.
At postquam insidias Marti indignatus, et artes,
Absoluisset, adit conclaue, vbi dulce cubile
Stabat, et hinc illinc fallacia vincula fulcris
Obligat, et summo suspendit plurima tecto,
Mire tenuia, sic telas vt araneolorum,
Sic vti nec possint oculis deprendier vllis,
Non vel diuorum.

Adagium refertur a Suida.

Vtinam domi sim.

*oi)/koi genoi/mhn, id est, Vtinam domi sim. Dici solitum, vbi quis optat e malis, quibus implicitus est, emergere. Translatum videtur ab iis qui in tempestate periclitantur. Nam nunc etiam ita vulgo loquuntur, qui periculose nauigant, oi)/koi genoi/mhn, Refertur a Suida.

Vtinam male, quemadmodum inuenisti, eiicias.

*ei)/qe fau/lws2 w(/sper eu(=res2 e)kba/lois2 th\n e)/nqesin.

id est,

Vtinam ita vt male reperisti ius, et eiicias male.

Hoc est, vtinam quemadmodum malam tibi peperisti famam, aut facultatem, ita et male perdas. Iuxta Plautinum illud, Male partum, male disperit. Suidas hunc trochaicum, vt prouerbialem citat ex Aristophane, apud quem extat in Equitibus diciturque inibi in Cleonem reipublicae depeculatorem.

Vltro Deus subiicit bona.

*au)toma/tws2 o( qeo\s2 a)ni/hsi ta\ a)gaqa\, i. Vltro Deus subiicit bona. Quoties res citra nostram operam feliciter cadunt, quasi Deo quopiam accurante. Stobaeus senarium hunc adducit ex Plutis Cratini:

*au)to/mata toi=si qeo\s2 a)ni/hsi ta\ a)gaqa\.

id est,

Vltro dona istis ipse suppeditat Deus.

De dormientis reti dictum est alias.

Vlysseum commentum.

*odu/sseios2 mhxanh\, id est, Vlysseum inuentum, callidum, astutum, et vafrum dicebatur. Vlyssem Homerus vbique versutum facit, ac dissimulantem, simulantemque. Vnde eundem statim initio Odysseae, polu/tropon appellat. Virgilius item:

Scelerumque inuentor Vlysses.

Refertur apud Suidam. Plutarchus in Lysandri vita declarat quid sit Vlysseum commentum. Lysandrum Lacedaemonii missa scytala domum reuocarant. Is metuens accusationes Pharnabazi satrapae, qui gratiosus erat Lacedaemoniis, dedit operam, vt cum illo veniret in colloquium, Ab eo multis precibus impetrauit, vt scriberet magistratui se nullis ab ipso laesum iniuriis. Pharnabazus cum Cretensi quod aiunt Cretissans, conscripsit epistolam ex Lysandri sententia, quam illi legendam tradidit, sed clam scripserat aliam ex sui animi sententia, sigillo, et inscriptione tam simili, vt dignosci non quirent altera ab alteris, eamque tradit Lysandro. Is nihil suspicans, reddit: quam lectam cum illi commonstrassent


page 713, image: s0713

Ephori, Lysander intellexit non solum Vlyssem versutum fuisse. In hanc ferme sententiam Plutarchus.

Victitant succo suo.

PROVERBIALI figura dictum est in parasitos. Victitant succo suo, qui si quando coena contigit lautior, ingurgitant sese. Rursus vbi nulla arridet spes coenatica, cogunturque oi)ko/sitoi viuere, fortiter ferunt inediam, et in conuiuii spem durant. Sumpta metaphora a cochleis, quae per aestum intra testam contractae, vtcunque succo suo aluntur, donec acciderit pluuia. Plautus in captiui duo:

Cum res. inquit, prolatae sunt, cum rus homines eunt
Simul prolatae res sunt nostris dentibus.
Quasi cum caletur, cochleae in occulto latent,
Suo sibi succo viuunt [correction of the transcriber; in the print viuuunt], ros si non cadit,
Itidem parasiti rebus prolatis latent,
In occulto miseri victitant succo suo.

Viri infortunati procul amici.

*andro\s2 kakw=s2 pra/ssontos2, e)kpodw\n fi/loi.

id est,

Viri siti in malis amici sunt procul.

Paroemia notat mores amicorum vulgarium, qui hirundinum ritu, pro ratione temporum aduolant, ac deuolant. Aduolant vbi res secundae, deuolant ingruente rerum tempestate. Aristides in oratione Panathenaica nominatim adagii titulo vsurpauit: *kai\ th\n paroimi/an e)nh/llacen. ou) ga\r e)kpodw\n ei)=nai kate/deice fi/lous2 kakw=s2 pra/cantos2, a)lla\ pollou\s2 kai\ tw=n pro/sqen diafo/rwn e)pi\ toi=s2 a)tuxh/masi fi/lous2 pepoih=tai, id est, Ac prouerbium inuertit. Declarauit enim haudquaquam esse procul amicos, eius cui res sunt aduersae, verum etiam multos, qui antea dissidebant, in rebus afflictis sibi reddidit amicos. In hanc sententiam extat et huiusmodi senarius:

*tw=n dustuxou/ntwn eu)tuxh\s2 ou)dei\s2 fi/los2.

id est,

Felix amicus nullus infelicibus.

Item alter huic similis:

*kri/nei fi/lous2 o( kairo\s2, w(s2 xruso\n to\ pu=r.

id est,

Vt ignis aurum, amicum ita tempus arguit.

Ad hanc sententiam palam allusit Cicero lib. Famil. epist. 9. Nam etsi non facile diiudicatur amor verus, et fictus, nisi aliquod incidat eiusmodi tempus, vt quasi aurum igne, sic beneuolentia fidelis, periculo aliquo perspici possit. Caetera sunt signa communia. Horatius:

Vilis amicorum est annona, bonis vbi quid deest.

Passim habentur amici, qui petant: qui dent, perpauci. Pindarus in eandem sententiam:

*oi)/xetai tima\ fi/lwn patwme/nw|
*fwti\, pau=roi d' e)n po/nw| pistoi\ brotw=n.

id est,

Perit honos homini amicis orbato.
Sunt autem pauci mortales fidi in rebus afflictis.

Vias nouit, quibus effugit Eucrates.

*oi)=de ta\s2 o(dou\s2 a(/sper e)/fugen eu)kra/ths2, id est, Nouit vias quibus effugit Eucrates. In eum quadrat, qui semper aliquam inuenit rimam, vt inquit Plautus, per quam elabatur, vt officium subterfugiat. Aristoph. in Equitibus.

*eulabou= de\ mh)kfu/gh| se\, kai\ ga\r oi)=de ta\s2 o(dou\s2
*asper eu)kra/ths2 e)/feugen dia\ kuribi/wn.

id est,

Caueto ne te effugerit, nouit vias



page 714, image: s0714

Quibus Eucrates effugerat per furfures.

Taxat autem obiter Eucratis mores, qui cum molitor esset, tamen rempub. administrarat. Quin et in Auibus taxat Execestidem quempiam, peregrinum, et erronem, cui viae omnes notae fuerint. Congruet in hominem aliquo praetextu suffugientem, si quando fides sit praestanda.

Viuit, incende ignem.

*zh=, kai=e pu=r, id est, Viuit, incende ignem. Vbi in negotii periculosi puncto festinandum admonemus, et occasionem arripiendam, vt cum reperta scintillula properatur, ne pereat et illa. Simile illi: Nunc tuum ferrum in igne est. Refertur apud Suidam.

Venter auribus caret.

*gasth\r ou)k e)/xei w)=ta, id est, Venter non habet aures. Vbi de pastu agitur, non admittuntur honestae rationes. Attestatur huic senarius ille prouerbii vice Graecis celebratus:

*limw=| ga\r ou)de/n e)stin a)nteipei=n e)/pos2.

i.

Contra famem etenim nulla contradictio est.

Celebratur a Plutarcho Gellioque dictum illud Catonis, ex oratione quadam, qua dissuasit legem agrariam. Eam sic exorsus est, vt dicat, arduum esse ad ventrem verba facere, qui careat auribus. Nec inepte accommodabitur in eos, qui ventris addicti voluptatibus, nihil admittunt, quod ventri non sit amicum. Seneca lib. 3. epist 21. Venter, inquit, praecepta non audit, poscit, appellat. Non est autem molestus creditor, paruo dimittitur, si modo das illi, quod debes, non quod potes.

Cum puluisculo.

VEL cum puluisculo dicimus, quoties omnia sic tolluntur, vt nihil fiat reliqui, ne puluis quidem. Metaphora mutuo sumpta videtur ab iis, qui frumentum ab area conuerrunt, non sine puluere. Plautus in Rudentibus. Conuerret hic iam me totum cum puluisculo. Idem in Truculento: Quo citius rem ab eo auferant cum puluisculo. Simili figura dixit Iuuenalis cum aerugine, pro eo quod est integre, et nulla parte diminutum.

Nunc si depositum non inficietur amicus,
Si reddat veterem cum tota aerugine follem.

Eodem pertinet euangelicum illud, quod iubentur etiam puluerem excutere apostoli, id est, ne minimum quidem ab eis auferre secum.

Valere pancratice.

PLAVTVS in Bacchidibus, Valere pancratice dixit, pro eo quod est firma esse valetudine. Nam in Pancratistis robur corporis potissimum spectabatur. Pro eodem dixit, Valere athletice. Valere pugilice. Valere basilice. Terentius item: Pugilem esse aiunt. De puella robustiore, et habitiore. Graeci basilikw=s2 pro magnifice, prouerbiali figura dicunt. Neque is sermo vulgo non tritus est, etiam hodiernis temporibus.

Foedum est, et mansisse diu, vacuumque rediisse.

VERSVS hic Homericus ex secundo Iliados libro, non dubium, quin adnumerandus sit inter eos, quos Macrobius scribit in prouerbium abiisse:

*ai)sxro/n ti dhro/n te me/nein, keneo/n te ne/esqai.

id est,

Turpe est et mansisse diu, vacuumque redisse.

Conuenit, vbi quis longam de se


page 715, image: s0715

concitauit expectationem, cui postea non respondeat: Veluti si quis studij causa diu peregrinatus, domum redeat nihilo doctior. Aut si negotiator post diutinam absentiam reuertatur, nihilo ditior. Aut si quis admodum longaeuus, nihil praeclari gesserit in vita, quo se vixisse testaretur. M. Tullius prouerbii vice vsurpauit Epistolarum ad Atticum libro sexto epistola, cui initium: Nunc quidem profecto.

Tragulam inijcere.

Plautus in Epidico: Tragulam in te inijcere adornant, id est, dolum aliquem in te struunt. Et ibidem: Nescio quam fabricam facit. Sic autem habet versus tetrameter, trochaicus:

Tragulam in te inijcere adornat, nescio quam fabricam facit.

Vtraque figura prouerbialis videtur. Idem in Cassina, Ego pol istam aliquorsum tragulam decidero. Rursus in Pseudolo, At volui inijcere tragulam in nostrum senem. Huic similimum quod dixit in Mostellaria: Pilum iniecisti mihi. pilum enim hastae genus est.

Trium literarum homo.

Trium literarum homo, per Ironiam dici potest, in eum, qui generosus, et ingenuus videri cupiat. Inde natum quod olim ingenui, praenomen, nomen, et adnomen, in literis aut insignibus suis, tribus literis notare soleant. Vt pro Quinto Valerio Maximo, Q. V. M. Hinc vulgi iocus de trium literarum homine. Plaut. in Aulularia iocum alio detorsit, nempe in seruum furacem. Subijcit enim, Etiam fur, trifurcifer.

Trium dierum commeatum.

Trium dierum commeatus, cum instare paupertas extrema significatur. Translatione ducta a militum commeatu. Et apud Aristophanem cum alias, tum in Acharnensibus.

*kai/ m' h)pithrei=n siti/' h(merw=n triw=n.

id est:

Mihique vt reseruem commeatum tridui.

Interpres addit, antiquitus in bellum ituris edici solere, vt sibi tridui non minus, commeatum pararent. Meminit in Equitibus.

*egw\ poriw= kai\ tou=ton
*hmerw=n triw=n.

id est: Praebebo et istum quod sat est in triduum. Proinde tridui commeatum dicemus minimas facultates, quae vix ad tridui victum sufficiant. Non dissimili figura Terentius in seipsum excruciante, dixit decem dierum familiam.

Tragoedias in nugis agere.

Tragoedias in nugis agit, qui in re leuicula tumultum mouet. Et vt ait Terentius, magno conatu magnas nugas dicit. M. Tullius De oratore, lib. 2. Ne aut irrisione, aut odio digni putemur, si tragoedias agimus in nugis. Vsurpat idem Fabius lib. 6. cap. de peroratione. Nam in paruis, inquit, litibus has tragoedias mouere, tale est, quasi personam Herculis, et cothurnos aptare infantibus velis. Quin hoc ipsum excitare tragoediam, si alio quopiam deflectatur prouerbium resipit. Vnde et Graecis: e)ktragwdi/zein, et tragikw=s2 le/gein pro grauiter, siue acerbe.

Transuersum agere.

Transuersum agere dicitur, qui vi, et impetu quodam ab instituto deflectitur. Ita Laberius mimus apud Macrobium libro Saturnalium 2.


page 716, image: s0716

cursum fortunae transuersum vocat. Hunc enim C. Caesaris benignitas inuitauit, vt eques Romanus, et senex prodiret in scenam. In prologo igitur quaeritur praeter animi sui sententiam eo Caesaris auctoritate fuisse compulsum.

Necessitas, inquit, cuius cursus transuersum impetum
Voluerunt multi effugere, pauci potuerunt,
Quo me detrusit pene extremis sensibus, etc.

Ita qui praeceps ira fertur, transuersus rapi dicitur. Ductum apparet a nauigantibus, qui secundo vento recto cursu feruntur, flatu aduerso, transuersum aguntur.

Thrasybulo Dionysium dicitis esse similem.

*qrasubou/lw| dionu/sion fa/t' ei)=nai o(/moion, id est, Dionysium Thrasybulo similem esse dicitis. Dici solitum, vbi quis componit, quae nimio interuallo inter se differunt. Dionysius enim inter pestilentissimos tyrannos commemoratur: Thrasybulus laudatus, quod reipublicae studiosissimus fuerit. Sumtum est e Pluto Aristophanis.

Tributis potiora.

*ta\ tw=n fo/rwn krei/ttw, id est, Tributis potiora, dicebatur, vbi quis ex malefactis, et iniquitate commodum ingens reportaret. Refertur a Suida, et Zenodoto prouerbii nomine, nec pluribus explicatur. Harpocration in dictionario rhetorico scribit extitisse in oratione Hyperidis aduersus Athenogenem. Inde natum opinamur, quod qui principum nomine tributum exigunt, fere plus extorquent, quum par est. Et principes sic petunt, vt ab inuitis rapiant, ni dent, quod petitur. Congruit huic illud Pindari ex Pythiis hymno 8. ke/rdos2 de\ fi/ltaton g' e)ko/ntos2 ei) ti\s2 e)k do/mwn fe/rei, id est, Lucrum autem gratissimum, si quis ex volentis aedibus ferat.

Tragica simia.

*tragiko\s2 pi/qhkos2, id est, Tragica simia. Prouerbiali conuitio dicebatur, qui fungeretur honoribus, opibusque polleret, alioquin indignus. Simiam appellant homuncionem, vix hominem, sed simulacrum hominis magis. Tragicam addunt, propter fortunae strepitum, et personam additam. Demosthenes in oratione pro Ctesiphonte, Aeschinem tragicam simiam appellat, quod cum esset nequissimus, splendidis verbis probum ciuem ageret. Cuius prouerbii meminit Philostratus in Aristide. Diuus Hieronymus in epistolis ostendit hoc scomma iaci solere vulgo in Christianos, sed ab impiis, ethnicisque. Conuenit et in eos, qui barba, pallioque philosophos se profitentur, cum caetera cultui non respondeant. Sic enim Plutarchus: *ou)/te ga\r filoso/fous2 pwgwnotrofi/ai, kai\ tribwnofori/ai poiou=sin, ou)/te i)siakou\s2 ai( linostoli/ai, id est, neque enim alere barbam, aut gestare vile pallium philosophum facit, neque lineis vestiri Isiacos, hoc est, Isidis sacerdotes.

Tineas pascere.

TIneas pascere dicuntur, quae neglecta situ pereunt. Ductum a vestibus, aut libris diu reconditis, et intactis. Horatius in epistolis:

Contrectatus vbi manibus sordescere vulgi
Coeperis, aut tineas pasces taciturnus inerteis:
Aut fugies Vticam, aut vnctus mitteris Ilerdam.



page 717, image: s0717

Titio ad ignem.

*da/los2 e)pi\ pu=r, id est, Titio ad ignem, vbi quis applicatur ad eas res, ad quas natura propensus est. Vt si mulierosus, ad puellarum conuictum: sanguinis auidus, ad militiam; lucri sitiens, ad mercaturam. *dalo\n enim Graeci vocant lignum semiustulatum. Non admodum abludit ab illo, ei)s2 a)mi/da e)nourei=n, id est, in matulam immeiere. Refertur a Suida et Zenodoto.

Tithymallus Laconicus.

*tiqu/mallos2 lakwniko\s2, id est, Tithymallus Laconicus. In lippientes, oculisque caecutientibus homines dicebatur. Tithymallus herbae genus apud Lacones repertum, lacteo succo manans decerptum, vnde quidam dixere Lactariam, singularis acrimoniae, quo sub noctem oculos illinebant ad visum acuendum. Huius Dioscorides in quarto, plures species facit, deque oculorum remedio diligenter meminit. Adagium refertur apud Suidam, qui citat ex Aristophane de Neoclide lippo sko/rod' o(mou= tri/yanta tiquma/llw|, id est, Qui allium triuit simul cum tithymallo. Carmen autem extat in Concionatricibus:

*ti\ de\ m' e)xrh=n dra=n,
*sko/rod' o(mou tri/yant' o)pw=| tiqu/mallon e)mbalo/nta tou= lakwnikou=
*sautw=| paralei/fein ta\ ble/fara th=s2 e(spe/ras2.

id est:

Simul cum opi liquore tereres allia,
Tithymallon insuper adderes Laconicum,
Et obungeres tibi palpebras sub vesperum.

Vox dicta videtur a mamma nutricis, sed apud alios per simplex l, scribitur, licet Suidas scribat per geminum. Nec indicat interim vsum prouerbii. Si competit in lippos, dicendum est, Tithymallo opus habet, aut Tithymallum terit. Nam tradunt huic efficacem esse acrimoniam, vt, cum succus eius colligitur, cauendum sit, ne contingat oculos, et quoties sumitur in stomachum, deuorare necesse est obuolutum, ne fauces radat. Huius succo medentur oculorum pituitae. Multa de his Plinius libro 26. cap. 8. Cornelius Celsus in quincto, indicans eam herbam Latinis dici Lactucam marinam, vim ait habere exedendi.

Tinctura Sardonica.

*ba/mma sardwniko\n, id est, Tinctura Sardonica. De colore praecellenti dicebatur, praecipuae purpurae: per iocum autem transfertur ad eum, qui pudesit, aut qui ob plagas sanguine tingitur. Sardo, siue, vt Hesychius scribit, Sardon, insula ingens apposita Italiae, in qua variae purpurarum tincturae, laudatissimaeque fiebant. Itidem et Tyrium muricem, ostrumque Sarranum, legimus apud Latinos. Aristophanes in Pace:

*hn e)kei=nos2 fhsi\n ei)=nai ba/mma sardiniako\n.

id est:

Quam ille praedicat coloris esse Sardiniaci.

Idem in Acharnensibus:

*i(/na mh/se ba/yw ba/mma sardiniako\n.

id est:

Ne te linam colore Sardiniaco.

Quam curat testudo muscam.

*oson me/lei th=| xelw/nh| muiw=n, id est, Quam curat testudo muscam. Suidas ex auctore quodam refert haec verba: tw=| de\ a)game/mnoni th=s2 qersi/tou par)r(hsi/as2 h(=tton e)/melen, h)\ xelw/nh| muiw=n, to\ th=s2 paroimi/as2, id est, Agamemnon autem minoris faciebat Thersitae maledicentiam, quam testudo muscas,


page 718, image: s0718

quemadmodum prouerbio dicitur. Testudini nihil nocere possunt muscae propter testam, qua munita est. Confine illi, quod alibi memorauimus. Non curat culicem elephantus, Lepidius erit ad res animi detortum. Animus, virtute, ac philosophia munitus, nihil plus timet fortunae incursum, quam testudo muscas.

Sultior Morycho.

*mwro/teros2 ei)= moru/xou, id est, Stultior es Morycho. Siculum prouerbium, in eos, qui ridicule, stulteve quippiam facerent. Sed videntur peculiariter obnoxii huic adagioni, qui, domesticorum negotiorum negligentes, foris agunt, aliena curantes. Quod genus inducitur Ollus apud Martialem. Cuiusmodi sunt et apud Plutarchum Lamiae. Zenodotus tradit, apud Siculos Baccho cognomen esse Morycho, idque inde datum, quod in vindemiis, huius dei facies musto, ficisque virentibus oblini consueuerit, quod vtriusque arboris inuentae laudem Baccho tribuunt veteres, vt testis est Athenaeus libro Dipnosophistarum secundo: para\ to\ moru/cai, to\ molu/nesqai, id est, a moryxae, quod est contaminare, vnde et Homerus memorugme/nos2, dixerit, pro memolusme/nos2. Bacchus autem vbique ridiculus, ac parum cordatus inducitur a poetis, vtpote deus temulentus, velut in Ranis Aristophanis, ideoque in huius sacris ludicra quaedam tanquam in eius contumeliam fiebant. Quin et cognomen additum contumeliae causa, e)rebi/nqeios2. Apud Siculos huius simulacrum, non in templo, sed extra fanum, sub dio positum erat, iuxta ingressum, siue vestibulum, confectum e lapide, cui nomen Psella, arte Simmii cuiusdam Eupalami. Proinde vulgari ioco iactatum est de illo: mwro/teros2 ei)= moru/xou, o(/s2 t' a)/ndon a)fei\s2, e)/cw th=s2 oi)ki/as2 ka/qhtai, id est, Stultior es Morycho, qui, omissis his, quae sunt intus, foris extra domum desidet. Zenodotus adagium citat ex epistola quadam Polemonis ad Diophilum. Quanquam alienissimum est ab ingenio, moribusque nostris, vestigandis, aut insectandis aliorum erratis operam conterere, tamen non possumus hoc loco nobis temperare, quin ridendi magis; quam insectandi causa proferamus cuiusdam non infimi nominis, inscitiam ne dicamus, an socordiam. Principio prouerbium hoc e vulgatissimis Zenobii Collectaneis enarrans, Polemonem perinde citat, quasi locum ipse legerit. Id quod suo more facit, videlicet vt in abstrusis, minimeque vulgatis auctoribus versari videatur. Deinde Graeca, quae modo retulimus, indidem, o(\s2 ta\ e)/ndon a)fei\s2, e)/cw th=s2 oi)ki/as2 ka/qhtai, reddit ad hunc modum: Qui relinquens habitationem interiorem, extra positam quaerebat. Rursum, quod habetur in iisdem Collectaneis: mo/ruxos2 de\ dionu/sou e)pi/qeton, a)po\ tou= to\ pro/swpon au)tou= molu/nesqai, e)peida\n trugw=si, tw=| a)po\ tw=n botru/wn gleu/kei, kai\ toi=s2 xlwroi=s2 su/kois2, expressit hoc pacto, Morychus sane epitheton est Bacchi: a)po\ tou= pro/swpon au)tou= molu/nesqai, id est, ab inquinando videlicet propriam faciem. inquinare namque solet eam Bacchus racemis, et viridibus ficis. Deinde, quod idem coaceruator etymologiam nominis reddens, scripsit; moru/cai ga\r to\ molu/nai, sic interpretatus est Lepos Atticus nostri temporis, moru/cai, inquit, porro idem est, quod molu/nai, hoc est, ineptire, hoc est, desipere. Iam illud quanto est, panto\s2 moru/xou mwro/teron, quod de Bacchi statua


page 719, image: s0719

reddidit. Graeca sic habent, paro/son e)/cw tou= new\ to\ a)/galma au)tou= e)/sth para\ th\n ei)/sodon e)n u(pai/qrw|. Ea sic extulit transmarina Venus: Praetera dicitur a simplicitate Bacchi, cuius simulacrum in aperto statuitur apud Hesiodum. Vide, quot veneres in vno, eoque perbreui capite prodidit hic venustus. Primum Bacchus, fastiditis penetralibus aedium suarum, peregrinas sectatur domos, deinde, cum saxeus sit, (fit enim de statua mentio) tamen ipse sibi faciem racemis, et ficis oblinit, quo vindemiatores delectet. Ad haec, cum idem significent, moru/cai, et molu/nai, vtramque declarat, ineptire, et desipere: verum his duntaxat, qui Venerem illam transmarinam vsquequaque percalluerint. Denique, quod est omnium venustissimum, e vestibulo (siquidem, auctore Polluce, ei)/sodos2 templi vocatur, quod et propu/laion dicitur,) Hesiodum fecit, hoc est, e mutis saxis eloquentissimum poetam. Et habet tamen hic talis artifex quibus sit admirationi, hoc est, similes habent labra lactucas, cum innumera sint in huius commentariis, pari flore reddita Graeca, ou)/te ou)ranou=, quod aiunt, ou)/te gh=s2 a(pto/mena, quae vel ipse saxeus Morychus rideat. Homo sane suauis, atque adeo Moriae beneficio felix, qui transmarinae Veneris sensum requirat in aliis, ipse communi carens; et, vt videtur, marinae, quam transmarinae, Veneri familiarior. Sed praestat, vt, omissis iocis, ad institutum negotium calamus recurrat. Iocatur in Morychum, et Aristophanes in Vespis, zh=n bi/on gennai=on w(/sper mo/ruxos2, id est, Viuere vitam generosam, quemadmodum Morychus. At Suidas indicat huius nominis poetam quempiam fuisse tragicum, cuius vita non caruerit luxus, ac mollitiei nota. Citatque hoc in eum carmen Aristophanis. Extat autem in Acharnensibus.

w)= filta/th su\, kai\ pa/lai poqoume/nh,
h(=lqes2, poqeinh\ me\n trugw|dikoi=s2 xoroi=s2,
fi/lh moru/xw|.

id est:

Charissima, ac desiderata iam diu,
Optata ades, faece sublitis choris
Grata et Morycho.

Quattuor obolis non aestimo.

*tetta/rwn o)bolw=n ei(=nai oi)/ei, i. Quattuor obolorum esse puta. Simile illis, quae alibi retulimus, Assis te non facio, et Dupondii non facio, et Teruncii non facio. Suidas haec quoque refert, sed tacito (qui frequens illi mos) auctoris nomine: th\n par)r(hsi/an th\n su\n oi)/ei tetta/rwn ei)=nai o)bolw=n, to\ lego/menon, id est, tuam maledicentiam existimato quattuor esse obolorum, quemadmodum dicitur. Et Diobolare vocant Latini, quod vilissimum videri volunt.

Tenuem nectis.

*lepth\n ple/keis2, id est, Tenuem nectis. De pauperibus dictum, quibus plerunque tenuibus in rebus labor. Dicitur et lepth\ e)lpi\s2, id est, Spes tenuis, pro exigua: et lepth\ fronti\s2, id est, Tenuis cura, pro subtili, et curiosa, et lepta\ cai/neis2, id est, Tenuiter diducis, in sordidos, quique vel minutissimarum rerum habent rationem. Ducta metaphora a textoribus.

Terrestria balnea.

*xqo/nia loutra\, id est, Terrestria, siue inferorum balnea. Dictum videtur (nam coniectandum est) vbi quid sero iam adhibetur, nulli futurum vsui ei, cui exhibetur. Veluti, si quis tum reo patrocinetur, postquam pronunciata fuerit irreuocabilis iudicum


page 720, image: s0720

sententia. Mos olim fuit, defunctis ad sepulchrum balnea quaedam inferre. Cadauera item sepulturae danda prius lauabantur. Vnde Ennius:

Tarquinii corpus bona faemina lauit, et vnxit,

Fit et nostra tempestate, vt defunctorum monumentis pie aquam inspergant consecratam.

Ter.

NE illud quidem figura prouerbiali vacat, quod Graeci numeri additione rem amplificant, maxime ternionis: fortassis, quod is apud priscos et absolutissimus, et sacer habetur: vt, quidquid ter dictum, aut factum esset, id ratum, et efficax haberetur, vnde in magorum mysteriis adhiberi solitus. Virgilius in Pharmaceutria:

Terna tibi haec primum triplici diuersa colore
Licia circumdo, terque haec altaria circum
Effigiem duco. numero deus impare gaudet.

Et apud Theocritum, in eiusdem tituli carmine:

*es2 tri\s2 a)pospe/ndw, kai\ tri\s2 ta/de po/tnia fwnw=.

id est:

Ter libo, et haec pronuncio mystica verba:

Item in Caeremonijs funebribus:

- Et supremum ter voce ciemus.

Apud Euripidem in Hecuba praeco ter iterato verbo silentium indicit:

*siga=t' a)xaioi\, si/ga pa=s2 e)/stw lew/s2.
*si/ga siw/pa.

id est:

Silere, Achiui, populus omnis sit silens
Taciturnitate silentioque.

Aristophanes in ranis:

*tou/toisin a)paudw=, kau)=qis2 a)paudw=, kau)=qis2 ma/l' a)paudw=.

id est:

Istis recuso, iterumque recuso, rursum valde recuso.

Passimque legitur non solum apud poetas, verum etiam oratores: tri\s2 miaro\s2, tri\s2 kata/ratos2, tri\s2 maka/rios2, tri\s2 me/gistos2, tri\s2 a)/qlios2, id est, Ter scelestus, ter exsecrabilis, ter beatus, ter maximus, ter infelix. Quod latini dumtaxat in carmine sunt imitati. Virgilius:

- O terque quaterque beati.

Ouidius:

Omnia bis dices vera fuisse mea.

Et illud etiam nunc vulgo familiare, vt, si quid asseuerent vehementius, id ter repetant. Vt hinc etiam adagium ortum videri possit. Strabo lib. Geographiae primo, quod Homerus scribit, Charybdim ter in die reddere, quod absorbuit, ter resorbere, cum constet id non fieri nisi bis in die, excusat hac hyperbole, quasi tri\s2 non sonet hic numerum, sed vehementiam. Ad hanc sermonis formam pertinet, quod est apud Platonem libro de repub. 10. kai\ ta\ e)/rga au)tw=n o(rw=ntes2, ou)k ai)sqa/nontai tritta\ a)pe/xonta tou= o)/ntos2, id est, Et, cum vident illorum opera, non intelligunt ea tertio gradu abesse a veris. Agit de iis, qui e poetis sumunt recte viuendi rationem, cum illi pro veris tradant phantasmata. Durat huius sermonis vestigium et hodiernis diebus in lingua Gallica, qui, huius syllabae adiectione, e comparatiuo faciunt superlatiuum, nisi quod, inversis literis, tre sonant pro ter.

Theagenis pecunia.

*qeage/nous2 xrh/mata, ta/t' ai)sxu/nou [note of the transcriber: In the print: ai)sxu/nnou ], id est, Theagenis pecuniae,


page 721, image: s0721

quemadmodum Aeschynis. Iocus proverbialis in eos, qui, pauperes cum essent, tamen diuites haberi volebant. Hoc morbo natus est vterque, et Theagenes, et Aeschynes. Vnde cognomen his additum se/llois2, a Sello quopiam, inepte ambitioso, qui, cum re esset per quam tenui, tamen affectabat videri locuples, vnde, qui hoc morbo laborabant, selli/zein dicebantur. Finitimum ei, quod alio dicetur loco, fani/ou qh/ra, id est, Phaniae ianua Proverbii meminit Aristophanes in Auibus:

*ina kai\ ta\ qeage/nous2 ta\ polla\ xrh/mata
*ta/t' ai)sxu/nou g' a(/panta.

id est,

Vbi sunt Theagenis plurimae pecuniae,
Et Aeschynis quidem vniuersae.

Tantali lapis.

*tanta/leion li/qon, id est, Tantali lapidem, vocant, imminens capiti periculum. Apud Suidam haec referuntur, e)peidh\ to\n tanta/lou li/qon th=s2 kefalh=s2 a)petinaca/meqa, id est, Quandoquidem Tantali saxum capiti impendens excussimus. Plato apud Stobaeum, ou)d' ei) to\n lego/menon tanta/lou li/qon e)phrthme/non ti\s2 e)/xoi, id est, Ne si Tantali quidem, quem vocant, lapidem imminentem haberet aliquis. Sumptum a fabula Tantali: quem quidam fingunt apud inferos, etiam hoc supplicii genus pati, vt ingens saxum sic immineat capiti, vt iamiam casurum videatur. Athenaeus lib. Dipnosophistarum 6. fabulae originem refert hunc in modum. Tantalus, voluptatum auidus, cum in deorum consortium admissus, impetrasset optionem petendi quidquid vellet, a Ioue postulauit, vt ad eum modum iugiter viueret inter epulas, nihil hac re ducens felicius. At indignatus Iupiter promissum praestitit, hominisque optatis satisfecit. Caeterum, ne frui posset appositis, saxum ingens iamiam casuro simile supra verticem suspendit, cuius metu non libeat quidquam attingere. Virgilius Aeneidos suae lib. 6. commentum hoc ad Lapithas, Ixionem, ac Pirithoum refert:

Quid memorem Lapithas, Ixiona, Pirithoumque
Quos super atra silex, iamiam lapsura, cadenti
Imminet assimilis? lucent genialibus altis
Aurea fulcra thoris, epulaeque ante ora paratae
Regifico luxu, Furiarum maxima iuxta
Accubat, et manibus prohibet contingere mensas,
Exsurgitque facem attollens, atque intonat ore.

Vsurpat et Pindarus in Isthmiis, hymno 7. e)peidh\ to\n u(pe\r kefala=s2 ge\ tanta/lou li/qon pa/ra tis2 e)/treyen a)/mmi qeo\s2. id est, Quandoquidem lapidem Tantali imminentem capiti aliquis nobis admouit Deus. Sentit autem metum instantis belli. Interpres citat ex Euripide:

*korufh=s2 u(perte/llonta deimai/nwn pe/tron,
*ae/ri pota=tai.

id est,

Saxum pauescens vertici quod imminet
Per aerem volat.

Gregorius Nazianzenus in epist. quadam ad Basilium fratrem, vitam solicitam, ac periculis expositam, tanta/leion zwh\n appellat.

Surdior Toronaeo portu.

*kwfo/teros2 torwnai/ou lime/nos2, id est, Surdior Toronaeo portu. Aiunt, portum esse quendam Toronae, Thraciae ciuitatis, qui longis et angustis


page 722, image: s0722

duobus excursibus porrigitur in mare, ita vt in ipso portus secessu nullus fluctuum fragor audiatur. Vnde proverbium in eos, qui non audiunt. Quamquam alii Toronem ponunt in Macedonia. Stephanus meminit etiam sinus, cognomento Toroneaei, a quo proverbium ductum videri possit. Nisi quod mare surdum vocatur, magno fragore resonans, vt ob strepitum vndarum praeterea nihil exaudire liceat.

Surdior turdo.

*kwfo/teros2 ki/xlhs2, id est, Surdior turdo. Zenodotus ex Euboli Dionysio citat. Ascribit surditatem huic aui peculiarem, cum sit loquacissima, vel proverbio teste. Vnde concinne dicetur in eos, qui perpetuo blaterantes, ipsi non auscultant, quid vicissim ab aliis dicatur: quod vitium in multis licet deprehendere.

Effeminatorum etiam oratio [correction of the transcriber; in the print ora io] effeminata.

*eneisin e)n deiloi=si a)/nandroi lo/goi.

id est,

Inertibus viris iners oratio.

Vt quisque est, ita et loquitur. Refertur a Zenodoto. Confine illi, quod alibi retulimus, Fatuus stulta loquitur. item illi, Qualis vir, talis oratio. Tametsi longe alium Drancem fecit Virgilius, lingua fortem bellatorem, re imbellem.

Stupidior Praxillae Adonide.

*hliqiw/teros2 praci/llhs2 a)dw/nidos2, id est, Stultior Praxillae Adonide. In vehementer stupidos. Polemon apud Zenodotum, tradit Praxillam fuisse quampiam Sicyoniam poetriam, quae in suis cantionibus Adonidem inducit ab inferis interrogatum, quid apud superos pulcherrimum reliquerit, respondere, Solem, cucumeres, mala. Quod cum vehementer insulsum videretur, cucumeres, et mala cum sole componere, proverbio dici coeptum in homines nullius iudicii.

Simonidis cantilenae.

*simwni/dou me/lh. Simonidis cantilenae. De vafris, ac subdolis dictum est. Hunc tradunt primum astutiam, et quaestum in artem induxisse. Erant illi duo scrinia, alterum gratiarum, alterum praemiorum: quae cum post tempus aliquantum aperuisset, gratiarum arculam semper offendebat inanem, praemiorum, semper plenam. Hoc commento significans se nolle gratis donare carmina. Meminit huius rei Plutarchus in libello peri\ th=s2 polupragmosu/nhs2. Vnde Aristophanes apud Suidam, a)=|sai simoni/dou me/lh, id est, Cane Simonidis carmina. Meminit Aristophanes in Auibus:

*prw=ton me\n a)uto\n th\n lu/ran labo/n t' e)gw\ e)ke/leusa
*asai simwni/dou me/los2.

id est,

Primum quidem ipsi iussi, vt sumpta lyra sonaret
Simonideam cantionem.

Ad duo scrinia allusit Theocritus in Charitibus:

*oknhrai\ de\ pa/lin kenea=s2 e)pi\ phqme/ni xhlou=.

id est,

Rursum at ignauae vacuo intra scrinia fundo.

Si tibi machaera est, et nobis vrbina est domi.

PLautus in Bacchid. Si tibi est machaera, et nobis vrbina est domi. Quoties malum malo opponitur. Nam machaera et vrbina vtrumque teli genus est. Sunt autem apud Plautum Chrysali verba, minas referentis, et militis saeuitiam saeuis item dictis retundentis. Placiades Fulgentius pro Vrbina legit, Veruina, et interpretatur teli genus oblongum. Similimum est


page 723, image: s0723

illis, Par pari et Malo nodo malus quaerendus cuneus.

Semper agricola in nouum annum diues.

*aei\ gewrgw\s2 ei)s2 ne/wta plou/sios2.

id est,

Agricola semper diues annum in proximum.

De iis dictitatum, qui, spe futuri compendii, diuites sunt, ac sibimet, exspectatione rerum amplarum, blandiuntur. Ductum a colonis, qui semper proximae aestatis vberiorem proventum sibi pollicentur, eaque spe iam sumptus nonnullos audent facere.

Semper virgines furiae.

*aei\ parqe/noi e)rinnu=s2, id est, Semper virgines furiae. Proverbium obscurius, deterret a peccando. Erynnies enim malefactorum vltrices corrumpi non queunt, quo minus poenas sumant de iis, qui commeruerunt, atque hac gratia dictae virgines. Suidas e Sophocle citat.

Senex bos non lugetur

*ge/rwn bou=s2 a)pe/nqhtos2 do/moisi, id est, Bos senex vacat luctu domesticorum. Hoc est, senum mors, quod tempestiua videatur, non lugetur ab amicis. Quin et hodie, si quando nunciatur obitus hominis natu grandis, Nihil acerbum inquiunt, haud periit in cunabulis. Mortem iuuenum complorant ij quoque, ad quos nihil attinet. Talem mortem deprecatur Solon apud Ciceronem lib. De senectute, Elogium autem Solonis, cuius meminit Tull. sic habet:

*mhde/ moi a)/klaustos2 qa/natos2 mo/loi, a)lla\ fi/loisi
*poih/saimi qanw\n a)/lgea kai\ stonaxa\s2.

id est,

Ne mi illugubris veniat mors, sed mihi caris
Moerorem potius afferat, et gemitus.

Ennius contra:

Nemo me lacrymis decoret, neque funera fletu Faxit.

Sed vterque recte sensit. Solon vult mori carus, ac desiderandus suis. Ennius non putat lugendam mortem, quam consequitur immortalitas. Refertur et hic versus in Menandro:

*pikro/n e)sti xrh=ma ge/rwn e)n oi)ki/a| me/nwn.

i.

Molesta res est, in domo manens senex.

Sero venisti, sed in colonum ito.

*oy' h)=lqes2, a)lla\ g' ei)s2 kolwno\n i)/eso.

i.

Serus ades, ast colonon hinc te conferas.

Iocus proverbialis aduersus eos, qui post tempus advenirent: aut qui mercede quidpiam facerent. Porro Colonus est terra editior, in speciem tumuli, seu collis. Huiusmodi duo erant Athenis, alter iuxta Neptuni templum, in quem equites conveniebant, alter iuxta templum Vulcani, qui a foro seu mercatu dictus est a)gorai=os2. Hinc Colonetae dicti, qui mercede conducerentur, quod illic consisterent, qui conductorem quaerebant. Huiusmodi ferme Suidas.

Ad pedem.

*peri\ po/da, id est, Iuxta pedem. Quod appositum, et vehementer accommodatum est, id peri\ po/da dicebatur. Sumpta metaphora a calciamentis, probe ad pedis mensuram quadrantibus. Vnde celebratur et illud Pauli Aemilii apophthegma, nouum calceum ostendentis. Vos, inquit, videtis, bellum, ac nouum esse calceum; verum qua parte pedem torqueat meum, id ego demum sentio, significans, Papyriam vxorem non esse suis accommodatam moribus. Suidas Platonem citat, poetam opinamur:



page 724, image: s0724

*ws2 e)sti/ moi to\ xrh=ma tou=to peri\ po/da.

id est,

Vt hoc meo negocium quadrat pedi.

Sarpedonium litus.

*sarphdoni/a a)kth\, id est, Sarpedonium litus. De re turbulenta recte dixeris: siue de vehementer clamosis, et obstreperis. Est enim huiusmodi litus quoddam Thraciae Neptuno sacrum, quod assiduis fluctibus tunditur. Est et aliud eiusdem nominis in Cilicia. Rursum aliud iuxta Oceanum, vbi Gorgonibus sedes esse ferunt.

Seruilior Messena.

*doulo/teros2 messh/nhs2, id est, Seruilior Messena. De minime liberis dicebatur, et alieno viuentibus arbitrio. Lacedaemonii Messenios, quod iterum atque iterum desciuissent, in seruitutem redegerunt, eosque durius etiam, quam reliquos seruos, tractarunt, ne denuo res nouas moliri possent. Historia refertur a Pausania in Messenicis, et a Iustino libro Epitomarum [correction of the transcriber; in the print Epitomatum] 3.

Seruus cum sis, comam geris.

*dou=los2 w)\n ko/mhn e)/xeis2, id est, Seruus cum sis, comam habes. De eo, qui praeter decorum quippiam faceret. Veluti, si quis, humili conditione, patriciorum cultum imitaretur. Apud Lacedaemonios enim ingenui comam alebant. Adagium refertur quidem a Suida, caeterum exstat apud Aristophanem in Auibus:

*epeita\ dh=ta dou=los2 w)\n ko/mhn e)/xeis2.

id est,

Ac deinde seruus cum sies, portas comam?

Seruorum ciuitas.

*dou/lwn po/lis2, id est, Seruorum ciuitas. De caetu, conuictuque hominum improborum, furacium aut ignobilium dici potest. Est hoc nomine ciuitas quaepiam in Libya, vt auctor est apud Suidam Ephorus in 5. apud Stephanum Hecataeus. In hanc si quis seruus lapidem importasset, continuo liber fiebat, etiam si peregrinus fuisset. Est et altera, cui nomen i(erodou/lwn, quod seruis dicata sit, in qua vnum dumtaxat ingenuum viuere tradunt. Est rursum in Creta doulo/polis2 xeli/andros2, id est, Mille viris habitata, vt auctor est Sosicrates in 1. narratione rerum Creticarum. Est item alia iuxta Thraciam, ponhro/polis2, id est, Improborum ciuitas. In hanc Philippus collegisse dicitur, velut in sentinam, infames, ac moribus improbatis, vt sycophantas, falsos testes, praeuaricatores, et id genus alios, ad numerum duum millium, vt auctor est Theopompus, in rerum Philippicarum lib. 13. Testatur et Plutarchus in commentario De curiositate. Est et in Aegypto regio quaedam doulo/polis2 appellata, teste Olympianico. Plutarchus in Collectaneis proverbiorum, ostendit, dici solitum de raris inuentu, effertque ad hunc modum, ou)k e)/sti dou/lwn po/lis2, id est, Non est seruorum ciuitas. Non dissimile, quod Plinius narrat de gente Hessenorum in Syria, ad quos fugitant vsquequaque nocentes. Quae sola toto in orbe, sine vlla femina viuit, omni Venere abdicata, socia palmarum, in diem ex aequo conuenarum turba renascitur, longe frequentantibus quos vita fessos ad mores eorum fortunae fluctus agitat.

Samiorum flores.

*sami/wn a)/nqh, id est, Samiorum flores. Vbi quis extremam voluptatem decerperet. Hoc autem nomine dicebatur locus quidam, in quo


page 725, image: s0725

mulieres cum viris conuiuium agitabant, omnique genere voluptatum affatim explebant sese. Quibus deliciis effeminati, postea subacti sunt a Persis, et in seruitutem acti. Stephanus admonet, Samum insulam olim a)nqe/mousan, appellatam fuisse, nimirum a floribus. Eandem parqeni/an fuisse vocatam, videlicet a virginibus. Refertur adagium in Collectaneis, quae Plutarchi feruntur titulo. Meminit et Athenaeus lib. 12. ex Clearcho, demonstrans, locum ita vocatum, ob varias formas puellarum, quae, veluti flores arridentes, ad libidinem inuitabant. Atque quadrabit in ciuitatem, domum, denique hominem voluptatibus perdite addictum.

Summaria indicatura.

*rwpiko\n w)/nion, id est, Summaria indicatura. De rebus vilibus, magno tamen emptis: Quemadmodum fit nonnunquam in auctionibus, cum non expenditur sigillatim vniuscuiusque rei pretium, sed multa simul congesta pariter aestimantur. Graecis enim r(w=pes2 virgulta dicuntur, et r(w=pon appellant fasciculum, seu sarcinam e diuersis rebus colligatam, aut varios colores simul confusos. Fit autem saepenumero, vt emptor parum attentus in hoc emptionis genere circumveniatur. Adagium refertur a Diogeniano. Meminit et Suidas.

Regia vaccula.

*basiliko\n boi/+dion, id est, Regia bucula. De prodigiosa faecunditate ferebatur, natum e miraculo rei gestae. Aetate Ptolemaei iunioris, vacca quaedam eodem partu sex edidit vitulos. Auctor Diogenianus. Simile illud Iuuenalis:

Pura a nuptiis.

*agnh\ ga/mwn, id est, Rudis nuptiarum. Per ironiam dicebatur in impudicam, quod citra nuptias sui copiam faceret. Horatius:

Nuptiarum expers, et adhuc proteruo
Cruda marito.

Rheginis timidior.

*rhgi/nwn deilo/teros2, id est, Rheginis formidolosior. Xenarchus apud Zenodotum, Sophronis, qui de mensibus scripsit, filius, in gratiam Dionysii tyranni taxauit Rheginenses vt ignauos in rebus bellicis, animique pauidi, quemadmodum testantur Graecorum adagiorum collectanea.

Rapina rerum Cinnari.

*arpagh\ tou= kinna/rou, id est, Direptio bonorum Cinnari. De facultatibus per tumultum direptis. Veluti, cum principes praeter ius in alienas fortunas iniiciunt manus. Timaeus scriptum reliquit, Cinnarum quempiam fuisse, patria Selinusum, arte lenonem, qui hoc quaestu ad summas opes pervenerit. Is, quoad viuebat, pollicebatur se facultates omnes Veneri consecraturum: caeterum moriens, populo diripiendas exposuit. Huic non dissimile, quod alibi commemorauimus, Porsenae bona.

Rhadamantheum iudicium.

*radama/nquos2 kri/sis2, id est, Rhadamanthi iudicium. De incorrupte iudicantibus. Rhadamanthus enim, manium iudex, neque muneribus, neque gratia deflectitur, quominus seuere iudicet. Accommodari poterit ad mortis necessitatem, maximis pariter, ac minimis ex aequo communem. Iuxta illud Aeschyli, apud Aristophanem in Ranis:

*mo/nos2 qew=n ga\r qa/natos2 ou) dw/rwn e)ra=|.

i.

Vna e deis Mors nulla captat munera.



page 726, image: s0726

Item Horatius:

Pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas,
Regumque turres.

Item alibi:

Non si trecentis quotquot eunt dies,
Amice places illacrymabilem
Plutona tauris.

Item Pindarus in Nemeis,

*alla\ koino\n ga\r e)/rxetai
*ku=m' a)i/+dao. pe/se de\ a)do/khton
*kai\ doke/onta.

id est, Fluctus enim orci communiter accidit, obruitque tum opinantem, tum inopinum. hoc est, et iuuenem, et senem, aut pariter et nobilem, et obscurum. Bifariam enim interpretantur a)do/khton, kai\ doke/onta. Item in Olympiacis,

*boulai=s2 e)n o)rqai=s2 r(adama/nquos2.

i.

Rectis Rhadamanthi decretis.

Item alibi demonstrans vnum Rhadamanthum nec assentari cuipiam, nec quidquam ad gratiam facere: o( de\ r(ada/manqus2 eu)= pe/pragen, o(/ti frenw=n e)/laxe karpo\n amw/mhton, ou)d' a)pa/taisi qumo\n te/rpetai e)/ndoqen, id est, Fortunatus Rhadamanthus, qui fructum iudicii sortitus est inculpatum, neque imposturis intus in animo delectatur. Vsurpat et Plato lib. de legib. 12.

Rhadamanthi iusiurandum.

*radama/nquos2 o(/rkos2, id est, Rhadamanthi iusiurandum, dicebatur, quod verissimum quidem esset, caeterum nullum deum adscisceret. Socrates per canem, et anserem iurare consueuit, ne quem deorum citaret: siue quod non crederet vllos esse deos, siue quod non arbitraretur esse boni viri, deos suorum negotiorum testes accersere. Hoc autem iusiurandi genus ad Rhadamanthum referebant. Notauit adagium Aristides rhetor in Pericle, cum ait, w(/sper a)\n ei) le/gois2 to\n r(ada/manqun e)qi/zein tou\s2 a)nqrw/pous2 e)piorkei=n, w(=| tosou=ton perih=n eu)sebei/as2 kai\ dikaiosu/nhs2, w(/s2 te kai\ teleuth/sas2 toi=s2 e)kei=se a)fiknome/nois2 dika/zein dokei=, id est, Perinde, quasi dicas Rhadamanthum mortales in consuetudinem adduxisse peierandi, qui vsque adeo pietate, iustitiaque praecelluerit, vt, etiam vita defunctus, iis, qui illuc appellunt, iudex esse credatur. Pythagorici per quaternionem iurare solent, quem te/traktun appellant:

*ou) ma\ to\n a(mete/ra| yu/xa| parado/nta te/traktun.

id est,

Non per eum, a quo animae est datus ille quaternio nostrae.

Existimant enim hunc numerum vsque adeo ad animae perfectionem pertinere, vt eum in arcanis venerentur. Auctor Macrobius primo commentario in somnium Scipionis. Pythagoras in Carminibus aureis, quaternionem, sacrum animae fontem vocat. Graeci per caput alterius iurare consueuerunt. Iuuenalis:

- Graecis nondum iurare paratis
Per caput alterius.

Virgilius,

Per caput hoc iuro.

Litore loquacior.

*raxi/as2 lale/steros2 [note of the transcriber: In the print: lale/streos2 ], id est, Litore loquacior. In rabulam, et obstreperum dicebatur. Nam r(axi/a Graecis litus appellatur, praesertim scopulis, ac rupibus asperum, quod assiduis tunditur fluctibus, non sine fragore: vnde et Graeca vox ducta videtur r(axi/a, quasi traxi/a. Nam ea vox ad omne, quod asperum, ac spinosum est, deflectitur.

Praesentem fortunam boni consule.

*to\ paro\n eu)= poiei=n, id est, Quod adest, boni consule, kai\ to\ paro\n eu)= ti/qesqai, id est, Quod adest aequi bonique facere oportet. Admonet adagium, ne nos alienarum rerum cupiditate


page 727, image: s0727

maceremus, sed quaecunque contigit sors, eam velut optimam amplectamur. Magna enim felicitatis pars, vt sua cuique fortuna placeat. Plato in Gorgia, w(s2 e)/oiken, a)na/gkh moi, kata\ to\n palaio\n lo/gon, to\ paro\n eu)= poiei=n, kai\ tou=to de/xesqai to\ dido/menon para\ sou=, id est, Necessum est mihi, sicut videtur, iuxta vetus adagium, quod adest, boni consulere, et hoc accipere, quod abs te datur. Cratinus in Pylaea:

*andras2 sofou\s2 xrh\ to/ ge paro\n pra=gm' w(s2 kalo\n
*ei)s2 du/namun eu)= ti/qesqai.

id est,

Sapientum est virorum, vti, quod adest boni,
Tanquam bonum sit, consulant pro viribus.

Affine illi, quod alibi retulimus, spa/rthn e)/laxes2, tau/thn ko/smei, id est, Spartam es nactus, eam dispone. Quod quidem carmen citat Stobaeus ex Euripidis tragoedia, cui titulus, th/lefos2, id quod obiter admonendum duximus. Nam adagium suo dictum es loco.

Qui omni in re, et in omni tempore.

AVLVS Gellius, explicans vim mori/ou sterhtikou=, ait hunc senarium antiquissimum prouerbii vice celebratum fuisse.

Sed enim, qui in omni re, atque in omni tempore
Omni laude vacat, is illaudatus est,
Is omnium pessimus, deterrimusque est.

Admonet paroemia, fere neminem esse tam deplorati ingenii, qui non aliquando dicat, faciatve, quod laudem promereatur. Refertur iisdem ferme verbis a Macrobio libro Saturnalium sexto, ex quo nobis visi sumus deprehendisse manifestum errorem scripturae in Gelliano libro per eruditum quempiam admissum. Is enim, non intelligens hos esse versus. Sed enim qui in omni re, atque in omni tempore, etc. suspicatus est Graecum versiculum omissum a librariis, in eius locum supposuit hoc carmen,

*polla/ki kai\ kh/pwros2 a)nh\r ma/la kai/rion ei)=pen.

cum versus, de quo sentit Gellius, sit Latinus, quem mox subiicit: Sed enim qui in omni etc. Id liquet ex Macrobio, qui locum hunc ad verbum pene suffuratus est in suos commentarios. Porro Graecus versiculus nihil facit ad explicandam vim huius vocis Illaudatus: sed obiter admixtus est, quasi probandum esset, quod dixerat, neminem esse tam efflictis moribus, quin faciat, dicatve nonnunquam aliquid, quod laudari queat. Quo quidem loco rursus Efflictis deprauatum est in Efferis: potest enim illaudatus esse, qui non sit efferis moribus, sed efflictos mores dixit perditos, et corruptos. Sunt autem tres senarii sententiam absoluentes: nisi quod alicubi videntur vitiati a scribis,

Sed enim, qui in omni re, atque in omni tempore.

Hic primus pulchre constat: Constabit et alter, si legatur,

Qui omni vacat laude, is vir illaudatus est.

Nam dictiunculam Vir, etiam aurium sensus in hoc versu videtur requirere. Constabit et tertius, si legas.

Isque omnium est deterrimusque ac pessimus.

Locus est apud Gellium lib. 2. cap. 26. si quis volet conferre.

Qui e nuce nucleum esse vult, frangat nucem.

QVI commodum appetit, ne


page 728, image: s0728

fugiat laborem. Qui quaerit voluptatem, prius experiatur sudorem, sine quo non paratur vera voluptas. Hanc sententiam Plautus figura sane quam prouerbiali extulit. Qui e nuce, inquiens, nucleum esse vult, frangit nucem. Qui quaerit animi pabulum in arcanis literis, scrutetur sub allegoriae inuolucro conditum mysterium. Sic enim vsurpauit alicubi D. Hieronymus. Nux enim foris tum dura est, tum amara, intus suauissimum condit cibum. Huc referendum illud Homericum figmentum de moly herba, quam ait radicem quidem habere nigram, sed florem lacteum. Hanc ita describit Odysseae decimo.

*ri/zh me\n me/lan e)/ske, ga/lakti de\ ei)/kelon a)/nqos2.
*mw=lu de/ min kale/ousi qeoi\, xalepo\n de\ t' o)ru/ssein
*andra/si ge qnhtoi=si qeoi\ de/ te pa/nta du/nantai.

id est,

Atra quidem radix suberat, sed lacteolus flos:
Moly vocant superi, mortalibus ardua res est
Euulsisse viris: caelestes omnia possunt.

Accommodari potest cum ad omnem disciplinam, tum peculiariter ad grammaticam, quae, cum sit pueris amara, senibus iucunda est. Quadrauerit et in virtutis studium, cuius initium acerbum, progressus facilis, finis iucundus.

Qui parentem laudabit, nisi infelices filii?

*ti\s2 pate/r' ai)nh/sei' ei) mh\ kakodai/mona te/kna.

id est,

Quis patrem laudet, nisi proles laudis inanis?

Carmen vulgo iactatum de his, qui maiorum suorum facinora iactitant, nimirum nihil habentes, quod de se ipsis vere praedicent, cuiusmodi Ponticum quempiam ridet Iuuenalis Sat. 9.

- Sed te censeri laude tuorum,
Pontice, noluerim, sic vt nihil ipse futurae.
Laudis agas. Miserum est alienae incumbere famae.

Poterit in hanc quoque torqueri sententiam: Impii filii sic laudant parentes, dum illos, ceu bonos, desiderat populus, quod his longe deteriores ferre non possit. Id quod nonnunquam [correction of the transcriber; in the print nonunquam] solet in principibus vsu venire, videlicet, vt, quem viuum oderant, mortuum probent, ac requirant, filii comparatione bonum. Refert, et explicat, hoc adagium Plutarchus in vita Arati: *paroimi/an tina\ palaia\n w)= polu/krates2 dei/sas2, moi dokei=, to\ du/sfhmon au)th=s2 o( filo/sofos2 xru/sippos2. ou)x' o(\n e)/xei tro/pon, a)ll' w(s2 au)tos2 w)/|eto be/ltion ei)=nai diati/qesqai,

*ti/s2 pate/r' ai)nh/sei' ei)mh\ eu)dai/mones2 ui(oi\.

*dionuso/dwros2 de\ o( troizh/nios2, e)cele/gxwn au)th\n, a)nekti/qhsi th\n a)lhqinh\n ou(/tws2 e)/xousan.

*ti\s2 pate/r' ai)nh/sei' ei) mh\ kakodai/mones2 ui(oi\.

*kai/ fhsi tou\s2 a)f' au(tw=n ou)deno\s2 a)ci/ous2 o)/ntas2, u(podume/nous2 de\ progo/nwn tinw=n ar)etai=s2, kai\ pleona/zontas2 e)n toi=s2 e)kei/nwn e)pai/nois2, u(po\ th=s2 paroimi/as2 e)pistomi/zesqai, id est, Adagium quoddam vetus, ô Polycrates, Chrysippus philosophus, infamiam illius, vt mihi videtur, veritus, non vt habet, sed vt ipsi visum est melius, proposuit:

Quis patrem laudarit, nisi felices filii?

Caeterum Dionysodorus Troezenius, redarguens illum, verum prouerbium denuo exponit. Id habet ad hunc modum,

Quis patrem laudet, nisi proles indiga laudis?



page 729, image: s0729

Aitque, eos, qui, si suis ipsorum meritis aestimentur, nullius sint pretii, caeterum insinuantes sese maiorum suorum quibusdam virtutibus, atque illorum laudibus sese immodice venditantes, hoc prouerbium ad silentium adigi. Hactenus Plutarchus. Vsurpauit in eundem sensum M. Tull. in Epistolis ad Atticum.

Nam iam illi non sunt, at qui sunt, mali.

*oi( me\n ga\r ou)k e)/t' ei)si\n, oi(d' o)/ntes2, kakoi\.

id est,

Partim haud quidem iam sunt: at ii, qui sunt, mali.

Dici solitum, vbi quis requirit ea, quae quondam quidem exstiterunt, verum temporum culpa perierunt. Est autem Aristophanis in Ranis, in qua fabula Bacchus inducitur descendens ad inferos, vt Euripidem, aut bonum aliquem poetam inueniret. Apud superos enim neminem reperiri nisi malum.

Qui apud inferos sunt terniones.

*ta\s2 e)n a(/dou triaka/das2, id est, Qui sunt apud inferos terniones. Hoc adagio ridebantur ii, qui res abditas, et abstrusas, curiosa quadam diligentia vestigarent. Non absurde torquebitur in eum, qui Homericas fabulas oens inanibus allegoriis interpretari conetur; aut Platonicorum, et Pythagoreorum numeros explicare laboret. Aiunt terniones apud inferos honoratos esse, vt Hecatae sacros; cui quidem ob idipsum Trigla piscis sacrificatur, et simulacrum eiusdem in triuiis constitui mos erit. Ad quod respiciens Virgil.

Tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae.

Neque quantum lusciniae dormiunt.

*ou)d' o(/son a)hdo/nes2 u(pnw/ousin, id est, Nec quantum lusciniae dormiunt. In eos conuenit, qui somni parcissimi sunt. Lusciniae minimum dormire feruntur, vel propter Ityn extinctum: vel ob timiditatem. Sane magis arbitramur dictum quod lusciniae vernis mensibus, per omnem fere noctem perpetuo cantu garriant.

Cuiusmodi portento me inuoluit fortuna.

*oi(/w| m' o( dai/mwn te/rati sugkaqei=rcen.

id est,

Monstro cui fortuna [correction of the transcriber; in the print fortnna] me implicauit.

Trimeter est Catalecticus. Dici conueniet, vbi negotium incidit cum homine moroso, difficilique, cum quo non queas viuere, nec a quo te possis extricare. Carmen sumptum ex tragoedia Philoxeni poetae, apud quem Vlysses inclusus in antro Cyclopis, hoc modo loquitur:

*oi(/w| me\ o( dai/mwn te/rati sugkaqei=rcen.

Refertur a Zenodoto.

Fixis oculis intueri.

*atene\s2 o(ra=n, id est, Defixis oculis obtueri. Si transferatur, prouerbialis erit figura, nempe, pro eo, quod est, Attentius, accuratiusque considerare. Fixius intueri, pressius inspicere. Sumptum est ab animantibus, qui stupentibus, nec vsquam dimotis oculis inspiciunt id, quo delectantur. Adagium recensetur a Diogeniano. Plutarchus in commentario De audiendo, *baru\s2 me\n ga\r o( a)kroath\s2 kai\ fortiko\s2 o( pro\s2 pa=n a)/tegktos2, kai\ a)tenh\s2, to\ lego/menon, id est, Grauis enim auditor, ac molestus, qui ad singula stupet, et defixis est oculis, vti dicitur Marcus Tullius pro Lucio Flacco, Vt totam causam quam maxime intentis, vt aiunt, oculis, acerrime contemplemini.



page 730, image: s0730

Puluerem oculis offundere.

PVLVEREM ob oculos offundere dicitur, qui de industria rem obscurat, et aduersario iudicium eripit. Traductum videtur a militia. Saepe fit enim, vt hostis, data opera, puluerem cieat in hostem. Hac arte Sertorius Romanus Cacitanos, (vt Graecus habet Characitanos) quosdam vicit, auctore Plutarcho, cuius rei mentionem fecimus in adagio de Caecia nubes attrahente. Vtitur hoc prouerbio praeter alios diuus Hieronymus in Epistolis. M. Tullius gloriatur se in actione quadam iudicibus tenebras offudisse. Est apud Plautum in Milite, simile quiddam de glaucomate oculis oborto.

Psecas, aut ros.

*yeka\s2 h)\ dro/sos2, id est, Psecas, aut ros. In crebrius exspuentes dictitabatur, *yeka\s2 enim adspersio illa, ac velut irroratio vocatur, quoties minutissimis guttulis irrigamur, vt pluuia rori similima. Primitus autem per lusum dictum est in Antimachum Lyricum poetam, quod subinde exspuens eos, quibus cum loquebatur, conspergeret. Idem cognominis datum fuit et Olympico cuidam, quem nonnulli putant tulisse legem, ne quem nominatim taxarent poetae, atque ita factum, vt multo, quam prius, pauciores accederent ad certamen, et qui prodibant, laudarent, non carperent. Vnde huiusmodi delinimenta, *yeka\s2 appellata videntur. Vocantur enim Psecades ancillae, quae delicatarum matronarum capillos medicato fuco conspergunt. Adagium refertur a Diogeniano. M. Tullius in epistolis ad Atticum, consputare dixit, pro conuitiis leuioribus aspergere, nimirum ad hoc adludens adagium.

Haesitantia cantoris tussis.

*apori/a *ya/ltou bh\c, id est, Haesitantia cantoris tussis. Suidas adagium neotericum esse monet. Dictum videtur, quoties non suppetit, quod dicamus. idque velut aliud agentes dissimulamus, velut apud Platonem Aristophanes, ne diceret in conuiuio, singultum fingit. Sumptum apparet a cantoribus, qui cum haerent in cantione, tussim simulant, vt hac videatur interrupta cantilena, non inscitia. Confine putamus illi, quod alias dictum est, Tussis pro crepitu.

Extritum ingenium.

*parechulhme/non nou=n e)/xwn, id est, Mentem habens euanidam. parechulhme/non perinde sonat, quasi dicas Extibiatam. Ducta siquidem est metaphora a tibiarum linguis, quae posteaquam exciderint, inutilis est tibia.

Panagaea Diana.

*h panagai/a a)/rtemis2, id est, Panagaea Diana dicebatur olim peregrinationem impensius amans, errabundus, instabilis, nulla certa sede consistens. Siquidem Diana vagari dicitur apud poetas, et per nemora, montesque oberrare. Quin domicilium etiam subinde mutat, nunc apud superos agens, nunc apud inferos. Ne specie quidem semper eadem, sed nunc pleno orbe, nunc mutila, nunc nulla.

Pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum.

PAROEMIAE speciem prae se gerit illud Horatianum in Sermonibus:

Pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum.

Dicendum vel in duos aliquos diuersis laborantes vitiis, vel in eundem sui dissimilem; nempe modo loquaciorem quam sat sit, modo impendio


page 731, image: s0731

taciturnum, interdum pueriliter ineptum, interdum Catone seueriorem, nonnunquam profusum, nonnumquam sordidum. Siquidem, vt vitio dandum, si quis hircum oleat, ita adaeque vituperandum, si quis oleat vnguenta. Nam pastilli, pillulae sunt vnguentariae. Alterum spurci est, alterum mollis.

Claudus optime virum agit.

*arista xwlo\s2 oi)fei=, siue, vt alias legitur, o)xei=, id est, Optime claudus virum agit, Dici solitum, vbi quispiam suam sortem, vel parum egregiam anteponit alienae, tametsi praestantiori. Ab Amazonum apothegmate natum aiunt. Tradunt, morem Amazonibus fuisse quondam, vt pueros masculos, detorta tibia, coxave, claudos efficerent. Porro, cum bellum esset illis aduersus Scythas, atque illi eas conarentur illicere, vt ad sese desciscerent, dicentes, futurum, vt posthac non cum claudis, ac mutilis, sed cum integris viris rem haberent, Antianira, Amazonum dux, respondit ad hunc modum: a)/rista xwlo\s2 oi)fei=. Vsurpauit Athenaeus lib. 13. o)/ntws2 ga\r a)/rista xwlo\s2 oi)fa=|s2, id est, vere enim claudus optime virum agis. Theocritus filoi/fhn appellat virum coitus auidum. Hesychius fi/loifon dicit. Animaduersum est etiam illud nostris temporibus plerumque qui tibiis sunt mutilis aut quopiam membro trunci, eos ad vsum veneris reliquis magis idoneos esse, nimirum [correction of the transcriber; in the print nimitum] varia faciente natura. De claudo, quare sit salacior ceteris, causam reddit Aristoteles in problematibus sectionis 10. proble. 26. quod in hoc parum alimenti deorsum delabatur, ob crurum vitium, plus autem superiora petat, et in semen vertatur.

Ogygia mala.

*wgu/gia kaka\, id est, Ogygia mala. Recte dicentur vel ingentia, vel antiqua. Nam vtrumque Graece significat Ogygium. Alij malunt ad Ogygium, primum Thebanae ciuitatis principem, referre. Huius filius Cadmus, ob filias suas in varias calamitates incidit. Quo respiciunt, qui Ogygia mala, pro atrocissimis interpretantur. Huiusmodi ferme Suidas, nisi quod magis probat, vt Ogygia mala, vetusta dicantur. Caeterum, qui Ogygia vetera dicunt, illud sequuntur, quod olim Boeotiorum, ac Thebana regio, Ogygia dicta sit. Quin et omnis Attica olim hoc habuit nominis sicuti testatur Stephanus. Est et insula peruetusta, dicta Ogygia, in quam Vlysses naufragus emersisse fingitur ab Homero. Vnde vox iam obsoleta velut in iocum prouerbialem abijt. Nec in figura sita est huius prouerbii ratio, sed in nouitate vocis, vt in operis huius initio monuimus. Confimili ratione, nec sine prouerbij specie, Graeci priscos, ac peruetustos, w)geni/das2 et w)geni/ous2 appellant, a prisco quopiam deo, et multis iam saeculis obsoleto. Huiusmodi propemodum de Ogygijs Suidas, et Stephanus.

Omnia chnaumata.

*pa/nta xnau/mata, id est, Omnia chnaumata, dicebant olim, quoties omne negotium significabant. xnau/mata enim Graeci placentarum, atque id genus ciborum fragmina vocant. Latini quoque reliquias belli, et reliquias Danaum dicunt simili figura. Refertur adagium a Zenodo.

Sic est ad pugnae partes re peracta veniendum.

Plato in Gorgia, pole/mou, kai\ ma/xhs2 fasi\ xrh=nai, w)= sw/krates2, ou(/tw


page 732, image: s0732

metalagxa/nein
, id est, Ad belli, pugnaeque munia, Socrates, sic aiunt accedere oportere. Iocus erat prouerbialis, vbi quis, negotio peracto, tum demum adueniret. Quemadmodum ignaui milites solent, qui conflictu peracto, sublatoque metu, tum denique solent adesse, vel ad colligendam praedam, vel ad epinicia, id est, epulum victoriale celebrandum. Nam verbum illud metalagxa/nein, tarditatem significat, ac seram muneris functionem. Socrates autem, respondens, paroemiam explicat simili paroemia, a)=ra to\ lego/menon, kato/pin e(orth=s2 h(/komen, kai\ u(sterou=men, id est, Num post festum, quod aiunt, venimus, seroque adsumus? Sumtum videtur a Rhoeso, Thracum duce, quem apud Euripidem obiurgat Hector, quod serius ad belli societatem venisset, nimirum decimo demum anno:

*su/mmaxos2 me\n ou)/, ce/nos2 de\ pro\s2 tra/pezan.

id est: Socius haud quidem aduenis, sed hospes ad mensam, isque respondet:

*all' u(/steron me\n h)=lqon, e)n kairw=| d' o(/mws2.
*su\ me\n ga\r h)/dh de/katon ai)xma/zeis2 e)/tos2,
*kou)de\n perai/neis2.

id est:

Sero quidem, ast in tempore aduenio tamen:
Nam tu quidem, iam praelians decennium,
Nihil explicas.

Allusit huc, ni fallimur, Diogenes. Cum enim quidam inscripsisset aedibus suis hunc titulum, Iouis filius Callinicus Hercules hic habitat, ne quid ingrediatur mali. Diogenes adiecit aliam inscriptionem. meta\ po/lemon h( summaxi/a, id est, Post bellum auxilium. Significans, sero vocari Hereulem depulsorem malorum, cum iam malus hospes immigrasset in eas aedes.

Obsequium amicos, veritas odium parit.

OBsequium amicos, veritas odium parit. Senarius est prouerbialis apud Terentium in Andria, non admonens, quid oporteat fieri, sed ostendens, quid vulgo fiat. Vulgaris enim amicitia constat obsequiis. Nam, inuicem conniuere ad familiarium vitia,

Haec res et iungit, iunctos et seruat amicos.

At inter veros amicos, nihil est veritate iucundius, modo absit asperitas agrestis, inconcinna, grauisque. Porro, qui vulgo plurimis studet amicus esse, moribus alienis obsecundet, caueatque, iuxta Persium, Auriculas teneras modaci radere vero. Non probari vero sententiam hanc poetae, satis indicat, cum ait, Namque hoc tempore: id est, his corruptis moribus. Eandem sententiam in Adelphis idem aliter extulit. Vt homo est, inquiens, ita morem geras. Donatus admonet prouerbialiter dictum. M. Tullius in Sermone De amicitia: Sed nescio quomodo verum est, quod in Andria familiaris meus Terentius dixit: Obsequium amicos, veritas odium parit. Molesta veritas est, siquidem ex ea nascitur odium, quod est venenum amicitiae, Sed obsequium multo molestius, quod peccatis indulgens, praecipitem amicum ferri sinit. Maxima autem culpa in eo est, qui et veritatem aspernatur, et in fraudem obsequio impellitur. Pindarus in Nemeis quinto, ou)/toi a(/pasa kerdi/wn fa/nousa pro/swpon a)la/qei' a)trekh\s2, kai\ to\ siga=n polla/kis2 e)sti\ sofw/taton a)nqrw/pwn noh/sai. Sentit simplicem veritatem, non semper, vt est, proferendam, quod


page 733, image: s0733

damnosa sit, sed sapientis esse, nonnunquam celare suam sententiam, in tempore prolaturus, cum fructus spes ostenditur. Apud Athenaeum libro quinto, citatur hic trimeter ex Agathone:

*ei) me\n fra/sw ta)lhqe\s2, ou)xi\ s' eu)franw=,
*ei) d' eu)franw=ti s' ou)xi\ t' a)lhqe\s2 fra/sw.

id est:

Si vera dicam, tibi voluptati haud ero;
Si sim voluptati, haud tibi vera dixero.

Obuiis vlnis.

OBVIIS vlnis, est apud Quinctil. pro eo, quod est auide, sitienterque. Translatum ab iis, qui porrectis vlnis properant in complexum eorum, quorum magno desiderio tenebantur, quosque cupidissime conspiciunt. Legimus et Obuiis manibus. D. Hieronymus ad Pammachium, Condiscipulum quondam et sodalem, et amicum, obuiis, vt aiunt, manibus excipio. Basilius in praefatione dialogi, a)mfote/rais2 xersi\n, id est, Ambabus manibus, eodem sensu scripsit. Haec si ad rem animi detorqueantur, figuram prouerbialem habebunt. vt, Ego tuas literas obuiis vlnis excipiam.

Obliuionis campus.

*lh/qhs2 pedi/on, id est, Lethes campus. Dicetur, vel de vehementer obliuiosis: vel de rebus commenticiis, ac friuolis, quae nusquam sint. Aristophanes, ti/s2 ei)s2 to\ lh/qhs2 pedi/on; id est, Quis in Lethes campum? Vulgus enim nugas esse credit, quae de inferis tradunt poetae. Et, vt Iuuenalis inquit:

Stygio nigras in gurgite ranas
Nec pueri credunt.

Omnia sapientibus facilia.

*apanta toi=s2 sofoi=sin eu)/kola.

id est:

Facilia cuncta sunt viris sapientibus.

Nihil est tam arduum, quod prudenti consilio non facile conficiatur. Aut, nihil tam acerbum, quod sapiens non aequo animo, facileque ferat, ratione cuncta leniente. Si addas verbum, constabit senatius. *esti d' a(/panta. Refertur a Zenodoto.

Omnia esculenta obsessis.

*apanta ga/r toi brwta\ poliorkoume/nois2.

id est:

Cinctis ab hoste vesca sunt et quaelibet.

Senarius prouerbialis, Cum vrget necessitas, nihil non facimus. Et vehementer famelicis nullus non suauis est cibus. Natum ab vrbium obsidionibus, in quibus nonnunquam et canes, et feles, herbarum radices, nonnunquam humana excrementa, inopia cibi deuorantur.

Omnia similia.

*apanq' o(/moia, kai\ r(odw=pis2 h( kalh\.

id est:

Simila cuncta, Rhodopis ipsa etiam decens.

Eadem est conditio mortalium: formosi pariter, ac deformes senescunt, ac moriuntur. Rhodopis nomen est puellae cuiuspiam formae celebris, cui nomen a roseo adspectu videtur inditum. De Rhodope meretricula multa Herodotus libro secundo, nonnulla Plinius libro 36. cap. 12. Cum Graecum carmen habeat r(odw=pis2, mirum, cur Iuuenalis corripuerit:

- Dum Rhodopes vda terit inguina barba.

Refertur a Suida prouerbii loco.



page 734, image: s0734

Totus Echinus asper.

*apas2 e)xi=nos2 traxu\s2, id est, Totus Echinus asper. In morosos, et iniucundis moribus quadrat. Echinus piscis, et item Erinacius, vndique spinis obseptus est, vt nusquam impune possis attingere. Est et hominum huiusmodi genus, cum quibus nulla ratione possis agere citra litem. Aristophanes in Pace:

*ou)de/ pot' a)/n qei/hs2 lei=on to\n traxu\n e)xi=non.

id est:

Ex scabro in lauem nunquam vertetur Echinus.

Omnia bonos viros decent.

*apanta toi=s2 kaloi=sin a)ndra/sin pre/pei, id est, Bonos probosque cuncta perdecent viros. Habet hoc improbitas, vt, si quis illaudatus, recte faciat, dicatve, tamen nescio quo pacto non adsit decorum illud: Contra, veram virtutem decus quoddam comitatur, vt, quidquid vir bonus agat, id decorum esse videatur. Tametsi potest et hic accipi sensus. Cuncta formosos viros decent: quod formae gratia commendat et dicentem, et canentem, et quidvis agentem. Id erit venustius, si huc deflectat, vt dicas, in bonam partem accipi, laudarique, quidquid dixerint fecerintque gratiosi apud principes: adeo, vt, quod huic capitale sit futurum, illi laudem etiam pariat. Refertur a Diogeniano.

Omitte vatem.

*pa/res2 to\n ma/ntin, id est, Omitte vatem. Vti conueniet, quoties alicui parcendum admonebimus, quod is eximius sit et immunis habendus e vulgari sorte. Veluti, si quis poetae, theologo, sacerdoti diceret, oportere parci. Antiquitus mos erat, vt augur coronatus ante aciem incederet: neque fas erat, hunc telis impetere, vtpote virum sacrum. Poterit adagium etiam per ironiam vsurpari.

Oderint, dum metuant.

Oderint, dum metuant. Tyrannica vox, sumta e tragoedia, et a nemine scriptorum non vsurpata. M. Tullio familiaris: quam etiam in vulgi sermonem processisse, satis indicat Seneca libro de Clementia secundo scribens, multas voces, magnas, sed detestabiles, in vitam humanam peruenisse, celebresque vulgo fieri, vt illam: Oderint, dum metuant. Cui Graecus, inquit, versiculus similis est, qui mortuo terram misceri ignibus iubet. Idem libro De ira primo: Nam aliquae voces ab iratis emittuntur, quae magni videantur animi, verum ignorantibus magnitudinem: qualis illa dira, et abominanda, Oderint, dum metuant. Syllano scias seculo scriptam. Licebit adagium per iocum vsurpare: veluti, si quis eruditione superior [correction of the transcriber; in the print snperior] de clanculariis hostibus, qui tamen ob metum hiscere non audeant, dicat: Oderint, dum metuant, Conueniet et in diuites, qui dicunt illud Horatii:

Populus me sibilat, at mihi plaudo
Ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.

Item illud Iuuenalis:

-Tunicam mihi malo lupini,
Quam si me toto laudet vicinia pago.

Odis cane peius, et angue.

PRouerbiali figura dictum est et illud ab Horatio:

Alter Mileti textam cane peius et angue,
Vitabit chlamydem.

Sentit autem, vt opinamur, de cane rabiente. Quod si longius etiam


page 735, image: s0735

traducatur, magis erit prouerbiale, vt, Hic totus lucris addictus est: literas, quas amauit aliquando, nunc (quod aiunt) vitat cane peius, et angue. vel, Hic se totum adulatoribus permittit: amicos, a quibus verum audiat, vitat cane peius, et angue: Idem Horatius in Odis:

Cur oliuum
Sanguine viperino
Cautius vitat.

Plautus in Mercatore:

Nempe ruri vxor est tua, quam dudum dixeras
Te odisse aeque atque angues.

Stultior Coroebo.

*hliqiw/teros2 koroi/bou, id est, Stultior Coroebo. Prouerbialis hyperbole, in stupidos, et vaecordes. Coroebi stultitia vulgi fabula celebrata est, qui maris vndas numerare sit conatus, cum non potuerit vltra quinque prosequi supputationem. Meminit huius Eustathius in decimum Odysseae, et Lucianus in Amoribus. Quanquam apud alios koru/bou, legimus per y. Adduntque quidam, Corybum hunc Mygdonis Phrygis fuisse filium, temporibus belli Troiani. Meminit et Virgilius Coroebi cuiusdam:

-Iuuenisque Coroebus
Venerat, insano Cassandrae captus amore,
Et gener auxilium Priamo, Phrygibusque ferebat.

Quo quidem in loco Seruius indicat sumtum ex Euphorione. Hunc, inquit, Coroebum stultum inducit Euphorion, quem et Virgilius sequitur, dans ei:

-Dolus, an virtus, quis in hoste requirat?
Cum sit turpissima dolo quaesita victoria.

Stupa seniculus.

*stupei=on gero/ntion, id est, Stupa, siue stipulaceus seniculus. De viribus effoeto sene. Similimum illi, quod alio diximus loco, Homo bulla. Sumtum a ligno, quod iam exaruit, exsuccumque redditum est, et marcidum, in stipulae morem. Stupa dicitur, quod e lino excutitur siccum, et inutile.

Phormionis thori.

*stiba/des2 formi/wnos2, id est, Thori Phormionis. De stratis sordidis, ac frugalibus, minimeque delicatis, qualia sunt cubilia militaria, et quale sibi apud Homerum parat Vlysses, ex arborum congestis frondibus, ac ramis humi substratis. Refertur a Suida. Phormio dux quispiam militum fuit, in perferendis militiae in commodis notae, sicut coniicimus, patientiae. Poterit et longius deflecti ad quamvis tractationem duriusculam. Extat in Pace Aristophanis:

*ei) ga/r moi ge/noit' i)dei=n tau/thn h(me/ran pote/.
*polla\ ga\r h)nesxo/mhn
*pra/gmata/ te kai\ stiba/das2 a(\s2 e)/laxe formi/wn.

Id est, Vtinam mihi contingat videre hunc diem. Multas enim sustinui tum molestias, tum culcitras, quas sortitus est Phormio. Versus sunt chorici, eoque prosa vertimus.

Stultitia est, Iouem putare esse.

*th=s2 mwri/as2, to\n di/a nomi/zein, o)/nta thlikoutoni\, id est, Inscitia est, natum tot annos, credere esse vllum Iouem. In eum accommodari potest, qui, grandis natu, dicit, aut sentit absurdum quippiam, cum propter aetatem nihil oporteat iam ignorare. Non conuenit enim in natu grandes puerilis


page 736, image: s0736

superstitio. Recensetur a Suida. Carmen est Aristophanis in Nubibus,

*idou/g' i)dou\ di' o)lu/mpion, th=s2 mwri/as2
*to\n dia\ nomi/zein o)/nta thlikoutoni\.

id est:

Ecce, ecce Olympium Iouem, dementia est,
Natum tot annos credere esse vllum Iouem.

Tuum tibi narro somnium.

*to\ so\n o)/nar soi dihgou=mai, id est, Tuum somnium tibi narro, id est, Narro tibi, quod ipse me rectius nosti. Apud Suidam haec referuntur ex auctore quopiam, *ei) ga\r e)gw/soi nu=n au)to\n gnwri/zw, pe/ponqa to\ th=s2 paroimi/as2, to\ so\n o)/nar soi dihgou/menos2. id est, Quod si te tibi ipsi notum reddere coner, tum mihi acciderit id, quod prouerbio dicitur, vt tuum tibi somnium narrem. Plato libro De Repub. 8. *to\ e)mo/ng' e)/fh, e)moi\ le/geis2 o)/nar. id est, Meum quidem, inquit, mihi narras somnium. Traductum videtur ab his, qui o)neiropo/lous2, id est, somniorum interpretes consulunt: a quibus nonnulli hoc quoque requirunt, vt quid somniarint, conijciant, quasi parum sit, si interpretentur. Ad eum modum aegroti quidam imprudentes a medicis exspectant, vt viso duntaxat lotio, diuinent et sexum, et aetatem, et omnem morbi naturam, vbi, et vnde acciderit, quid sentiant, ac propemodum etiam, quid in febri somniarint.

Sponsi vita.

*numfi/ou bi/os2, id est, Sponsi vita, pro molli, ac delicata. Confine illi, quod alibi relatum est, musica vita. Suidas senarium hunc adducit, qui exstat apud Aristophanem in Auibus.

ymei=s2 me\n a)/rage zh=te numfi/ou bi/on.

id est:

Sponsi quidem profecto vitam viuitis,

Propterea quod proci frondibus, et sertis coronari soleant, et delicatius, nitidiusque coli, vel quod molles videantur, nuptiis inhiantes. Apud Athenaeum libro 8. Stratonicus citharoedus Rhodios leukou\s2 kurhnai/ous2, kai\ mnhsth/rwn po/lin, id est, Albos Cyreneos, et procorum ciuitatem appellat. Nisi malumus ad Homericos illos Penelopes sponsos referre, quibus nihil cordi erat praeter conuiuia, citharam, choream, talos, discum, parasitos, atque id genus alias voluptates. Vnde Horatius Homines luxu deditos, sponsos Penelopes appellat.

Et fama fuit et erat,

*h me\n kle/os2, h)de\ kai\ h)=sqa.

id est: Et dicebaris, erasque. Hemistichion prouerbiale, quoties facta respondent opinioni. Suidas meminit e poeta quopiam. Est enim fragmentum carminis Heroici.

Innocuus alium aspiciam, meum habentem malum..

*eca/nths2 leu/sw tou)mo\n kako\n a)/llon e)/xonta.

id est,

Indemnis spectabo alium mala nostra ferentem.

Hoc est, ex aliorum malis ipse rebus meis consulam, e)ca/nths2, autem dixit, quasi e)/cw th=s2 a)/ths2, id est, extra noxam situs, et illaesus. Similimum illi Plautino,

Feliciter sapit, qui alieno periculo sapit,

Simul et dictum, et factum.

*am' e)/pos2, a(/m' e)/rgon. i. Simul dictum, simul et factum. Vbi quis citra moram id re praestat quod verbis pollicetur.


page 737, image: s0737

Latini, Cum dicto, dicunt, pro eo quod est, statim posteaquam dixeris. Et Virgilius,

Et dicto citius tumida aequora placat.

Sumptum apparet ex Homero, apud quem est hoc carmen,

*au)tik' e)/peiq' a(/ma mu=qos2 e)/hn, tete/lesto de\ e)/rgon.

id est,

Mox, simul ac dictum est verbum, res ipsa peracta est.

Idem Graecis dicitur vnica voce, a)utoboei\, quod a militari clamore translatum videtur, quo nonnunquam funditur hostis priusquam ad manus fuerit ventum. Sic vsus Thucydides. Theopompus vsus est, pro kata\ kra/tos2, id est, vi ac virtute, non ex insidiis. Quisquis enim insidias molitur hosti, silet; qui fidit viribus suis, cum clamore irruit in hostem. Quidam putat dictum a bubus, vt deductum videatur ab arantibus, qui cum pollicentur se eodem die, id est, a)uth=mar aliquid operis absoluturos, dicere solent a)utoboei\, hoc est, priusquam disiungam boues. Transfertur ad cuiuslibet actionis celeritatem, vt perinde valeat, atque paraxrh=ma, au)to/qen.

Obiicere canibus agnos.

*proba/llein toi=s2 kusi\n a)/rnas2, id est, Obiicere canibus oues, dicebatur, qui imbellem et litium imperitum, calumniatoribus et exercitatis exponeret, quod id animal omnium maxime sit imbelle. Refertur a Diogeniano, Hemistichium est heroicum, ex oraculo quopiam, vt coniicimus, decerptum.

Nullius indigens Deus.

*anendeh\s2 o( qeo\s2, id est, Nullius egens Deus. Admonet paroemia, nullum esse mortalium tam absolutum, in quo non aliquid desideretur, vnum esse Deum, vndequaque perfectum: Dici potest et in diuites, aut plurimis praeditos naturae pariter ac fortunae commoditatibus, tanquam Dei cuiuspiam similes, vt quibus omnia suppetant, quaecunque videntur ad perfectam felicitatem pertinere.

Nucleum amisi, reliquit pignori putamina.

PLautus in Captiui duo, Nucleum amisi, reliquit pignori putamina. Verba sunt Hegionis, vbi resciuisset, sibi impositum esse, et herum amissum pro seruo, seruum pro domino retentum. Is enim, ex quo fructus exspectabatur, aufugerat, eo relicto, ex quo nihil emolumenti poterat capi. Allegoria per se liquet.

Nudo mandas excubias.

*gumnw=| fulakh\n e)pita/tteis2, id est, Nudo custodiam mandas. Quoties negocii quippiam mandatur ei, cui deest praestandi facultas, obeundaeque provinciae propter inopiam neutiquam idoneus est. Neque enim nudus commode potest excubias agere propter rigorem nocturni frigoris, neque ad pugnam est idoneus inermis. Refertur a Zenodoto. Quo longius deflectetur, hoc erit proverbialius. Iniungis, vt aliquid in hunc poetam scribamus, verum iuxta vetus proverbium, gumnw=| th\n fulakh\n e)pita/tteis2. Neque enim est, quo meum interim ocium alam. Hesychius non nihil dissidet ab his, quae a Suida, Zenodotoque traduntur: licet is locus apud hunc deprauatus habeatur in editione Aldina. Caeterum coniicimus sensum hunc esse: proverbium dici solere, vbi quid mandatur his, quibus nihil opus est. Propterea quod vel iniussi cogantur id facere, nisi fallimur ob id quod nudis nihil est, quod egeat asseruatore.



page 738, image: s0738

Nunc contingat seruari.

*nu=n ge/noito swqh=nai, id est, Nunc contingat seruari: Cum significamus nos satis cauturos in posterum, si modo liceat praesens periculum effugere. Hoc modo Dauus in Andria: Post hac incolumem sat scio fore me, nunc si deuito hoc malum. Natum aiunt ex apologo quopiam. Aquila testudinem vnguibus rapuerat, eam parabat e sublimi deiicere, quo testa rupta carnibus vesci posset. In hoc itaque discrimine testudo optabat, vt in praesens incolumis esse posset, de reliquo sibi curae futurum, ne quando in simile periculum incideret, nu=n ge/noito swqh=nai, tou= de\ loipou= au(th=| melh/sei, id est, Nunc liceat incolumem esse, de reliquo mihi ipsi curae fuerit. Quidam apologum narrant ad hunc modum, Testudini quondam incessisse volandi desiderium. Aquilam orasse, vt se doceret. Cumque illa negasset, fieri posse, quod natura refragaretur, illa nihilominus instabat. Itaque paruit Aquila, ac Testudinem in sublime vectam demisit, vt volatum experiretur. Et cum timeret infelicem euentum, optauit, vt id temporis contingeret incolumem esse, nu=n swqei/hn. Ita Diogenianus. Suidas hoc modo refert, nu=n swqei/hn, i(/n' h)=| moi di/dagma tou=to tou= xro/nou loipou=, id est, Vtinam nunc incolumis euadam, vt hoc mihi documentum sit in reliquum tempus. Plinius facit tertium quoddam Aquilae genus, quam alii morphnon, nonnulli plancum et anatariam, Homerus percnon vocauit: lingua caret eoque muta, sed dentibus armata, nigerrima, prominentiore cauda. Huic ingenium est, testudines raptas frangere e sublimi iaciendo. Atque hac sorte ait Aeschylum poetam interiisse, cum praedictum esset, eum ruina periturum, isque quo caueret, eum diem sub dio perseuerasset. Nam aquila, decepta splendore capitis, caluitio renidentis ad solem, dum saxum esse putat, testudinem illisit, vt fractae carnibus vesceretur. Auctor Valerius Max. lib. 9. cap. 12.

Nunc bene nauigaui, cum naufragium feci.

*nu=n eu)= peplo/hka, o(/te nenaua/ghka, id est, Nunc bene nauigaui, posteaquam naufragium feci. Quoties id, quod videtur incommodum fortuna praeter spem vertit in bonum. Zenon Cirtiensis, qui relictis prioribus praeceptoribus, Cratetis auditor esse coepit, naufragio eiectus, dixisse legitur, eu)=ge poiei= h( tu/xh proselau/nousa h(ma=s2 filosofi/a|, id est, Bene facit fortuna, cum nos ad philosophiam admouet. Auctor Suidas. Plutarchus in libello De vtilitate capienda ex inimico, meminit huius proverbii.

Nunc in regionem veni.

*nu=n ei)s2 xw/ran h)=lqon, id est, Nunc in regionem veni. Ab iis dictitari solitum, qui tandem sua sponte illuc, quo oportuit, perveniunt, cum diu non quiuerunt. Fit enim plerunque, vt res diu quaesita non occurrat, tandem velut vltro veniat in mentem. Quidam sic efferunt, *nu=n ei)s2 xw/ran h)=lqes2, id est, Nunc in regionem venisti, vbi quis eo venit, quo se venturum negarat.

Nunc illa advenit Datidis cantilena.

*nu=n tou=t' e)kei=n' h(/kei to\ da/tidos2 me/los2.

id est,

Nunc, id, quod aiunt, Datidis adest cantio.

Dicebatur, vbi quid laetum ac festiuum accidisset. Datis quispiam erat Persarum satrapes, excelles in rei bellicae gloria. Is Graece loqui


page 739, image: s0739

conatus, consueuit dicere, h(/domai, kai\ eu)frai/nomai, kai\ xai/romai. id est, Delector, gaudeo, laetor. Ea cum saepius ac male Graece pronunciaret, res in vulgi iocum abiit. Auctor Suidas. Extat autem apud Aristophanem in Pace:

*nu=n tou=t' e)kei=n' h(/kei to\ da/tidos2 me/los2,
*o defo/menos2 po/t' h)=|de th=s2 meshmbri/as2,
*ws2 h(/domai kai\ te/rpomai kai\ xai/romai.

i.

Adest, vt aiunt, cantilena Datidis,
Quod mastuprans is cecinit in meridie,
Vt laetor, vt delector, vtque gaudeo.

Interpres addit, Dasimum vsurpari pro barbarismo, eo quod xairomai dixerit pro xai/rw secutus vocum consonantiam, quemadmodum apud nos ridetur, qui dixerit corpus meus, et domus tuus. Nam xai/romai Graecis non dicitur. Miror autem cur interpres huic velut ad finem subiunxerit. *amas2 a)ph/toun, oi( d' a)phrnou=nto ska/fas2 Ex quo coniectura sumi potest, hoc proverbium natum ex inscitia linguae, quae non raro praebet huiusmodi risus materiam, dum Germani gestiunt loqui Gallice, aut Galli Germanice. Idem accidit in surdastris.

Non statuar leaena in machaera.

*ou) sthsomai le/aina e)pi\ turoknh/stidos2.

id est,

Non ego leaena statuar in tyrocnestide.

Proverbium meretricium, cum negat scortum sui copiam facturum sese. Nam in capulis militarium gladiatorum elephantes ac leones imponi solent. At hi procumbentes inscalpuntur, siue ne laedant manum vtentis gladio, siue ne defringantur facile, si in pedes erecti fingerentur. Tyrocnestis vox militaris videtur ensem significans. Potest adagium et ad verecundiorem vsum detorqueri, vt si quis negans se per omnia morem gesturum, inseruiturumque pro libidine dicat, ou) sth/somai le/aina e)pi\ turoknh/stidos2. Adagium recenset Suidas. Extat autem apud Aristophanem in Lysistrata.

Ne contra bouem opta.

*mh\ kata\ boo\s2 e)/uxou. Ne contra bouem opta: Admonet adagium, non esse vitam instituendam iuxta votum animi, neque quiduis sperandum a superis, sed vt ea duntaxat sibi quisque promittat, quae possit industria consequi. Refertur in collectaneis Diogeniani. Vnde sumpta metaphora parum liquet, nisi quod apparet ductam ab agricola, qui negligens adhibere bouis operam in colendis agris, optat vt citra suum laborem proveniat seges.

Non nostrum onus, bos clitellas?

Qvintilianus Institutionum orator. lib. 5. paroemiae, quam ait esse ceu breuem apologum, hoc affert exemplum. Non nostrum onus, bos clitellas? Satis constat ex apologo sumptum: verum quis sit is apologus, equidem nondum reperimus: M. Tullius epist. ad Atticum lib. 5. in epist. cuius initium est, Laodiceam veni pridie Calen. sextiles, videtur ad hoc adagium alludere, et nobis velut ansam coniectandi praebere. Inde, inquit, ire ad Taurum cogitabam, vt cum Maphragone collatis signis, si possem de seruo tuo decidere. Clitellae boui sunt impositae. Illa ne? Non est nostrum onus, sed feremus: Quibus ex verbis, odorari licet, non nostrum onus, bos clitellas, proverbium fuisse recusantis munus aliquod veluti parum accommodatum sibi. Neque enim boum est, clitellis tergo impositis onera gestare, sed potius asinorum ac mulorum. Proverbium vsurpauit et Ammianus lib. 16.



page 740, image: s0740

Nota res mala, optima.

PLautinum illud in Trinummo proverbiali schemate dictum videtur: Nota res mala optima est. Dictum est autem sub persona senis, suadere conantis amico, ne vxorem tametsi malam repudiaret, aliam ducturus: propterea, quod plerunque fit, vt qui commutat, primum pro malo peius accipiat, tum ignotum pro noto, postremo insuetum pro familiari. Tantum enim valet adsuetudo, vt mala quibus adsueuerimus, optima videantur. Contra quae sint optima propter insolentiam pessima videantur. Adagium itaque deterret, ne temere nouandis rebus studeamus, vitemusque vitium illud, haud scimus an maximum, quod Graeci filo/kainon appellant, id est, nouarum rerum appetentiam, cui comes alterum veluti Germanum, quod a)yi/koron vocant, quod mox fastidiuntur paulo ante adamata. Convenit cum Plautina sententia, quod apud T. Liuium Pacuuius Calauius suadens Campanis, ne senatores mutare vellent populum iam re doctum dicere compulit, Notissimum quodque malum maxime tolerabile esse. Huc pertinet et Ouidianum illud:

Quod male fers, adsuesce, feres bene. multa vetustas
Lenit.

Eodem pertinet et mimus ille, nescio cuius,

Mulier tum demum est bona, cum aperte est mala.

Cognitum enim malum, aut vitamus, aut nos ad id accommodantes ferimus. Item ille, Consueta vitia ferimus, non reprehendimus, Aristo. lib. Moral. Nicomachiorum 7. a)ei\ ga\r ponei= to\ zw=on w(/sper kai\ oi( fusikoi\ lo/goi martu/rousi to\ o(ra=n kai\ to\ a)kou/ein fa/skontes2 ei)=nai luphro\n, a)ll' h)/dh sunh/qeis2 e)sme\n w(/s2 fa/sin, id est, Semper enim animal laborat vt audiat, videatque, quemadmodum testantur et naturales sermones, dum fatentur quidem esse molestum, sed iam adsueuimus vt aiunt.

Inueni, non quod pueri in faba.

STrophilus seruus in Aulularia Plautina, aulam auri plenam a sene defossam, furto sustulerat, eamque rem gestiens indicare hero, reperi, inquit. Et rogatus quid reperisset, non quod pueri clamitant, inquit, in faba se reperisse: proverbiali nimirum figura magnum quiddam reperisse se significans. Est enim Midas vermiculus quidam, qui fabis innascitur: hunc si quando nacti sunt pueri, gestiunt atque exclamant, perinde quasi magnum quiddam inuenerint.

Midas in tesseris consultor optimus.

*mi/das2 o( e)n ku/boisin eu)boulo/tatos2.

i.

Midas qui in tesseris consultor optimus.

Proverbium a tesserarum ludo natum. Est enim Midas iactus vocabulum. Refertur a Suida proverbii nomine. Perpendat diligens et eruditus lector, num eu)bolw/tatos2 legi oporteat, vt versus sit iambicus trimeter:

*mi/das2 ga\r e)n ku/boisin eu)bolw/tatos2.

i.

In tesseris iactus midas prosperrimus.

Accommodari poterit adagium ad rem, quae forte fortuna bene cadit.

Ni purges et molas, non comedes.

*an mh\ kaqarh=|s2, kai\ a)le/sh|s2, ou) mh\ fagh=|s2.

id est,

Nisi et repurges et molas, haud vnquam edes.



page 741, image: s0741

Id est, non continget tibi victus, nisi tuam item industriam adiunxeris. Ceres cum ostenderet vsum frumenti Triptolemo, ita dixisse fertur. Videtur esse senarius e poeta quopiam vsurpatus, sed deprauatus, constabit si legas ka)|le/sh|s2. Potest transferri longius, non proderit tibi ingenii felicitas, nisi exercueris. Inutilis erit principum fauor, nisi te gesseris vt oportet. Nihil conducet, quod doctum praeceptorem nactus es, ni vigilaueris. Refertur a Diogeniano.

Nihil differs a Chaerephonte.

*ou)de\n dioiseis2 xairefw=ntos2 th\n fu/sin.

id est,

Nihil ore quidquam a Chaerephonte discrepas.

In macilentum pallidumque dicebatur. Chaerephon enim tragoediarum scriptor fuit. Is Heraclidarum res prosecutus est. Quoniam autem in nocturnis lucubrationibus erat maiorem in modum extenuatus confectusque vulgari ioco taxatus est. Quin etiam noctuae cognomen additum. Aristoph. in Nebulis:

*ou)de\n dioi/seis2 xairefw=ntos2 th= fu/sei.

id est,

Nihil figura a Chaerephonte differes.

Allusit idem in Pluto:

*ou)de\n dioi/sont' a)ntikru\s2
*tw=n h(rakleidw=n, ou)d' o(tiou=n tw=n pamfi/lou.

id est,

-Ne tantulum quidem
Ab Heraclidis differentem Pamphili.

Pamphilus enim in Stoa depinxerat Heraclidas supplices Atheniensibus, ad quos metu Eurysthei confugerant. Hos igitur vocat Heraclidas Pamphili.

Nihil ab elephante differs.

*ele/fantos2 diafe/reis2 ou)de\n, id est, Ab Elephante differs nihil. In magnos et stupidos dicebatur: etiam si primam ingenii laudem Plinius tribuit Elephantis, sed inter bruta: Verum corporis moles, et formae foeditas adagio locum fecit. Refertur a Diogeniano. Videtur huc alludere Palestrio Plautinus, qui herum suum Elephanti corio circumtectum ait, nec plus habere sapientiae quam lapidem.

Ne intra vestibulum quidem.

*ou) d' e)nto\s2 i)wrou=, id est, Ne intra vestibulum quidem. In tumidos, feroces et insolentes dici solitum, qui procul omnes a sese submouent. Lex erat Athenis, vt homicidio contaminati extra septa sacrorum consisterent. Siquidem prima magnarum atria, solent patere quibuslibet. Ad hunc morem adagium videtur alludere.

Neque cum malis, neque sine malis.

ARistophanes apud Suidam in Lysistrata:

*ka)st' e)kei=no t' ou)=pos2 o)rqw=s2 kou' kakw=s2 ei)rhme/non
*ou)/te su\n panole/qroisin, ou)/t a)/neu panole/qrwn.

id est,

Istud haud male, imo recte proditum est proverbium,
Nec simul cum pestibus, nec rursus absque pestibus.

De vxoribus dictum, cum quibus incommode sane viuitur: sed nec citra has constant familiae. Simile illi, quod est in Epigrammatis:

Nec tecum possum viuere, nec sine te.

Et quod alibi retulimus, a)nagkai=a kaka\.

Citantur eodem loco versus et hi:

*kako\n gunai=kes2, a)ll' o(/mws2 w)= dhmo/tai
*ou)k e)/stin eu(rei=n oi)ki/an a)/neu kakou=.

id est,



page 742, image: s0742

Malum quidem vxor, attamen ciues, sine hoc
Nulli licet parare familiam malo.

Notum est illud Catonis, quod cum vxoribus incommode viuitur, at sine illis omnino non viuitur.

Ne tria quidem Stesichori nosti.

*ou)/te ta\ tri/a sthsixo/rou ginw/skeis2, id est, Ne tria quidem Stesichori nosti. De vehementer indocto et imperito dici solitum. Adagium sumptum hinc existimant, quod pleraque Stesichori poemata Epodica sunt, quae tribus constant, strofh=|, a)ntistro/fw|, kai\ e)pwdw=|. Strophe est prima series variis metrorum generibus incedens. Antistrophus est iteratus per eadem ferme genera recursus. Epodus est diuersi carminis accentio. His et alii tragici poetae nonnunquam vtuntur, potissimum in choris.

Nephalia ligna.

*nhfa/lia cu/la, id est, Nephalia ligna. Dici posse videtur in abstemios, et ab omni voluptate procul alienos. Apud Athenienses, nephalia ligna vocabantur, quae neque vitea essent, neque ficulna, neque myrtea. Nephalia sonat, quasi dicas sobria.

Nephalium sacrum.

*nhfa/lios2 qusi/a, id est, Nephalium sacrificium. De conuiuio abstemio non inepte dicetur: aut de conuiuio vehementer frugali, sobrioque. Apud Athenienses hoc genus sacrificii exhibebatur Mnemosynae. Aurorae, Soli, Lunae, Nymphis, Veneri, et Vraniae. Nam in eo non libabatur vinum, sed aqua melle diluta. Haec ferme Suidas. Meminit et Iulius Pollux libro sexto, capite tertio, addens nhfaliu/ein idem esse quod nhfa/lia qu/ein. Hoc sacrificii genus a)/oinon dicebant, quemadmodum caetera in quibus vinum adhibebatur, oi)no/sponda vocabant. Seleucus apud Athenaeum libro secundo, negat, apud veteres fuisse morem, vt vini copia, aut aliud quidlibet deliciarum inferretur in sacrificia. Cum enim sacrificia deorum gratia peragerentur, vnde et qoi/nas2, et qali/as2, ac me/qas2 appellabant, qoi/nas2 quod deorum gratia vino vterentur, qali/as2 quod deorum gratia vescerentur, conuenirentque, me/qas2 vero, quod vt indicauit Aristoteles, meta\ to\ qu/ein, id est, post sacrificium vino vterentur, non conueniebat illic ventris negotium agere. Ibidem Epicharmus his verbis notat mores collapsos, e)k me\n qusi/as2 qoi/nh, e)k de\ qoi/nhs2 po/sis2 e)ge/neto, e)k de\ po/sios2 kw=mos2, e)k kw/mou d' e)ge/neto quani/a, e)k quani/as2 di/kh, e)k de\ katadi/khs2 pe/dai kai\ sfa/kelos2 kai\ zhmi/a, id est, ex sacrificio epulum, ex epulis facta est potatio, ex potatione commessatio, ex commessatione facta est subatio, siue ludus, ex subatione seu ludo lis, ex condemnatione compedes, sphacelus et mulcta. Quanquam hic locus non caret suspicione mendae. Videtur enim deesse particula, e)k di/khs2 katadi/kh. Non dissidet ab illo quod alio posuimus loco, Caninum prandium.

Neglectis vrenda filix innascitur agris.

HORATIVS Satyra tertia:

Neglectis vrenda filix innascitur agris.

Mira admonuit allegoria, animum honestis excolendum disciplinis, alioqui futurum, vt inutili sylua vitiorum occupetur. Filix enim herba inuisa agricolis, quae totos agros occupare solet, nec facile repurgatur, vbi semel occupauerit.



page 743, image: s0743

Nauphracton tueri.

*nau/frakton ble/peis2. Nauphracton Graece classis est ad bellum instructa. Solent autem in triremibus magna quaedam inesse foramina oculorum instar, per quae remos inserunt. Vnde velut aenigmatice dictum, classis more intueris: de his, qui latis ac praegrandibus, aut toruis et minacibus oculis quempiam aspicerent. Aristophanes e)n a)xarneu=si:

*pro\s2 tw=n qew=n a)/nqrwpe nau/frakton ble/peis2.

id est,

Homo per deos, quiddam obtuere classicum.

Fortassis et hinc prouerbii iocus est natus, quod Athenienses aliquoties feliciter nauali pugna rem gesserint, velut apud Artemisium et Salaminem, vnde sublati animi. Vnde videtur dictum in turgidos et arrogantes.

Negotium ex otio.

*pra/gmat' e)c a)praci/as2.

i.

-Ex otio negotium.

Hemistichium iambicum vsurpandum, vbi res praeter opinionem euenit, et inde tumultus oboritur, vnde tranquillitatem et otium sperabamus. Nam et istud multis vsu venit, vt dum sectantes otium, fugiunt honestam industriam, incidant in turbas inexplicabiles. Auctor Suidas. Nec indicat vnde sit natum.

Nauis aut galerus.

*ploi=on h)\ kunh=, id est, Nauis aut galerus. De re ancipiti. Quod genus si quis de voce incognita diceret, aut piscem significat, aut cucurbitam. Nec inuenuste dicetur in eos, qui cultu, moribusque diuersam personam prae se ferunt. Veluti si quis pallio philosophico baltheum adderet militarem. Fragmentum est senarii ex Auibus Aristophanis ploi=on h)\ kunh=, id est, Aut galerus, aut ratis. Sumptum ab hoc triremium genere, quas hodieque vulgo dicunt galeas, veluti dicas galeratas. Hae sic erant instructae, vt remos alarum vice porrigerent, mouerentque. Caeterum summo malo galerum, seu petasum instar Mercurii praeferrent. Nam Peloponnenses pe/tason, id est, galerum, appellant kunh=n, a)po\ kuno\s2, a cane, quod hoc genus pilei primum e pellibus canum fieri consueuit. Hinc iocus militaris videtur fuisse natus in elatos, et fastuosos, supericilioque arroganti. Itidem Festus Pompeius indicat quasdam naues onerarias appellatas Corbitas, quod in summo malo pro signo Corbem haberent. Quae bello erant paratae, galeam habebant: quae ad celeritatem, petasum Mercurii signum gestabant.

Mazam pinsuit a me pistam.

*ma=zan ge memaxw\s2 th\n u(p' e)mou= memagme/nhn, id est, A me ante pistam mazam iste pinsuit. De his dici solitum, qui sibi alienae industriae laudem vindicant, et magnam gloriam alieno labore partam, verbis in se transmouent, vt Terentianus ait Gnato. Maza cibi genus ex lacte et farina, ferme panis instar confectum. Paroemia refertur et ad hunc modum, *ma=zan u(farpa/sas2 th\n u(p' e)mou= memagme/nhn, id est, Subrepta maza quam pinsueram, vbi quis alienis fruitur laboribus. Sumptum est autem ex Equitibus Aristophanis, quo loco carmen huiusmodi est.

*kai\ prw/hn ge mou=
*ma=zan memaxo/tos2 e)n pu/lw| lakwnikh\n,
*panourgo/tata/ pws2 peridramw\|n u(farpa/sas2


page 744, image: s0744

*au)to\s2 pare/qhke th\n u(p' e)mou= memagme/nhn,
*hma=s2 d' a)pelau/nei.

id est,

Cumque ipse pridem pinsuerim mazam in Pylo
Laconicam, iste adcurrit astutissime.
Raptamque mox adposuit, quam ego pinsui,
At submouet nos.

Demosthenes qui bello Peloponnesiaco dux fuit Atheniensium: is collega Nicia, Pylum vrbem diuturna obsidione in rerum omnium desperationem adduxit. Cui successit Cleon e coriario Imperator, qui alieno labore partam gloriam in se transtulit, paucis post diebus Pylo capta. Quaeritur igitur in hac fabula Nicias ac Demosthenes, de laude sibi praerepta per Cleonem. Aristophanis historia narratur adeo non modo varie, verum etiam prolixe, vt non libeat referre. Indicatum est vnde peti possit.

Nauson Naucrati.

*nau/swn naukra/tei, id est, Nauson Naucrati. Quoties aliqui similia inuicem responderent. Veluti si quis herus salutatus herum resalutet. Et nebulo compellatus, nebulonem vicissim compellet. Nauson enim et Naucrates vtrumque a naue dicitur. Perinde quasi dicas, nauta nautae. Hesychius indicat vocem hanc confictam a Cratino Nauson, a seruandis nauibus, et naukra/ths2 a nau=s2 et kratei=n: sermonis color sumptus est ab epistolis vt indicat Suidas, perinde quasi dicas, Pompeius Pompilio salutem, aut iuuenis iuuenem appello. Huius formae sunt et illa a)gaqw=n a)gaqi/des2, et leu/kwnos2 leukw/teros2. Tale quiddam innuit, ni fallimur, Aristophanes in Equitibus, ou)de\ naufa/nths2 ge th=s2 nau/swnos2, vt subaudiatur a)/rcei. Arbitramur autem in prouerbio nausonem esse non hominis nomen, sed ciuitatis, quemadmodum et Naucratis Aegypti ciuitas est.

Tolle tolle mazam, quam ocyssime scarabeo.

*ai)=r' ai)=re ma=zan w(s2 ta/xista kanqa/rw|.

id est,

Mazam sine mora pone pone cantharo.

Hoc versiculo Aristophanes exorditur ei)rh/nhn, quem eruditi prouerbii loco referunt. Id vsurpare licebit, quoties sordidus cibus immundo conuiuae adponitur. Quidam ministris panes furfuraceos adponunt, furfur autem tritici purgamentum est. Vnde per furfuraceam mazam cibum aluo redditum innuit. Hinc enim vt nascuntur, ita et aluntur canthari: quos Latini scarabeos vocant. Aperit id cum addit. *do\s2 ma/zan e(te/ran e)c o)ni/dwn peplasme/khn. id est, Mazam alteram da, e stercore asini conditam. Porro maza confectio quaedam erat ex farina et lacte, panem imitans. Similimum est illi, quod alio posuimus loco, Cyprio boui merendam.

Non est meum negocium, multum valeat.

*ou)k e)st' e)mo\n to\ pra=gma, polla\ xaire/tw.

id est,

Multum valeat, haud est meum negotium.

Quoties negabimus nos laborare de re, quae nihil ad nos pertineat. Refertur a Diogeniano. Non dissimile ei.

Aedibus in nostris quae praua aut recta gerantur.

Item illud quod est apud Aristophanem in Equitibus, *ta)llo/trion


page 745, image: s0745

a)mw=n qe/ros2
, id est, Alienam metuens messem, quidam ad eandem accommodant sententiam, etiamsi comicus sentit de eo, qui alienis fruitur laboribus. Propius huc pertinet quod scribit Pindarus in Nemeis hymno 1. *to\ ga\r oi)kei=on pie/zei pa/nq' o(mw=s2, eu)qu\s2 de\ a)ph/mwn kardi/a kh=dos2 a)mf' a)llo/trion, id est, Quod enim proprium est premit vnumquemque pariter. Caeterum protinus cor noxa vacat circa dolorem alienum.

Abominandus scarabeus.

*mu/sh kanqari\s2, id est, Abominanda cantharis. De contemptissimo vilissimoque homunculo dicebatur. Cantharides vermiculi sunt letali veneno. Quanquam hoc loco magis conuenit, vt sit diminutiuum a cantharo scarabeo, quasi dicas scarabeolus. Apud Suidam legitur musi\ kanqari\s2, id est, muribus cantharis, quod quid sibi velit nescimus, suspicamur mendum in scripto esse. Si legamus, mu/sh sonat abominanda, si mush\ sonat Mysiam cantharidem. Mysos autem olim fuisse contemptui, docuimus alias. hoc commentum maxime probatur.

Molestum sapientem apud stultos loqui.

*argale/on frone/onta par' a)/frosi poll' a)goreu/ein.

id est,

Dicere multa graue est sapientem apud insipientes.

Nihil intractabilius homine stulto, qui quidquid recte dicitur, in diuersam partem rapit. Proinde apud huiusmodi aut silendum est viro cordato, aut ratio moribus illorum accommodanda. Recensetur a Diogeniano. Sed extat idem inter sententias Theognidis.

Modio demetiar.

*medi/mn' a)pometrw=|, id est, Modio demetiar. Prouerbialis hyperbole, ingens et cumulatum sperantis emolumentum. In magna siquidem rerum exuberantia, non heminis, neque congiis, sed modio metimur. Integre sic reddit Suidas.

*medi/mnw| a)pometrw=| para\ tou= patro\s2 ar)gu/rion.

id est,

Modio paternam metiar pecuniam.

Tametsi sunt qui negent idem esse Latinis modium et Graecis medi/mnon.

Mens non inest Centauris.

*nou=s2 ou)k e)/ni kentau/roisin, id est, Mens non inest Centauris. In vaecordes et stultos dicebatur, et qui conarentur quod effici non possent. Nota est Centaurorum fabula. Adagium a Diogeniano refertur. Isque conuenire putat in contentiosos, et alieni apperentes: propterea quod Centauris exitium attulerit rerum alienarum appetentia. Haud scimus an huc respexerit. Plato poeta apud Athenaeum libro decimo:

*umi=n ga\r ou)dei\s2 kaqa/per h( paroimi/a,
*en tw=| kaph/lw| nou=s2 e)nei=nai moi dokei=.

id est,

Mens nulla vobis sicut habet prouerbium,
Cauponi inest mens, vt quidem visum est mihi.

Loquitur de mulieribus vinosis. Aristophanes in Equitib. nou=s2 ou)k e)/ni tai=s2 ko/mais2, id est, mens non inest comis. Comas dixit pro Centauris, adludens interim ad studium alendi equos, qui iubas habent.

Melle temetipsum perungis.

*en me/liti sauto\n katapa/tteis2, id est, In melle temetipsum obuoluis, oblinisque, hoc est, molliter suauiterque vitam agis, quasi parum sit vesci melle, nisi totus sis melleus. Extat apud Diogenianum.



page 746, image: s0746

Mercurius infans.

*er(mh=s2 a)mu/qhtos2, id est, Mercurius infans, elinguis, siue indoctus. Ironia prouerbialis, vbi quis fingit se rudem eius artis, cuius est callentissimus. Mercurius enim eloquentiae disciplinarumque parens est. Non dissimulandum arbitramur, in vulgatis exemplaribus haberi, e(rmh=s2 a)mu/htos2, id est, Mercurius profanus et non initiatus. Quae lectio si cui magis probatur, ne nobis quidem admodum displicet. Quis enim mysteriorum peritior, quam Mercurius interpres deorum, superis et inferis ex aequo communis: denique mustagwgo\s2 ipse, hoc est, mysteriis praefectus? Respondet illi quod est apud Aristidem in Pericle, o( krh=s2 to\n po/nton, i. Cretensis male.

Mendicorum loculi semper inanes.

*ptwxw=n ou)lai\ a)ei\ kenai\, id est, Mendicantium sacculi semper inanes. De edacibus dictum et insatiabilibus, cognatum ei, quod alio redditum est loco, ptwxou= ph/ra ou) pi/mplatai, id est, Mendici pera non impletur. Vtrumque refert Suidas, quanquam ou)la\s2 pro peris non inuenitur, sed ou)la/das2 inuenitur pro vasis farinariis, tametsi et ventres interdum eo verbo significantur, ob molliciem.

Meliacum nauigium.

*to\ mhliako\n ploi=on, id est, Meliacum nauigium. In futilem et rimarum, vt ait Terentius, plenum, hac atque illac perfluentem, dictitatum videtur. Paroemiam ad historiam quampiam referunt. Ea sic habet. Aristoteles quidam Meliacus deducendae coloniae praefectus, cum multi detrectantes nauigationem, varia caussarentur, et alii dicerent vxores suas aduersa valetudine teneri, alii naues suas perstillare, atque his praetextibus domi manerent, ille indignatus, imprecatus est illis, vt nunquam haberent naues integras, et semper sub vxorum imperio viuerent. Vnde quadraturum videtur, vbi quis causas fingit, quo suffugiat officium. Est autem Melia Cariae ciuitas, auctore Stephano. Suidas indicat et arboris genus esse Meliam, proferens exemplum ex Auibus Aristophanis.

*ezo/menos2 meli/as2 e)pi\ fulloko/mou.

id est,

In melia residens frondosa.

Et fortassis huius arboris materia inutilis est ad fabricam nauigiorum. Verum vt vera sit fabula de populo Meliaco, certe adlusum est ad arborem.

Melanione castior.

*melani/wnos2 swfro/nesteros2, id est, Melanione castior. Dicebatur, qui magnopere a mulierum congressibus abhorreret. Aiunt Melanionem quendam odio mulierum, in solitudinem demigrasse, perque auia montium et nemorum, cane, quo vno conuictore vtebatur, feras insectari solitum, nec vnquam domum reuocari potuisse. Meminit adagii Aristophanes in Lysistrata. Quanquam haec inter editas nondum habetur: nos scriptam legimus. Simili figura dicetur, Hippolyto castior, nam et huic simile venandi studium, simile odium feminarum.

Matris vt capra dicitur.

*th=s2 mhte/ros2 w(s2 ai)\c kalei=tai, i. Matris vt capra dicitur. In spurios dictum videtur, quorum pater incertus est, eaque gratia a matre denominantur. Ductum ab hoedis, qui in caprilibus a matre dignoscuntur, nam a


page 747, image: s0747

patribus haud quaquam possis. Potest et in iocum verti prouerbium, velut, si quis per lusum neget se patrem agnoscere, matrem scire, th=s2 mhtro\s2 w)/s2 ai)\c kalou=mai. id est, Matris velut capra vocor. Manet etiam hodie vulgi iocus, quo dicunt, sapientem esse filium, qui patrem suum norit. Hoc ab Homero manasse videtur, apud quem Odysseae primo, Telemachus rogatus num Vlyssis esset filius, respondet ad hunc modum:

*mh/thr me\n t' e)me/ fhsi tou= e)/mmenai, a)uta\r e)/gwge
*ou)k oi)=d', ou) ga/r toi/tis2 e(o\n go/non a)uto\s2 a)ne/gnw.

id est:

Esse quidem illius mater me ait, ast ego sane
Nescio, nemo suum patrem vnquam nouerit ipse.

Quasi locum in balneis.

Prouerbii speciem habet, quod est apud Tertullianum libr. aduersus Marcionem 3. Sed quia prior eis venit, et prior virtutum documenta signauit, iccirco quasi locum in balneis, ita fidem occupauit, posteris quibusque praeripuit. Conueniet vti, vbi non ex merito datur locus, sed ex vetustate. Apud priscos vnusquisque ex annorum numero aestimabatur. Iuuenalis.

-Atque vni cedit Homero
Propter mille annos.

Et Horatius stomachatur in eos, qui redeunt ad fastos, et virtutem aestimant annis. Non abhorret ab hoc quod hodie vulgo iactatur apud nostrates, sumptum ex lege molitoria: Qui primus venerit, primus molet.

Milium torno sculpere.

*ta\s2 ke/gxrous2 a)potoreu/ein, id est, Milij grana torno sculpere dicebantur, qui rem absurdam moliuntur. Milium enim minutius est, quam vt inde quidquam descalpi possit: Suidas ad hunc modum effert paroemiam. *geloio/teron a)perga/zh| tw=n ta\s2 ke/gxrous2 a)potoreu/ein e)pixeiro/ntwn, id est, Magis ridicule facis, quam ii qui milii granula torno polire conantur.

Magnetum mala.

*magnhtw=n kaka\, id est, Magnetum mala. De malis ingentibus dictum videtur, aut ijs quae in auctores suos recidunt. Cum Termeriis enim malis Magnetum mala coniunguntur, in his verbis, quae citra auctoris nomen referuntur apud Suidam: ka)\n ta\ magnhtw=n kaka\, ka)\n to\ termeri/on, ka)\n pa=san a(plw=s2 e)pifqe/gcwmai th\n tragw|di/an, id est, Nec si Magnetum mala, nec si Termerium, nec si totam in summa tragoediam eloquar. Quamquam in Suida legendum sit ta\ termeri/wn, id est, mala Termeriorum, de quibus alias nobis dictum est. Sumptum apparet ab historia, quae de Magnetibus afflictis meminerit, in quae feruntur incidisse, violato numine quopiam. Strabo Geographiae lib. 14. Magnetas commemorat olim opibus florentes, a Treribus gente Cimmerica funditus fuisse sublatos: anno deinde proximo a Milesiis locum fuisse occupatum, subindicans prouerbium ex Archilocho sumptum esse, qui meminit de Magnetum malis.

Complura masculi canis cubilia.

*pollai\ kuno\s2 a)/rsenos2 eu)nai/.

id est:

Sunt canis infinita cubicula mascli.

Hemistichium heroicum prouerbiale. Recte dicitur in hominem mulierosum, peculiariter eum, qui non contentus certo thoro, passim per aliena cubilia volutari gaudeat.



page 748, image: s0748

Multa in bellis inaniae.

*polla\ kena\ tou= pole/mou, id est, Multa belli inania. De inani suspicione, aut pauore sine causa oborto, quem Graeci paniko\n vocant. Paroemiam hinc manasse putant, quod huiusmodi panici terrores plerunque solent in bellis accidere. Vel quod Lacedaemonii fundis quibusdam et neruis crepitantibus vti consueuerint ad terrorem incutiendum hosti. Polybius apud Suidam, Cum luna defectum passa esset temporibus Persei Macedonum regis, vulgo rumor increbuit, regis interitum significari. Eaque res pariter et Romanis addidit animos, et Macedones consternauit. Deinde subnectens adagium, *ou(/tws2, inquit, a)lhqe/s2 e)sti to\ perifero/menon, o(/ti polla\ kena\ tou= pole/mou, id est, Itaque verum est, quod vulgo circumfertur. Multa esse inania belli. M. Tullius epistolarum ad Atticum lib. 5. Interim scis esse quaedam panika\, dici item tina\ kena\ tou= pole/mou, rumore aduentus nostri. Plutarchus in commentario peri\ tou= a)kou/ein, w(s2 ga\r pole/mou kai\ a)kroa/sews2 polla\ ta\ kena/ e)stin, id est, Vt enim belli, sic et auditionis multa insania sunt. Respexit huc Q. Curtius libro tertio, Fama bella stare, et eum qui recedat fugere credi. Ac rursum libro quinto. Ac fama maximum vtique in bello momentum. Item libro octauo, Fama enim bella constant, et saepe etiam quod falso creditum est, viri vicem obtinuit. Sed apertius libro septimo. Ea res, sicuti pleraque belli vana et inania, barbaros ad deditionem traxit.

Militauit cum Erasinade.

*estrath/ghse met' e)rasina/dou, id est, Militauit cum Erasinade. Vulgo per iocum dicebatur de his, quibus res vndequaque male procederent. Erasinades dux quidam, Arginusam obsederat. Infeliciter autem pugnatum est, ad internecionem extinctis cum aliis quotquot resistebant, inter quos erant Thrasyllus et Pericles, tum ipso duce. Huius Erasinadae malis et illud accessit, quod accusatus est, quod pecunias Hellesponticas furatus esset. Huiusmodi ferme Suidas.

Mulieri ne credas, ne mortua quidem.

*gunaiki\ mh\ pi/steue mh/d' a)\n a)poqanh=|.

id est:

Ne fidem habeas, nec emorienti feminae.

Hyperbole prouerbialis. Vsqueadeo non est fidendum mulieri, vt etiam si morientem videas, putes fingere. De nouerca, quae sepulta quoque priuignum interemit, illapsa in pueri caput pyramide, meminimus alias. Refertur a Diogeniano.

Mulierum exitia.

*gunaikw=n o)/leqroi, id est, Mulierum exitia. De his qui funditus ac miserabiliter pereunt. Mulieres enim omnium fere calamitatum auctores fuisse viris dicuntur. Testis Pandora Hesiodia, testis bellum Troianum, testis Hercules a Deianira extinctus, testis Danaidum fabula, testis Lemniarum mulierum historia, testis Cleopatra. Quanquam haec magis conueniebat stultitiae virorum asscribere, qui tantum indulgeant mulierculis, vt velut amentes amore, in quodvis malum sequantur: cum par fuerit, vt illis moderantibus, mulier natura stultior, simul et imbecillior, minus desiperet. Quod enim animus est corpori, id virum oportebat esse mulieri. Verum quemadmodum vulgus sua vitia corpori imputat, cum ab animo proficiscantur, et stulti principes


page 749, image: s0749

insanissimos bellorum tumultus imputant populo, quorum ipsi sunt auctores: ita viri reiiciunt in feminas, si quid ipsi delirauerint.

Multa noris oportet, quibus Deum fallas.

*polla/ken [note of the transcriber: In the print: *golla/ken ] ei)dei/hs2 oi(s2 to\n qeo\n e)capath/sais2.

id est;

Multa scienda, Deo quibus ipsi imponere possis.

Vbi quis fucum facere conatur ei, cui difficile sit dare verba, propter astutiam singularem. Ab oraculo natum adagium. Sententiam aliter extulit Pindarus in Pythiis, hymno tertio de Apolline loquens, yeude/wn ou)x a(/ptepai, kle/ptei te/min ou) qeo\s2, ou) broto\s2, e)rgois2 ou)te boulai=s2, id est, Mendaciis non vtitur. Fallit autem illum non Deus, non homo, nec factis neque consiliis.

Multi Mannij Ariciae.

MAnnius apud Festum Pompeium, Dianae Aricinae lucum, qui et ipse Aricinus dictus est, consecrasse legitur. Ex hoc Mannio Aricio, viro laudatissimo, quam plurimi extiterunt viri item clarissimi, eodem nomine, vt hinc natum prouerbium: Multos Ariciae Mannios esse. Sed longe dissentit Asinius Capito, existimans prouerbium conuenire in deformes. verum hic locus apud Festum ita mendis corruptus est, vt nihil certi possit elici, praeter haec quae retulimus.

Murus aheneus.

MVrus aheneus apud Horatium in Epistolis, vsurpatur pro certo et immutabili animi decreto, schemate nimirum prouerbiali:

-Hic murus aheneus esto,
Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.

Vegetius grauem armaturam murum ferreum exercitus appellat, veluti solidum et inexpugnabile munimentum. Adsimili figura Pindarus Olympiacon secundo, Hectorem appellat, a)/maxon, a)strabh= ki/wna, id est, inexpugnabilem, immobilem columnam.

Multi te oderint, si teipsum amas.

*polloi/ setoi misou=sin, a)\n sauto\n filh=|s2.

id est:

Multi te oderint, si temetipsum diligas.

Deterret a fastu prouerbium et a Philautia. Multis enim displiceat oportet, qui sibi nimium placet. Contra modestia, praecipua fauoris et beneuolentiae conciliatrix. Suidas ait, nymphas fastiditas a Narcisso hoc dixisse quod modo retulimus. Concinit huic senarius ille:

*li/an filw=n e(auto\n ou)x e(/ceis2 fi/lon.

id est:

Nemo erit amicus, ipse si te ames nimis.

Nulli minus sunt appositi ad mutuum amorem ac beneuolentiam, quam qui sese vehementer amant.

Malorum panegyris.

*kakw=n panh/guris2, id est, Malorum panegyris. De malis agminatim ingruentibus; et inuicem sibi succedentibus. Panegyris enim apud Graecos dicebatur solemnis ille populi conuentus, ad ludos festos celebrandos, voce hinc composita, quod festis diebus vniuersi conuenirent. Pisides apud Suidam:

*kai\ pa/ntes2, w(/sper e)n kakw=n panhgu/rei,
*allos2 kat' a)/llhn sumfora\n e)dustu/xei.

id est:

Omnes simul malorum vt in panegyre
Alios tenebat aliud infortunium.



page 750, image: s0750

Homerus Iliados septimo:

- *ws2 moi de/xetai kako\n e)k kakou= a)ei\.

id est:

Tristia perpetuo vt mihi tristibus excipiuntur.

Hipponax apud Athenaeum libro 15.

*andrw=n oi( kai\ nu=n ki/qi kakw=n kaka\ r(aywdou=si.

Claudicat carmen, sed recta incedet, si tollas kai\ vel nu=n et pro ki/qi legas kei=qi. Ausonius in carmine non ineleganter appellat catenatos labores, quod molestia molestiam excipiat in vita mortalium.

Magis impius Hippomene.

*asebe/steros2 i(ppome/nous2, id est, Magis impius, quam Hippomenes. Hic Atheniensium princeps filiam a ciue quopiam vitiatam, vna cum equo feroci conclusit in domicilio nec huic nec illi cibum praebens. Equus igitur fame in rabiem actus, puellam adortus confecit, deinde perit ipse quoque pabuli videlicet inopia: post haec pater domum est demolitus, loco nomen inditum equi et puellae. Recenset adagium Diogenianus.

Maniuoro vinculo.

*xeirobrw=|ti desmw=|, id est, Maniuoro vinculo. Sic quispiam appellauit manicas vestium Ponticarum, quod manus offendant, atterantque. Idem obiicitur Troianis apud Virgilium:

Et tunicae manicas et habent redimicula mitrae.

Recenset Zenodotus.

Malum Hercules.

*mh=lon h(raklh=s2, id est, Malum Hercules. Dici conueniet, vbi quis munuscula, quantumvis pusilla boni consulit. Apollodorus apud Zenodotum in libris De diis prodidit, apud Athenienses Herculi Alexicaco, hoc est, depulsori malorum, peculiare quoddam victimae genus immolari solere. Cum enim euenisset aliquando, vt bos, quem erant mactaturi, profugisset, malo arrepto subditisque ceu crurum vice quatuor ramis, additis item cornuum loco duobus, bouis imaginem quandam repraesentarunt, atque id ridiculum simulacrum vice bouis immolarunt Herculi, quae quidem res in vulgi fabulam abiit. Idem est cum eo, quod ante retulimus: mh/lios2 h(raklh=s2, id est, Pomaceus Hercules, nisi quod vnius voculae commutatione non nihil immutatus et vsus prouerbii: nam illud de contempto dicitur, hoc de boni consulente.

Manum habere sub pallio.

MAnum habere sub pallio dicuntur, qui languent otio. Quinctilianus libro duodecimo damnat eos, qui nunquam commouentur inter agendum, semperque manum, quod aiunt, habent sub pallio. Quapropter, inquit, mihi falli multum videntur, qui solos esse Atticos credunt tenues et lucidos et significantes, sed quadam eloquentiae frugalitate contentos, ac semper manum intra pallium continentes. Hactenus Fabius. Sumtum est a gestu rhetorum. Nam qui languent, manum occultant sub pallio, qui commoti sunt, proferunt: et agitatione manus brachiique pronunciabantur ea quae contentionis plusculum haberent. Subindicat hoc et Aeschines in oratione contra Timarchum, de sobrietate priscorum rhetorum loquens: w(/ste o(\nuni\ pa/ntes2 e)n e)/qei pra/ttomen, to\ th\n xei=ra e)/cw e)/xontes2 le/gein, to\ te touti\ qrasu/ti e)do/kei ei)=nai, kai\ eu)labou=nto au)to\ pra/ttein. id est, Itaque quod nunc omnes ex more facimus, vt inter dicendum manum extra


page 751, image: s0751

pallium habeamus, tum temporis confidentiae tribuebatur, ac verebantur id facere. Addit Salamine spectari statuam Solonis manum intra pallium habentis.

In sinu manum habere.

IN sinu manum habere, dixit Theocritus, tenaces et ad largiendum pigros. Sic enim ait in Charitibus:

*neni/khntai d' u(po\ kerde/wn,
*pa=s2 d' u(po\ ko/lpou xei=ras2 e)/xwn, po/qen au)cetai a)qrei=
*arguros2.

id est:

- Lucrique cupidine victus
Inque sinu vnusquisque manus habet, illud et vnum
Spectat, qua ratione sibi aucta pecunia crescat.

Porro quod ait Sceuola libro Pandect. 22. Titulo de probationibus: In sinu meo habui, pro eo quod est, in potestate mea clam habui, magis pertinet ad illud quod alibi nobis dictum est, in sinu gaudere. Verba Caii sunt haec: Titio centum do, lego quae mihi pertulit, quae ideo ei non caui, quod omnem fortunam et substantiam, si quam a matre susceperat, in sinu meo habui sine vlla cautione.

Praemansum in os inserere.

M. Tullius in Oratore suo, libro 2. prouerbii vice vsurpat, praemansum in os inserere, pro eo quod est, rem in docendo nimis enucleare, nimisque frustulatim tradere. Quod facere quidam adsolent, qui velut ingeniis auditorum diffidant ita nihil omittunt, inculcantes etiam minutissimas nugas. Sumta est figura a nutricibus, quae pueris adhuc edentulis cibum praemansum in os inserunt. Verba Tullii sunt haec: Ego autem si quem nunc plane rudem institui ad dicendum velim, his potius tradam assiduis vno opere eandem incudem die noctuque tundentibus, qui omnes tenuissimas particulas, atque omnia minima mansa, vt aiunt nutrices, infantibus pueris in os inserant. Aulus Gellius Noctium Atticarum libro quarto, capite primo, etiam si locus hic deprauatus sit. Sic enim habent codices vulgati: Nam hoc quidem peruulgatum est, diffinitionem omnem ex genere et differentia consistere. Sed si item praemandere, quod aiunt, postulas, faciam sane id quoque honoris tui gratia. Legendum videtur: Sed si idem me tibi praemandere, quod aiunt, postulas. Praemandere dixit, pro eo quod est, plus quam crasse explicare rem alioqui non difficilem, nisi si quis plane sit puer. Hoc adagii manet etiam hodie, cum aiunt: An non sat tibi datam occasionem esse. Nam postulas, vt tibi praemandatur etiam? Non dissimile est huic, quod idem Cicero scripsit ad Atticum. Sed haec hactenus, ne videar peri\ mikra\ spouda/zein. etsi nunc quidem maxima mihi sunt haec. Et Graeci mikrologei=n aiunt, pro eo quod est, circa minutula quempiam anxium esse.

Mali thripes, mali ipes

*kaka\ me\n qripe\s2, kaka\ de\ i)pe/s2, id est, Mala quidem tripes mala rursum ipes. De duplici malo dici solitum, vt non magni referat vtrum elegeris. Thrips enim Graecis vermiculus est, qui lignis innascitur, materiasque vitiat. Ips item cornibus et viribus infestus. Extat apud eundem Diogenianum.

Mali bibunt improbitatis faecem.

*kakoi\ pi/nousi ponhri/as2 th\n o)mi/xlhn.

id est:

Mali bibunt iniquitatis turbidum.



page 752, image: s0752

Graecus versiculus videtur inuersione dictionum deprauatus, quod non raro nobis deprehensum est. Constabit hoc pacto:

*pi/nous' o)mi/xlhn th=s2 ponhri/as2 kakoi\, siue oi( kakoi\ ponhri/as2.

Dici solitum, vbi poena maleficis digna meritis contigisset. Translatum apparet ab ijs, qui vino limpido epoto, tandem ad faecem vsque proueniunt. Itaque voluptatem ex malefactis perceptam dolor supplicij consequitur.

Lydio more.

*ludi/w| no/mw|, id est, Lydia lege, siue Lydia cantione. Conuenit quoties ariolatur aliquis, et augurijs diuinationibusque seruit. Hac enim superstitione Lydi laborasse feruntur. Allusit ad harmoniae genus quod Lydium dicitur. Nam et magorum preces, incantamenta vocantur et carmina. Meminit Diogenianus, et item Hesychius putans idem esse ludi/w| no/mw|, ac si dicas musw=| no/mw| quod Lydi profecti sunt a Mysis, et ipsi diuinationibus deditissimi. Addit aliam causam, quod Lydi flammeis muliebribus soleant ornare capita, vnde quadrare videtur in effeminatos. Atqui si nobis quoque diuinare liceret, Lydi curribus et equitatu valuisse leguntur, ita lu/dios2 no/mos2 idem erit, cum eo, qui apud Suidam dicitur a(rma/tios2 no/mos2, siue a(rma/tion me/los2, ita dictum quod primum inuentum sit de Hectore, qui curru trahebatur, vt narrat Homerus.

Lydi mali, post hos Aegyptij etc.

*lu/doi ponhroi\, deu/teroi d' ai)gu/ptioi,
*tri/toi de\ pa/ntwn ka=res2 e)cwle/statoi.

id est:

Lydi improbi, post hos secundi Aegyptij,
Tertijque Cares perditissimi omnium.

Tempestiuiter vtemur, si quando mali cum malis conferentur, et collatus cum sceleratioribus, ita demum minus illaudatus aliquis videtur. Velut apud Athenaeum Antiphanes cum i)xquopo/las2 fecisset omnium sceleratissimos, tamen excepit mensarios, his quoque nocentiores. Diogenianus.

Lutum sanguine maceratum.

Theodorus Gadareus Tiberii Caesaris in arte rhetorica praeceptor, perspiciens in eo adhuc adolescente saeuitiam quandam cum ingenij stupore coniunctam, inter obiurgandum illum, subinde vocare solet, phlo\n ai(/mati sumpefurme/non, id est, Lutum sanguine maceratum, luto tarditatem innuens, sanguine crudelitatem. Auctor Suetonius. Non omnino dissimile, quod scurra quispiam Athenis iecit in Syllam suka/mino/n e)sq' o( su/llas2, a)lfi/tw| pepasme/non, id est, Morum est Sylla, farina variegatum. Quod enim Plutarchus dixit suka/minon, interpres vertit morum. Notauit autem formam Syllae, in cuius facie alioqui candida, sublucebat rubor non perpetuus, sed veluti maculis inspersis.

Liberae caprae ab aratro.

*eleu/terai ai)=ges2 a)ro/trwn.

id est,

Immunes caprae ab aratris.

Hemistichium heroici carminis prouerbiale dictum olim ab ijs, qui se ab onere quopiam, aut molestia liberatos glorientur. Veluti si quis parasitus iactet, felicitatem suam, quod ab reipub. munia non vocetur, cum ad nullam honestam functionem sit appositus. Zenodotus auctor.

Lis litem serit.

*eris2 d' e)/rin a)ntifuteu/ei.

id est:

At lis seritur de lite vicissim.



page 753, image: s0753

Hemistichium est heroicum. Resecanda iniuria est, non retalianda. Alioqui quis erit reciprocandi malis finis, si vicissim contumelia contumeliae reddatur? Carmen extat inter praecepta Phocylidis.

*peiqw\ me\n ga\r o)/neiar, e)/ris2 d' e)/rin a)ntifuteu/ei.

Germanum illi, quod alio commemorauimus loco:

*di/kh di/khn e)/tikte, kai\ bla/bhn bla/bh.

id est,

Litem parit lis, noxa item noxam serit.

Lignum tortum haud vmquam rectum.

*cu/lon a)gku/lon, ou)de/pot' o)rqo\n.

id est,

Numquam rectum tortile lignum.

Hemistichium Heroici carminis est hoc. Distorta, prauaque ingenia, vix vmquam ad bonam frugem traducuntur. Qui semel inueterauit in vitiis, raro fit vt ad bonam mentem redeat. Effertur ad hunc modum: to\ cu/lon skambo\n, ou)de/pot' o)rqo\n, id est, Lignum prauum nunquam rectum. Vsurpauit Galenus lib. de pulsuum differentia 4 e)kei/nois2 me\n ou)de\n a)pokrino/menoi pro\s2 de\ h(ma=s2 au)tou\s2 le/gontes2 to\ tou= kwmikou=, w(s2 ou)/te streblo\n o)rqou=tai cu/lon, ou)/te gera/ndruon metateqe\n mosxeu/etai, id est, Illis quidem nihil respondentes, caeterum apud nos ipsos dicentes illud e comoedia, quod nec tortum lignum sit rectum, nec arbor annosa, si transferatur, emittit stolones. Hic pro h(ma=s2, excusum erat u(ma=s2, pro gera/ndruon, geru/andron. Id admonuisse referebat, ne quis hanc scripturam corrumperet. Posterius hoc proverbium ante recensuimus. Horatius metaphoram vnde ducta sit, ostendit.

Naturam,

inquiens,

expellas furca, tamen vsque recurrit.

Indicat enim ductam esse ab iis qui furca admota conantur arboris distortae vitium emendare. Confirmat hoc et sententia proverbialis:

*fu/sin ponhra\n metabalei=n ou) r(a/dion.

id est,

Ingenia praua vertere haud procliue sit.

Lesbiis digna.

*lesbi/wn a)/cia, id est, Lesbiis digna. De rebus irritis dicebatur, ob id, quod Lesbii ob vanitatem vulgo male audirent. Fortassis non male quadrarit et in sordidos atque impuros. Nam haec etiam nota quondam illis inusta est. Vnde lesbiei=n dictum, pro eo, quod est polluere et conspurcare. Aristophanes,

*me/llousan h)/dh lesbiei=n tou\s2 cumpo/tas2.

id est,

Spurcabit, ac iam polluet conuiuium.

Lemnia manu.

*lhmni/a| xeiri\, id est, Lemnia manu, dictum est, pro eo quod est, nefaria, impia, crudeli. Natum ab historia proverbium, quam alias retulimus in Lemnio malo.

Lepus apparens, infortunatum facit iter.

*fanei\s2 o( lagw\s2 dustuxei=s2 poiei= tri/bous2.

id est,

Inauspicatum iter obuius facit lepus.

Vulgo creditum etiam his temporibus, occursum leporis omen esse parum felix, iter ingressis. Torqueri potest ad interventum cuiuspiam, qui videatur incommodum aliquod allaturus. Meminit Suidas.

Lingua bellare.

*glw/tth| polemi/zein, id est, Lingua bellare dicuntur, qui magnifice


page 754, image: s0754

conuitiantur, ac minantur hosti, sed cum tutum est. Sic enim Menelaus Graecorum ignauiam incusat Iliad. H.

*wmoi a)peilhth=res2 a)xai/+des2 ou)k e)t' a)xaioi\.

id est,

Heu Graia neque iam Graii, tantumque minaces.

Allusit huc et Virgilius in Aeneide:

- An tibi Mauors
Ventosa in lingua, pedibusque fugacibus [correction of the transcriber; in the print fugagacibus] istis
Semper erit?

Haec enim Turnus in Drancem lingua pollentem in consiliis, alioquin imbellem. Item Rutulos maledicos facit:

O verae Phrygiae, neque enim Phryges.
Et tunicae manicas et habent redimicula mitrae.

Sic autem loquitur Hector apud eundem Homerum Iliad u.

*kai/ken e)gw=n e)pe/essi kai\ a)qanatoisi maxoi/mhn,
*egxei+ d' a)rgale/on e)peih\ polu\ fe/rteroi/ ei)sin.

id est,

Sane ego vel diuis possim contendere lingua,
Verum hasta durum, multo quia viribus illi
Praecellunt.

Porro vera fortitudo neque maledica est, neque minax, id quod innuit Homerus Iliad. lib. 5.

*to/n d' ou)/ti prose/fh koriqai/olos2 e(/ktwr,
*alla\ parh/i+cen lelih/menos2.

id est,

Huic nihil omnino respondit belliger Hector,
Quin mage cominus insiliit.

Et eiusdem operis libro 3. fingit Graecos tacitos in praelium ire:

*oi( d' a)r' i/san sigh=| me/nea pnei/ontes2 a)xaioi\
*en qumw=| memaw=|tes2 a)lece/men a)llh/loisin.

id est,

Ast ibant taciti, vim spirantes Danaidae,
Atque animo prompti auxilium sibi ferre vicissim.

Et Aristophanes in Nebulis:

*pra/ttwn bouleu/wn kai\ th=| glw=tth| polemi/zwn.

id est,

Poscens consultans, et lingua praelia miscens.

De his eleganter apud Liuium dictum lib. ab vrbe cond. 7. In castris feroces, in acie pauidi. Apuleius verbo festiuiter nouato, verbigerari dixit, pro verbis digladiari. Et Hesych. indicat, glwssa/spidas2 dictos, qui pro armis lingua vterentur. Hoc nomine signari possent et qui aspidis venenum in lingua circumferunt. Heraclitus ad Hermodorum, e)n tai=s2 glw/ttais2 e)/xete ta\ o(/pla a)pesterhko/tes2 xrh/mata, id est, In linguis habetis arma, posteaquam abstulistis pecunias. Causidicorum ac rhetorum est, glw/ssais2 polemi/zein h)de\ ma/xesqai, id est, Linguis bellare atque pugnare.

Larus hians.

*la/ros2 kexh|nw\s2, id est, Larus hians. Dicebatur, vbi quis auidius inhiaret praedae. Est enim Larus auis auida, voraxque, quam eandem Graeci ke/pfon appellant. Aristoph. in Equit.

*la/ros2 kexh|nw\s2 e)pi\ pe/tras2 dhmhgorw=n.

Quae Latine quidem commode reddi non possunt. Cleonem enim ob rapacitatem Larum vocat, quod quemadmodum auis in scopulis obuersatur, si quid piscium possit venari, ita ille versaretur in Reipublicae negociis administrandis, suum interim agens negocium. Plutarch, apud Athenaeum lib. Conuiuialium 3.

*sth= d' a)r' e)p' ou)do\n i)w\n, sxedo/qen de\ oi* h)=n para/sitos2
*xairefo/wn, peinw=nti la/rw| o(/rniqi e)oikw\s2.

id est,



page 755, image: s0755

At vero adveniens in limine stabat
Chaerephoon parasitus ei vicinus, aui non
Dissimilis, vulgo dicta est Larus, esurienti.

Apud eundem lib. 8. refertur hic trimeter,

*oyofa/gous2 w(/ste tou\s2 la/rous2 ei)=nai su/rous2.

id est,

Esse vti laros opsoniorum auidos Syros.

Larum Theodorus Gaza vertit Gauiam, cuius mentionem facit Plinius, inter maritimas Halcyonem et mergum, lib. 10. cap. 32.

Late viuens.

*la/qe biw/sas2, id est, Falle viuens. Admonet adagium in humili fortuna vitam esse feliciorem iis qui obscure viuunt, et a publicis negociis ita semoti, vt cum vita decessissent, nemo illos vixisse sentiret. Nam la/qe biw/sas2, ad verbum commode non potest reddi, verum hanc habet sententiam, quasi dicas, nemo te sentiat in vita fuisse. De hoc adagio recte dictum sit nec ne Plutarchus commentarium conscripsit, si modo non fallit inscriptio. Allusit ad id Horat.

Nec vixit male, qui natus moriensque fefellit,

Id est, quem nemo sensit, nec prodeuntem in hanc vitam, nec excedentem e vita. Allusit huc, ni fallimur, Ouidius in libris Tristium:

Crede mihi, bene qui latuit, bene vixit et intra
Fortunam debet quisque manere suam.

Recensetur apud Suidam proverbii nomine.

Labyrinthus.

*labu/rinqon, id est, Labyrinthum olim vocabant orationem, aut rem quampiam vehementer impeditam et inextricabilem. Veluti si quis philosophiae studium Labyrinthum vocet, quod semel ingressis nullus vmquam sit exitus. Aut voluptatis studium Labyrinthum vocet, quod aditus ad eam procliuis, exitus difficilimus. Sumptum a Labyrintho Daedali, quod antrum fabulae ponunt in Creta, sinuosum et inexplicabilibus ambagibus inextricabile, in quo seruabatur Minotaurus. Dictum putat Suidas para\ tou= mh\ qu/ran labei=n, id est, quod ostium non habeat, indicans et in garrulos ac nugaces competere, qui sermonis nullum inueniunt exitum, si semel garrire coeperint. Gregorius Theologus in epistola ad Eusebium Caesariensem, torquet in versipellem: e)peidh\ pro\s2 a)/ndra poiou=mai tou\s2 lo/gous2 ou)/te a)gapw=nta to\ yeu=dos2, kai\ to\ e)n e(te/rw| fwra=sai pa/ntwn o)cu/taton ka)\n o(/ti ma/lista sofoi=s2 ple/khtai kai\ poiki/lois2 laburi/nqois2, id est, Quomodo cum eo viro loquor, qui non solum non amet mendacium, sed et qui in alio possit quam ocyssime deprehendere: etiamsi vel maxime callidis variisque labyrinthis inuoluatur. Huic non dissimilis erat Maeander. Id erat picturae genus ortum ab exemplo labyrinthorum, cuiusmodi videmus et hodie in nonnullis pauimentis. Vtitur Pruden. in carmine, cuius initium Cultor Dei:

O tortuose serpens
Qui mille per Maeandros,
Frondesque flexuosas
Agitas quieta corda.

Hinc et Maeandro Lydiae fluuio nomen, quod flexuosus erret.

Labore laboriosus.

*po/nw| ponhro\s2, Id est, Labore laboriosus. Ipsa figura hyperbolem habet laboris immodici. Refertur a Suida proverbii titulo. Hac forma Theophilus apud Athenaeum lib. 13. dixit de


page 756, image: s0756

insigniter formosa et procera: ka/llei kalh=s2, mege/qei mega/lhs2, te/xnh| sofh=s2, Quasi dicas, forma formosam, magnitudine magnam, arte artificem, siue sapientia sapientem. Extat autem apud Aristophanem in Lysistrata. Subest autem et iocus ob amphibologiam vocis. ponhro\s2 enim Graecis vt laboriosum ac miserum, ita significat et malum astutumque.

Laciadae.

*w lakia/dai, id est, Laciadae, vulgatum conuitiumm in moechos. Populus quispiam est Atticae Laciadarum, tribus Oeneidis, apud quos ingens raphanorum copia. His autem vtebantur in adulteros deprehensos ludibrii causa. Refertur apud Suidam.

Laborem serere.

*po/non spei/rein, id est, Laborem serere, vulgo dicebantur, qui frustra laborarent, quasi nihil fructus e labore reportaturi, praeter laborem ipsum. Auctor Diogenianus.

Labrax Milesius.

*la/brac milh/sios2, id est, Labrax Milesius. In stolidum et auidum dicebatur. Labrax enim piscis genus lato oris victu, vnde escam totam vna cum aere, faucibus corripit, atque ob id facile capitur. Vnde apud Plautum lenoni Labracis nomen. Aristot. hunc adnumerat inter eos, qui praeda laniatuque viuunt. Lingua est ossea, et adfixa, cor triangulum. Aristophan. apud Athenaeum lib. 7. Labracem piscium sapientissimum appellat:

*la/brac o( pa/ntwn i)xqu/wn sofw/tatos2.

Apud Miletum Asiae ciuitatem praegrandes, et item plurimi Labraces esse dicuntur propter stagnum influens in mare. Gaudet enim hic piscis aqua dulci. Aristophanes in Equit.

*all' ou) la/brakas2 katafagw\n milhsi/ous2
*kolonh/seias2.

id est,

Haud cum lupos voraueris Milesios,
Facies tumultum.

Nam quidam hunc piscem esse putant, qui Latine Lupus dicitur.

Lauares Peliam.

*lou/shs2 to\n peli/an, id est, Laues Peliam. Dictum apparet, vbi quis salutem pollicitus adfert exitium. Aut vbi quis prodesse conatus, ingens addit malum. Ductum a notissima Peliae fabula, quem dum filiae a Medea persuasae student ad iuuentam revocare, lebeti feruenti impositum occiderunt. Fortassis non intempestiuiter dicetur, vbi quis falsa spe ductus inanem sumit operam. Veluti si quis arte, quam vocant Alchemicam, fretus, sibi promittat futurum, vt e stanno fiat argentum, ex aere aurum. Refertur in adagiorum collectaneis, quae Plutarchi feruntur nomine.

Iterum atque iterum ad Pythum via.

*au)=qis2 au)= pu/qwd' o(do\s2.

id est,

Iterum atque iterum Pythum versus via.

Dictum de iis, qui molesti sunt eadem de re iterum atque iterum percunctando. Quemadmodum solent ignari viae, quemcunque obuium habuerint, de via rogare. Porro Pythus ciuitas Apollini sacra, quae visebatur a plerisque. Apparet e comoedia sumptum. Est enim hemistichium iambicum: verum ex qua non indicat Diogenianus, et nobis non succurrit. Finitimum illi, o( di/os2 ko/rinqos2, id est, Iouis Corinthus.

Cum Delphis sacrificauerit, ipse carnes absumit.

PLutarchus 7. lib. tw=n sumposiakw=n, hunc senarium veluti proverbialiter citat:



page 757, image: s0757

*delfoi=si fu/sas2 au)to\s2 o)ywnei= xre/as2.

id est,

Carne ipse Delphis immolata vescitur.

Ostendit dici solitum de iis, qui vocatis conuiuis ipsi cibos adpositos deuorant, vt illis spectare tantum liceat, non vesci. In Delphicis enim sacris, is qui immolarat victimam, ea vescebatur. Contra fiebat his sacris, quae Hecatae inferebantur, ex quibus nihil redibat ad eum, qui offerebat, praeter fumum et tumultum. Quamquam et in diuersum sensum accipipotest, vt intelligamus Delphicum sacerdotem nihil impertiri de victima ei, qui victimam dedit: ita fit aliquoties, vt edax conuiua, seu pluribus adductis edacibus vmbris, velut harpyis, coenam omnem deuoret, esuriente qui vocauit. Adagium torqueri potest etiam ad illos, qui beneficio, quod alii dedisse videntur, ipsi fruuntur.

*isqmia/zein.

*isqmia/zein olim dicebantur, qui parum commode, parumque salubriter viuerent, propterea quod Isthmiorum ludorum tempus morbis esset obnoxium, ob ingentem hominum conventum. Meminit Suidas et Hesychius. Fortasse non absurde dicetur in hos, qui frustra conantur, propter Isthmi perfossionem a multis infeliciter tentatam. Qua de re dictum est nobis alibi copiosius.

Hyperberetaea.

*uperberetai=a, id est, Hyperberetaea, dicebantur olim admodum serotina, quaeque vix tandem advenirent. Apud Macedones extremus anni mensis. u(perberetai=os2 appellabatur. Vnde quae in longum proferebantur, Hyperberetaea dicebantur, perinde quasi apud Latinos dicas Decembria. Et u(perberetai=oi, comperendinatores. Suidas existimat eum esse mensem apud Macedones, quem nos octobrem vocamus, quod tum sera sit aestas, et quae tum proveniunt, post legitimum tempus provenire videantur.

Vlyssis remigium.

Homines nequam et voluptatibus addictos Horatius in epist. Vlyssis remigium appellauit, proverbiali nimirum figura:

Remigium vitiosum Ithacensis Vlyssi.

Vt qui nec a Circes poculis temperarint, nec a Lotophagis auelli potuerint, nec a Solis bubus abstinuerint. Vnde Homerus Odys. 1.

*au)tw=n gar sfete/rh|sin a)tasqali/h|sin o)/lonto
*nh/pioi.

id est,

Ipsorum siquidem vaecordia perdidit illos
Amentes,

Non dissimili figura dixit, sponsos Penelopes et Alcinoos, voluptarios et virtutis negligentes. Item alio loco Phaeacem appellat, nitidum et bene curata cute:

- Vt possim pinguis Phaeaxque reuerti.

De Phaeacibus Homerus Odyss. libro 8.

*ai)ei\ d' h(mi=n dai/s2 te fi/lh ki/qari/s2 te xoroi/ te
*ei)mata\ t' e)chmoiba\, loetra/te qerma\ kai\ eu)nai\.

id est,

Nos vero semper capiunt, citharaeque chorique,
Et varia vestes, et balnea calda, thorique

Idem de procis Penelopes, Odyss. libro 1.

*tou/toisin me\n tau=ta me/lei, ki/qaris2 kai\ a)oidh\


page 758, image: s0758

*rei=, e)pi\ a(llo/trion bi/oton nh/poinon e)/dousin.

id est,

Istos sollicitant haec, concentus, citharaeque
Et facile, vt qui aliena sient impune vorantes.

Zaleuci lex.

*zaleu/kou no/mos2, id est, Zaluci lex. De edicto mandatoque plus satis rigido, parumque humano dicebatur. Zaleucus quidam Locrensibus iis, qui vocantur Epizephyrii, leges tulit acerbiores, quales feruntur et Draconis fuisse leges apud Athenienses, vere Draconis, vt ille dixit, non hominis. Non dissimile illis: Manliana imperia, et Phalaridis imperium. Meminit historiae Valerius Maximus libro 7. c. 5. Etenim cum filius Zaleuci secundum ius ab eo constitutum ob crimen adulterii, vtroque oculo carere deberet, ac tota ciuitas in honorem poenam adolescenti remitteret, repugnauit aliquandiu: postremo populi victus precibus suo prius, deinde filii oculo eruto, salua lege, supplicii modum temperauit.

Zopyri talenta.

*zopu/rou ta/lanta, id est, Zopyri talenta. De praeclaris factis, magnoque aestimandis. Hic Zopyrus et Darii regis amicus erat, qui sibi nares et aures conscidit, et omne corpus flagris cruentauit, vt iis argumentis Babyloniis fidem faceret, se Dario male velle, a quo tam immaniter esset acceptus. Itaque Babyloniorum ciuitatem ingressus, eam Dario prodidit. Vnde Darium dixisse ferunt, se vnum Zopyrum integrum malle, quam centum Babylonas capere. Et oblato malo granato, tantum optauit sibi Zopyrorum, quantum ibi granorum inesset, vt narrat Herodotus libro tertio. Meminit Plutarchus in apophthegmatis. Adagium recenset Zenodotus.

Vna scutica omnes impellit.

*mi/a ma/stic pa/ntas2 e)lau/nei.

i.

Vna scutica incitat omnes.

Hemistichium Heroicum de negotio dictum, quod facile fieret, videlicet a promptis omnibus, ac suapte sponte currentibus. Fortassis apte dicetur et in hos, quos eadem causa impellit, puta eadem spes lucri, studium commune, idem amor aut odium. Sumptum ab aurigis. Auctor Suidas: Vsurpat Plutarchus in vita Lycurgi scribens vrbem Lacedaemoniorum: a)po\ skuta/lhs2 mia=s2 kai\ tri/bwnos2 a)/rxousan th=s e(lla/dos2 e(kou/shs2 kai\ boulome/nhs2, id est, Scytala ac sago imperantem Graeciae spontaneae volentique.

Tanquam Chalcidika [correction of the transcriber; in the print Chalcidia] nobis pepeperit vxor.

*wsper xalkidikh\ te/token h(mi=n gunh\, id est, Tanquam Chalcidica peperit nobis vxor. De ea dicebatur, quae liberos quamplurimos peperisset. Tradunt heroinam quandam fuisse nomine Comben, cui cognomen fuerit Chalcidi, quod prima arma aerea confecerit. Ea viro coniuncta centum liberos enixa dicitur. Sicuti proditum est in Euboicis annalibus, et attestatur Aristus Salaminius. Quidam ad Chalcidem Euboeae ciuitatem referunt, quod e Chalcidensium officinis ingens armorum aereorum et quadrigarum vis prodiret. Stephanus enim ab officinis aerariis vrbi nomen additum putat. Vsurpare licebit, vbi significabimus, multum litium, bellorum, aut curarum aliunde natum.

His Medus non insidiabitur.

*ta/de mh=dos2 ou) fula/cei, id est, Haec


page 759, image: s0759

Medus non obseruabit. Cum Xerxes exercitum in Graeciam traducere pararet, vt auctor est apud Zenodotum Dicaearchus, Graeci desperatis rebus facultates suas absumpserunt, ne multum reliquum fieret, quod hostis tolleret, ita dicentes, Haec Medus non obseruabit. Eaque vox in adagium abiit, vbi quis largius impenderet sua, ne venirent in aliorum manus. Veluti si quis pecunias suas erogaret amicis, vt eas liberis turpiter absumpturis subducat, recte dixerit, *tau=ta mh=dos2 ou) fula/cei. Aut si ciuis opulentus pecunias extruendis aedificiis absumat.

In Orci culum incidas.

*adou prwktw=| peripe/sois2, id est, In Orci culum incidas. Sermo perniciem et extremum exitium imprecantis. Recensetur a Diogeniano, cognatum illis: ba/ll' e)s2 ko/rakas2. ba/ll' e)s2 makari/an.

Inuitus Iupiter nouit.

*akwn me\n o( zeu\s2 oi)=den, id est, Inuitus quidem Iupiter nouit. Vbi quis pollicetur quippiam, sed inuitus. In quibusdam codicibus legitur, a)/kwn me\n w(s2 zeu\s2 oi)=den, id est, Inuitus tanquam Iupiter cognouit. At videtur et recte quadraturum, vbi seuerius poenas dant nocentes, vt affine sit ei quod alibi referimus zeu\s2 katei=de xro/nios2 ei)s2 ta\s2 difqe/ras2. Etenim qui sero dat, aut punit, grauatim id facere videtur.

Excubias agere, aut ditari.

*frourei=n h)\ ploutei=n, id est, Excubias oportet agere, aut diuitem esse. De iis dicebatur, qui ampliter facerent sumptus de alieno. Nam vt diuites, quibus ampla res domi est, large profundunt, ita milites non parcunt opibus alienis, sed prodigunt grauiter, et scelere parta perdunt sceleratius. Athenienses excubiis agendis insulares magno stipendio conducere solebant. Non dissimile illis:

*ippos2 me\ fe/rei, basileu\s2 me tre/fei.

i.

Equus me portat, alit rex.

Intra septimam.

*ento\s2 e(bdomhs2, id est, Intra septimam. Subaudi lunam. Edictum erat Athenis, ne ante septimum diem mensis exercitum educerent. Recte fortassis vtemur hoc adagio, quoties admonebimus mature, suoque tempore negotium adgrediendum. Meminit Zenodotus, Suidas et Hesychius, nec praeterea quidquam adscribunt. Vide num allusum sit ad id, quod alio retulimus loco, e(/bdomos2 bou=s2, id est, septimus bos. Et:

*to\n e(/bdomon bou=n h( sofh\ paroimi/a.

id est,

Et septimum venustus adagio bouem.

Quod pueris sextum mensem egressis farinaceus bos fingi consueuerit, qui lunae primum apparentis cornua repraesentaret.

In cotyla gestaris.

*en kotu/lh| fe/rh|, id est, In Cotyla portaris. Suspicamur dictum de iis, qui arbitrio alieno, quo libitum esset, huc atque illuc ducerentur. Aut vbi quis indulgentius foueretur. Tractum est adagium a genere lusus puerilis, qui dictus est, e)n kotu/lh|. Huius meminit Iulius Pollux libr. 9. de rerum vocabulis. Erat autem huiusmodi: Vnus quispiam reductas in tergum manus coniungebat, stringebatque. Rursum alter impositis in eas genibus tollebatur, suis interim manibus oculos gestantis obtegens. Et ad hunc gestatus modum, e)n kotu/lh| portari dicebatur, quod manuum


page 760, image: s0760

complexu gestaretur. Nam kotu/lh Graecis cum alia permulta, tum manus etiam cauam partem significat. Hunc lusum Iulius Pollux ait aliis item vocabulis appellari, velut i(ppa/dan et kubhsi/ndan.

In apes irruisti.

*ei)s2 meli/ttas2 e)kw/masas2, id est, In apes insilisti. Vbi quis praeter opinionem in ingens agmen, velut examen malorum immergitur, quemadmodum euenire solet iis, qui imprudentes in apum nidum incidunt. Circumuolantibus et impetentibus vndique illis, et fugientem etiam insequentibus, haud facile discedit sine vulnere quisquis inciderit. Solent autem iuuenes commessabundi in conuiuium aequalium irruere, quemadmodum Alcibiades apud Platonem irruit in conuiuium Agathonis. Et Syrus in Adelphis de Demea qui se proripit in conuiuium filii. Abiit, commessatorem haud sane commodum praesertim Ctesiphoni.

Orci galea.

*ai+dos2 kunh=, id est, Orci galea; dictari solitum in eos, qui semet arte quapiam occultarent. Paroemiam ad huiusmodi fabulam referunt. Acrisio de masculis liberis tollendis oraculum consulenti responsum est, e Danae filia ipsius nasciturum filium, a quo occidendus esset, itaque tertius aereum thalamum subterraneum parauit, in quo filiam inclusam adseruabat, ne cum viro quopiam rem habere possit. Iupiter autem amore virginis correptus, in aurum transformauit sese, atque ita per impluuium in Danaes gremium illapsus, eam grauidam fecit. Natus est Perseus. Quod simulatque rescisset pater, ipsam matrem vna cum infante, scrinio inclusam in mare praecipitem dedit. Porro scrinio forte fortuna ad Seriphum insulam delato, Dictys sublatum ad se Perseum aluit. Polydectes autem Dictys frater, qui Seriphiis imperitabat, Danaen amare coepit. Verum Perseo iam adulto, non potuit ea potiri. Proinde conuocatis amicis, et inter hos Perseo, ait se velle certamen dicere super Hippodamiae OEnomai filiae nuptiis. Perseus autem existimans si cum Gorgonis capite pugnaret, neminem posse obsistere, praeter alia postulauit equos, ductuque Mercurii ac Palladis peruenit ad Phorci filias, Memphedem, Ennyo, et Dino. Has aiunt statim natas anus fuisse, tum vnicum duntaxat oculum fuisse tribus, vnicum item dentem, his vicissim inter se tres vtebantur. Haec cum Perseus abstulisset, reposcentibus illis, ait redditurum sese, si viam commonstrassent, quae ad nymphas duceret. Erant his nymphis alata talaria, et cibisis quaepiam, quam arculam seu peram putant fuisse. Habebant et Plutonis galeam, quam qui gestaret, is quoscunque voluisset, videbat, ipse nemini conspicuus. His igitur instructus Perseus, volucer iam ob talaria, sicuti diximus, ad Gorgonas deuolauit. Erant autem Gorgones tres sorores, Euryale, Stheno, Medusa. Erant his capita draconum squamis obsita, praeterea dentes maximi, suum instar, ad haec manus et alae, quibus per aera ferebatur. Aderat insuper ea vis, vt obtuentes sese, in saxa verterent. Porro sola Medusa e tribus mortalis erat. Hanc igitur impetit Perseus. Et oculis defixis in clypeum aereum, per quem tamen ipsam Gorgonis imaginem aspiciebat, manum porrigens, quam Pallas in Medusam dirigebat, caput Medusae


page 761, image: s0761

desecuit. Aduolantes reliquae duae sorores, Perseum quidem insequebantur; verum cum illum ob galeam Plutonis videre non quirent, retro abiere. Itaque Perseus reuersus in Seriphum, Polydecten aggressus est, amicorum auxilium implorantem. Quibus ad regiam concurrentibus, Perseus Gorgonis ostenso capite, quotquot obtuerentur, in saxa vertit. Sublato igitur Polydecta, et Dicty in fratris locum instituto, Gorgonis caput Palladi dedit, galeam Mercurio, cumque hac peram ac talaria, ille rursum nymphis restituit. Reliquum fabulae, quam longius prosequitur Zenodotus, quandoquidem ad enarrationem adagii nihil attinet, omittimus. Vtitur hoc Plato libro de Republica decimo, dicens semper honesta propter se sequi oportere, etiamsi quis Gygis anulum, vel Plutonis habeat galeam. Quibus ex verbis colligitur, eandem esse huius prouerbii sententiam, et illius, gu/gou daktu/lios2, id est, Gygis anulus. Vtrumque enim a simili fabula natum est. Proinde recte accommodabitur et ad eos, qui rara quadam felicitate quidquid volunt efficiunt. Cuius generis est etiam illud, virgula diuina. Vsus est et Origenes libr. 1. aduersus Celsum haereticum, declarans magis conuenisse, vt Christus, in Aegyptum fugiens, subduceret sese Herodis insaniae, quam si sub Plutonis casside latitans eundem fefellisset. Adagium manasse videtur ex Homero, apud quem Iliados quinto, Pallas sese Orci galea tegit, ne videretur a Marte:

*to\n me\n a)/rhs2 e)na/rize miaifo/nos2, au)ta\r a)qh/nh
*du=n a)/i+dos2 kune/hn, mh/min i)/doi o)/brimos2 a)/rhs2.

id est,

Ille quidem cecidit iugulatus Marte cruento.
At se Orci texit galea Tritonia Pallas,
Ne Mars hanc virtute insignis cernere posset.

Admonet interpres prouerbio dici, ei)sdu/nein a)/i+dou kune/hn, id est, inducere Orci galeam, de homine qui occultis insidiis nocere molitur. Aristophanes e)n a)xarneu=sin,

*la/be d' e)mou= g' ei)/neka par' i(erwnu/mou,
*skotodasupukno/trixa th\n a)/i+dos2 kunh=n,
*ei)=t' e)ca/noige mhxana\s2 ta\s2 sisu/fou.

id est,

Meaque causa sumito ab Hieronymo,
Orci galeam hispidam nigrantibus pilis,
Dein explicato dolos, et artes Sisyphi.

In fermento iacere.

*en th=| zu/mh| kei=sqai, id est, In fermento iacere dicebantur, qui animo essent aegro, quique iracundia turgerent: Plautus in Mercatore, Vxor tua in fermento iacet, pro eo quod est, intumescit ira. Idem in Cassina, Nunc in fermento tota est. Ita turget mihi. Nota translatio. Fermentum enim et acorem habet et tumorem.

In eo ipso stas lapide, in quo praeco praedicat.

CHRYSALVS seruus in Bacchidibus Plauti, senem irridens, quem argento defraudabat, O stulte, inquit, nescis nunc venire te. Atqui in eo adstas lapide, vbi praeco praedicat. Quadrabit, vbi quis praesens, videns, audiensque tamen deluditur. Nam vendi etiam hodie vulgo dicuntur, quibus fit impostura. Quod autem meminit lapidis, id traductum est a lapide quodam editiore, quem Romae fuisse complurium auctorum testimonio constat, vnde praecones in auctionibus res venales nunciabant.


page 762, image: s0762

Vnde M. Tullius vilissimos homunculos de lapide emptos appellat. De colono dictum est alibi.

Inus dolores.

*inou=s2 a)/xh, id est, Inus dolores. Ino Cadmi filia, ex Athamante duos peperit filios, Learchum et Melicertam, praeterea filiam Eurycleam. Athamas autem versus in insaniam, reliquos liberos arcu percussit, occiditque. Ino vna cum Melicerta sese in mare abiecit: Et hanc quidem Megaras vndis adpulsam Megarenses multo cum honore exceperunt, iusta persoluentes, Leucothoe nomine commutato: illum vero Corinthum delatum, Corinthii sepelierunt, et in eius honorem Isthmios ludos instituerunt: nomine item commutato vocantes Palaemonem. Hinc ortum adagium, vt intolerandum, et exanimantem, vt ita dixerimus, dolorem significantes dicerent, i)nou=s2 a)/xh. Nam Achos proprie dolor dicitur apud Graecos, qui prorsus obstupefacit, suique sensum adimit homini. Melycrates Tyrius apud eundem Zenodotum, vnde haec retulimus, fabulam, quae paroemiae dedit occasionem, narrat ad hunc modum. Athamanti prius fuerat vxor Nephele, ex qua duos sustulit liberos, Hellen et Phrixum. Hac defuncta secundam duxit vxorem Ino. Ea veluti nouerca tendens insidias Nepheles liberis, persuasit indigenis mulieribus vt semina in terram iacienda prius frigerent, id est, adurerent in sartagine. Caeterum vbi res male euenisset, neque quidquam is annus produxisset, Athamas in hac rerum angustia Delphos misit, qui consulerent oraculum. Verum Ino legatos muneribus corrupit, vt domum reuersi dicerent, respondisse deum, ita demum penuriam annonae depellendam, si Hellen et Phrixum occidissent. Itaque persuasus Athamas, Phrixum et Hellen ad aram admouit immolaturus. Verum dii miserti, aurei velleris ariete vectos illos per aera sustulerunt. Et Helle quidem cum sese in arietis tergo non satis teneret, delapsa est in mare, quod ab ipsa Hellesponticum appellatur. Phrixus autem in Colchicam regionem incolumis delatus est. Athamas ira deorum in rabiem versus, Inus liberos aggressus est, quemadmodum modo demonstrauimus.

In omni fabula et Daedali execratio.

*en panti\ mu/qw| kai\ daida/lou mu=sos2, id est, In omni fabula et Daedali execratio. Quadrat in auctores atrocium facinorum, aut ingentium calamitatum, vt frequenter illorum incidat mentio, sed non sine detestatione. Tradunt ab hac ortum fabula. Pasiphae regina Cretae, tauri amore capta, Daedalum exorauit, vt sibi vaccam ligneam ad proximam verae vaccae simulationem effingeret. In hac inclusa mulier, e tauro concepit, ac Minotaurum monstrum abominandum peperit. Minos autem certis de causis iratus, Atheniensibus indixit vt quotannis septem virgines, et totidem adolescentulos mitterent Minotauro obiiciendos. Horum omnium quoniam Daedalus causam dedisse videretur, in eum vulgo dira imprecabantur, vnde res in prouerbium abiit.

In parte vel ignem praedetur aliquis.

*en tw=| me/rei tis2 kai\ pu=r skuleusa/tw|.

id est,

Praedetur aliquis per vires ignem quoque,

Suidas admonet dictum de iis, qui parum aequa referunt in commune.


page 763, image: s0763

Cum enim res communis commissa fuerit manibus vnius aut paucorum, maxima pars penes eos haeret, qui diuidunt. Quid enim non praedetur, qui praedatur ignem, qui sic est natura communis, vt ipse nihilominus possideas, posteaquam et aliis fueris impartitus. Amicitia facit omnia communia, verum vbi ventum est ad partitionem, quisque studet quod potest rapere. Nescimus an scribae vitio pro skaleue/tw, deprauatum skuleue/tw, vt pertineat ad aenigma Pythagorae.

In nihil sapiendo iucundissima vita.

Sophocles in Aiace mastigophoro sub persona Aiacis, qui iam ab insania resipuerat,

*en tw=| fronei=n ga\r mhde\n, h(/distos2 bi/os2.
*to\ mh\ fronei=n ga\r ka/rt' a)nw/dunon kako\n.

id est:

Suauissima hic est vita, si sapias nihil.
Nam sapere nil, doloris expers est malum.

Hanc sententiam docti citant prouerbii loco. Consentaneum est autem, vulgo iactatum fuisse, vel eius argumento fabulae quam Horatius narrat de quodam Argiuo, qui felicius existimaret insanire, quam sapere et ringi.

- Pol me occidistis amici,
Non seruastis, ait, cui sic extorta voluptas,
Et demptus per vim mentis gratissimus error,

Huic concinit illud Ecclesiastae dictum: In multa sapientia, multa indignatio. Et: Qui addit sapientiam, adiiciet et laborem. Heraclides Ponticus apud Athenaeum auctor est, Traesylaum Axonensem Pythodori filium hoc insaniae genere correptum fuisse, vt existimaret naues omnes quae in Pireum appellerent, suas esse. Eas appellentes summa cum voluptate recipiebat. Soluentes dimittebat, ac prosequebatur. in summa felix erat, perinde quasi tantarum rerum dominus. Siquid perisset, non requirebat: si quid esset incolume, vehementer gaudebat, alijs iactitans suam fortunam, donec Crito frater e Sicilia reuersus correptum hominem traderet medico. Caeterum is ad se reuersus, negauit vnquam suauius vixisse sese, quam cum eo mentis errore teneretur. Siquidem cum tantum adesset voluptatum, nihil vnquam sensisse molestiae.

Ignem palma.

*pu=r pala/mh, id est, ignem palma, dici solitum, si quando protinus aliquid intellectum esset a quopiam, vt si scommate dicto statim sentiat aliquis in se dictum. Sumptum videtur ab iis, qui per lusum ignem admouent manibus alienis, qui subito sensu excitati resilire solent, risumque mouere spectantibus.

Sub cultro liquit.

Sub cultro linqui dicitur, qui in praesentaneo periculo deseritur. Sunta metaphora a victima, quae iam iam ferienda sub cultro esse dicitur. Confine illis, inter sacrum et saxum. Inter malleum et incudem. Horatius in Sermo.

- Fugit improbus, ac me
Sub cultro liquit.

Non admodum abludit hinc Aristophanicum illud: e)n a(xarneu=sin,

*upe\r e)pich/nou qelh/sw th\n kefalh\n e)/xwn le/gein.

id est:

Sum paratus verba facere, caput epixeno admouens.

Est autem e)pi/chnon, truncus, in quo coqui secant carnes. Est in eadem fabula multus deinde iocus in e)pi/chnon.


page 764, image: s0764

Conuenit in eos, qui periculo capitis parati sunt affirmare quidpiam.

Fores habet tritas, vt pastorum casae.

*th\n qu/ran e)/xei tetrimme/nhn w(/sper ai(poi/mnai, id est, Ostium habet tritum, vt sunt casae pastorum. Ironia prouerbialis in homines inhospitales, aditu difficiles, sibi viuentes, semper occlusis foribus, quod pastores procul ab hominum commercio semotos vix vnquam quisquam interuisat. Meminit Diogenianus.

Apio opus est.

*tou= seli/nou dei=tai, id est, Apio est opus. Ita loquebantur, quoties morbum capitalem innuebant, et vitae periculum imminere. Nam olim monumenta defunctorum apio coronabantur. Plutarchus in Symposiacis: kai\ tou\s2 e)pisfalw=s2 nosou=ntas2 dei=sqai tou= seli/nou fame\n, id est, Et qui periculose aegrotant, iis dicimus apio opus esse. Idem prouerbii meminit et causam addit in vita Timoleonis. Subest autem adagio iocus, alludens ad coronas victorum, quae ex apio fiebant, praesertim in ludis Isthmiis, teste Diphilo apud Athenaeum libro sexto:

*peri\ tw=n seli/nwn maxo/meq' w(/sper i)sqmi/ois2.

id est:

Super apis certamus vt solet Isthmiis.

Ialemo frigidior.

*iale/mou yuxro/teros2, id est, Ialemo frigidior. De cautione, oratione, argumento, ioco, aut eiusmodi re quapiam supra modum frigida, recte dicetur. Quidam aiunt Ialemon, lugentis vocem fuisse. Nam i)alemi/zein Graeci dicunt pro complorare. Euripides in Troiadibus Ialemon accipit, pro eiulatione et luctu: oi(=os2 i)a/lemos2, oi(=a/ te pe/nqh. *dakru/at' e)k dakru/wn katalei/betai *hmete/roisi do/moisi, id est, Qui eiulatus, quique luctus, lacrymaeque super lacrymas destillantur in nostris aedibus. Et Aristophanes apud Athenaeum, grammaticus opinamur, in dictionibus Atticis, e)n ga/mois2, inquit, u(me/naios2, e)n de\ pe/nqesin i)a/lemos2, id est, In nuptiis Hymenaeus, in luctu Ialemus. Alii tradunt Ialemum Calliopes fuisse filium, infelicem, nulliusque precii hominem, praesertim in cantu supra modum frigidum, vnde i)ale/mou w)|dh\n, id est, Ialemi cantilenam, pro frigida dicunt ac miserabili. Martialis item iocans in oratorem quendam frigidum ait, illum vnum idoneum esse, Qui Thermas refrigeret Neronianas. Hesychius indicat et hoc pacto efferri prouerbium i)a/lemou oi)kto/teros2, id est, Ialemo miserabilior. Idem indicat i)a/lemon dici, quod nullius sit precii, quemadmodum Latini naenias appellant, cum ea vox proprie sonet lugubres cantiones.

Humi hauris.

*xamai\ a)ntlei=s2, id est, Humi hauris. De inaniter laborante dicebatur. Nihil est enim quod e solo haurias, hoc est, ab imo putei fundo, si is siccus sit. Apparet dici posse quoties exhausta copia, non multum superest quod haurias. Zenodotus meminit.

Humi serpere.

HVMI serpit oratio, quae pressior humiliorque est, quam oportet, semper quasi iacens, nunquam assurgens. Horatius:

- Nec sermones ego mallem
Repentes per humum, quam res componere gestas.

Idem in Arte poetica:

Serpit humi tutus nimium, timidusque procellae.



page 765, image: s0765

Quod quidem aut a nauigantibus translatum est, aut ab iis, qui procumbentes in terram ita reptant, ne erectos turbo ventorum auferat. Gregorius Nazianzenus in oratione contra Eunomianos deflexit ad homines, ostendens non esse cuiuslibet de rebus diuinis disserere. ou) panto\s2 ou)k ou(/tw to\ pra=gma eu)/wnon, kai\ to\n xamai\ e)rxome/nwn, id est, Non est cuiusvis nec adeo vilis res, atque humi gradientium. Quanquam nihil vetat, et hic res aut actiones intelligi vulgares humilesque. Similimum est huic, aut fortassis idem quod habent Pindarus in Olympiis: ou)/toi xamaipete/wn lo/gwn e)fa/yh|. Haud quaquam sermones humi reptantes attingas. Idem in Pythiis: xamaipete\s2 d' a)\r e)/pos2 ou)k a)pe/r)r(iyen, id est, Humile vero verbum non effutiuit. Sumpsisse metaphoram videtur ab auibus haud procul a terra subuolantibus, quod idem Pindarus tribuit graculis. koloioi\ tapeina\ ne/montai. Vt huic respondeat, Aquilae in nubibus.

Holerum appositiones.

*ai( tw=n laxa/nwn prosqh=kai, id est, Holerum additamenta. De re nullius momenti. Sumptum videtur vel ab holeribus appositis in mensa, vili nimirum cibo, vel auctariis holerum, quae nonnunquam emtores sordidi ac tenues requirunt. Auctor Diogenianus.

Fictilis homo.

*kera/mios2 a)/nqrwpos2, id est, Homo fictilis, id est, mollis, imbecillis, fragilis. Ductum a vasis testaceis, quae facile comminuuntur. Finitimum illi: Homo bulla. In quibusdam codicibus legitur, kerameu\s2 a)/nqrwpos2. In nonnullis, ke/ramos2 a)/nqrwpos2. Quorum postremum nobis magis arridet. Cerameus enim figulum sonat, ceramos vas fictile. Sic et ficulnum hominem dicimus, ferreum, cereum, quernum, adamantinum. Contra quod eximium videri volumus aureum dicimus. Inde illud poetis frequens xrush= a)frodi/th, id est, Aurea Venus. et th=s2 dikaiosu/nhs2 xrusou=n pro/swpon, et xru/seon o)/mma ta=s2 di/kas2, id est, Iustitiae vultus aureus, et iustitiae oculus aureus, vt ex Pindaro, ni fallimur, refert Athenaeus libro 12. Itidem hodie quoque aurea verba, gemmeos mores dicimus, M. Tullius Academicarum quaestionum lib. 2. de libello loquens, quem Crantor scripsit [correction of the transcriber; in the print sctipsit] de luctu: Est enim, inquit, non magnus, verum aureolus, et vt Tuberoni praecepit Panaetius, ad verbum ediscendus libellus. Quid quid autem vile, kerameou=n siue kera/meinon, dicunt Graeci. Ita Paulus homines appellat vasa fictilia: e)/xomen de\ to\n qhsauro\n tou=ton e)n skeu/esin o)straki/nois2. M. Tullius actione in Verrem sexta: tum illos coepisse praetori dicere, putasse se id quod audissent alicuius precii scyphos esse Pamphyli. Luteum negotium esse, non dignum quod in suo argento Verres haberet. Et alicubi Luteum hominem appellat, contemptum, nulliusque precii, interdum ipsum Lutum.

Hipparchorum tabula.

*ippa/rxwn pi/nac, id est, Hipparchorum tabula. Dici conueniet, quoties haud impune futurum significamus, si quid peccetur. A Syracusanis natum adagium. Apud hos enim mos erat, vt Hipparchi, hoc est, equitum praefecti in tabellis describerent militum nomina, qui ordinem deseruissent. Meminit Zenodotus. Hesychius indicat, apud Lacedaemonios


page 766, image: s0766

Hipparchum dici, qui iuuenibus praefectus esset. Is in tabula notabat eos, qui quippiam indecore fecissent.

Heteromolia causa.

*eteromo/lios2 di/kh, id est, Causa Heteromolia, dicitur apud Graecos, quae ab altera duntaxat agitur parte, nullo praesente qui contradicat, a)po\ tou= e(/teron molei=n, id est, Quod alter duntaxat accedat. Similimum illi, e)rh/mh di/kh, id est, Deserta causa. Vsurpabitur non ineleganter, vbi quis damnat absentem, veluti cum defunctorum libros carpimus, recte e(teromo/lion di/khn quis dixerit. Apud Hesychium sic effertur e(tero/munos2 di/kh.

Harmodij cantilena.

*armodi/ou me/los2, id est, Harmodii cantio: De lugubribus [correction of the transcriber; in the print luguribus] ac tristibus dicebatur. Similimum illi, a)dmh/tou me/los2, id est, Admeti melos. Aristophanes cum aliis aliquot locis, tum in fabula, cui titulus, a)xarnei=s2.

*ou)de par' e)moi/ pote to\n a(rmo/dion a)/setai.

id est:

Nec vnquam apud me carmen Harmodium canet.

Interpres indicat, cantilenae genus fuisse, quod in compitis cani consueuerit in Harmodium et Aristogitonem, quod hi Pisistratidarum tyrannidem sustulissent. Eius carminis hoc erat initium, fi/ltate a(rmo/die, ou)/ti pou te/qnhkas2, id est, carissime Harmodi haud quaquam mortuus es. Refertur a Suida ac Diogeniano.

Haud canit paternas cantiones.

*ou) patrwi+ka\ au)lei= me/lh, id est, Haud paternas canit cantilenas. De eo iactatum, qui a paternis moribus degeneraret. Solent liberi maiorum suorum cantiunculis, quas admodum pueri didicerunt, delectari. Terentius in Adelphis: Pol Aeschine haud paternum istuc dedisti.

Non certatur de oleastro.

*ou) fuli/as2 o( a)gw\n, id est, Hoc certamen non est de oleastro. Quoties non de nugis, neque de gloria aut corollis, sed de re seria ac pecunia ageretur. Siquidem in plerisque certaminibus victoriae praemium erat oleagina, aut querna, aut alioqui frondea corona. Meminit Diogenianus.

Hasta caduceum.

*do/ru kuru/keion, id est, Hasta caduceum. Dici solitum, quoties aliquis simul et minaretur, et ad concordiam inuitaret. Ex oraculo natum, quod huiusmodi fertur:

*andri\ gefurai/w| fi/los2 oi)=kos2.

id est:

Viro Gephyraeo grata est domus.

Admoniti erant Gephyraei, vt sequentes Atheniensium exercitum, vbi illos defessos conspicerent, ibi manerent. Itaque cum Athenienses ab Eumolpo oppugnarentur, ad Tanagram iter instituerunt, hac specie, vt dux caduceum praeferret, iuuentus armata a tergo consequeretur, vt simul et pacem petere viderentur, et ad bellum nihilo segnius parati, si quis lacesseret. Recenset Suidas, et meminit Polybius libro historiarum 4. Legatum, inquit, ad Byzantios Aridicen misere, et cum eo Polemoclem cum tribus triremibus, volentes id quod est in prouerbio, hastam simul et caduceum Byzantiis mittere. Similimum est huic quod eleganter vsurpauit D. Hieronymus. Scuto pacem petere.

Gallorum incusare ventres.

*alektruo/nwn me/mfesqai koili/an, id est, Gallorum incusare ventrem. De edacibus, ac luxu multum absumentibus facultatum. Huic enim


page 767, image: s0767

animanti venter mirifice calidus, ita vt omnia statim concoquat. Aristophanes in Vespis:

*alektruo/nos2 m' e)/faske koili/an e)/xein,
*taxu\ ga\r katape/yei ta)rgu/rion.

id est:

Mihi dixerat ventrem esse gallinacei,
Velociter enim concoquet hoc argentulum.

Hoc genus homines, Graeci dicunt katapiei=n th\n ou)si/an, id est, deuorare substantiam, id enim est atrocius, quam katafagei=n. summam autem profusionem, ac celerrimam indicant verbo a)fani/zein, id est, sic absumere, vt nusquam appareat vestigium. Vtitur his omnibus, sed postremo frequentissime Aeschines in Timarchum, pa/nt' h)fai/nisen.

Ardens vestis.

*ai)/qeis2 pe/plos2, id est, Ardens vestis siue quemadmodum in aliis legitur exemplaribus, ai)/qeis2 e)n pe/plw|, id est, Incensus in veste. Zenodotus prodidit dici solitum de iis, qui seditionem mouerent, calumniasque sererent. Existimat autem adagium natum a veste Nessi Centauri sanguine infecta, quam a Deianira missam cum induisset Hercules, incensus igni sacro periit. Porro fabulam idem recenset ad hanc ferme sententiam. Reliquis Centauris expugnatis ac confectis ab Hercule, Nessus vnus omnium suffugerat. Is peruenit ad flumen Euenum, et in eius ripa versans, solitus est adeuntes transmittere. Deinde euenit, vt Hercules in Trachinem ad Ceycem, vna cum Deianira proficisceretur. Posteaquam igitur ipse iam fluuium transmisisset Nesso mandauit, vt Deianiram transferret. At is inter transuehendum, vim coepit adferre mulieri. Quod simul ac Hercules intellexisset, videlicet illa vociferante, Nessi praecordia iaculo perfodit. At is sentiens letale vulnus, neque se posse mortem effugere, mulierem arcessit, si vis, inquiens, tibi amatorium efficacissimum parare, quo possis Herculem inflammare in amorem tui, et si quando deperibit aliam, in tui cupidinem reuocare, fac illum meo sanguine perungas. Atque ea persuasa, Nessi sanguinem e vulnere fluentem apud sese seruauit. Itaque postquam Trachinem adiisset, ac rursum inde profectus, Oechaliam adortus ciuitatem cepisset, reliqua populatus, Iolen puellam captiuam secum abduxit. Immolaturus autem Ioui parenti victimas ob res bene fortunatas, ad Deianiram mittit, iubens vt sibi vestem aliquam magnificam mitteret. Illa certior facta de Ioles raptu, veritaque ne Hercules illam pluris quam sese faceret, vt est zelotypum mulierum genus, vestem Nessi cruore tinctam, imbutamque mittit, phyltrum se mittere rata. Hanc indutus Hercules, rem diuinam peregit. Caeterum vbi calefacta veste, venenum excitatum, corpus grauiter adurere coepisset, auellere conatus est, verum iam ita penitus adhaeserat, vt non sine carnibus ipsis reuelli posset. His itaque malis discruciatus Hercules, in Thrachinem deducitur. Interim illa, cognitis iis, quae acciderant, suspendio spontaneam mortem sibi consciuit. At Hercules iussit Hyllo, nam hunc ex Deianira sustulerat natu iam grandem, Iolen duceret vxorem. Quo facto, in monte Oeta rogum extruxit, eumque conscendit. Porto cum illo iubente, nullus ex Herculis comitibus auderet ignem subdere, videlicet metu


page 768, image: s0768

contagij, pastor quidam forte repertus, qui ignem immitteret, atque huic officij praemium sua tela dono dedit. Ardente iam rogo ferunt nubem non sine tonitru obsepsisse Herculem, atque ita sublatum ad deorum consortium. Adagium referri non absurde poterit et ad vestem illam, quam Medea venenis imbutam, Iasonis nouae nuptae dono misit, quidam existimant naphtha infectam fuisse. Itaque admotis vndique ex nuptiarum ritu tedis, flamma transiliit, pariter et puellam et patrem auxiliari cupientem exussit. Huius rei mentionem facit Euripides in tragoedia, cui titulus Medea.

Senecta leonis praestantior hinnulorum iuuenta.

*gh=ras2 le/ontos2 krei=sson a)kmai/wn nebrw=n.

id est: Leo senex vigente potior hinnulo. Citatur apud Stobaeum ex Hippothoonte poeta. Senectus viri fortis ac strenui praestantior est inuenta quorundam ignauorum et imbecillium iuuenum. Venustius fiet, si longule transferatur. Veluti si quis ingenium docti senis et exercitati praeferat ingenio parum eruditi iuuenis. Dicetur non inepte et in senectutem crudam, viridemque, animique viribus adhuc pollentem, in quam competet illud Euripides ex lone:

*to\ tou= podo\s2 me\n bradu/, to\ de\ nou= taxu\.

id est:

Tardus quidem pes, animus est velox tamen.

Eodem pertinet illud eiusdem in Andromacha,

*pollw=n new=n ga\r, ka)/n ge/rwn eu)/yuxos2 h)=| *krei/sswn.

id est:

Gnauus senex et iuuenibus compluribus
Praestat.

Aristophanes alicubi:

*egw\ tou)mo\n nomi/zw gh=ras2 ei)=nai krei=tton,
h)/ pollw=n koki/nous2 neaniw=n.

id est:

Meam senectam praeferendam existimo
Complurium comis adolescentium.

Nudior paxillo.

*gumno/teros2 patta/lou, id est, Nudior paxillo: De extremae paupertatis homine dicebatur haec hyperbole. Nam paxillis corticem quoque detrahimus.

Herculei labores.

*hra/kleioi po/noi, id est, Herculei labores, bifariam accipiuntur, partim plurimi atque ingentes, quique vires desiderent Herculanas, quemadmodum vsurpauit Catullus:

Sed te, inquit, quaerere iam Herculis labos sit.

Item Propertius:

Deinde vbi pertuleris, quos dicit fama labores
Herculis.

Ac rursum alibi:

Non labor Alcidae.

M. Tull. lib. de Finib. 2. At cum de omnibus gentibus optime merere [correction of the transcriber; in the print mererere], cum opem indigentibus salutemque ferres, vel Herculis perpeti aerumnas. Sic enim maiores nostri labores non fugiendos tristissimo verbo aerumnas etiam in deo nominauerunt: exigerem ex te etc. Partim Herculei labores dicuntur, qui sunt eiusmodi, vt alijs quidem maximas adferant commoditates, caeterum auctori suo nihil ferme fructus adducunt, praeter aliquantulum famae, plurimum inuidiae: Idque ita fato quodam accidisse putant, quod e)n tetra/di gennhqh=nai, id est, quarta natus luna credatur, sicut alio dictum est loco. Homerus


page 769, image: s0769

poetico more, causam in Aten deam et Iunonem reiicit, quae infesta Herculi, tamquam ex pellice nato, periculis omnibus illum obiecerit. Celebrantur igitur, atque etiam enumerantur a poetis Herculani labores, quorum omnium longe difficilimus ac maximus hydra Lernea, malum pertinax, ac propemodum inexpugnabile illi, qui iam omnia deuicerat. Cuius symbolo veteres inuidiam exprimere voluisse, satis indicat Horatius in Epistolis:

- Diram qui contudit hydram
Notaque fatali portenta labore subegit,
Comperit inuidiam supremo fine domandam.

Consueuit enim haec teterrima pestis pulcherrimorum facinorum esse comes, eximiamque virtutem non aliter, quam vmbra corpus assequi, vt apposite dixerit Iosephus in opere De Iudaea capta: a)mh/xanon d' e)n eu)pragi/ais2 fqo/non diafugei=n, id est, Nulla ratione fieri potest, vt in recte factis effugias inuidiam. Quis enim vmbram effugiat inuidiae, nisi pariter et virtutis lucem effugerit? Cohaerent inuicem haec duo, ac rem omnium optimam res omnium pessima comitatur. Proinde Pindarus videtur non sine causa scripsisse:

*to/d' a)/xnumai fqo/non a)meibo/menon ta\ kala\ e)/rga.

Grauiter et indigne ferens, nimirum quod est indignissimum, praeclara facta inuidiae praemio pensari. Neque vero parum concinne veteres illi videntur inuidentiae symbolum Excetrae tribuisse, primum palustri malo, quod quemadmodum tradunt etiam naturalium causarum vestigatores magis huic morbo sint obnoxii, qui humili abiectoque animo praediti sunt, sunt autem, quibus sanguis inest frigidior. Eamque ob causam et apud Nasonem:

- Inuidiae domus est in vallibus imis
Abdita, sole carens, non vlli peruia vento,
Tristis, et ignaui plenissima frigoris, et quae
Igne vacet semper, caligine semper abundet.

Neque vero cum simplici portento res, sed centum armato capitibus quorum si quis vnum aliquod execuerit, in eius locum protinus duo suppullulent. Ea videlicet inuidentiae natura est, vt si contra lucteris, magis ac magis irrites: si quando coneris splendore virtutis opprimere, tum insurgat acrior et intumescat. Hic si recidas, illic maior oboritur. Carptim extingui non potest, vix tandem obruitur. Verum id perpaucis contigit, ac vix etiam ipsi Herculi. Quamquam enim liuor velut ignis, alta petit, est tamen omnino aliquid vsque adeo perfectum et illustre, vt eo non possit attingere. Quo loci pervenisse sese gloriatur Horatius, cum ait:

Inuidiaque maior.

Ac rursum alibi:

Et iam dente minus mordeor inuido.

Iam vero quid aliud est, quod obtrectatores isti clancularii solent in eos euomere, qui pulcherrimis sudoribus orbi prodesse conantes, praeclarum aliquid moliuntur, quam merum virus, ac venenum plusquam lethale. Quandoquidem generosis et excelsis animis sua fama quam impetunt isti, non paulo carior antiquiorque solet esse, quam ipsa vita.



page 770, image: s0770

Effugi malum, inueni bonum.

*efugon kako\n, eu(=ron a)/meinon.

id est,

Euasi mala, sum nactus meliora.

Hemistichium proverbiale, dici solitum, si quando fortuna lautior cuipiam contigisset. Natum aiunt a caeremoniis nuptialibus. Nam Athenis mos erat, vt in nuptiis puer quispiam induceretur vndique spineis frondibus, et quernis glandibus opertus, coronatusque cunas gestans panibus impletas. Dicebat autem haec:

*e)fugon kako\n, eu(=ron a)/meinon.

Ea vox bene ominabatur sponso sponsaeque tamquam ad meliorem vsque fortunam profecturis. Malum enim vocabat spinas et glandes, panes bonum, propterea quod steriles spinae, iuxta proverbium, quod alio posuimus loco, ou) ga\r a)/kanqai. Et glandibus victitabant agrestes illi prisci, iuxta illud, a)/llos2 bi/os2, a)/llh di/aita. Reperto frumentorum vsu glandium esus fastidiri coeptus. Demosthenes in oratione pro Ctesiphonte significat id dici solere ab iis qui initiabantur, cum peractis iniuriis, quibus agitabantur ante mysteria, iam ad honorem initiationis admitterentur. Nam Aeschyni obiicit, quod noctu ministrans initiandis, absterso luto iussit eos dicere:

*efugon kako\n, eu(=ron a)/meinon.

Aristophanes in Pluto:

*epeita ploutw=n ou)k e)/q' h(=detai fakh=|.

id est,

Vbi diues est, haud lente gaudet amplius.

De iuuene, qui nactus Plutum fastidiit anum, cui pauper morem gesserat. Diuersum est huic, quod Iulius Pollux lib. 6. refert ex Eupolide:

*oinou paro/ntos2, o)/cos2 h)ra/sqh piei=n.

id est,

Praesente vino bibere acetum maluit.

Adagium a Zenodoto refertur.

Aegypti nuptiae.

*ai)gu/ptou ga/mos2, id est, Aegypti nuptiae, inauspicatae et infelices dicebantur. Sumptum a notissima fabula Aegypti, qui filios 50. totidem fratris filiabus maritos dedit. At hi praeter vnum omnes a sponsis iugulati sunt. Torqueri poterit in simulatam amicitiam, aut in munus honoris gratia datum in speciem, cum reuera quaeratur pernicies ei cui datur. Ita nonnunquam ex affinitatibus aut foederibus principum atrocia nascuntur exitia.

Aedilitatem gerit sine populi suffragio.

PLautus in Sticho: Sine populi suffragio, tamen aedilitatem hic quidem gerit. Vbi quis imperitior est in alieno negocio, aut in aedibus alienis. Nam Plautus ad parasitum respicit in domo non sua mandantem et imperantem, non aliter ac sua. His confine est quod habetur apud Cicero. lib. 3. De leg. Sed quaero quid hac re sit turpius, quam sine provocatione Senator, legatus sine mandatis. Item in 13. Philip. Senator voluntarius lectus ipse a se.

Pax redimenda.

DIVus Augustinus Hom. 10. narrat apud Poenos huiusmodi vetus proverbium fuisse celebre: Vt habeas quietum tempus, perde aliquid. Raro carent lite, qui nusquam sustinent de suo iure concedere. Magnum interdum est lucrum, iactura rei molestiam et inquietudinem exclusisse.

E duobus tria vides.

*ek duoi=n tri/a ble/peis2, id est, E duobus tria vides. Iocus proverbialis in eos, qui vel aetate, vel ebrietate, vel


page 771, image: s0771

alio quopiam oculorum vitio caecutiunt. Huc pertinet illud Maronis:

Et solem geminum, et duplices se ostendere Thebas:

Item illud Iuuenalis:

- Et geminis consurgere mensa lucernis.

In antiquis quibusdam exemplaribus inuenitur scriptum hoc pacto, e)n duoi=n tri/a ble/peis2, id est, In duobus tria vides, idque dici solitum, vbi quis aliud pro alio videt, fallentibus oculis. Venustius fiet, si ad animi iudicium diflectatur.

Edentulus vescentium dentibus inuidet.

Diuus Hieronymus epistolam illam eruditissimam, quam ad Magnum oratorem inscripsit, huiusmodi clausit proverbio: Cui quaeso, vt suadeas, ne vescentium dentibus edentulus inuideat, et oculos caprearum talpa contemnat, hoc est, ne quod ipsi non contigit, aliis inuideat. Sic enim est ferme hominum quorundam ingenium, vt quisque laudet quantum se sperat assequi posse, si quid vltra vires suas esse senserint, id negant disci oportere. Breuiter paucos inuenias, qui quod in sese desperent, in aliis probent, idque non alia in re magis quam in literarum studiis. Hieronymus videtur Graecam illam reddidisse sententiam.

*au)to\s2 penwqei\s2 toi\s2 e)/xousi mh\ fqo/nei.

id est,

Ne pauper ipse iis inuide, qui possident.

Iisdem vescentes cepis.

*tau)to\n qu/mon fago/ntes2, id est, Qui idem ederunt thymum. Proverbiali figura dictum ab Aristophane in Pluto. Congruit in pauperes ac bonos viros inter sese amicos. *qu/mon enim vilissimum herbae genus, quo tenues et agrestes, vtcumque vitam sustinent: quidam cepam agrestem esse putant, etiam si dissentiant Plinius et Dioscorides. Suidas admonet agrestis ac vilis herbae genus esse, cuius esu Comicus paupertatem vescentium voluerit intelligi. Quemadmodum Hesiodus per maluam et asphodelum tenues significauit. Huic affine, quod scriptum est apud Iuuenalem:

- Quis tecum sectile porrum
Sutor, et elixi veruccis labra comedit?

Solidos e clibano boues.

ARistophanes in Acharnensibus:

*pareti/qei d' h(mi=n o(/lous2
*ek kriba/nou bou=s2.
*kai\ ti/s2 ei)=den pw/pote bou=s2 kribani/tas2;

id est,

Deinde nobis praebuit
E clibano totos boues, et quis rogo
Conspexit vmquam clibano coctos boues?

Antiphanes apud Athenaeum libro 4. facit quendam querentem de frugalitate Graecorum, qui paululum carnium apponerent, cum maiores soleant totos boues, ceruos et arietes assos apponere. Quin et regi Persarum coquum, totum camelum assum, atque etiamnum calidum apposuisse. Idem in eodem libro tradit ex Herodoto, apud Persas diebus natalitiis fuisse morem, vt diuites bouem, asinum, equum et camelum apponerent totos in clibano aut camino coctos. Proverbialis hyperbole de barbarica rerum copia, siue de lauticiis affatim subministratis. Antiquitus enim in deliciis erant


page 772, image: s0772

cibi in clibano cocti. Primum enim panis in clibano decoqui coeptus, quem klibani/thn, id est, clibanarium vocabant, eaque res vsque adeo visa est noua, vt etiam proverbio locum fecerit: deinde carnes et pisces eodem modo coqui coeperunt. Vnde et thunni, et id genus alia, in clibano cocta, xeniorum vice missitabantur amicis.

Drachmae grando.

*draxmh\ xalazw=sa, id est, Drachma grandinans. De lucro, quod tamquam caelitus emissum obtigit. Nam olim theatrale praemium drachma, quae velut grandinis in morem in populum spargebatur. Id a Diophanto tradunt institutum. Vnde si quando grando accidisset, per iocum aiebant: draxmh\ xalazw=sa. Missilium mos nec hodie totus extinctus est. Auctor Zenod. Meminit et Hesych.

Duodecima artium.

*dwdekamh/xanon, id est, Duodecim artium, appellabant callidum, versutum, versipellem, vafrum, ac variis instructum dolis. Narrant scortum quoddam fuisse nomine Cyrenen, cui cognomentum inditum dwdekamhxa/nou, propterea quod in peragenda Venere duodecim figuris vsa fuisse dicatur. Imitatum est autem ex Hypsipyle Euripidis tragoedia, in qua dwdekamh/xanon a)/stron, scripsit, citante Suida. Refertur et in Ranis Aristophanis, tametsi interpres pro a)/stron legisse videtur a)/ntron, vt intelligamus de membro pudendo muliebri. Aristophanes sic habet, tolma=s2 ta)ma\ me/lh ye/gein, a)na\ to\ dwdekamh/xanon kurh/nhs2 melopoiw=n, id est, Audes tu mea vituperare carmina, qui per 12. artes Cyrenes poemata fingis.

Duplices viros.

*diplou=s2 a)/ndras2, id est, Duplices viros proverbiali ioco vocabant, qui essent lubrica et insincera fide, quos nunc vulgo bilingues appellant. Dictum est autem per allusionem, quod pleraque virorum, nomina dissyllaba sint, praesertim seruorum, quorum gens vafrum, et fraudulentum habetur. Vnde sensus ambiguus est, potest enim accipi vel de eo, qui duabus sederit sellis, vel cui nomen sit dissyllabum. Zenodotus huiusmodi citat epigramma:

*misw= to\n a)/ndra to\n diplou=n pefuko/ta,
*xrhsto\n lo/goisi, pole/mion de\ [note of the transcriber: In the print: de\. ] toi=s2 tro/pois2.

id est,

Equidem virum odi duplicem, sermonibus
Probis amicum, caeterum hostem moribus.

Est aliquoties et apud Homerum, Odyss. *s.

*oi(/t' eu)= me\n ba/zousi, kakw=s2 d' o)/piqen frone/ousin.

id est,

Qui bene cum dicant, retro mala mente volutant.

Rursum Odyss. P.

*esql' a)goreu/ontes2, kaka\ de\ fresi\ bussodo/meuon.

id est,

Qui bene cum loquerentur, atrocia mente premebant.

Apud Platonem in Hippia minore citat aliquis hos Homeri versus, qui dicuntur ab Achille ad Vlyssem:

*xrh\ me\n dh\ to\n mu/qon a)phlege/ws2 a)poeipei=n
*wsper dh\ frone/w te kai\ w(s2 tetele/sqai o)i/+w.
*exqro\s2 ga/r moi koi=nos2 o(mw=s2 a)i+da/o pu/lh|sin
*os2 e(/teron me\n keu/qh e)ni\ fresi\n, a)/llo de\ ei)/ph.

id est,

Nam decet ingenue quod sentis voce profari.
Haud secus atque Orci portas hominem execror illum
Quisquis corde aliud celans, aliud sonatore.



page 773, image: s0773

Domi manere oportet belle fortunatum.

*oi)/koi me/nein dei= to\n kalw=s2 eu)dai/mona.

id est,

Domi manendum est, cuncta cui sint prospera.

Cui suppetit copia facultatum, is si velit felicem agere vitam, domi viuat. Nusquam enim viuitur commodius, nusquam liberius. Qui eget, peregrinando rem quaerat, ac fortunae [correction of the transcriber; in the print fortutunae] experiatur aleam. Ita Menand.

*oi/koi me/nein xrh\ kai\ me/nein e)leu/qeron,
*h mhke/t' ei)=nai to\n kalw=s2 eu)dai/mona.

id est,

Domi manere oportet, vt liber siet,
Aut liber esse desinat qui diues est.

Potest in hunc quoque detorqueri sensum, Qui sibi bene conscius est, ne captet ex alienis laudibus gloriam, sed sit suarum virtutum conscientia contentus,

Per hastae cuspidem currere.

*di' o)cei/as2 dramei=n, id est, Per acutam currere dicebantur, qui in re magnopere periculosa versarentur. o)cei=an enim hastam, siue hastae cuspidem vocant. Translatum videtur vel a circulatoribus, qui per summas hastarum et gladiorum cuspides ingrediuntur. Vel a militari consuetudine, qua fieri solet, vt qui mortem commeritus videretur, is nudus per medias copiarum hastas, hinc atque hinc intentas, ire cogeretur. Nec absurdum si de Thracia saltatione intelligatur, de qua nobis alias dictum est.

Alia Menecles, alia porcellus loquitur.

*alla\ le/gei meneklh=s2, a)lla to\ xoiri/dion.

id est,

Non eadem loquitur succula, quae Menecles,

Vbi quis multum verborum effutit, quae nihil ad rem pertineant. Nobis subesse proverbium videtur, tametsi nondum satis liquet vnde natum sit. Alludit ad illud Lucilius in epigrammate, quod quoniam est argutum et elegans, non pigebit subscribere:

*xoiri/dion kai\ bou=n a)polw/leka kai\ mi/an ai)=ga,
*wn xa/rin ei)/lhfas2 misqa/rion mene/kleis2.
*ou)/te de/ moi koino/nti pro\s2 o)qrua/dan gege/nhtai,
*ou)/t' a)pa/gw kle/ptas2 tou\s2 a)po\ qermopulw=n,
*alla\ pro\s2 eu)tuxi/dhn e)/xomen kri/sin, w(/s2 te ti/ poiei=
*enqa/de moi ce/rchs2, kai\ lakedaimo/nioi;
*plh\n ka/mou= mnh/sqhti no/mou xa/rin, h) me/ga kra/cw
*alla le/gei meneklh=s2, a)/lla to\ koiri/dion.

id est,

Succula bos, et capra mihi periêre Menecles,
Ac merces horum nomine pensa tibi est,
Nec mihi cum Othryade quidquam estve fuitve negoti,
Nec fures vllos huc cito Thermopylis.
Sed contra Eutychidem nobis lis, proinde quid hic mi
Aut Xerxes facit, aut quid Lacedaemonii?
Ob pactum et de me loquere, aut clamauero clare,
Multo aliud dicit sus, aliud Menecles.

Cum huius epigrammatis argumento convenit et illud, quod est apud Martialem lib. 6.

Non de vi, neque caede, nec veneno,
Sed lis est mihi de tribus capellis,
Vicini queror has abesse furto.
Hoc iudex sibi postulat probari.


page 774, image: s0774

Tu Cannas, Mithridaticumque bellum,
Et periuriae Punici furoris,
Et Syllas, Mariosque Mutiosque,
Magna voce sonas, manuque tota.
Iam dic posthume de tribus capellis.

In Martialis epigrammate hoc ipsum tota manu, prouerbii speciem gerit. Solent enim rhetores in contentione manu rotata gesticulari. Vtrumque igitur in eum recte datur, qui e)cagw/nia kai\ a)prosdio/nusa, hoc est, extra causam quae sunt, et ad rem nihil attinent, dicit. Aliud sus, aliud loquitur Menecles: et, dic de tribus capellis.

Haud annuncias bellum.

*ou) po/lemon a)gge/lleis2, id est, Non annuncias bellum. Dici solitum, vbi quis rem oppido laetam annunciat, quod bellum sit res omnium calamitosissima, et tamen ad huius tumorem hodie plerique mortales hilarescunt, nimirum sceleratissimum illud Carum genus, qui malis humani generis aluntur. Iulianus in epistola ad Basilium. h( me\n paroimi/a fhsi\n, ou) po/lemon a)gge/lleis2, e)gw\ de prosqei/hn e)k th=s2 kwmw|di/as2, w)= xruso\n a)ggei/las2 e)pw=n, id est, Prouerbio dicunt, haud bellum annuncias. Ego vero illud addiderim ex comoedia: O aureorum nuntius verborum. Conduplicauit prouerbium Iulianus, quandoquidem et hoc prouerbiale, xruso\n a)ggei/las2 e)pw=n. Sumptum est autem ex Aristophanis Pluto. Verba sunt senum chorum explentium ad Carionem, qui Pluti annunciarat aduentum. Vsurpauit et Plato in Phaedro: ou) po/lemo/n ge a)gge/lleis2, id est, Haud sane bellum annuntias. Ac rursum libro de Legibus tertio. Pindarus in Pythiis hymno 4. tw=n d' o(mhrou, kai\ to/de sunqe/menos2 po/rsun', a)/ggelon e)slo\n e)/fa tima\n megi/stan pra/gmati panti\ fe/rein, id est, Quin ex Homeri dictis et illud conferens orna. Nuntium bonum ait honorem maximum in omni negotio ferre. Versus autem quem citat Pindarus, hic adfertur ab interprete:

*eqlo\n kai\ to\ te/tuktai, o(/t' a)/ggelos2 ai)/sima ei)dh=|.

id est,

Hoc quoque praeclarum est, vbi nuntius optima nouit.

Extat autem Iliados O.

Machinas post bellum afferre.

*ta\s2 mhxana\s2 meta\ to\n po/lemon komi/zein, id est, Machinas post bellum adferre dicebantur, qui peracto negotio, sero adhiberent apparatum. Brutus in epistola quadam ad Lycios: ai( mhxanai\ u(mw=n meta\ to\n po/lemon, w(s2 h( paroimi/a, e)komi/sqhsan, id est, Vestrae machinae post bellum, vti prouerbio dicitur, adductae sunt. Adludit ad illud Platonis, quod alio reddidimus loco: ou(/tws2 xrh\ tou= pole/mou metalagxa/nein, id est, Ad istum modum oportet ad bellum accedere. De Melitide dicetur suo loco, quem aiunt in Troiam venisse, quo Priamo ferret suppetias, ciuitate iam capta.

Leuissima res oratio.

*koufo/taton pra=gma lo/gos2, id est, Leuissima res oratio. Synesius in epistola quadam ad Theophilum, propeth\s2 a)/nqrwpos2 glw=ttan, e)ne/tuxen a)ndri\ propeteste/rw| th\n xei=ra, kai\ tou=to dh\ to\ lego/menon, koufota/tou pra/gmatos2, baruta/thn timwri/an e)ce/tise, i. Homo praecipiti lingua cum incidisset in virum manu magis praecipiti, iuxta id, quod dici solet, rei leuissimae, nempe sermonis, grauissimas poenas dedit. Porro quod Synesius adducit, propemodum videtur esse apud Platonem libro De legib. quarto, dio/ti kou/fwn kai\ pthnw=n


page 775, image: s0775

lo/gwn baruta/th zhmi/a, id est, Propterea quod leuium ac volatilium verborum grauissima sit poena. Refertur et apud Plutarchum in libello peri\ a)orghsi/as2, ex auctore Platone. Apud Homerum passim obuium est illud:

*epea ptero/enta prosh/uda.

id est,

Verba volucria dixit.

Verba alata cognominat, quod facile euolent, ac reuolare nesciant. Proinde Horatius:

Et semel emissum volat irreuocabile verbum.

Eam sententiam citat ex Menandro:

*ou)/t' e)k xero\s2 meqe/nta kartero\n li/qon
*ra(=on kata/sxei=n, ou)/t' a)po\ glw=sshs2 lo/gon.

id est,

Nec durus vlli emissus e manu lapis,
Neque sermo lingua, facile compesci valet.

Alibi indicauimus a)pte/rous2 lo/gous2 dici Graece, id est, verba sine pennis, quae premit apud se qui audiuit, nec sinit ad alios euolare.

Non omnia eveniunt, quae in animo statueris

Homerus Iliados *s.

*all' ou) zeu\s2 a)/ndressi noh/mata pa/nta teleuta=|.

id est,

Iuppiter haud quidquid animo conceperis, illud
Perficit exemplo.

Pindarus in Olympiis:

*polla\ de\ a)nqrw/pois2 para\ gnw/man e)/peson.

id est, Multa mortalibus praeter animi sententiam eueniunt, quod ipsum citauimus et alibi. Recte vtemur, quoties significabimus, non euenire protinus quidquid spe votisque conceperimus.

Murem ostendit pro leone.

*mu=n a)nti\ le/ontos2 a)pe/deice, id est, Murem pro leone ostendit, prouerbiali schemate dictum, pro eo quod est, ingentia pollicitus et fortia, longe diuersa exhibuit. Synesius in epistola quadam ad Anastasium: e)kkragw\n ga\r au)tw=| di/s2 pou kai\ tri\s2 kai\ toi=s2 e)c a(ma/chs2 loidorhsa/menos2, kai\ pa/nta e)panateina/menos2 a(/per a)\n ei)rh=sqai kai\ par' e)mou=, panto\s2 a)\n e)timhsa/mhn, a)pe/deice to\ ka/tarma mu=n a)nti\ le/ontos2, id est, Cum inclamasset in illum bis aut ter, ac de plaustro, quod aiunt, conuitiis insectatus, nihilque non in eum esset vociferatus, cum eiusmodi vel a me ipso dicta fuisse, maximi secerim, deinde murem pro leone exhibuit scelus. Sumptum apparet a bestiariis, qui ridiculi gratia multa polliciti, quasi leonem immanem et insolitae magnitudinis emissuri, mox murem emittunt in caueam.

Inimicus et invidus vicinorum oculus

ALCIPPVS in epistola quadam ad Encymonem: dusmenh\s2 kai\ ba/skanos2 o( tw=n geito/nwn o)fqalmo/s2 fhsin h( paroimh/a, id est, Inimicus et inuidus vicinorum oculus, vt dictum est prouerbio. Extat autem apud Aristotelem libro Rhetoricorum secundo, Vicinus inuidet vicino, iuxta Hesiodi sententiam. Nec inuidemus iis, a quibus longo absumus interuallo, sed quos propemodum speramus adsequi. Vnde Flaccus:

- Inuidia, quia maior.

Et alibi:

Et iam dente minus mordeor inuido.

Bona terrae.

*ta\ th=s2 gh=s2 a)gaqa\, id est, Terrae bona. De bonis immensis et omnigenis, quasi dicas, quidquid terra progignit, omnium rerum parens, Menander in epistola ad Glyceram: basilikw=s2 u(pisxnou/menos2 to\ dh\ lego/menon


page 776, image: s0776

tou=to, ta\ th=s gh=s2 a)gaqa\, id est, Regaliter pollicens, iuxta illud quod vulgo dicitur, Terrae bona. Finitimum illi, Montes auri pollicens.

Palumbem, pro columba.

*fa=ttan a)nti\ peristera=s2, id est, Palumbem pro columba, subaudi verbum ad sententiam accommodatum. In epistola Mormiae cuiusdam ad Chremetem, au)lhtri/da de\ lusame/nos2 h(=s2 e)/tuxen e)rw=n, nu/mfhs2 stolh\n au)th=| peri balw\n e)panh/gage/ moi fa=ttan a)nti\ peristera=s2 fasi\n, e(tai/ran a)nti\ nu/mfhs2, id est, Redemptam tibicinam quam forte amabat, sponsaeque stolam amictam mihi induxit columbae loco palumbem, vt aiunt, meretricem pro sponsa. Vsus est Plato in Theaeteto: labo\n oi(=on fa=ttan a)nti\ peristera=s2, id est, si velut accipiat palumbem pro columba. Error est in re, non in ipsa scientia. Palumbes autem columbis sunt adsimiles. Conueniet, vbi quid deterius est, et adulterinum pro eo, quod est praestantius, ac legitimum supponitur.

Cilix haud facile verum dicit.

*ki/lic ou) r(a|di/ws2 a)lhqeu/ei, id est, Cilix haud facile verum dicit. Dionysius in Epistola ad Rufum scholasticum, lo/gos2 e)sti\ palaio\s2 ou) r(a|di/ws2 a)lhqeu/ein tou\s2 ki/likas2, id est, Vetus verbum est, Cilices haud facile verum dicere. Quanquam a)lhqeu/ein aliquoties est re praestare quod dixeris. Quadrabit in hominem auidum lucri, et ob id saepenumero dicentem non quae vera sint, sed quae vtilia. Natum adagium a moribus eius gentis, quo nomine nunc vulgo notant Vltraiectinos.

Culicem elephanti conferre.

*kw/nwpa e)le/fanti paraba/llein, i. Culicem elephanti conferre dicuntur, qui minima maximis comparant. Libanus ad Casilum, to\ de\ e)mo\n toiou=ton, oi(=on kw/nwy e)le/fanti paraballo/menos2, id est, Ego vero perinde sum, quasi culex cum elephante collatus. Huius generis est et Virgilianum illud:

Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos
Noram, sic paruis componere magna solebam:

Et,

Si parua licet componere magnis.

Dum clauum rectum teneam.

DVM clauum rectum teneam, id est, dum meo fungar officio. Significat autem, non imputandum euentum parum prosperum artifici, modo is praestiterit quod artis est. Quintilianus lib. 2. Institutionum, prouerbiale fuisse demonstrat. Nam et gubernator, inquiens, vult salua naue in portum peruenire: si tamen tempestate fuerit abreptus, non ideo minus erit gubernator, dicetque notum illud:

- Dum clauum rectum teneam.

Videtur hemistichium e poeta quopiam sumptum. Nonnulli citant ex Ennio:

Dum clauum rectum teneam, nauimque gubernem.

Hoc adlusit M. Tullius libr. epist. fam. 12. Vna nauis est iam bonorum omnium, quam quidem nos damus operam, vt rectam teneamus, vtinam prospero cursu. Sed quicunque venti eunt, ars nostra certe non aberit. Itidem Pindarus Pythiorum hymno primo, nw/ma dikai/w| padali/w| strato\n, id est, Guberna iusto clauo exercitum.

Incus maxima non metuit strepitus.

*agmwn me/gistos2 ou) fobei=tai tou\s2 yo/fous2.

id est,



page 777, image: s0777

Nihil tumultus metuit incus maxima.

Excelsus animus non commouetur minis aut fortunae saeuientis procellis. Translatum ab incudibus fabrorum aerariorum, quae tametsi hinc atque inde tundantur crebris malleorum ictibus, tamen haudquaquam loco commouentur. Virgilius huiusmodi constantem animum querno robori similem facit. Idem de animo inexorabili:

Quam si dura silex, aut stet Marpesia cautes,

Extat apud Graecos distichon integrum huiusmodi:

*agmwn me/gistos2 ou) fobei=tai tou\s2 yo/fous2,
*kai\ nou=s2 e)xe/frwn pa/san e(/lkousan bi/an.

id est,

Strepitum ac tumultum maxima incus haud timet,
Constans nec animus quamlibet violentiam.

Veneri suem immolauit.

*afrodi/th| u(=n te/quken, id est, Veneri suem immolauit. Dici solitum, vbi quis munus offert minime gratum. Inuisus enim Veneri sus propter Adonidem illius amasium apri dente peremptum. Aut contra, cum quis alium in gratiam alterius laedit. Quemadmodum caper mactatur Libero, non quia gratus, sed quia nocuit.

Non licet bis in bello peccare.

*amartei=n ou)k e)/nesti di\s2 e)n pole/mw|, id est, In bello bis errare non licet, in rebus periculosis non tutum est labi. Nam si semel erretur, actum est de capite, nec est secundo errori locus. Vel quod in bello, quia cuncta tumultu peragantur, non detur spatium reuocandi restituendique si quid perperam sit institutum. Vnde Homerus, cum alibi, tum Iliados *p.

*oli/gh de\ t' a)na/pneusis2 pole/moio.

i.

At vero exigua est inter spiratio belli.

Proinde in his rebus, in quibus si semel erratum fuerit, non est quod inposterum sarcias, cautim ac circumspecte agendum, admonente vel Mimo illo non infestiuo.

Deliberandum est diu, quidquid statuendum est semel.

Huc pertinet quod e Catone citat Vegetius. In aliis rebus si quid erratum est, potest postmodum corrigi, praeliorum delicta emendationem non recipiunt, cum statim poena sequatur errorem. Aut enim confestim pereunt qui ignaue imperiteque pugnauerunt, aut in fugam versi, victoribus vltra pares esse non audent. Adagium videtur natum ex apophthegmate: cum Lamachus quendam manipuli ducem increpasset, quod perperam quiddam egisset, isque responderet, se non iterum commissurum quod commiserat: In bello, inquit Lamachus, ne licet quidem peccare bis: quod primus error saepe vitam adimat.

Panidis suffragium.

*pani/dou yh=fos2, id est, Panidis suffragium. In eos torquebatur, qui stulte atque inerudite iudicarent. Aiunt Panidem hunc Chalcidis regem fuisse, qui Hesiodum Homero praetulerit: perinde quasi dicas, Midae suffragium, quod is quoque Panis agrestem cantionem anteposuerit Apollinis musicae. In genere conueniet in iudicia vulgi, cui fere semper pessima pro optimis placuerunt. Huius suffragiis Menandrum aliquoties superauit Philemon. Euripides cum quinque et septuaginta tragoedias scripserit, in solis quinque vicit. Plinius aetate sua de recitatoribus scribit. Si quando


page 778, image: s0778

transibis, inquit, per basilicam, et voles scire quomodo quisque dicat, nihil est quod tribunal ascendas, nihil quod praebeas aurem: facilis diuinatio, scito eum pessime dicere, qui laudabitur maxime. Quapropter Socrates in Critone Platonis, illud in primis vult esse sapienti fixum decretumque, ne quid opinione vulgi commoueatur, imo suspectum habeat, quidquid senserit vulgo vehementer adridere. Scitum est illud Antisthenis apud Diogenem Laertium, cui cum dixisset quispiam, Multi te laudant, Quid, inquid, male feci? Huic similimum quod Plutarchus in Apophthegmatis refert de Phorcione, cui dicenti cum populus Atheniensis praeter morem alacribus studiis assentiretur, conuersus ad amicos, Quid hoc, inquit, est rei? Nunquid imprudens perperam?

Pattaecione calumniosior.

*pattaiki/wnos2 sukofantikw/teros2, id est, Pattaecione calumniosior. Ab euentu natum. Nam Pattaecion quispiam infamis calumniator, cui cum mos esset bonis viris calumnias struere, atque hoc tam foedo quaestu parare rem, tandem deprehensus, conuictusque poenas dedit capite. Huic praecipuum studium fuit, probati nominis iuuenibus negotium facessere. Idem popularibus conuitiis lapidatus est, quod fur esset, et aedium perfossor. Talis fuit apud Athenienses Hyperbolus. Refert Suidas.

Omni pede standum.

*olw| podi\, id est, Omni, siue toto pede, pro eo quod est, Summa vi, summoque nisu. Refertur a Suida. Quintilianus Institut. Orator. lib. 12. Itaque in his actionibus, omni, vt agricolae dicunt, pede standum est. Videri poterat traductum ab iis, qui in acie constanter partes suas tuentur, neque locum deserunt: aut a palaestritis, quorum artis est, scite pedem figere: nisi Quintilianus ab agricolis profectum esse testaretur.

Callum ducere.

PROVERBIALES metaphorae sunt, Callum ducere et occallescere, siquidem ad animum detorqueantur. Quintilianus libro 12. Et ingenio adhuc alendo callum inducere. Saepiuscule legimus apud M. Tullium, occaluisse aures, cum assuetudo sensum mali adimit.

Extra organum.

QVINTILIANVS libro vndecimo. Et his diuersa vox, et pene extra organum: cui Graeci nomen amaritudinis dederunt, supra modum ac pene naturam vocis humanae acerba. Extra organum dicetur, quod immodicum est, et extra vulgarem mensuram. Veluti si quis leges Platonis huius aetatis ciuibus proponeret. Ductum est ab organo musico, quod intra vigesimam vocem consistit. Conueniet item in vehementer clamosum.

Toto organo.

QVINTILIANVS libro II. Est enim quaedam ad auditum accommodata non magnitudine, sed proprietate ad hoc velut tractabilis: vtique habens omnes in se qui desiderantur, sonos, intentionesque, et toto, vt aiunt, organo instructa. Hactenus ille. Proinde toto organo instructa recte dixeris, quae numeris omnibus constant, et vndique quadrant. Sumptum et hoc a musicorum instrumentis.



page 779, image: s0779

Vltra linum.

*upe\r to\ li/non, id est, vltra linum. Lucianus in Ioue redarguto: *ou)de\n ga\r ou)/tw ge/noit' a)\n e)/cw tou= no/mou tw=n moirw=n ou)de\ u(pe\r to\ li/non, id est, Neque enim quidquam ita fieri poterit, praeter Parcarum legem, et vltra linum. Vltra linum dixit pro eo quod est, extra decretum fatale. Allusum est autem ad fila trium Parcarum. Confine illi, quod alias retulimus: u(pe\r to\n a)/trakton, id est, Vltra fusum.

Omnia secunda, saltat senex.

Omnia secunda, saltat senex. Iocus prouerbialis, quo conueniet vti, quoties res prius in periculum adducta, praeter exspectationem feliciter exierit. Seruius enarrans illum Maronis versiculum ex tertio Aeneidos libro:

Lustramurque Ioui, votisque incendimus aras:

adagium refert explicatque his verbis. Sciendum sane moris fuisse, vt piaculo commisso, ludi celebrarentur. Nam cum iracundia matris Deûm Romani laborarent, et eam nec sacrificiis nec ludis placare possent, quidam senex statis ludis Circensibus saltauit, quae sola fuit causa placationis. Vnde et natum prouerbium: Omnia secunda, saltat senex. Idem Seruius explicans locum eiusdem poetae in Aeneidos octauo.

Vt celsas videre rateis, atque inter opacum
Allabi nemus, et tacitis incumbere remis,
Terrentur visu subito, cunctique relictis
Consurgunt mensis, audax quos rumpere pallas
Sacra vetat.

Cum aliquando, inquit, Romae ludi Circenses Apollini celebrarentur, et Hannibal nunciatus esset circa portam Collinam ingruere, omnes raptis armis concurrunt. Reuersi postea cum piaculum formidarent, inuenerunt saltantem in circo senem quendam, qui cum interrogatus, dixisset se non interrupisse saltationem, ductum est hoc prouerbium, Salua res saltante sene. Verrius apud Festum Pompeium huiusmodi fabulam affert: C. Sulpitio, et C. Fuluio consulibus M. Calpurnio Pisone praetore vrbis faciente ludos, subito nunciato hostium aduentu, e foro ad arma concursum est. Sed postquam victores redissent in theatrum, ne ludi intermissi religionem afferrent, et instaurari oportere dicerent, inuentum est ibi C. Pomponium libertinum, hominem grandem natu, ad tibicinem saltasse. Itaque gaudio non interruptae religionis editam vocem, nunc quoque celebrari. Sunt qui C. volumnium arbitrentur appellatum fuisse, qui ad tibicinem saltarit. Meminit huius et T. Liuius alicubi, ni nos fallit memoria. Huic finitimum est illud, quod alio diximus loco: glau=c i(/ptato, id est, Noctua volauit. Aristophanes in Vespis.

*glau=c ga\r h(mw=n pri\n ma/xesqai to\ strato\n die/ptato.

id est:

Nostra enim ante praelium vlula peruolauit agmina.

Significat victoriam non virtute militum, sed Mineruae dexteritate contigisse.

Gladium dedisti, qui se occideret.

Adagii formam habet, quod scripsit Plautus in Trinummo. Gladium dedisti, qui se occideret, id est, ministrasti materiam et adiumentum ad


page 780, image: s0780

perniciem. Veluti si quis amanti adolescenti pecuniam det in manum: aut iuueni temerario mandet magistratum: aut mulieri permittat quo lubeat eundi licentiam. Dedit et Aeneas Didoni gladium quo se occidit. Quo quidem loco multa Seruius, quae nobis alio loco dicta sunt in prouerbio: e)xqrw=n a)/dwra dw=ra.

Alienum arare fundum.

*allotri/an a)/rouran arou=n, id est, Alienum aruum arare. Prouerbiali metaphora dictum est pro eo quod est, alienum agere negotium, aut cum alienis vxoribus habere rem. Theognis in sententiis:

*exqai/rw de\ gunai=ka peri/dromon, a)/ndra de\ ma/rgon.
*os2 th\n a)llotri/hn bou/let' a)/rouran a)rou=n.

id est:

Est inuisa mihi mulier vaga inersque maritus,
Alterius fundum quisquis arare cupit.

Plautus item de marito adultero: Fundum alienum arat, suum incultum deserit. Huic similis color est apud iureconsultos. Alienos irrigare agros, tuis sitientibus. C. de seruit. et aqua. cap. praeses. Durum est et crudelitati proximum, ex tuis praediis aquae agmen ortum, sitientibus agris tuis, ad aliorum vsum, vicinorum iniuria propagari.

Fluuius, quae procul absunt, irrigat.

*potamo\s2 ta\ po/r)r(w poti/zwn, ta/d' e)/ggion katalei/pei, id est, Fluuius quae longe dissita sunt, irrigat, quae proxima sunt, praeterit. De his dici conuenit, qui bene merentur de externis, et nihil ad se pertinentibus, suos negligunt. Refert Diogenianus. Apparet inde ductum, quod vbi fluuius oritur minor esse solet, minusque argillae secum trahens: et quo longius recessit a fonte, hoc est copiosior vberiorque.

Magno flumini riuulum inducis.

*potamw=| mega/lw| o)xeto\n e)pagei=s2, id est, Magno flumini canalem inducis, id est, maximis rebus pusillum et inutile momentum addis. Commemoratur a Suida. Finitimum est illis: Syluae addere ligna, mari aquam, soli lucernam.

Ne patris nomen quidem dicere possit.

Synesius in epistola quapiam aduersus Andronicum: a)/nqrwpos2 ou)k e)/xwn ei)pei=n o)/noma pa/ppou, a)ll' ou)de\ patro/s2 fasi, id est, Homo qui aui nomen dicere non possit, imo ne patris quidem, vt aiunt. Quadrat in vehementer obscuros et spurios, incertoque patre natos. Quod genus est et illud Iuuenalis:

Quorum nemo queat patriam monstrare parentis.

Vnde Plutarchus existimat spurios dictos nothos, quod duabus his literis praenotari soleant, S. P. hisque significari, sine patre.

Ne si bos quidem vocem edat.

Alciphron in epistola Glycerae ad Menandrum: *alla\ tou=to me\n ou)deni\ tro/pw| ma\ ta\s2 qea\s2, ou)d' ei) bou=s2 moi, to\ lego/menon, fqe/gcaito peiqei/hn a)\n, id est, Hoc autem nullo pacto crediderim, ne si bos quidem fuerit elocuta. Hinc dictum est quod in annalibus frequenter commemoratur bos humanam vocem reddidisse. Legimus, nisi fallimur, apud Platonem non dissimili figura dictum, etiam si quercus eloqueretur. Nam olim e quercubus Dodonaeis reddebantur oracula.



page 781, image: s0781

Aegeum nauigat.

*to\n ai)gai=on plei=, id est, Aegaeum nauigat, vt subaudias ko/lpon. Aelianus in epistola quadam: *gewrgi/an kai\ gewrgei=n a)poleipw\n o( gei/twn la/xhs2 e)pe/bh new\s2, kai\ plei= to\n ai)gai=on fa/si, kai\ a)/lla pela/gh metrei=, e)pikumati/zei, kai\ la/rou bi/on zh=|, kai\ a)ne/mois2 ma/xetai diafo/rois2, id est, Vicinus Laches relicta agricultura et agricolationis vsu, nauem conscendit, atque Aegeum, vt aiunt, nauigat, reliquaque metitur maria, et in fluctibus agens, lari vitam viuit, cumque variis ventis dimicat. Persius item in quinta Satyra:

Ocyus ad nauem, nihil obstat quin trabe vasta
Aegeum rapias.

Arbitramur hoc mare caeteris esse periculosius ob frequentes scopulos. Hinc est illa M. Tullii metaphora, in Diuinatione: Intelligo quam scopuloso difficilique loco verser. Nec infrequens apud Hieronymum: E scopulosis locis enauigauit oratio, quoties sentit expeditam quaestionum difficultatem. Quadrabit igitur in hominem ob lucri studium nihil omnino periculi recusantem.

Liberi poetae et pictores.

Lvcianus in Dialogo quem inscripsit, u(pe\r tw=n ei)ko/nwn. *kai/toi palaio\s2 ou(=tos2 o( lo/gos2, a)neuqu/nous2 ei)=nai poihta\s2 kai\ grafe/as2, id est, Atqui vetus hoc dictum est, liberos esse poetas ac pictores. Idem in Demosthenis Encomio, to\ me\n dh\ poihtiko\n fu=lon e)leu/qeron, id est, Atqui poeticum genus liberum. Sentit autem liberum esse poetis et pictoribus impune quidquid velint fingere. eu)qu/nh Graecis est causa siue accusatio. Magistratum itaque de quo cogebatur rationem reddere qui susceperat, u(peu/qunon appellabant. Liberum autem et de quo non exigebatur ratio a)neu/qunon. Indicat hoc Aeschinis oratio aduersus Ctesiphontem. Diphilus apud Athenaeum libro sexto de poetis:

*oi(=s2 e)cousi/a
*estin le/gein a(/panta kai\ poiei=n mo/nois2.

id est:

- Quibus licet,
Et facere solis quidlibet atque dicere.

Ad quod allusit Horatius, cum ait:

- Pictoribus atque poetis
Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.

Nam poetae numine aguntur, eoque illis frustra praescribas. Seneca libro De vita beata primo. Siue Platoni, inquit, credimus frustra poeticas fores compos sui pepulit, siue Aristoteli, nullum magnum ingenium sine mixtura dementiae fuit. Est autem plurimum cognationis inter poeticen, et picturam. Hinc est quod Simonides auctore Plutarcho: th\n me\n zwgrafi/an poi/hsin siwpw=san proshgo/reusen, th\n de\ poi/hsin zwgrafi/an lalou=san, id est, Picturam tacitam poesim appellauit: poesim autem loquentem picturam. Proinde Horatius:

Pictura poesis erit.

Torqueri potest in eos, qui pertinaci et obstinato sunt ingenio, quosque necesse sit suis moribus relinquere. Aut in mulieres quibus nihil non permittitur, aut in principes quibus omnia laudi dantur.

Per transennam inspicere.

PER transennam inspicere. Prouerbiali nimirum figura dictum est, pro eo quod est, non propius neque singillatim, sed procul et summatim inspicere. Translatum a negotiatoribus, qui mercibus quas contrectari nolunt, cancellos obiiciunt: quidam etiam vitrum pellucidum


page 782, image: s0782

opponunt, vt praetereuntibus procul modo contemplari liceat: nec explicant eas nisi licitatori idoneo. M. Tullius De oratore libro primo. Si in aliquam domum plenam ornamentorum, vel in villam venisses, si ea seposita, vt dicis, essent, tuque valde spectandi cupidus esses, non dubitares rogare dominum, vt proferri iuberet: praesertim si esses familiaris: similiter nunc petas a Crasso, vt eam copiam ornamentorum suorum, quam constructam vno in loco, quasi per transennam praetereuntes strictim aspeximus, proferat et suo quidque in loco collocet.

Ne de lite pronuncies.

M. Tullius libro Epistolarum ad Atticum septimo, Obsecro mh/te di/khn, praesertim in re, a quo nihil vnquam vidi temere fieri. Notauit Cicero carmen prouerbiale, quod citatur cum ab aliis multis, tum a Luciano libello De calumnia.

*mh/te di/khn dika/sh|s2, pri\n a)mfoi=n mu=qon a)kou/sh|s2.

id est,

Ne iudex fueris, partes ni audiueris ambas.

Nonnulli tribuunt Hesiodo, sed falso. Vnde Tullius yeudhsio/deion appellat, cum sit Phocylidis. Admonet autem non temere pronunciandum de quopiam, nisi re vltro citroque diligenter cognita. Citatur apud Aristophanem in Vespis:

*hpou sofo\s2 h)=n o(/stis2 e)/faske, pri\n a)\n a)mfoi=n mu=qon a)kou/sh|s2,
*ou)k a)\n dika/sais2.

Sapiens fuit is, quisquis dixit:

Prius ac partem audieris vtramque
Ne iudicem agas.

Eandem sententiam sic extulit Euripides in Heraclidis:

*ti/s2 a)\n di/khn kri/noien, h)\ gnoi/h lo/gon,
*pri\n a)\n pa/r' a)mfoi=n mu=qon e)kma/qh safh=.

id est,

De lite qui nam iudices, aut qui queas
Pernosse rem, prius atque partem audiueris
Vtramque?

Allusit huc Seneca in Medea:

Qui statuit aliquid parte inaudita altera,
Aequum licet statuerit, haud aequus fuit.

Fertur inter Graecanicas sententias et hic senarius:

*anece/taston mh\ ko/laze mhde/na.

id est,

Ne quempiam punito, rem ni expenderis.

Duobus pariter euntibus.

M. Tullius Epist. ad Atticum libro nono. Vna fuissemus, consilium certe non defuisset, su/nte du/' e)rxome/nw. Idem Epist. famil. libro nono ad M. Varronem. Volebam prope alicubi esses. Si quid bonae salutis, su/nte du/' e)rxome/nw. Apposite citatur apud Platonem in Protagora, doces opinionem reddi firmiorem, si fuerit ab altero comprobata. Locus est apud Homerum Iliados K. vbi Diomedes ituros exploratum, quid agant Troiani, comitem postulat. Id enim fore tum iucundius, tum tutius. Carmen sic habet:

*all' ei)/tis2 moi a)nh\r a(/m' e(/poito kai\ a)/llos2,
*ma=llon qalpwrh\, kai\ qarsalew/teron e)/stai,
*su/nte du/' e)rxome/nw, ' kai/ te pro\ o( tou= e)no/hsen,
*oppws2 ke/rdos2 e)/h|, mou=nos2 d' ei)/per te noh/sh|,
*alla/ ti oi( bra/sswn de\ no/os2, le/pth\ de/ te mh=tis2.

id est,



page 783, image: s0783

At mihi si qui alius veniat comes, ille futurus
Solamen, fueritque simul fiducia maior,
Si duo coniuncti veniant. Dein hic prior illo,
Si quid opus facto videt. At qui solus et vnus,
Quamvis perspiciat, tamen est mens segnior illi, et
Consilium tenue.

Apuleius in libello De daemonio Socratis, autumat allegoriam non infrugiferam huic Homerico subesse figmento, videlicet periculosis in rebus adhibenda duo, consilium et opem. Vlysses quoniam prudentissimus fingitur, consilii symbolum habet. Diomedes, vtpote iuuenis viribus antecellens, auxilii sustinet imaginem. Apulei ex eo loco verba sunt haec: Itidem cum rebus creperis et afflictis speculatores deligendi sunt, qui nocte intempesta, castra hostium penetrent, nonne Vlysses cum Diomede deliguntur, veluti consilium et auxilium, mens et manus, animus et gladius.

Manu ferendum, non thylaco.

*th=| xeiri\ dei= spei/rein, a)lla\ mh\ o(/lw| tw=| qula/kw|, id est, Manu sementem facere oportet, non autem tota corbe. Corinnae ad Pindarum poetam, vt auctor est Plutarchus in commentario quem inscripsit, pote/ron a)qunai=oi kata\ po/lemon, h)\ kata\ sofi/an e)ndocw/teroi. Modus in omni re seruandus, et pedetentim ab aliis ad alia transeundum. Ab agricolis ductum est, qui cum serunt, non semel effundunt ipso vase, sed manu rara spargunt semina, vt vniuerso aruo occupando sufficiant. Ad eundem modum ita dispensanda est benignitas, vt multis suppeditare possis. Ita moderandus est labor in literis, vt ad alia quoque vitae munia suppetat animi vigor.

Gallos quid execas?

*ga/llous2 ti/ te/mneis2, i. Gallos quid exsecas? Quid actum agis? Nam Galli Cybelis sacerdotes sua sponte sunt exectis testibus. Quid spolias nudum? Cur affligis afflictum? Quamquam id ad quantumvis inanem operam significandam conueniet. Quemadmodum illa: Laterem lauas, Actum agis.

Quanto asinis praestantiores muli.

THeognidis illud ipsissimam prouerbii faciem habet:

*gnoi/hs2 d' o(/sson o)/nwn krei/ssones2 h(mi/onoi.

id est:

Noris vti quanto muli asinos superent.

Dicendum vbi quis longo interuallo praecedit. Refertur apud Athenaeum libro Dipnosophistarum septimo. Sumtum videtur ex Homero, cuius hi versus sunt Iliados k.

*all' o(/te dh/r' a)pe/hn o(/sson t' e)pi/ousa pe/lontai
*hmio/nwn, ai( ga/r te bow=n profere/sterai/ ei)sin,
*elke/menai neioi=o baqei/hs2 phkto\n a)/rotron.

id est:

Verum vbi tantum aberat, quantum pars vltima sulci
Mularum. Siquidem hae bubus longe potiores
Ducere per pinguem segetem compactile aratrum.

Rursum Odysseae q.

*tw=n de\ qe/ein o(/x' a)/ristos2 e)/hn kluto/nhos2 a)mu/mwn
*wsson t' e)n neiw=| ou)=ron pe/lei h)mio/noii+n,
*to/sson u(pekproqe/wn laou\s2 i(/keq' oi(/d' e)li/ponto.

id est:

Hos cursu anteibat Clytoneus splendidus omnes,
Quantum mularum sulcus praecedit in aruo


page 784, image: s0784

Tantum is praecurrens populos, metam attigit, illos
A tergo linquens.

Olim bubus, asinis et mulis proscindebant arua. Aratrum igitur quod a mulis trahebatur, multo celerius perueniebat ad sulci finem, cum arator inuertit aratrum, quam quod trahebatur a bubus. Hesiodus item mulos talae/rgous2 vocat.

Ne quid suo suat capiti.

Terentius in Phormione prouerbiali figura dixit, Ne quid suo suat capiti, pro eo quod est, ne quid mali illi conciliet. Expressum est ad illud Homericum Iliados sexto.

*ou)k o)/felon trw/essi katessame/nh kaka\ ra/yai,

An suere inuisae non debebam mala Troiae?

Idem Odysseae t.

*ei)na/etes ga/r sfin kaka\ r(a/ptomen a)mfie/pontes2
*pantoi/oisi do/loisi.

id est:

Annum illis nonum mala iam suimus, tentantes
Fraudibus omnigenis.

Rursum Odysseae p.

*ti/h de\ su\ thlema/xw| qa/nato/n te mo/ronte
*ra/pteis2;.

id est:

Cur tu Telemacho mortem suis, exitiumque?

Vestis virum facit.

*ei(/mata a)nh\r, id est, Vestis virum. Id hodie quoque vulgo tritissimum est. Aiunt enim ad hunc modum: Vestitus virum reddit, qui habet, induat. Idem affirmat Quintilian. lib. Instit. 8. Et cultus, inquiens, concessus atque magnificus, addit hominibus, vt Graeco versu testatum est, auctoritatem. Hunc autem versum, quem citat Fabius, opinamur esse illum apud Homerum Odysseae z.

*ek ga/r toi tou/twn fa/tis2 a)nqrw/pous2 a)nabai/nei
*esqlh\.

id est:

Quippe homini ex istis surgit bona fama decusque.

Paullo inferius in eodem libro quantum momenti cultus vestium adferat, ad conciliandam homini formam dignitatemque, satis indicat, cum Nausicam puellam ita de Vlysse loquentem facit:

*pro/sqen me\n ga\r dh\ moi\ a)eike/lios2 do/at' ei)=nai,
*nu=n de\ qeoi=sin e)/oike, toi\ ou)rano\n eu)ru\n e)/xousin.

id est,

Ante videbatur specie foedissimus esse,
Nunc diuis similis, magnus quos pascit Olympus.

Nam ante nudus, iam vestes nitidas induerat Vlysses, ac protinus alius esse visus est:

*ezet' e)/peit' a)pa/neuqe kiw\n e)pi\ qi=na qala/sshs2,
*ka/llei kai\ xa/risi sti/lbwn.

id est:

Deinde procul, veniens ad [correction of the transcriber; in the print aed] litora pontica sedit
Fulgescens forma, atque leporibus.

Teneri calidis balneis.

*apaloi\ qermolousi/ais2, id est, Teneri calidis lauacris, in molles et luxu diffluentes dicebatur. Nam antiquitus calida balnea deliciarum nomine taxata fuisse, vel Homerus testis est Odysseae q. inter voluptariae vitae delicias ea commemorans,

*aiei\ d' h)mi=n dai/s2 te fi/lh ki/qari/s2 te xoroi/te,
*ei)/mata/ t' e)chmoiba\, loetra/te qerma\ kai\ eu)nai\.

id est:



page 785, image: s0785

At semper cordi nobis, epulaeque chorique,
Cantusque et variae vestes, et balnea calda,
Concubitusque.

Refertur adagium ab Eudemo his quidem verbis, *apaloi\ qermolousi/ais2, a(broi\ malqakeuni/ais2, id est, Teneri calidis lauacris, delicati lectorum mollicie. Huc adlusit Persius, cum ait,

Elixasque nates labefactat sorcipe adunca.

Dextrum pedem in calceo, sinistrum in pelui.

*deci/on ei)s2 u(po/dhma, aristero\n ei)s2 podo/niptron, id est, Dextrum pedem in calceum, sinistrum in peluim. Subaudi verbum ad sentetiam accommodum, mittit, aut ponit. Suidas ex Aristoph. citat, aitque dici solere in eos, qui se norunt commode ad rei praesentis conditionem applicare, proque loco, tempore, negociis, aliam atque aliam sustinere personam. Est autem carmen hexametrum heroicum:

Dextrum in calceolo, laeuum vero in podoniptro.

Podoniptrum vas, in quo pedes lauantur, vnde et vocabulum [note of the transcriber: Print blotted] inditum a Graecis.

Daedali alae.

*daida/lou ptera\, id est, Daedali alae: Dici solitum, vbi quis alioqui non satis idoneus ad negocium conficiendum, artis alicuius, aut auxilii accessionem adiungeret. Aut cum quis vrgente necessitate, ad noua confugit consilia. Nota fabula, quae proverbii ministrauit occasionem nempe de Daedalo, qui nouo commento adsutis alis elapsus est e manibus Minois.

Date mihi peluim.

*do/te moi leka/nhn, id est, Porrigite mihi peluim, vbi quid vehementer molestum esset, ita vt ferri iam diutius non posset, peluim sibi porrigi iubebant, quasi prae bile nauseaque, et fastidio rerum vomituri: veluti si quis orationem supra modum indoctam non ferens, aut sophisticis naeniis offensus dicat, do/te moi leka/nhn, id est, Porrigite mihi peluim. Refertur a Suida. Extat autem apud Aristophanem e)n nefe/lais2. Et Plutarch. in Politicis citat e Platone comico.

Dares Entellum provocas.

DAres Entellum provocas, et proverbii speciem habet, et apud eruditos videtur in ius proverbii cessisse. Sic enim Hieronymus ad Augustum, Memento, inquit, Daretis et Entelli. Conveniet vti, si quando quispiam iuuenili temeritate lacesset aliquem non perinde promptum ad suscipiendum certamen, verum intolerandum, si semel inierit. Qui senum ferme mos, vt libenter suffugiant negocia, suscepta pertinaciter gerant [correction of the transcriber; in the print geranr]. Sumptum est ex 5. Aeneid. libro, vbi Dares quispiam viribus fretus, et ferox iuuenta, vltro prosiliens in medium quemuis ad certamen provocat: adsurgente nemine, deterritisque reliquis, iam perinde quasi victor, praemium flagitat ab Aenea. At Entellus senex, et iam pridem ab huiusmodi genere certaminum feriatus, instigante partim Aceste, partim veterum victoriarum memoria, tandem surgit cestibus dimicaturus. Is diu suo consistens loco iuuenem insolentius circumsilientem tulit, donec frustrato ictu lapsus, pudore sic recanduit, vt Daretem iam longe imparem plane confecturus fuerit, nisi eum Aeneas intercedens eripuisset.

Ad cynosarges.

*es2 kuno/sarges2, id est, Ad [correction of the transcriber; in the print Ac] Cynosarges, proverbiali conuitio dicebatur,


page 786, image: s0786

quemadmodum ei)s2 makari/an, kai\ ei)s2 ko/rakas2. Erat autem Cynosarges locus in Attica quispiam, in quo nothi, spuriique exercebantur, cui nomen inditum, a)po\ kuno\s2 a)rgou=, id est A cane albo, seu veloci. Nam Graecis ea vox argo\s2 vtrunque significat. Qui collegit historias ex orationibus stelieuticis Gregorii Nazianzeni, tradit Cynosarges dictum a)po\ tou= kuno\s2 kai\ sarko\s2, commutato k in g. Nominis causam hanc adscribunt. Cum olim Diomus quidam Atheniensis, auctore Stephano, nam Suidas Didymum ponit, sacrificaret Herculi, canis quidam albus, aut vt alii dicunt, velox aquila, victimae partem abreptam in locum quendam deposuit. Quo prodigio territus, cum deum consuluisset, responsum est, vt eo in loco Herculi sacellum extrueret, in quem victima deportata fuisset. Nam eum Herculi placere. Porro, quoniam Hercules nothus fuit, vtpote ex adultera natus, et tamen virtute sua diis aequum honorem adsecutus: idcirco visum est, vt inibi qui spurii fuissent, et neque patris neque matris nomine ciues, exercerentur. Nec abhorret ab his, quod scribit Plutar. in libello, quem inscripsit e)rwtiko\n, *ei) de\ ou)=n kai\ tou=to to\ pa/qos2 dei= kalei=n e)/rwta qh=lun kai\ no/qon w(/sper ei)s2 kuno/sarges2 suntelou=nta, th\n gunaikwni=tin, ma=llon de\ w(/sper a)etoi\ ti/na le/gousi gnh/sion kai\ o)reino\n, o(\n o(mhros2 me/lana kai\ qhreuth\n prosei=pen, Id est, Quod si igitur hunc quoque morbum oportet vocare amorem femineum ac nothum, veluti in Cynosarges coniicientem nos in muliebre conclaue, magis autem, sicut aquilam quandam dicunt gnesion, id est, ingenuam germanamque ac montanam, quam Homerus nigram et venatricem appellat. Vnde vel contumeliae causa dicebatur, ei)s2 kuno/sarges2, velut in spurium, vel imprecando, quasi dicas, in malam crucem. Postea consentaneum est hoc quoque loco garrire coepisse philosophos, et sophistas. Nam Suidas testatur tria fuisse gymnasia, Lyceum, Cynosarges, et Academiam. Meminit huius rei et Plutarchus in Themistoclis vita, quem aiunt fuisse nothum. Erat autem extra portas Atheniensium Herculis gymnasium, quo spurii adolescentes sese conferebant exercitii gratia, quod et ipse deus nothus ac matre mortali natus esset. Huc Themistocles adhuc adolescens arte pelliciebat, et ingenuos aliquot adolescentes, quo paulatim tolleret nothorum et legitimorum discrimen.

Cythnicae calamitates.

*kuqnw/deis2 sumforai\, id est, Cythnicae calamitates. Zenodotus Aristotelem auctorem citat, Cythnios vsque adeo diuexatos afflictosque fuisse ab Amphitryone, vt in proverbium abierint, kuqnw/deis2 sumforai\, pro maximis cladibus et immensis calamitatibus. Est autem Cythnus ex insulis Cycladib. vna, contra Dryopidem sita, teste Stephano.

Cythonymi probrum.

*kuqwnu/mou ai)=sxos2, id est, Cythonymi dedecus. In hominem dicebatur vehementer infamem, foedique nominis, cuiusque nomen iure supprimi debeat, vel ob malefacta vel ob calamitates. Vnde et Graeca vox a celando nomine dicta. Et hodie dictitant vulgo, tegendam ollam, quoties innuunt foedius esse facinus, quam vt auctoris facienda sit mentio. Auctor Zenodotus.

Cyziceni stateres.

*kuzikhnoi stath=res2, id est, Cyziceni stateres. De re scite scalpta. Hoc enim subindicant paroimiolo/goi. Nam


page 787, image: s0787

hi nummi olim celebres erant, quod eleganter scalpti viderentur. Repraesentabant altera parte Cybelem deorum matrem, facie muliebri, altera leonis imaginem. At magis videtur fore locus proverbio, cum hominem significamus inaequalem, ac sui dissimilem: aut qui longe aliud agat, quam prae se ferat. Quemadmodum nummi Cyziceni ex vno latere Cybelen ostendebant effeminatam, ex altero leonem. Stateris valebat 28. drachmas Atticas, vnde et de re magni precii videtur posse dici. Cyzicus autem erat ciuitas Propontidis. Quidam eiusdem nominis vrbem ponunt in Sicilia, proverbii praeter alios meminit Suidas.

Cyrnia terra.

*kurni/a gh=, id est, Cyrnia tellus, dicebatur regio latrociniis infamis, cuiusmodi ferunt olim fuisse Cyrnum. Est autem Cyrnus insula quaedam ad boream opposita Iapygiae mellificio nobilis, auctore Stephano, verum ob latrocinia fuit inaccessa nauigantibus. Plinius autumat hanc esse Corsicam, quam Graeci Cyrnon appellauere. Gens haec et hodie male audit. Proverbium non inepte detorquebitur in hominem alieni rapacem ac violentem [correction of the transcriber; in the print violentum]. In collectaneis Zenobii per Aldum editis reperitur, kurni/a a)/th id est, Cyrnia noxa.

Cinyrae opes.

*kinu/rou plou=tos2, id est, Cinyrae opes. De immensis diuitiis dicebatur. Similimum illi, Midae opes. Nam huius regionem opulentissimam fuisse, Naso satis indicat Metamorphoseos libro 10.

Gratulor huic terrae, quod abest regionibus illis,
Quae tantum genuere nefas. sit diues amomo,
Cinnamaque, costumque suam, sudataque ligno
Thura ferat, floresque alios Panchaica tellus,
Dum ferat et myrrham.

Pindarus in Nemeis meminit Cinyrae praediuitis: su\n qew=| ga\r futeuqei\s2 o)/lbos2 a)nqrw/poisi parmonw/teros2, w(/sper kai\ kinu/ran e)/bruse plou/tw| ponti/a| e)/n pote ku/prw|, id est, Deo fauente felicitas hominibus stabilior, quae sane et Cinyram opibus cumulauit olim in marina Cypro. Proverbii meminit et Plato lib. De legibus 2. *ea\n d' a)/ra plouth=| me\n kinu/ra kai\ mi/da ma=llon, h)=| de\ a)/dikos2, a)qlio/s2 te e)stin kai\ a)niarw=s2 zh=|, id est, Quod si ditior quidem fuerit, quam Cinyra aut Mida, sit autem iniustus, et miser est, et moleste viuit. Suidas in dictione kataghra/skw refert hunc ad modum, kataghra/sais2 tiqwnou= baqu/teron, kai\ tou= kinu/rou plousiw/teron, kai\ sardana pa/lou trufhlo/teron, o(/pws2 to th=s2 paroimi/as2 e)pi/ soi plhrwqh=|, dis2 pai=des2 oi( ge/rontes2, id est, Consenescas Tithono profundius, Cinyra ditius, Sardanapalo deliciosius, vt in te compleatur proverbium: bis pueri senes.

Minus de istis laboro quam de ranis palustribus.

*me/lei moi tw=n toiou/twn ou)de\n, h(=tton tw=n e)n toi=s2 te/lmasi batra/xwn, id est, Nihilo maior mihi rerum istarum cura, quam ranarum in limo versantium. Proverbialis hyperbole qua significamus nihil omnino ad nos pertinere negocium. Recte dicetur et in obtrectatores, quorum oblocutiones dicemus nos fortiter contemnere. Siquidem ranae tametsi assidue obganniant, oblatrentque praetereuntibus, et odiosam illam cantionem iterent sine fine, brekekeke\c koa\c koa\c, tamen nemo commouetur.



page 788, image: s0788

Cucurbita sanior.

*koloku/nths2 u(gie/steros2, id est, Cucurbita salubrior. Suidas et Zenodotus pro adagio referunt. Athenaeus lib. 3. citat hunc versiculum ex Epichar.

*ugie/steron t' h)=n e)/ti koloku/ntas2 polu\.

id est,

Eratque longe sanius cucurbita.

Versus Graecus constabit, si legas e)/tige. Nam vt nos adduximus, habetur in Athenaeo edito per Aldum. Vnde sit natum non indicat. Proinde diuinandum id inde ductum, vel quod cucurbita non facile laeditur aeris vitio, propter crustum quo tegitur, vel quod ea variis remediis efficax esse perhibetur, quemadmodum indicat Dioscor. lib. 2. Item Plin. lib. 20. cap. 3. Nec vna tantum species ad remedia, valet et satiua, quam Graeci koloku/nqhn appellant, valet inanis intus syluestris, quam Graeci somphon, vt ait Plinius, dicunt, valet et satiua minor kolokunqi\s2, quasi dicas cucurbitulam. Nobis videtur non absurde ductum hinc proverbium, quod cucurbita vndique turgeat, integra, nec vermiculis obnoxia. Est autem integritas et obesitas corporis, sanitatis argumentum. Cognatum illi quod alias recensuimus: kro/twnos2 u(gie/steros2, id est, Crotone salubrior.

Cum deo quisque et gaudet et flet.

*cu\n tw=| qew=| pa=s2 kai\ gela=| k' w)du/retai.

id est,

Deo volente quisque ridet, atque flet.

Admonet adagium rerum humanarum celerem esse commutationem, neque in nobis situm, vt res perpetuo secundae sint, verum vtcunque fortunae libitum fuerit, ita vel secundis rebus attollimur, vel aduersis affligimur. Extat hic versiculus apud Sophoclem in Aiace flagellifero. Idem sibi vult illud Euripideum ex Iphigenia Aulidensi:

*ou)k e)pi\ pa=si s' e)fu/teus' a)gaqoi=s2,
*aga/memnon a)treu\s2.
*dei= de/ se xai/rein kai\ lupei=sqai.
*qnhto\s2 ga\r e)/fus2 ka)\n mh/ su qe/lhs2,
*ta\ qew=n ou(/tw boulo/men' e)/stai.

id est,

Non te seuit ad omnia laeta
Agamemnon Atreus.
Gaudere atque dolere necesse est.
Mortalis enim es. Sin tu nolis,
Tamen eueniet, sic diis placitum.

Cum deo fit Graecis, quod fit fauente numine. Contra sine deo, quod absque deorum fauore. Pindarus in Pythiis hym. 5. ou) qew=n a)/ter, id est, Non sine diis. Idem eiusdem operis hymno 9.

*wkei=a d' e)peigome/nwn h)/dh qew=n pra=cis2 o(doi/te braxei=ai.

id est,

Velox actio iam diis accelerantibus breuesque viae.

Rursus hym. 10.

*qew=n telesa/ntwn,
*ou)de\n pote\ fai/netai e)/mmen a)/piston.

id est,

Cum dii peregerint nihil videtur esse incredibile.

Et Virgilius:

Haud equidem sine mente reor, sine numine diuûm,

Ita quod praeter spem vltro obtingit, diuinitus fieri dicitur. Aristophanes in Equit.

*all' o(de prose/rxetai,
*wsper kata\ qew=n ei)s2 a)gora\n.

id est,

Sed ipse in concionem prodit huc
Tanquam Deo volente.

M. Tullius in Verrem actione 5. Qui Metello diuinitus hoc venit in mentem? Et Horatius lib. 3. Oda 4. Non sine diis animosus infans. Et su\n tai=s2 mou/sais2, id est, musis fauentibus, su\n toi=s2 qeoi=s2, id est, diis bene iuuantibus. Festiuum est quod de


page 789, image: s0789

Stratonico refert Athenaeus lib. 8. Is cum esset parum insignis citharoedus, haberetque in ludo suo nouem Musarum imagines et Apollinis vnam, discipulos duos, rogatus a quopiam quot haberet discipulos, su\n qeoi=s2, inquit, dw/deka ludens amphilbologia, su\n qeoi=s2, accipi potest, annumeratis diis, aut diis fauentibus. Porro veteres praecipuum numen tribuebant fortunae, cui tribuitur quidquid feliciter aut secus euenit: de qua Demosthenes in oratione ad Philippi epistolam: mega/lh ga\r r(oph\, ma=llon de\ to\ o(/lon h( tu/xh e)sti\ pro\s2 a(/panta ta\ tw=n a)nqrw/pwn pra/gmata, id est, Magnum enim momentum, imo verius totum est ipsa fortuna ad omnes hominum actiones. item Aeschynes in Apologia: peri\ parapresbei/as2, h( tu/xh pa/ntwn e)sti\ kuri/a id est, In fortunae manu sunt omnia.

Cum Coryco luctari.

*pro\s2 kw/rukon gumna/zesqai, id est, Aduersus Corycum luctari dicebatur, qui sumeret inanem operam, opinamur Corycum palaestriten fuisse quempiam inuictum. Nisi malumus Corycum esse manticam coriaceam, vt adagium adfine sit illi, Vtrem vellis. Verum hoc sensu Hesychius scribit per w et u. Suidas scribit per o et i. Porro talis pugna pugnata est Apuleio in Thessalia.

Curetum os.

*kourh/twn sto/ma, id est, Curetum os. Dici solitum si quando quis numine afflatus loqui videretur, propterea quod Curetes Cybeles comites furore quodam sacro perciti, diuinare viderentur. Refertur a Zenodoto. Meminit et Hesychius.

Melius nobis est quam heri.

PRoverbialem habere figuram videtur illud Aristophanis in Pluto:

*w bleyi/dhm' a)/meinon h)\ xqe\s2 pra/ttomen.

id est,

O Blepsideme melius atque heri mihi est.

Cum significamus fortunam in melius commutatam. Item illud Theocriticum, quod alio citauimus loco:

*ta/x' a)/urion e)/sset' a)/meinon.

id est,

Melius cras forsan habebit.

Nam heri et cras, pro praeterito futuroque tempore posita sunt.

Cretenses sacrum.

*oi( krh=tes2 th\n qusi/an, id est, Cretenses sacrum, subaudi faciunt, aut simile quidpiam. Adagium Zenodotus ad huiusmodi refert fabulam: Tempestate iactatus Agamemnon, delatus est in Cretam, ingressusque Polyrrhenen (nam id est Cretae insulae oppidum, ab ouium copia sic appellatum, auctore Stephano) rem diuinam fecit. Interea vero captiui conscensis nauibus aufugerunt. Quae res cum illi renunciaretur, fertur dimidiatum et imperfectum sacrificium, et iam incensam victimam reliquisse, curriculoque ad maris litus properasse, perturbatum maiorem in modum animoque consternatum. Ibi vix vnam reperisse nauem reliquam, qua deuectus est, multum imprecatus malorum eius insulae cultoribus. Vnde si qua res per tumultum, ac turbulente fieret, krutikh\n qusi/an, id est, Cretense sacrum vocabant. Nobis videtur quadraturum, vbi quis non fruitur his, quae parauit. Quemadmodum vsu venit Agamemnoni, cuius victimas deuorauere Cretenses.

Simul et misertum est, et interiit gratia.

*am' h)le/htai kai\ te/qnhken h( xa/ris2.

id est,

Simul et misertum est interiitque gratia.



page 790, image: s0790

Senarius prouerbialis apud Zenodotum, dici solitus in ingratum, qui simul atque leuatus est malis, desinit meminisse beneficiorum eius, cuius opera restitutus est; Iuxta illud, Si dolet meminit: si placet obliuiscitur: cum contra admoneat prouerbium:

*xa/rin labw=n me/mnhso, dou\s2 e)pila/qou.

id est,

Memineris accepti, dati obliuiscere.

Idem docet in Moralibus Seneca:

Beneficii accepti meminisse oportere, dati obliuisci.

At nunc ita est ingenium vulgi, vt fragilis sit beneficiorum memoria, iniuriarum tenax. Et iuxta Plautum: Si quid iuues, pluma leuior gratia: si quid offendas, plumbeas iras gerunt. Celebrantur in eandem sententiam hi quoque versus:

*aei\ d' o( swqei/s2 e)stin a)xa/ristos2 fu/sei.

id est,

Seruatus vsque ingratus est, et immemor.

*meta\ th\n do/sin ta/xista ghra/skei xa/ris2.

id est,

Post munus illico consenescit gratia.

Morsus aspidis.

*dh=gma a)spi/dos2, id est, Morsus aspidis. De malo immedicabili, aut de lingua vehementer virulenta. Refertur adagium ab Apostolio Byzantio, non admodum memorabili auctore, nisi nos meliorum inopia compelleret. Quanquam hunc nec Politianus grauatus est quodam in loco citare testem. Circumfertur Graecus versiculus, adagio concinens.

*io\s2 pe/fuken a)spi/dos2 kakh\ gunh\.

id est,

Telum aspidis profecto mulier improba.

Aelianus primo de naturis animantium libro tradit aduersus viperarum, omniumque serpentium morsus remedium inueniri, aspide vna excepta, praecipue si de rana gustarit, vt ait libro proximo. Solus [correction of the transcriber; in the print Solius] huius ictum omni cura potentiorem esse. Nec ab vllo vinci, praeterquam a muliere, quae vel aspectu contractuque solo necet, quorum alterum cum regulo, alterum cum aconito commune. Nicander item in Theriacis:

*aspi/da foinh/essan a)mudro/taton da/kos2 a)/llwn.

id est,

Aspida crudelem, cuius super omnia morsus
Immedicabilis est.

Plinius prodidit, aspidem nunquam vagari sine compare, quod si contigerit alteram interimi, protinus altera persequitur percussorem, in mediis quoque fori turbis agnitum. Addunt quidam ab hoc ictum serpentem intra quatuor horas emori. Nihil autem vetat, quo minus trahatur adagium ad hostem clancularium, et tanto pestilentiorem, quod clanculum citraque dolorem infundat venenum haec serpens, neque post morsum appareat vulnus in corpore: tantum somnus letalis obrepit, quemadmodum describit Nicander, atque hinc existimant quidam morsum illius a)mudro/taton ab eodem poeta vocari.

Arbore deiecta quivis ligna colligit.

*druo\s2 pesou/shs2 pa=s2 a)nh\r culeu/etai.

i.

Ruente quivis ligna colligit arbore,

Meminit hius prouerbii Theocriti Scholiastes, sed pro pesou/shs2 scriptum est parou/shs2, mendose. Si quem fortuna praecipitem dederit, in hunc passim omnes incurrunt, et quisque quod potest diripit. Iam enim sibi putant impune fore. Exemplum huius adagionis est apud Iuuenalem de Seiano.



page 791, image: s0791

Nihil est ab omni parte beatum.

QVOD scripsit in Odis Horatius:

- Nihil est ab omni
Parte beatum.

Prouerbialem habet sententiam, quam Graeci sic efferunt:

*ou)k e)/stin o(/stis2 pa/nta a)nh\r eu)daimonei=.

id est,

Felix per omnia nemo est mortalium.

Hunc senarium citat Aristoteles lib. Rhet. 2. inter exempla sententiarum. Est aliquoties et apud Theognidem. Clearchus apud Athenaeum adducit hunc versum:

*amw/mhton d' ou)de\n e)/gento brotoi=s2.

id est,

Nil vsquam est hominum carpere quod nequeas.

Menander apud Plutarchum, peri\ eu)qumi/as2.

*ar e)sti\ suggene/s2 ti lu/ph kai\ bi/os2.

id est,

Num quaepiam intercedit his cognatio,
Vitae ac dolori.

Ad hanc sententiam pertinet quod alibi diximus, omnibus galeritis innasci cristam. Theseus priusquam veniret in Atticam, instituit sacra quaedam, quae ludis ac laetitia peragerentur, quaedam contra, quae moerore luctuque. Caeterum cum adpulisset in Atticam quoniam multos reperit squalidos, ac moestos ob mortem Regis Aegei, qui desperato filii reditu prae dolore semet e saxo praecipitem dedit, multos contra laetitia gestientes ob filii reditum, institutum est, vt in w)sxofori/a|, (id est nomen Festo a gestandis ramis) non nuntius ipse, sed caduceum coronaretur, deinde qui sacris interfuerunt, emitterent has voces, ei)=a ai\, id est, eia, heu, quarum prior gratulationis est, et in bellicis paeanibus cani solet, quod liquet ex Aristophanis Pace, vbi crebro repetuntur illa, w)= ei)=a, ei)=a ma/la, w)= ei)=a, ei)=a w)=. altera luctus est. Vnde et ai)/as2 dictus Graecis et ai)a/zein. Haec videlicet est imago vitae mortalium. Historia refertur a Plutarcho in vita Thesei. Pindarus in Isthmiis hymno tertio, ad tempus torquet sententiam, ai)w\n de\ kulindome/nais2 a(me/rais2 a)/ll' a)/lloit' e)ca/llacen *atrwtoi/ ge me\n pai=des2 qew=n, id est, Seculum autem voluendis diebus, nunc huc, nunc illuc sese flectit. Caeterum dii extra telorum iactum sunt. Nam interpres admonet hic pai=des2 qew=n esse dictum pro qeoi\. Simile quiddam habet in Pythiis hymno septimo. fanti/ gema\n ou(/twken a)ndri\ pa\r moni/man qa/lloisan eu)daimoni/an, ta\ kai\ ta\ fe/resqai, id est, Aiunt sane sic viro stabilem florere felicitatem, si haec et haec ferat, hoc est, si ferat tum prospera, tum aduersa. Perpetua felicitas minatur subitum exitium, quod temperatum est, solet esse diuturnius. Interpres in hanc sententiam adduxit versum Homericum.

*to\n peri\ mou=s' e)fi/lhse, di/dous' a)gaqo/n te kako/n te.

id est,

Vnice amans dederat cui musa bonumque malumque.

Extat autem hoc carmen Odysseae q. de Demodoco. Rursum Pindarus hymno quinto, po/nwn d' ou)/tis2 a)po/klaro/s2 e)stin ou)/t' e)/setai, id est, Laborum autem exors nullus est nec erit. Ac mox ta\ kai\ ta\ ne/mwn, id est, haec sortiens, videlicet bona cum malis. Interpres adducit et alium Pindari locum, qui est in Pythiis hymno tertio, e(\n par' e)slo\n ph/mata su\n du/o dai/nontai brotoi=s2 a)qa/natoi, id est, Ad vnum bonum duo simul mala partiuntur mortalib. immortales. Adducit et illud Homerioum, quod alibi retulimus ex Odysseae w.

*doioi\ ga/r te pi/qoi katakei/atai e)n dio\s2 ou)/dei.

id est,



page 792, image: s0792

Dolia namque Iouis duo sunt in limine posta.

Huc pertinent et illa, de quibus nobis alias dictum est. Vbi mel, ibi fel: vbi vber, ibi tuber, et huius generis alia. Nec alienum arbitramur ab hac sententia, quod prisci Romani duas diuas coluerunt, Angeroniam atque Volupiam, alteram ab angoribus dictam, alteram a voluptate, et Angeroniae quidem pontifices in sacello Volupiae sacrum faciunt, significantes dolores ac voluptates in vita hominum inuicem mixtas esse. Addunt Angeroniae simulacrum in ara Volupiae fuisse collocatum, quod dolor comes sit voluptati, et voluptas dolori, hac figura, vt os habeat obligatum atque signatum, hoc aenigmate significantes, eos qui dolores et anxietates animi dissimulant, patientiae beneficio ad maximam peruenire voluptatem. Huiusmodi ferme Macrobius lib. in Somnium Scipionis primo. Desinam si Aeschyli versum asscripsero, quem Iulius Pollux lib. 6. cap. 11. testatur extare apud Aristophanem:

*ocuglukui=an t' a)/ra kokkiei=s2 r(oa\n.

id est,

Et dulciter acre temperabis punicum.

Huius enim pomi grana gratam quandam habent acrimoniam. Ad eundem modum temperata est vita mortalium.

Felicium multi cognati.

*tw=n eu)tuxou/ntwn pa/ntes2 ei)si\ suggenei=s2.

id est,

Cognatus vnus quilibet felicium.

Id hodieque vulgo dicunt, locupletum plurimos esse cognatos. Huc allusit Terentius in Phormione. At si talentûm rem reliquisset decem, primus esses, memoriter progeniem vestram vsque ab auo atque atauo proferens. Pindarus in nemeis hymno 10. sic extulit, gnw/mhn. *oixetai tima\, fi/lwn tatwme/nw| fwti\, pau=roi d' e)n po/nw| pistoi\ brotw=n, id est, Perit honos, viro priuato amicis, pauci autem mortales in rebus asperis fidi. Plato in epigrammate:

*h mo/lis2 e)/gnws2
*tou=t' e)/pos2, w(s2 ou)dei\s2 ou)de\n e)/xonti fi/los2.

id est,

At tandem expertus nosti verbum vetus illud,
Quod qui nil habet, huic nullus amicus adest.

Amantium irae.

*tw=n filou/ntwn o)rgai\, id est, Amantium irae. Vbi qui non ex animo indignantur inuicem, aut de iracundia [correction of the transcriber; in the print iracuudia] neutiquam duratura. Terentius in Andria. Amantium irae, amoris redintegratio est. Et iuxta Graecam sententiam:

*orgh\ filou/ntwn mikro\n i)sxu/ei xro/non.

id est,

Pusillo amantum durat ira tempore.

Atque huiusmodi dissidiola, quae nonnunquam incidunt inter amicos, modo absit amaritudo, quasi renouant amicitiam excusso diuturnae consuetudinis toedio. Quod eleganter indicat et Mimus ille Publianus.

Discordia sit carior concordia.

Primum recte valere, proxima forma, tertio loco diuitiae.

PLATO libro de Legib. secundo: le/getai ga\r, w(s2 a)/riston u(giai/nein, deu/teron de\ ka/llos2, tri/ton de\ plou=tos2, id est, Aiunt enim optimum, ac potissimum esse bonam valetudinem, proximam formam, tertium diuitias. Meminit huius adagii aliis quoque locis. Stobaeus


page 793, image: s0793

citat haec ex Sclerio quodam u(giai/nein me\n a)/riston a)ndri\ qnatw=|, deu/teron de\ fua\n kalo\n ge/nesqai, tri/ton de\ ploutei=n a)do/lws2, ei)=ta te/tarton h(ba=n meta\ tw=n fi/lwn, id est, Bona valetudine esse optimum est homini mortali. Proximum specie honesta praeditum esse. Tertium opes habere citra fraudem. Quartum aetate vigere cum amicis. Plato autem libro De legibus primo effert ad hunc modum, h(gei=tai me\n u(gi/eia, ka/llos2 de\ deu/teron, to\ de\ tri/ton i)sxu\s2, te/tarton de\ plou=tos2, ou) tuflo\s2 a)lla\ o)cu\ ble/pwn, id est, Primum locum obtinet bona valetudo, secundum forma, tertium robur, quartum opes, haud caecae, sed acutum cernentes. Hic ordo votorum olim popularibus etiam cantilenis celebrabatur, teste Platone in Gorgia, Fertur inter Graecas sententias huiusmodi senarius.

*ou)k e)/sq' u(gei/as2 krei=tton oude\n, e)n bi/w|.

id est,

Quam bene valere, melius in vita nihil.

Item alter huic similis:

*ugi/eia kai\ nou=s2 e)sqla\ tw=| bi/w| du/w.

id est,

Recte valere et sapere, duo vitae bona.

Quo spectat etiam illud Iuuenalis:

Vt sit mens sana in corpore sano.

Et Horatius:

- Valeat possessor oportet.

Aristo Sicyonius paeana scripsit in laudem sanitatis, vt refert Athenaeus libro quintodecimo:

*ugi/eia presbi/sta maka/rwn
*meta/ sou nai/aimi to\ leipo/menon biota=s2,
*su\ de/moi pro/frwn su/noikos2 ei)/hs2.

id est, Sanitas antiquissima dearum, Tecum viuam quod reliquum est vitae. Tu vero mihi propitia conuictrix esto. Ac mox, meta\ sei/o ma/kaira u(gi/eia, te/qhle pa/nta, kai\ la/mpei xaritwn e)/ar, *se/qen de\ xwri\s2 ou)/tis2 eu)dai/mwn, id est, Tecum diua sanitas florent omnia, ac renidet gratiarum ver. Absque te vero nemo felix. Aristoteles libro Rhetoricorum secundo, exemplum sententiae, quae non egeat epilogo, hoc est, addita ratione, quod sic omnibus persuasum sit, refert. *andri\ de\ u(giai/nein a)/riston w(s2 ge/moi dokei=, id est, homini bene valere optimum est, vt mihi quidem videtur. Videtur esse senarius, sed corruptus. Aristoteles Moralium ad Eudemium lib. 2. narrat aliquem in vestibulo templi, quod est in Delo Apollinis, hanc scripsisse sententiam, Eidem non adesse omnia, bonitatem, honestatem, ac iucunditatem, ac quod iustissimum est fecisse honestissimum, optimum autem bene valere, omnium vero iucundissimum, potiri quod quis amat. Philosophus vero felicitatem cum sit optima et pucherrima, tamen eandem iudicat esse iucundissimam. Haec enim diuidit vulgus, cum re vera sint coniunctissima. Locus erit prouerbio, quoties significabimus aliud alio prius esse, et iis, quae potiora sunt, maiorem curam deberi.

Foenum esse. Ambrosia alendus.

FOENVM esse, et Ambrosia alendus. Vtrumque prouerbiali figura dixit M. Tull. alterum in indoctos, ac brutos homines, alterum in egregios, vt intelligas illos pecudibus, hos diis aequandos. Nam foeno victitant boues. Ambrosia cibus est apud Homerum, deorum ai)e\n e)/ontwn. Cicero libro de Oratore secundo. Sic ego, Crasso audiente, primum loquar de facetiis, et docebo sus, vt aiunt, oratorem eum, quem cum Catulus nuper audisset, foenum alios aiebat esse oportere. Rursum idem eodem


page 794, image: s0794

libro. Iocabatur, inquit, Catulus, praesertim cum ita dicat ipse, vt ambrosia alendus esse videatur. Horatius, praelautas opiparasque coenas, Deûm coenas vocat.

O noctes, coenaeque Deûm.

Nectar et Ambrosiam indicans. Nam haec illis tantum a poetis tribuuntur, si quando domi cibum capiunt, alioqui si contingat, aliquo ad optimam victimam inuitari, nidore carnium magis delectantur.

Spes alunt exules.

*ai( e)lpi/des2 bo/skousi fuga/das2, id est, Spes pascunt exules. Vbi quis excussus a pristina fortuna semper id agit vt restituatur. Ab humano sumptum ingenio, quo fieri videmus, vt nullus ita sit exul, quin et velit, et speret futurum, vt aliquando postliminio redeat in patriam. Eodem animo se fuisse testatur Ouidius apud Tomitanos exulans. Ne Iudaeos quidem hodie spes destituit. Euripides prouerbialem sententiam fuisse significat. Citatur autem a Plutarcho, libello quem de exilio conscripsit:

*aid' e)lpi/des2 bo/skousi fuga/das2, w(s2 lo/gos2,
*kalw=s2 ble/pousi/ g' o)/mmasin, me/llousi de\.

id est,

Spes exules alunt, vt habet adagium,
Oculisque spectant blandulis, cessant tamen.

*ippomanei=n.

*ippomanei=n, dicebantur prouerbiali conuitio feminae virosae ac libidine praeter modum prurientes. Aristoteles lib. De animalibus sexto. ai( me\n ou)=n ai( i(/ppoi qh/leiai i(ppomanou=sin. o(/qen kai\ e)pi\ th\n blasfhmi/an to\ o)/noma au)tw=n e)pife/rousin a)po\ mo/nou tw=n zw/wn th\n e)pi\ tw=n a)kola/stwn peri\to\ a)frodisia/zesqai, id est, Igitur equae furiunt in equos. Vnde ab vno animante ductum est vocabulum, quod in mulieres conuitio dicitur, circa Venerem intemperantes.

Ouium mores.

*proba/twn h)=qos2, id est, Ouium mores. In stupidos ac stolidos iaci solitum. Aristophanes in Pluto:

*alla\ probati/ou bi/on le/geis2.

id est,

Mihi immo vitam praedicas ouiculae.

Aristoteles libro De natura animalium nono, quamobrem ita prouerbio dici consueuerit, indicat: diafe/rei kata/ te deilei/an kai\ prao/thta, kai\ a)ndrei/an kai\ h(mero/thta, kai\ nou=n te kai\ a)/noian. to/ te ga\r tw=n proba/twn h)=qos2, w(/sper le/getai, eu)/hqes2 kai\ a)no/hton. pa/ntwn ga\r tw=n tetrapo/dwn ka/kisto/n e)sti. e(/rpei ei)s2 ta\s2 e)rhmi/as2 pro\s2 ou)de\n. kai\ polla/kis2 xeimw=nos2 o)/ntos2 e)ce/rxetai e)/ndoqen, kai\ o(/tan u(po\ tou\ nifetou= lhfqw=sin, a)\n mh\ kinh/sh| o( poimh\n, ou)k e)qe/lousin a)pie/nai, a)ll' a)po/lluntai kataleipo/mena, e)a\n mh\ ar)r(enas2 komi/swsin oi( poime/nes2, to/te de\ a)kolouqou=sin, id est, Differunt autem et timiditate, mansuetudineque, et ferocia placiditateque, intelligentia ac stoliditate. Nam et ouium ingenium, quemadmodum aiunt, simplex ac stultum. Siquidem est omnium quadrupedum inertissimum. Prorepit in deserta, nulla de causa, ac saepenumero hybernis mensibus foras e septis digreditur. Cumque a niuibus occupatum fuerit, ni pastor compulerit, discedere non vult, sed relictum cessansque perit, nisi pastores mares adduxerint. Nam ita demum consequuntur. Proinde Aristophanes taxans vaecordiam populi Atheniensis, oues illos vocat in Vespis:

*ekklhsia/zein pro/bata sugkaqh/mena.

id est,

In concione pecus ouillum considet.



page 795, image: s0795

Nec hoc praetereundum loco, quod Diogenes Cynicus opulentum quendam, caeterum indoctum, pro/baton xruso/malon, id est, Ouem aureo vellere dixit. Et Plautus in Bacchidibus, Quis has huc oues adegit? in senes stultos. Huc respiciens Origenes enarrans Leuiticum, ouis immolationem interpretatur affectuum stultorum et irrationabilium correctionem.

Muris interitus.

*kata\ muo\s2 o)/leqron, id est, Iuxta muris interitum. Aelianus lib. De naturis animalium 12. capite 10. tradit murem minime viuacem esse, sed sua sponte defluentibus interstinis ocyus emori, atque hinc natum prouerbium, kata\ muo\s2 o)/leqron, id est, Iuxta muris interitum. Addit hoc vsum Menandrum in Ithade. Quadrare videtur in homines imbecilla valetudine aut in mikrobi/ous2. i. Breuis aeui, quos minunqadi/ous2 appellat Homerus. Aut in eos qui paullatim extabescunt. Verisimile est enim, mures sic emori quemadmodum nascuntur in Aegypto: vt aliqua pars sit viuus mus, altera nihil nisi limus.

Ante lentem augere ollam.

*pro\ th=s2 fakh=s2 au)ca/nein th\n lopa/da, id est, Ante lentem augere ollam. Prouerbiali figura dictum, pro eo quod est, spes ingentes in animo concipere priusquam res ipsa teneatur. Aut polliceri quod ipse nondum habeat, aut praepropere sibi placere, quasi iam possideat ea, quae procul etiamdum absunt, vt teneantur. Veluti si quis vitae strepitum augeat spe magistratus, quem incercum est an sit impetraturus. Citatur adagium ex Cratete apud Athenaeum: mh\ pro\ fakh=s2 lopa/d' au)/cwn ei)s2 sta/sin a)/mmes2 ba/lh|s2, id est, Ne ante lenticulam augens ollam, aut patinam, in seditionem nos mittas. Citatur et a Plutarcho commentario De praeceptis bonae valetudinis, eiusdem Cratetis nomine, his quidem verbis: o( me\n ou)=n kra/ths2 dia\ trufh\n kai\ polute/leian oi)o/menos2 ou)x h(/kista ta\s2 sta/seis2 kai\ turanni/das2 e)mfu/esqai tai=s2 po/lesi meta\ paidia=s2 parh/|nei, mh\ pro\ fakh=s2 lopa/da au)/cwn e)s2 sta/sin a)/mmes2 ba/lh|s2. *au)to\s2 de/ tis2 e(autw=| parakeleue/sqw, mh\ pro\ fakh=s2 lopa/da au)/cwn a)ei\, mh\ de\ pa/ntws2 u(perbai/nwn th\n kardami/da kai\ th\n e)lai/an, e)pi\ to\ qri/on kai\ to\n i)xqu=n ei)s2 sta/sin e)k plhsmonh=s2 to sw=ma kai\ taraxo\s2 e)mba/llein kai\ diar)r(oi/as2, id est, Crates igitur cum existimaret in ciuitatibus seditiones ac tyrannides potissimum e deliciis ac luxu nasci, per iocum admonuit, ne prae lenticula semper augens patinam, in seditionem nos coniicias. Sed seipsum adhortetur quisque, ne semper prae lente augens patinam, neve modis omnibus, praeterito nasturtio et olea, ad farcimen et piscem desciscens, ex repletione corpori seditionem concitet, ac tumultum et diarrhoeas. Crates eo detorsit dictum, vt apparet, poetae cuiuspiam, vt pertineat, ad homines impendio sumptuosos. Allusit autem ad morem plebis, quae solida sit excitare seditiones, si conspiciat optimates sibi praeponi. Nam lopade adponebantur cibi lautiores, id quod licet colligere ex Luciani Saturnalibus. Lens legumen est vilissimum ac plebeium.

Pudebat recusare, et non audebam suscipere.

M. Tullius in epistolis ad Atticum versum hunc Homericum, ceu prouerbialem non semel vsurpauit;

*ai)/desqen me\n a)nh/nasqai, dei=san d' u(pode/xqai.

id est:

Detrectare pudor, formido subire vetabat.



page 796, image: s0796

Quo licebit vti, quoties incidit eiusmodi negotium, vt aliud suadeat honestas, aliud vtilitas: et dedecorosum sit non suscipere prouinciam, rursum periculosum suscipere. Potest accommodari etiam ad illos, qui rogati neque negare audent ob pudorem, neque praestare tamen volunt quod rogantur, ob diuersum animi vitium. Est autem hic versus apud Homerum Iliados H. Vbi Hector quem libet e Graecorum ducibus ad singulare certamen prouocat, et reliquis omnibus cunctantibus surgit Menelaus:

*os2 e)/faq' oi(d' a)/ra pa/ntes2 a)kh\n e)ge/nonto siwph=|.
*ai)/desqen me\n a)nh/nasqai, dei=san d' u(pode/xqai.

id est:

Sic ait, interea tenuere silentia cuncti,
Detrectare pudor, formido subire vetabat.

Sphaeram inter sese reddere.

PLutarchus in libello De cognoscendo profectu: ma/lista de\ ei) to\ filo/neikon kai\ duseri\ peri\ ta\s2 zhth/seis2 u(fei=tai, kai\ pepau/meqa tou\s2 lo/gous2 w(/sper i(ma/ntas2 kai\ sfai/ras2 e)pidou/menoi pro\s2 a)llh/lous2, tw=| pata/cai kai\ katabalei=n ma=llon, h)\ tw=| maqei=n kai\ dida/cai xai/rontes2, id est, Maxime si quaestionum ambitio contentioque remittitur, sicque desinimus argumenta, ceu lora sphaerasque sic vicissim inter nos reddere, vt magis gaudeamus ferire, aut deiicere, quam discere aut docere. Est apud Platonem in Euthydemo: de\ dionuso/dwros2 w(/sper sfai=ran e)kdeca/menos2 to\n lo/gon, pa/lin e)stoxa/zeto tou= meiraki/ou, id est, Dionysodorus tanquam sphaeram exceptum sermonem rursus iaculabatur in adolescentem. Meminit de lusus genere Iulius Pollux, libro De rerum vocabulis nono. Seneca quod Graeci de sphaera tradunt, ad pilae lusum refert, ostendens eam commoditatem requiri inter dantem beneficium et accipientem, quae est inter mittentem pilam et excipientem. Volo, inquit, Chrysippi nostri vti similitudine de pilae lusu, quam cadere non est dubium, aut mittentis studio, aut accipientis. Tunc cursum suum seruat, vbi inter manus vtriusque apte ab vtroque et iactata et excepta versatur. Necesse est autem lusor bonus, aliter illam collusori longo, aliter breui mittat. Eadem beneficii ratio est, nisi vtrique personae dantis et accipientis aptatur, nec ab hoc exibit, nec ad illum perueniet vt debet. Si cum exercitato et docto negotium est, audacius pilam mittemus: vtcumque enim venit, manus illam expedita et agilis repercutiet. Si cum tyrone et indocto, non tam rigide, nec tam excusse, sed languidius, et in ipsam dirigentis manum remisse occurremus. Idem faciendum est in beneficiis, etc. In eodem libro aliquanto post: Sicut in lusu est aliquid, pilam scite ac diligenter excipere, sed non dicitur bonus lusor, nisi qui apte et expedite remisit quam acceperat. Non dissimile est, quem hodie pilae vocant, cuius meminit Horatius:

Namque pila lippis inimicum et ludere crudis.

Athenaeus libro primo docet, sphaerae lusum olim dictum faini/nda a)po\ th=s2 a)fe/sews2 tw=n sfairizo/ntwn, quae verba quid sibi velint, non satis intelligimus, magis arbitramur dictum a)po\ tou= fainomai, quod sphaera missa emicet. Ibidem citatur carmen Antiphanis:

*sfai=ran labw\n
*tw=| me\n didou\s2 e)/xaire, to\n d' e)/feug' a(/ma,


page 797, image: s0797

*to\n d' e)ce/krouse, to\n d' a)ne/sthsen pa/lin
*klagktai=si fwnai=s2.

id est:

-Sumpta pila
Gaudebat huic dedisse, at hunc fugit simul.
Excussit hunc, at erigebat alterum
Tubae in modum sonante voce.

Quadrabit adagium in eos, qui se vicissim dicteriis incessunt. Confine, sicut opinamur, illi Persiano:

Caedimus, inque vicem praebemus crura sagittis.

Iuxta Senecae sententiam, quadrabit etiam in eos, qui sibi mutuo adsentantur, et colludunt in disputatione.

Animo aegrotanti medicus est oratio.

Celebratur hic versus apud Graecos prouerbii vice, citaturque a Plutarcho ad Apollonium:

*yuxh=s2 nosou/shs2 ei)si\n i)atroi\ lo/goi.

id est:

Aegroto animo medicus est oratio.

Sumtum apparet ex Aeschyli Prometheo:

*ou)k ou)=n promhqeu\ tou=to ginw/skeis2, o(/ti
*orgh=s2 nosou/shs2 ei)si\n i)atroi\ lo/goi.

id est:

Non hoc quidem te praeterit Promethee,
Morbo quod irae medicus est oratio.

Et ira, iuxta Stoicos, nihil aliud est quam furor breuis. Huc allusit Horatius in epistolis:

Sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem
Possis, et magnam morbi depellere partem.

Ex opinione Stoicorum, cupiditates animi morbos appellat. His philosophia medetur pharmacis verborum, id est, monitis salubribus. Et apud Terentium arguit sese Menedemus, qui non vt decuit tractarit aegrotum animum adolescentis. Vt enim in corporum morbis pro ratione valetudinis, alia atque alia adhibentur pharmaca, itidem in animi malis non eadem adhibenda oratio. Sed interim blandius monendum, interim acrius iurgandum, nonnunquam dissimulandum, et imprudenti pharmacon admouendum: Feruntur in eandem sententiam et hi senarii:

*lo/gos2 ga/r e)sti fa/rmakon lu/phs2 mo/nos2.

id est:

Dolori enim medetur vna oratio.

Et:

*lo/gw| m' e)/peisas2 farma/kw| sofwta/tw|.

id est:

Sermone flexisti optimo me pharmaco.

Et:

*o lo/gos2 i)atro\s2 tou= kata\ yuxh\n pa/qous2.

id est:

Animo laboranti medicus oratio est.

Isocrates in oratione De pace, eleganter vsurpauit hanc sententiam: u(ma=s2 de\ xrh\, prw=ton me\n tou=to ginw/skein, o(/ti tw=n peri\ to\ sw=ma noshma/twn pollai\ qerapei=ai kai\ pantodapai\ toi=s2 i)atroi=s eu(/rhntai, tai=s2 de\ yuxai=s2 tai=s2 nosou/sais kai\ gemou/sais2 ponhrw=n e)piqumiw=n, ou)de/n e)stin a)/llo fa/rmakon, plh\n lo/gos2 o( tolmw=n toi=s2 a(martanome/nois2 e)piplh/ttein. e)/peiq' o(/te katage/lasto/n e)sti ta\s2 me\n kau/seis2 kai\ ta\s2 toma\s2 to\n i)atrw=n u(pome/nein, i(/na ploio/nwn a)lghdo/nwn a)pallagw=men, tou\s2 de\ lo/gous2 a)podokima/zein pri\n ei)de/nai safw=s2, ei) toiauth\n e)/xousi th\n du/namin, w(s2 t' w)felh=sai tou\s2 a)kou/ontas2, id est, Vos autem illud in primis scire oportet, quod aduersus corporis morbos multa variaque remedia a medicis reperta sunt, animis vero aegrotantibus,


page 798, image: s0798

ac prauis cupiditatibus oppletis, non est aliud remedium, quam oratio, quae non vereatur errantes increpare. Deinde deridiculum esse, cum medicorum vsturas ac sectiones perferamus, vt a grauioribus cruciatibus liberemur, orationem reiicere priusquam liqueat an huiusmodi vim habeat, vt vtilitatem adferat audientibus. Verum vt amica, salubris, et in tempore adhibita oratio, remedium est efficax ac praesentaneum, ita sermo inimicus ac pestilens, aut non in tempore dictus, letale venenum est.

Si quid mali, in Pyrrham.

*ei) ti\ kako\n, ei)s2 pu/r)r(an, id est, Si quid mali, in Pyrrham, subaudiendum recidat, aut abeat, aut eiusmodi quippiam. Ad hunc modum malum, si quod timeretur, deprecabantur abominantes, et in hostium caput imprecantes, Vnde et illa figura Graecis pariter ac Latinis scriptoribus familiaris, hostibus nostris hoc eueniat. Ouidius:

Hostibus eueniant conuiuia talia nostris.

Idem tertio De arte amandi:

Hostibus eueniat tam foedi causa pudoris.

Idem libro tertio Fastorum:

Eueniat nostris hostibus ille color.

Idem libro secundo Elegiarum:

Hostibus eueniat vacuo dormire cubili.
Hostibus eueniat vita seuera meis.

Idem libro tertio Elegiarum:

Eueniat nostris hostibus ille pudor.

Rursum Virgilius libro tertio Georg.

Dij meliora piis, erroremque hostibus illum.

Idem in quarto Aeneidos de Mezentio:

Dij capiti illius generique reseruent.

Propertius:

-Hostibus eueniat lenta puella meis.

Et Horatius in Odis:

Hostium vxores, puerique caecos
Sentiant motus orientis austri.

Et Terentius in Heautontimorumeno, in sene seipsum excruciante. Au. Obsecro te, isthuc inimicis siet. Idem in Eunucho: Vtinam sic sint qui mihi male volunt. Originem prouerbii tradunt huiusmodi. Quondam Pyrrhaeos, quotquot erant finitimi, graui odio persequebantur. Vnde si quod malum aliquando videretur impendere, id abominantes, precabantur, vt in Pyrrhaeos auerteretur dicentes: ei)s th\n pur)r(ai/wn, id est, In Pyrrhaeorum regionem. Est autem Pyrrha, Lesbi insulae ciuitas auctore Stephano. Est et altera inter Prienen et Miletum. Nescimus an librariis sit imputandum, quod Plutarchus in Conuiuio sapientum pro Pyrrham refert Prienen. Verba Plutarchi sic habent. kai\ o( qa/lhs2 gela/sas2, ei)/ti kako\n ei)=pen au)=qis2 ei)s2 prih/nhn, dialu/sei ga\r o( bi/as2, w(s2 die/lusen au)to\s2 prw=ton, id est, Ac Thales ridens, si quid, inquit, mali rursus in Prienen. Soluet enim Bias, quemadmodum soluit prius. Nobis videtur loci nomen data opera mutatum, quod Bias esset Prienaeus, ita ioco Pyrrha mutata est in Prienen.

In tuum ipsius malum lunam deduces.

*epi\ suntw=| th\n selu/nhn kaqelei=s2, id est, Aduersus teipsum lunam detrahis. Maleficae mulieres incantamentis quibusdam lunam in terram detrahere credebantur antiquitus. Vnde Virgilius:

Carmina vel caelo possunt deducere lunam.



page 799, image: s0799

Et Horatius in Odis:

Per atque libros carminum valentium
Refixa caelo deuocare sydera.

Et rursum in Sermonibus:

- Lunamque rubentem
Ne foret his testis, post magna latere sepulcra,

Item Iuuenalis:

Vna laboranti poterit succurrere lunae.

Creditum est olim, huiusmodi sagas oculis ac pedibus priuari solere. Aglaonice quaepiam, cum per Astrologiae cognitionem defectus praesciret, iactabat se lunam e caelo detracturam in terram. Atque eius iactantiae poenas dedit, de quo dicetur in prouerbio. Lunam detrahere. Prouerbium igitur hinc sumptum, dicebatur de iis, qui suis ipsorum artibus sibi malum accerserent. Quod genus, si quis callidis rationibus effecisset, vt accerseretur aliquis, deinde eueniret vt ab eo, quem accersendum curasset, subuerteretur.

Coruus aquat.

*ko/rac u(dreu/ei, id est, Coruus aquat. Dici solitum, vbi quis non citra negotium, citraque ingenium consequeretur ea quae cuperet. Aut vbi quis rem nouis artibus tentaret efficere. Ductum ab apologo de coruo cum sitiret, congestis lapillis aquam ex imo fundo in summam vasis oram euocante. Quod Plinius vt rem gestam memorat libro decimo cap. 44. sed probabilius videtur, vt adagium referatur ad eam fabulam, quam Fastorum libro secundo narrat Ouidius ad hunc modum:

Forte Ioui Phoebus festum solenne parabat,
Non faciet longas fabula nostra moras.
I, mea dixit auis, ne quid pia sacra moretur,
Et tenuem viuis fontibus affer aquam.
Coruus inauratum pedibus cratera recuruis
Tollit, et aereum peruolat altus iter.
Stabat adhuc ficus duris densissima pomis,
Tentat eam rostro, non erat apta legi.
Immemor Imperij sedisse sub arbore fertur,
Dum fierent tarda dulcia poma mora.
Iamque satur nigris longum capit vnguibus hydraum,
Ad dominumque redit, fictaque verba refert.
Hic mihi causa morae, viuarum obsessor aquarum,
Hic tenuit fonteis, officiumque meum.
Addis ait culpae mendacia Phoebus, et audes
Fatidicum verbis fallere velle deum?
At tibi dum lactens haerebit in arbore ficus,
De nullo gelidae fonte bibantur aquae.

Meminit huius et Hyginius, et Aelianus De naturis animantium libro primo. Proinde prouerbium magis videtur conuenire in cessatorem.

Conuenerat Attabas et Numenius.

*sunh=lqon a)ttaba/s2 te kai\ noumh/nios2.

id est:

Coniunctus est suo Attabas Numenio.

Quidam legunt Attagas. Dici solitum quoties improbus aggregatur cum improbo. Diogenianus tradit


page 800, image: s0800

hos insigne par furum fuisse. Meminit huius Diogenes Laertius in vita Timonis Nicei. Nam hoc prouerbio notabat eos, qui putabant intellectu attestante sensibus esse credendum, cum ipse nec rationi nec sensibus assentiendum putaret. Similimum illi, quod alibi dictum est: Cum Bitho Bacchius.

Mali commatis.

*ponhrou= ko/mmatos2, id est, mali commatis, dicebatur improbus, contemptus et reiiculus quispiam. Sumpta metaphora a reprobatis nomismatis. Aristoph. in Pluto:

*eoiked' ei)=nai tou= ponhrou= ko/mmatos2.

id est:

Videtur esse non probati commatis.

In sycophantam dictum, iam ad paupertatem famemque redactum, posteaquam Plutus oculos receperat. Interpres ostendit, comma genus esse vilissimi nomismatis. Sonat autem perinde quasi dicas, malae monetae. Rursum in eadem fabula:

- *gnw/setai
*ot' e)st' e)kei/nou tou= ponhrou= ko/mmatos2.

id est:

-Nouerit
Illius esse hunc improbati commatis.

Apud eundem in Ranis, tw=| kaki/stw| ko/mmati. Idem in Concionatricibus.

*kai\ kako\n ge/moi to\ ko/mm' e)ge/net' e)kei=no

id est:

At istud hercule comma mihi fuit malum.

Reddit causam, quod cum abisset in forum empturus farinas, iamque peram supposuisset, praeco clamauit, ne quis reciperet aereos nummos, sed argento venderentur omnia. Ad hanc formam pertinent etiam illae, ceu prouerbiales metaphorae, ki/bdhlos2 a)/nqrwpos2, et kibdhleu/ein, pro eo quod est, imposturam facere, et kibdhli/a, pro impostura, quae uoces reperiuntur cum alias frequentius, tum Platonis libro De legib. 11. si quis forte certius desiderabit testimonium. Proinde qui moribus sunt improbatis eos kibdh/lous2 vocant, quasi dicas adulterinae monetae. Appositius autem ad oris figuram, morum et indolis indicem referetur. Siquidem quemadmodum nummus inspecta imagine dignoscitur illico, probatus ne sit an adulterinus, itidem ex ipsa statim hominis forma deprehenditur ingenium, vel Euripide teste, cuius haec sunt in Ione:

*gnoi/h d' a)\n w(s2 ta\ polla\ g' a)nqrw/pwn peri\,
*to\ sxh=m' i)dw/n tis2 ei) pe/fuken eu)genh/s2.

id est:

Plerumque species ipsa, simul aspexeris
Hominem arguit, generosus is sit, an secus.

Beneuolus trucidator.

*eu)/nous2 sfa/kths2, id est, Beneuolus occisor. Conuenit in hos, qui cum summam afferant perniciem, tamen beneuolentiae speciem admiscent. Tractum aiunt ab Oreste, qui trucidata matre Clytemnestra, parentale conuiuium velut in illius honorem exhibuit. Quidam et ad Antigonum Regem referunt, qui posteaquam Semelen e medio sustulisset, ossa tamen illius summo cum honore curauit ad matrem deportanda. Sunt quibus magis placet, vt adagium ad Ptolemaeum Philopatoris filium referatur: is matrem Berenicem in palatio ipsius vinculis constrictam, Sosibio tradidit adseruandam, vbi illa non ferens


page 801, image: s0801

eam filii contumeliam, sumpto veneno interiit. At ille perturbatus insomniis, monumentum in medio vrbis extruxit, quod nunc sepulcrum appellatur. In hoc vna cum matre maiores omnes suos composuit, et inter hos Alexandrum Magnum. Nec hoc contentus officio vir pius, templum eidem constituit in Aegialis, cui nomen inditum, Berenices seruatricis. Haec ferme Zenodotus. Confine est illud, quod alibi recensuimus. Intempestiua beneuolentia nihil a simulata differt. Ita Flaccus:

Nil moror officium, quod me grauat.

Nec parum scite dixit Ennius apud Ciceronem lib. Offic 2.

Benefacta male locata, malefacta arbitror.

Corytheo deformior.

*koruqe/ws2 ei)dexqe/steros2, id est, Corytheo deformior. Aiunt Corytheum quempiam fuisse hominem insignite stultum, ac vaecordem, ad hoc forma infelicissima faedissimaque, cui liberi item fuerint omnes patrem referentes: vnde vulgaris dictus est iocus in hominem bardum, ac perinde deformem. Refertur adagium a Zenodoto.

Contra torrentem niti.

Contra torrentem niti dicuntur, qui frustra certant cum iis, quos vincere non queant. Sumptum a natantibus, qui solent secundo natare flumine, maxime si torrens fuerit. Quod si contra nitantur, nihil promouerint. Vsurpat hoc adagium Aurelius Augustinus in epistola quadam ad diuum Hieronymum. Et laudatur a Iuuenale Crispi prudentia, qui Domitiani violentiae concesserit, et ingenio alioqui insanabili obsecundarit.

Ille igitur nunquam direxit brachia contra Torrentem.

Item Ouidius:

Stultus ab obliquo qui cum discedere possit,
Pugnat in aduersas ire natator aquas.

Gregorius theologus ad Eudoxium rhetorem: to\ de\ mh\ bia/zesqai r(ou=n potamou= kai\ h( paroimi/a paideu/ei, id est, non esse cogendum fluminis impetum, docet etiam proverbium.

Vsque ad aras amicus.

*me/xri tou= bwmou= fi/los2 ei)mi\, id est, Vsque ad aram sum amicus. Tametsi non est huius instituti quaelibet apophthegmata colligere, tamen hoc ita commode dictum, et specie vsque adeo proverbiali, praeterea sic a magnis celebratum auctoribus, vt merito videatur in hunc ordinem cooptandum. Responsum est autem a Pericle, quem cum amicus quispiam rogaret, vt in causa quadam sua gratia falsum deieraret: dei= me\ e)/fei sumpra/ttein toi=s2 fi/lois2, a)lla\ me/xri bwmw=n, id est, Oportet me commodare amicis, sed vsque ad aras, ita refert Gellius. Commodius refert Plutarchus in libello, peri\ duswpi/as2, me/xri tou= bwmou= fi/los2 ei)mi\, id est, Vsque ad aram sum amicus. Admonet proverbium, nonnunquam, quo consulamus amicorum commodis, eorumque voluntati morem geramus, fas videri paululum a recto deflectere, verum eatenus, ne propter hominem amicum numinis reverentiam violemus. Olim iurantes aram manu contingebant. Porro quatenus et quousque sit ab honesto deflectendum amici causa, copiose, docteque disputat Aulus Gellius lib. noctium Atticarum 1. cap. 3.

Codali Choenix.

*koda/lou xoi/nic, id est, Codali choenix,


page 802, image: s0802

siue demensum. De magnis mensuris dicebatur, auctore Suida. Neque praeterea quidquam super hac re mihi repertum est adhuc apud auctores. Coniectare licet, ortum a seruo quopiam edaci, cui choenix fuerit altius capax, et hac arte fraudarit herum. In collectaneis quae titulo Hesychii circumferuntur, reperimus Condalum, piscem, aut eundem, aut certe adfinem Cestreo, quem Gaza vertit mugilem. Sed idem meminit alibi huius proverbii kwda/lou xoi/nic, subindicans fuisse quempiam aedilem, qui maioribus mensuris solitus sit vti.

Concha dignus.

*ko/gxhs2 a)/cios2, id est Concha dignus, Rem nullius precii concham dicunt Graeci, quemadmodum Latini nauci aut floccum. Vnde quod contemptissimum, nulliusque rei significabant, id ko/gxhs2 a)/cion dicebant.

Conto nauiga.

*kontw=| plei=n, id est, Conto nauigare, dicebantur, qui sic rebus vterentur, quemadmodum vti conveniebat, aut qui vitae genus suo accommodatum ingenio sequerentur. Neque enim contus ad vllum alium vsum accommodatus, quam ad nauigationem. Itidem non ad quamuis vitam quiuis idoneus est. Vtaris licebit, si quem admonere voles, vt quaque re vtatur ad id in quod inuenta sit, vt quorsum seruas nummos tuos non in hoc natos vt spectentur, sed quo vitae subsidio sint: conto nauigandum est. Refertur a Suida.

Cydi poenam debet.

*ku/dou di/khn o)fei/lei, id est, Cydi poenam debet. ku=dos2 prima producta, gloriam significat, eadem correpta, th\n loidori/an kai\ kakologi/an, id est, Maledictum et conuitium. Vnde et verbum deduxere kuda/zein, pro eo quod est conuitiari. Proinde cum quis ob rem friuolam veluti verbum aliquod temere dictum deferretur vexareturque, eum proverbio dicebant, ku/dou di/khn e)ktetike/nai, kai\ ku/dou di/khn o)fei/lein, hoc est, conuitii poenam dependisse, et maledicti poenam debere. Nam antiquitus mulcta dicebatur iis, qui petulantius in quempiam aliquid dixissent.

Cnips in loco.

*o kni\y e)n xwra|, id est, Cnips in regione. Dictum in eos, qui subinde sedem mutarent, et aliunde alio demigrarent. Cui vitio sese obnoxium fuisse confitetur Horatius. Est autem skni\y, siue kni/y, nam vtrunque reperimus, vermiculus innascens materiis. Is eroso ligno, semper locum mutare nititur: Quidam efferunt proverbium hoc modo, kni\y e)k xw/ras2, id est, Cnips e regione, vt subaudias demigrat. Plinius lib. 16. cap. 41. inter pestes materiarum teredinem commemorat, vermem grauissimo ad portionem capite, sic appellatum quod dentibus erodat, sed proprie vocari teredinem, quae in mari materiam infestet. Addit huius generis Cerasten vocari, qui simul atque tantum eroserit, vt circumagat sese, generat alium. Haec an huic proverbio congruant dubitamus, nam Graeci tradunt kni/pa esse animalculum volucre et culofa/gon, non dissimile culici. Id si verum est, non videmus qui consistat, quod ab Aristotele proditum est, auem culoko/pthn, quem Latini, ni fallimur, picum Martium appellant, ob id rostro fodere arbores, vt kni/pas2 in ligno latentes evocet. Suidas ait a knipo\s2, qui est genitiuus casus huius nominatiui kni/y, fingi nominatiuum knipo\s2, eamque vocem significare, parcum, tenuique victu viuentem,


page 803, image: s0803

nimirum ad Cnipis exemplum, qui lignorum arrosu pascitur, cibo non admodum lauto. Proinde consentaneum videtur, adagium dici posse in sordidos, duro, parcoque victu vtentes.

Cyclobori vox.

*kuklobo/rou fwnh\, id est, Cyclobori vox. De clamosis et vehementer obstreperis dicebatur, aut quibus vox esset vitiosa raucaque. Cycloborus fluuius quidam Atticae, non perpetuus, sed torrens, ingenti strepitu defluens, vnde ductum proverbium. Aristoph. in Equit.

*arpac, kekra/kths2, kuklobo/rou fwnh\n e)/xwn.

id est,

Clamosus, auidus, voce Cyclobori obstrepens.

Thasium infundis.

*qei/sion e)ne/xeis2, id est, Thasium miscuisti: Dici solitum videtur, vbi quis vinum non aqua, sed alio quopiam efficaciore vino dilueret. Nam Thasia vina laudatissima quondam fuisse, testatur et Apul. apol. 1. Olitori, inquiens, et cauponi merito concessum est, olus et vinum ex nobilitate soli commendare, vinum Thasium, olus Phliasium. Et Plin. cap. 7. naturalis historiae libro 14. inter transmarina vina Thasium Chiumque in summa gloria fuisse scribit. Est autem Thasus insula iuxta Thraciam: vnde proverbium, Thasus bonorum. In ea insula narrant fuisse Staphylum, quem deperierit Bacchus. Sumptum est ex Aristop. Pluto, quo loco versus hic est:

*ei/ qa/sion e)ne/xeis2, ei)ko/tws2 ge nh\ di/a.

id est,

Merito profecto, si Thasion infuderas.

Anus quaedam queritur adolescentem amatorem pridem ita sibi solitum adulari, vt diceret illam suauissime olere. Ad id per iocum respondens Chremylus, negat esse mirum, si ita visum fuit adolescenti, cum illi vinum Thasium odoratissimum proponere sit solita. Interpres addit e)ne/xeis2 dictum pro e)ki/rnas2, id est, infundebas, pro miscebas.

*kleitoria/zein.

*kleitoria/zein vulgato conuitio dicebantur ii, qui puerorum amoribus oblectarentur, aut, vt ait Diogenianus, mulieres immodice libidinosae. Vnde natum sit proverbium, non satis liquet, nisi quod Hesychius docet kleitori\s2 Graecis sonare naturae muliebris vicinam partem, vnde receptum vt kleitoria/zein appellarent libidinosam contrectationem, attestante et Suida.

Claudiana tonitrua.

FEstus Pompeius innuere videtur, Claudiana tonitrua in vulgi sermonem abiisse, scribens ideo vocata Claudiana tonitrua, quod Claudius Pulcher instituerit, vt ludis post scenam factis, lapidum coniectus ita fieret, vt veri tonitrus similitudinem imitaretur. Nam antea leues admodum et paruos sonitus fieri solitos, cum claui, et lapides in labrum aeneum coniicerentur. Quadrabit adagium, si modo videbitur in adagionum gregem recipiendum, in homines immodice clamosos, et odiose obstreperos. Similimum illi, quod alibi retulimus, dwdwnai=on xalkei=on, id est, Dodonaeum aes.

Claudi more tenere pilam,

M. Tullius adversus Pisonem scribit [correction of the transcriber; in the print sctibit] in hunc modum: Graecus primum distinguere illa atque diuidere, quemadmodum dicerentur, iste claudus, quomodo aiunt, pilam retinere, quod acceperat testificari.


page 804, image: s0804

Hactenus Cicero. Proverbium congruit in eos, qui quidquid a praeceptorib. acceperint, siue id doctum sit, siue indoctum nullo delectu, nulloque iudicio tenere solent, ac sequi. Sumpta metaphora a claudo diffidente suis pedibus, et ob id pertinaciter columnis innitente. Nisi si cui magis referendum videtur ad lusum pilae, quam claudus ita demum accipit, si commode illi mittas. Alioqui pedibus tardus non potest vtcumque missam accipere. Seneca lib. De beneficiis 7. Quid si me remittere pilam manco iubeas? hoc est, dare beneficium illi, qui non sit idoneus ad accipiendum. Plautus in Aulularia: Tum autem interdiu, quasi claudus sutor domi sedet totos dies. Generatim conveniet in omnes, qui de alieno pendent iudicio, alienaeque innituntur auctoritati, quemadmodum isti, quibus satis est dixisse: a)uto\s2 e)/fh, id est, Ipse ait.

Loripedem rectus derideat.

ET sane quam elegans est, et plurimum habet figurae proverbialis illud apud Iuuenalem,

Loripedem rectus derideat, Aethiopem albus.

Quo conveniet vti, quoties aliquis id aliis opprobrat mali, cui sit ipse obnoxius, aut aliena castigat vitia, a quibus ipse non sit immunis, perinde quasi claudus claudo claudicationis vitium per contumeliam obiiciat. Oportet eum quam maxime vacare culpa, qui in alium paratus est dicere, et stultissimum est, in alium iacere, quod in ipsum possit retorqueri.

Quis enim tulerit Gracchos de seditione querentes?
Si fur displiceat Verri, si homicida Miloni?

Celebratur illud Leonis Byzantii, cui cum maledicus quispiam opprobasset vitium oculorum, ipse gibbo deformatus: Humanum, inquit, conuitium in me iecisti, cum ipse Nemesim in dorso portes.

Clisthenen video.

*kleisqe/nhn o(rw=, id est, Clisthenem video. Clisthenes hic male audiit, et comicorum conuitiis laceratus est, quod parum vir haberetur, seseque cultu indecoro veluti in mulierem transfiguraret, Sardanapalum illum Assyrium imitatus. Aristophanes, e)n qesmoforiazou/sais2,

*ora=|s2 seauto\n; ou) ma\ di/', a)lla\ kleisqe/nhn.

id est,

Teipsum vides? non per Iouem, sed Clisthenem.

Suidas refert, et ait convenire in eos, qui leui, derasaque sunt cute. Nam hic mos Clistheni, barba derasa semper esse, quo iuuenis etiamdum videretur. Effertur et ad hunc modum, kleisqe/nous2 a)krate/steros2, id est, Clisthene intemperantior, de cinaedo et deliciis effeminato, contrarium illi, zh/nwnos2 e)gkrate/steros2, id est, Zenone temperantior.

Coturnissare.

*kixli/zein, proverbio dicebantur, qui pinguibus coturnicibus, aut turdis vescerentur, aut qui riderent lasciue parumque decore. Proinde et kixlismo\n, risum mollem et impudicum appellant. Quadrabit igitur, vel in liguritores et cupediis addictos, vel in lasciuius ludentes. Sturni nihil non imitantur, et turdus a Plinio recensetur inter aues, quae sermonem humanum imitantur. Nam auctores vocem hanc varie transferunt.

Cilicium exitium.

*kili/kios2 o)/leqros2, id est, Cilicium exitium. De crudeli et immani dicebatur. Cilices enim ob pyraticam


page 805, image: s0805

quam exercebant, et assiduas hostium depraedationes, infames erant immanitatis et crudelitatis nomine. Quapropter et Attici vindictas acerbiores, kiliki/ous2 appellabant. Meminit praeter alios Hesychius. Similis formae est quod apud Iureconsultos legimus Isauricum pro crudeli immanique latrone.

Cilicii imperatores.

*kili/kioi srathgoi\, id est, Cilicii duces. Dicebantur homines hirsuti, et pilis obsiti. Vnde et saga pilis contexta Cilicia vocantur. Auctor Diogenianus. Simpliciter autem kili/kioi dicebantur, robusti, sordidi et magni, vnde et kiliki/zesqai dicuntur, qui prauis sunt moribus, et kiliki/oi lo/goi barbarica suffragia, quod illi sortibus in galeam missis soleant decernere. Memorantur killiku/rioi, qui cum essent serui, heris eiectis occuparunt regionem, killikw\n a)gaqa\ alias recensuimus.

Ciuitates ludimus.

*po/leis2 pai/zomen, id est, Ciuitates ludimus. Lusus genus quoddam est, in quo calculis ludebatur olim, quos antiquitus po/leis2, id est, vrbes vocabant. Neoterici xw/ras2, hoc est, regiones appellare coeperunt. Vsurpauit adagium Cratinus in Fugitiuis. Hic nimirum locus est, ni fallimur, quem Iulius Pollux citat lib. De rerum vocabulis 9. pandioni/da po/lin basile/os2 th=s2 peri\ ko/lakos2, oi)=sq' h(\n le/gomen, kai\ ku/na kai\ po/lin, h(/n pai/zousin, id est, Pandioniam ciuitatem regis, supra modum adulatricis. Nosti quam dicimus, et canem et ciuitatem quam ludunt. Genus autem lusus describit his verbis: h( de\ dia\ pollw=n yu/fwn paidia\, pli/nqio/n e)sti xw/ras2 e)n grammai=s2 e)/xon diakeime/nas2. kai\ to\ me\n pli/nqion kalei=tai po/lis2, tw=n de\ yh/fwn e(ka/sth ku/wn. dihrhme/nwn de\ ei)s2 du/o to\n yh/fwn kata\ ta\s2 xro/as2, h( te/xnh th=s2 paidia=s2 e)sti peri/lhyis2 tw=n du/o yh/fwn o(moxro/wn, th\n e(tero/xroun a)nairei=n, id est, Qui vero complurium calculorum dicitur lusus, laterunculus est regiones in se continens, in lineis sitas. Et laterunculus quidem ipse ciuitas appellatur. Caeterum vnusquisque calculus canis. Porro cum calculi sint duobus distincti coloribus lusus haec ars est, vt comprehensis duobus calculis vnicoloribus, eum qui diuersi coloris est, tollas e medio. Allusit ad hoc proverbium Plato li. De Repub. 4. e(ka/sth ga\r au)tw=n po/leis2 ei)si pa/mpollai, a)ll' ou) po/lis2, to\ tw=n paizo/ntwn. id est, Nam illarum vnaquaeque plurimae sunt ciuitates, non ciuitas quemadmodum dicere solent ludentes. Refert Zenodotus, quamquam idem adagii sensum non indicat. Quare cuique, quod vero proximum videatur, coniectandum relinquitur. Quadraturum videtur, quoties suum quisque commodum quacunque sectatur via, et aemulo, competitorique modis omnibus tendit insidias. Ab hoc in vsu manasse videtur, qui nunc vulgo scaccarius dicitur.

Cissamis Cous.

*ki/ssamis2 kw=os2, id est Cissamis Cous. Hunc aiunt pecuariis gregibus supra modum diuitem. Verum anguillam quotannis apparere solitam, quae pulcherrimam omnium pecudem raperet. Ea cum in somnis apparens hominem commonuisset, vt sepeliret sese, et ille negligeret, euenit vt tum ipse tum vniuersum illius genus radicitus interiret. Haec ferme Zenodotus. Et hoc quoque proverbium, Delium aliquem natatorem requirit. Apparet ad fine, quod alibi dictum est: Aderit Temesseus genius.

[gap: body text]