06/2005 Ruediger Niehl markup
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check
12/2010 Hajnalka Kristóffy; Reinhard Gruhl markup
manual spell check performed - no orthographical standardization


image: as001

ADAGIA OPTIMORVM VTRIVSQVE LINGVAE SCRIPTORVM OMNIA, QUAECVNQVE AD HANC VSQVE diem exierunt. PAVLI MANVTII STVDIO ATQVE industria, Doctissimorum Theologorum consilio atque ope, ab omnibus mendis vindicata, quaepium, et veritatis Catholicae studiosum Lectorem poterant offendere. Cum plurimis ac locupletissimis Indicibus. [gap: illustration] URSELLIS, Ex Officina Cornelii Sutorii, impensis Lazari Zetzneri, Bibliop. M. D. CIII.



image: as003

[gap: body text before]

page 512, image: s0512

In simpulo.

M. TVLLIVS libro de legibus tertio, agens de lege tabellaria, hoc est, de iure ferendorum per tabellam suffragiorum, Et auus quidem noster, inquit, singulari virtute in hoc municipio, quoad vixit, restitit M. Gratidio, (cuius in matrimonio sororem, auiam nostram, habebat) ferenti legem tabellariam. Excitabat enim fluctus in simpulo, vt dicitur, Gratidius, quos post filius eius Marius in Aegaeo excitauit mari. Hactenus Cice. Quantum igitur coniectura consequi licet, in simpulo fieri dicebatur quod vel clanculum, vel in re minuta, atque humili fieret. Est enim simpulum, auctore Festo, vas paruum, non dissimile cyatho: vnde mulieres, rebus diuinis deditae, simpulatrices vocantur. M. Varro scribit, vas esse minutim fundens, in cuius locum successerit Epichysis: vnde veteres res minutas, nulliusque pretii simpularias appellabant. Plinius libro 35. capite 12. In sacris quidem etiam inter has opes non myrrhinis, crystallinisve, sed fictilib. prolibatur simpulis innocentius. Attestatur et M. Varro, cum apud Nonium et Marcellum ait, deos ipsos vili simpulo inuitari. Item Apuleius. In hodiernum, inquit, populus Romanus diis immortalibus simpulo, et Catino fictili sacrificat. Sunt qui pro Sympulo legant Sympuuium, cuius meminit Iuuenalis satyra 6.

- Aut quis
Sympuuium ridere Numae, nigrumque catinum,
At Vaticano fragiles de monte patellas
Ausus erat.

M. Tullius in Paradoxis. Quid autem Numa Pompilius? minusne gratas dijs immortalibus capedines, ac fictiles vrnulas fuisse, quam delicatas aliorum pateras arbitramur? Polemon apud Athenaeum lib. 2. tradit, ad ipsius etiamnum aetatem Graecos quosdam bibere solitos ex fictilibus, velut Argiuos in publicis conuiuijs, ac Lacedaemonios in festis, aut epinicijs, aut nuptijs virginum. Proinde non absurdum videtur, si quis existimet sumptam allegoriam a puerorum lusu, quo solent per fistulam angustam in simpulum inflantes, quasi fluctus quosdam, et aquae strepitum excitare.

Proteo mutabilior,

*prwte/ws2 poikilw/teros2, id est, Proteo mutabilior, in vafrum, et versipellem competit. Lucianus in sacrificijs, Iouem poikilw/teron au)tou= prwte/ws2 appellat, quod se subinde in alias, atque alias formas transfiguraret. Plato in Ione, *all' a)texnw=s2, w(/sper o( prwteu\s2, pantodapo\s2 gi/gnh|, strefo/menos2 a)/nw, kai\ ka/tw, id est, Sed prorsus, Protei in morem, in omnem speciem verteris, sursum, ac deorsum teipsum distorquens. Horatius in eos, qui facile vertunt sententiam.

Quo teneam vultus mutantem Protea nodo?

Idem alibi:

Effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.

Protea vocat tergiuersantem et quem Graeci vocant dusfw/raton, id est, Deprehensu difficilem. Porro fabulam Protei notiorem arbitramur, quam vt hic sit recensenda. Exstat apud Homerum Odysseae 4. et apud Maronem quarto item Georgicon. Simili figura diceretur et Vertumno inconstantior Nam hic deus in omnigenam speciem sese variat, vnde et nomen reperit apud Latinos. Horatius:



page 513, image: s0513

Vertumnis, quotquot sunt, natus iniquis.

Huius meminit Ouidius, describens quemadmodum, amans Pomonam deam, alias subinde formas assumpserit. Et eu)metabolw/teros2 e)mpou/shs2, id est, Empusa mutabilior. Cuius mentionem fecit Lucianus in commentario De saltationibus: *idois2 t' a)\n ou)=n a)utou\s2 pro\s2 to\n a)uto\n kairo\n w)ke/ws2 diallatome/nous2, kai\ au)to\n mimoume/nous2 to\n prwte/a. ei)ka/zein de\ xrh\ kai\ th\n e)/mpousan th\n e)s2 muri/as2 morfa\s2 metaballome/nhn, id est, Videbis igitur ipsos eodem in tempore subito in aliam transfigurari speciem, atque ipsum referre Proteum. Quin et Empusae exemplum conferre oportet, quae sese in innumerabiles vertit formas. Meminit huius Aristophanes in Ranis:

*kai\ mh\n o(rw= nh\ to\n dia\ qhri/on me/ga.
*poi=o/n ti; deino\n pantodapo\n gou=n gi/gnetai.
*to/te me\n bou=s2, nuni\ d' o)reu\s2, to/te d' au)= gunh\
*wraiota/th ti\s2. pou= e)sti\; fe/r' e)p' au)th\n i)/w.
*all' ou)k e)/t' au)= gu/nh' stin, a)ll' h)/dh ku/wn.
*empousa toi/nun g' e)sti\

id est,

At maximam profecto video belluam.
Qualem? Nouam, quae in cuncta subito vertitur,
Modo bos, modo autem mula, rursum faemina
Pulcherrima. Age vbi est? recta ad illam iam feror.
At rursus haud est mulier, imo iam canis.
Empusa proinde est.

Interpres adscribit. Empusam spectrum quoddam esse, quod ab Hecate soleat emitti videndum miseris, et calamitosis. Id subinde consueuit aliis, atque aliis formis exhibere sese. Quidam existimant meridianis horis apparere solitum iis, qui parentant manibus. Sunt, qui hanc ipsam, Hecaten affirment esse, narrant autem, vno videri pede, vnde et nomen inditum putant e)/mpousan, oi(onei\ e(ni/poda, Demosth. ait Aeschynis matrem, cui ipse Leucothoae nomen mutasset, appellatam fuisse Empusam, eo quod quaestus gratia quiduis et faceret, et pateretur.

Amicus magis necessarius, quam ignis, et aqua.

*anagkaio/teros2 puro\s2, kai\ u(/datos2 o( fi/los2, id est, Amicus magis necessarius, quam ignis, et aqua. Hyperbole proverbialis, admonens neminem esse tam diuitem aut potentem, quin opus habeat amicorum officiis. Quemadmodum enim citra ignem et aquam non constat hominum vita, ita nec sine consuetudine atque opera familiarium, quos ob id ipsum Latini necessarios vocant, vt amicitiam necessitudinem. Innuit adagium, duo quaedam maxima commoda colligi ex amicitia, voluptatem et vsum. Nihil est enim neque iucundius igni, neque vtilius aqua. Quamobrem scripsit Horatius:

Nil ego contulerim iucundo sanus amico.

Item Euripides apud Plutarchum:

*ei\s2 o)/mmat' eu)nou fwto\s2 e)mble/yai gluku\.

id est,

Dulce est tueri hominis amici lumina.

Recensetur adagium a Plutarcho commentario, quem inscripsit, Quo pacto sit dignoscendus assentator ab amico: *kaq' o( dh\ kai\ le/getai, puro\s2 kai\ u(/datos2 o( fi/los2 a)nagkaio/teros2, id est Quapropter dicunt etiam, amicum igni quoque, et aqua magis necessarium esse. Exstat et apud Aristot. in


page 514, image: s0514

Moralibus, et apud Ciceronem in Laelio. Hodieque vulgus indoctum habet in ore, quod est verissimum. Tolerabilius viui sine pecuniis, quam sine amicis.

Lupus circum puteum chorum agit.

*lu/kos2 peri\ to\ fre/ar xoreu/ei, id est, Lupus circum puteum chorum agit. In eos dicetur, qui sumpta inaniter opera, spe sua frustrantur. Aiunt enim lupo morem esse, vt si quando sitiat, nec tuto se possit demittere, circum puteum oberret, frustra inhians aquae, quam non possit contingere. Sunt, qui paroemiam inde ductam existiment, quod aliquando veniat vsu, vt lupus pecudem aliquem, aut hominem insectetur: qui posteaquam se in puteum quempiam altiorem metu demiserit, obambulat ille, velutique saltantium in modum, in orbem circumagitur, praedae cupiditate, qua tamen potiri non queat. Plutarchus in commentario, cui titulus, Quomodo possit adulator ab amico dignosci: w(=| xrw/menoi prosapollu/ousin a)utou\s2, th\n peri\ to fre/ar o)/rxhsin a)texnw=s2 o)rxou/menoi, id est, Qua qui vtuntur, seipsos quoque in perniciem adducunt, re vera saltationem illam circum puteum saltantes. Loquitur autem de dicacitate intemperanti, et virulenta, qua fit, vt nec illis quidquam vtilitatis afferamus, in quos dicimus, et nobis ipsis maximum malum conciliemus. Refertur adagium a Zenodoto, Suida, Diogeniano.

Lydius currus.

*lu/dion a(/rma, id est, Lydius currus. Hoc scommate notabantur, qui in certamine quopiam longe caeteris essent inferiores et para\ lu/dion a(/rma qe/eis2, id est, Iuxta Lydium currum curris. Plutarchus in libello, quem inscribit, De dignoscendo assentatore ab amico, *to\n de\ krei/ttona tremei kai\ de/doiken, ou) ma\ di/a para\ lu/dion a(/rma pezo\s2 oi(xneu/wn, a)lla\ para\ xruso\n e)fqo\n, id est Caeterum superiorem metuit, ac veretur, non hercle ad currum Lydium pedes ingrediens, sed ad aurum purum. Refertur adagium a Diogeniano. Quidam ad Pelopem Lydum referunt, qui suo curru vicerit Oenomaum socerum, in quib. est Gregorius Nazianzenus, sic vsurpans, vt dicat, se tanto esse inferiorem eximiis Basilii virtutibus, quantum pedes abest a Lydio curru. Effertur et ad hunc, vt diximus, modum paroemia: *para\ lu/dion a(/rma qe/ein. id est, Praeter Lydium currum currere: aut, iuxta Lydium currum, vt pedes intelligatur certare cum Lydio curru velocissimo, quod quidem certamen nimis inique comparatum videatur. Achilles apud Euripidem in Iphigenia Aulidensi, pedestri cursu certat cum quadriga, et vincit. Plutarchus in vita Niciae e Pindaro allegat. *ou) ga\r ma\ di/a, inquit, para\ lu/dion a(/rma pezo\s2 oi)xneu/wn, o(/s2 fhsi pindaros2, id est, Non enim per Iouem iuxta Lydium currum pedes incedens, vt inquit Pindarus. Herodotus lib. 1. tradit olim Lydios prae caeteris equitatu valuisse, nec aliter fere nisi ex equis pugnare.

Cinclus.

*ki/gkloi, id est, Cincli, rusticano proverbio dicebantur praeter modum pauperes, quibus neque domus esset, neque quidquam, quod suum possent dicere. Qualem Catullus describit Furium, cui neque villula fuerit, neque domus, neque arca. Cinclus enim auis quaedam est imbecillis, atque inualida, ita vt non possit ipsa sibi proprium


page 515, image: s0515

nidum parare, proinde oua nidis supponit alienis. Vnde et rustici verterunt in adagionem, vt mendicos, et errones Cinclos vocent. Auctor Aelianus lib. De naturis animantium 12. Quod genus homines Graeci a)nesti/ous2 vocant, hoc est, expertes penatium. Suidas tradit, Cinclum auem esse maritimam, gracilem, nulloque ferme corpre, cui peculiare sit clunium pennas subinde mouere, vnde et nomen additum seisopugi/di, nimirum ab agitatione caudae: Eam proverbio fecisse locum, quo Menander sit vsus in Thaide?

*ptwxw/teros2 ei)= lebhri/dos2 kai\ kigka/lou.

id est,

Mendicior Leberide, atque Cincalo,

Hinc kigkmi/zein, pro eo quod est, commoueri, et obstrepere.

Quae sub alis sunt.

*ai( u(po\ ma/lhs2 pra/ceis2, i. Facta subalaria, Proverbiali figura dixisse videtur. Plutarchus in commentario, quod inscribitur, Quo pacto sit dignoscendus adulator ab amico: *po/nou, inquiens, kai\ spoudh=s2 a(pa/shs2 a)poleipo/menos2, e)n tai=s2 u(po ma/lhs2 tra/cesin a(profa/sisto/s2 e)stin, id est, Ad laborem, et res honestas segnis, in his rebus, quae sub ala fiunt, nihil recusat. De adulatore loquitur, ad honesta officia tum pigro, tum inutili, ad voluptuaria ministeria prompto, videlicet ad scortum cum fide adducendum, ad comparanda obsonia, ad instruendum conuiuium. Equidem opinamur, ob id adulationi sub alis sedem datam esse, quod hae corporis partes titillationem praecipue sentiant, siue ob cutis tenuitatem, siue quod insolitus nobis earum contactus partium; siue quod is locus venulas habeat, quibus frictu calefactis, eiusmodi nascatur delectatio. Aristoteles sectione 35. problem. 2. indicat, sub alis potissimum, ac sub pedum vestigiis fieri titillationem, coniectans in causa esse, vel quod ibi cutis sit mollior, vel quod contactus sit insolens, quod idem vsu venit in auribus. Quid autem aliud est adulatio, quam aurium pruritus quidam et gargarizatio? Vnde Lucianus in dialogo quodam Charontis, Menippi, et Mercurii, philosophum quempiam omnibus exuens vitiis, e(\n e)/ti to\ baru/taton u(po\ ma/lhs2 e)/xei. ti/ w)= me/nippe; kolaki/an w)= e(rmh=, polla\ e)n tw=| bi/w=| xrhsimeu/sasan au)tw=|. id est, Vnum quiddam adhuc sub alis gestat, quod est omnium grauissimum. Quidnam, Menippe? Adulationem, Mercuri, quae illi plurimum attulit emolumenti in vita. Nisi si quis malit u(po\ ma/lhs2, ita dictum, vt alibi Lucianus dixit, u(po\ ko/lpou, sub sinu, significans eum Veneris vsum, qui non vacat turpitudine. Nam oscula, quaeque supra sinum fiunt, vtcumque cum honestate possunt cohaerere: caeterum infra sinum, ou)de\n u(gie\s2.

Simul sorbere, et flare, difficile.

TRAnio seruus apud Plautum in Mostellaria, obiurgatus est ab hero, quod non maturius redisset. Cum ille se aliubi fuisse, diceret, nec simul apud herum esse potuisse, et illud, quod iussus fuerat, peragere: Si voles, inquit, verbum hoc cogitare, simul flare, sorbereque, haud factu facile est. Commode vtemur hoc adagio, si quando significabimus, negocia quaepiam id genus esse, vt pariter ab iisdem tractari non queant. Veluti, si quis conetur simul et literis, et voluptatibus vacare, simul amoribus et parcimoniae indulgere, simul vxori studiisque satisfacere:


page 516, image: s0516

Quemadmodum fieri non potest, vt quis eodem in tempore sorbeat, hausto spiritu, et flet, emisso halitu. Affine videtur huic adagio illud Phocionis ad Antipatrum: *ou) du/nasai/ moi kai\ filw| xrh=sqai, kai\ ko/laki, id est, Non potes me simul et adulatore vti, et amico. Ad haec senarius ille, qui falso Senecae inscribitur:

Amare, et sapere, vix deo conceditur.

Quodque ait, Terentium imitatus, Horatius:

- Nihilo plus explicet, ac si
Insanire paret certa ratione, modoque.

M. Tullius Philippica 11. Duas tamen res, magnas praesertim, non modo agere vno tempore, sed ne cogitando quidem explicare quisquam potest.

Manum admouenti fortuna est imploranda.

*ta\n xei=ra potife/ronta dei= ta\n tu/xan e)pikalei=n, id est, Manum admouenti fortuna invocanda est. Admonet adagium, ita fidendum esse diuino auxilio, vt nihilo segnius, quantum in nobis est, etiam ipsi nostra adnitamur industria, alioqui non adiuturos superos inertium, ac desidiosorum vota. Plutarchus in Apophthegmatis Lacedaemonicis, refert, apud eam gentem deos, deasque omnes hastatos fingi solere: Venerem etiam ipsam armis indutam, tanquam ne illi quidem otium agant, sed bellicis studiis exerceantur: Addunt, inquit, et proverbium:

*ta\n xei=ra potife/ronta ta\n tu/xan kalei=n.

id est.

Manum admouenti sunt vocanda numina.

Aeschylus apud Stobaeum:

*filei= de\ tw=| ka/mnonti suspeu/dein qeo\s2.

id est,

Huic qui laborat, numen adesse assolet.

In eandem sententiam Pindarus in Nemeis: *pro\s2 a)/kron a)reta=s2 h)=lqon oi(/te po/nwn e)geu/santo, sun\ qeou= de\ tu/xh|, id est, Ad summum virtutis apicem pervenerunt, qui gustarunt labores, non autem sine dei fortuna. Proinde nec ita fidendum industriae, vt diuinam opem negligamus, nec ita rursum pendendum ab illa, vt nostrum praetermittamus officium. Allusisse videtur huc Aeschyl. in Persis:

*egw\ de/pou
*dia\ makrou= xro/nou ta/d' h)/uxoun e)kteleuth=sai qeou\s2,
*all' o(/tan speu/dh| ti\s2 au)to\s2, x' w( qeo\s2 suna/ptetai.

id est,

Plurimo iam tempore a deis
Optaueram haec vt dextra conficerent mihi, at
Vbi vigilas ipse, dii quoque admouent manum.

Refertur ex eodem:

*filei= de\ tw=| ka/mnonti suspeu/dein qeo\s2.

id est,

Adesse gaudet sed laboranti deus,

Nonnulli, quorum est Suidas, adagionis originem ad apologum referunt. Rusticus quidam, cum plaustrum haereret in limo, otiosus invocabat Herculem. At ille, adstans, Admoue, inquit, manum rotae, ac stimula boues, itaque deum invoca:

*th\n xei=ra prosfe/ronta to\n qeo/n kalei=n.

Quam quisque norit artem, in hac se exerceat,

M. Tull. Tuscul. quaest. lib. 1. Sed hic quidem, quamuis eruditus sit, sicut est, haec magistro concedat Aristoteli, canere ipse doceat. Bene enim illo proverbio Graecorum praecipitur,

Quam quisque norit artem, in hac se exerceat.



page 517, image: s0517

Hactenus Cicero. Est autem senarius iambicus, admonens, vt quarum rerum sumus periti, in his dumtaxat disputandis, tractandisque versemur: quarum vero sumus rudes, eas doctioribus concedamus, neque professionem alienam nobis vindicemus, neque in messem alienam mittamus falcem, neve sutores vltra crepidam iudicemus. Apud Aulum Gellium Plato ex Euripide citat, sed in sensum nonnihil diuersum a Ciceroniano; nempe suo quemque vitae instituto, studioque impensae delectari, quod in eo se laudem aliquam assecuturum confidat. Accidit, inquit, illis illud Euripidis: Qua in re clarus quisque est, ad eam properat, et diei partem illi plurimam impertit, in qua ipse se exsuperet, contra, in qua stupidior ac nihili sit, inde effugit, eamque contemnit. Porro versus, quem Latine refert M. Tullius est apud Aristophanem in fabula, cui titulus sfh=kes2. is est eiusmodi:

*erdoi ti\s2 h(\n e(/kastos2 ei)dei/h te/xnhn.

id est,

Quam quisque nouit artem, in hac se exerceat:

Quo quidem loco interpres admonet, inter proverbia celebrari. Vsurpauit Stratonicus citharoedus apud Athenaeum libro 8. Qui musico cuipiam, qui prius fuerat holitor, de harmonia cum ipso disputanti, respondit, e)/rdoi tis2 h(\n e(/kastos2 ei)dei/h te/xnhn. Quamquam in editione Aldina legitur a)/doi, pro e)/rdoi. Ad hoc proverbium allusit Horat. ita scribens:

Nauem agere, ignarus nauis, timet: abrotenum aegro
Non audet, nisi qui didicit, dare. Quod medicorum est.
Promittunt medici; tractant fabrilia fabri.
Scribimus indocti, doctique poemata passim.

Idem in epistola ad Villicum:

Quam scit uterque labens censebo exerceat artem.

Huc pertinet illud Pindaricum, quod refert Plutarchus in commentario, quem scripsit, peri\ th=s2 euqumi/as2, *uf' a(/rmasin i(/ppos2, e)n d' a)ro/trw| bou=s2, para\ nau=n d' i)qu/nei ta/xista delfi\s2. ka/prw| de\ bouleu/onti fono\n, ku=na dei/ tla/qumon e)ceurei=n, id est, Equus in quadrigis, in aratro bos. Nauem ocyssime praevertitur Delphinus, apro caedem molienti inueniendus est canis laborum patiens. Videlicet significat, vnumquemque adhibendum ad id, quo valet. Athenaeus lib. 8. Cum Ptolemaeus cum Stratonico citharoedo contentiosius disputaret de citharistica, e(/teron, e)/fh, e)sti\n w)= basileu=, skh=ptron, e(/teron de\ plh=ktron, id est, Aliud est, inquit, rex, sceptrum, aliud plectrum. Et apud Plinium lib. 45. cap. 10. Apelles Alexandro Magno, in officina multa imperite disserenti de pictura, comiter suasit silentium, admonens, illum rideri a pueris, qui colores terebant.

Dedi malum, et accepi.

DEDI malum, et accepi. Boeticum adagium est, quo licebit vti, quoties eiusmodi permutatio videbitur facta, vt malum pro malo sit redditum et par pari relatum: veluti, si quis improbum generum dedisset, ac nurum item improbam recepisset. Recensetur, et explicatur a Plinio iuniore in Epistolis. Caecilius, inquit, Classicus, homo foedus, et aperte malus, proconsulatum in ea parte non minus violenter, quam sordide, gesserat, eodem anno, quo in Africa Marius Priscus. Erat autem Priscus ex Boetica, ex Africa Classicus, inde dictum Boeticorum (vt plerumque dolor etiam venustos facit) non illepidum ferebatur,


page 518, image: s0518

Dedi malum, et accepi. Congruet et in eos, qui liberos suos committunt malis praeceptoribus, et recipiunt eos peiores, quam tradiderant. Rursum in eos, qui lacessunt illos, vnde grauius laeduntur. quod vsu venire tradunt iis, qui in Aegypto venantur onagros. Nam animal lacessitum, frequenter calcitrando, lapides missos retorquet in iaculantes, tanto impetu, vt pectora insequentium penetrent, aut caput fractis ossibus displodant. Vnde et in instrumento bellico nomen inditum. Auctor Ammianus li. 23.

Carpet citius aliquis, quam imitabitur.

*mwmh/setai/ tis2 ma=llon h)\ mimh/setai.

id est,

Reprehendet aliquis citius, atque imitabitur.

Senarius hic Apollodori pictoris operibus inscribi consueuit, qui primus vmbrarum imitationem inuenit, refertur ad hunc modum, mwmh/setai/ tis2 qa=sson, h)\ mimh/setai. Apte dicetur de re quapiam artis absolutae, atque inimitabili. Porro res egregias multo procliuius est carpere, quam aemulari. Caeterum est elegans prosonomasi/a in duabus vocibus Graecanicis mwmh/setai, et mimh/setai, quae cum sono minime distent, tamen res declarant longe diuersissimas. Huc allusit Plin. lib. 37. cap. 11. Imitati multi, aequauit nemo. Theognis in eandem sententiam:

*mwmeu=ntai [note of the transcriber: In the print: *mwmeu=nntai ] de/ me polloi\ o(mw=s2 kakoi\ h)de\ kai\ e)sqloi\,
*mimei=sqai d' ou)dei\s2 tw=n a)so/fwn du/natai.

id est,

Carpunt me plures docti indoctique, imitari
Nos indoctorum de grege nemo valet.

In foribus adesse.

*peri\ ta\s2 qu/ras2, id est, In foribus adesse, dicitur allegoria prouerbiali, quod instat, iamque in proximo est. Plutarch. *puretou= peri\ qu/ras2 o)/ntos2, id est, Cum febris in foribus adest.

Alia Lacon, alia asinus illius portat.

*alla\ me\n la/kwn le/gei, a)lla\ de\ la/kwnos2 o)/nos2 fe/rei, id est, Alia quidem Lacon dicit, alia Laconis asinus portat. Effertur apud quosdam et ad hunc modum paroemia: a)lla\ me\n leu/kwn, a)/lla de\ leu/kwnos2 o)/nos2 fe/rei, i. Alia Leucon, alia Leuconis asinus portat. In eos dicebatur, quorum oratio dissentiret a factis. Natum aiunt ab huiusmodi quodam euentu. Agricola quispiam, nomine Leucon, solitus est vtres melle plenos storeis obuoluere. Rogatus autem ab exactoribus vectigalium, quidnam portaret, ordeum se portare respondebat, videlicet, quo minus pecuniae persolueret. Sed, cum euenisset aliquando, vt lapsus in terram asinus onus effudisset, accurrerunt exactores, in reponendis sarcinis auxilio futuri. Verum, vbi interim cognouissent, mel in vtribus esse, non ordeum, Leuconem obtorto collo abduxerunt, tanquam qui se debito vectigali fraudasset. Atque illud ridentes addiderunt, Alia Leucon, alia portat asinus. nam in nonnullis codicibus, Dicit, non additur, atque ita, nostra sententia, dictum festiuius redditur. Ea vox postea versa est in adagionem. Refertur a Zenodoto, et a Diogeniano.

Corpore effugere.

CORPORE effugere, est, periculum iam imminens, ac pene premens, arte quadam declinare. Translatum a gladiatoribus, ictum modico


page 519, image: s0519

corporis flexu fallentibus. M. Tullius in Catilinam inuectione prima: Quot ego tuas petitiones, ita coniectas, vt vitari posse non viderentur, parua quadam declinatione, et, vt aiunt, corpore effugi. Hactenus Cicero. Itaque, quoties aliquem discrimine quam minimo a periculo abfuisse significabimus, corpore declinatum malum dicemus. Minus enim periclitantur, qui moenibus, aut alio quopiam obiectu defenduntur: verum, qui nudi telis obiecti, nihil habent, quo se tueantur, nisi commodo corporis deflexu, ii demum in extremo periculo versari videntur. Pene diuersa figura dixit Catullus:

Contra nos tela ista tua euitamus amictu.

id est, Facile depellimus, non secus, quam muscarum insultus.

De alieno ludis corio.

DE alieno corio ludere, prouerbio dicuntur, qui securius agunt, sed alieno periculo. Sumpta allegoria vel a coriariis, vel ab apologo quopiam, vel a seruis, qui, si quid peccatum sit tergo dant poenas. Apuleius in Asino aureo libro septimo. Quod si quomodo caeteri latrones persenserint, non rursus recurres ad asinum, et rursum exitium mihi parabis. Reuera ludis de alieno corio. Verba sunt asini: puellam accusantis, quod cum prius illius culpa fuisset in discrimen adductus in fuga, nunc denuo committat, vt sit rursum fugiendum, idque suo potissimum periculo. Allusum est autem ad asini corium, quod mortuis detrahitur. Est simile quiddam et apud Plautum, De meo tergo degitur corium, id est, res meo fit periculo. Neque dissimile, quod refert Festus, Pro scapulis, id est, pro periculo plagarum. Non admodum abludit ab hac forma, quod Seneca iocatur in Declamationib. Cicero patri de corio Cestii satisfecit. Nam is Cestius erat ex eorum numero, qui contemnebant Ciceronis ingenium. hic, cum forte accumberet in eodem conuiuio cum Cicerone, M. Tullii filio, qui tum Asiam obtinebat, et, submonente quopiam e famulis, cognitum esset, eum esse Cestium, cuius iudicio nihil sciret M. Tullius: illico sublatus e conuiuio, iussus est flagris caedi. Circumfertur apud nostratium vulgus non absimile huic prouerbium, Ex alieno tergore lata secari lora. Quo quidem significant, vnumquemque minus esse parcum in alieno, quam in suo. Tertullianus in libello De pallio, secus aliquanto vsurpauit: Hoc soli Chamaeleonti datum, quod vulgo dictum est, de suo corio ludere. Sentit, Chamaeleontem pro suo arbitrio vertere colorem cutis.

In herba esse.

VBI spem immaturam indicamus, ac longius adhuc abesse, vt consequaris, in herba esse dicimus. Sumpta metaphora a segetibus, teneris adhuc, et herbescentibus, de quibus nihil adhuc certi sibi possit agricola polliceri, propterea quod plurimi casus solent incidere, qui non sinant cultorem optato potiri. Verum vbi iam demessam segetem in horrea conuexit, tum demum vtcunque tutum est bene sperare. Ouidius in epistola Helenae ad Paridem:

Sed nimium properas, et adhuc tua messis in herba est,
Haec mora sit voto forsan amica tuo.

Persius in satyra sexta,

Emole, quid metuis? occa, et seges altera in herba est.



page 520, image: s0520

Cornelius Tacitus in dialogo De oratoribus, in herba dixit, pro eo, quod est, momentaneum, moxque periturum, quia ante tempus decerptum. Agit illic de plausu, qui datur poetis recitantibus sua carmina. Omnis, inquit, illa laus intra vnum, aut alterum diem, velut in herba, vel flore, praecepta, ad nullam certam, et solidam peruenit frugem, nec aut amicitiam inde refert, aut clientelam, aut mansurum in animo cuiusquam beneficium, sed clamorem vagum, et voces inanes, et gaudium volucre.

In alieno foro litigare.

PROVERBIVM resipit haec quoque figura, In alieno foro litigare, pro eo, quod est, in re noua, cuique nondum assueueris, versari. Habent enim diuersa fora diuersas litium formulas, variasque tractandarum causarum rationes: quarum qui rudis sit, is, tanquam hospes in peregrina regione, multa desideret necesse est. Martialis in praefatione libri duodecimi, Accipe ergo rationem, in qua hoc maximum, et primum est, quod ciuitatis aures, quibus assueueram, quaero, et videor mihi in alieno foro litigare.

In seditione, vel Androclides belli ducem agit.

*en de\ dixostasi/h| ka)ndroklei/dhs2 polemarxei=.

id est,

Seditione orta dux est etiam Androclides.

Carmen Heroicum prouerbio celebratum, in homines contemptos, et humiles, qui per occasionem aliquam incidentem, dignitatem sortiuntur. Quemadmodum in rerum tumultu nonnunquam infimi quidam pro tempore regnant. Refertur a Suida, Diogeniano, atque item a Plutarcho in vita Niciae, et apud eundem in commentario, peri\ filadelfi/as2. Effertur etiam ad hunc modum:

*en de\ dixostasi/h| kai\ pa/lkakos2 e)/mmore timh=s2.

id est,

Rebus turbatis, vel pessimus est in honore.

Citat idem in comparatione Lysandri, et Syllae, nisi quod illic Aldina editio mendose habet, pa/gkalos2 pro pa/gkakos2. rursum effertur hoc pacto.

*en ga\r a)mhxani/h| kai\ karki/nos2 e)/mmore timh=s2.

id est,

Fert rebus desperatis et cancer honorem.

Ad hanc sententiam pertinet et illud, Graecis prouerbii [correction of the transcriber; in the print ptouerbii] vice celebratum:

*kairou= tuxw\n ga\r ptwxo\s2 i)sxu/ei me/ga.

id est,

Mendicus etiam plurimum in loco potest.

Inter indoctos etiam Corydus sonat.

*en a)mou/sois2 kai\ ko/rudos2 fqe/ggetai, id est, Inter amusos etiam Corydus sonat. Quadrabit in quosdam, qui apud idiotas audent sese velut eruditos venditare, inter doctos alioqui prorsus elingues. Id quod citra metaphoram eleganter extulit Euripides in Hippolyto coronato:

- *oi( ga\r e)n sofoi=s2
*fau=loi, pa/r' o)/xlw| mousikw/teroi le/gein.

id est,

Apud eruditos, qui nihil valent, apud
Plebem imperitam praeeminent facundia.

Corydus, vilissimum auiculae genus, minimeque canorum, strepit tamen vtcumque inter aues mutas,


page 521, image: s0521

apud lusciniam canens ferri nequaquam posset. Huc adscribendum arbitramur, quod, vt refert Athenaeus libro sexto, non illepide dixit Philoxenus parasitus, cognomento Pternocopis, in alterum parasitum nomine Corydum: cum enim incidisset sermo, quod turdi magno emerentur, praesente Corydo, de quo rumor erat obscoeni obsequii. At ego, inquit, memini Corydum obolo fuisse aestimatum. Parasitis autem solent indi nomina contemptus. Quanquam hic Corydus narratur in dictis fuisse lepidus. Corydum autem minime canorum esse, testatur et Graecum epigramma, licet a)/dhlon.

*ei) ku/knw| du/natai ko/rudos2 paraplh/sion a)/|dein,
*tolmw=en d' e)ri/sai skw=pes2 a)hdoni/sin,
*ei) ko/kkuc te/ttigos2 e)rei= ligurw/teros2 ei)=nai,
*isa poiei=n kai\ e)gw\ palladi/w| du/namai.

id est,

Si corydus cygnum queat aequiparare canendo,
Noctua concertet si philomela tibi:
Coccyx si iactet se voce anteire cicadam,
Tunc ego Palladio par potero esse meo.

Quaeuis terra patria.

- *pa=sa gh=, patri\s2.

id est,

Quaeuis terra patria.

Hemistichium est oraculi, quondam redditi Meleo Pelasgo, de victoria consulenti: cuius meminit et Mnaseas, teste Zenodoto, et Dionysius Chalcidensis. Admonet adagium, virum sapientem, ac bonum, vbicunque gentium vixerit, felicem esse. Vnde et Socrates, interrogatus, cuiatis esset, kosmiko\n, id est, mundanum, se esse respondit. Idem innuit Aristophanes in Pluto, cum ait,

*patri\s2 ga/r e)sti pa=s' i(/n' a)\n pra/tth| ti\s2 eu)=.

id est,

Illic enim patria est, vbi tibi sit bene.

Dicuntur haec a Mercurio, cupiente, vel caelo relicto, in Chremyli iam diuitis adscisci familiam. Vsqueadeo credebat ibi demum esse patriam homini, vbicunque feliciter ageret: illic exsilium, vbi parum commode viueret. Fertur hic quoque versiculus prouerbialis:

*toi=s2 ga\r kalw=s2 pra/ssousi pa=sa gh= patri\s2.

id est,

Solum omne patria prospere quicunque agit.

Cicero Tusculanarum quaestionum libro quinto, significat esse dictum Teucri, ex tragoedia quapiam. Itaque ad omnem rationem, Teucri vox accommodari potest, Patria est, vbicunque est bene.

Odium Vatinianum.

ODIVM Vatinianum, pro capitali, ac vehementer acerbo. Vatinius, in quem acerrime M. Tullius inuectus est, in tantum odium populi Romani peruenerat, iam detectis illius flagitiis, vt in prouerbium cesserit, Odium Vatinianum. Catullus:

- Munere isto
Odissem te odio Vatiniano.

Odium nouercale.

CONSIMILI figura legimus, Odium nouercale, propterea quod nouercis omnibus innatum sit fatale quoddam, et irreconciliabile odium in priuignos. id quod eleganter indicat epigramma Graecum, quod haud grauabimur adscribere. Fertur autem titulo Callimachi, nec illo quidem in lignum auctore.



page 522, image: s0522

*sth/lhn mhtruih=s2 mikra\n li/qon e)/stefkou=eros2,
*ws2 bi/on h)lla/xqai, kai\ tro/pon oi)o/menos2.
*h de\ ta/fw| kliqei=sa kate/ktane pai=da pesou=sa.
*feu/gete mhtruih=s2 kai\ ta/fon oi( pro/gonoi.

Quorum carminum elegantiam cum haud nesciremus nos non assecuturos, tamen, quo possent intelligi, vtcunque vertimus,

Exiguo lapidi puer addit serta nouercae,
Mutasse vt vitam, sic ratus ingenium.
At puerum extinguit tumulo haec illapsa. nouercae
Priuigni exanimem vel tumulum fugite.

Euripides in Alcestide:

*exqra\ ga\r e)piou=sa mhtruia\ te/knoi+s2
*toi=s2 pro/sq', e)xi/dnhs2 ou)de\n h)piote/ra.

id est,

Hostis nouerca est ante natis liberis,
Nihiloque mitior nocente vipera.

Perdidisti vinum infusa aqua.

*apw/lesas2 to\n oi)=non e)pixe/as2 u(/dwr.

id est,

Vini liquorem perdidisti infusa aqua.

Verba sunt Polyphemi ex tragoedia Aristii, cui titulus Cyclops, teste Chamaeleonte in Satyris. Sic enim increpat Vlyssem, vinum aqua temperantem. Antiquitus merum bibebant, non sine noxa, donec Staphilius, Sirrheni filius, ostendisset vinum aqua diluere. Nam huius hoc inuentum, teste Plinio libro 7. Dicetur in eos, qui in initio quaedam recte faciunt, deinde, quamvis leui de causa, benefacta malefactis subuertunt. Vlpianus apud Athenaeum, in eum, qui balli/zousin dixerat, pro kwma/zousin, idque barbare, *su\ de\ h(mi=n e)k gh=s2 subou/ras2 o)/noma pria/menos2, a)pw/lesas2 to\n oi)=non, e)pixe/as2 u(/dwr, id est, Tu vero nobis ex terra subulca vocabulum mercatus, perdidisti vinum, infusa aqua. Cyclops enim, vt barbarus ac temulentus, (talem inducit etiam Homerus) sic existimat vinum aqua corrumpi: cum e diuerso, sapientum iudicio, reddatur melius, ac salubrius. Vnde et Plato admonet, vt Bacchum, temulentum Deum, Nymphis sobriis deabus temperemus. Idem docet epigramma Graecum Meleagri, id est huiusmodi:

*ai) nu/mfai to\n ba/kxon, o(/t' e)k puro\s2 h(/laq' o( kou=ros2
*ni/yan, u(pe\r te/frhs2 o)/rti kulio/menon.
*tou)/neka su\n nu/mfais2 bro/mios2 fi/los2. h)\n de/nin ei)/rgh|s2
*mi/sgesqai, de/ch| pu=r e)/ti kaio/menon.

id est,

Bacchus, vt e flammis puer exsiliisset, in vndis
Tinxerunt Nymphae sordidum adhuc cinere,
Hinc iunctus Nymphis est Bacchus gratus: at ignem
Ardentem capies, hunc nisi miscueris.

Quanquam vinum largius dilutum illud habet noxae, quod in posterum diem grauius dolet caput, qui biberit, quam si merum bibisset. Aristoteles id esse putat in causa, quod vinum per se crassius, accessione aquae factum subtilius, citius penetrat angusta capitis foramina: meri noxam, cuius adhuc multam vim obtinet, eodem transmittens: praeterea concoctu difficilius est.

Abiecit hastam. *ri/yaspeis2.

HASTAM abiicere, dicitur vtique prouerbiali figura, qui causae suae diffisus, abiicit animum, ac desinit contra conari. Cicero pro L. Murena,


page 523, image: s0523

Vides ne tu illum tristem, demissum? Iacet, diffidit, abiecit hastam. Graecis item prouerbiali conuicio dicuntur r(iya/spides2, ignaui, ac timidi, quique in acie locum deserunt, ac clypeum abijciunt: quo probro notatus est Demosthenes. Lucianus in Ioue Tragoedo: *kai\ dh=lo/s2 e)stin a)por)r(i/ywn th\n a)spi/da, id est, Ac plane videtur scutum abiecturus. Vsque adeo vero probrosum habebatur antiquitus clypeum abijcere, vt Lacedaemonij Archilochum e finibus suis iusserint excedere, quod scripsisset, satius esse clypeum abijcere, quam interire, teste Plutarcho in Apophthegmatis Laconicis. Id Archilochi distichon refertur ab Aristophane in fabula, cui titulus ei)rh\nh, estque huiusmodi:

*aspi/di me\n sai|+wn tis2 a)ga/lletai, h(\n para\ qa/mnw|
*ento\s2 a)mw/mhton ka/llipon ou)k e)qe/lwn.

id est:

Scuto aliquis gaudet Saiorum, ego quod bene pulchrum
Deserui nolens inter opaca rubi.

Interpres admonet, Saios esse Thraciae populos, aduersus quos bellans Archilochus, fugerit abiecto clypeo. Cuius exemplum postea secutus est Demosthenes, ad dicendum, quam pugnandum, instructior. Notatur apud Aristophanem et Cleonymus hoc nomine, vt in Vespis: *ape/bale th\n a)spi/da. id est, Abiecit clypeum. Quin et Isocrates in oratione, quam scripsit de Pace, declarat, infames olim habitos, qui vel ordinem deseruissent, vel clypeum abiecissent. Idem indicat Aeschines aduersus Timarchum, quod qui non fuisset in bello, aut qui hastam abiecisset, ei non licebat in concione quidquam agere. Postremo Aristoteles lib. Moralium 5. inter ea, quae lex vetat commemorat to\ mh= lipei=n th\n ta/cin, mhde\ feu/gein, mhde\ r(i/ptein ta\ o(/pla. id est, non deserere ordinem, non fugere, non abijcere arma. Et aliquanto post, agens de iniustis, (qui tamen pleone/ktai dici non possunt, quod nihil capiant inde lucri) exempli loco ponit tou\s2 r(i/yantas2 a)spi/das2 di/a deili/as2, id est, qui ob metum, et ignauiam clypeos abiecerunt. Tale quiddam, opinamur subindicat Horatius in Lyricis, cum ait:

Tecum Philippos et celerem fugam
Sensi, relicta non bene parmula.

Q. Curtius lib. 3. Tum caeteri dissipantur metu, et qua cuique patebat ad fugam via, erumpunt, armaiacientes, quae paullo ante ad tutelam corporum sumpserant, adeo pauor etiam auxilia formidabat. Est aliquoties apud Iul. Caesarem, Abiectis armis. Sed, quo longius receditur a simplici sermone, hoc maior est adagij gratia, veluti, si quis eum, qui non reluctatur turpia suggerenti daemoni, sed statim obsequitur, appellet Rhipsaspidem. Huius prouerbij facta nobis est antea mentio.

Mentiuntur multa cantores.

*polla\ yeu/dontai a)oidoi\. i. Multa mentiuntur cantores. In eos quadrabit, qui ad gratiam loquuntur, et auribus blandiuntur. Inde ductum, quod cantores hoc modo spectantes, vt delectent, ac placeant, pleraque canunt in laudem auditorum falsa. Nihil enim veritate grauius, nihil assentatione suauius. Aristoteles lib. tw= meta\ ta\ fusika\ primo, a)lla\ kata\ th\n paroimi/an, polla\ yeu/dontai a)oidoi\, id est, Sed, iuxta prouerbium, Multa mentiuntur poetae. Est autem, nisi nos fallit memoria, hemistichium Homericum, de citharoedis,


page 524, image: s0524

solitis in conuiuio canere. At hoc dictum quosdam vsque adeo mouet, vt prorsus ab omnibus omnium poetarum scriptis abstineant, non minima portione eruditionis.

Accissare.

*akki/zein, id est, Accissare, Graeco prouerbio dicebantur, qui, cum maxime cuperent accipere quippiam, tamen ficte recusabant: qui mos hodie quoque multis durat. Scribunt, Acco mulierem fuisse quampiam notae stultitiae, quae solita sit ad speculum, cum imagine sua, perinde, atque cum alia muliere, confabulari, vt hinc vulgo, quae stultius, aut ineptius aliquid agerent, Accissare dicerentur, et Accus nomine compellerentur. Apparet, illud etiam moribus huius mulieris affuisse, vt recusaret, quae tamen cupiebat, vnde et Accismus, ficta huiusmodi recusatio dicatur. M. Tull. ad Atticum libro Epistolarum secundo. Hoc, opinor, certi sumus, perisse omnia: quid enim a)kkizo/meqa tam diu, id est, quid dissimulamus? Lucianus in libello De mercede seruientibus. *o de\ a)kkizo/menos2, a)/page para\ sou= d' e)gw\; id est, At ille accissans: Aufer inquit: ego ne abs te? Idem in Amoribus: *pa/nta dh\ perielw\n a)kkismo\n, id est, Omni sublato accismo, id est, tergiuersatione. Rursus in eodem sermone, *polu\s2 de\ o( meta\ tw=n a)ndrw=n a)kkismo\s2, id est, Multus autem viris adest accismus. Item Philemon apud Athenaeum libro 13. *ou)k e)st' ou)de\ ei(=s2 a)kkismo\s2, ou)de\ lh=ros2, id est, Nec vllus est Accismus, aut nugatio. Plutarchus indicat, Acco, et Alphito mulieres fuisse, per quas feminae deterrerent pueros a peccando. Vsurpat hanc vocem et Plato in Gorgia: *all' a)kki/zh| w)= kalli/kleis2.

Scytha accissans asinum.

*akkizo/menos2 sku/qhs2 to\n o)/non, id est, Accissans Scytha asinum. Aduersus eos, qui verbis auersantur, quod re cupiunt. Id ad huiusmodi fabulam referunt: Quidam, conspecto asini cadauere, Scythae cuidam, qui forte aderat, dixit, En quod coenes. Ille, primum aspernatus, atque abominatus, postea tamen apparauit, coenauitque. Ita ferme Suidas, et Zenodotus. Hesychius secus effert, sku/qhs2 o)/neion dai=ta, id est, Scytha asininum conuiuium, vt subaudias, reperit: si tamen hic locus apud Hesychium mendo vacat. Nam mutilum esse constat, et fortassis o)/neion dictum est pro vtili: sic, tamen, vt allusum sit ad asinum.

Aut quinque bibe, aut tres, aut ne quatuor.

ATHENAEVS libro decimo, de bibacitate disputans, scribit adagium huiusmodi vulgo fuisse celebratum, h)\ pe/nte pi/nein, h)\ tri/a, h)\ mh\ te/ttara, id est, Aut quinque bibe, aut tria, aut ne quatuor. Praescribit modum diluendi vini. Haec autem temperatura maxime placebat antiquis: vt quinque vini cyathis duo adderentur aquae, aut duobus vnus. Huius rei testem citat Ionem poetam, qui scripserit, vatem quendam Palamedi praedixisse, Graecos nauigaturos, qui cyathos ad vnum biberent. Idem Nicocharem in Amymone, xai=re pe/nte, kai\ du/o, id est, Salue quinque, et duobus. Praeterea Amypsiam, e)gw\ de\ dio/nusos2 pa=sin h(mi=n ei)mi\ pe/nte kai\ du/o, id est, Ego autem Bacchus omnibus vobis quinque et duo. Verum hac de re copiosius aliquanto Plutarchus, tw=n sumposiakw=n, Decade tertia, testans conuiuialibus cantiunculis celebratum fuisse, h)\ pe/nte pi/nein, h)\ tri/a, h)\ mh\ te/ssara, ne


page 525, image: s0525

quis temere Plauti verba commutet, nam apud hunc quoque referuntur. Atque in hanc rem iocatur Ariston: Quemadmodum in musica Hemiolii proportio symphoniam reddit diapente, dupla symphoniam efficit, quae dicitur Diatessaron, at eam, quae vocatur Diatessaron, symphoniam esse praeter caeteras hebetem, et obscuram, et epitrito constare. Itidem et in bibendi harmoniis tres esse symphonias vini ad aquam, Diapente, dia\ triw=n, et Diatessaron. Nam Diapente symphoniam ex Hemiolio constituit, si tres aquae cyathi duobus vini cyathis admisceantur. Quod si duobus admisceas duos, dupli proportionem exsistere. Diatessaron harmoniam fore, si vni vini cyatho tres aquae cyathos addideris, atque hic esse epitritum: quae proportio pertineat ad tres magistratus in Prytaneo sapientes ac sobrios, aut ad dialecticos, cum adductis superciliis, de suis anxiis argutiis disputant. Iam, si duos vni admisceas, tonum nasci maxime turbulentum, et vt appellat ipse, a)kroqw/raka, Chordas mouentem non mouendas mentium: propterea quod per hunc nec omnino sobrios esse licet, nec stultitiam mero immergere. Quod si duo tribus addideris, harmoniam exsistere omnium maxime musicam, vt quae somnos inuitet, tranquillitatem, ac summam quietem inducat. His ita per iocum dictis, adiecit Plutarchi pater, priscos Ioui duas addidisse nutrices, Iten et Adrastiam; Iunoni vnam, nempe Euboeam; Apollini duas, Alethiam et Corythalam; Baccho vero plures, quod hunc deum oporteat pluribus nympharum mensuris mansuefactum, ac domitum, moderatiorem, ac mitiorem reddere. Significat autem, vinum multa aqua diluendum. Meminit huius adagii Plautus in Sticho, seruos compotantes inducens. Sed interim, Stratege noster, cur hic cessat cantharus? Vide, quot cyathos hos bibimus. Tot, quot digiti sunt tibi in manu. Cantio est Graeca.

*kai\ pe/nte pi/ne, kai\ tri/a pi/ne, h)\ mh\ te/ttara.

Quanquam hic Plauti iocus non caret suspicione mendi. Quod autem prohibet Graeca cantio, ne quatuor biberet, ad veterum superstitionem pertinet, qua creditum est, impares numeros ad omnia efficaciores esse, id quod Plinius intelligi putat in febribus, dierum obseruatione. Porro de quaternione vitato in poculis, idem libro vigesimo octauo, capite sexto, scribit ad hunc modum: Numerum quoque quaternarium Democritus, condito volumine, et quare quaterni cyathi, sextariive non essent potandi. Huc nimirum allusit Horatius libro Odarum tertio:

Da lunae propere nouae,
Da noctis mediae, da puer auguris
Murenae. tribus, aut nouem,
Miscentur cyathis pocula commodis.
Qui musas amat impares,
Ternos ter cyathos attonitus petet
Vates. tres prohibet supra.
Rixarum metuens tangere Gratia,
Nudis iuncta sororibus.

Item Ausonius:

Ter bibe, vel toties ternos, sic mystica lex est.

Id est, Aut tres cyathos, ad numerum [correction of the transcriber; in the print numemerum] Gratiarum; aut nouem, ad numerum Musarum.

Siculus mare.

*sikelo\s2 qa/lassan, id est, Siculus mare, subaudi, prospectat. De iis, qui denuo solicitantur ad subeundum periculum. Natum aiunt a


page 526, image: s0526

Siculo quodam, qui, cum ficos naui portans, naufragium fecisset, ac deinde sedens in littore, mare placidum, ac tranquillum videret, velut inuitans ad iterandum nauigationem, dixisse fertur: *oi)=d' o(\ qe/leis2, su=ka qe/leis2, id est, Noui, quid velis, ficos vis. Recensetur ab omnibus ferme prouerbiorum Graecorum collectoribus.

Ficum cupit.

*su=kon ai)tei=, id est, Ficum petit. In eum dicebatur, qui commoditatis alicuius gratia blandiebatur. Inde natum tradunt, quod olim Athenienses agricolis blandiri solerent, vt ab illis ficos praecoquos acciperent, bene ominantes, ac precantes, vt in annum sequentem fici feliciter prouenirent. Rustici vero, posteaquam senserunt ciuium blandiloquentiam eo spectare, vt ficos acciperent, in prouerbium verterunt, vt commodi spe adulantem, ficos petere dicerent. Aristophanes in Vespis:

*su\ de\ nu=n su=ka/ m' ai)tei=s2.

id est:

Tu vero nunc ficos a me petis.

Longum valere iussit.

*makra\n xai/rein fra/sas2 tai=s2 e)ntau=qa timai=s2, id est, Honoribus, qui hic sunt, longum valere iussis. Ea figura quoties ad rem, non ad hominem, refertur, haud dubie prouerbialis est. Rem igitur, a quo nos abdicamus, ei renunciare dicimur, ac longum valere iubere. Sumta metaphora ab iis, qui discedunt, diutius abfuturi, seu nunquam redituri. Est saepicule apud Lucianum, et item apud alios. M. Tull. in epist. ad Atticum libro 8. At ille, polla\ xai/rein tw=| kalw=| dicens, contulit se Brundusium. Incertum, vtrum de philosopho quopiam loquatur, qui, cum solitus esset multa praeclara de honesto loqui, quod in ipso situm esset, postea, veluti renuncians philosophiae, sibi consuluerit: an de Pompeio, qui Caesarem fugit in Graeciam, incolumitatis rationem habens potius, quam dignitatis. Item Hippolytus apud Euripidem:

*th\n sun\ de\ ku/prin po/ll' e)gw\ xai/rein le/gw.

id est:

Veneri tuae multum valere renuncio.

Vsurpat Lucianus in Ioue Tragoedo. Idem in Apologia u(pe\r tou= e)n th=| prosagoreu/sei ptai/smatos2 interpretatur prouerbium his quidem verbis, to\ gou=n makra\n xai/rein, to\ mhke/ti frontiei=n dhloi=, id est, Hoc dictum, Longum valere, declarat, nobis non amplius curae futurum. M. Tullius Epistolarum familiarium libro decimo quinto, pro makra\n xai/rein dixit, Nuncium remittere: Virtuti, inquit, nuncium remisisti, delenitus illecebris voluptatis. Eadem forma dicimur Repudiare, aut Renunciare, aut Nuncium mittere iis, quae spreta relinquimus, metaphora sumpta a solemni more diuortii. Quo, qui diuertebat, dicere solet, Tua tibi habe. Sic enim Caius libro vigesimoquarto, titulo secundo de diuortiis, et repudiis, capite Diuortium. In repudiis autem, id est, in renunciationibus, comprobata sunt haec verba, Tuas res tibi habeto: item haec verba, Tuas res tibi agito. His igitur verbis peragebatur diuortium in matrimonio. In sponsalibus autem, inquit, discutiendis, placuit renunciationem interuenire oportere. In qua re haec verba probata sunt: Conditione tua non vtar. Ita Alcmena apud Plautum, Valeas, tibi habeas res tuas, reddas meas.


page 527, image: s0527

Huc alludens Cicero in Antonium, Frugi factus est, inquit, illam suas res sibi habere iussit. Apud iureconsultos frequens est Nuncium mittere, quod fit pariter in matrimoniis, atque in sponsalibus, licet diuersa verborum formula, quemadmodum diximus. De rebus animi fiet iucundius, veluti, si quis dicitur ab aulica vita, aliove studio, recedere, de eo sic loquamur, Aulam suas sibi res habere iussit. Philologiam [correction of the transcriber; in the print Philologiae] suas res sibi habere iussit.

Ficus ficus, ligonem ligonem vocat.

*ta\ su=ka su=ka, th\n ska/fhn ska/fhn le/gwn.

id est:

Ficusque ficus, ac ligonem nominans Ligonem.

Senarius e comoediis Aristophanis in adagionem traductus. Quadrat in eum, qui, simplici et rusticana vtens veritate, rem, vt est, narrat, nullis verborum ambagibus, ac phaleris, obuoluens. Sunt enim apud Rhetores figurae quaedam, quibus fit, vt turpia honeste, aspera molliter, superba modeste, mordacia blande dicantur. At, qui crassiore sunt Minerua, rudius, ac planius eloquuntur, suo quidque nomine signantes. Lucianus in Ioue tragoedo. *egw\ ga\r w(s2 o( kwmiko\s2 e)/fh, a)/groiko/s2 ei)mi, th\n ska/fhn ska/fhn le/gwn, id est, Nam ego, quemadmodum ait Comicus, rusticanus sum, et ligonem ligonem appello. Rursum in praeceptis historiae conscribendae, vult scriptorem, liberum et incorruptum esse, qui rem, vt est gesta, narrans, ficus ficus appellet, ligonem ligonem. Inuenitur ad hunc quoque modum. *ta\ su=ka su=ka le/gw, kai\ th\n ka/rdopon ka/rdopon, id est, Ficus ficus voco, panarium panarium. Aristophanes in Nebulis:

*ou)k a)\n a)podoi/hn ou)d' o)bolo\n a)\n ou)deni\,
*os2 tis2 kale/seie ka/rdopon th\n kardo/phn.

id est:

Ego nec obolum cuipiam persoluerim,
Qui cardopum tantum vocarit cardopam.

Cardopus, arca panaria. Caeterum poeta facit Socratem nugantem, qui contendat, non esse dicendum ka/rdopon (quemadmodum dicebat Cleonymus) sed kardo/phn, w(/sper kalei=s2, inquit, th\n swstra/thn.

Domesticus testis.

*oi)/koqen o( ma/rtus2, id est, Domesticus testis. Vbi quis ipse sese laudat, quasi domi testem habeat, non aliunde adductum. Huic autem testium generi quam minima fides haberi solet, ac legibus ceu suspecti reiiciuntur. Paulus Pandectarum libro 2. titulo de testibus, capite penultimo. Testes, quos accusator de domo produxit, interrogari non placuit. Rursum Codic. libro quarto, eodem titulo. Etiam iure ciuili domestici testimonii fides improbatur. Lucianus in Ioue tragoedo, *eu)=ge, oi/koqen o( ma/rtus2, fasi\n, id est, Euge, domo adductus testis, vt dici solet. Huc allusisse videtur Seneca ad Lucilium, cum scribit in hunc modum. Expecta me pusillum, et de domo fiet remuneratio. Nisi quis malit illic Dono legere. Sunt Graeci scriptores, qui dicant, hoc adagium conuenire in eos, qui prius mentiti, postea verum confitentur, veluti conscientia adacti, quae pectoris testis est. Sic Plutarchus th\n oi)/koqen kri/sin vocat, animi iudicium, quod non corrumpitur. Nec hinc multum abhorret, quod est apud Marcum Tull. De oratore libro secundo. Tertium vero illud, clamare, contra qua


page 528, image: s0528

deceat, et quam possit, hominis est, (vt tu, Carule [reading uncertain: Print faded] , de quodam clamatore dixisti) stultitiae suae quamplurimos testes domestico praeconio colligentis. Domesticum praeconium appellauit, quod ipse suam stultitiam traduceret. Idem in eius libri principio. Quos tum vt pueri refutare domesticis testibus, patre et C. Aculeone propinquo nostro, et L. Cicerone patruo solebamus. Hic simpliciter domesticos testes appellat, propinqua cognatione iunctos. Nihil autem magis domesticum esse potest, quam sua cuique conscientia. Idem M. Tull. Cicero li. Epist. famil. 2. ad Caelium, cuius initium, Raras tuas. Mea vero officia, ei num defuisse tu es testis, quoniam oi)ko/qen o( ma/rtus2, vt opinor accidit Phania. Nam ita legendum suspicamur, tametsi nonnulli lacunam expleuerant his vocibus kwmiko\s2 ma/rtus2, nisi forte pro kwmiko\s2 magis placet, oi)kiako\s2. Idem in oratione pro L. Flacco, Neque in toto Aemonensium testimonio, siue hic confictum est apparet, siue missum domo est, vt dicitur, commouebor. Terentius. Ego hanc domi coniecturam facio.

Boeoticum [correction of the transcriber; in the print Booeticum] ingenium.

BOEOTII apud antiquos male audierunt vulgo, stoliditatis nomine, quemadmodum superius ostensum est. Vnde, quidquid insulsum esset, ac stultum, id Boeoticum dicebant. Lucianus in Ioue tragoedo, a)/groikon tou=to ei)/rhkas2 kai\ deinw=s2 boiwtiko\n, id est, Istud, quod dixisti, prorsus agreste est, et vehementer Boeoticum. Inuenitur, et boiwtiko\s2 nou=s2, id est, Boeoticum ingenium, pro stupido, ac stolido. Horatius in Epistolis:

Boeotum in crasso iurares aere natum.

Plutarchus, ipse Boeotus, cum alijs aliquot locis, tum in commentario de carnium esu, scribit ab Atticis notatos Boeotos, tanquam brutos, et stupidos, ac pingues, idque propter edacitatem, quemadmodum alibi meminimus, quod ea gens magis studuit exercendis corporibus, quam animis excolendis. Vnde, teste Stephano, quidam putauerunt nomen regioni inditum. Idem citat Ephorum, qui scripserit, Athenienses rei nauticae fuisse studiosos. Thessalos equestris, Boeotos corporum exercitamentis, Cyrenaeos, curribus valuisse, Lacedaemonios circa leges fuisse diligentes.

Boeotica cantilena.

*boiw/tios2 no/mos2, Boeotica cantio dicebatur, si quibus rerum initia tranquilla, ac prospera fuissent, posteriora turbulenta, ac tristia. Vnde Sophocles scripsit.

*ot' a)/ntis2 a)/dh| to\n boiw/tion no/mon.

id est:

Vbi quis cecinerit cantionem Boeoticam.

Natum ex historia, nam Boeotii primum liberam, ac pacatam agebant vitam, deinde, mortuo Laio, in varias calamitates inciderunt, vt illorum cantilena a laeto initio in luctum desiisse videatur. Citatur a Zenodoto. Aristophanes in Acharnensibus vsurpare videtur pro cantione rudi, atque indocta.

*deci/qeos2 ei)sh=lq' a)|so/menos2 boiw/tion.

id est:

Dexitheus intrat, qui canet Boeoticum.

Boeotica aenigmata.

*boiw/tia ai)ni/gmata, id est, Boeotica aenigmata, dicebantur oblique, atque obscure dicta, quaeque perdifficile perfici possent. Sumptum a fabula


page 529, image: s0529

Sphingis, monstri Thebani. Ea proposuit Oedipo aenigma huiusmodi: *tetra/pous2, di/pous2, kai\ pa/lin tri/pous2, id est, Quadrupes, bipes, ac rursum tripes. Id Oedipus interpretatus est hominem esse, qui puer manibus quoque pedum vice nititur, deinde confirmato gradu duob. pedibus se sustinet, donec aetas decrepita baculum ceu tertium pedem addat. Exstat epigramma Sphingis aenigma complectens ad hunc modum:

*esti di/poun e)pi\ gh=s2 kai\ te/trapon, ou) mi/a fwnh\,
*kai\ tri/pon. a)lla/ssei de\ fuh\n mo/non, o(/ss' e)pi\ gai=an
*erpeta\ kinei=tai, a)na/t' ai)qe/ra kai\ kata\ po/nton.
*all' o(po/tan plei/stoisin e)peigo/menon posi\ bai/nh|,
*enqa ta/xos2 gu/oisin a)fauro/taton pe/lei au)tou=.

id est,

Est bipes in terris, et quadrupes, haud eadem vox,
Et tripes. immutat speciem hoc e omnibus vnum,
Quaecunque in terris reptant, volat aethera circum,
Perque mare: ast, vbi iam pedibus compluribus auctum
Accelerat gressum, vietis tum maxima membris
Segnities, ac torpor adest, minimumque vigoris.

Hesiodus itaque in 2. Georg. lib. vetulum, ac senio iam incuruum, tripedem hominem appellat.

*to/te dh\ tri/podi brotw=| i)=sui.

id est,

Tunc iam tripedi mortali similes.

Bouem in faucibus portat.

*bou=n e)pi\ gna/qois2 fe/rei.

id est,

In faucibus portat bouem.

In edacem olim dicebatur, vt indicant Zenodotus, et Suidas. Natum vti coniicimus, vel a Theagene athleta Thasio, vel a Milone Crotoniata, quorum alter bouem solidum solus comedit, teste etiam Graeco epigrammate: tum auctore Posidippo apud Athenaeum, alter (vt narrat apud eundem Theodorus Hieropolites) in Olympiis taurum quadrimum humeris sustulit, ac stadii spacio gestauit, eumque eodem die solus comedit. Cuius rei meminit et Aulus Gellius in Noctibus Atticis.

Boeotis vaticinare.

*boiwtoi=s2 manteu/saio, id est, Boeotis vaticinare. Abominantis est sermo, perinde, vt dicimus. Hostibus ista vaticinare.

- Capiti cane talia demens
Dardanio.

Et,

Hostium vxores, puerique caecos
Sentiant motus orientis Haedi,

et

Aequoris nigri fremitum, etc.

Et,

Hostibus eveniant conuiuia talia nostris.

Aptius autem dicetur in eum, qui tristia vaticinatur, si quando precabimur, vt ea in ipsius caput recidant. Zenodotus ab euentu natum scribit, Heraclidem allegans auctorem. Olim, inquit, cum Thebani de belli euentu consulerent oraculum, vates, quae tum Dodonae responsitabat, ait eos fore victores, si quid impie patrassent. Itaque consultorum quidam arreptam Myrtilam (nam id mulieris fatidicae nomen) in lebetem, aqua calida feruentem, qui forte inibi aderat, iniicit. Sunt, qui narrent, Bombum diuinum quendam Thebanis de belli successu sciscitantibus, respondisse, futurum, vt quamplurimos vincerent, si prius quempiam e ducibus immolassent. At illos Bombum ipsum interemptum immolasse, atque hinc ortum proverbium.



page 530, image: s0530

Arietem emittit.

*arna proba/llei, id est, Arietem obiicit. In rixae, pugnaeque cupidum dicebatur. Antiquitus enim bellum suscepturi fecialem mittebant, qui arietem adductum in hostium fines immitteret, hoc significans pacto, ciuitatem et agros illorum hostibus compascuos fore. Auctor Diogenianus.

Argenti fontes.

*argu/rou krh=nai lalou=sin, id est Argenti fontes loquuntur. Hoc adagio notabantur ii, qui stolide quidem atque indocte, sed arroganter tamen et confidenter loquerentur, opibus videlicet suis freti. Vulgus enim diuitum, dulci, vt ait Horatius, fortuna ebrium, hoc quoque putat suis diuitiis deberi, vt quidquid dixerint, id protinus velut eruditum, omnes suspiciant et approbent. Quod notans Flaccus;

- Meae, inquit, contendere noli,
Stultitiam patiuntur opes.

Item alibi:

Et, quidquid volet, hoc veluti virtute paratum,
Sperauit magnae laudi fore.

Huc pertinet et mimus ille neutiquam inuenustus,

Fortuna, quem nimium fouet, stultum facit.

Item illud ex Antiphane, apud Stobaeum,

*o de\ plou=tos2 h(ma=s2, kaqa/per i)atro\s2 kako\s2,
*tuflou\s2, ble/pontas2 paralabw\n, pa/ntas2 poiei=.

id est,

Opes enim nos, sicuti medicus malus,
Vbi receperint, reddunt videntes illico caecos.

In eandem sententiam Menander in seipsum lugente:

*tuflo\s2 o( polou=tos2, kai\ tuflou\s2 e)mble/pontas2 ei)s2 au)to\n dei/knusin.

id est,

Caecae diuitiae, atque eos, qui se intuentur, caecos reddunt.

Rursum illud eiusdem:

*uperhfano/n pou gi/gnetai li/an trufh\,
*ote plou=tos2 e)cw/keile to\n kekthme/non,
*ei)s2 e(/teronhqos2, ou)k e)n w(=| to\ pro/sqen h)=n.

id est,

Nimis insolens tum redditur lasciuia,
Quoties opes qui possidet, mores repens
Mutat in alienos pristinis contrarios.

Diximus alias, Foenum habet in cornu. Felicitatis comes esse solet ferocia. Pindarus in Isthmiis, hymno 3. ei)/tis2 a)ndrw=n eu)tuxa/sas2; h)\ su\n eu)do/cois2 a)e/qlois2, h)\ sqe/nei plou/tou, kate/xei fasi\n e)anh= ko/ron, a)/cios2 eu)logi/ais2 a)stw=n memi/xqai. id est, Si quis vir fortunatus fuit vel in gloriosis certaminibus, vel in opulentia, obtinet, vt aiunt, magnificam saturitatem, dignus, qui laudibus ciuium admisceatur. Quadrabit in eos quoque, quorum oratio, propter opum fiduciam, plus satis libera, atque audax, videbitur. Nam, quemadmodum paupertas timiditatem affert, itidem opulentia par)r(hsi/an, id est, loquendi confidentiam, adducere solet.

Terram pro terra.

*gh=n pro\ gh=s2 e)lau/nesqai. Proverbialis est figura, in hominem exulem, erronem, et incertis vagantem sedibus. Aristophanes in Acharnensibus,

*ka)\n diw/kein gh=n pro\ gh=s2.

id est,

Terram ante terram persequi.

Item alibi:

*egw\ de\ feu/gwn gh=n pro\ gh=s2 fobou/menos2.

id est,

Solum at ego fugiens prae solo, trepidus metu.

Lucianus in Pseudomante, *all' e)/dei gh=n pro\ gh=s2 e)lau/nesqai, id est, Sed


page 531, image: s0531

oportebat ad terram pro terra vehi. Apud Latinos solum vertere dicuntur, qui exilii causa migrant alio. Alciphron in epistolis: *anasta=sa o(ph/pote gh=n pro\ gh=s2 feu/comai ma=llon, id est, Demigrans quolibet fugiam potius, terram terra commutans. M. Tull. in epistolis ad Atticum lib. 14. Haec et alia ferre non possum: itaque gh=n pro\ gh=s2 cogito. significat, se de fugiendo cogitare.

Ne ad aures quidem scalpendas, otium est.

PROverbialis est hyperbole, cum ne minimum quidem otii superesse significamus: dicimus, nec tantillum vacui temporis esse, quod ad scalpendas aures sit satis. Lucianus in bis accusato: *ou)d' o(/son knh/sasqai to\ ou)=s2, fasi\, sxolh\n a)/gwn, id est, Ac, ne tantisper otiosus, vt aurem, sicut aiunt, scalpere vacet.

Citius in naui cadens a ligno exciderit.

*qa=tton a)/ntis2 e)n ploi/w| pesw\n diama/rtoi cu/lou, id est, Citius alicui in nauigio cadenti lignum defuerit. Hyperbole proverbialis, qua tantam vbique copiam significamus, vt quocunque te vertas, occurrat, quod quaeris. Etenim, cum nauis ipsa vndique sit lignea, non potest non in lignum incidere, quisquis in ea cadit, Lucianus in bis accusato: *ws2 te kata\ th\n paroimi/an, qa=tton a)/ntis2 e)n ploi=w| pesw\n diama/rtoi cu/lou, h)\ e)/nq' a)\n a)pi/dh| o( o)fqalmo\s2, a)porh/sh| filoso/fou, id est, Itaque, iuxta proverbium, citius fiet, vt in naui lapsus, non incidat in lignum, quam vt, quocunque aspexerit oculus, philosophum desideret. Taxat Lucianus philosophorum turbam tantam, vt omnia, vbique plena videantur, nec liceat effugere.

Episcythizare.

*episkuqi/zesqai. Lacedaemoniorum adagio dicitur, pro eo, quod est, vinum merum intemperantius bibere. Et Achaeus in Aethone Satyrico skuqipiei=n, siue vt in quibusdam exemplaribus legitur, skuqisti\ piei=n dixit, pro eo quod est a)kratopiei=n, hoc est, meracius bibere. Athenaeus lib. 10. Dipnosophistarum, ex Herodoto, et Chamaeleonte auctorib. refert Cleomenem regem Spartanum cum Scythis agentem consuetudinem, et illorum a)kratoposi/an, id est, meri potationem imitantem, in insaniam versum fuisse, quemadmodum interpretantur Spartani. Locus est apud Herodotum lib. 6. cui titulum fecit Erato, addens, hinc natum apud eosdem Spartanos vulgare dictum, vt si quando velint zwro/teron pi/nein, hoc est, intemperantius bibere, dicant, e)pisku/qison, hoc est minimum infundito aquae: pro eo, quod dicendum erat, e)pixuson, id est, infunde aquam. Apud eundem lib. 11. Hieronymus Rhodius docet, skuqi/sai dictum, pro mequ/sai, et Athenaeus dubitat, vtrum a Scythis Scyphus, id. est poculi genus habeat nomen, vt sku/fos2 dictum sit quasi sku/qos2. Nam vocem sic immutatam ostendit apud auctores exstare. Quin et illud addit, Lacedaemonios, cum sentirent barbaros Asiaticos omnia dolis agere, vice Thimbronis eo legasse Dercyllidam, quod is nihil haberet synceritatis Laconicae, sed ingenium subdolum, ac ferum: existimantes, huic non posse dari verba, quem ob id sku/qon appellarunt Lacedaemonii, quasi sku/fon. Scythae autem, et Thraces a)krotopo/tai vocantur, id est, meribibi, vnde plerumque conuiuia illorum sanguinolenta sunt, et tumultuosa. Apud eundem Anacreon, a)kratoposi/an, skuqikh\n po/sin appellat, quod


page 532, image: s0532

Callimachus, verbo composito, dixit zwropotei=n. Eleganter apud Athenaeum lib. 10. dixit Sophocles:

*to\ pro\s2 bi/an pi/nein
*ison kako\n pe/fuke tw=| diya=n bi/a|.

id est

Cogi ad bibendum, non minus graue est malum.
Quam si quis acrem perpeti cogat sitim.

Commode deflectas licebit ad cuiusuis rei intemperantem, et immodicum vsum.

Vinum caret clauo.

ATHEnaeus eodem libro, de potationibus differens, huiusmodi proverbium eleganter vulgo dici solere scribit, to\n oi)=non ou)k e)/xein phda/lia. id est Vinum non habere clauum: propterea quod ebrietas nihil consulte, neque moderate, vel dicit, vel facit: Obruitur enim ratio, quae claui vice sobrios moderatur, ac gubernat. Huc pertinet Ouidianum illud:

Nox, et Amor, Vinumque nihil moderabile suadent.
Illa pudore vacat, Liber, Amorque metu.

Non illepidum est, quod apud Athenaeum [correction of the transcriber; in the print A. thenaeum] lib. 11. refert Xenophon, apud Persas fuisse vetitum, ne proxoi+/das2 inferrent in conuiuium. Id apparet fuisse vasculi genus, quo vinum e cratere ministri effunderent in cyathum. Id factum est, ne supra modum bibentes, et animi, et corporis viribus destituerentur: et addit, eum morem adhuc apud illos seruari, nec enim inferri prochoidas, sed nihilo secius tantum illos bibere, w(/ste a)nti\ tou= ei)sfe/rein a)utoi\ e)kfe/rontai, e)peida\n mhke/ti du/nwntai o)rxou\menoi e)cie/nai, id est, Pro eo quod non inferuntur prochoides, ipsi efferuntur, posteaquam non amplius possunt exire saltantes. Itaque vinolentia nullis minus ignoscenda est, quam qui Reipub. clauum moderantur, hoc est, regibus et magistratibus. Nec vinum, nec somnus convenit assidentibus clauo, sed interdum nulli magis indulgent vino, somnoque.

Vinum senem etiam vel nolentem, saltare compellit.

Ac rursus ibidem hoc item carmen proverbio iactatum scribit.

*oi)=nos2 a)/nw|ge ge/ronta kai\ ou)k e)qe/lonta xoreu/ein.

id est,

Vina senem, vt nolit, cogunt ductare choreas.

Admonet, nihil esse tam ineptum, neque tam alienum, ad quod non incitet ebrietas. Subiicit et aliud carmen non dissimilis sententiae:

*oi)=nos2 kai\ frone/ontas2 e)s2 a)frosu/nhn a)naba/llei.

id est,

Insanire facit sanos quoque copia vini.

Idem libro 4. Dipnosophistarum adducit proverbium ex Eripho quodam comoediarum scriptore.

*lo/gos2 ga/r e)st' a)rxai=os2, ou) kakw=s2 e)/xwn.
*oi)=non le/gousi tou\s2 ge/rontas2, w)= pater,
*pei/qein xoreu/ein ou) qe/lontas2.

id est,

Recte vetusto dicitur proverbio,
Quod vina senibus persuadent, o pater,
Vti velint, nolint, choreas ductitent.

Huc pertinet illud Platonis lib. de leg. 1. *ou) mo/non a)r', w(s2 e)/oiken o( ge/rwn dis2 pai=s2 gi/gnoit' a)\n, a)lla\ kai\ o( mequsqei\s2, Itaque, vt videtur, non solum senex fuerit bis puer, verumetiam temulentus. Item Horatius:

Quod me Lucanae iuuenem commendet amicae,

Ranis vinum praeministras.

*batra/xois2 oi)noxoei=s2, id est, Ranis vinum infundis. In eum dicebatur, qui id ministraret, quo nihil esset opus


page 533, image: s0533

ei, cui exhiberetur: veluti, si quis apud indoctos multa de philosophia disserat. Ranis enim nihil opus vino aqua palustri magis gaudentibus. Explicatur adagium a Zenodoto, Suida, Diogeniano. Pherecrates apud Athenaeum in Coriano, *er)r(' e)s2 ko/rakas2, batra/xois2 oi)noxoei=n se dei=, id est, Abi in malam rem, ranis pocillari te oportuit. Obiurgat enim pincernam, quod quatuor vini cyathis duos infuderit aquae. Vnde licet coniicere, proverbium in hos quoque convenire, qui vinum immodica diluunt aqua, ita vt aquam, non vinum, bibere videantur ranarum ritu.

Ouo prognatus eodem.

FORtassis simpliciter dictum est ab Horatio:

Ouo prognatus eodem.

Quandoquidem ad fabulam respicit Ledae, quae grauida ex Ioue in cygnum conuerso, ouum peperit, vnde gemini prognati Castor et Pollux. Id ouum Pausanias in Laconicis refert, ostendi apud Lacedaemonios suspensum taeniis a testudine templi. Verum, si quis hoc dictum deflectat ad iisdem natos parentibus, aut ab eodem eruditos praeceptore, aut ita consimilibus ingeniis, vt eodem ouo nati videri possint, nihil aeque fuerit proverbiale, veluti si dicas, Vultus, ingenium, mores, facta, ac prorsus omnia sic huic cum hoc conveniunt, vt iures eodem prognatos ouo. Aristoteles lib. De generatione animalium 5. ostendit, id iuxta naturam fieri, vt ex eodem ouo duo pulli nascantur, et quidem perfecti, si vitelli membrana dirimantur. Iidem, si cohaereant, et confundantur, foetum edi monstrosum.

De curru delapsus.

*echmacome/nos2, id est, De curru delapsus. In hodiernum quoque vulgo durat adagium, in eum, qui, oblitus propositi, alio se transfert, aut qui in sententia labascit, vt De curru delapsus, dicatur, quemadmodum Ab asino delapsus. Aristoph. in Ranis.

*ecamacome/nh frh\n.

id est,

Animus a curru decidens,

hoc est, aberrans ab instituto. Natum apparet a fabula Phaethontis, quem ferunt curru excussum. Siquidem animus, velut auriga corporis est, et corpus ceu vehiculum. Est et apud Platonem de animabus e caelo delapsis, quod curribus suis essent excussae.

Numerus.

HOMInes nullius bonae rei, Numerus proverbio dicuntur, etiam idiotis horum temporum. Aristoph. in Nebulis:

- *ontes2 li/qoi
*ariqmo\s2, pro/bat' a)llws2 nenasme/noi a)mfora=s2.

Horatius:

Nos numerus sumus, et fruges consumere nati,

Translatum videri potest a calculis, ad nihil aliud vtilibus, nisi ad numerum. Anacharsis, Plutarcho teste, taxauit Athenienses, qui nummis ad rationem dumtaxat vterentur. Quamquam magis arridet, vt ita Numerus dicatur, quemadmodum dicunt, e)tw/sion a)/xqos2 a)rou/rhs2, et ei(=s2 tw=n pollw=n, id est, vnus e plebe. Ita Flaccus, At sum mi paullo infirmior, vnus multorum, etiam Graecam exprimens figuram. Et Seneca libro 1. epistola 10. Iste homo non est vnus e populo. Insignes nominantur. Qui nihil habent insigne, turba sunt, et numerantur tantum. Vnde Flaccus: Nos numerus sumus. Et Virgil.

- Cadit et sine nomine vulgus.



page 534, image: s0534

Summis vti velis.

*akrois2 xrh=sqai toi=s2 i(sti/ois2, id est, Summis vti velis. Prouerbiali metaphora dicuntur, qui maximo conatu adnituntur, atque incumbunt: aut qui omnem captant occasionem. Mutuo sumptum a nautis, quibus mos est velum in altum tollere, quo currant celerius. Aristophanes in Ranis:

*akroisi xrw/menos2 toi=s2 i(sti/oisin.

id est,

Vti supremis carbasis.

Pindarus in Nemeis, hymno quinto: *di/dou fwna\n, a)na\ d' i(sti/a tei=non pro\s2 zugo\n karxasi/ou, id est, Da vocem, sursum autem tende vela ad summum antennae iugum. Vt cuique res sunt secundae, aut aduersae, ita velum in altum tollitur.

Summum cape, et medium habebis.

*akron la/be, kai\ me/son e(/ceis2.

id est,

Summa cape, et medio potieris.

Hemistichium carminis Heroici. Vbi quod obscurius, et perplexius dictum significabant, admonentes, rem attentius expendendam, hoc prouerbio consueuerunt vti. Zenodotus hinc natum tradit, Aeginetis patria pulsis, de quaerenda sede consulentibus oraculum, responsum est hoc aenigmate, a)/kron la/be, kai\ me/son e(/ceis2. atque illos, cacumine quodam montis occupato, circa medium incoluiisse. Potest et in hanc accommodari sententiam, vt admoneamur, ad res summas, et egregias eniti. sic enim futurum, vt ad mediocritatem perueniamus. Summum animo destinandum, vt saltem modicis potiamur.

Iniquum petendum, vt aequum feras.

HVIC affine, quod recenset Quintilian. Institutionum oratoriarum libro 4. Nec omnino sine ratione est, quod vulgo dicitur, Iniquum petendum, vt aequam feras. A negotiatoribus ductum videri potest, qui callide merces longe minoris licentur, et multo pluris indicant, quam pro dignitate, quo pretium saltem aequum accipiant. Non fugit haec sententia Syrum illum Terentianum in Adelphis, cum Sannionem lenonem astu tractans postulat, vt puellam Aeschino dimidio pretii tradat, atque hac arte efficit, vt leno sortem solidam percupide, et rogans etiam accipiat. Iactatur et vulgo verbum huiusmodi. Qui annititur, vt auream quadrigam sibi comparet, vnam certe rotam assequetur. Equidem arbitramur huc allusisse Senecam libro De beneficiis septimo. Quae, inquit, ideo petimus vltra modum, vt ad versum suum redeant. Cum dicimus, meminisse non debet, hoc volumus intelligi, praedicare non debet, nec iactare, nec grauis esse. Pulchre Seneca depinxit naturam hyperboles.

Ad ambas vsque aures.

*me/xri tw=n a)mfoti/dwn, id est, Vsque ad aures ambas impleri dicuntur, qui supra modum ingurgitant sese. Sumpta metaphora a vasculis, ad ansas vsque impletis. Exstat apud Suidam.

Seruilis capillus.

*andrapodw/dh tri/xa e)pideiknu/ein, id est, Seruilem capillum prae se ferre dicuntur, qui agrestibus, et inelegantibus sunt moribus. Inde ductum, quod Athenis serui manumittendi capitis pilos deradebant. Plato scribit in Alcibiade, quosdam seruiles pilos in animo gestare, indoctos, et stupidos fignificans. Citantur apud Suidam


page 535, image: s0535

haec ex auctore quodam: pollw=n suneilegme/nwn a)ndrw=n ou)de\ ta\ pa/qh katestalme/nwn, a)ll' e)/ti th\n a)ndrapodw/dh tri/xa, fasi\n, e)pideiknume/nwn, id est, Multis collectis viris, neque compositis affectibus, sed qui seruilem, vt aiunt, capillum adhuc prae se ferrent. Plinius lib. vndecimo, capite trigesimoseptimo, rem prodigiosam tradit, homines quosdam hirsuto corde nasci. Pliniana verba sunt haec. Hirto corde gigni quosdam homines produnt, nec alios fortiores esse industria: sicut Aristomenem Messenium, qui trecentos occidit Lacedaemonios, ipse conuulneratus, et captus, semel per cauernam latomiarum euasit, angustos vulpium aditus secutus: iterum captus, sopitis custodibus somno, ad ignem aduolutus lora cum corpore excussit. Tertio capto, Lacedaemonii corpus dissecuere causa videndi, hirsutumque cor repertum est.

Amyris insanit.

*amuris2 mai/netai, id est, Insanit Amyris. Allegoria prouerbialis: qua recte vtemur, vbi quis sub insaniae praetextu rebus suis consulit. Aut, vbi quis, solus periculum prospiciens, in tempore sibi cauet, creditus interim vulgo desipere: deinde rerum euentus docet, illum vnum sapuisse. Vt haec sit vox velut opprobrantis socordiam iis, qui sibi non prospexerint mature, neque sapere coeperint, nisi accepto vulnere. Zenodotus ab historia natum ait huiusmodi. Cum Sybaritae florerent opibus, quendam Delphos amandarunt, qui de rerum suarum successu sciscitaretur oraculum. Responsum est, Euertendam Sybaritarum fortunam, vbi plus honoris habere coepissent hominib. quam diis. Euenit deinde, vt seruus, a domino vapulans, nequidquam ad deorum aras confugisset, post, ad heri monumentum confugiens, liberaretur a plagis, vt alibi dictum est. Quod simulatque conspexisset Amyris, collectis rebus suis, in Peloponnesum demigrauit, reliquis interim Sybaritis hominem velut insanum ridentibus. Postea idem ob fictam insaniam miraculo fuit, et prouerbio locum fecit. Citatur ab Eustathio in secundo Iliados libro, citatur autem ex Pausaniae rhetorico dictionario. Addit, quosdam Thamyrim hunc appellare, quosdam Amyrim, abiecta theta. Solet autem more hominum euenire, vt vati tum demum habeatur fides, ac laudetur, posteaquam ipsis iam premimur malis. Proinde Cassandra in tragoedia quapiam loquitur ad hunc modum, citante Plutarcho:

*kai\ pro\s2 paqo/ntwn, ka)n kakoi=si keime/nwn
*sofh\ ke/klhmai, pri\n paqei=n de\ mai/nomai.

id est,

Sapiensque dicor his, malum qui sentiunt,
Porro, antequam illud sentiant, insanio.

Sophocles, Laudiceni.

QVI ad ostentationem dicebant, aut recitabant, vulgato conuicio Sophocles, et Laudiceni dicebantur. Adagium natum, vt apparet, aetate Plinii minoris, cuius verba paulo altius repetemus, quo planius prouerbii sententiam intelligere liceat. Nam in epistola quadam, adolescentium quorundam ridiculam in agendis causis arrogantiam, et ambitionem taxans, sic ait: At hercule ante memoriam meam, (ita maiores


page 536, image: s0536

natu solent dicere) ne nobilissimis quidem adolescentibus locus erat, nisi aliquo consulari producente. Tanta veneratione pulcherrimum munus colebatur. Nunc, refractis pudoris, et reuerentiae claustris, omnia patent omnibus, nec inducuntur, sed irrumpunt. Sequuntur auditores actoribus similes, conducti, et redempti mancipes. Conuenitur a conductis, et redemptis in media basilica, vbi tam palam sportulae, quam in triclinio dantur. Ex iudicio in iudicium pari mercede transitur. Inde iam non inurbane, sofoklei=s2, a)po\ tou= sofou\s2 kalei=sqai, vocantur: Iisdem Latinum nomen impositum est, Laudiceni. Hactenus Plinius. Vtroque verbo notantur, qui facundi dici malebant, et videri, quam esse. Sophocles enim Graece dicitur a)po= tou= sofo\s2, kai\ kle/os2. At illi, dedita opera, perperam interpretabantur a)po\ tou= sofou\s2 kalei=sqai, id est, ab eo, quod sapientes vocarentur. In hoc igitur est allusio festiua ad poetae tragici nomen: in Laudiceni vocabulo ad gentis nomen alluditur.

Quot seruos habemus, totidem habemus hostes.

MACROBIVs in cenis Saturnalibus. Vnde putas arrogantissimum illud manasse prouerbium, quod iactatur, Totidem nobis hostes esse, quot seruos? Non habemus illos hostes, sed facimus. Meminit et Seneca epistola quadragesimaseptima: cuius verba sublegisse videtur Macrobius, vt est omnium auctorum vere fucus. Admonet adagium, ne quid fidamus illis, neve ex animo nobis amicos arbitremur, qui nos metu colunt. Admonet idem Plato libro de Legibus sexto, propterea quod seruorum animus nequaquam integer sit, sed mentis dimidium iis ademerit Iuppiter, Homero teste, quos seruituti fecit obnoxios. Verus autem amor, libertatis est alumnus. Odit vero, quisquis metuit. Vnde genuinum quoddam odium insitum videtur seruis in dominos. Verba Platonis sunt haec: *ou) ga\r u(gie\s2 ou)de\n yuxh=s2 dou/lhs2. ou) dei= ga\r ou)de\ pisteu/ein au)toi=s2 to\n nou=n kekthmme/non. o( de\ sofw/tatos2 tw=n poihtw=n fhsi\n,

*hmisu ga/r te no/ou a)pamei/retai eu)ru/opa zeu\s2
*andrw=n, ou(\s2 a)/n dh\ kata\ dou/lion h)=mar e(/lhsi.

id est, Nihil enim integrum, neque sanum, habet animus seruilis. Nam nihil oportet credere his, hominem qui sapiat. Siquidem poeta doctissimus ait:

Dimidio mentis depriuat Iuppiter illos,
Seruilis quoscunque viros sors ceperit vnquam.

Ad hunc modum referuntur a Platone. Caeterum aliter habentur apud Homerum Odysseae r, nimirum hunc in modum:

*hmisu ga\r t' a)reth=s2 a)poai/nutai eu)ru/opa zeu\s2
*ane/ros2, eu)=t' a)/n min kata\ dou/lion h)=mar e(/lhsi.

Asinius Capito, apud Festum Pompeium, (nam is quoque prouerbii facit mentionem) existimat, hominum errore perperam fuisse pronunciatum, propterea quod verisimilius sit, sic esse dictum initio. Quot hostes, tot serui. Quod capti, victique ad seruitutem adducebantur. Vnde etiam dicta Mancipia.

Vocatus, atque non vocatus Deus aderit.

ORACVLVM olim Lacedaemoniis


page 537, image: s0537

redditum abiit in prouerbium, *kalou/meno/s2 te ka)/|klhtos2 qeo\s2 pare/stai, id est, Vocatus, et inuocatus Deus aderit. Vsus erit, vbi quid significabimus, etiam non accersitum, neque curatum, tamen euenturum, velimus nolimus: puta senectam, mortem, malefactorum poenam. Horatius huc allusit in Odis.

Nec satelles Orci
Callidum Promethea
Reuexit, auro captus. hic superbum
Tantalum atque Tantali
Genus coercet. hic leuare functum
Pauperem laboribus,
Vocatus, atque non vocatus audit.

Fortassis respexit huc et Terent. in Eunucho, Vt vocato mihi, atque inuocato, sit locus semper.

Influit quod exhauritur.

*epir)r(ei= to\ e)cantlou/menon, id est, Affluit, quod exhauritur. Vbi quis frustra sumit operam in re quapiam. Lucianus in Sectis, *epir)r(ei= kata\ th\n paroimi/an, to\ pra=gma e)cantlou/menon, e)s2 to\ a)/mpalin h)\ tw=n danai+/dwn pi/qos2. id est, influit, iuxta prouerbium, negotium, dum exhauritur, atque diuersum quiddam accidit, atque in Danaidum dolio: De philosophiae studio loquitur, in quo, quantumlibet operae sumpseris, nunquam tamen deest, quod te laboribus exerceat, et labor laborem serit. et iuxta Sophoclem,

*po/nos2 po/nw| po/non fe/rei.

id est,

Labore laborem fert labor.

Zenodotus carmen prouerbiale recenset huiusmodi:

*allhn me\n e)chntlou=men, h( d' e)peisre/ei.

id est,

Exhausimus quidem illam, influit altera.

Sumptum a nautis, naui pertusa frustra sentinam exhaurientibus: tantum humoris accipientibus fissuris, quantum ab illis educitur. Videtur ad hanc paroemiam allusisse Plato libro de legibus septimo: *ti ou)=n pollh\ au)/ch o(/t' a)\n e)pir)r(e/h, id est, Quid igitur multum augumentum cum affluat? Quem sane locum adducit Athenaeus libr. Dipnosophiston quinto: *kata\ ga\r au)to\n dh\ to\n pla/twna, e)pir)r(ei= dh\ o)/xlo/s2 moi toiou/twn gorgo/nwn, id est, Siquidem, iuxta ipsum iam Platonem, affluit mihi turba talium Gorgonum. Seneca libro De ira secundo: Nunquid ille, cuius nauigium multam vndique, laxatis compagibus, aquam trahit, nautis, ipsique nauigio irascitur? Occurrit potius, et aliam excludit vim, deinde aliam egerit: manifesta foramina praecludit, latentibus, et ex occulto sentinam ducentibus, labore continuo resistit: nec ideo intermittit, quia quantum exhaustum est, subnascitur. Apud Athenaeum libro quarto, cum in conuiuio post lentem rursus aliter cocta lens apponeretur, quidam, alludens ad prouerbium, ait:

*kai\ th\n me\n e)chntlou=men fakh\n, h(d' e)peisre/ei.

id est,

Exhauseramus lentem, ac influit altera.

Non dissidet ab illo, tou= prwktou= perigenome/nou.

Tibicinis vitam viuis.

*au)lhtou= bi/on zh=s2, id est, Tibicinis vitam viuis. In eum iaciebatur, qui laute quidem, sed alieno viueret sumptu. Tibicines enim, quoniam in sacris olim adhibebantur, adesse solent et in cenis pontificialibus, idque immunes. De hoc hominum genere, ni fallimur, sentit Aristoteles, quaerens in Problematis, quamobrem texni=tai dionusiakoi\, i. Artifices


page 538, image: s0538

Bacchanales, vim vnquam bonae frugis esse consueuerint. Reddit autem triplicem rationem. Siue quod necessariis artib. magnam vitae partem occupati, non dant operam philosophiae praeceptis: Siue quod assidue in deliciis, ac voluptatibus [correction of the transcriber; in the print volutatib. ] vitam agunt: Siue quod egestas etiam ipsa ad vitia propellit. Problema reffertur a Gellio, lib. Noctium Atticarum 20. De tibicinibus, qui Roma Tibur secesserant, narrat T. Liuius primae Decadis libro 9. Posteaquam perpelli nequibant, inquit, consilio haud abhorrente ab ingeniis hominum, eos aggrediuntur. Die festo alii alios, per speciem celebrandarum cantu epularum, inuitant, et vino, cuius auidum ferme genus est, oneratos sopiunt, atque in plaustra somno victos coniiciunt, ac Romam deportant. Nec prius sensere, quam, plaustris in foro relictis, plenos crapulae lux eos reliquit. Refertur a Diogeniano, et Suida. Musice viuere, dixit Plautus, pro eo, quod est, voluptariam, et otiosam agere vitam. Huc respexit Terentius: Vide otium et cibus quid faciat alienus. Item Alexis apud Athenaeum in Commorientibus.

*ou(/tw ti/ t' a)llo/tri' e)sqi/ein, e)sti\ gluku\.

id est,

Vsque adeo dulce est deuorare, non tua.

Et illud apud eundem Theopompi.

- *eu)ripi/dou ta)/riston ou) kakw=s2 e)/xon,
*ta)llo/tria deipnei=n to\n kalw=s2 eu)dai/mona.

- Sane eleganter dixit hoc Euripides,
Felicem eum esse, aliena qui vsque cenitet.

Scytharum oratio.

SCYTHARVM feritas apud Graecos in prouerbium cessit, vt, quidquid agreste, quidquid barbarum, ac saeuum, intelligi vellent, id Scythicum appellarent. Est apud Lucianum, cum aliis aliquot locis, tum in meretricio dialogo Chelidonii, et Drosae, ta\ me\n a)lla\ h( a)po\ skuqw=n r(h=sis2, i. Reliqua quidem, Scytharum oratio. Sentit, in calce literarum fuisse quiddam mitius dictum, reliqua nihil prae se ferre humanitatis. Quidam inde natum existimant, quod Scythae Dario regi nihil aliud responderint, quam klai/ein, id est, vt ploraret, quae quidem ipsa etiam vox in prouerbium abiit, vt plorare iubeamus, quos contemnimus. Aelianus in epistolis: *estw soi\ toi/nhn, h( a)po\ skuqw=n legome/nh a)po/krisis2, au(/th. e)gw\ mai/nomai kai\ fronw=, kai\ misw= to\ tw=n a)nqrw/pwn ge/nos2, id est, Itaque Scytharum, sicuti vocant, responsum hoc tibi sit: Ego insanio, et sapio, et odi mortalium genus. Diogenes Laertius in Vitis philosophorum putat hoc prouerbium natum esse ab Anacharsidis asperitate. Nam is, Scytha natus, inter celebres Philosophos habitus est Athenis. Sed vero proximum est, quod refert Athenaeus lib. 12. Scytha olim opibus, ac deliciis florentes, in tantam venisse ferociam, vt, quoscunque populos adissent, summas nares viris amputarent, horum mulieres Thracum vxoribus corpora subulis pungerent, denique cunctis sub illorum dominatu lacrymosa fuerit seruitus, vt in posteros deriuatum sit prouerbium, h( a)po\ skuqw=n r(h=sis2, id est, Scythica iussio, siue praescriptio; et a)poskuqi/sai dicatur, ferro caesariem amputare, quod, praeter Athenaeum, indicat et Stephanus. denique sku/qrwy, et skuqrwpo\s2 pro toruo, tristi, austero, ac truculento, ab eius gentis morib. dictum videtur: et sku/zesqai, irasci: quod ea gens sit supra modum iracunda.



page 539, image: s0539

Accipit et glebam erro.

*de/xetai kai\ bw=lon a)lh/ths2.

id est:

Accipit et glebam erro.

Hemistichium carminis heroici, dici solitum in eos, qui nihil grauantur, aut aspernantur: sed, quidquid datur, quantumlibet pusillum, id boni consulunt. Neque intempestiue dicetur etiam in illos, qui rerum inopia laborantes, quiduis vndecunque libenter accipiunt, donec ad fortunam commodiorem emergant. Originem adagionis ad huiusmodi casum referunt. Aletes quidam, Corintho pulsus, adhortante oraculo, tentauit, si posset in patriam redire. Atque interim rustico cuipiam factus obuius, cibum mendicauit. Ille, ludibrij caussa, glebam ex agro sublatam porrexit. Aletes eam, tanquam felix omen accipiens, effatus est:

*de/xetai kai\ bw=lon a)lh/ths2.

Huius Aletae mentionem facit et in Corinthiacis Pausanias. Plutarchus in Problematibus haud omnino dissimilem historiam recenset, vnde prouerbium ortum videri queat. Aenianes inquit, post sedes iam saepius aliunde alio transmutatas, tandem in agrum Inacho vicinum descenderunt: quem id tempus Inachienses, et Achaei obtinebant. Oraculum autem proditum erat, si in agrum eos recepissent, futurum, vt veteres incolae pellerentur: noui vero si quid a volentibus accepissent, agrum retinerent. Temo quidam igitur inter Aenianes vir sollers, et cautus, sumpta pera mendici habitu ad Inachienses accessit. Ibi cum per risum, et contumeliam rex mendicanti cibum, cespitem dedisiet, in peram coniecit, ac velut eo contentus, statim e conspectu se subduxit: nec praeterea quidquam rogauit. Seniores, tum rei nouitate, tum oraculi recordatione, submoniti, rege adito, censent hominem neutiquam esse negligendum, nec e manibus omittendum. Quod vbi sensisset ille, fuga sibi consuluit: votaque protinus Hecatombe, et Apolline inuocato, furtim abijt. Postea congressi praelio Aenianes, pulsis Achaeis et Inachiensibus, illorum agros occupauerunt. Haec ferme Plutarchus. Itaque competet in illos quoque qui magnum quiddam molientes, quiduis et patiuntur, et faciunt, vt voti sui compotes aliquando fiant.

Stentore clamosior.

PROVERBIALIS hyperbole, Stentore clamosior. Iuuenalis:

Vt Stentora vincere possit.

Sumptum a fabula Stentoris: cuius meminit Homerus Iliados E, eique ferream (hoc est, inuictam) attribuit vocem:

*ste/ntori ei)same/nh megalh/tori xalkeofw/nw|.
*os to/son a)udh/sas2 x' o(/son a)/lloi penth/konta.

id est.

Stentoris in specie validi, cui ferrea vox, qui
Quinquaginta alios aequans clamore, sonoque.

Graeci megalofw/nous2 appellant.

Optimum, aliena insania frui.

OPTIMVM, aliena insania frui. Plinius Secundus Naturalis historiae lib. 18. cap. 5. nominatim prouerbii loco citat. Eodem, inquiens, pertinet, quod agricolam vendacem oportere esse dixit, fundum in adolescentia conserendum sine cunctatione, aedificandum non nisi consito agro, tunc


page 540, image: s0540

quoque cunctanter. Optimum est, vt vulgo dixere, aliena insania frui, sed ita vt villarum tutela non sit oneri. Hactenus Plinius. Idem totidem verbis refertur a Plinio iuniore, in epistolis, de Reguli stultitia loquente, hominis ridicule ambitiosi, sed tamen ad excitanda studia non inidonei. Admonet adagium, vt ex aliorum erratis ipsi cautiores efficiamur, et alienis periculis reddamur prudentiores: et aliorum desipientia nobis sapiendi praebeat occasionem. Vulgo iactatus versus est in eandem sententiam:

Felix, quem faciunt aliena pericula cautum.

Cicero in epistola quadam, bellum esse scripsit, ex aliorum erratis suam vitam in melius instituere. Plautus item: Feliciter sapit, qui alieno periculo sapit. Extat et huiusmodi quidam mimus Publianus, vti coniicimus.

Ex vitio alterius sapiens emendat suum.

Et Demea Terentianus iubet ex aliis exemplum capere. Potest et in hunc accipi sensum, vt is dicatur aliena frui insania, qui alienis fruitur malis, ipse in tuto consistens. Nulla enim voluptas minoris constat, neque vlla solet esse iucundior. Sumtum videri potest prouerbium, ex Sophoclis tragoedia, cui titulus, Aiax flagellifer. Apud quem, Aiace per insaniam gloriante, quod hostes sustulisset, cum saeuisset in pecudes, Pallas Vlyssem ad hoc spectaculum inuitat, his verbis:

*ou)kou=n ge/lws2 h(/distos2 ei)s2 e)xqrou\s2 gela=n.

id est:

Ridere de hoste, risus est suauissimus.

Ingens telum necessitas.

INGENS telum, necessitas. De re ineuitabili. Liuius primae Decadis libro quarto: Necessitate, quae vltimum, ac maximum telum est, superiores estis. M. Tullius de amicitia, Nec vero negligenda est fama, nec mediocre telum ad res gerendas existimare oportet beneuolentiam ciuium. Vtitur eodem adagio quodam in loco Plinius auunculus. Est aliquoties apud Liuium. Huic rei aliud inuenietur telum. Et eam rem hoc telo maxime parabant, vt pro consilio, rationeque, ac via gerendi negotii capi videatur, fortassis sumta metaphora a venantibus, qui telo appetunt, quod capere volunt. Vnde et certa dicentur Tela, consilia, quae nunquam fallunt.

Aduersum necessitatem ne Dij quidem resistunt.

*ana/gkh| ou)de\ qeoi\ ma/xontai, id est, Necessitati ne Dii quidem resistunt. Haec sententia Simonidi tribuitur: sumta est ex Homero. Refertur duobus locis a Platone, libris De legibus 7. et 5. a)ll' e)/oiken o( to\n qeo\n prw=ton paroimiasa/menos2 ei)s2 tau=t' a)poble/yas2, ei)pei=n, w(e ou)de\ qeo\s2 a)na/gkh| mh/ pote fanh= maxo/menos2, id est, Sed apparet, eum, qui primum admiscuit deum prouerbio, haec spectasse, cum dicit, quod ne Deus quidem vnquam visus est cum fato pugnare. Idem in conuiuio, polla\ de\ kai deina\ toi=s2 qeoi\s2 e)gi/gneto, w(s2 le/getai, dia\ th\n th=s2 a)na/gkhs2 basilei/an, id est, Multa vero, et acerba diis acciderunt, vt dicitur, ob necessitatis regnum. Item libro De legibus 5. scribit, th\n a)na/gkhn ou)de\ tou\s2 qeou\s2 bia/zesqai, id est, Ne deos quidem cogere posse necessitatem. T. Liuius, Pareatur necessitati, quam ne dii quidem superant. Palladius: Necessitas feriis caret. Euripides in Helena:

*lo/gos2 ga/r e)stin ou)k e)mo\s2, sofw=n d' e)/pos2,
*deinh=s2 a)na/gkhs2 ou)de\n i)sxu/ein ple/on.

i.



page 541, image: s0541

Namque illud est sapientium dictum, haud meum,
Nihil necessitate dira fortius.

Extat apud Graecos versus prouerbialis:

*upo\ th=s2 a)na/gkhs2 pa/nta doulou=ntai ta/xa.

id est:

In seruitutem cuncta agit necessitas.

Euripides in Hecuba:

*ster)r(a\ ga\r a)na/gkh.

id est:

Rigida namque necessitas.

Horatius:

Si figit adamantinos
Summis verticibus dira necessitas
Clauos

Poetae Necessitatem deam faciunt, Parcarum matrem, quae et ipsae ineluctabiles, atque inexorabiles vocantur. Hanc Necessitatem philosophi fatum appellant, quae est aeterna rerum series, necessario cohaerentium: cui veluti cedens Iuppiter apud Maronem:

Fata, inquit, viam inuenient.

Et tragicus quidam apud Senecam:

Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.

Squillas a sepulcro vellas.

*ski/llas2 a)po\ sh/matos2 ti/llein, id est, Squillas a sepulcro vellere iubebantur, qui parum sanae mentis esse viderentur. Hac enim herba malum hoc expiabatur antiquitus. Theocritus in Hodoepor.

*ski/llas2 i)w\n grai/as2 a)po\ sa/matos2 au)ti/ka ti/llois2..

id est:

I, squillas ab anus quam primum velle sepulcro.

Innuit, illum, quod in certamine canendi superatus sit, adeo iracunde ferre, vt periculum sit, ne vertatur in insaniam. Et alter simile quiddam refert.

*enqw\n to\n kukla/minon o)russe/nin ei)s2 to\n a(le/nta.

id est:

Hinc abiens fluuio infodias Cyclaminon Halenti.

Dioscorides libro 2. demonstrat, Cyclaminon Romanis dici rapum, efficacem detrahendo e capite phlegmati. Atque inter caetera eius remedia hoc quoque commemorat, succum illius melli admixtum inseri naribus, ac lanam hoc imbutam digito imponi, ad purgandam capitis pituitam. Huius radicem dissectam reponi, asseruarique, non secus, ac squillae. Denique contusam, et in pastillos redactam, valere aduersus veneficia, quae Graeci Philtra vocant.

Iucundi acti labores.

IVCVNDI acti labores. M. Tull. libro De finibus bonorum et malorum secundo: Quid, si etiam iucunda memoria praeteritorum malorum? vt prouerbia nonnulla veriora sint, quam vestra dogmata, vulgo enim dicitur: Iucundi acti labores. Ex ipsa hominum natura sumptum adagium, est enim hoc insitum omnibus, vt iucunda cuique sit anteactorum malorum, aut periculorum secura recordatio, commemoratioque, praesertim insignium, fatalium, et quae cum turpitudine coniuncta non sint; veluti bellorum naufragiorum, atque id genus discriminum. Vnde dictum est ab Horatio:

- Gaudent vbi vertice raso
Garrula securi narrare pericula nautae.

Hoc prouerbium ortum ab Homero, ceu fonte, a diuersis deinde scriptoribus varie est vsurpatum. Extat autem apud hunc Odysseae libro decimoquinto:



page 542, image: s0542

*nw=i d' e)ni\ klisi/h| pi/nonte/ te dainume/nw te
*kh/desin a)llh/lwn terpw/meqa leugale/oisin
*mnwome/nw. meta\ ga/r te kai\ a)/lgesi te/rpetai a)nh\r,
*os2 tis2 dh\ ma/la polla\ pa/qh| kai\ poll' e)palhqh=|.

id est:

At nos, in scamnis vescentes, atque bibentes
Tristibus inter nos recreemus pectora fatis,
Commemorando etenim fit, vti post gaudeat actis,
Aspera quisquis multa tulit, per multa vagatus.

Citatur et locus hic, et prouerbium ab Aristotele Rhetoricorum libro primo, vbi commemorat, quae cuique natura vel iucunda sint, vel molesta. Virgilius libro primo Aeneidos Homerum aemulatus.

- Forsan et haec olim meminisse iuuabit.

Item in tragoediis Seneca:

Quod fuit durum pati, meminisse dulce est.

Circumfertur Graecis et huiusmodi trimeter prouerbialis:

*ws2 h(du\ toi=s2 sofoi=si memnh=sqai po/nwn.

id est:

Memoria dulcis iam peracti olim mali.

Cicero videtur indicare sumtum ex Euripide. Nec male, inquit, Euripides. concludam si potero Latine. Graecum enim hunc versum nostis omnes:

Suauis est laborum praeteritorum memoria.

Constat versus, si pro suauis legas suaue, nisi malis, priscorum more, elidere; aut, quod est commodissimum, omittere verbum, Est: nisi mauis subiicere post Laborum.

Auloedus sit, qui citharoedus esse non possit.

M. TVLLIVS in oratione pro Murena, comparationem faciens iureconsultorum, et oratorum. Itaque mihi plerique videntur, inquit, initio hoc multo maluisse, post cum id assequi non potuissent, istuc potissimum sunt delapsi. Vt aiunt in Graecis artificibus eos auloedos esse, qui citharoedi fieri non potuerint, sic nonnullos videmus, qui oratores euadere non potuerunt, eos ad iuris studium deuenire. Hactenus Cicero. Recte dicetur in eos, qui malunt in multo inferiore ordine alicuius haberi momenti, quam inter excellentes negligi. Quemadmodum Iulius Caesar maluit in frigido opidulo primus esse, quam Romae secundus. Nec male quadrabit in eos, qui, desperatione meliorum, ad humiliora sese conferunt.

Colophonem addidit.

*to\n kolofw=na e)pe/qhken, id est, Colophonem addidit. Dici consueuit, cum summa manus rei cuipiam imponitur, aut cum accedit id, sine quo negotium confici non potest. Originem adagionis indicat Strabo libro Geographiae 14. scribens Colophonios olim cum naualibus copiis abundasse, tum equestribus vsque adeo praecelluisse, vt, vbicunque gentium bellum gereretur, quod confici non posset, Colophoniorum equitum auxilio profligaretur. Atque inde vulgo natum prouerbium, kolofw=na e)pe/qhken, id est, Colophonem addidit. Refertur a Diogeniano prouerbium. Indicauit et Festus Pompeius, scribens, Colophonem dici solere, cum aliquid finitum significaretur, tametsi locum eum arbitramur non vacare mendo.


page 543, image: s0543

In eum sensum vsus est Plato De legibus secundo: *epi\ toi/nun th=s2 me/qhs2 xrei/a| to\n kolofw=na prw=ton e)piqw=men, i. Itaque de vsu temulentiae primum Colophonem imponamus. etiam si apud Platonem legimus. xorei/a, praecessit enim de chorea mentio. Ac mox. ou(=tos2 w)= ce/noi h(mi/n, ei) cundokei=, kolofw=n e)pi\ tw=| peri\ oi/nou lo/gw| r(hqe/nti ei)rh/sqw, id est, Hic nobis, hospites, si vobis idem videtur, Colophon sermoni de vino habito dictus esto. Idem in epistola ad Dionysium tertia, to\n kolofw=na, w)= qauma/sie, tai=s2 u(posxe/sesin a(pa/sais2, neanikw/taton e)pe/qhkas2, id est, Colophonem, vir praeclare, pollicitis omnibus maxime iuuenilem imposuisti. Rursus in Theaeteto. kai\ e)pi\ tou/tois2 to\n kolofw=na a)nagka/zw, prosbia/zwn th\n xrush=n seira\n, id est, Et ad haec adigo Colophonem, vi compellens auream illam catenam. Sentit enim Socrates Homerum per auream catenam significasse solem, cuius motu seruantur omnia, protinus interitura, si steterit. Praecipuum igitur argumentum, quo probet quiete corrumpi vniuersa, motu seruari, appellat Colophonem. Item Aristides in Themistocle, ka)ntau=qa kolofw\n tou= lo/gou, id est, Atque hic orationis summa. Plutarchus in libello De musica, tametsi stylus prope clamitat illius non esse: *tou/tous2 tou\s2 sti/xous2, a)gaqe\ dida/skale, kolofw=na tw=n peri\th=s2 mousikh=s2 lo/gwn pepoi/hmai, id est, Hos versus bone praeceptor, Colophonem eorum, quae de musica disputata sunt, feci. Idem in libello De prudentia animantium dixit korufh\n: *ina de\ korufh\n o( lo/gos2 e)piqeis2 e(autw=| pau/shtai, id est, Vt autem oratio sibi fastigium imponens, finem faciat. Gregorius Theologus in libello de fuga sua, ei)mi ga\r e)p' au)to\n h)/dh to\n kolofw=na tou= lo/gou, i. Iam enim venio ad ipsum sermonis Colophonem. Sunt, qui admoneant, prouerbium vsurpari de extremis malis. Hesychius admonet, Colophonem interdum dici graculum, quod, vt opinamur, summis aedium fastigiis auis ea soleat imponi, velut admonens, iuxta cornicem Hesiodiam, vt homines sibi componant nidos, neque enim semper fore aestatem. Latinis item dictum est, Apicem imponere. M Tullius in Catone maiore. Apex autem senectutis est auctoritas. Reliqua pete a prouerbio, quod alibi retulimus, Colophonium suffragium. Coronidem addere diximus alibi.

Nullum otium seruis.

*ou) sxolh\ dou/lois2, id est, Non otium seruis. Refertur ab Aristotele lib. Politicorum 7. Sumptum a seruorum conditione, quibus heri nullum concedunt otium: imo paulo plus etiam imponunt operae, quam illi praestare possint, vt quam sunt in demenso parci, tam sint in operarum pensis liberales. Dicetur in eos, quibus, propter obnoxiam ministeriis sordidioribus conditionem, non vacat honestis disciplinis operam dare. Nam artes liberales hinc dicuntur, quod iis ingenui incumberent: vtpote quibus et otium, et res suppetebat. Accommodabitur haudquaquam inscite et in improbos, quorum ingenium ita vitiis occupatur, vt non possint egregias artes perdiscere. Nihil enim occupatius seruitute. Nulla autem seruitus grauior, quam si quis vitiis seruiat. Maxime cum is plurimos habeat dominos, eosque plurimum inter se dissidentes, et ob id neutiquam eadem imperantes. Etenim, si quando segnities iubet in medios dormire dies, auaritia contra iubet, prima luce adesse in portu, cum tenacitas indicit parsimoniam,


page 544, image: s0544

amor iubet profundere. Solus itaque sapiens et liber est, et in otio viuit.

Titanas imploras.

*tita=nas2 kalei=s2, id est, titanas inuocas. Vbi quis, suis diffisus viribus, alienum implorat auxilium. Sumptum a gigantum fabula, in qua Iupiter, suo timens Olympo, Titanas in auxilium accersiuit. Id quod prouerbiali quoque metaphora Latini veteres quiritari dicebant, auctore Nonio Marcello. Tractum a more Romanorum, qui vi oppressi, Quirites inuocabant. Sic enim appellant ciues Romanos. Refertur adagium a Diogeniano. Lepidior fiet allegoria, si longius a simplici figura recedat.

Homo bulla.

*pomfo/luc a)/nqrwpos2, id est, Homo bulla. Prouerbium hoc admonet, humana vita nihil esse fragilius, nihil fugacius, nihil inanius. Est enim bulla tumor ille inanis, qui visitur in aquis momento temporis enascens simul et euanescens. M. Terentius Varro in praefatione, quam scripsit in libros De agricultura. Cogitans, inquit, esse properandum, quod, si, vt dicitur, homo est bulla, eo magis et senex. Annus enim octogesimus admonet me, vt sarcinas colligam, antequam proficiscat e vita. Lucianus item in Charonte, vitas hominum bullis huiusmodi similes facit, quarum aliae, simulatque natae sunt, protinus euanescunt, aliae paullo diutius durant, omnes breuissimis quibusdam interuallis, aliae succedunt alijs. Neque quidquam profecto potuit excogitari, quod melius repraesentaret, quam nihil sit haec vita nostra. Primum, quanto discrimine prodimus in lucem? deinde quam destituta, quantis obnoxia periculis infantia? quam fugax adolescentia? quam praeceps iuuenta? Aristoteles in libris Politicis, itemque Rhetoricorum libro tertio, vigorem humani corporis tradit iam euanescere anno ferme trigesimoquincto, animi vndequinquagesimo. Hippocrates extremam hominis aetatem terminat quadragesimonono. Iam, si pueritiam, et senectam deducas de ratione aeui, quaeso, quantulum est hoc, quod relinquetur? Et hoc ipsum tantis circumscriptum angustijs, sexcenta morborum genera quotidie infestant, nec pauciores impetunt casus, ruinae, venena, naufragia, bellum, terrae motus, lapsus, fulmen, et quid non: Alius acini granum glutiens, praefocatus est. Est, quem potus cum lacte pilus strangularit. Neque defuit, cui stiria gelu durata, delapsa tecto, subitum attulerit exitium. Et hoc est animal illud, quod tantos molitur tumultus, cuiusque cupiditatibus orbis hic angustus est. Hoc loco Plinij verba adscribere libet ex libro septimo, vitae fragilem breuitatem scite depingentis. Incertum, ac fragile nimirum est hoc munus naturae, quidquid datur nobis. Malignum vero, et breue, in iis etiam quibus largissime contingit, vniuersum vtique aeui tempus intuentibus. Quid, quod aestimatione nocturnae quietis, dimidio quisque spatio vitae suae viuit: pars aequa morti similis exigitur, aut poenae, nisi contingit quies, nec reputantur infantiae anni, qui sensu carent: nec senectae, in poenam viuacis: tot periculorum genera, tot morbi, tot metus, tot curae, toties inuocata morte, vt nullum frequentius sit votum. Natura vero nihil hominibus breuitate vitae praestitit melius. Hebescunt sensus,


page 545, image: s0545

membra torquentur, praemoritur visus, auditus, incessus: dentes etiam, ac ciborum instrumenta. Et tamen vitae hoc tempus annumeratur. Ad bullarum similitudinem accedit nobilis illa Homeri comparatio de caducis arborum foliis. Sic enim Glaucus apud hunc loquitur Iliad. 6.

*oi/hper fu/llon geneh\, toi/h de\ kai\ a)ndrw=n,
*fu/lla ta\ me/n t' a)/nemos2 xama/dis2 xe/ei, a)/lla deq' u(/lh
*thleqo/wsa fu/ei, e)/aros2 d' e)pigi/gnetai w(/rh.

id est,

Tale quidem genus est hominum, quale est foliorum.
Quorum haec ventus humi fundit, rursum illa virescens
Profert silua simul veris iam afflauerit aura.

Hoc carmine Pyrrhonem Academicum peculiariter delectatum fuisse, testatur Diogenes Laertius. Rursus Homerus Iliad. f.

*oi\ fu/lloisin e)oiko/tes2, a)/llote me/nte
*zaflege/es2 tele/qousin, a)rou/rhs2 karpo\n e)/dontes2,
*allote g' a)=u fqinu/qousin a)kh/rioi.

id est,

Frondibus arboreis similes, nunc vbere foetu
Exuperant laetique satis vescuntur agrorum,
Nunc rursum intereunt euanescuntque caduci.

Idem alio rursum loco quopiam:

*ou)de\n a)kidno/teron gai=a tre/fei a)nqrw/poio.

id est,

Nil homine enutrit tellus infirmius alma.

Menander apud Plutarchum in libello consolatorio ad Apollonium:

*to\ de\ kefa/laion tw=n lo/gwn, a)/nqrwpos2 ei)=.
*ou(= metabolh\n qa=tton pro\s2 u(/yos2 kai\ pa/lin
*tapeino/thta zw=on ou)de/n lamba/nei,
*kai\ ma/la dikai/ws2, a)sqene/staton ga\r o)\n
*fu/sei megi/stois2 oi)konomei=tai pra/gmasin.

id est,

Caput atque summa orationis haec, homo es,
Quo non aliud est animal vsquam, quod modo
Surgat, modo cadat, citius atque crebrius.
Ac iure sane: quippe debilissimum
Cum sit, negocia administrat maxima.

Euripides apud eundem:

*od' o)/blos2, ou) be/baios2 a)ll' e)fh/meros2.
*kai\ h(me/ra mi/a ta\ me\n kaqei=len u(yo/qen
*ta/d' h)=r' a)/nw.

id est,

Nec stabilis est felicitas.
Sed in diem durans, et vnicus dies
Et hac ab alto traxit, haec et sustulit
Ab imo in altum.

Quo quidem in loco Demetrius Phalereus poetam aliqoui laudatum ob elegantiam taxasse legitur, qui non h(me/ran mi/an, id est, vnum diem, sed stigmh\n xro/nou, id est, temporis punctum dicere debuerit. Pindarus vicit etiam Homericam similitudinem: vt qui hominem non frondes, sed vmbrae somnium vocarit. Locus est in Pythiis hym. 8. *epa/meroi. ti/ de\ ti\s2; ti/ de\ ou)ti\s2; skia=s2 o)/nar a)/nqrwpos2. id est, Diurni. Quid autem aliquis? Quid autem nullus? Vmbrae somnium homo. Nihil inanius vmbra. Videtur enim esse, cum nihil sit. At hac quoque reperit quiddam inanius, nimirum vmbrae somnium. Vt nemo possit dicere: Hic est aliquis. Neque rursum, Hic est nullus, quod tam subita sit rerum humanarum immutatio, vt qui videtur aliquid esse, mox sit nullus, et qui videtur perisse, mox sit aliquis. Aeschylus apud Stobaeum, vmbrae fumi similem facit hominis vitam:

*to\ ga\r bro/teion spe/rm' e)fh/mera fronei=,
*kai\ pisto\n ou)de\n ma=llon h)\ kapnou= skia\.

i.



page 546, image: s0546

Caduca molitur genus mortalium,
Neque certa res est vlla, nec tuta, haud magis
Atque vmbra fumi.

Sophocles item in Aiace:

*anqrwpo/s2 e)sti pneu=ma kai skia\ mo/non.

id est,

Nil aliud, ac vmbra, atque flatus est, homo.

Pindarus in Nemeis hymno 11. ei) de/ tis2 o)/lbon e)/xwn, morfa=| parameu/setai a)/llwn, e)/nt' a)e/qloisin a)risteu/wn e)pedeicen bi/an, qnata\ memna/sqw periste/llwn me/lh, kai\ teleuta\n a(pa/ntwn ga=n e)piesso/menos2. id est, Si quis autem, opes possidens, forma praecellat caeteris, et in certaminibus fortiter se gerens ostendit robur, meminerit, quod membra circumfert mortalia, quod finem omnium terram aditurus est. Hac sententiam inscribi conveniebat aulis, pocuis, auleis, et insignibus principum, potius quam illa gloriosa, Qui volet, et Adhuc longius, aliaque huius generis. Nil autem venustius illa comparatione, rosarum repente nascentium, senescentium, et intereuntium cum hominum vita. Carmen extat titulo Maronis, quod etiam si Virgilianam venam non admodum resipit, tamen ita scatet gratiis, leporibusque, vt ab auctore non solum eruditissimo, verum etiam festiuissimo, quisquis is fuit, profectum appareat. Huc pertinet, quod poetae fingunt, mortales omnes a Parcarum filis pendere, quib. insectis protinus decidant, atque alios quidem a candidis, alios a pullis suspendit filis. Rursum alios in sublime sublatos pendere, alios terrae vicinos. Omnium tamen hanc eandem esse sortem, vt simul atque inexorabilis Atropos pollice filum secuerit, illico decidat, is qui pendebat. Nec vllum esse discrimen, nisi quod maiore tumultu decidit is, qui pendebat altius. Rides, et hos lusus esse, iocosque poeticos existimas? Lusus quidem, sed saeuus ille, nimiumque procax fatorum lusus: quem vtinam in gregarios, et inutiles homines dumtaxat exercerent, in quos convenit Homeri illud:

- *etw/sion a)/xqos2 a)rou/rhs2.

Ac non etiam viros caelesti praeditos ingenio, tum autem principes optimos ante diem e medio tollerent. A quibus non solum non abstinent hanc ludendi licentiam: verumetiam his quasi dedita opera videntur insidiari, nimirum ambitiosa quadam inuidentia, vt hoc ipsum sibi licere declarent, palamque faciant, omnem mortalem, quicunque is fuerit, ex aequo bullam esse.

Tanquam in speculo. Tanquam in tabula.

HYperbolae proverbiales sunt et hae: kaqaper e)n kato/ptrw|, kai w(/sper e)n grafh=|, id est, Tanquam in speculo, tanquam in tabula. De re vehementer euidente, perspicuaque. Terent. in Adel. Denique inspicere tanquam in speculum vitas omnium iubeo. Plato lib. De legibus 10. w(s2 e)n kato/ptrois2, id est, tanquam in speculis. Propterea quod inter multa, quae rerum referunt imagines, velut aqua, aes politum, gemmae quaedam, nihil aeque perspicue reddit simulacra, vt vitru plumbo sublitum. Nam vitrum quidem, vt rarum ac pellucidum maxime capax est imaginum; verum acceptas non perinde continet ob pellucentiam: proinde sublitum plumbum, ob nigrorem aliquem, naturaeque densitatem, sistit impressam imaginem, neque dilabi sinit. Euanescunt enim simulacra, non secus, atque candelae lumen in sole, quoties excipiuntur in corpore


page 547, image: s0547

nimium tenui, perspicuoque velut in aere, pura aqua, crystallo, vitroque non obscurato corporis alicuius oppositu. Rursum in nimium densis, et obscuris non haerent, velut in silice, lignove. Proinde natura, solertissima rerum omnium architectrix, oculum animantium ad speculorum imaginem finxisse videtur, quippe parti pellucenti nigrorem quendam adiunxit a tergo, quo sublato, protinus tollatur et videndi facultas. Vnde scite dictum est illud, Vt speculum oculus est artis, ita oculum esse naturae speculum. Illud miraculo dignum, speculum non modo clarissime repraesentare simulacra rerum omnium, quaecunque obiecta sunt, verumetiam interualla, colores, motus, breuiter res ipsas pene dixerimus euidentius, quam sunt, hoc vno discrimine, quod aduersa refert. Cuius causa haec est, quod species, quae a corpore solido per aerem manat ad speculi superficiem, simplex, puraque est, vnde fit, vt non alia sit auersa, quam aduersa. Quibus de rebus acutissime multa disseruit Ambrosius Leo Nolanus in quaestionibus suis. Iam ars picturae a rudibus initiis profecta, eo subtilitatis excreuit, vt non oculis hominum, sed etiam auibus, imposuerit, effeceritque vt veras res esse crederent, quae coloribus erant fucata.

Salsitudo non inest illi.

*almh ou)k e)/nestin a)utw=|, id est, Salsitas non inest illi. In infacetos, et fatuos, ac stupidos. Sal enim primum, maximeque commune condimentum videtur. Plinius lib. 31. indicat, metaphoram esse sumptam ab vsu salis, quod in omnibus cibis sit condimenti vice, et auiditatem inuitet. Ergo hercle inquit, vita humana sine sale nequit degere, adeo necessarium elementum est, vt transierit intellectus ad voluptates animi quoque. Nam ita sales appellantur: omnisque vitae lepos, et summa hilaritas, laborumque requies non alio magis vocabulo constat. Atque hinc insulsa oratio, quae nihil habeat leporis, et Insulsus homo, moribus inelegantibus. Contra salsum dicterium, quod acrimonia quadam mordeat. Et sales vocant festiuiter, et argute dicta, non sine illecebra quadam mordacitatis. Seneca non vult sales nostros dentatos esse. Quintilianus Institutionum libro 6. cap. de risu: Salsum, inquit, in consuetudine pro ridiculo tantum accipimus. Natura non vtique hoc est, quanquam et ridicula oporteat esse salsa. Nam et Cicero, Omne, quod salsum, ait esse Atticorum, non quia sint maxime ad risum compositi. Et Catullus, cum dicit,

Nulla in tam magno est corpore

mica salis,

non hoc dicit, nihil in corpore eius esse ridiculum. Salsum igitur erit, quod non erit insulsum, velut quoddam simplex orationis condimentum, quod sentitur latente iudicio, et velut palatum excitat, quod et a taedio defendit orationem. Sane tamen, vt ille, in cibis paulo liberali aspersus, si tamen non sit immodicus, affert aliquid proprie voluptatis, ita hi quoque in dicendo habent quiddam, quod nobis faciat audiendi sitim. Hactenus ille. Porro Catulli carmen quod Fabius citat sic habet:

Quinctia formosa est multis, mihi candida, longa,
Recta est, haec et ego singula confiteor,
Totum illud, formosa, nego: nam nulla venustas,
Nulla in tam magno corpore mica salis.



page 548, image: s0548

Quo quidem in loco stultissime carpit Fabium Catullianus interpres, quasi poetae verba parum perpenderit, cum ipse dormitans Fabii verba parum perpenderit. Negat enim Fabius salsum vocari, quidquid ridiculum sit, etiam si vulgo sic vsurparent indocti. Adlusit ad hoc adagium Terentius in Eunucho: Qui habet salem, qui in te est, fatuum militem, et insipidum, intelligi volens. Cui postea, simili ironia, Atticam tribuit eloquentiam. M. Tullius Philippica 2. At etiam quodam loco facetus esse voluisti. Quam id, dii boni, non decebat, in quo est tua culpa nulla, aliquid enim salis ab vxore mima trahere potuisti. Salem dixit festiuitatem. Refertur a Diogeniano et Zenodoto.

Acetum habet in pectore.

HVIC germanum est Plautinum illud in Bacchidibus: Nunc experiar, sit ne acetum, tibi cor acre in pectore. Legitur et alias apud hunc ipsum: Ecquid habet acetum in pectore? pro eo, quod est. Num sapit? Num quid habet astutiae? Nam vt salsa, itidem et acida, palatum iuuant, acuuntque et irritant stomachum. Horatius in Sermonibus, lib. 1. Sat. 7. acetum pro mordacitate dixit.

At Graecus postquam est Italo perfusus aceto.
Persius exclamat.

Et hoc ipsum, Aceto perfundere, proverbii speciem habet, sicut et illud ex Serm. Horatianis:

- At idem quod sale multo
Vrbem defricuit, charta laudatur eadem.

Solus sapit.

NARRAT Diogenes Laertius, Chrysippum philosophum vsque adeo sibi placuisse, vt consultus a quodam, cui potissimum filium suum philosophiae praeceptis instituendum traderet, sibi committendum responderit. Nam si quem inquit, alium me praestantiorem arbitrarer, ipse apud hunc philosophiae darem operam. Vnde et illud Homericum de eo vulgo iactatum fuisse, quod solus saperet, reliqui vero vmbrae ferrentur. Est autem apud Homerum Odys. *k. de vate Tiresia, cui vni Proserpina dederit, vt etiam vita defunctus saperet, reliquas vmbras volitare, et eas quidem nihil aliud, quam vmbras:

*tw=| kai\ teqnew=ti no/on po/re persefo/neia,
*oi)/w| pepnu/sqai, toi\ de\ skiai\ a)i+/ssousin.

id est

Huic etiam exstincto dederat Proserpina mentem.
Solus vti saperet, reliquis volitantibus vmbris.

Vsurpatur et a Platone, tanquam proverbii loco. Vnde licet coniicere, carmen hoc Homeri vnum fuisse ex iis, quae plurima Macrobius scribit, adagionum instar solere celebrari. Sic et Cato senior de Scipione Iuniore pronunciauit, vt narrat Plutarchus in Praeceptis ciuilib. ac rursum in Apophtheg. Romanorum.

*oi\os2 pe/pnutai, toi\ de\ skiai\ a)i+/ssousi.

id est,

Ille sapit solus, volitant alii velut vmbrae.

Apte dicitur de iis, qui tanto interuallo reliquos omnes post se relinquunt, vt illi nihil, nisi vmbrae, prae his esse videantur, planeque quemadmodum Graeci dicunt, lh=ros2, kai\ fluari/a, id est, Nugae, deliriaque.

Canem excoriatam excoriare.

*ku/na de/rein dedarme/nhn, id est, Canem excoriare excoriatam. Suidas ait,


page 549, image: s0549

dici solere de iis, qui iterum ea patiuntur, quibus aliquando fuerunt afflicti. Aristophanes in Lysistrata, nam hanc quoque nomine huius inscriptam inuenimus:

*to\ tou= ferekra/tou ku/ia de/rein dedarme/nhn\.

id est,

Iuxta Pherecratem, detrahere cutem cant,
Detracta cui iam est.

Diogenianus ait convenire in eos qui frustra sumunt operam. Sunt qui putent, magis convenire, cum quis affligit afflictum. Confine est illi, quod alibi diximus: a)/skon de/reis2, id est, Vtrem excorias. Quod vsurpat Aristophanes in Nebulis.

Perque enses, perque ignem oportet irrumpere.

*dia\ kai\ maxairw=n, kai\ puro\s2 r(iptei=n de/ei.

id est,

Perque ignem eundum est, et per enses impetu.

Cum significamus quiduis periculi subeundum. Aristoph. in comoedia cui titulus Lysistrata.

*ka)\n me xrh\ dia\ tou= puro\s2
*eqe/lw badi/zein.

id est,

Et si per ignem siet opus,
Transire cupio.

Et Terentius ait parasitum non grauaturum, vel e flamma cibum petere. Calliae adulatores taxauit comoedia: o(/ti ou) pu=r, ou) si/dhros2, ou)de\ xalko\s2 ei)/rgei mh\ foita=n e)pi\ dei=pnon, id est, Quod non ignis, non ferrum, neque aes prohibuerit illos, quo minus ventitarent ad coenam. Haec citat Plutarchus ex Eupolide. Refert [correction of the transcriber; in the print Refett] eadem in libello de discrimine adulatoris et amici. Horatius item in epist.

Impiger extremos currit mercator ad Indos,
Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes.

Ad illud Theognidis allusit.

*xrh\ ga\r o(mw=s2 e)pi\ gh=nte, kai\ eu)re/a nw=ta qala/sshs2
*di/zesqai xaleph=s2, ku/rne, lu/sin peni/hs2.

i. Oportet enim similiter et super terram, et super lata terga maris paupertatis solutionem, seu liberationem Cyrne quaerere. Idem alibi non solum per mare currendum censet, vt paupertatem fugiamus, verum etiam in mare desiliendum, et ex altis, ac praeruptis saxis praecipitandum, his verbis:

*hn dh\ xrh\ feu/gonta kai\ ei)s2 megakh/tea po/nton
*riptei=n, kai\ petrw=n, ku/rne, kat' h) liba/twn.

M. Tull. Tusculanarum quaestionum libro 2. Quae flamma est, per quam non cucurrerint, qui haec olim punctis singulis colligebant, id est, Quid non vel fecerunt, vel perpessi sunt?

Non impetam lingua.

*ou)k e)piglwtth/somai, id est, Non incessam lingua. Figurae nouitas in proverbium abiisse videtur, auctore Diogeniano. Aristoph. in Lysist.

*peri\ to\n a)qhnw=n d' ou)k e)piglwtth/somai.

id est,

At lingua Athenas neutiquam incessam mea.

Hesychius citat Aeschylum in Heraclidis. Graecis, e)piglwttei=sqai est, linguae conuitiis incessere, quasi dicas, Inlinguare, quemadmodum a vola dicimus Inuolare. Proprie vero pertinet ad male ominantes. Rapiuntur enim dicta in omen, velut in augurium venturi mali, bonive. Vnde semper a maledictis temperandum. Pindarus in Pyth. hym. 4. inter caeteras virtutes laudat et linguam a maledictis temperantem: *orfani/zei me\n kaka\n glw=ssan faenna=s2 o)po\s2. id est, Priuans malam linguam voce dilucida. Interpres citat in hanc sententiam carmen Hesiodi:



page 550, image: s0550

*mhde\ kakw=n e)ta/rwn, mhd' e)sqlw=n nikhth=ra.

id est,

Haud solitum sociis certare bonisve, malisve.

Vti licebit, cum significabimus nos de re quapiam periculosa nolle verba facere, veluti de rebus principum, aut potentum, ou)k e)piglwtth/somai. Verbum inde ductum, quod, qui temere loquuntur, o(/ti a)\n e)pi\ glw=ttan e)/lqoi loqui dicuntur, sicut alibi monstrauimus.

Arena sine calce.

VT auctor est Suetonius, Caligulae Caesari vsque adeo placebat ardor, ac vis in dicendo, vt Senecae orationem sine calce arenam sit solitus appellare, tanquam dissolutum, ac neruis carentem, et ordine: quae quodammodo compages est totius sermonis suo quidque loco disponens. Quanquam autem Caligula multa parum integrae mentis dedit argumenta, tamen in hoc iudicio minimum aberrauit a scopo. Seneca fertur impetu quodam, minime seruiens ordini. Hoc inter egregias virtutes habet naeui. Male cohaeret arena, ni calcem admisceas. Confine illi, quod alio dictum est loco: Scopae dissolutae.

Lupus hiat.

*lu/kos2 e)/xanen, id est, Lupus hiat. Dicebatur, si quis, re multum sperata, multumque appetita, frustratus, discederet. Aiunt enim, lupum, praedae inhiantem, ritu late diducto accurrere: qua si frustretur, obambulare hiantem. Aristophanes in Lysistrata:

*oi)=s2 pisto\n ou)de\n, ei) mh/per lu/kw| kexh|no/ti.

id est,

Queis nihil fidum, ac tutum est, inhianti nisi lupo.

Item Lucianus in Gallo, ei)sh/|ein ou)=n ma/thn lu/kos2 xanw\n para\ mikro\n, id est, Ingrediebar itaque, cum parum abfuisset vt lupus hians discederem. Dionysius Sophista in epistola quapiam: a)/ra mh\ le/lhqa e)mauto\n ei)s2 paroimi/an e)lqw\n, kai\ ge/gona lu/kos2 kanw\n dia\ kenh=s2, id est, Num insciens in prouerbium incidi, factusque sum lupus frustra hians? Apud Athenaeum lib. 14. citantur haec ex Eubulo:

*epeig' e)/peige, mh/poq' w(s2 lu/kos2 xanw\n,
*kai\ tw=n d' a)martw\n, u(/steron suxno\n dramh=s2.

id est,

Properato propera, more ne lupino hians,
Frustratus his, in posterum curras diu.

Porcellus Acarnanius.

*xoiri/skos2 a)karna/nios2, id est, Porcellus Acarnanius. In mollem, et amabilem, atque in deliciis habitum dicebatur. Lucianus in Dialogis meretriciis, lei=os2 moi/, fasi xaire/as2 kai\ xoiri/skos2 a)karna/nios2, id est, Laeuis mihi, vt aiunt, Chaereas, et porcellus Acarnanius. Allusum ad porcellum, quem inducit Aristophanes e)n a)xarneu=sin, symbolum eorum membrorum, quibus obscenae voluptates peraguntur.

Megaricum machinamentum.

*megarikh\ mhxanh\, id est, Ars Megarensis, dicitur, cum dolo, et astu res agitur, non syncera fide. Olim enim Megarenses vulgo male audiebant, tanquam fraudulenti, ac ficti, quod aliud sentire soleant, aliud loqui, vt indicat Aristophanis interpres. Citatur apud Suidam hic senarius:

*all' e)sti ga/r moi megarika/tis2 maxana\.

id est,

Sed enim ars adest mihi quaepiam Megarensium.

Est autem apud Aristoph. in fabula, cui titulus, a)xarnh=|s2. Celebrantur


page 551, image: s0551

Megarensium vascula fictilia, vide, num huc spectet prouerbium: deinde constat, Euclidem Socraticum fuisse Megarensem, qui suscepit scholam Megaricam. Hic fuit insignis machinarum artifex. Fieri potest, vt hinc natum sit adagium. Ad haec est ciuitas eiusdem nominis in Thessalia Pontica, et de Thessalico commento dictum est alias. Sphinges Megaricas post referemus.

Seruus seruo praestat, dominus domino.

*dou=los2 pro\ dou/lou, despo/ths2 pro\ despo/tou.

id est,

Seruoque seruus potior est, herusque hero.

Senarius prouerbialis, admonens, in eodem hominum genere non statim omnes aequales esse, verum hominum habendam esse rationem, non tantum conditionis. Veluti generosus antecellit suopte genere plebeium. Verum est non mediocre discrimen inter generosum, et generosum, itidem inter plebeium, et plebeium, adeo, vt quosdam plebeios nonnullis ingenuis anteponas. Aristoteles libro Politicorum 1. ta\ me\n e)ntimo/ tera e)/rga, ta\ de\ a)nagkaio/tera, kai\ kata\ th\n paroimi/an,

*dou=los2 pro\ dou/lou, despo/ths2 pro\ despo/tou.

id est, Quaedam ministeria honoratiora, quaedam autem magis necessaria. Et iuxta prouerbium:

Heroque herus, seruoque seruus est prior.

Daedali opera.

*deida/leia poih/mata, id est, Daedalea opera, dicuntur, quae nouo artificio fabricata sunt, et admirando. Hinc natum, quod, cum veteres illi plastae formas animalium caecas fingerent, et immobiles, Daedalus insolito artificio primus et oculos induxit, et neruis quibusdam additis effecit, vt huc atque illuc mouerentur, adeo scite, vt spectantib. viuere, atque ingredi viderentur. Vnde ferunt quaedam Daedali signa vinciri pedibus, ne aufugiant. Huius rei meminit Plato in Menone: his quidem verbis, o(/ti toi=s2 daida/lou a)ga/lmasin ou) prose/sxhkas2 to\n nou=n: i)/sws2 de\, ou)d' e)sti par' u(mi=n pro\s2 ti/ de\ tou=to le/geis2; o(/ti kai\ tau=ta e)a\n me\n mh\ dedeme/na h)=|, a)podidra/skei kai\ drapeteu/ei. e)a\n de\ dedeme/na parame/nei. ti/ ou)=n dh\; tw=n e)kei/nou poihma/twn lelume/non me\n e)kth=sqai, ou) pollh=s2 tino\s2 a)/cio/n e)sti timh=s2, w(/sper drape/thn a)/nqrwpon, (ou) ga\r parame/nei.) dedeme/non de\ pollou= a)/cion, id est, Quemadmodum non animaduertisti Daedali signa. Fortassis ne sunt quidem apud vos. Quorsum istuc dicis? Quemadmodum illa quoque, ni reuincta fuerint, discedunt, atque aufugiunt. Sin vincta sint, consistunt. Quid tum postea? Si quod ex illius operib. solutum possideas, haudquaquam magno aestimandum, perinde quasi seruum possideas fugitiuum. Neque enim apud te manet. Sin autem vinctum, id magno aestimandum sit. Idem in Hippia maiore sic refert, quasi de priscis, et obsoletis dici soleat, ei) a)/ra nu=n w)= i(ppi/a o( bi/as2 a)nabiw/h, ge/lwt' a)\n o)/floi pro\s2 u(ma=s2. w(/sper kai\ to\n dai/dalo/n fasin oi( a)ndriantopoioi\ nu=n. ei)geno/menos2 toiau=t' e)rga/zoito, oi)=a h)=n a)f' w(=n tou)/noma e)/sxe, katage/laston a)\n ei)=nai, i. Si sane nunc, ô Hippia, Bias reuiuiscat, risum apud nos tulerit, quemadmodum et horum temporum statuarii de Daedalo narrant, si nunc viuens talia proferat opera, qualia erant illa, vnde famam, ac nomen adeptus est, deridiculum fore. Meminit et Aristoteles libro Polit. primo, de seruis loquens, quos ait nihil aliud esse, quam instrumenta


page 552, image: s0552

viua: *ei) ga\r inquit, h)du/nato e(/kaston tw=n o)rga/nwn keleuqe\n h)\ proaisqano/menon, a)potelei=n tou= au(tou= e)/rgon, w(/sper ta\ daida/lou fasi\n, h)\ tou\s2 tou= h(fai/stou tri/podas2 (ou(/s2 fhsin o( poihth\s2 au)toma/tous2 qei=on du/esqai a)gw=na) ou(/tws2 ai( kerki/des2 e)ke/rkizon au(=tai, kai\ ta\ plh=ktra e)kiqa/rizen, ou)de\n a)\n e)/dei ou)/te toi=s2 a)rxite/ktosin u(phretw=n, ou)/te toi=s2 despo/tais2 dou/lwn, id est, Etenim, si fieri posset, vt vnumquodque instrumentum, vel iussum, vel per se praesentiens, suum opus perageret, quemadmodum aiunt Daedali statuas facere, et Vulcani tripodes, (quos poeta scribit vltro in diuinum certamen prodiisse) itidem et pectines per se texerent, et plectra cithara canerent, haud quaquam opus haberent, neque architecti ministris, neque domini seruis. Locus, quem citat Aristoteles, est apud Homerum Iliados 6. Meminit idem de anima lib. primo, refellens opinionem Democriti, censentis, animam ita mouere corpus, vt ipsa prius mota, moueret. Ait enim, Democritum tale quiddam afferre, quale sit apud Philippum comoediarum scriptorem. Is enim scripsit, a Daedalo ligneam Venerem fabricatam fuisse, quae moueretur argento viuo infuso: oi(=on, inquit, dhmo/kritos2 paraplhsi/ws2 le/gwn fili/ppw| tw=| kwmw|dodidaska/lw|. fhsi\ ga\r to\n dai/dalon kinoume/nhn poih=sai th\n culi/nhn a)frodi/thn, e)gxe/anta a)/rguron xuto\n. Proinde prouerbium ad varios vsus poterit accommodari. Vel vbi res inusitata arte confectas significabimus. Nam Homerus artificiosa Daedala vocat:

*os2 xersi\n e)pi/stato dai/dala pa/nta
*teu/xein.

id est,

Qui manibus norat fabricari Daedala cuncta.

Item Pindarus in Olympiacis: *kai\ dedaidalme/noi yeu/desi poki/lois2 e)ca patw=nti mu=qoi. Et arte confictae mendaciis variis fallunt fabulae. Et Virg. Daedalam Circem vocat, quod nouis, et admirandis artibus homines verteret in feras. Quin et orationis poliendae artifices logodaida/lous2, et obsoniorum peritos o)yodaida/lous2 appellant Graeci. Vel cum inconstantiam et instabilitatem cuiuspiam significabimus. Sic enim apud Platonem in Eutyphrone, Socrates argumenta non consistentia, Daedaleis operib. similia videri dicit. Eutyphron autem respondet, Socratem sibi pro Daedalo esse, quippe qui rationes suas non sinat consistere, rursus coarguens, et euertens, quod paulo ante visus sit approbare.

Furemque fur cognoscit, et lupum lupus.

*egnw de\ fw=r te fw=ra, kai\ lu/kos2 lu/kon.

Furemque fur cognouit, et lupum lupus.

Aristoteles septimo lib. Moralium Eudemiorum hunc quoque senarium citat inter adagia similitudinis. Amant enim vulgo mutuo, qui similibus vitiis laborant, praecipue fures. Et lupi latronum instar collecti grassantur. Videmus in quibusdam ob arcanam ingeniorum cognationem protinus amorem nasci. Contra aduersus alios odium ob naturae dissimilitudinem. Ad hanc similitudinem, et dissimilitudinem Democritus referebat omnes omnium rerum causas, adeo, vt interrogatus de cane semper eidem lateri incubante, quamobrem id faceret, responderit, o(/ti e)/xei ti\ kerami/di o(/moi/on h( ku/wn, id est, quoniam habet canis aliquid cum illo latere simile. Id obiter narrat Aristoteles libr. Magnorum moralium secundo, inter prouerbia similitudinis, irridens


page 553, image: s0553

Democritum. Quid enim simile habet later cum cane? Nec tamen a Democrito multum absunt medici quidam, qui ad omnem percunctationem obiiciunt nobis occultam quandam rerum proprietatem.

Terra amat imbrem.

*era=| me\n o)/mbrou gai=a.

id est,

Nam terra gaudet imbre.

Vbi quis desiderat ea, quae sibi nouit accommoda, conducibiliaque: Citat hoc hemistichium, veluti prouerbiale, Aristoteles libro Moralium Eudemiorum septimo, ostendens, non solum similitudinem conciliatricem esse amicitiae, velut inter fures, graculos, et lupos; verum etiam dissimilitudinem nonnunquam beneuolentiae causam existere: contra, similitudinem odii. Nam terra, cum suapte natura sit sicca, amat imbrem, et figulus odit figulum, indoctus amat literatum: mulier virum. Ibidem narrat ab Heraclito reprehensum poetam, qui scripsit hoc carmen:

*ws2 e)/ris2 e)/k te qew=n, kai\ a)nqrw/pwn a)po/loito.

id est,

Lis vt nam sublata, deos, hominesque relinquat.

Athenaeus libr. 13. carmen ex Euripide citat:

*era=| me\n o)/mbrou gai=' o(/tan chro\n pe/don.

i.

Tellus quidem imbrem amat, solum cum est aridum.

Aristoteles libro Moralium Nicomach. 8. citat eandem ex Euripide sententiam, sed perturbato metro:

- *eu)ripi/dhs2 me\n fa/skwn,
*era=n me\n o)/mbrou gai=an chranqei=san,
*era=n de\ semno\n ou)rano\n plhrou/menon
*ombrou=, pesei=n ei)s2 gai=an.

id est,

- Euripides cum ait,
Requirere imbrem terram, vbi siti aruit,
Dium vicissim caelum, vbi iam nubibus
Impletur, optat in solum delabier.

Hoc affert ad confirmandam quorundam opinionem, qui dicebant secus, quam haberent prouerbia dissimile a dissimili, contrarium a contrario appeti. Terra enim frigida, et sicca appetit imbrem, qui, iuxta aeris naturam vnde venit, est calidus, et humidus: ac imber vicissim appetit terram.

Herculana balnea.

*hra/kleia loutra\, id est, Herculana balnea. De impendio feruentib. balneis dicebatur, quales legimus et thermas Neronianas. Aristophanes in Nebulis:

*pou= yuxra\ dh=ta pw/pot' ei)=des2 h(ra/kleia loutra\.

id est,

Vbinam frigida vnquam vidisti Herculana balnea.

Interpres adscribit, Ibycum auctorem esse Vulcanum muneris vice submisisse Herculi feruida balnea. Atque inde omnia calida balnea, Herculana dici coepta, testatur idem Athenaeus lib. 12. Porro Aristot. in Problematis Sectionis 24. Probl. vltimo ostendit huiusmodi balnea apud veteres habita sacra, propterea quod ex sulphure, ac fulmine, rebus natura sacris proueniant. Pisandrus autem tradit, Mineruam Herculi fesso calidum balneum suppeditasse. Vnde fit verisimile, prouerbium recte dici posse, quoties aetate, aut labore quopiam fatigatis, ministerium paulo diligentius ad refocillandas vires adhibetur. Nam Plato libro De legibus 6. gerontika\ loutra\, id est, Senilia balnea calida vocat, eaque senibus exhiberi iubet. Siquidem veteres frigida lauabant, calida balnea valetudinariis duntaxat exhibebantur. At his


page 554, image: s0554

temporibus aurigae quoque et nautae lauant in thermis. Ac Germani maximam vitae partem in hypocaustis transigunt, pyraustarum instar. Pindarus quoque Olymp. 12. Meminit horum balneorum, qerma\ numfa=n loutra\ basta/zeis2, id est, Calida Nympharum balnea frequentas, siue quod in ea ciuitate locus esset, cui nomen Calida balnea: siue quod ipse, more Herculis, post multa certamina exhausta, iam refocillaetur calidis balneis, quas Nymphae Herculi laboribus fatigato submisisse feruntur. Porro corpus hominis magnopere reuocari calidis balneis declarat in Nemeis Oda 4. ou)de\ qermo\n u(/dwr to/songe ma/lqaka teu/xei gui=a, o(/son eu)logi/a fo/rmiggi suna/oros2, id est, ne calida quidem aqua aeque mollit ac refocillat membra, quantum laudatio citharae aptata.

Aut ter sex, aut tres tessera.

*h tri\s2 e(\c, h)\ trei=s2 ku/boi, id est, Aut ter sex, aut tres tesserae. Si quando significabimus nos extrema periclitari velle, et aut plane vincere, aut prorsum vinci, hoc adagio tempestiuiter vtemur. Sumptum est a vetusto tesserarum lusu, in quo qui nouem iecisset, is modis omnib. superabat, qui tres, is longissime aberat a victoria. Nam antiquiores tribus tesseris vti consueuerant, non quemadmodum nunc duabus. Tesseram autem etiam iactum ipsum appellant, qui nonnunquam plenus est, interdum inanis. Itaque iactus ter trium, felicissimus erat, trium inanis. Meminit huius adagionis Iulius Pollux, libro de rerum vocabulis nono: Porro tesseras easdem esse cum iis, quos Graeci, ku/bos2, appellant, testis est A. Gell. lib. 1. cap. 20. ku/bos2 enim, inquiens, est figura ex omni latere quadrata. Quadrantales sunt, inquit M. Varro, tesserae, quib. in alueolo luditur, ex quo ipsae appellatae ku/boi. Zenodotus paroemiam hanc citat ex Pherecratis fabula, cui titulus Myrmecanthropi. Est enim clausula carminis trochaici. Suidas et Aeschylum adducit ex Agamemnone:

*ta\ despotw=n ga\r eu)= peso/nta qh/somai,
*tri\s2 e)\c balou=sa th=s2 e)mh=s2 fruktwri/as2.

id est,

Nam res herorum faxo vt optime cadant,
Ter sex vbi phryctoriae iaciam meae.

Vsurpatum est a Platone libr. De legibus vltimo: *ti/ ou)=n dh\ poihte/on, e)xo/ntwn tou/twn ou(/tws2 w)= ce/ne, to\ lego/menon, w)= fi/loi, e)n koinw=|, kai\ me/sw| e)/oiken h(mi=n kei=sqai, kai\ u(perkinduneu/ein peri\ th=s politei/as2 e)qe/lomen cumpa/shs2, h)\ tri\s2 e(/c, fasi, h)\ trei=s2 ku/bous2 ba/llontas2, pa/nta poihte/on, id est, Itaque, cum hoc in loco res fuerint, quid faciendum censes, hospes? Iuxta id quod vulgo dicitur, amici, visum est nobis par esse, vti rem in publicum, et in commune conferamus, velimusque de vniuersa Rep. supremum subire discrimen, nihilq; non facere, ita, vt vel ter sex, vel tres talos iaciamus.

Quanta mus apud Pisam.

*osa mu=s2 e)n pi/sh| id est, Quanta mus apud Pisam, subaudi tulit, aut simile quippiam. De iis, qui vincunt, et optatis potiuntur, sed non sine summo negotio, neque citra magnum incommodum suum. Suidas natum ait ab Athleta quodam, seu pugile Tarentino, qui in Olympiacis certaminibus, apud Pisam semel duntaxat victor discessit, idque plurimis acceptis plagis. Plutarchus Simposiacon [note of the transcriber: in the print with Greek letters: Simposiac w= n]


page 555, image: s0555

commentario quinto docet apud Pisam monomaxi/as2, id est, singularia certamina celebrari solere, in quibus etiam ad caedem vsque affligebantur ij qui succubuissent.

Mus picem gustans.

*mu=s2 a)/rti pi/ssh|s2 geuo/menos2, id est, Mus nunc picem gustans. Quidam aiunt dici solere in eos, qui cum antea fuerint audaculi, et confidentes, postea, periculo degustato, plane timidi videntur. Nondum satis liquet, vtrum a mure in pice deprehenso sit translata allegoria, sicuti placet Diogeniano: an ab illo, de quo meminit Herodotus primo lib. in pice deprehenso, atque ita poenas dante: an a pugile illo Tarentino, de quo dictum est: vt in pe/ssh| sit allusio ad nomen vrbis, apud quam celebrantur certamina Theocritus in Idvllio c.

*nu=n de\ po/q' w(s2 mu=s2, fanti\ qew/nuxe, geu/meqa pissas2.

id est: Nunc, tandem, sicuti mus, vt aiunt, Theonyche gustauimus picem. Porro siue ad animal referas, siue ad pugilem, nomine murem, eadem ferme manet adagij significatio, videlicet, experientiam male cessisse. Siquidem mus imperitus, si quando in picem, inciderit, aut perit, aut vix eluctatur: ac deinde periculi memor timet contingere. Et pugilante forox, et iactabundus, simulatque certamen Olympiacum expertus est, sensitque quanti constiterit ea victoria, deinceps abstinuit. Huc spectat illud Horatianum.

Dulcis inexpertis cultura potentis amici,
Expertus metuit,

Itidem iuuenes bellorum imperiti, facile bellum suscipiunt. Senes experti, quantum malorum agmen secum trahat bellum, reformidant. Quare non intempestiue dicetur in eum, quem poenitet experimenti: aut qui rem, parum faeliciter tentatam, iterum aggredi refugit. Finitimum illis, alibi dictis, Sero sapiunt Phryges, et Cumani sero sapiunt, et, Piscator ictus sapiet. Est autem haec vna praecipua pestis vitae mortalium, quod non perinde discimus cauere malum, atque admisso mederi. Quaeritur hoc Plato libro De legibus decimo: ou)k e)pi\ to\ mh\ dra=n ta\ a)/dika trepo/meqa oi)/ plei=stoi, dra/santes2 d' e)cakei=sqai peirw/meqa, id est, Non huc incumbimus plerique, ne committamus iniusta, sed, vt postea quam fecerimus, medeamur. Atqui, iuxta Plautum, Nimio satius est non admittere malum, quam admisso mederi.

Delphicus gladius.

*delfiko\n ci/fos2, id est, Delphicus gladius. De re dicebatur, ad diuersos vsus accommodabili. Quemadmodum ijsdem vasculis, et poculorum vice in conuiuijs, et clypeorum vice in bellis vtebantur. Nam Delphicus gladius ad eum modum erat fabrefactus, vt eodem simul et sacras mactarent victimas, et nocentes afficerent supplicio. Meminit huius gladij, cum Euripides in tragoedijs, tum Aristoteles Politicorum libro primo disserens naturam non gignere singula ad plures vsus, sed vnumquodque ad suum peculiarem, propriumque finem: ou)de\n ga\r h( fu/sis2 poiei= toiou=ton, oi(=on xalkotu/poi ma/xairan delfikh\n penixrw=s2, a)ll' e(/n pro\s2 e(/n, i.


page 556, image: s0556

Neque enim natura tale quippiam facit, quemadmodum aerarii fabri gladium Delphicum, quasi per inopiam, sed vnumquodque ad singula. Meminit itidem huius rei, libro De partibus animalium 4. tractans de linguis insectorum, quae pluribus funguntur officiis, simul et tentantes cibum, et attrahentes, et spiculi vice aduersus iniurias defendentes, id quod negat facere naturam, nisi coactam inopia, vt idem instrumentum ad vsus dissimiles accommodet, quandoquidem ad defendendum magis appositum videatur, quod sit acutissimum, ad gustandum, quod sit fungosum. Vbi enim, inquit, licet duobus vti ad duo opera, nec aliud impedit, nihil tale natura facere solet, quale per inopiam ars excusoria obeliscolychnium, ex veru lucernaq; componit. Attamen, si id fieri non potest, eodem ad plura abutitur. Vnde videtur o)beliskolu/xnion iucundius quadraturum prouerbio, quam Delphicum gladium, nisi forte hic ipse Delphicus est gladius. Item Euripides in Oreste:

*qanei=n ga\r au)tw=| moi=ra delfikw=| ci/fei.

id est:

Fatale enim illi est, ense Delphico mori.

Quadrabit igitur vel in pauperes, qui ob penuriam, eandem vestem, aut aliam rem quampiam ad varios vsus accommodant: aut in vitiosum prooemium, et diuersis causis applicabile. Licebit et in serium sensum accommodare prouerbium, vt, si quis eruditionem Delphicum appellet gladium, quod in omni aetate, omni vitae conditione sit vsui. Nam literae iuuenibus sunt necessariae, senibus iucundae: pauperibus opes suppeditant, opulentis adiungunt ornamentum: in rebus aduersis solatio sunt, in secundis gloriae, claro natis genere splendorem augent, obscuro genere natis, claritatis initium conciliant.

Antequam incipias, consulto.

ANTEQVAM incipias, consulto, vbi consulueris, mature facto opus est. Hanc sententiam Sallustianam Aristoteles vt prouerbialem refert libro Moralium quinto, et Nicomachiorum sexto, kai/ fasi pra/ttein me\n dei= taxu\ ta\ do/canta, bouleu/esqai de\ brade/ws2, id est, Et aiunt quidem mature faciunda, quae decreta sint: caeterum lente, cunctanterque deliberandum. Diogenes Laeritius huius dicti auctorem facit Biantem. In hanc sententiam copiosius diximus in prouerbio, speu=de br(ade/ws2. Laudatur hoc nomine Datames Aemilium probum, quod, vbi cogitasset, facere audebat cogitata, solitus cogitare prius quam conari.

Margites.

MARGITEN pro stupido dixit Lucianus in Hermotimo: *all' oi)=ei margei/th| tini\ diale/gesqai, id est, Sed existimas te cum Margite quopiam loqui. Hunc ita describit Homerus, citante Aristotele libro Moralium Nicomachion sexto:

*to\n d' ou)/t' a)\r skapth=ra qeoi\ qe/san, ou)d' a)roth=ra,
*ou)/t' a)/llws2 ti\ sofo\n.

id est:

Hunc neque fossorem voluerunt numina diuum
Esse, nec agricolam, nec in vlla praeterea re
Scitum aut egregium.

Suidas docet, Margiten fuisse quempiam ob insignem stultitiam celebrem, qui non potuerit numerare


page 557, image: s0557

supra quinque, sponsam ductam non ausus est attingere, veritus, ne se apud matrem incusaret. Cum iam esset factus iuuenis, rogauit matrem, an ex eodem patre nata esset. Quamquam haec alii tribuunt Melitidi, alii Coroebo, de quibus suo dicetur loco. Satis apparet, vocem esse fictam a mh\, et e)/rgon, quod ad nullam actionem esset vtilis. Erat autem Margites, titulus operis, quod a quibusdam tribuebatur Homero. id, vt videtur, intercidit. Indicat haec interpres Aristophanis in Auibus. Conuenit cum illo Hesiodio, Nulla in parte vtilis, qui nec ipse sapit, nec aliis obtemperat: et Nullo in numero.

Quod factum est, infectum fieri non potest.

NIHIL hac sententia vulgatius. Quod factum est, infectum fieri non potest. Extat apud Terentium in Phormione. Aristot. libro Moralium Eudemiorum quinto: to\ de\ gegono\s2 ou)k e)nde/xetai mh\ gene/sqai, id est, Fieri non potest, vt, quod factum est, sit infectum. Mox citat carmen ex Agathonis tragoedia.

*mo/nou ga\r au)tou= kai\ qeo\s2 steri/sketai,
*age/nhta poiei=n, o(/ss' a)\n h)=| pepragme/na.

id est:

Etenim illud vnum ipsi negatum est et Deo, vt
Infecta reddat, facta quae fuerint semel.

Vsurpatur in epistolis Ciceronis ad Atticum non semel versus ille Homericus, ex Iliados s et t.

*alla\ ta\ me\n protetu/xqai e)a/somen a)xnu/menoi/ per.

id est:

Ista molesta licet anteacta valere sinamus.

Nec inscitum Phocylidis carmen:

*mhde\ paroixome/noisi kakoi=s2 tru/xou teo\n h)=tor.
*ou)k e)/ti ga\r dun/atai to\ tetugme/non ei)=nai a)/tukton.

id est:

Neve malis tam praeteritis animum excruciaris.
Quod semel est factum, fieri infectum haud queat vnquam.

Eandem sententiam habet Pindarus Olympiorum hymno secundo:

*tw=n de\ pepragme/nwn
e)n di/ka| te kai\ para\ di/kan,
a)poi/hton ou)d' a)\n
xro/nos2 o( pa/ntwn path\r
dun/ato qe/men e)/rgwn te/los2.

id est: Eorum, quae facta sunt, siue iure, siue praeter ius, nihil vt sit infectum, nec tempus quidem efficere possit opere perfecto.

Mendacem memorem esse oportet.

QVINCTILIANVS Institutionum oratoriarum libro quarto, sententiam hanc prouerbii vice citat: Mendacem memorem esse oportere. Item Apuleius in Apologia Magiae secunda: Saepe, inquit, audiui, non de nihilo dici: Mendacem memorem esse oportet. D. Hieronymus, Oblitus veteris prouerbii, Mendaces memores esse oportere. Satis liquet adagii sensus, nempe perdifficile esse, vt, qui mentitur, semper sibi constet, nisi sit summa memoria. Est autem fictarum rerum memoria non paulo difficilior quam verarum. Proinde plerumque deprehenduntur hoc pacto mendaciorum architecti, dum obliti, quae prius dixerint, diuersa a superioribus loquuntur. Sic deprehenditur apud Terentium Dauus, sic Psyches Apuleianae commentum a sororibus sentitur.



page 558, image: s0558

Malus cum malo colliquescit voluptate.

*kako\s2 kakw=| ga\r sunte/thken h(donh=|.

id est:

Etenim improbo vir est voluptati improbus.

Refertur ab Aristotele inter similitudinis adagia, libro Moralium Eudemiorum septimo: Malus malo iucundus, ob vitiorum [correction of the transcriber; in the print vitiotum] commercium et societatem. Iuuenalis item:

Magis inter molles concordia.

Ab eodem in Magnis moralibus adducitur ex Euripide. Aeschines ad Timarchum citat ex Euripidis Phoenice eandem sententiam:

*ostis2 d' o(milw=n h(/dete kakoi=s2 a)nh\r
*ou) pw/pot' h)rw/thsa, ginw/skwn o(/ti
*toiou=to/s2 e)stin oi(=s2 per h(/detai cunw\n.

id est:

At cum malis quicunque gaudet viuere,
Nunquam rogaui: noui eum, quod talis est,
Cuius modi sunt, queis amat conuiuere.

Amicitia stabilium, felicitas temperantium.

ARISTOTELES libro Moralium Eudemiorum septimo, sententiam hanc velut e medio sumtam refert, Amicitiam esse stabilium, et felicitatem eorum, qui sua sorte contenti sunt: *orqw=s2 le/getai o(/ti h( fili/a tw=n bebai/wn, w(/sper h( eu)daimoni/a tw=n au)ta/rkwn. Amicitia virtute, non pecuniis, aut forma concilianda est. Etenim, si rebus caducis concilietur, caduca sit et ipsa necesse est. Nihil autem in rebus humanis stabile, praeter vnam virtutem, quae sola fortunae ludibriis obnoxia non est. Deinde felicitas hominis non est in facultatibus sita, quae cupiditatem animi non explent, sed irritant, verum in hoc, vt suam quisque fortunam boni consulat. Arist. libro Rhetorum secundo, pro exemplo sententiae simplicis, ac dilucidae, si quis incipiat, ponit hunc versiculum:

*ou)dei\s2 e)rasth\s2 o(/stis2 ou)k a)ei\ filei=.

id est:

Haud quisquam amator est, ni amarit iugiter.

Huic adstipulatur illud Senecae, Amicitia, quae desinere potuit, nunquam vera fuit.

Leonis catulum ne alas.

AESCHYLI sententia prouerbialis refertur apud Aristophanem in Ranis:

*ou) xrh\ le/ontos2 sku/mnon e)n po/lei tre/fein,
*ma/lista de\ le/onta m' h)n po/lei tre/fein,
*hn d' e)ktrafh=| tis2, toi=s2 pro/pois2 u(phretei=n.

id est:

Catulum nec alas leonis in republica,
Ac maxime ipsum ne leonem alas ibi,
Quod si quis alitur, obsequendum moribus.

Refert huc locum Valerius Max. libro septimo, capite de sapienter dictis. Admonet aenigma, non esse fouendam potentiam, quae leges possit opprimere: quod si forte talis quispiam extiterit, non esse e Republica decertare cum illo, quem nequeas nisi magno Republicae malo deuincere. Tyrannus aut ferendus est, aut non recipiendus.

Qui bene conijciet, hunc vatem.

M. TVLL. in opere De diuinatione libro 2. scribit Graecum versiculum vulgo iactatum extare in hanc


page 559, image: s0559

sententiam: Qui bene coniiciet, vatem hunc perhibeto optimum. Citat autem cum versiculum Plutarchus in libello De responsis Pythiae: o( me\n ei)ka/zwn kalw=s2, o(\n a)/riston ma/ntin a)nhgo/reuken h( paroimi/a, id est, Bene coniectans, quem optimum vatem appellauit prouerbium. Quamquam hic in Plutarcho locus mutilus erat et lacer: Attamen colligi potest carmen huiusmodi fuisse:

*ma/ntis2 g' a)/ristos2, o(/stis2 ei)ka/zei kalw=s2.

Atque ita citat ex Euripide in libro De defectis oraculis. Citat et M. Tullius libro ad Atticum septimo. A te, inquit, expecto futura. ma/ntis2 g' a)/ristos2. Huc allusit Theocritus in Piscatoribus, si modo Theocriti sunt illa:

-*ou(=tos2 a)/ristos2
*esti\n o)neirokri/tas2. o( dida/skalo/s2 e)sti par' w(=| nou=s2.

id est:

Nemo
Somnia coniectat melius, quam mente magistra
Qui regitur.

Admonet adagium, futurorum praescientiam non e sortibus, aut auguriis petenda esse, sed a prudentia. Siquidem, qui prudentia sit praeditus, is ex praeteritorum, praesentiumque coniecturis facile prospiciet, quid sit euenturum. Proinde non iniuria scripsit Aristoteles libro Moralium 7. *froni/mwn kai\ sofw=n taxei=an ei)=nai th\n mantikh\n, kai\ mo/nwn, id est, prudentium, atque sapientium hominum celerem esse diuinationem, et horum tantum.

Pannus lacer.

HOMINEM iam fastiditum, et reiectum, r(a/kos2 polusxide\s2 appellant Graeci, id est, pannum vndique lacerum. Sumta metaphora a veste longo vsu detrita, atque ob id reiecta, cum noua fuerit in pretio. Sic autem quidam amicis vtuntur, vti vestibus, dum vsui sunt, ac vigent, amplectuntur, curant, ostentant, simul atque vel aetate defecti sunt, vel alioquin vtiles esse desierunt, negligunt, ac reiiciunt. Lucianus: *agri dh se to tou= lo/gou tou=to, r(a/kos2 polusxide\s2 e)rgasa/menos2, e)ce/wse, id est, Donec, vbi te iam, iuxta id, quod dici solet, pannum vndique lacerum reddiderit, expulerit. Idem in eodem dialogo, nempe de Mercede seruientibus, similitudinem affert de nouis calceis, qui tantisper in pretio sunt, dum noui nitent, iidem, vbi luto sorduerunt, in angulum abiiciuntur aliquo, atque ibi nullo curante, situ, cimicibusque opplentur. Solon eos, qui exercerentur ad Olympiaca certamina, primum dicebat esse sumtuosos, et ob id Reipublicae graues, vbi vicissent, ob fastum esse detrimento ciuitati, postremo, cum senuissent, iam prorsus esse inutiles. Ad id exprimendum Laertius citat versiculum Euripidis:

*tri/bwnes2 e)klipo/ntes2 oi)/xontai kro/kas2.

id est:

Filis solutis lacera pereunt pallia.

Metum inanem metuisti.

*adee\s2 de/dias2 de/os2, id est, Inanem metuisti metum. Vbi quis formidat in re tuta. Virgilius:

Omnia tuta timens.

Inest autem in ipsa Graecanici dicti figura prouerbiale quiddam propter a)nti/qesin. Velut in his quoque: *adwra dw=ra, desmo\s2 a)/desmos2, parqe/nos2 a)pa/rqenos2, nu/mfh a)/numfos2, kh=pos2 a)/khpos2, atque id genus aliis, de quibus iam non semel admonuimus. Graeci dicunt mormolu/ptein, nam mormolu/keion Graecis persona est, laruae, aut malo genio similis, qua puero sterritant quidam.


page 560, image: s0560

Basilius Athanasio: h)= komhdh= g' a)/n pai=s2 ei)/hn ta\ toiau=ta mormolu/keia dedoikw=s2, id est, Sane vehementer essem puer, si talibus terriculamentis expauescerem. Refertur adagium in Collectaneis Plutarchi, si modo titulo est habenda fides.

Multis parasangis praecurrere.

*polloi=s2 parasa/ggais2 u)perdramei=n. id est, Multis parasangis praecurrere, dicitur, qui longo interuallo praecedit, multisq; partib. superior est. Et apud Athenaeum lib. Dipnosophistarum tertio *polloi=s2 parasa/ggais2 u(perdramo/ntes2 to\n sikeliw/thn dionu/sion, id est, Multis parasangis superantes Siculum illum Dionysium. Id, quo magis ad animi res transferetur, hoc erit venustius. Parasangam autem Persae triginta stadiorum spacium vocant vt locis aliquot indicat Herodotus, qua voce vsus est Lucianus in Icaromenippo: quem dialogum nos olim Latinitate donauimus.

Putre salsamentum amat origanum.

CLEARCHVS apud Athenaeum libro tertio.

*sapro\s2 ta/rixos2 th\n o)ri/ganon filei=.

id est:

Putrida salsamenta amant origanum.

Origanum autem herba est acri succo, qualis et Thymbra. Quin et hodie frugi patresfamilias carnibus iam obolentibus addunt acetum origani loco, ne sentiatur putris odor. Apte dicetur de re per se parum honesta, aut iucunda, atque ob id exoticis condimentis et honestamentis egente. Qui mos etiam hodie sordidis, vt piscibus supputribus, (ne quid offendat edentes putor) acida admisceant. Veritas per se placet, honesta per se decent. Falsa fucis, turpia phaleris indigent, hoc est, putre salsamentum origano.

Voracior purpura.

ATHENAEVS libro tertio Dipnosophistarum ex Apollodoro huiusmodi quoddam refert prouerbium: lixno/tera ta=n porfura=n, id est, Edaciora purpuris, idque ductum existimar, vel a tincta purpura, quae omnia, quibus admota fuerit, velut ad sese rapit, suoque colore res vicinas inficit, additque lucem: vel ab animante ipso, quod, quidquid nactum fuerit, retinet, ac deuorat. Vtrunque propemodum licet e Plinij verbis colligere. Siquidem libro nono c. 36. de colore scribit in hunc modum: Sed purpurae florem illum tingendis expetitum vestibus, in medijs habent faucibus. liquoris hic est minimi in candida vena. Vnde pretiosus bibitur, nigrantis rosae colore sublucens, reliquum corpus sterile. Ac paulo post: Hinc (aut, vt alij legunt, Huic) fasces, securesque Romanae viam faciunt. Idemque pro maiestate in pueritia est: distinguit ab equite curiam: diis aduocatur placandis: omnemque vestem illuminat: in triumphali miscetur auro. Quapropter excusata et purpurae sit insania. De voracitate mox haec subijcit: Lingua purpurae longitudine digitali, qua pascitur deuorando reliqua conchylia. Tanta duritia aculeo est. Conueniet in [correction of the transcriber; in the print in in] edaces: aut in eos, qui omnia in suum compendium vertunt. Tale quiddam cogitasse videntur poetae, qui Midam finxerunt contactu corporis omnia vertentem in aurum.



page 561, image: s0561

Tarichus assus est, simulatque viderit ignem.

*ta/rixos2 o)pto\s2 eu)qu\s2 a)\n i)/dh| to\ pu=r..

id est,

Tarichus assus mox vt ignem viderit.

Athenaeus libro 3. proverbii loco citat. Est autem Tarichus, piscis salsus, de quo nonnulla in proverbio, Si non adsunt carnes. idem est cum illo, a)fu/a e)s2 to\ pu=r. Quod ante iam exposuimus in proverbio, Aphya in ignem. Eodem in loco refert et hunc versum ceu proverbialem:

*ou)k a)\n pa/qoi ta/rixos2, w(=nper a)/cios2.

id est,

Tarichus haud laturus est, queis dignus est.

Non sunt amici, amici qui degunt procul.

*thlou= fi/loi nai/ontes2 ou)k ei)si\n fi/loi.

id est,

Haud est amicus, amicus absit si procul.

Hanc paroemiam recenset Athenaeus lib. Dipnosoph. 4. eamque omnium misanqrwpota/thn, id est, inhumanissimam vocat: videlicet quod absentium amicorum memoriam obliterare videatur. Est omnino ex amicis, qui adsunt, vberior amicitiae fructus, propter officia mutua, consuetudinemque quotidianam. Praeterea vulgo fit, vt simulatque e conspectu necessariorum seiuncti sumus, obrepat obliuio quaedam familiarium: vt id iam omnibus in ore sit, Qui semotus sit ab oculis, eundem ab animo quoque semotum esse. Aristot. lib. Moralium Nicomachiorum 8. fatetur locorum seiunctionem non dirimere quidem amicitiam, sed tamen officia interrumpere. Et, quoniam vulgus amicitias vtilitate probat, sublatis officiis, velut alumnis amicitie, emoritur et amicitia. Proinde Hesiodus, vicinos potissimum ad conuiuium vocandos esse monet. *kalei=n, inquiens, o(/s2 tis2 se/qen e)ggu/qi nai/ei. Terentianus item Chremes in propinqua amicitiae parte ponit Vicinitatem. Nec abludit hinc Propertius li. 3.

Quantum oculis, animo tam procul ibit amor.

Quamquam non apparet, quamobrem Athenaeo videatur adagium hoc vsque adeo ab humanitate alienum. Quandoquidem, vt opinamur, non tam docet, quid nobis faciundum sit, quam admonet, quid vulgo factitetur. Quorum autem quemque reperias amicum tam certum, qui, si absis, non sui dissimilis esse incipiat? Proinde proverbio hoc, veluti Delphico gladio, vtrolibet pacto vtaris licebit: vt intelligas, aut non esse fidendum amicis, qui longo locorum interuallo seiuncti sunt, aut non esse colendos amicos longinque dissitos, vnde non queas multum sentire commoditatis, sed hos potius, quibus praesens praesentibus fruare.

Persaepe sacra haud sacrificata deuorat.

*aquta\ d' i(era\ polla/kis2 katesqi/ei.

i.

Persape sacra haud immolata deuorat.

Senarius est apud Athenaeum lib. 4. Simonidis, in mulierem quandam male moratam et auidam in conuiuiis. Concinne dicetur in eos, qui ventris impulsu, statim ad deuorandas epulas irrumpunt, non exspectatis caeremoniis. Neque intempestiuiter dicetur in eos, qui non expectata iuris ratione, haereditatem inuadunt, et aliena per vim occupant. Ductum a victimis, quas fas non erat contingere, nisi


page 562, image: s0562

mysteriis peractis. Et Plato vult, etiam in conuiuiis praelibari diis, et mensam rem sacram existimauit antiquitas, teste Plutarcho, vnde fit, vt his etiam temporibus nefas putent a)ni/ptois2 xersi\n, id est, illotis manibus accedere.

Chius dominum emit.

*xi=os2 despo/thn w)nh/sato, id est, Chius dominum mercatus est. In eos quadrabit, qui sibiipsis malum accersunt. Vsus est hoc adagio Eupolis in amicis, Athenaeo teste lib. Dipnosoph. 6. Natum, ait, inde, quod cum Chii primi seruis mercenariis instituissent vti, postea, subacti a Mithridate Cappadoce, propriis seruis vincti sunt traditi, vt in Colchorum regionem deportarentur, idque illis aliquando euenturum oraculum praedixerat. Huius historiae auctores citat Nicolaum Peripateticum, et Posidonium Stoicum. Nec Stephanus tacuit, hanc gentem primum vsam famulis qera/pousi, quemadmodumn Lacedaemonii vtebantur, quos vocabant ei)/lwtas2, id est, captiuos: Sicyonii quos dicebant korunhfo/rous2, id est, clauigeros, a claua: Itali Pelasgis: Cretes quos appellant dmwi/tas2. Est autem xi/os2 clarissima Ionum insula, habens eiusdem nominis ciuitatem, Possessiuum circumflexe scribitur [correction of the transcriber; in the print scribitut] xi=os2.

Anima, et vita.

*zwh\, kai\ yuxh\, id est, Anima et vita, de re supra modum suaui. Proverbium natum in cubilibus, atque inde deductum in communem sermonem. Videtur autem peculiare fuisse mulieribus. Iuuenal.

*zwh\ kai\ yuxh\,

modo sub lodice relictus
Vteris in turba.

Item Martialis epigrammatum lib. 10. in Laeliam.

*zwh\ kai\ yuxh\,

lasciuum congeris vsque
Proh pudor, Hersiliae ciuis, et Aegeriae.

Huc respexit Iuuenalis, cum ait:

Concumbunt Graece.

Hesiodus pecuniam, animam mortalibus esse dicit:

*xrh/mata ga\r yuxh\ pe/letai deiloi=si brotoi/si.

id est,

Pecunia enim anima est miseris mortalibus.

Et Aristoteles pecunias velut alteram hominis animam esse scripsit. Nihil autem est vita, neque iucundius, neque carius.

Qui amant, ipsi sibi somnia fingunt.

Virgilius in Pharmaceutria:

Credimus, an qui amant, ipsi sibi
somnia fingunt.

Seruius proverbialiter admonet dictum a poeta. Nam quod quisque sperat, facile credit. Et tarde, quae credita laedunt, credimus, vt ait Ouidius. Metus autem, et spes, vt eleganter, et vere scripsit Lucianus in Pseudomante, diuinationem et auguria repererunt. Qui impense cupiunt, suis votis vndecunque blandiuntur, et quiduis in omen optati euentus trahunt. Rursum, qui misere metuunt, quauis ex re solatium formidinis aucupantur. Non vsquequaque discrepat ab hoc Terentianum illud, Mihi non fit verisimile. Atqui ipsis commentum placet. Non videtur alienum ab hac forma Theocriticum illud:

*pa=sa ku/wn a)/rtws2 manteu/etai, i)xqu/a kh)gw\n.

id est,

Somnia cuncta canum panes, ego somnio piscem.

Qui suis votis blandiuntur, ij Graecis dicuntur e(autoi=s2 o)neiropolei=n, id est sibi ipsis sua interpretari somnia, quod omnia rapiunt in alimentum spei suae.



page 563, image: s0563

Polypi.

Polypi proverbio dicebantur olim, vel stupidi, stolidique, vel rapaces, et vncis vnguibus homines. Siquidem ob eam causam Polypo stultitiam tribuunt, quod ad manum captantis vltro mouetur, nec aliter capitur, nisi quod non cedat, auctore Athenaeo. Adscribitur autem rapacitas tenacitasque, quod, quidquid brachiorum flagellis nactus fuerit, suctu trahat, ac retineat. Plautus in Aulularia. Ego istos noui polypos, qui vbi quidquid attigerint, tenent: Nihil autem vetabit, quo minus polypos appellemus eos, qui semet in omnem habitum vertunt, omnibus assentantes. Quos eleganter notat Phocylides,

*mhd' e(/teron keu/qh|s2 kradi/h| no/on, a)ll' a)goreu/wn.
*mhd' w(s2 petrofuh\s2 polu/pous2 kata\ xw=ran a)mei/bou.

id est,

Pectore neue aliud celes, aliudque loquare,
Proque loco variere, petris vti polypus haerens.

Ion, apud Athenaeum lib. 7.

*stugw= metallakth=ra poulu/poun xroo/s2.

id est,

Odi colore subinde vario polypum.

Huc pertinet, quod admonet Plautus, vt qui sapit, bonus sit bonis, malis malus. Hoc nomine laudat Pindarus in Nemeis hymno 4. quendam, *malqaka\ me\n frone/wn e)sloi=s2, traxu\s2 palugko/tois2 e)/fedros2. id est, Mollis erga bonos, asper vero insidiator erga molestos aduersarios. Non abludit hinc, quod ibidem habetur hym. 3. *en paisi\ ne/oisi pai=s2, e)n d' a)ndra/sin a)nh\r, tri/ton e)n palaiote/roisi me/ros2, e(/kaston oi(=on e)/xomen bro/teon e)/qnos2, id est, Inter pueros teneros puer, inter viros autem vir. Tertia inter seniores pars, quodque vt habemus mortale genus. Laudat Prindarus hominem omnium moribus et aetatibus sese attemperantem. Eodem titulo laudat quempiam in Pythiis hym. 8. *tu\ ga\r to\ malqako\n e)/rcai te kai\ paqei=n o(mw=s2 e)pi/stasai, kairw=| su\n a)trekei=, id est, Tu enim et humaniter agere nosti, et affectum sumere tempori congruentem. Rursum eiusdem operis hym. 4. *kei=nos2 ga\r e)n paisi\ ne/os2, e)n de\ boulai=s2 pre/sbus2. id est, Nam ille inter pueros iuuenis, in consiliis vero senex. Idem eiusdem operis hym. 2. fi/lon ei)/h filei=n, poti\ de\ e)xqro\n a(/te e)xqro\s2 e)w\n lu/koio di/kan u(poqeu/somai. id est, Amicum contingat amare, caeterum aduersus inimicum tanquam inimicus, lupi more incurram, siue insidiabor.

Nullus malus magnus piscis.

*ou)dei\s2 kako\s2 me/gas2 i)xqu\s2.

id est,

Nullus malus magnus piscis.

Aenigma proverbiale dici solitum in homines praegrandi quidem corpore, ceterum ingenio nullo. Clearchus in commentario de proverbiis apud Athenaeum lib. 8. hinc ortum scripsit. Stratonicus citharoedus, cum Porpin vidisset Rhodium citharoedum ingenti corporis mole, verum arte non perinde magnum, percunctantibus quibusdam, quisnam is esset hunc ad modum respondit, ou)dei\s2, kakos2, me/gas2 i)xqu\s2, ancipiti dicto significans illum, nullum, id est, nullius esse pretii, malum et improbum, magnum corpore, denique piscem, quia mutus esset, et infacundus ac male canorus. Theophrastus De risu fatetur dictum quidem esse a Stratonico, sed non in Porpin, verum in Simylam histrionem, me/gas2, ou)dei\s2, sapro\s2, i)xqu\s2, id est, Nullus, magnus, putris, piscis. Sed elegantius, quod retulit Clearchus, propter amphibologiam non inuenustam.


page 564, image: s0564

Aristoteles in eodem mox loco apud Athenaeum super hoc adagio fabulam huiusmodi refert in Repub. Naxiorum. Apud Naxios, locupletes quidem plerique vrbem habitabant, caeteri vero sparsi per vicos agebant. In quodam itaque vico, cui nomen Lestadae, Telegoras habitabat praediues, ac nobilis, multaeque apud plebem auctoritatis, cui cum alii complures honores habebantur, tum praecipue muneribus quotidianis ciuium honorabatur, adeo, vt, qui vendebant, si quis minoris liceretur, quam vellent, dicere soliti sint, se malle dono dare Telegorae, quam tanti vendere. Quidam igitur adolescentes, cum piscem ingentem licitarentur, ac piscator ex more diceret, se malle Telegorae dono mittere, quam tanti vendere, moleste ferentes eadem audire toties, simulata benevolentia, ad Telegoram adduxerunt emptum piscem. Quem cum ille libenter accepisset, tum ipsum adorti sunt, tum filias iam nubiles constuprarunt. Quod factum, indigne ferentes Naxii, abreptis armis inuadere conati sunt adolescentes, tantaque hinc orta seditio, vt Lygdamis, huius tumultus praefectus, post arrepta tyrannide patriam oppresserit. Hactenus Aristoteles. At haec, non videmus, quid ad proverbium faciant, nisi duo faciamus proverbia, quorum hoc posterius sic efferatur, Citius Telegorae donarim, quam tanti vendam. Nam Athenaeus indicat Aristotelem de proverbio disseruisse. Videtur esse senarius, sed inuerso dictionum ordine perturbatus. Constabit si legas: ou)dei\s2 me/gas2 i)xqu\s2 kako\s2.

E squilla non nascitur rosa.

PRoverbiali figura dixit Theognis:

*ou)/te ga/r e)k ski/llhs2 r(o/da fu/etai, ou)/q u(a/kinqos2,
*ou)de\ pok' e)k dou/lhs2 te/knon e)leuqe/rion.

id est,

Non etenim e squilla rosa nascitur aut hyacinthus,
Sed neque ab ancilla filius ingenuus.

Admonet adagium, e probis parentibus nasci liberos probos, ex improbis improbos. Simili forma dixit Horatius in Odis:

Neque imbellem feroces
Progenerant aquilae columbam.

Venustius erit, si ad indocti doctoris indoctum discipulum referatur, ad improbi nutricii improbum alumnum. Pertinet adagium ad illam classem: kakou= ko/rakos2 kako\n w)o\n, id est, Mali corui, malum ouum. Et,

*ou)k a)\n ge/noito xrhsto\s2 e)k kakou= patro\s2.

id est,

Prolem probam haud pater progignet improbus.

Est autem Squilla, herbae genus, non dissimilis aloe, de qua multa Plinius in diuersis locis.

Non omnia possumus omnes.

NON omnia possumus omnes, apud Virgilium in Pharmaceutria. Proverbialis sententia, qua vix tritiorem aliam reperies. Sumpta videtur ex Homero, apud quem Iliad. N. Polydamas sic alloquitur Hectorem:

*all' ou)/pws2 a(/ma pa/nta dunh/seai au)to\s2 e(le/sqai.
*allw| me\n ga\r e)/dwke qeo\s2 polemh/ia e)/rga,
*allw| d' o)rxhstu\n, e(te/rw| kiqarh\n kai\ a)oidh\n,
*allw| d' e)n sth/qessi ti/qei no/on eu)ru/opa zeu\s2
*esqlo\n, tou= de/ te polloi\ e)pauri/skont' a)/nqrwpoi.

id est,

Haudquaquam poteris sortirier omnia solus.


page 565, image: s0565

Namque aliis diui bello pollere dederunt,
Huic saltandi artem, voce huic, citharaque canendi.
Rursum alii inseuit sagax in pectore magnus
Iuppiter ingenium, at multis est vtilis ille:

Item Odyss. q.

*ou(/tws2 ou) pa/ntessi qeoi\ xari/enta didou=si
*andra/sin, ou)/te fuh\n, ou)/t' a)\r fre/nas2, ou)/t' a)gorhth\n.
*allos2 me\n ga/r t' ei)=dos2 a)kidno/teros2 pe/lei a)nh\r,
*alla\ qeo\s2 morfh\n e)/pesin ste/fei.

id est,

Non ita caelestes tribuunt [correction of the transcriber; in the print tributt] sua dona quibusvis.
Seu formam, siue ingenium, viresve loquendi.
Est etenim informis species cui contigit, atqui
Linguae dote Deus pensat dispendia formae.

Euripides in Rhoeso:

*all' ou) ga\r w)uto\s2 pa/nq' e)pi/stasqai brotw=n
*pe/fuken, a)/llw| d' a)/llo pro/skeitai ge/ras2.

Vt cuncta norit, nemini mortalium
Datum est: at alia dos adest alii viro.

Eodem pertinet, quod scribit Theognis:

*pa/urois2 a)nqrw/pwn a)reth\ kai\ ka/llos2 o)phdei=,
*olbios2 o(/s2 tou/twn a)mfote/ron e)/laxen.

id est,

Sunt pauci, quibus iisdem et virtus suppetit, et res
Felix, cui simul haec sunt data sorte Deûm.

Titus Liuius lib. 22. Non omnia eidem dii dederunt. Vincere scis Hannibal, victoria vti nescis. Videtur Liuius retulisse illud ex Iliados y.

- *ou)d' a)/ra pws2 h)=n.
*en pa/ntess' e)/rgoisi dah/mona fw=ta gene/sqai.

id est,

- Haud illud contigit vmquam, vt
Omnibus in factis callens appareat idem.

Huc pertinet et Pindaricum illud ex Nemeis:

*te/xnai d' e(te/rwn e(/terai.

id est,

Artes aliis aliae.

Interpres ostendit, illud Atticis proverbii loco dictum fuisse:

*allai d' a)/llwn e)pitexnh/sies2.

id est,

Altae aliorum inuentiones.

Idem alibi:

*fua=| d' e(/kastos2 diafe/romen biota\n laxo/ntes2, o( me\n ta\n, ta\n de\ a)/lloi.
*tuxei=n d' e(/n' a)dun/aton eu)daimoni/an a(/pasan.

id est, Natura differimus, vitam sortientes, hic hanc, illam alii. Porro fieri non potest, vt omnis felicitas vni contingat. Idem Olym. hym. 1.

*ep' a)/lloisi d' a)/lloi mega/loi.

id est,

In aliis alii magni sunt.

Idem expressius Encomio 8.

*alla d' e)p' a)/llon e)/ban
*agaqw=n. pollai\ d' o(doi\
*su\n qeoi=s2 eu)pragi/as2.

id est, Alia ad alium venerunt bona, sed diis fauentibus multae viae felicitatis. Rursus eiusdem tituli hym. 9.

*enti\ ga\r a)/llai
*odw=n o(doi\ parai/terai,
*mi/a d' ou)x a(/pantas2 a)/mme qre/yei
*mele/ta.

Sunt enim aliae viae aliis efficaciores, sed non omnes nos alet vnum studium.

Multa manus onus leuius reddunt.

VVLGO circumfertur adagium, Multis manibus onus reddi leuius.


page 566, image: s0566

Quo significant, etiam difficilia facile confici, si quis non ipse solus negotium aggrediatur, sed in plures adiutores et auxiliares partiatur. Sumptum est a tollendis oneribus. Videtur autem ea sententia ab ipsa vsque antiquitate in nostram aetatem demanasse. Legimus enim apud Hesiodum in opere, cui titulus, e)/rga kai\ h(me/rai,

*plei/wn kai\ pleo/nwn mele/th.

id est,

Plus potest et plurium industria.

Item Homerus Iliados M.

*all' e)fomartei=ton. pleo/nwn de/ ti e)/rgon a)/meinon.

id est,

Adsitis comites, multorum industria namque
Plus pollet, quam paucorum.

Ad hoc respexit Euripides in Phoenissis:

*ei)=s2 d' a)nh\r ou) pa/nq' o(ra=|.

id est,

Vir vnus aiunt nemo cuncta despicit.

Rursum in Heraclidis:

*mia=s2 ga\r xeiro\s2 a)sqenh\s2 ma/xh.

id est,

Inualida pugna est vnicae tantum manus.

Eodem pertinet, quod alibi retulimus, ei(=s2 a)nh\r ou)dei\s2 a)nh\r, id est, Vnus vir, nullus vir.

Sine Cerere, et Baccho friget Venus.

TERENTIVS in Eunucho, Verbum hercle hoc verum est, Sine Cerere et Libero friget Venus. Dicuntur haec sub persona Chremetis, adolescentis rustici, qui sobrius oderat meretrices, postidem potus non abhorret. Cibus enim et potus, irritamenta sunt libidinis. Eleganter autem Cererem pro cibo, Bacchum pro vino, Venerem pro libidine dixit, continenter in figura persistens. Nam illud ipsum verbum Friget, metaphoram habet, quam Donatus a picatione vasorum mutuo sumptam autumat, quod frigida pix non adhaereat. Frigida profecto, nimiumque affectata interpretatio, quod quidem tanti viri pace dictum sit, si modo illius est interpretamentum. Ardent amantes, et frigent, quae languent. Horatius:

Non enim posthac alta calebo Femina.

Et frigent in vxores mariti, qui non admodum amant. D. Hieronymus, Terentianam sententiam crassiore Minerua explicans, Distento ventre distenduntur ea, quae ventri adhaerent: significans, libidinem esse gastrimargiae comitem. Peculiariter autem vinum irritat libidinem. Euripides:

*oi)nou de\ mh\ paro/ntos2 ou)k e)/stin ku/pris2..

id est,

Absente vino, nulla tunc adest Venus.

In Graecorum collectaneis ita legitur:

*nekro\n a)frodi/th dionu/sou di/xa, kai\ dh/mhtros2.

id est,

Mortua res Venus sine Baccho et Cerere.

Cynicus apud Athenaeum libro Dipnosophistarum sexto, refert eandem sententiam his fere verbis:

*en th=| kenh=| ga\r gastri\ tw=n kalw=n e)/rws2
*ou)k e)/sti. peinw=sin ga\r h( ku/pris2 pikra\.

id est,

Nam ventri inani non inest formarum amor.
Amara Venus est dira quos premit fames

Ac mox subiicit carmen Euripidis, quod ille mutuatus sit ab Achaeo Satyrico:

*en plhsmonou=nti ku/pris2, e)n peinw=nti d' ou).

id est,

Saturo Venus adest, famelico nequaquam adest.

Athenaeus lib. Dipnosophist. 1. distichon adducit eandem complectens sententiam:



page 567, image: s0567

*en plhsmonh=| ga\r ku/pris2, e)n de\ toi=s2 kakw=s2
*pra/ttousin ou)k e)/nestin a)frodi/th brotoi=s2.

id est,

Saturis Venus adest, caterum infelicibus,
Miserisque nulla adest Venus mortalibus.

Apud hunc ipsum libr. 10. Aristophanes vinum, lac Veneris appellat, quod alat libidinem:

*hdu/s2 te pi/nein oi)=nos2, a)frodi/ths2 ga/la.

id est,

Vinum bibenti suaue, lac Cypria deae.

Huc pertinet epigramma, quod fertur incerto auctore:

*erw=ta pau/ei limo\s2. ei) de\ mh\, xro/nos2,
*ean de\ mhde\ tau=ta th\n flo/ga sbe/sh,
*qerapei=a soi to\ loipo\n h)rth/sqw bro/xos2.

id est,

Fames amorensedat: id si sit minus,
Tempus medetur, sin nec ista extunguere
Flamam queant, tum restat, vt funem pares.

Idem intelligi voluit Apuleius, cum Veneri ebriam coenam affingit, cum interim esuriat Psyche. Quanquam Aristoteles indicat, immodicam vini potionem inutiles reddere ad coitum. Nam dilui vim seminalem, atque ob eam causam Alexandrum Magnum in Venerem parum fuisse strenuum, quod esset vinosus. Idque Theophrastum dixisse narrat Athenaeus.

Nauiges in Massiliam.

*pleu/seias2 ei)s2 th\n massali/an. Scribit Athenaeus lib. 12. Massilienses vsque adeo deliciis effeminatos olim fuisse, vt prouerbio dici consueuerit, pleu/seias2 ei)s2 th\n massali/an, id est, Nauiges in Massiliam. Non explicat quidem ille prouerbii sensum, sed facile coniicitur, in molles, et moribus, cultuque parum virili torqueri debere. Plautus in Cassina: Vbi tu es, qui colere mores Massilienses postulas! Tametsi, quod ait Plautus, nobis potius referendum videtur ad seueritatem vitae, quemadmodum Plutarchus in vita Agesilai docet, Spartanam disciplinam appellatam, seueram, minimeque deliciis indulgentem. Nam non alia gens laudatior, quam Massiliensium, si Ciceroni credimus, sique vera memorat Valer. Maxim. libro 2. cap. De institutis, multa commemorans de disciplina eius ciuitatis, quae nec mimos vllos in scenam admiserit, ne parum pudicis fabularum argumentis ciuium mores inficerentur, nec eos, qui, religionis praetextu, vitam inertem et otiosam sectarentur, intra portas receperit. Aliaque id genus de Massiliensium seueritate referuntur apud auctores, vt appareat, Athenaeum non de Gallica Massilia, sed de Lybica loqui, cuius meminit Virgil. quarto Aeneidos lib.

Hic mihi Massilae gentis monstrata sacerdos.

Quo quidem ex loco coniectura facere licet, Massilos maleficiis olim infames fuisse, quemadmodum et Thessalos. Caeterum, quoniam apud Athenaeum Massalia est, non Massilia, fieri potest, vt nec fit Massilia, quae est Galliae Narbonensis, nec Massilia Maurorum, sed tertia quaepiam. Licet hanc nominum differentiam interdum confundant Graeci scriptores. Stephanus indicat hoc nomine fuisse ciuitatem Ligusticae, Phocensium coloniam, auctore Hecataeo: Timaeum vero illud addere, cum nauclerus adnauigasset, viso piscatori proiecto in terram fune, dixisse, Alliga rudentem. Ethinc loco nomen


page 568, image: s0568

inditum Massalia: Ma=sai enim Aeolibus est, quod alii dicunt dh=sai, a(lieu\s2 piscator: ex ma=sai igitur et a(lieu\s2 dicta Massylia.

Nauiges Troezenem.

*pleu/seias2 ei)s2 troizh=na, id est, Nauiges Troezenem. Eustathius, enarrans secundum Homericae Iliados librum, ait, dici solitum in eos, qui cum mento imberbi essent, tamen apposititis pilis barbam virilem mentirentur. Addit inde natum quod Troezenis portus quispiam vulgo celebratus sit nomine Barba. Est autem alter Troezen in Massilia.

Attica bellaria.

*pe/mmat' a)ttika\, id est, Bellaria Attica; De lautitiis, et cupediis. Transferri potest ad rem quamcunque maiorem in modum suauem, ac iucundam. Plato Politiae suae lib. 3. ye/geis2 kai\ a)ttikw=n pemma/twn ta\s2 dokou/sas2 ei)=nai eu)paqei/as2, id est, Damnas et Attica bellaria, quae videntur ad lautitias pertinere.

Nemo bene merito bouem immolauit, praeter Pyrrhiam.

*ou)dei\s2 eu)erge/th| bou=n e)/qusen a)ll' h)\ pur)r(i/as2, id est, Nemo bouem immolauit bene merito, nisi Pyrrhias. Hoc prouerbio quondam vtebantur, si quando quis extitisset homo insigniter gratus, qui beneficium acceptum ampliter repensaret. Plutarchus in Quaestionibus Graecanicis, vnde sit natum adagium, enarrat ad hunc modum: Nauis quaedam piratica appulit ad insulam Ithacensem, in qua forte fortuna senex quidam erat vna cum cadis fictilibus plenis pice. Pyrrhias quidam Ithacensis, vt opinamur, negotiator, senem dato pretio redemit a piratis, non ob id, quod eo sibi foret opus, sed partim quod misertum esset senilis fortunae, partim hominis oratione persuasus. Emit autem vna cum sene cados illos picarios, idque auctore sene. Deinde, profectis piratis, quo Pyrrhiae gratiam referret senex, quod non ob lucri cupiditatem, sed ob beneuolentiam sese liberum fecisset, indicauit in cadis multam pecuniae vim pici admixtam, abditam esse. Qua reperta, cum Pyrrhias de repente diuus esset redditus, cum magnfice collaudauit senis erga se gratitudinem, tum eidem bouem immolauit officii praemium. Atque hinc re iam peruulgata natum prouerbium, de gratia prolixe relata. Veteres enim regale sacrum et magnificum, opiparumque conuiuium bouqusi/an appellabant.

Fumi vmbra.

*kapnou= skia\, i. Fumi vmbra. Prouerbiali hyperbole id dixit antiquitas pro re qualibet vili. Sophocles in Antigone:

*ta\ d' a)/lla kapnou= skia=s2 ou)k a)\n priai/mhn.

id est,

Reliqua fumi vmbra non emerim.

Cum omnis vmbra res quaedam est inanis, tum vero fumi vmbram pene dixeris vmbram vmbrae. Exstat et hoc apud Aristophanem. De hoc alias nonnihil attigimus.

Viuum cadauer. Viuum sepulcrum.

*emyuxo\s2 nekro\s2, id est, Viuum cadauer. Prouerbiali figura dixit Sophocles in Antigone:

-*ou) ti/qem' e)gw\
*zh=n tou=ton, a)ll' e)/myuxon h(gou=mai nekro\n.

id est,

- Hunc ego viuere,
Haud arbitror, viuum at cadauer iudico.



page 569, image: s0569

Refertur apud Athenaeum libr. 12. Euripides in Aeolo apud Stobaeum:

*feu= feu= palaio\s2 ai)=nos2 w(s2 kalw=s2 e)/xei,
*ge/rontes2 ou)den e)sme\n a)/llo plh\n o)xlo\s2
*kai\ sxh=m' o)nei/rwn d' e(/rpomen mimh/mata.
*nou=s2 d' ou)k e)/nestin, oi)o/mesqa d' eu)= fronei=n.

id est,

Heus heus, vetustum vt recte habet prouerbium,
Nil aliud atque turbanos senes sumus,
Vmbraeque, verum serpimus imitamina
Insomniorum, caeterum mens haud inest,
Quanquam videmur sapere nobis adprobe.

In eos dicetur, qui sic viuunt, vt nihil dignum vita agant. Lucianus senem decrepitum, e)/myuxo/n tina ta/fon, id est, Viuum quoddam sepulcrum appellat. Huc pertinet etiam illud Mimi cuiusdam Laberii apud Gellium:

Similis sepulcris nil nisi nomen retineo.

Ex fronte perspicere.

Ex fronte perspicere dicimus, quod statim et velut ipso protinus occursu percipimus. Sumptum ab Physiognomicis, qui se profitentur ex oris lineamentis, reliquaque corporis specie, ingenium hominis posse deprehendere. M. Tull. ad Antonium: Non enim solum ex oratione, sed etiam ex vultu, et oculis et fronte, vt aiunt, meum erga te amorem perspicere potuisses. Id adagium etiam hodie vulgo tritissimum est Q. Cicero ad fratrem de petitione consulatus, frontem appellat animi ianuam: Cura inquit, vt aditus ad te diurni, atque nocturni pateant: neque foribus solum aedium tuarum, sed etiam vultu, et fronte, quae est animi ianua: Quae si significat voluntatem abdita esse, ac retrusam, parui refert patere ostium. Haec Cicero. Vnde et vera fronte fieri dicuntur, quae fiunt ex animo. Interdum enim aliud frons loquitur, aliud celat animus. Allusit huc Aristophanes in Equitibus:

*epidhlon h(mi=n toi=s2 prosw/poisin poiei=n
*hn toi=s2 e)/pesi xai/rwsi kai\ toi=s2 pra/gmasin.

id est,

Nobis vt ipsis frontibus faciant palam,
An nostra dicta, ac facta laeti comprobent.

Spem pretio emere.

EST lucrum incertum, et in euentu situm, certo affectare damno. Teren. in Adelphis, Ego spem pretio non emo. Hanc sententiam leno refert illi, Pecuniam in loco negligere, maximum interdum est lucrum. Quadrabit potissimum in eos, qui spe rerum adducti maximarum, principum fauorem muneribus, obsequiisque captant. Certe aetatis, ac temporis impendio, quo non alius sumptus carior. Nam ii quid aliud, quam spem pretio emunt? Figura mutuo sumpta videtur a quodam emptionis genere, in quo consueuit alea rei, non res emi. Veluti, si quis retium iactum emat in piscando, aut missilium praedam in venatu, aut si quid aliud eiusmodi. Qua de re multa fit mentio in Pandectis, lib. 18. tit. de contrahenda emptione: veluti, cum quis emit prouentum agri in annum [correction of the transcriber; in the print annnm] proximum, aut partum animantis: siue, cum emitur captus piscium, aut auium, aut etiam missilium, quam illi vocant aleam: in partu tamen non tenetur emptor, si nihil natum fuerit,


page 570, image: s0570

nisi forte hoc per ipsum actum est, ne quid nasceretur: in alea tenetur, quoniam spes empta est: tantum in missilibus euictio rei captae perimit ex empto actionem.

Caelum territat.

PROVERBIALIS hyperbole apud Virgilium in Aeneide:

- Et caelum territat armis.

Conuenit in minaces, et feroces, Thrasonesque magniloquos. Sumpta videtur a bello Giganteo, quae fabula notior, quam vt hic sit repetenda. Confine huic illud Synesii in epistola contra Andronicum, th=| kefalh=| to\n ou)rano\n e)cara/ssein e)pixeioei=, id est, Capite caelum perrumpere conatur.

Subere leuior.

*fellou= koufo/teros2, i. Subere leuior. Prouerbialis hyperbole in homines inconstantes, et lubrica fide. Suberis enim lignum cauernosum, quod in aqua non sidit, verumetiam retibus, et natantibus adligatur, ne possint sidere. Horatius in Odis:

Quanquam sydere pulchrior,
Ille est: tu leuior cortice, et improbe
Iracundior Hadria.

Strabo lib. primo, inter hyperbolas prouerbiales hanc quoque commemorat, Subere leuior vmbra. Quanquam hic locus apud Strabonem non caret suspicione mendositatis. Graeca sic habent: *kai\ kaqa/per ei)si/ tines2 u(perbolai\ e)pi\ u(perbolai=s2, w(s2 kai\ to\ koufo/teron ei)=nai fellou= skia\n, deilw/teron de\ lagw\s2 frugo\s2, e)la/ttw de\ e)/xein gh=n to\n a)/gron e)pistolh=s2 lakwnikh=s2, Haec ita vertit Gregorius Tifernas, siue Guarinus: Et, sicut nonnulli super excessibus excessus sunt, vt istud, Leuiorem subere vmbram: et illud, Formidolosiorem lepore Phrygem, et illud, ager minorem tellurem habet, quam epistola Laconica. Primum vmbram esse leuiorem subere, non est infignis hyperbole, imo nulla potius est, vt iam demus, Graece recte dici, koufo/teron skia\n Vnde hic pro skia\n legendum arbitramur skia=s2, vt sic dicta sit suberis vmbra, quemadmodum dicimus Vmbrae somnium. Item deilo/teron lagw= fru/ga, id est, timidiorem lepore Phrygem, quomodo legisse videtur interpres. Nec absurdum, si intelligamus Phrygium leporem, veluti caeteris pauidiorem, quod ea gens imbellis habebatur, et effeminata deliciis. Pindarus in Pythiis hymno secundo metaphoram flexit ad laudem hominis, qui, quanquam pressus calumniis malorum, non deiicit tamen animum, sed se suapte natura recipit in apertum, vnde et fello\n a)ba/ptiston appellat, id est, suber, quod tingi nequeat. Huc respexit Horatius Epistolarum lib. 1. de Vlysse loquens:

Dum sibi dum sociis reditum parat, aspera multa
Pertulit, aduersis rerum immersabilis vndis.

Cubito emungere.

*agkw=ni a)pomusso/menos2, id est, Cubito emungens. Prouerbialis ironia in hominem sordidi quaestus, et conditionis abiectae. A salsamentariis ducta, quibus mos est narium mucum cubito abstergere, nimirum manibus, muria, et salsugine oppletis. Bion philosophus apud Suidam ex Laertio: e)mou= path\r me\n h)=n a)peleu/qeros2, tw=| a)gkw=ni a)pomusso/menos2, i. Meus pater erat libertinus, cubito emungens Celebratur scomma M. Tull. tortum in quendam salsamentarii filium, cuius tacito auctoris nomine meminit, qui


page 571, image: s0571

scripsit rhetoricen ad Herennium, in schematis specie, quae dicitur significatio per consequentiam, Vt, inquit, Si salsamentarii filio dicas, Quiesce tu, cuius pater se cubito emungere solebat.

Iberae naeniae

IBERAS naenias D. Hieron. nugas appellat, in praefatione, quam proposuit Moysis Pentateucho: Quod multi ignorantes, inquit, apocryphorum deliramenta [correction of the transcriber; in the print deliramenra] sectantur, et Iberas naenias libris authenticis praeferunt. Idem in duodecim quaestionibus: Et Iberas naenias, Aegyptiaque portenta sectari. Iberas naenias dicit, propter prodigiosas maleficiorum fabulas vulgo iactatas. Nam Iberos maleficiorum infamia laborasse, testis est in Odis Horatius. Nisi quis mauult ad flumen auriferum Tagum referre. Quamquam ipse D. Hieron. in epistola aduersus Vigilantium, satis indicat, de portentis, ac monstris intelligendum, scribens in hunc modum. Et, quia ad radices Pyrenaei habitas, vicinusque es Iberiae, Basilidis, antiquissimi haeretici, et imperitae scientiae incredibilia portenta persequeris. Athenaeus in secundo tradit, Iberos, cum essent opulentissimi, tamen ob parcimoniam semper u(dropotei=n solitos, et monositei=n, hoc est, aquam bibere, et solos cibum capere. Caeterum vestitu fuisse sumptuosissimo. Citat hoc ex Athenaeo Stephanus. Sed pro mikrologi/an deprauatum est makrologi/an.

Siculae nugae, Gerrae, Persolae nugae.

SICVLAE nugae, prouerbio dicuntur res leuiculae. Ausonius in epistola ad Symmachum, Cogitans, inquit, non illud Catullianum:

Cui dono lepidum, nouum libellum.

sed amargoteron, et verius,

Cui dono illepidum, et rudem libellum,

non diu quaesiui. Tu enim occurristi, quem ego, si mihi potestas sit, ex omnibus vnum semper eligerem. Misi itaque ad te friuola, gerris Siculis vaniora. Porro Siculorum dicacitas nota est veterum literis. Nam Siculus fuit Epicharmus, ad cuius exemplar properare Plautus dictus est Horatio. Plautus autem in nugis, ac iocis, est immodicus, nec raro ineptus. Porro gerras Graeci crates vimineas appellant. Ea vox postea vulgo pro nugamentis, rebusque friuolis vsurpata est, auctore Festo Pompeio, hac quidem occasione. Athenienses, cum Syracusas obsiderent, et crebro gerras poscerent, irridentes Siculi gerras clamitabant. Hinc in prouerbium cessit. Vnde et familiares, quique inter se nugas omnes communicant, Congerrones [correction of the transcriber; in the print Congerroncs] vocantur. Suidas neutro genere ge/r)r(a refert, vt Persicam vocem, quae quidem tum arma declarat, tum quoduis defensaculum. Etymologicon Graecum addit, apud Siculos naturam muliebrem gerron appellari. ge/r)r(a namque dici, commutatione literae, quasi de/r)r(a. *de/ras2 autem apud Graecos pellem significat, et gerra proprie defensacula sunt pellicea. Plautus in Poenulo: Scitum per tempus, hoc iam est verbum, si verbum vetus. Nam tuae blanditiae mihi sunt, quod dici solet, gerrae germanae. Aedepol lirae, lirae. Germanas dixit, non Germanicas, absit, sed meras, ac veras nugas. Quod autem Plautus vocat lirae, Graeci dicunt lh=ron, siue lhrh/mata. Vocem dictam putant a lh/qw, et r(ew, quod dictum fallens memoriam, excidit. Quemadmodum et flu/aron, et fluari/an dictam a flu/w, et r(e/w,


page 572, image: s0572

quod superfluant, exundentque verbis garruli. Apud hunc ipsum Plautum et Persolas nugas legimus, opinamur ob montes aureos, qui apud Persas esse perhibentur.

Qui semel scurra, nunquam paterfamilias.

QVI semel scurra, nunquam paterfamilias. Porphyrion, enarrans Horatium, admonet fuisse prouerbium. Sensus est autem, eum, quem semel depuduerit, quique contemta fama scurram agere coeperit, vix vnquam ad bonam frugem redire. Scurra gaudet alieno cibo, paterfamilias parat, vnde domi viuat. M. Tullius in actione pro Publio Quinctio: Memini, vetus est, de scurra multo facilius diuitem, quam patremfamilias fieri posse. Fortuna crebro largitur opes indignis, at bonam mentem dat nemini.

Aegroto dum anima est, spes est.

AEGROTO dum anima est, spes est. Sententia prouerbialis, admonens, ne in afflictissimis quidem rebus abiiciendam esse spem. M. Tull. ad Atticum: Vt aegroto dum anima est, spes esse dicitur, sic ego, quo ad Pompeius in Italia fuit, sperare non destiti. Sumtum videtur adagium ex Theocriti Batto:

*qarsei=n xrh\ fi/le ba=tte, ta/x' au)/rion e)/sset' a)/meinon:
*elpi/des2 e)n zwoi=si, a)ne/lpistoi de\ qano/ntes2.
*xw) zeu\s2 a)/lloka me\n pe/lei ai)/qrios2, a)/lloka d' u(/ei.

Hos versus non ineleganter vertit Philelphus:

Fidere, Batte, decet: melius cras forsan habebis.
Sperandum est viuis, non est spes vlla sepultis.
Nunc pluit, et claro nunc Iuppiter aethere fulget.

Item Euripides in Troadibus:

*ou) tau)to\n, w)= pai=, tw=| ble/pein to\ katqanei=n
*to\ me\n ga\r ou)de\n, tw=| d' e)/neisin e)lpi/des2.

id est:

Non est idem, mi gnate, viuere, ac mori:
Siquidem hoc nihil, spes sunt in illo scilicet.

Eodem pertinet fabula de Pandorae pyxide, in cuius summo labro sola spes haeserit, reliquis omnib. morbis euolantibus.

Ad viuum resecare.

M. TVLL. libro De amicitia, Ad viuum resecare dixit, pro eo, quod est, rem exactius, quam sat est, ac morosius excutere. Sed hoc, inquit, primum sentio, nisi in bonis amicitiam esse non posse. Neque id ad viuum reseco, vt illi, qui haec subtilius disserunt. Mutuo sumta metaphora a tonsoribus, capillos, aut vngues resecantibus. Nam ii saepenumero molesti sunt, dum nimium diligentes esse student. Idem in libris De finibus, dixit, Pressius agere, pro exactius, et accuratius. Plautus in Bacchidibus, sub persona Chrysali: Tondebo auro vsque ad viuam cutem. Et hoc ipsum Tondere, pro deludere, Graecis in prouerbio est.

Hostimentum est, opera pro pecunia.

HOSTIMENTVM est, opera pro pecunia. Hoc adagium admonet, nihil gratuitum esse debere, sed officium beneficio pensandum. Hostimentum autem, auctore Pompeio Festo, beneficii pensatio est, a prisco verbo Hostire, et Redostire, quod est, paria referre. Ab eodem hostem dici putat Nonius, quod ex aequa


page 573, image: s0573

causa pugnam suscipiat. Sic lena apud Plautum in Asinaria adolescenti respondet sua exprobanti beneficia. Hostimentum est opera pro pecunia. Hoc est: Neuter habet, quod imputet altri. Tu mulierem amabas, missa est. Ego pecuniam, dedisti. T. Liuius: Nunquam nec opera sine emolumento, nec emolumentum seruis sine impensa opera est. At in amicorum officiis alia ratio est, nec enim liberatur a debenda gratia qui gratiam retulit, nec permutatione officiorum fit, vt neuter alteri quidquam debeat. Confine illis, Manus manum fricat, et Scalpentem scalpe.

Vtramque paginam facit.

PLINIVS Historiae mundi libro secundo, capite septimo, de fortuna loquens, Huic, inquit, omnia expensa, huic omnia feruntur accepta: et in tota ratione mortalium, sola vtramque paginam facit. Prouerbii faciem habet illud, Vtramque paginam facit, sumta metaphora a codicillis rationabilibus, duas habentibus paginas; alteram, quae indicat, quid sit datum; alteram, quae, quid acceptum sit, ostendit. Itaq, in rebus humanis fortuna vtramque facit paginam, id est, siue quid obtigit boni, ea laudatur, quasi dederit; siue mali quid accidit, eadem incessitur, ceu malorum auctor.

Nec omnia, nec passim, nec ab omnibus.

*ou)/te pa/nta, ou)/te pa/nth|, ou)te para\ pa/ntwn, id est, Nec omnia, nec passim, nec ab omnibus. Admonet adagium, in muneribus accipiendis non solum verecundiam adhibendam esse, verum etiam delectum. Sunt enim quaedam, quae neutiquam decorum sit accipere. Est item locus, est tempus quo pulcrum sit recusare munus oblatum. Sunt quidam, a quibus inhonestum sit admittere donum. Laudat Horatius Telemachum Homericum, qui equos ab Menelao oblatos recusarit. Hoc adagium citatur ab Vlpiano in Pandectis libro primo, titulo de officio proconsulis, ex epistola DD. Seueri, et Antonini imperatorum. Verba ipsa subscribamus. Quantum inquit, ad xenia pertinet, audi, quid sentiamus. Graecum prouerbium est, ou)/te pa/nta, ou)/te pa/nth|, ou)/te para\ pa/ntwn, id est, Nec omnia, nec passim, nec ab omnibus. Nam inhumanum, a nemine accipere: sed passim, vilissimum est: et omnia, auarissimum. Hactenus illi. Graeca verba in omnibus exemplaribus desiderabantur. Ea Politianus ex archetypis restituit, no quid hunc interim debita fraudemus laude. Allusit huc Theocritus in Thionycho:

-*aiteu/menos2 ou)k a)naneu/wn
*oi(=a xrh\ basilh=. ai)tei=n de\ dei= ou)k e)pi\ panti\.

id est:

- Non solet ille negare rogatus
Principe digna, nec est de re quacunque rogandum.

Tempus omnia reuelat.

TERTVLLIANVS, quem D. Cyprianus praeceptorem suum appellare consueuit, in apologetico contra Ethnicos, Bene autem, inquit, quod omnia tempus reuelat, testibus etiam vestris prouerbiis, atque sententiis. Aulus Gellius Noctium Atticarum lib. 12. cap. item 12. citat in hanc sententiam hos Sophoclis versus:

*pro\s2 tau=ta kru/pte mhde\n, w(s2 a(/panq' o(rw=n
*kai\ pa/nt' a)kou/wn, pa/nt' a)naptu/ssei xro/nos2.

id est:

Ob ista, ne quid occulas siquidem intuens
Cuncta, audiensque cunctae proferet dies.



page 574, image: s0574

Idem in Aiace flagellifero:

*apanq' o( makro\s2 k' a)nari/qmhtos2 xro\nos2
*fu/ei t' a)/dhla, kai\ fane/nta kru/ptetai.

id est:

Cuncta pariter immensus ordo temporum
Occulta prodit, et idem prodita occulit.

Eodem in loco Gellius admonet, quendam veterum poetarum. Veritatem temporis filiam vocasse, quod, licet aliquando lateat, tamen temporis progressu in lucem emergat. Fertur in eandem sententiam hic quoque senarius prouerbialis:

*agei de\ pro\s2 fw=s2 th\n a)lh/qeian xro/nos2.

id est:

At veritatem tempus in lucem eruit.

Et alter huic adsimilis:

*pant' a)nakalu/ptwn o( xro/nos2 pro\s2 fw)/s2 fe/rei.

id est:

Omnia sub auras tempus aperiens refert.

Idem opinamur sensisse Thaletem, cum ait, to\n xro/non sofw/taton a(pa/ntwn, a)neuri/skein ga\r ta\ pa/nta. Hoc est. Tempus omnium esse sapientissimum, vt quod cuncta reperiat, eruatque. Nec aliud Pindarum in Olympiacis, cum ait:

*ame/rai d' e)pi/loipoi ma/rtures2 sofw/tatoi.

id est:

Posteri dies sapientissimi testes.

Idem alibi tempus omnium parentem appellat, quod nihil non fiat progressu temporis:

*apoi/hton ou)d' a)\n xro/nos2 o( pa/ntwn path\r do/naito qe/men e)/rgwn te/los2.

id est: Ne tempus quidem rerum omnium pater, possit quod factum est infectum reddere. Habet eandem sententiam Pindarus cum aliquot locis, tum Olymp. 10.

o(/t' e)cele/gxwn mo/nos2
a)la/qeian e)ph/tumon
xro/nos2, to\ de\ safane\s2 i)w\n po/rsw
kate/frasen.

id est. Et solum tempus quod veritatem certam prodit, quodque latebat in obscuro, progrediens enarrauit. Huc allusisse videtur Virgilius in sexto:

Subigitque fateri.
Quae quis apud superos furto laetatus inani
Distulit in seram commissa piacula mortem.

Neque discrepat Euangelicum dictum apud Matthaeum cap. 11. ou)de/n e)sti kekalumme/non o(\ ou)k a)pokalufqh/setai, kai\ krupto/n o(\ ou) gnwqh/setai, id est, Nihil opertum, quod non reuelabitur, et occultum, quod non scietur. Plutarchus in Problematis causam inquirit, cur antiquitus operto capite res diuina Saturno fieri consueuerit. Atque id significatum arbitratur, quod veritas plerumque tecta, ignorataque sit, sed eadem aperitur tempore. Saturnus enim temporum auctor, ac Deus fingitur. Nam xro/nos2 Saturnus, kro/nos2 tempus. Nec aliud sensit T. Liuius, cum ait libro vigesimosecundo. A veritate laborare nimis ius saepe aiunt, extingui numquam. Seneca libro De ira secundo. Dandum semper tempus est: veritatem enim dies aperit.

Alpha penulatorum.

MARTIALIS epigrammatum libro secundo:

Quem non lacernis Publius meus vincit,
Non ipse Codrus, Alpha penulatorum.

Alpha vocauit praecipuum, et quasi


page 575, image: s0575

primatem, prouerbiali nimirum figura. Idem alias iocatur in quendam, offensum, quod eum dixisset Alpha, monetque, vt huius iniuriae talionem faciat, seque vicissim Beta, si velit, appellet. Translatum a notulis literarum, quibus Graeci numerum indicant. Eosdem signiferos, et antesignanos appellant, metaphora sumta a militia. Quamobrem autem Alpha inter literas primum obtineat locum, Plutarchus non inscite causas reddit tw=n sumposiakw=n problhma/twn Decade nona. Protogenes grammaticus e suo ludo causam adducit, primum, vocales iure praeferri consonantibus, quod citra illarum adminiculum sonent, deinde, vocales ancipites merito praeferri longis, ac breuibus, quod vtriusque generis vim complectantur. Caeterum inter ancipites recte primum locum Alpha tribui, quod in conficiendis syllabis, iota et ypsilon sequatur alpha, velut in au)/rion, ai)/as2. Alpha numquam sequatur illas duas, vt eandem efficiant syllabam, sed resilit, et proprium tuetur principatum. At Hammonius mox diuersam allegat causam, Cadmum ob id alpha principem inter literas locum tribuisse, quod Phaenicum lingua bos alpha vocetur, cui primum locum attribuendum putarit, non secundum, aut tertium, quemadmodum fecit Hesiodus:

*oi)=kon me\n prw=tista, gunai=ka/ te bou=n t' a)roth=ra.

id est:

Primum ades, deinde vxorem, inde bouem agricolantem.

Nam his praesidiis putat opus esse, si quis cupiat famem, ac paupertatem effugere. Rursum Plutarchus addit hanc causam, se a Lampria suo didicisse auo, Primam vocem naturalem, et articulatam reddi per alpha, propterea quod spiritus, qui est in ore, potissimum formatur, ac fingitur motu labiorum, quibus diductis, primum hic egreditur sonus mire simplex, et nullius indigens negotii, vt neque linguae requirat auxilium, sed ea subiacente per spatium efferatur. Vnde et pueri nascentes, primum hanc edunt vocem. Disputatur et apud Platonem de alpha inter literas principatu. Quin et ila prouerbium sapiunt, Primas tenere, Primas deferre, siue tribuere: et, Non posteriores feram. quae metaphorae sunt a partibus histrionum in fabula, et apud Graecos, prwteu/esqai: ta\ prw=ta dou=nai: kai\ ta\ prw=ta fe/rein. Quod a fabularum actoribus sumtum apparet, inter quos primas agunt, qui maximam fabulae partem sustinent, secundas, ac tertias, qui illis sunt inferiores. Quanquam et in causarum actionibus sunt prwtologi/ai, deuterologi/ai, et tritologi/ai, quemadmodum sunt prwtagwnistai\, deuteragwnistai\, et tritagwnistai\, quae si commode transferuntur, speciem habent prouerbii.

Saliuam imbibere.

DIVVS Hieronymus, in Euangelia praeloquens, Quis enim, inquit, doctus pariter, vel indoctus, cum in manus volumen assumserit, et a saliua, quam semel imbibit, viderit discrepare, quod lectitat, non statim erumpat in vocem? Eleganter profecto, prouerbialique figura dixit; Et a saliua, quam semel imbibit, id est, ab illo gustu, quo puer imbutus est. Sumta metaphora ab infantibus, quibus praemansum cibum nutrices in os inserunt, non sine saliua. Cui cum assueuerint, nihil iam illis sapit, quod ab illius primae saliuae gustu diuersum sit.


page 576, image: s0576

Proinde modis omnibus curandum, vt optimis assuescamus. Idem solet accidere plerisque nostrum, vt, quidquid dissideat ab ijs, quae primis illis annis imbibimus, protinus displiceat. Aiunt et canes eos amare, quorum saliuam gustarint. Verum malim ad superiorem metaphoram referri. Huc spectare videtur et Persianum illud:

Inque luto fixum possis transcendere nummum,
Nec gluto sorbere saliuam Mercurialem.

Quamquam magis referendum esset ad ficos Mercuriales, de quibus alias diximus: quos ioci causa quidam saliua oblinebant, vt ludibrio essent, qui tollerent, cum consimilem lusum praemiserit de nummo infixo luto. Illud certe pertinet ad hoc prouerbium, quod est apud eundem in 6. Satyra,

Nec tenuem solers turdorum nosse saliuam.

Saliuam pro gustu dixit.

Quo semel est imbuta, etc.

HVIC non dissimile est Horatianum illud:

Quo semel est imbuta recens, seruabit odorem
Testa diu.

Proinde recte monet Fabius, vt statim optima discantur, propterea quod nihil haeret tenacius, quam id, quod rudibus annis perceperimus. Et Aristoteles lib. Moralium Nicomachiorum secundo: ou) mikro\n ou)=n diafe/rei to\ ou(/tws2 h)\ ou(/tws2 eu)qu\s2 e)k ne/wn e)qi/zesqai, a)lla\ pa/mpolu ma=llon de\ to\ pa=n. id est, Itaque non parui refert, hoc, an illo pacto protinus a pueris consuescamus, imo plurimum interest, vel potius omne in eo momentum est situm. Et Virgilianum illud e)pifw/nhma in Georgicis:

Adeo a teneris consuescere multum est.

Augiae stabulum repurgare.

*augei/ou boustasi/a, id est, Augiae bubile. Allegoria prouerbialis in hominem, aut in rem maiorem in modum inquinatam. Lucianus in Pseudomante: kai\ th\n au)gei/ou boustasi/an, h)\ kai\ mh\ pa=san, a)ll' ei)s2 du/nami/n ge th\n e)mautou= a)nekaqh/rasqai peira/somai. id est, Et Augiae bubile, si non omne, at certe pro mea vitili conabor submouere. Ostendit autem, huius stabula tantum habuisse congesti fimi, quantum ter mille boues pluribus annis reddere potuerint. Huius mentionem facit et Pausanias in Eliacis, deque bubus, et fimo nonnihil meminit. In Graecis epigrammatis recensetur inter Herculis labores Augiae stabulum repurgatum. Quin et Seneca ludicro libello de morte Claudij Caesaris vsurpat hoc prouerbium. In quos, inquit, si incidisses, valde fortis licet tibi videaris, maluisses cloacas Augiae purgare, multo plus ego stercoris exhausi. Etiam si prouerbium omissum erat in exemplari, quod primum secutus est Frobenius, id nos restituimus ex exemplari, cuius nobis copiam fecit ex sua bibliotheca collegium liberales artes profitentium, in florentissima Louaniensium Academia. Neque enim aequum arbitramur imputari vniuersitati, quod paucorum seniculorum conspiratione, tam odiose repugnatum sit hic bonis literis, ac linguis. Gregorius Theologus ad Basilium Magnum: pw=s2, inquit, pare/lqw tou=s2 a)kh/pous2 kh/pous2 e)kei/nous2 kai\ a)laxa/nous2, kai\ th\n au)gei/ou ko/pron e)k th=s2 o)iki/as2 e)kkaqairome/nhn, id est, Quomodo praeteream hortos illos incultos, et holeribus vacuos, atque Augiae


page 577, image: s0577

stercus ex aedibus repurgatum? Sentit, vitam luxu perditam in melius correctam.

Periculosum est, canem intestina gustasse.

*xalepo\n xori/wn ku/na geu=sai.

id est,

Intestina canem semel adgustasse, periclum est.

Proverbiali allegoria dictum est a Theocrito in Idyllio 10. Admonet adagium, haud facile temperare a peccando, qui semel illecebram illam, velut auctoramentum vitiorum, degustarit. Quemadmodum qui semel scortum attigerit, qui semel perurio siue furto rem auxerit, qui semel aulicam vitam sit expertus. Effertur et ad hunc modum apud Lucianum: ou)de\ ku/wn pau/sait' a)\n, a(/pac skutotragei=n maqw\n, id est, Neque canis desiturus est, qui semel corium edere didicerit. Theocriti Scholiastes indicat, hoc proverbium et hunc in modum efferri, xalepo\n maqou=sa ku/wn skutotragei=n, id est, Periculosa res est canis, quae didicit arrodere coria. Horatius in Sermonibus simili figura dixit:

- Quae si semel vno
De sene gustarit, tecum partita lucellum,
Vt canis a corio numquam absterrebitur vncto.

Canis circum intestina.

*ku/wn par' e)nte/rois2, id est, Canis iuxta intestina. Dicebatur, vbi quis res eas, quarum esset cupientissimus, propositas conspiceret, quibus frui tamen non liceret. Canes enim oberrant circum intestina, deuoraturi, nisi fustem timerent. Suidas arbitratur accommodari posse in res inutiles, et insuaues: intestina enim non facile deglutiri a canibus, ac deuorata reuomi plerumque.

Aureae compedes.

*xrusai= pe/dai, id est, Aureae compedes. Proverbiali metaphora dicitur seruitus splendida, et amabilis, qualis est fere aulicorum vita. Diogenes in epistola quadam scriptum reliquit, Aristippum in aula regia aureis teneri compedibus, ne posset auolare. Seneca in dialogo quodam affectus, et rationis, Stulti est, inquit, compedes suas, quamuis aureas, amare. Loquitur de vxore formosa. Horatius item de amica formosa:

- Tenetque grata
Compede vinctum.

Herculana scabies.

*hra/kleios2 yw/ra, id est, Herculana scabies: de scabie iucunda, facileque sanabili, interprete Suida, aut quae desideret Herculana, id est, calida balnea. Narrant enim; Herculi, laboribus illis ingentibus fatigato, Palladem, ac nymphas crebro balnea feruentia suppeditasse. Vsum huius adagii non indicat neque Zenodotus, neque Suidas, opinamur autem dici posse vel in eos, qui multo studio aliove labore valetudinem offenderunt, vt quibus aliquo laxamento sit opus; vel in eos, qui blandis adulationibus deliniti, veluti iucunda quadam scabie pruriunt.

Herculanus morbus.

*hra/kleios2 no/sos2, id est, Herculanus morbus. Hunc Dicaearchus apud Zenodotum, eum existimat esse, quem alii sacrum, alii comitialem appellant. Est autem ex eorum numero, quibus nulla medicorum ope succurri potest: propterea quod diuinitus immitti creditur, eoque cognomen additum est sacro. Apuleius in 1. defensione diuinum appellatum putat, quod diuinam, id est, rationalem animi


page 578, image: s0578

partem violet. Nasci, quoties caro in humorem crassum et spumidum, inimico igni conliquescit. Signa esse, graue caput, ceruicem torpentem, tempora pulsata, auris praecipue dextrae tinnitum. Deprehendi potissimum incenso lapide gagate, et rotae figularis circumactu. In hunc aiunt Herculem incidisse, vel propter immensos labores, vel immittente Iunone. Heraclitus arrogantiam sacrum morbum vocauit, vel quod id mali summos plerumque viros consequi soleat, vel quod sola mors remedium afferat. Herodotus in Thalia refert, Cambysen, huic obnoxium morbo, quosdam sibi maxime familiares per insaniam occidisse. Herculem item liberos suos interimentem inducunt tragici poetae. Herculanus appellatus videtur, quod vt ille inuictus, ita hic nulla medicorum ope superabilis. Quanquam Aristoreles in Problematis sectione 30. problemate iuxta Theodorum 1. putat Herculem vere huic morbo obnoxium fuisse, atque omnes adeo, qui vel ingenio, vel studio philosophiae, vel in administranda repub. vel in aliis artibus excelluerunt, atrae bili obnoxios fuisse. Sane non videmus, quamobrem hoc debeat inter adagia referri, nisi sacrum, aut Herculeum morbum appellemus tumorem animi, aut aliud aliquod vitium insanabile, quod genus est in senibus auaritia, in mulieribus loquacitas. Nam in omnibus fere Graecorum Collectaneis proverbii titulo recensetur.

Io Paean.

Io Paean, acclamatio proverbialis, qua consueuimus vti, re gnauiter et feliciter peracta, Cui non dissimile videtur illud Homericum ba/ll' ou(/tws2, et apud Latinos, Macte virtute. Athenaeus ex Clearchi 1. de proverbiis lib. citat, ih paiw=n, ih paia\n, id est, Ie paeon ie paean. Nam vtroque modo scriptum reperitur. Natum hinc existimant: Cum Latona ex Chalcide, Euboeae ciuitate, Dianam, et Apollinem in Delphos transportaret, euenit forte fortuna, vt iuxta specum, in quo Pytho latitare dictus est, praeteriret. Vbi vero iam prosiliens Pytho impetu ferretur in illos, Latona, mulierum more, territa, filii auxilium inclamauit his verbis, ih pai=, id est, iaculare fili. Ibi Apollo, qui tum forte gestabat arcum, misso telo, Pythonem interemit. Inde vox deflexa est, vt diceretur ih paiw=n. Idque, cum ter iterari consueuerit in sacris Apollini factis, quidam arbitrantur primum ortum esse carmen Hexametrum Heroicum, et Iambicum trimetrum. Etenim, si pronuncies primis productis syllabis.

*ih paia\n, ih paia\n, ih paia\n.

Hexametrum erit meris constans spondeis, sin primis correptis, iambicum erit trimetrum puris iambis absolutum. Cuius rei meminit etiam Terentianus grammaticus. Item Iulius Pollux in quarto demonstrat, in Pythicis ludis quinque fuisse cantus species. pei/ra|, repraesentari Appollinem certaminis despicientem locum: katakeleusmw=| provocantem Pythonem, i)ambikw=| pugnantem, spondei/w|, vincentem, kataxoreu/sei, ouantem. Hinc vulgo proverbii vice receptum est, vt re feliciter peracta, acclamemus, ih paia\n. Latini videntur h in w commutasse. Ouidius in opere De arte amandi:

Dicite Io paean, et Io bis dicite paean,
Decidit in casses praeda petita meos.



page 579, image: s0579

Et in triumphis acclamabatur, Io triumphe: Horatius in Odis:

Non semel dicemus Io triumphe.

Nemo mortalium omnibus horis sapit.

PLInius lib. 7. cap. De praestantia gentium, Si verum facere iudicium voumus, ac repudiata omni fortunae ambitione decernere, mortalium nemo est felix. Abunde igitur atque indulgenter fortuna decidit cum eo, qui iure dici non infelix potest: Quippe vt alia non sint, certe, ne lacessat fortuna, metus est. Quo semel recepto, solida felicitas non est. Quid, quod nemo mortalium omnib. horis sapit? Vtinamque falsum hoc, et non a vate dictum quam plurimi iudicent. Ex quibus Plinii verbis coniicere licet, eam vocem, Neminem omnibus horis sapere, velut oraculo proditam, in vulgi sermonem abiisse. Sensus vel citra interpretem liquet: nempe, neminem esse, qui non aliqua parte vitae desipiat ac peccet. Porro stultitiae comes est infelicitas. Aut certe, si quod incidit infortunium, id stultitiae solet imputari. Eodem pertinet, quod paulo post eodem in loco subnectit, Alius de alio iudicat dies, supremus de omnibus Exstat apud Aristophanem in Ranis, et huiusmodi senarius, quem illic indicat Euripidis esse:

*ou)k e)/stin o(/s2 tis2 pa/nt' a(nh\r eu)daimonei=.

id est,

Haud viuit vllus omnibus felix modis.

Item Euripides in Supplicibus:

*tw=n ga\r e)n brotoi=s2
*ou)k e)/stin ou)de\n dia\ te/lous2 eu)daimonu=n.

id est,

Siquidem vniuersis rebus in mortalium
Nil continenter, et vndecunque prosperum est.

Ad eundem modum Horatius:

- Nihil est ab omni
Parte beatum.

Simonides apud Stobaeum,

*pa/mpan d' a(/mwmos2 ou)/tis2, ou)d' a)kh/rios2.

id est,

Nemo vacat prorsum malo, neque crimine.

Sui cuique mores fingunt fortunam.

Cornelius Nepos in vita Pomponii Attici: Itaque hic fecit, vt vere dictum videatur, cuique mores fingunt fortunam. Et paulo post in eodem opere. Supra significauimus, suos cuique mores plerumque conciliare fortunam. E medio videtur sumpta sententia. Nam plerunque videmus mala malis euenire, digna dignis, idque vulgo dictitant, Malus malum reperit, et kakoi=s2 tri\s2 kaka\, id est, Malis, ter mala. Attestatur et versiculus proverbialis:

*esqlw=| ga\r a)ndri\ t' e)/sqla kai\ didei= qeo\s2.

i.

Viro bono fortuna suppeditat bona.

Item Menander citante Plutarcho:

*o nou=s2 ga\r h(mw=n o( qeo\s2.

id est,

Nobis enim animus est Deus.

Et apud eundem Heraclitus: h)=qos2 a)nqrw/pou dai/mwn, id est, Mores hominis Deus, siue fortuna. Eodem pertinet quod Alcman scripsit, fortunam esse sorore eu)nomi/as2, peiqou=s2 kai\ promhqei/as2, i. Rectae institutionis, persuasionis, et providentiae, vt refert Plutarchus in commentario De fortuna Romanorum. Plautus in Trinummo, Sapiens ipse sibi fingit fortunam. T. Liuius Decad. 4. lib. 1. de M. Portio Catone ita praedicat, In hoc viro tanta vis animi, ingeniique fuit, vt, quocunque loco natus esset, fortunam sibi ipse facturus videretur. Pacatus in Panegyrico, Sua, inquit, cuique prudentia


page 580, image: s0580

Deus. Fulgentius in commentariis Virgilianis citat ex Telesiaco Carneadis, Omnis fortuna in sensu sapientis habitat. Opinamur, idem esse, quod adducit M. Tull. paradox. 5. Tametsi locus is habetur mendosus, emendandus tamen ad hunc modum: Cui quidem etiam quae vim habet maximam, fortuna ipsa cedit, et sicut sapiens poeta dixit, Suis cuique moribus fingitur. Sentit enim fortunam fingi cuique suis moribus.

Insana laurus adest.

PLInius lib. decimosexto, cap. 45. Iuxta quorundam distinctionem 4. In eodem, inquit, tractu portus Amyci est Bebrice rege interfecto clarus. Eius tumulus a supremo die lauro tegitur, quam insanam vocant, quoniam si quid ex ea decerptum inferatur nauibus, iurgia fiant, donec abiiciatur. Hactenus Plinius. Nobis non visum est absurdum hoc adagiis annumerare, quandoquidem res vsque adeo vulgata fuit, vt hinc arbor cognomen inuenerit. Itaque quadrabit in hominem rixarum auctorem, vt sunt nonnulli, qui quocunque se vertunt, iurgia suscitant.

Apologus Alcinoi.

*apo/logos2 a)lkino/ou, id est, Apologus Alcinoi, de longis, et anilibus fabulamentis. Refertur a Diogeniano, et Iulio Polluce lib. 6. Sumptum ex Homeri Odyss. vbi Vlysses in conuiuio Alcinoi, Phaeacum Regis, prodigiosas, ac deridiculas fabulas, et portentuosa mendacia commemorat de Lotophagis, Lestrygonibus, Circe, Cyclopibus, atque id genus aliis plurimis miraculis, fretus videlicet Phaeacum inscitia, barbarieque. Plato de Repub. lib. 10. *all' ou) me/ntoi soi h)=n d' e)gw\ a)lkino/ou ge a)po/logon e)rw=, a)lla\ a)lki/mou me\n a)ndro\s2 h)/ros2 tou= a)rmeni/ou, to\ ge/nos2 pamfu/lou, id est, Haud tibi sum narraturus Alcinoi apologum, sed excellentissimi viri Eris Armenii, genere Pamphyli. Narrat autem eo in loco fabulam, quae cum Lestrygonum Cyclopumque figmento facile certare possit. Scribit enim, cum hic inter multos cecidisset in praelio, decimoque post die cadauera caesorum tollerentur, reliquis putribus, huius vnius cadauer integrum, atque incorruptum adhuc apparuisse, domumque deportatum, vt iustis caeremoniis sepeliretur, die 12. cum esset imponendus rogo, reuixisse, ac prodigiosa quaedam narrasse, quae diebus illis decem apud inferos, tum iens, tum rediens conspicatus esset.

Canina facundia.

SAlustius apud Nonium Marcellum, in dictione Rabula, Canina, vt ait Appius, facundia exercebatur. Quod quidem Appii dictum apud eruditos scriptores in adagionem cessit in quosdam, qui tantum ad maledicendum eloquentiae studium exercerent, a rixa canum, et oblatratu sumpto epitheto. Siquidem r litera, quae in rixando prima est, canina vocatur. Diuus Hieronymus in epistola ad Rusticum monachum, Pomparum ferculis procedunt in publicum, vt caninam exerceant facundiam. Idem obtrectatores suos subinde canes appellat. Sumptum a genere philosophorum, quos kunikou\s2 appellant, siue ob sordidam vitam, siue quod obuios quosque mordent, cum mendicato viuant, more canum.

Iliensis tragoedos conduxit.

*ilieu\s2 tragw|dou\s2 e)mi/sqwse, id est, Iliensis tragoedos conduxit. Vbi quis vltro provocat quempiam, vnde sua audiat probra, veluti si Troiani accersant histrionem, qui ipsis


page 581, image: s0581

calamitates quas semel pertulere, denuo quasi renouet. Lucian. in Pseudolog. *epei= ga\r kata\ th\n paroimi/an i)lieu\s2 w)\n tragw|dou\s2 e)misqw/sw, id est, Posteaquam enim iuxta proverbium, Iliensis cum sis, tragoedos conduxisti. Idem alibi, ta\ gou=n tw= i)lie/wn a)texnw=s2 pepo/nqamen, tragw|do\n ti/na tou=ton, e)f' h(ma=s2 kekinh/kamen, a)so/menon ta\s2 frugw=n sumfora\s2, id est, Itaque plane idem nobis accidit, quod Iliensibus, vt qui istum ceu tragoedum quempiam aduersus nos excitauimus, qui Phrygum cantet calamitates.

Tribus minis insumptis, duodecim imputat.

IRonia proverbialis apud Aristophanem in Pluto;

*kai\ mh\n fi/los2 g' a)\n moi dokh=|s2 nh\ tou=s2 qeou\s2
*trei=s2 mna=s2 a)nalw/sas2 ge logi/sasqai dw/deka.

id est,

At certe amicus vt videtur per deos,
Vti pro minis tribus imputes duodecim.

Quadrabit in eos, qui nonnisi compendii sui gratia colunt amicos, et pro quamuis exiguo officio, multum beneficiorum expectant. Vulgo item aiunt. Pileum donat, vt pallium recipiat.

Oculus dexter mihi salit.

*alletai o)fqalmo/s2 mou o( decio\s2.

id est,

Salit mihi oculus dexter.

Vbi spes est, visuros nos laetum quippiam, et vehementer exoptandum. Ductum a muliercularum superstitione, quae ex membri pruritu diuinare solent, quid sit euenturum. Vnde illa apud Plautum non semel obuia, Prurit mihi tergum, pruirunt dentes, pruriunt pugni: et Vtrum dentes tibi pruriunt, an malae? Theocritus in Amaryllide:

*alletai o)fqalmo/s2 meu o( decio\s2, a)ra/g' i)dhsw= *auta/n.

id est,

En oculus dexter saliit mi, illamne videbo.

Est etiam apud Plautum: Supercilium salit. Hodieque per iocum aiunt sibi dextram tinnisse aurem, significantes alicubi sermonem de se absentibus factum cum laude. Idque Plinius testatur, vulgo quandoque creditum fuisse, vt qui laudaretur absens, ei dextra tinniret auris, qui vituperaretur, sinistra. Lucian. in Dial. meretriciis, h)/pou, w)= parme/nwn, e)bo/mbei ta\ w)=ta u(mi=n, a)ei\ ga\r e)me/mnhto h( kekthme/nh meta\ dakru/wn, id est, Num vobis tinniebant aures, Parmeno? Nam hera assidue cum lacrymis vestri meminerat.

Nebulae in pariete.

Avsonius in epistola quadam ad Gregorium filium, nebulas in pariete dixit, pro re nihili, somniique similima. An nunquam, inquit, vidisti nebulam pictam in pariete? Carminis, quod ei subscribitur epistolae, lemma significat friuolum, ac vanum. Nam nebula res est inanior, quam vt coloribus exprimi queat.

Ne sis patruus mihi. Sapere patruos.

PAtruorum in nepotes, ceu peculiaris, genuinaque seueritas, proverbio locum dedit. Horatius in Odis,

Metuentis patruae verbera linguae.

Patruam linguam vocat seueram, et obiurgatricem. M. Tullius aduersus Herennium: Fuit in hac causa quidam patruus, censor, magister. Obiurgauit M. Coelium sic, vt neminem vnquam parens. Horatius:

- Siue ego praue,
Seu recte hoc volui, ne sis, patruus mihi.

Id est, ne me castiges. Ad hanc formam pertinet illud Persianum:

Cum sapimus patruos.



page 582, image: s0582

Id est, Postquam, abiectis puerilibus nugamentis, seueros mores induimus. Idem, Horatium aemulatus, vt solet, dixit. Ne sis mihi tutor, id est, ne mihi praescribas, atque imperes.

Saxum voluere.

*li/qon kulindei=n, id est, Saxum voluere, dicuntur, qui inexhausto quopiam, atque inutili labore fatigantur. Terentius in Eunucho: Satis diu iam hoc saxum voluo. Donatus admonet, prouerbium fuisse in eos, qui inextricabili sudore, sed inutili affligerentur, tractumque putat a notissima Sisyphi fabula, saxum apud inferos sursum ac deorsum voluentis. Apte vero stolidum militem saxum vocat, cui ipse fuerit Sisyphus, vafer, et callidus.

Capere prouincias. Tradere prouinciam.

TRADERE prouinciam, figura prouerbiali dicuntur, qui negotium aliquod curandum committunt. Capiunt, suscipiuntve prouinciam, qui rei curandae onus in se recipiunt. Metaphora sumpta est a consuetudine Romanorum, apud quos, qui magistratum gerebant, prouincias alias alii sortiebantur. Exempla passim apud auctores obuia sunt. Terentius in seipsum excruciante: Videlicet ille Cliniae seruus, tardiusculus est. Idcirco huic nostro tradita est prouincia. Idem in Phormione: O Geta, prouinciam cepisti duram, Plautus in Cistellaria. Abi rus, abi directus in tuam prouinciam. Officium illi delegatum prouinciam vocat.

Corinthus, et collibus surgit, et vallibus deprimitur.

STRABO libro Geographiae octauo scribit, Corinthios opibus, et artibus egregiis praecelluisse, caeterum regionem illorum non admodum fuisse feracem, quod inaequalis esset, et aspera, ac petricosa. Eamque ob causam senarium hunc prouerbio iactatum fuisse.

*ko/rinqos2 o)fru/etai/ te kai\ koilai/netai.

id est,

Alibi tumet Corinthus, aliubi caua est.

Meminit et Eustathius in Boeotiam Homeri. Huiusmodi autem terrae genus non perinde sementi idoneum est, atque campestris. Id adagium vbinam possit esse vsui, non satis videmus, nisi si quis detorqueat ad hominem intractabilem, aspero ingenio, et sibi ipsi inaequalem, parumque secum constantem. Coelius Rhodiginus etiam atque etiam contendit, adhibendum esse prouerbium, vbi significabimus felicitatem aliquo incommodo vitiatam, vt est fere rerum humanarum conditio. Quem libentius sequeremur auctorem, si, quod contendit, et asseuerat, vel vnius auctoritate probasset.

Crotone salubrius.

*kro/twnos2 u(gie/steron, id est, Crotone salubrius. De re nequaquam noxia, sed vndequaque salutifera. Zenodotus ab animante sumptam paroemiam existimat. Est enim Croton muscae genus: Theodorus Rediuum vertit. Hermolaus mauult Ricinum dici. Latine placidum, et innoxium, neque suctu, neque alia quapiam re molestum. Strabo libro Geographiae 6. tradit hinc ortum, quod Crotoniatarum locus longe saluberrimus olim fuerit iudicatus, vel hoc argumento, quod breui temporis spatio quamplurimos produxerit, tum athletas, tum philosophos, hoc est, corporibus pariter, atque animo praestantes


page 583, image: s0583

viros: inter athletas praecipuum Milonem, inter philosophos Pythagoram. Idem eodem libro tradit, Myscellum, et Architam pariter Delphos adiisse, vt de vrbe condenda consulerent oraculum, et alterutrum pollicente deo, Architam opes delegisse, Myscellum loci salubritatem: illum itaque Syracusas condidisse, hunc Crotonem, quarum vrbium altera cessit in prouerbium opulentiae, altera salubritatis. Allusit ad hoc prouerbium Pallada in epigrammate:

*ou)k a)lo/gws2 e)n dizuqi/ois2 du/nami/n tina qei/hn
*ei)=nai e)/fhn, xqe\s2 gou=n di/zuqon e)n xroni/w|
*hpia/lw| ka/mnonti tetartai/w| perih=fa,
*kai\ ge/gonen taxe/ws2 oi(=a kro/twn u(gih\s2.

id est,

Diuinum quiddam, vimque admirabilem inesse
Dizythiis, certe diximus haud temere.
Namque here, quem febris longa, et quartana tenebat,
Iam delassatum conficiens misere.
Dizython admoui, neque erat mora longa, Crotone
Hoc vbi fecissem, sanior ille fuit.

Suida mauult, ad animalis similitudinem referri, quod vndique sui simile sit, nec vllam habeat incisionem. Nam u(gie\s2 interdum integrum dicitur, vt Integer vitae, Integer mentis, pro quo Graeci u(gie\s2. Est autem insecti genus, canibus, ac bubus infestum. Suspicamur esse cuius sine nomine meminit Plin. lib. 11. c. 34. Semper habet caput infixum sanguini, cumque cibi exitum non habeat nimia satietate dehiscit: Nunquam in iumentis gignitur, in bubus frequens, in canibus aliquando, in quibus omnia: in ouibus et capris hoc solum. Verum pro insecto Stephanus indicat vltimam oportere acui, krotw/n. Hesychius addit Crotonem dici genus gummi Aegyptii, cuius varias medicinas indicat Plinius lib. 24. cap. 11. Quidam aiunt, et Sesamidem dici Crotonem, fortassis eandem, quam Plinius lib. 25. capite quinto, appellat Sesamoides, quod ait helleboro admisceri solitum, quo tutius sumeretur; id est, ni fallimur, hellebori genus, quod Italia veratrum appellat. Quoniam haec herba non solum corpus morbis alias immedicabilibus liberat, verum et animum purgat ab insania. Non admodum dissimile veri videtur, hinc ductum prouerbium, Crotone salubrior. Sesami meminit et Dioscorides. Sesamae Plin. lib. 15. cap. 7. meminit Sesami, quod sit arboris genus, vnde confici solet oleum, quam alii vocant Cyci, voce, vt videtur, Aegyptia, alii Crotonem, alii Rhibim, alii Sisamum syluestre. Ibidem indicat, et ex castaneis, et ex oriza fieri simile genus olei. Rursum libro 22. cap. 25. meminit sesamae cuius in remediis varios vsus indicat. Caeterum quid sit Dizythum in epigrammate, nondum compertum est, nisi quod Plinius libro eodem circa finem, ostendit zythum esse potionem apud Aegyptios repertam, ex frugib. hinc di/zuqon dictum videtur, quasi dicas duplicem ceruisiam. Hac sibi medentur et hodie bibuli quidam.

Crotoniatarum postremus, reliquorum Graecorum primus.

*krotwniatw=n e)/sxatos2, prw=tos2 tw=n a)/llwn e(llh/nwn, id est, Crotoniatarum postremus primus reliquorum Graecorum. Strabo libro Geographiae suae sexto, prouerbium hoc ait ortum


page 584, image: s0584

ob insignem Crotoniatarum praestantiam in certaminib. Graecanicis. Plurimos enim egregios athletas protulit ea ciuitas, adeo, vt in vno certamine Olympiaco, septem viri, qui reliquos virtute praecesserant, omnes pariter fuerint Crotoniatae. Huius gentis praecipuum decus Milo, literis omnium celebratus, qui septies continenter vicit Olympia. Hunc, si constitisset, nullus e vestigio poterat educere. Malum tenenti nemo digitum corrigebat. De admirando, nec indigno vita interitu meminit Gellius. Adagioni locus erit, vbi genus aliquod tanto interuallo praecedere dicemus, vt, qui in hoc sit vel infimus, in illo possit primus videri, veluti si quis dicat in re militari vel ignauissimum Graecorum praestantiorem esse fortissimo Troianorum. Aut, qui sit apud Italos infantissimus, apud Gallos eloquentissimum videri posse. Aut, qui citharoedus sit deterrimus, eum auloedorum principem haberi posse.

Ne decima quidem Syracusanorum pars.

*ou) de\ th\n deka/thn tw=n surakousi/wn e)/xei, id est, Ne decimam quidem partem opum Syracusanarum possidet. Strabo libro Geographiae sexto: *surakou/sas2 de\ e)pi\ tosou=ton e)kpesei=n plou=ton, w(/s2 te kai\ au)tou\s2 e)n paroimi/a| diadoqei=nai, lego/ntwn pro\s2 tou\s2 a)/gan polutelei=s2, w(s2 ou)k a)\n e)kgi/noito au)toi=s2 surakousi/wn deka/th, i. Syracusas eo diuitiarum peruenisse, vt in prouerbium abierint. Siquidem de diuitibus, ac splendidis ita dicere solent, Ne decimam quidem Syracusanarum opum partem assequi possent. Significabant autem, aliarum opes, quantumvis amplas, nihil esse ad Syracusanas diuitias. Nonnihil veneris accesserit prouerbio, si paulo longius detorqueatur, vt, si quis praelocutus, Ciceronem longo interuallo reliquos omnes post se relinquere, dicat, opulentam quidem, et vberem esse Quintiliani dictionem, verum hanc vix esse th\n surakousi/wn deka/thn.

Maleam legens, quae sunt domi, obliuiscere.

STRABO libro Geographiae octauo tradit, Corinthiorum vrbem in Isthmo sitam, duos habuisse portus, alterum Asiam versus, alterum Italiam. Verum, quod freti instar esset, non sine discrimine eo nauigari, velut olim in mari Siculo, maxime praeter Maleam, propter reflantes inde ventos: Vnde et prouerbium celebratum fuisse,

*male/ade ka/myas2 e)pila/qou tw=n oi)/kade.

id. est,

Maleam legens, quae sunt domi obliuiscere.

Est autem malea promontorium Laconiae, a Maleo, Argiuorum rege dictum, quod per quinque passuum millia in mari protenditur, auctore Seruio in 5. Aeneidos, in quo libro Virgilius videtur ad paroemiam allusisse, cum ait:

- Maleaeque sequacibus vndis.

Item Statius septimo Thebaidos libro:

- Et raucae circumsonat vnda Maleae:

Item in Tiburtino Manlii Vopisci:

- Si Maleae credenda ratis.

Significat et Homerus libro Odysseae nono, periculosam circa Maleam nauigationem fuisse: sic Vlyssem loquentem inducens:

*kai\ nu/ken a)skhqh\s2 i(ko/mhn e)s2 patri/da gai=an,
*alla/ me ku=ma r(o/os2 te perigna/mptonta ma/leian


page 585, image: s0585

*kai\ bore/hs2 a)pe/wse, pare/placen de\ kuqh/rwn.

id est,

Forsitan et patrias rediissem sospes in oras,
Sed me, dum Maleam praeteruehor, vndaque fluctusque,
Et Boreas illinc pulsum admouere Cytheris.

Allusit huc Ouidius in Heroninis:

Ausus es o nimium, nimiumque oblite tuorum,
Thracia nocturno tangere castra dolo.

Nam suorum obliti videntur, qui sese temere periculis obiiciunt. Quandoquidem vna haec praecipua causa vulgus a subeundis vitae periculis deterrit, quod meminerint esse, quibus se saluo sit opus, vt ait Flaccus, et quibus incolumes prodesse tum debeant, tum possint, exstincti grauem allaturi luctum. Videbimur non intempestiuiter vti hac paroemia, si quando discrimen negotii suscipiendi volemus ostendere, aut non esse suscipiendum, aut negligendam vitam.

Omnia sub vnam Myconum.

*pa/nq' u(po\ mi/an mu/kwnon, i. Omnia sub vnam Myconum. Strabo Geographiae suae lib. 10. *mu/kwnos2 d' e)sti\n e)f' h(=| muqeu/ousi kei=sqai tw=n giga/ntwn tou\s2 u(sta/tous2, u(f' h(rakle/ous2 kataluqe/ntas2, a)f' w(=n h( paroimi/a, ta/nq' u(po\ mi/an mu/kwnon, e)pi\ tw=n u(po\ mi/an gra/fhn a)go/ntw\n ta\ dih|rhme/na th=| fu/sei, id est, Est autem Myconus, in qua fabulis proditum est, positos esse Gigantes postremos ab Hercule confectos. Vnde ductum est illud prouerbium: Omnia sub vnam Myconum, in eos, qui res natura diuersas eodem titulo complectuntur. Quibus ex verbis magis colligitur vsus adagii, quam ratio: tametsi coniicere licet, quoniam summa Gigantum, et reliquiae sub Mycono conderentur, sub ea Gigantes omnes iacere vulgo dictum, cum sub aliis item montibus siti fuerint. Itaque, qui eodem in libro grammatica pariter, et theologica, item dialectica, et iurisconsultorum literas tradat, in eum non inconcinne dicetur, Omnia sub eandem Myconum. Aut vbi diuersa gesta, ab eo, quod postremo loco factum sit, aestimentur. Est autem Myconus, ex Cycladibus vna, teste Stephano: qui prouerbii quoque facit mentionem in dictione Myconus. At Zenodotus longe diuersam affert fabulam, quae prouerbio dederit occasionem. Heleus, inquit, filiis suis, Hegetori, et Hippocli, mandarat, vt insulas illas in mari sparsas subigerent. Deinde, vbi Hegetor multas esset aggressus, Hippocles vnam Modo Myconum, velletque nihilominus reliquarum etiam omnium ex aequo particeps esse: consuluerunt super hac re oraculum, quaenam insulae Hippocli cederent: Respondit, mi+/a mu/kwnos2, id est, Vna Myconus. Vsus est eleganter Plutarchus primo sumposiakw=n lib. mi/an mu/kwnon a)pofh/nas2 to\ sumpo/sion, id est, Vnam Myconum faciens conuiuium, significans indistinctos adhuc conuiuas. Vnde et de indiscretis dictum apparet.

Lerii mali.

*le/rioi kakoi\, i. Lerii mali. In eos recte dicetur, qui pariter omnes gentis vitio sunt improbi. Leriorum enim populus, ob insignem malorum improbitatem, in prouerbium abiit, auctore Strabone libro Geographiae 10. Citatque Phocylidis nescio cuius verba haec: *le/rioi kakoi\, ou)x' o( me\n, o( d' ou). pa/ntes2, plh\n patrokle/ous2, kai\ patrokle/hs2 le/rios2, id est, Lerii mali, non vt hic malus, ille nequaquam:


page 586, image: s0586

verum omnes, excepto Patroclo. Et Patroclus est Lerius. Leria insula est vna ex Sporadibus contra litora Cariae, quam Plinius Leron appellat, cum aliis aliquot locis, tum lib. 5. c. 31. Quod hoc dictum est in Lerios, Graeca epigrammata detorquent in Chios: Epigramma sic habet:

*kai\ to/de dhmodo/kou, xi=oi kakoi\, ou)x o( me\n, o(/s2 d' ou)
*pa/ntes2 plh=n prokle/ous2, kai\ prokle/hs2 de\ xi/os2.

id. est,

Hoc quoque Demodoci, Chius malus, haud quidem hic, hic non:
Omnes absque Procle, Chius at ipse Procles.

Apud Strabonem Graecum scriptura mendosa est, cum prokle/hs2 legendum sit, non patrokle/hs2. Interpres vsus est codice castigatiore. quin ipsa carminis ratio reiicit, patrokle/hs2. Si addas, kai\ to/de dhmodo/kou, plenum erit distichon. Id reddetur venustius, fi ab homine ad rem deflexeris: vt, si dicas, omnes prognostae vani, vno excepto Venantio: et tamen prognostes est Venantius. Impii sunt milites omnes, vno excepto Langio; et tamen miles est Langius. Graecorum prouerbium imitatus est Ausonius in Siluium quendam cognomento bonum, natione Brittonem, quae natio et hodie apud Gallos vulgo male audit.

Ad phasim vsque nauigauit.

AVCTORE Strabone libro Geographiae vndecimo, Phasis est Euxini sinus, et extremae nauigationis meta, vel teste prouerbio:

*ei)s2 fa=sin, e)/nqa nausi\n e)/sxatos2 dro/mos2.

id est,

Ad Phasim, vbi supremus cursus nauibus.

Per phasim, Cholchidem significauit, non flumen Phasim, neque vrbem eiusdem nominis ad flumen sitam. Theocritus in Idyllio N.

*pezos2 d' e)s2 kolxw/s2 te kai\ a)/cenon i(/keto fa=sin.

id est,

Et Colchos pedes, et te accessit inhospite Phasis.

Pindarus consimili figura in Isthmiis hymno B. a)ll' e)pe/ra poti\ me\n fa=sin qerei/ais2, e)n de\ xeimw=ni ple/wn nei/lou pro\s2 a)kta\s2, id est, Sed transibat ad Phasim quidem mensibus aestiuis, hieme vero nauigans ad Nili ripas: id est, a Colchide in Aegyptum. Strabo enim putat, Phasianos ab Aegyptiis oriundos, argumentum fumens ex vsu lineorum, quorum tanta sit vis apud Phasianos, vt hinc exportentur etiam in alias regiones. Dicitur de iis, qui longinquas orbis regiones peragrarint. Est enim ipsa figura quasi prouerbialis hyperbole. quo modo dixit et Iuuenalis:

Omnibus in terris, quae sunt a Gaedibus vsque
Auroram, et Gangem.

Et Horatius in Odis:

Extremum Tanaim si biberis, Lyce.

Et Virgilius in Bucolicis:

At nos hinc alii sitientes ibimus Afros:
Pars Scythiam, et rapidum Cretae veniemus Oaxem.

Sumptum videtur ab Iasonis fabula. Neque dissimile fuerit schema, si quis ad Herculis vsque columnas dicatur nauigasse, aut vsque ad Britannos, quos auctores extra mundi terminos ponunt. quod Oceano separentur. Horatius in Odis, lib. tertio:

Visam pharetratos Gelonos,
Et Scythicum inuiolatus amnem.

Idem in eadem oda.

Visam Britannos hospitibus feros.



page 587, image: s0587

Idem rursum:

Et vltimos orbis Britannos.

Mysorum, ac Phrygum termini discreti sunt.

STRABO libro Geographiae duodecimo, regiones quasdam commemorat inter se finitimas, puta Phrygum, Bithynorum, Mysorum, Dolonum. Item, qui iuxta Cyzicum accolunt, Mygdonum, ac Troianorum. Neminem autem inficias ire, quin vnaquaeque suis finibus sit circumscripta. Verum eos fines ad amussim dijudicare, id neutiquam facile. Porro de Phrygijs, ac Mysis prouerbium quoque vulgo iactatum fuisse versibus trimetris.

*xwri\s2 ta\ musw=n, kai\ frugw=n o(ri/smata,
*to\ de\ diori/zein xalepo\n.

id est,

Sunt separati Mysiorum termini,
Phrygumque, sed finire perquam est arduum.

Huius rei causam adducit, quod hi populi non satis stabiliter tutati sint suas sedes, sed subinde aliunde alio depulsi, terminos incertos reddiderint. Plinius libr. 5. Mysiam in Phrygia collocat. Plutarch. e)n toi=s2 u(gieinoi=s2 paragge/lmasi. *xwri\s2 ga\r e)/fh ta\ filoso/fwn, kai\ i)atrw=n, w(/sper tinw=n musw=n, kai\ frugw=n o(ri/smata. id est, Separatam enim aiebat esse philosophorum, ac medicorum professionem, non aliter, ac Mysorum, ac Phrygum fines. Manent in hodiernum diem passim id genus de finibus gentium rixae, longa serie temporum omnia confundente. Adagio licebit vti, de rebus toto genere inter sese dissidentibus, veluti si qui, sentiens longe aliud spectare philosophum, aliud oratorem, dicat, *xwri\s2 ta\ musw=n, kai\ frugw=n. Aut de hominibus, inter quos nihil conuenit, nihilque commune intercedit, vt apud Euripidem Achilles:

*xwri/s2 t' a)ma\ ka)game/mnonos2.

id est:

Separatae [correction of the transcriber; in the print Saparatae] sunt meae res a bonis Agamemnonis.

Quod index auro, id aurum homini.

INTER multas Chilonis sententias, haec praecipue placuit eruditis, auctore Laertio: e)n plinqi/nais2 a)ko/nais2 o( xruso\s2 e)ceta/zetai, didou\s2 ba/sanon fanera\n, e)n de\ xrusw=| a)ndrw=n a)gaqw=n te kakw=n te nou=s2 e(/doken e)/legxon. i. In saxeis coticulis aurum exploratur, euidentem praebens speciem. In auro vero proborum pariter, et improborum ingenium deprehenditur. Stobaeus carmen hoc citat ex Antiphane:

*plou=tos2 de\ ba/sanos2 e)sti\n a)nqrw/pou tro/pwn.

id est:

Opes, vt index, hominis ingenium arguunt.

Allusit huc Aristides in Themistocle: *enteu=qen o(/ra to\n a)/ndra, a)po\ grammh=s2 a)rcba/menos2, kai\ mh/ moi lo/gw| to\n xruso\n, a)lla\ th\n ba/sanon prosa/gwn sko/pei. i. Hinc virum specta, a linea facto initio. Neque mihi, quod dicitur, aurum, sed ipsum admouens indicem considera.

Caue Thoracem.

*fu/latte to\n qw/raka. i. Caue Thoracem. Strabo lib. Geographiae 14. scribit, fluuium esse, nomine Letheum, vicinum Libybus Hesperijs, huic imminere montem, cui nomen Thorax, in quo fama est, Daphitam grammaticum cruci suffixum fuisse, quod maledico carmine reges incessiuisset, vnde


page 588, image: s0588

dictum illud manarit in vulgus, vt dicerent, fu/latte to\n qw/raka, id est, Caue a Thorace. Hoc velut aenigmate prouerbiali festiuiter admonebimus, fraenandam esse linguam, ne voces, petulanter emissae, per iugulum aliquando redeant. Stephanus tantum indicat Thoracem esse ciuitatem Aetoliae, et item Magnesiae: de prouerbio silet.

Magna ciuitas, magna solitudo.

STRABO Geographiae lib. 16. Seleuciam ad Tigrim ait Babylone maiorem fuisse, sed pleraque sui parte desertam, ac iure optimo de illa dici posse, quod de Megalopoli Arcadiae ciuitate dixit comicus quispiam.

*erhmi/a mega/lh 'sti\n h( mega/lh po/lis2.

id est:

Est magna solitudo, magna ciuitas.

Allusum est ad nomen vrbis, cuius meminit et Plinius in quarto. Quadrabit in vrbes, aut domos, agros, aut hortos, aut aliud id genus quippiam, amplum quidem, et spatiosum, sed parum excultum. Aut in librum ingentem quidem illum, verum impolitum, et illimatum.

Ad Scolon nec proficisceris ipse, nec alterum comitaberis.

STRABO lib. Geographiae nono scribit, Scolon vicum esse quempiam Asopiae, sub monte Citherone, sedem inamaenam, incultam, infrugiferam, asperam. Atque hinc vulgo prouerbium manasse:

*ei)s2 skw=lon mh/t' au)to\s2 i)/men mh/t' a)\llw| e(/pesqai.

id est:

Nec per te Scolon ipse, nec vlli alii comes ito.

Refert eadem totidem verbi Eustathius in Boeotiam Homericam. Nam Scolon et Stephanus ponit in Boeotia. Nomen ex re videtur inditum: skw=los2 enim Graecis spinae genus est. Quo prouerbio conueniet vti, si quando significabimus modis omnibus abstinendum a conuictu cuiuspiam, aut a loco, vbi nihil sperandum, quod vel ad voluptatem faciat, vel ad emolumentum.

Oenoe charadram.

*oi)no/h th\n xara/dran, id est, Oenoe torrentis alueum. Nam charadra Graecis significat eam terrae fissuram, quam aqua pluuia, aut torrens, nonnunquam terraemotus efficit. Zenodotus in Collectaneis adagiorum ait, dici solitum in eos, qui sibi malum accerserent. Hinc esse natam paroemiam, quod Oenoe vicus quidam sic Atticae, quem qui incolebant, alueum quendam torrentis vicinum, suis finibus incluserunt. Deinde, ingruente immodica vi aquarum, et ob id corruptis agris, agricolationem perdidisse. Strabo Geographiae libro 8. duas Oenoas commemorat alteram Eleutheris finitimam, alteram apud Marathonem, de qua vulgo iactata paroemia, oi)no/h th\n xara/dran, id est, Oenoe charadram. Effertur adagium ad hunc quoque modum, oi)nai=oi th\n xara/dran, id est, Oenaei charadram, vbi quippiam accersitur ad commoditatem, vnde pernicies adfertur. Hesychius hoc prouerbium refert, et explicat ex Demone, prouerbiorum auctore. Stephanus indicat, Oenoen esse vnam duarum ciuitatum, quas habet Icaria. Vnde dicuntur Oenaei.

Nihil ad Bacchum.

*ou)de\n pro\s2 dio/nuson, id est, Nihil ad Bacchum. Vbi quis nugatur, quae ad rem praesentem nihil attinent.


page 589, image: s0589

Adagionis origo varia traditur. Zenodotus ait, antiquitus in choris Dithyrambos in Bacchum cani solitos. De inde poetas, mutata consuetudine, Aiaces, centauros, atque id genus fabulas coepisse describere. Proinde spectatores per risum acclamasse. Nihil ad Bacchum. Quo conuicio moniti, deinceps satyros inducere coeperunt, ne dei prorsus obliti viderentur. Strabo Geographiae suae libro octauo, scribit, euersa funditus a Romanis, propter violatos legatos, Corinthiorum vrbe, milites in opera quoque nobilia, quibus ea ciuitas praeter caeteras abundabat, ludibriis insultasse. Citatque testem Polybium, qui praedicet praesentem vidisse sese tabulas quasdam, abiectas in solum, in quibus milites talis luserint. Quarum vna fuit ab Aristide depicta. Argumentum erat Bacchus. Hinc, inquit, quidam aiunt manasse, quod prouerbio dicitur, ou)de\n pro\s2 to\n dio/nuson, id est, Nihil ad Bacchum. Suidas refert, Epigenem quendam Sicyonium tragoediam de Baccho conscripsisse, quae cum indigna Deo videretur, quosdam e spectatoribus acclamasse, Nihil ad Bacchum, eamque vocem in prouerbium abiisse. Verum magis approbat eorum sententiam, qui dicunt quondam poetas de Baccho fabularum argumenta consuesse tractare, eaque demum actitari solita. Deinde paulatim ad tragoedias scribendas conuersos, alias fabulas, et historias scriptitasse, praetermissa Bacchi mentione, spectatores igitur acclamasse, Nihil ad Bacchum. Eiusque ferme sententiae suffragatorem [correction of the transcriber; in the print suffragatoerm] citat Chamaeleontem. Huic opinioni adstruit Plutarchus in primo libro Symposiacon, ostendens, ab Aeschylo, et Phrynicho natam paroemiam, qui fabularum argumenta ad historias, et calamitates deflexerint. At Theaetetus apud eundem Suidam, in opere de prouerbio, scribit Parrhasium pictorem Bacchum summa arte finxisse. Itaque, cum apud Corinthios pictorum inter ipsos de arte certamen ageretur, et complures Bacchum pictum proferrent, quorum nullus ad Parrhasii Bacchum accederet, succlamasse populum, Nihil ad Bacchum. Apud eundem quidam, cum Coroebum, Vlyssem illum vafrum, et versipellem vocasset, audiit: Canem adducis ad praesepe, et nihil affers ad Bacchum. Vtroque prouerbio significatum est, nimis inaequalem esse comparationem Coroebi cum Vlysse. Lucianus in Baccho, a)lla\ ti/ pro\s2 to\n dio/nuson ou(=tos2 o( dio/nusos2, ei)/poi ti/s2 a)\n, id est, Sed dixerit quispiam, quid ad Bacchum hic Bacchus? id est, quid ad rem propositam pertinet haec de Baccho fabula? Itaque videtur adagium quadraturum, vel de re ab instituto aliena, vel multo inferiore, vel contemnenda. Plutarchus in Symposiacarum quaestionum prima, de iis agens, qui anxios syllogismos, velut eum, quem *kurieu/onta vocant, in poculis proponere solent, ti/ tau=ta, inquit, pro\s2 to\n dio/nuson. Idem ibi, *pe/myw de\ kai\ ta\ loipa\ taxe/ws2, a)\n tau=ta do/ch| mh\ pantelw=s2 a)/mousa mhde\ a)prosdio/nusa ei)=nai, id est, Mittam autem propediem et reliqua, si quidem haec videbuntur non vsquequaque inscita, neque nihil ad Bacchum pertinentia. Noue quidem, sed tamen opido quam eleganter dixit, a)prosdio/nusa, tacite alludens ad prouerbium. Significat autem, ou)k a)prosdio/nusa, non aspernanda, et ad rem pertinentia. Idem in eiusdem operis libro quarto: *oi)=mai de\ kai\ tw=n sabba/twn e(orth\n mh\ panta/pasin


page 590, image: s0590

a)prosdio/nuson ei)=nai
, id est, Arbitror autem nec sabbathorum festum, nihil prorsus ad Bacchum pertinere. Athenaeus lib. 2. a)prosdionu/sous2 lu/seis2 pragmateuo/menos2, id est, Solutiones nihil ad rem pertinentes moliens. tertio, pa/raula me/lh dixit, modos non respondentes ad tibiam. Ac mox a)kro/thta ku/mbala, hoc est, cymbala non congruentia ad numeros saltationis. Sic enim vocat sermones intempestiuos, aut nihil ad rem pertinentes, quos idem a)mousologi/as2 vocat. De huius formae prouerbiis dictum est nobis alias, Nihil ad versum. Pindarus in Nemeis, para\ me/los2 e)/rxesqai dixit, pro eo, quod erat secus, quam conuenit loqui, maqw\n de/ tis2 a)\n e)rei=, ei) para\ me/los2 e)/rxomai. M. Tullius libro ad Atticum 16. Sed nihil tam a)prosdio/nuson mihi primo videbatur, quam ad has literas, quibus ego a te consilium petieram, te mihi illa rescribere. Tametsi quidam hoc loco pro a)prosdio/nuson legunt a)prosdo/khton, hoc est, inopinatum, inexpectatum. Prouerbii speciem habet, quod est apud eundem Ciceronem in Bruto, Sed domum redeamus. Id velut interpretans subiicit, id est, ad nostros reuertamur. Vtimur et hodie sermonis huius colore, quoties significamus nos a digressione ad id reuerti, quod institueramus.

Sarcire centones.

PERIPHANES in Epidico Plautina, militi iam pugnas militari more paranti narrare: Quin tu, inquit, alium quaeras, cui centones sarcias, id est, quem tu gloriosis mendaciis, et consarcinatis fabulamentis expleas. Solent enim homines gloriosi mendacium aliud ex alio connectere, nullum facientes neque finem, neque modum. Centones autem dicuntur vestes e variis panniculis, ac diuersis etiam interdum coloribus consarcinatae. Iuuenalis:

Intrauit calidum veteri centone lupanar.

Ad harum similitudinem Centonem vocant carminis genus, ex diuersis carminibus, et carminum fragmentis, hinc atque illinc accersitis contextum, quasique consutum. Graeci ke/ntrwnas2 appellant, addita litera, quam abiiciunt Latini. Extant adhuc o(mhroke/ntrwnes2, quorum meminit et D. Hieronymus: et Virgiliocentones Probae mulieris: et Centon nuptialis Ausonii, qui legem etiam eius carminis tradit.

Quod dedi, datum nollem.

LENA Milenis in Cistellaria Plautina, Inter nouam rem, inquit, verbum vsurpabo vetus, Quod dedi, non datum vellem, quod reliquum est, non dabo. Significat, se poenitere, quod puellae fecreit copiam, de caetero non facturam. Vsus adagii fiet venustior, si paulo longius a simplici figura detorqueatur, veluti, si quis, indicans se superioris operae, quam in poeticos studium insumpserit, poenitere, nec esse consilii diutius in ea tempus terere, dicat, Quod dedi, datum nollem, quod reliquum est, non dabo.

Crocodili lacrymae.

*krokodei/lou da/krua, id est, Crocodili lacrymae. De iis, qui sese simulant grauiter angi incommodo cuiuspiam, cui perniciem attulerint ipsi, cuive magnum aliquod malum moliantur. Sunt qui scribant, Crocodilum, conspecto procul homine, lacrymas emittere, atque eundem mox deuorare. Cuiusmodi propemodum erant


page 591, image: s0591

lacrymae Bassiani imperatoris, apud Aelium Spartianum. Lacrymabatur, quoties aut mentio fieret, aut imagines videret Getae fratris, quem occiderat. Alij narrant hanc esse Crocodili naturam, vt, cum fame stimulatur, et insidias machinatur, os hausta impleat aqua, quam effundit in semita, qua nouit, aut alia quaepiam animantia, aut homines aquarum venturos: quo lapsos ob lubricum descensum, neque valentes aufugere, corripiat, correptosque deuoret. Deinde, reliquo deuorato corpore, caput lacrymis effusis macerat, itaque deuorat hoc quoque.

Bona est etiam offa post panem.

*agaqh\ kai\ ma/za met' a)/rton.

id est:

Et post panes bona maza est.

Hemistichion carminis heroici. Zenodotus ait, de iis solere dici, qui penuria meliorum amplectuntur deteriora. Nam Maza quiddam est pane cocto deterius, conflatum ex lacte et farina, quo rustici vice panis vti consueuerunt. Siquidem o)pto\n a)/leuron, in deliciis olim fuisse alias demonstrauimus ex Theocrito. Prouerbii speciem habet, quod est apud Athenaeum libro sexto, licet huic dissimile, peinw=nti ga\r a)ndri\ ma/za timiwte/ra xrusou= te ka)|le/fantos2, i. Maza, siue offa esurienti homini carior et auro, et ebore. Quo licebit vti cum indicabimus rem vsu non opinione aestimandam. Ex his, quae prodidit Athenaeus de apparatu conuiuiorum, liquet, mazam prius apponi solere, deinde panem. Verum consumto pane, probatur et maza. Vt possumus, quando, vt volumus, non licet. Xenophon libro sexto paidei/as2, facit quendam consolantem milites, qui defecti pane, maza vesci cogebantur. Hoc cibo qui victitant, dicuntur a)lfitositei=n, quemadmodum, qui pane, a)rtositei=n.

Si non adsunt carnes, taricho contentos esse oportet.

*an mh\ parh=| kre/a sterkte/on tw=| tari/xw|.

id est:

Probanda salsamenta egenti carnium.

Sunt qui dicant, ta/rixon accipi pro pisce, sed vili, putrique, qui idem sit Aphya. Fortassis hic pro iure accipiendum tarichus. Nam quibus deest obsonium, solent pane in ius immerso vesci. In Aphyas, et Tarichos creber iocus est in comoediis. Sensus hic est, Vbi non est copia meliorum, boni consulere oportet, quaecunque contingunt. Refertur a Diogeniano.

Agathonia cantio.

*agaqw/nios2 au)/lhsis2, id est, Agathonia cantio. Recte dicetur de oratione blanda magis, quam frugifera. Agathon tibicen quispiam erat, cantilenarum suauitate maiorem in modum aures deliniens. Nec huius mores dissimiles musicae fuisse perhibentur. Laborauit enim infamia molliciei. Auctor et Suidas et Zenodotus. Haud scimus, an hic sit idem ille Agathon, in tragicorum certamine victor, in cuius epiniciis Plato celebrat illud nobile conuiuium. Huius multis modis Aristophanes in Thesmophoriis, carminum molliciem deridet.

Edax currus.

*addhfa/gon a(/rma, i. Edax currus, in glutones et voraces dicebatur, propterea quod currus multum absumit vnguinis, siue ceromatis: siue, quod sumptuosa res sit, equos, et currus alere, vnde et comicus Aristophanes


page 592, image: s0592

in Nebulis iocatur in Strepsiadem, quem filius i(ppotrofw=n, ad inopiam redegerat, multo aere alieno contracto. Flauius Vopiscus indicat, Aureliano in delicijs fuisse Phagonem quendam, qui vno die ad mensam imperatoris ederit aprum integrum, centum panes, veruecem, et porcellum, biberit autem in fundibulo apposito plus orca. Sed de hoc hominum genere plura Athenaeus in Dipnosophistis, apud quem libro 5. Socrates, cum quendam vidisset in conuiuio sese intemperantius ingurgitantem opsonio: O vos, qui adestis, inquit, quidam ex vobis pane vtitur vt opsonio, opsonio vt pane. Venustius reddetur, si deflexeris ad animi vitium veluti, si dicas, Huius, aut illius principis amicitiam immodica pecunia parari, ac retineri, alique. Aut, Cupiditates inexplebiles esse, cum naturae vsus perpauca postulet.

Sanguine flere.

*ai(/mati klai/ein, id est, Sanguine flere, prouerbialis hyperbole, significans, nihil non fieri quo flectatur aliquis, sic enim antiquitus loquebantur, Haud flectes illum, nec si sanguine quidem fleueris. Itidem ai(/mati ste/nein, id est, Sanguine gemere. Durat hoc adagium in hodiernum etiam diem. Translatum videtur a prodigijs, quibus interdum statuae sanguineis guttis lacrymare videntur.

Pardi mortem assimulat.

*qa/naton parda/lews2 u(pokri/netai, id est, Pardi mortem simulat. Dicebatur, vbi quis astu perniciem alicui moliretur, veluti, cum Brutus stupidum, ac dementem ageret, vt in posterum imperio potiretur. Id adagium ad quendam apologum referunt. In Maurusia simiarum ingens copia. Pardalis autem animal est, natura simiis infestissimum: quas tamen viribus assequi non potest, nimirum illis in summas arbores subuolantibus. His itaque dolis in eas vtitur. Sternit se supinam sub ramis, ac porrectis cruribus emori fingit sese. Gaudent eo spectaculo simiae considentes in arbore. Deinde, vbi iam mortuam arbitrantur, vnam aliquam emittunt, exploraturam, num vere mortuus sit hostis. Illa, cautim ac pedetentim accedens, vbi nullum vitae videt argumentum, (Pardale nimirum modis omnibus cadauer imitante) demum audet etiam conscendere. Quod simul atque reliquae simiae conspexerint, iam, deposito omni metu, descendunt, et Pardalim omnia ferentem circumsultant: postremo conculcant, insultantes ludibrij causa, donec Pardalis, sentiens illas iam saltando defatigatas, derepente reuiuiscens, aliam dentibus, aliam vnguibus corripit, dilaniatque ac deuorat. Hanc fabulam (ne quid fuci fiat lectori) non reperimus apud idoneum auctorem, sed in Graecis collectaneis cuiusdam Apolonii Byzantii, cuius testimonium quodam in loco Politianus etiam refert, alioquin auctoris non admodum grauis.

Mandare laqueum.

MANDARE laqueum, dicimur, ijs, quos vsqueadeo negligi a nobis significamus, vt, si vel suspendant sese nihil ad nos attineat. Iuuenalis de Democrito:

- Cum fortunae ipse minaci
Mandaret laqueum, mediumque ostenderet vnguem.



page 593, image: s0593

Confine illi, cum iubemus, oi)mw/zein, id est, plorare quempiam, makra\ oi)mw/cai, id est, clare plorare: kai\ klai/ein, kai\ makra\ xai/rein, id est, flere, et longum valere.

Medium ostendere digitum.

MEdio item digito porrecto, supremum contemptum significabant: Martialis lib. 2.

- Et digitum porrigito medium.

Nam hunc digitum Martialis impudicum vocat:

Ostendit digitum, sed impudicum.

Persius infamem.

Infami digito, et lustralibus ante saliuis.

Huc pertinet, quod apud Laertium Diogenes, vt alibi diximus, hospitibus quibusdam, Demosthenem videre cupientibus, non indice digito, sed medio porrecto, demonstrauit, parum virum innuens, et effeminatum. Ac paulo post eodem in loco, satis indicat porrectione digiti medii quippiam obscoenum significari, cum ait, insanos haberi, qui medium porrigant digitum; qui indicem, non item. Itaque eodem in carmine duobus adagiis extremum contemptum indicauit Satyricus:

Mandaret laqueum, mediumque ostenderet vnguem.

Elegantius fiet vtrumque si longius detorqueatur: Vt philosophicis praeceptis laqueum mandes, tu tuo viuito more. Et theologorum decretis negociatores medium vnguem ostendunt, id est, plane contemnunt, ridentque.

Barbam vellere.

*to\n pw/gwna ti/llein, id est, Barbam vellere. Est illud quoque sumptum a gestu, Barbam vellere, quo summum contemptum, ac ludibrium significamus. Horatius Serm. lib. 1.

- Barbam tibi vellunt.
Lasciui pueri.

Persius:

Idcirco stolidam praebet tibi vellere barbam
Iuppiter.

Idem alias,

Si Cynico barbam petulans Nonaria vellit.

Et Dionysius Siculus, non dubitauit Aesculapio barbam auream detrahere. Lucianus in Timone de Ioue Olympio, e)ka/qhso tou\s2 ploka/mous2 perikeiro/menos2, id est, Desidebas, dum tibi circumtonderetur caesaries. Et Barbam vellit mortuo leoni, qui ferox est in prostratum: quod alias attigimus.

Malis ferire.

*mh/lois2 ba/llein, id est, Malis petere, dicuntur, qui muneribus assequi student, quod optant; aut qui donis provocant ad amorem mutuum. Ducta est allegoria a fabula Atalantae, quam Hippomenes cursu superauit, sed arte proiectis inter currendum malis aureis, in quibus sublegendis dum puella subinde remoratur, praecessit, ac vicit iuuenis. Refertur adagium a Diogeniano. Plutarchus in Symposiacis indicat, olim fuisse morem, vt in eos, qui semper vincerent, mala, rosas, nonnulli etiam mala punica iacerent. Vt hinc quoque videri possit ortum adagium, ac dictitatunde iis, qui magnopere mirantur, ac probant quempiam, aut etiam blandiuntur. Idem decad. 9. narrat, Anaxarchum, cum ab Alexandro post coenam malis peteretur, surrexisse, dixisseque hunc senarium ex Oreste Euripidis:

*beblh/setai/ tis2 qew=n brothsi/a| xeri\.

id est,

Ferietur aliquis mox deûm humana manu.

Potest et simplicius accipi, Malis petere, cum quis ad amandum


page 594, image: s0594

lacessitur, ac provocatur, sic enim interpretatur Suidas. Vnde et illud apud Maronem:

Malo me Galatea petit lasciua puella.

Et

Aurea mala decem misi, cras altera mittam.

Et

Ipse ego cana legam tenera lanugine mala.

Et Acontius apud Ouidium Cydippae malum inscriptum in gremium mittit. Aristophanes in Nebulis: *mh/lw| blhqei\s2 u(po\ pornidi/ou, id est, A scorto malo percussus. Interpres adscribit, malum amoris esse symbolum, propterea quod Veneri sit sacrum. Vnde in certamine formarum, praemium malum erat aureum, idque Veneri contigit. Theocritus in Cyclope:

*hrato d' ou)/ti r(o/dois2, ou) ma/lois2, ou)de\ kiki/nnois2,
*all' o)loai=s2 mani/ais2.

id est,

Non malis, non ille rosis, non ille cicinnis,
Sed furiis mago pestiferis adamabat.

Idem in Hodoeporis:

*ba/llei kai\ ma/loisi to\n ai)po/lon a)kleari/sta.

Olim munuscula malis constabant. vnde Horat. in epist.

Frustis, et pomis viduas venentur auaras,
Excipiantque senes, quos in viuaria mittant.

Mare prius vitem tulerit.

*to\ pe/lagos2 pro/teron oi)/sei a)/mpelon, id est, Mare prius vitem feret. De iis, quae nullo pacto fieri possint. Nam salsitudo vitibus inimicissima: Hinc Homerus et Hesiodus identidem pontum vocant a)tru/geton, quod illic nulla colligatur vindemia. Salsa terra fere sterilis est frugibus, sed vitibus inimicissima. Refertur apud Diogenianum.

Betizare, Lachanizare.

LAchanizare vulgo dicebant, pro languere, teste Suetonio in vita Octauii Caesaris, pro quo Augustus nouauit Betizare. Quadrabit et in insulsos, et insipidos. Catullus,

Languidior tenera cui pendens sicula beta.

Item Martialis,

Vt sapiant fatuae fabrorum prandia betae,
O quam saepe petet vina, piperque coquus?

Eodem pertinet illud Diogenis Cynici dictum apud Laertium: Cum adolescentes [correction of the transcriber; in the print adoloscentes] quidam eum canem vocarent, seque cauturos dicerent, ne ab illo morderentur, bono animo esse iussit: canem enim haudquaquam vesci betis, mollitiem illorum notans. Bliteos appellant stupidos. Est bli/ton, herbae genus, cui nomen etiam a stupore saporis inditum putant, quasi bla\c, quae vox bardum, et stupidum significat. Aristophanes in Auibus, w(s2 blakikw=s2 diakonei=s2, Vt stupide ministras. Plautus in Truculento, Blitea et lutea est meretrix, nisi quae sapit in vino, ad rem suam. Laberius Mimographus apud Nonium Marcellum, bipedem et bliteam belluam appellat insulsum et vecordem. Apud Menandrum quoque mariti vxoribus ex blito conuitium faciunt, bliteas eas nominantes. Aristoph. in Nebulis, kai\ se kalou=si blito/man, id est, Teque vocant bardum ac stultum. Fieri potest, vt Gallica quoque vox hinc manarit, qua nunc vulgo contemptissimos, extremaeque notae homines compellant Bliteros, addita litterula.

Promus magis, quam condus.

SAne quam elegans et


page 595, image: s0595

proverbialis Ausonii dimeter iambicus, Promusque quam condus magis, in quendam profusiorem, qui parta prodigere nosset, quaerere, aut quaesita seruare non posset. Sumpta metaphora a rei familiaris dispensatorib. maximeque penuariae, quos Graeci tami/as2 vocant, quorum partes sunt ad vsum familiae promere (id est, proferre) quaedam; alia condere, hoc est, seponere. Iam, qui tantum promit, is ad inopiam velis equisque properat. Plautus in Truculento, Parce promos appellat, sordidos, ac tenaces, et qui sumptum libenter effugiunt.

Nodum in scyrpo quaeris.

Nodum in scyrpo quaeris. In anxium dicebatur, nimisque diligentem, aut meticulosum, qui illic scrupulum moueret, vbi nihil esset addubitandum. Hoc adagium refertur apud Plautum in Menaechmis, et verbis totidem apud Terentium in Andria: Festus ex Ennio citat:

Quaeris et in scyrpo (soliti quod dicere) nodum.

nominatim proverbiali titulo referens. Donato iunci species est scyrpus, laeuis atque enodis. Quanquam apud Gellium Scyrpi dicuntur captiunculae, argutiaeque. Nisi forte quis malit legere. In scrupo, quod hi lapilli laeues sint, ac rotundi.

Delphinum siluis appingit, fluctibus aprum.

Horatius in Arte poetica, proverbiali schemate dixit:

Delphinum siluis appingit, fluctibus aprum,

Indocti poetae stultitiam taxans, qui multa non suo loco, neque tempestiuiter, describit, perinde, quasi pictor Delphinum piscem, iuxta Callimachi dictum, in nemoribus pingeret, rursus aprum in vndis. Confine illi: e)n fakh=| to\ mu/ron, id est, In lenticula vnguentum.

Cancer leporem capit.

*karki=nos2 lagwo\n ai(rei=, id est, Cancer leporem capit. De re nequaquam verisimili, dictuque absurda. Velut, si quis dicat, ab indoctissimo superari doctum.

Ne caprea contra leonem.

*mh\ pro\s2 le/onta dorka\s2, id est, Ne caprea aduersus leonem, hoc est, ne longe inferior cum potentiore decertes. Dorcas enim siluestris est capreolus. Refertur a Diogeniano. Suidas integrum refert senarium:

*mh\ pro\s2 le/onta dorka\s2 a)/ywmai ma/xhs2.

id est,

Ne cum leone caprea pugnam sumpsero.

Homerus Odyss. *q.

*andra/si de\ prote/roisin e)rize/men ou)k e)qelh/sw.

id est,

Cum potiore viro nolim certamen inire.

Pellem caninam rodere.

PEllem caninam rodere, proverbiali metaphora dixisse videtur Martialis, pro eo, quod est hominem maledicum, et improbum conuitiis insectari. Sic enim scribit in obtrectatorem quendam, et oblatratorem:

Non deerunt tamen hac in vrbe forsan,
Vnus, vel duo, tresve, quatuorve,
Pellem rodere qui velint caninam.

Echino asperior.

*exi/nou traxu/teros2, id est, Echino asperior. In hominem intractabilem, et insuauibus moribus dictum. Metaphora sumpta ab animante, cuius duplex est genus: terrestre, spinis obsitum: et maritimum, pinnata vndique


page 596, image: s0596

testudine, ac spinis obductum, quib. se pedum vice voluit, auctore Plinio. Martialis:

Cortice deposito mollis echinus erit.

Aristoteles lib. De generatione animantium 5. tradit, Echinum ipsum quidem pusillum esse, caeterum spinas habere, et longas et acutas. Athenaeus Dipnosophiston lib 3. fabellam haud infestiuam refert e Demetrio Scepsio. Laconem quempiam vocatum ad coenam, appositis Echinis, cum ignoraret, quo pacto soleant edi, nec obseruaret, quomodo caeteri conuiuae his vescerentur, corripuisse quendam, et in os coniecisse vna cum ipsa testa: porro, cum inter dentes strideret Echinus, et hominis os cibo misere cruciaretur, O sceleratum, inquit, edulium, neque nunc te omittam tibi mitis, nec te posthac vmquam sumpsero.

Echinus partum differt.

*exi=nos2 to\n to/kon a)naba/llei, id est, Echinus partum differt. De iis dici suetum, qui prorogarent quippiam suo malo: veluti, qui creditam pecuniam comperendinant, tamen aliquando reddendam vel maiore cum foenore. Aiunt, Echinum terrestrem, stimulata aluo, remorari partum, deinde, iam asperiore, ac duriore facto foetu, mora temporis, maiore cruciatu parere. Auctor Suidas. Plinius lib. 9. c. 25. tradit, piscem, qui dicitur echineis, fluxum grauidarum sistere, et vsque ad puerperium in vtero continere foetum. Quamquam hoc a)prosdio/nuson.

Prius duo Echini amicitiam ineant.

*pri\n de\ du/o e)xi=noi e)s2 fili/an e)/lqoien, o( me\n e)k pela/gous2, o( d' e)k xe/rsou, id est, Prius echini duo inierint amicitiam, alter e mari, alter e terra. De iis, qui moribus ac studiis sunt inter se discrepantiores, quam vt spes sit, aliquando inter eos necessitudine coituram. Venustius erit ad rem deflexum. Nam est Echinus marinus, de quo multa Plinius et Aristoteles. Est et terrestris, quem alio nomine vocant Erinaceum: illud commune, quod vterque spinosus est, vnde et vocabulum inditum. Refertur a Suida.

Non missura cutem, nisi plena cruoris, hirudo.

PRoverbii speciem habet illud etiam Horatianum in arte poetica.

Non missura cutem, nisi plena cruoris, hirudo.

Quadrabit in homines nimium sedulos, et quibusvis in rebus immodicos. Cuiusmodi nonnullos videas, qui cum semel coeperint, nullum faciunt finem, donec defatigati desistant, nec rationem vllam habent alieni fastidii, sed suo tantum animo negocii modum metiuntur, haudquaquam memores vetustissimi sermonis, admonentis, vt tum a lusu desistamus, cum adhuc est iucundus, ne voluptatem odii molestia consecuta contaminet. Nemo nescit, hirudinem, vbi semel haeserit corpori, nulla ratione posse reuelli, donec suctu sanguinis expleta decidat. Quidam appellant sanguisugam, Graeci bde/llan, siue bde/llion, linguam habet bisulcam, ac fistulatam, quam penitus infigit cuti. Meminit Plinius lib. 11. cap. 34. atque inibi de altero quodam animali, cui nomen non sit, quod semper infixo sanguini capite viuat, donec nimia satietate dehiscat, et ipsi immoriens alimento, cum cibi non sit exitus.

Mea est pila.

MEA est pila, id est, Vici, et voti sum compos, aut, Res mihi in


page 597, image: s0597

manu est, apud Plautum in Truculento. Sumptum a notissimo pilae ludo, cum multis insequentibus, vnus aliquis praestantior occupat. Consimili figura dixit in Cassina. Sed, si nunc vult hera facere officium suum, nostra omnis lis est: id est, vicimus. Traducta metaphora a iudiciis.

Ab ouo vsque ad mala.

AB ouo vsque ad mala, proverbiali figura dixit Horatius in Sermonibus, Satyra 3. pro eo, quod est, ab initio conuiuii vsque ad finem.

- Si collibuisset,

inquit,

ab ouo
Vsque ad mala, citaret, io Bacche modo summa
Voce, modo haec resonat quae chordis quattuor ima.

Antiquitus enim coenam ab ouis auspicabantur, malis finiebant. Erit venustius, si longius trahatur, Ab ouo vsque ad mala, i. toto colloquio, tota nauigatione, aut toto opere. Qui rem altius repetunt, quam oportet, notantur illo versu Horatiano:

Nec gemino bellum Troianum orditur ab ouo.

Qui a primis initiis repetunt, e)k tw=n r(izw=n, id est, a radicibus, et a stirpib. imis exordiri dicuntur, qui nihil praetermittunt, ordine narrant, et a capite vsque ad calcem, quod alibi retulimus, Graecis a)/nwqen dicitur, et a)rxh=qen.

Virtutem, et sapientiam vincunt testudines.

Ivlius Pollux lib. 9. de rerum vocabulis, scribit hoc carmen olim proverbio celebratum fuisse:

*ta\n a)reta\n, kai\ ta\n sofi/an nika=nti xelw=nai.

id est,

Et virtus testudinibus, et sapientia cedit.

Est autem velut aenigma, innuens pecuniam longe plus posse, quam aut virtutem aut sapientiam. Antiquitus enim Peloponnesiorum numisma xelw/nh, id est, testudo dicebatur, propter inscalptam in eo testudinis figuram. Testem huius rei citat Eupolidem, qui in fabula, cui titulus, Captiui, o)bolo\n dixerit kallixe/lwnon, id est, obolum pulchrae testudinis. Consimili figura dictum et illud: Multas noctuas sub tegulis latitare: et Bos in lingua, quae suis retulimus locis.

Sacra haec non aliter constant.

SAcra haec non aliter constant. Hoc adagio licebit vti, si quando fatebimur culpam, sed quae rei, locove conveniat, veluti si quis in balneis agat impudentius, aut rusticius in naui, aut in compotationibus ebriorum intemperantius, aut inter mulierculas ineptius, aut inter aulicos dissimulantius, aut inter sophistas loquacius, aut apud populum adulantius. Ausonius nuptialis Centonis excusans licentiam, Etenim fabula est, inquit, de nuptiis, et velit nolit, sacra haec aliter non constant. Sumptum a sacris, quae certis quibusdam caeremoniis peraguntur: de quibus si quid demutes, piaculum admissum putetur. Plutarch. in comment. De audiendis poetis: *qusi/as2 me\n ga\r a)xo/rous2 kai\ a)nau/lous2 i)/smen, ou)k i)/smen de\ a)/muqon ou)de\ a)yeudh= poi/hsin, id est, Sacra enim absque choris, ac tibiis nouimus. Non nouimus autem absque fabula, ac mendacio poesim.

Sequitur ver hiemem.

SEQVITVR ver hiemem. Hoc adagio rerum vices significamus necessario sibi succedentium, vt, si quis, suadens in rebus afflictis animum fulciendum spe meliorum, dicat, Sequetur ver hyemem, id est, tristibus succedent laetiora. Ita Pindarus Isthmyorum hym. 4. nu=n d' au)= meta\ xeime/rion poiki/lwn mhnw=n zo/fon, xqw\n a(/te foiniki/ois2 a)/nqos2


page 598, image: s0598

r(o/dois2, id est, Nunc vero rursum post hibernam multiplicium mensium caliginem, terra veluti purpureis floret rosis. Ausonius in praefatione monosyllaborum, nonnihil abusus est prouerbio, Vt in vetere verbo est, Sequitur ver hyemem. Iam similium nugarum subtexo nequitiam.

Venereum iusiurandum.

*afrodi/sios2 o(/rkos2 ou)k e)mpoi/nimos2, id est, Venereum iusiurandum non punitur. Sensus est, amantium iusiurandum irritum esse, neque ad deos quidquam pertinere, tanquam iocosum. Et auctore Nasone,

Iuppiter ex alto periuria ridet amantum,
Et iubet AEolios in freta ferre notos.

Et Horatius:

Ridet hoc inquam Venus ipsa, rident
Simplices nymphae.

Tibullus.

- Periuria ridet amantum
Iuppiter, et ventos irrita ferre iubet.

Citatur hoc adagium a Platone in Conuiuio: o(\ de\ deino/taton, w(/s2 ge le/gousin oi( polloi\ o(/ti kai\ o)mnu/nti mo/nw| suggnw/mh para\ qew=n, e)kba/nti tw=n o(/rkwn. a)frodi/sion ga\r o(/rkon, ou)/ fasin ei)=nai. ou(/tw kai\ oi( qeoi\, kai\ oi( a)/nqrwpoi pa=san e)cousi/an pepoih/kasi tw=| e)rw=nti, id est, Quodque omnium maximum est, vt sane dicitur vulgo, vni etiam iuranti a diis parata est venia, si, quae iurauit, non praestiterit. Venereum enim iusiurandum negant esse. Adeo tum dii, tum homines nihil non permittunt amanti. In verbis Platonis videtur deesse vocula, e)mpoi/nimon. ou)/ fasin ei)=nai e)mpoi/nimon. Meminit et Procopius in epistola ad Epiphanium vltima: kalw=s2 a)/ra h)/dei to\ tw=n e)rw/ntwn pa/qos2 h( paroimi/a, ka)\|n e)piorkei=n e)qe/lwsi, suggnw/mhn au)toi=s2 e)k qew=n e)pagge/lletai, id est, Pulchre nouit amantium affectum prouerbium: etiam si peierare voluerint, veniam illis a diis pollicetur. Plato in Philebo apud Athenaeum libro duodecimo: w(s2 de\ lo/gos2, kai\ e)n tai=s2 h(donai=s2 tai=s2 peri\ a)frodi/sia, a(\ dh\ me/gista dokou=sin ei)=nai, kai\ to\ e)piorkei=n suggnw/mhn ei)/lhfe para\ qew=n, w(/sper, kaqa/per pai/dwn, tw=n h(donw=n ou)de\ to\n logismo\n kekthme/nwn, id est, Caeterum, quemadmodum dicitur, etiam in voluptatibus circa res venereas, quae sane videntur esse praecipuae, periurium quoque venia donatur a diis: perinde, quasi voluptates puerorum instar sint, qui nondum rationis sunt compotes. Refertur et illud ex Callimacho:

*wmosen, a)lla\ le/gousin, qeatou\s2 e)n e)/rwti
*orkous2 mh\ du/nein ou)/at' e)s2 a)qana/twn.

id est,

Iurauit, verum vulgo dicunt, in amore
Quod iuras, aures non penetrare deum.

Prior versus non caret mendo. Deflecti potest ad quodvis promissum, cuius fides praestanda non videatur.

Tanquam meum nomen. Tanquam digitos.

PROVERBIALES hyperbolae sunt, Tanquam meum nomen, et Tanquam meos digitos, teneo: si quando promptam, certamque memoriam significare volumus. Martialis:

Totis diebus, Afer, haec mihi narras,
Et teneo melius ista, quam meum nomen.

Iuuenalis:

Tanquam vngues, digitosque suos.

Nihil magis meminimus, quam proprii nominis, vnde et vita defunctos olim suo nomine inclamabant.


page 599, image: s0599

Et proprii nominis oblitum, dicimus prodigiosae obliuiscentiae hominem. Antiquitus in digitis computus peragebatur. Exstat ea de re libellus Bedae. Quin hodieque numerandi imperitum, et obliuiosum per iocum rogare solent, quot in manibus habeat digitos. Plutarchus in commentario, cui titulum fecit, Quo pacto quis intelligere possit se profecisse, scribit olim morem fuisse nomina digitorum ediscere, hisque in metu tanquam remedio futuris vti. ipsius verba subscribemus: *oi( me\n ga\r e)kmemaqhko/tes2 ta\ tw=n i)diwn o)no/mata daktu/lwn, xrw=ntai pro\s2 tou\s2 fo/bous2 au)toi=s2 w(s2 a)lecika/kois2, a)tre/ma katale/gontes2 e(/kaston, id est, Quidam enim ediscunt suorum nomina digitorum, eisque contra pauores vtuntur, tanquam ad depellenda mala remedium habeant, paulatim singulos recensentes. Quae vero sint digitorum apud Graecos vocabula, Gellius in Noctibus Atticis indicauit. Caelius Calcagninus, vt indicat Alexander, mauult intelligi de nominibus Dactylorum Idaeorum: de quibus nonnihil attingemus in prouerbio; Celmis in ferro; licet in Plutarcho, i)di/wn legatur, non i)dai/wn.

Bonorum glomi.

*agaqw=n a)gaqi/des2, id est, Bonorum glomi de opibus exstructis, et affatim accumulatis. Sumpta metaphora a glomere textorio, cui fila sunt obuoluta, aut certe ligno illo textorio, cui filorum maxima vis est obuoluta, quod idem phni/on vocant. Prouerbii meminit Iulius Pollux lib. 7. cap. 10. indicans apud comicos esse frequentissimum. Videtur autem allusum ad vocem in Agathide, et Agathis, perinde vt Thucidides in Euripidis epigrammate Athenas th=s2 e(lla/dos2 e(lla/da, vocat. id est, Graeciae Graeciam. Etiamsi libro quinto tribuit hanc sententiam Pindaro. Et quemadmodum e)/sxata e)sxa/twn, id est, postrema postremorum: item kaka\ kakw=n, id est, mala malorum, dicunt Graeci: quam quidem figuram Latini non agnoscunt.

Rem acu attigisti.

EST apud Plautum in Rudente. Rem acu tetegisti [perhaps: tetigisti], pro eo, quod est, rem ipsam diuinasti, nihil aberrans. Metaphora sumpta videri porest a lusu quopiam, in quo diuinator, id quod alius notasset, summa acu tangebat, aut lineam, aut calculum, aut aliud quiddam simile. Igitur acu tangere, perinde est, quasi dicas, ipsissimum punctum attingere. Nam minutissima puncta denotantur acu.

Purgatis auribus.

PVRGATIS auribus pro attentis, et vacuis, prouerbium resipit. Plautus in Milite:

Perpurgatis ambo damus tibi operam auribus.

Horatius in Epistolis:

Est mihi purgatam crebro qui personet aurem.

Persius quinta Satyra:

Stoicus hic autem mordaci lotus aceto.

Nam sordes in auribus collectae auditum hebetant, exemptae reddunt acriorem.

Purior clauo.

*agno/teros2 phdali/ou, id est, Purior, gubernaculo. Comparatio prouerbialis, de re vehementer inculpata, aut moribus vndequaque integris, et incontaminatis. Clauus enim nauticus assiduis fluctibus abluitur, vt


page 600, image: s0600

nihil sordidum possit haerere. Adagium refertur a Suida.

De calcaria in carbonariam.

QVOTIES fit, vt a re proposita ad aliud quippiam longe diuersum digrediamur, de calcaria ad carbonariam decurrere dicimur, siue, cum ex vno malo in aliud diuersum incidimus. Tertullianus libro de carne Christi: Igitur, inquit, de calcaria, quod dici solet, in carbonariam, a Marcione ad Apellem. Huic non dissimile est illud Ciceronis in actione pro Murena: Respondebo igitur Posthumio primum, qui nescio quo pacto, mihi videtur praetorius candidatus in consularem, quasi desultorius in quadrigatum curriculum incurrere.

Datyli dies.

*datu/lou h(me/ra, id est, Datyli dies. Vbi res feliciter successerunt. Sumptum a Datylo quodam, qui apud Athenienses summos est honores consecutus.

Monstrum alere.

MONSTRVM alitur, vbi quid occulti vitii latere significamus: haud scimus, an inde sumpta metaphora quod monstra ob pudorem clanculum aluntur, et occultantur. Siquidem Pamphilus in Andria Terentiana, quod prius repudiatus gener, rursum ad affinitatem repeteretur, suspicans aliquid esse vitii in puella, quod celaretur: Repudiatus, inquit, repetor. Quamobrem? nisi si id est quod suspicor, aliquid monstri alunt. Ea quoniam nemini obtrudi potest, itur ad me.

Non curat numerum lupus.

PROVERBIVM sapit Virgilianum illud in Bucolicis:

Hic tantum Boreae curamus frigora, quantum
Aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas.

Recte dicetur in hominem impudenter furacem. Exstat hodieque vulgo iactatum adagium, Lupus non veretur etiam numeratas oues deuorare. Porro fures paulo timidiores consueuerunt a rebus numeratis abstinere manum, metu videlicet, ne hoc indicio deprehendantur. Huic affinis iocus ille facetus in seruum furacem, cui nihil erat domi, neque clausum, neque obsignatum.

Spartam nactus es, hanc orna.

*hn e)/laxes2 spa/rtan, ko/smei, id est, Spartam, quam nactus es, orna, siue administra. Admonet adagium, vt, quamcunque prouinciam erimus forte nacti, ei nos accommodemus, proque huius dignitate nos geramus. M. Tull. ad Attic. lib. 4. epist. 6. Reliquum est: spa/rtan e)/laxes2, tau/tan ko/smei. Non mehercle possum. Et Philoxeno ignosco, qui reduci in carcerem maluit. Idem ad eundem lib. 1. Eam causam, quam mihi dicis obtigisse spa/rtan, non modo nunquam deseram, sed, etiamsi ab illa deserar in mea pristina sententia permanebo. Quod a Cicerone refertur, carmen est anapaesticum, e tragoedia quapiam, Spartam nactus es, hanc exorna. Theocriti Scholiastes indicat allusum ad hoc prouerbium in Hodoeporis:

*au)to/qi moi pote/risde, kai\ au)to/qi boukolia/sdeu.
*ta\n sautou= pate/wn e)/xe ta\s2 dru/as2.

id est,

Mecum istic certa, simul istic pascito tauros,
Et terram calcans propriam, ne desere quercus.



page 601, image: s0601

Prouerbium igitur ad varios vsus licebit accommodare, vel cum admonebimus, vt suam quisque personam, quam suscepit, cum decoro tueatur. Maritus es, cura, quae mariti sunt officia. Aulicus es, aulicum age. Iudex es, ne iam amicum, aut inimicum, sed iudicem agas. Principatus tibi contigit, principis officio fungere. Priuatus es, vt priuatum te gere. Sic propemodum vsus est Aristophanes [correction of the transcriber; in the print Atistophanes], nam huic inscribitur comoedia, cui titulus qesmoforia/zousai:

*xrh\ ga\r poihth\n a)/ndra pro\s2 ta\ dra/mata
*a dei= poiei=n, pro\s2 tau=ta tou\s2 tro/pous2 e)/xein.

id est,

Decet poetam accommodari moribus,
Vtcumque ad argumenta, quae tractauerit.

Vel cum iubebimus vnumquemque sua sorte contentum esse oportere, quaecunque contigit. Quemadmodum enim peritus gubernator in omni tempestate bonum praestat nauclerum, ita vir sapiens in omni fortuna sapienter se gerit. Est ampla res familiaris, sapienter administra. Non est, vtere paupertatis commodis. Contigit eruditio, vtere ad bene viuendum. Plutarchus in commentario peri\ th=s2 eu)qumi/as2, admonens, vt suam quisque sortem boni consulat, spa/rthn, inquit, e)/laxes2, tau/thn ko/smei, id est, Sparta tibi obtigit, hanc exorna. In eodem libello monet hoc dictum a Solone proditum. Citatur autem ex Euripide.

*spa/rthn e)/laxes2, kei/nhn ko/smei,
*ta\s2 de\ mukh/nas2 h(mei=s2 i)di/a.

id est,

Spartam nactus es, hanc guberna,
Sors est proprie nostra Mycenae.

Videntur verba esse Agamemnonis ad Menelaum. Quod confine est illi Platonico: to\ paro\n eu) ti/qesqai, id est, Quod praesens est, bene dispone, siue boni consule. Nunc vulgus hominum magis incumbit augendae rei, quam bene administrandae. Contra quam bene monet Socrates in Theaeteto Platonis: krei=tton ga/r pou smikro\n eu), ei) polu\ mh\ i(kanw=s2 pera=nai, id est, Nam satius est, pusillum bene, quam multum non vt oportet peragere. Hanc igitur sententiam passim in principum aulis insculpi oportuit, spa/rtan e)/laxes2, tau/tan ko/smei. Principis munus est, modis omnibus reip. commodis prouidere, publicam tueri libertatem, alere pacem, excludere quam minimo suorum exitio maleficia, dare operam, vt sanctos, et integros habeat magistratus. Nihil principi pulchrius, quam vt hoc quidquid est regni, quod fortuna dedit, sua sapientia, virtute, diligentia reddat ornatius. Contigit opidulum, imitare Epaminondam, fac, vt frigidum illud opidulum tua opera multo reddas celebrius, ac locupletius. Contigit fera, et intractabilis natio, da operam, vt eam paulatim cicurem, et legibus obtemperantem reddas. Quasdam nationes ingenium ac linguae sonus discernit, vt Germanos, et Hispanos, quosdam ipsa natura diduxit, vt insulares mari, Italos mari simul, et Alpium molibus. Nonnullis casus suos terminos dedit. Si quisque, quod nactus sit, nitatur ornare, nimium vbique florebunt omnia.

Contigit et malis venatio.

*de/dotai kai\ kakoi=sin a)/gra, id est, Contigit et ignauis a venatu praeda. Vbi quid feliciter obtigit immerenti, quodque fortunae magis, quam illius industriae, sit acceptum ferendum. Allegoria sumpta a venatu, in


page 602, image: s0602

quo vel praecipue dominatur fortuna, Virtus minimum affert momenti. At eruditio nemini contigit nisi labore parta. Regnum obuenit dormientibus, opes affluunt cessantibus nonnunquam, honores accidunt etiam fugitantibus, caeterum, quae vere bona sunt, nostra industria parentur oportet. Inde natum, quod olim mos fuerit, quod venatu captum esset, omnibus impartiri, etiam immerentibus. Ita Theocritus in Piscatoribus:

*ws2 kai\ ta\n a)/gran tw)nei/rata pa/nta meri/zein.

id est,

Sic vti venatum partiri insomnia cuncta.

Quemadmodum arcana non committimus nisi selectis amicis, ita somnia narramus quibuslibet. Prouerbium refertur a Suida, et Zenodoto. Si pro de/dotai legas di/doto, siue de/doto, erit initium carminis trochaici. Nam probabile est, e poeta quopiam decerptum.

Ire per extentum funem

PROVERBIALI figura dixit Horatius, Ire per extentum funem, pro eo, quod est, rem factu perquam difficilem praestare, neque vel tantillum aberrare. Sumptum a funambulis, vt Acroni placet, qui non sine summa arte, summoque vsu, per funem protensum ingrediuntur. Quae res, sicuti coniicere licet, priscis ingenti miraculo fuit, hodie nihil vulgatius. Horatii carmen hoc est.

Ille per extentum funem mihi posse videtur
Ire poeta, meum qui pectus inaniter angit.

Lucernam adhibes in meridie.

*lu/xnon e)n meshmbri/a| a(/pteis2, id est, Lucernam accendis in meridie, id est, facis non suo tempore, aut explicas, quae per se sunt clarissima. Quorsum enim lucernis opus clarissima luce? Natum videri potest a ridiculo Diogenis facto, qui, adhibita interdiu lucerna, rogatusque, quidnam sibi vellet, respondit, a)/nqrwpon zhtw=, id est, Hominem quaero, quemadmodum testatur Diogenes Laertius. Seneca libro De beata vita, indicat hoc fieri solere per superstitionem, si quando denunciabatur ira numinis: Cum, inquit, sistrum aliquis concutiens ex imperio mentitur, cum aliquis secandi lacertos suos artifex, brachia, atque humeros suspensa manu cruentat, cum aliqua genibus per viam repens vlulat, laurumque linteatus senex et medio lucernam die praeferens, conclamat iratum aliquem deorum, concurritis, et auditis.

Soli lumen inferre.

QVINTILIANVS Institut. orator. libro quinto, titulo de vsu argumentorum, similima huic figurae dixit, eum Soli lumen inferre, qui rem per se euidentissimam conaretur argumentationibus probare. Videtur idem cum illo, quod alio retulimus loco, h(li/w| to\ fw=s2 danei/zein, id est, Soli mutuare lumen.

Zoili.

ZOILI audax quidem, sed parum felix mordacitas prouerbio locum fecit, vt vulgo Zoili vocentur, alienarum laudum obtrectatores, et alienorum laborum reprehensores. Martialis.

Pendentem volo Zoilum videre.

Hic Zoilus sophista quispiam fuit, hoc facinore potissimum nobilitatus, quod Homerum poetarum omnium principem, ausus est, libris aliquot


page 603, image: s0603

in eum scriptis, incessere, vnde o(mhroma/stigos2 cognomen meruit, quod ipsum etiam abijt in prouerbium: sic enim appellari coepti nobilium auctorum castigatores, vel Plinio teste in praefatione Historiae naturalis. Et Virgiliomastiges, quorum de numero fuit Pero. Zoilus igitur commentarios in Homerum compositos Ptolemaeo tyranno Aegyptiorum obtulit, ingens, videlicet, praemium a rege sperans. Verum, cum nihil mitteretur, penuria coactus, misit, qui peterent. Ibi Ptolemaeus ait, se mirari, cum Homeros, tot annos defunctus, tot hominum millia pasceret, Zoilum egere, Homero doctiorem. Denique per occasionem supplicio affectus est. Quamquam de mortis genere diuersa tradunt auctores.

Bona Cillicon.

*agaqa\ killikw\n, id est, Bona Cillicon, subaudiendum, facit, aut habet. Conuenit, vbi quis malefactis, ac foedis artibus sibi parauit opes. Huic adagio locum fecit Cillicon quidam, natione Milesius, qui, prodita Prienensib. Mileto patria, ampliter quidem, sed foede, ditatus est. Is, cum, proditionem moliens, rogaretur, quidnam esset facturus, respondit, pa/nt' a)gaqa\, id est, Omnia bona. Vnde prouerbium effertur etiam ad hunc modum, pa/nt' a)gaqa\ w(s2 e)/fh killikw\n, id est, Omnia bona, velut inquit Cillicon. Auctores Suidas, et Zenodotus. Alludit huc et Aristophanes e)n ei)rh/nh|,

*ou)de\n ponhro\n, a)ll' o(/per kai\ killikw\n.

id est:

Mali nihil, verum quod inquit Cillicon.

Interpres adiicit Cillicontis exitium. Prodita a Cilliconte insula Theagenes quidam Syrius commigrarat Samum, atque illic vendebat carnes. Ab hoc cum Cillicon carnes emere vellet, tradidit illi, vt, quod superesset, amputaret. At ille, porrecta machaera, manum hominis abscidit: Ista, inquiens, manu non prodes alteram ciuitatem.

Plumbeo iugulare gladio.

Plumbeo iugulare gladio, est, futili, leuique argumento conuincere quempiam. M. Tullius ad Atticum: Cum illum plumbeo gladio iugulatum tamen iri diceret. Idem in libris De finibus bonorum, frigidum argumentum, plumbeum appellat pugionem. Quemadmodum Aurelius Augustinus libro aduersus Iulianum 3. Et tamen, inquit, dialecticorum quasi iaculis oneratus acutis,in certamen procedis, et iactas plumbeos pugiones. Demosthenes in oratione contra Aristogitonem prima: ou)/te ga\r magei/rw| maxai/ras2 ou)de/n e)st' o)/felos2 h(/tis2 ou) te/mnetai. id est, Neque enim coquo machaerae vllus est vsus, quae non secat,

Leonem radere.

*le/onta zurei=n, Leonem radere, dicuntur, qui feroces, et praepotentes arte tractant, et illudunt magno suo periculo. Vsurpauit hoc adagium Socrates apud Platonem lib. de Republica primo, negans, se vsqueadeo dementem esse, vt leonem ausit tondere, et Thrasymacho homini praeferoci illudere: oi)/ei ga\r a)/n me ou(/tw manh=nai, w(/ste zurei=n e)pixeirei=n le/onta, kai\ sukofantei=n qrasu/maxon. Nam agni citra periculum tondentur, vellunturque, leo nullo modo tractari vult. Ad hoc adagium allusisse videtur Martialis Epigrammatum libro decimo, cum ait:

Quare, si pudor est, Ligella, noli
Barbam vellere mortuo leoni.



page 604, image: s0604

Vertit enim poeta in iocum, quasi tutum esset, et ignauum, leonem iam non sentientem vellere. Per leonem autem innuit pudenda muliebria, iam emortua senio. Id Aristides in Panathenaicis, ad Periclem a Platone taxatum refert: *ws2 q' o(/ra mh\ le/onta zurei=n e)pixeirw=men, ou) qrasu/maxon sukofantei=n e)pixeirou=ntes2, a)lla\ kwmw|dei=n perikle/a, kai\ tau=ta deili/as2, id est, ltaque vide, ne leonem radere conemur, non Thrasymachum calumniari volentes, sed Periclem taxare, praesertim de timiditate.

Ne mihi Suffenus essem.

NE mihi Suffenus essem, ne mihi ipsi blandirer, ac stulte meipsum admirarer. Suffenus erat poeta longe ineptissimus, in aliorum vitia dicax, ad sua caecus. Itaque prouerbium receptum, vt, qui sibi inaniter placerent, Suffeni dicerentur. Catullus in epigrammate:

Idem infaceto est infacetior rure,
Simul poemata attigit: neque idem vnquam
Aeque est beatus, ac poema cum scribit,
Tam gaudet in se, tamque se ipse miratur.

Ibidem:

Quem non in aliqua re videre Suffenum
Possis.

Suffeni similimum Meuium facit Horatius, suis ignoscentem vitiis, aliena mordacissime insectantem.

- Egomet mi ignosco, Meuius inquit.

Siculus omphacizat

*sikelo\s2 o)mfaki/zei, id est, Siculus omphacissat. Omphaca Graeci dicunt vuam acerbam, et immaturam, a)po\ tou= w)mou\s2 fagei=n, id est, quod crudi comedantur. Vnde dicebatur in eos, qui libidine futandi quantumlibet vilia tollerent furto. Ductum a furacitate Siculorum. Non perperam dicetur et in illos, qui, ob immodicam, et praeproperam auiditatem, quo pusillum lucelli faciant sibi, damnum ingens aliis inferunt. Sunt, qui credant, quadrare posse in eos, qui bellissima quaeque sibi decerpunt: vt Syrus ille Terentianus. Zenodotus ait, ex Epicharmo sumptum. Refertur et a Suida.

Anus simia sero quidem.

*ge/rwn pi/qhkos2 a(li/sketai me\n, meta\ xro/non d' a(li/sketai, id est, Anus simia sero quidem capitur, sed tamen aliquando capitur. Vbi versutus aliquis, qui diu eluserit, tandem dat poenas. Valebit ad exhortandum, vt quisque veris rationibus agat, si velit esse tutus, ne fidat callidis quidem, sed inhonestis consiliis. Nullum enim tam instructum dolis, vt perpetuo fallat, sed tandem casus aliquis in apertum profert dissimulatam malitiam.

Parni scaphula.

*to\ pa/rnou skafi/dion, id est, Parni scaphula. Conuenit in eos, qui, ob res minutulas, multum litium, et querelarum mouent. Sumptum a Parno quopiam, qui, ob nauiculam ereptam, populo molestissimus fuisse legitur. Auctor Diogenianus. Cum enim huius causa frequenter ad populum deferretur, tandem in popularem iocum abiit, velut illud, o( dio\s2 ko/rinqos2.

Ne puero gladium.

*mh\ paidi\ th\n ma/xairan, id est, Ne puero gladium, subaudiendum, commiseris. Allegoria prouerbialis, admonens, non esse mandandam


page 605, image: s0605

potestatem vel adolescentibus, vel imperitis, ac stultis, qua tum in suam, tum aliorum perniciem sint abusuri. Ne iuueni commiseris administrationem pecuniae. Ne puero gladium. Ne regnum impuberi. Ne puero gladium. Ne magistratum mandaris stultis. Ne puero gladium. *mh\ paidi\ th\n ma/xairan. Plutarchus in libello, cui titulus, *o ti kai\ gunai=kas2 kaka\s2 paideute/on, citante Stobaeo: nam is liber nondum emersit in lucem: *mh\ paidi\ ma/xairan h( paroimi/a fhsi\n. *egw\ de\ fai/hn a)\n mh\ paidi plou=ton, mh\ de\ a)ndri\ a)paideusi/an, id est, Ne puero gladium, ait prouerbium. Significat, pecuniam pestiferam adolescentibus, viro inscitiam. Idem in Problematis Symposiacis, *ei) de\ mh\, dote/on w(/sper paisi\n a)tremei=n mh\ duname/nois2, ou) do/ru kai\ ci/fos2, a)lla\ platagh\n, kai\ sfai=ran, id est, Sin minus, dare oportet, veluti pueris non valentibus conquiescere: non hastam, aut ensem, sed crepitaculum; aut sphaeram. Vsurpauit et Athenaeus libro Dipnosophistarum quinto in philosophum, cui commissum esset Imperium.

Lindij sacrum.

*li/ndioi th\n qusi/an, id est, Lindii sacrum, subaudi, faciunt. Dicebatur in eos, qui inauspicato rem diuinam faciebant. Sumptum ab historia, cuius meminit etiam Lactantius in Institutionibus Christianae religionis, libro primo. Hercules olim agricolae cuidam Lindio duos boues per vim eripuit, et mactatis illis conuiuium sibi parauit. Senex autem Herculi comedenti, cum multa in eum male dicta congereret, voluptati pariter, et risui fit: ita, vt Herculem dixisse ferant, nullum vnquam conuiuium sibi iucundius accidisse. Sed haud ab re fuerit Lactantii verba subscribere. Apud Lindum, inquit, quod est opidum Rhodi, Herculis sacra sunt, quorum a caeteris longe diuersus est ritus: siquidem non eu)fhmi+/a|, vt Graeci vocant, sed maledictis, et execratione celebrantur. Eaque pro violatis habet, si quando inter solemnes ritus vel imprudenti alicui exciderit bonum verbum. Cuius rei haec ratio redditur, si tamen vlla esse in rebus vanissimis potest. Hercules cum eo delatus esset, famemque pateretur, aratorem quendam adspexit operantem, ab eoque petere coepit, vt sibi vnum bouem venderet. Enim vero ille negauit fieri posse: quia spes sua omnis colendae terrae duobus illis iuuencis niteretur. Hercules, solita violentia vsus, quia vnum accipere non potuit, vtrumque sustulit. At ille infelix, cum boues suos mactari videret, iniuriam suam maledictis vltus est: quod homini eleganti, et vrbano, gratissimum fuit. Nam, dum comitibus suis epulas apparat, dumque alienos boues deuorat, illum sibi amarissime conuiciantem, cum risu, et cachinnis, audiebat. Sed, postquam Herculi diuinos honores, ob admirationem virtutis, deferri placuit a ciuibus, ei ara posita est, quam de facto bou/zugon, id est, bouis iugum, nominarunt, ad quam duo iuncti boues immolarentur, sicut illi, quos abstulerat aratori: eumque ipsum sibi constituit sacerdotem: ac praecepit, iisdem maledictis semper in celebrandis sacrificiis vteretur, quod negaret se vnquam epulatum iucundius. Hucusque Lactantiana reddidimus verba. Zenodotus addit, hunc apud Lindios inoleuisse morem, iubente etiam oraculo, vt, inter peragenda sacra, conuitia quaedam iactarentur. Meminit huius et Gregorius


page 606, image: s0606

Nazianzenus in orationibus stelieuticis. Adagium ad multos vsus accommodari potest, vel ad rixosum conuiuium, seu disputationem, vel ad rem quampiam, malis omnibus institutam.

Megarensium lacrymae.

*megare/wn da/krua, id est, Megarensium lacrymae, dicebantur vel fictae, nec ex vero dolore profectae, vel vi adactae. Diogenianus ad huiusmodi refert historiam. Bacchius quidam Corinthius, Clytii, Megarensium Regis, filiam vxorem duxerat. Ea defuncta Clytius complures virgines, et adolescentes Corinthum misit, qui in funeralibus pompis puellam deplorarent, lacrymis vtique fictis:

Vt, qui conducti plorant in funere, dicunt,
Et faciunt prope plura dolentibus ex animo.

Contra Iuuenalis:

Ploratur lacrymis amissa pecunia veris.

Suidas aliam affert causam. Apud Megarenses enim permultam allii copiam esse: huius acrimonia multis exprimi lacrymas vel inuitis. Proinde apud Aristophanem, qui lacrymatur, allium olfacere, per iocum dicitur Igitur, si ad simulatum dolorem ac commodes, prouerbium affine fuerit illi, Flere ad nouercae tumulum.

Ventus neque manere sinit, neque nauigare.

*ane/mos2 ou)/te me/nein e)a=|, ou)/te plei=n, id est, Ventus neque manere sinit, neque nauigare. Philoctetes apud Aeschylum:

*enq' ou)/te mi+/mnein a)/nemos2, ou)/te plei=n e)a=|.

id est:

Vbi nec manere, nec ire ventus annuit.

Similimum est illi, Lupum auribus teneo. Vsus erit, vbi quis in eas rerum angustias inciderit, vt nec relinquere negotium sit integrum, nec absoluendi sit facultas. Mutuo sumta metaphora a saeuissima ventorum tempestate, cum nautis periculosissima est nauigatio, neque tutum tamen anchoram iacere. Q. Curtius lib. 8. citra figuram extulit hoc pacto: Attonitisque auribus stupens agmen, nec progredi, nec considere audebat. Refertur a Diogeniano.

Vulpes non iterum capitur laqueo.

*all' ou)k au)=qis2 a)lw/phc pa/gais2, id est, At non iterum vulpes laqueis, subaudiendum capitur. Qui sapit, ou) di\s2 pro\s2 to\n au)to\n proskrou/ei li/qon, id est, non iterum ad eundem offendit lapidem. Stupidi est hominis, in malum gustatum iterum incidere. In Plutarchi Collectaneis effertur hunc ad modum, a)lw/phc diafugou=sa pa/gas2, au)=qis2 ou)x a(li/sketai, id est, Vulpes, quae semel effugerit laqueos, non capitur iterum. Huic animanti natura inest astutia, quemadmodum leonibus audacia. Sic Pindarus in Isthmiis hymno quarto, *tolma=| ga\r ei)kw\n qumo\n e)ribreme/tan qhra\n leo/ntwn e)n po/nw|, mh=tin d' a)lw/phc, id est, Virum fortem, ob robur, leoni; ob prudentiam, vulpi comparat. Confine est illi, quod alibi retulimus, Iterum ad eundem lapidem impingere: quod vsurpauit Gregorius Theologus in epistola quadam ad Bosphorium, di\s2 ga\r pro\s2 to\n au)to\n li/qon propai/ein, toi=s2 a)noh/tois2 monoi=s2 h( paroimi/a di/dwsin, id est, Bis enim ad eundem lapidem impingere, solis stultis concedit prouerbium.

[gap: body text]