06/2005 Ruediger Niehl markup
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check
12/2010 Hajnalka Kristóffy; Reinhard Gruhl markup
manual spell check performed - no orthographical standardization
image: as001ADAGIA OPTIMORVM VTRIVSQVE LINGVAE SCRIPTORVM OMNIA, QUAECVNQVE AD HANC VSQVE diem exierunt. PAVLI MANVTII STVDIO ATQVE industria, Doctissimorum Theologorum consilio atque ope, ab omnibus mendis vindicata, quaepium, et veritatis Catholicae studiosum Lectorem poterant offendere. Cum plurimis ac locupletissimis Indicibus. [gap: illustration] URSELLIS, Ex Officina Cornelii Sutorii, impensis Lazari Zetzneri, Bibliop. M. D. CIII.
image: as003
[gap: body text before]
page 327, image: s0327Folium Sibyllae.
FOLIVM Sibyllae apud Latinos eandem vim obtinet. Iuuenalis:
Credite me vobis folium recitare Sibyllae.Id est, rem indubitatam. Aristophanes in Pace,
*ou) mete/xw tou/twn, ou) ga\r tau=t' ei)=pe sibulla.id est.
Haud equidem agnosco, neque enim canit ista Sibylla.Ductum adagium a Cumana Sibylla, cuius oracula cum primis celebrantur. Huic autem mos erat, vt testatur M. Varro, in palmarum foliis oracula scribere. Quod secutus est Virgilius in tertio Aeneidos.
Insanam vatem aspicies, quae rupe sub ima
Fata canit, foliisque notas, et nomina mandat.
Quaecunque in foliis descripsit carmina virgo,
Digerit in numerum, atque auro seclusa relinquit.
Illa manent immota locis, neque ab ordine cedunt.Item in sexto:
--- Foliis ne tantum carmina manda,
Ne turbata volent rapidis ludibria ventis.Frater viro adsit.
*adelfo\s2 a)ndri\ parei/h, id est, Frater viro adsit. De fido auxilio dici solitum, propterea quod in rebus periculosis vix vnquam frater solet fratri deesse. Apud Platonem secundo De republica libro, Adimantus, Glauconis aduersus Socratem disputantis partes excipiens, Nondum, inquit, Socrates, satis hac de re dissertum [reading uncertain: print faded] . Cur ita? Nempe, quia id nondum est dictum, quod maxime dictum oportuit. Tum Socrates, ou)kou=n to\ lego/menon, a)delfo\s2 a)ndri\ parei/h, id est, Igitur frater adesto viro, vt habet prouerbium: quare tu, si quid hic praetermisit, adiuua. Idem ex Homero sumptum adagium testatur in Protagora, vbi Socrates, Prodicum aduocans, vt Simonidem ciusdem ciuitatis hominem a Protagorae calumnia tueatur. Videor equidem, inquit, aduocare te; quemadmodum ait Homerus, Scamandrum ab Achille obsessum Simoentem aduocasse:
*fi/le kasi/gnhte, sqe/nos2 a)ne/ros2 a)mfote/roi/ per
*sxw=men.id est.
Frater amice, hominis pariter compescere vires
Ambo huius studeamus.Est autem is locus in Iliados f. Rursum Iliados x. similiter Hector iam impar Achilli Deiphobum fratrem inuocat, vti ferat suppetias. Pallas enim illi apparuerat Deiphobi specie, ac deceptus Hector, frustra inclamat,
*dhi/fobon d' e)ka/lei leukaspi/da makra\n au)+/sas2.id est.
Deiphobum fratrem intento clamore vocabat.A quo cum destitueretur, diem fatalem esse intellexit. Plutarchus in vita Caesaris refert, Cascam, Caesare retinente gladium, fratris auxilium ad hunc modum implorasse, idque verbis Graecis, a)delfe boh/qei.
Ne temere Abydum.
*mh\ ei)kh= th\n a)/budon, id est, Ne temere Abydum, subaudiendum, nauiges. Ne quid graue periculum suscipias sine causa idonea. Veluti, si quis admoneat, ne se facile coniiciat aliquis in aulam principis, quod ea res non omnibus feliciter cedat: aut ne compotationibus temulentis
page 328, image: s0328admisceat sese, quod fere non contingat abire sine malo, aut ne poetarum attingat literas, quod animos complurium soleant corrumpere. Athenaeus lib. 12. narrat, Alcibiadem, posteaquam a tutoribus accepisset suas facultates, Abydum Hellesponti nauigasse, atque illic luxu, deliciisque fuisse corruptum, vt non dissimile sit illi,
Non cuivis homini contingit adire Corinthum.Male audiebat Abydena gens, quod calumniatrix esset, vt intelligas ea gratia non esse tutum illic versari. Meminit adagii Stephanus, et Suidas. Stephanus sic effert adagium, ei) mh\ d' ei)/kh th\n a)/budon patei=n, id est, Si ne temere quidem Abydum calcare: id est, ne quis confidenter illam ingrediatur: indicat vsurpari de temerariis, addens hoc iaci solitum in eos, qui Abydum Insulae Mileti incolebant.
Vna hirundo non facit ver.
*mi/a xelidw\n e)/ar ou) poiei=, id est, Vnica hirundo non efficit ver, hoc est, vnus dies non sat est ad parandam virtutem, aut eruditionem. Aut non vnum aliquod bene factum, bene dictumve sufficit ad hoc, vt viri boni, aut boni oratoris cognomen promerearis: plurimis enim virtutibus ea res constat. Aut, vt certum aliquid cognoscas, non satis est vnica coniectura. Quod si permultae conueniant, tum denique probabilis fuerit coniectura. Siquidem fieri potest, vt vna quaepiam hirundo casu maturius appareat. Sumptum ab hirundinis natura, quae veris est nuncia: nam hyeme deuolat. Vnde Horatius.
--- Zephyris, et hirundine prima.de primo vere sentiens. Aristoteles lib. Moralium primo, *to\ ga\r e)/ar ou)/te mi/a xelidw\n poiei=, ou)/te mi/a h(me/ra, id est, Ver enim nec vna hirundo facit, nec vnus dies. Et beatum eodem modo, felicemve nec vnus dies, nec breue efficit tempus. Aristophanes in Auibus,
*dei=sqai de\ e)/oiken ou)k o)li/gwn xelido/nwn.id est,
Multa videtur opus habere hirundine.Interpres indicat allusum ad prouerbium quod modo retulimus, *mi/a xelidw\n e)/ar ou)poiei=. Huic affine videtur illud Sophocleum in Antigona.
*polis2 ga\r ou)k e)/sq' h(/tis2 a)ndro\s2 e)/sq' e(no\s2.id est,
Namque vnius quae sit viri, haud est ciuitas.Etenim, quemadmodum vna hirundo non facit ver, ita nec vnus homo facit ciuitatem, nec vnus nummus diuitem.
Da mihi mutuum testimonium.
*da/neiso/n moi marturi/an, id est, Da mihi mutuum testimonium, hoc est, Da mihi tuum testimonium recepturus itidem meum, si quando desiderabis. In eos recte iaciendum, qui se mutua ratione laudant, ac praedicant: aut qui mutuo studio sibi inuicem suffragantur, aut qui ad gratiam testificantur, neglecta religione. M. Tull. pro L. Flacco, repudians, eleuansque Graecorum testium fidem. Veruntamen, inquit, hoc dico de toto genere Graecorum, Tribuo vel literas, do multarum artium disciplinam: non adimo sermonis leporem, ingeniorum acumen, dicendi copiam. Deinde, si qua sibi alia sumunt, non repugno. Testimoniorum religionem, et fidem nunquam ista natio coluit, totiusque huiusce rei, quae
page 329, image: s0329sit vis, quae auctoritas, quod pondus, ignorant. Vnde illud est, Da mihi testimonium mutuum? Non Gallorum, non Hispanorum putatur. Totum istud Graecorum est, vt, etiam qui Graece nesciunt, hoc quibus verbis a Graecis dici soleat, sciant. Quibus ex verbis M. Tullii satis liquet, adagium hoc aetate illa multo fuisse tritissimum.
Mutuum muli scabunt.
MVTVVM muli scabunt. Vbi improbi, atque illaudati se vicissim mirantur, ac praedicant. Translatum a mulis, qui, sicuti reliqua iumenta, sese inuicem dentibus scabere solent. Citatur hic titulus, Mutuum muli scabunt, a Nonio Marcello inter reliquos Menippearum titulos M. Varronis, mirum ni prouerbialis. Ausonius in altera praefatione monosyllabarum: Sed, vt, quod per adagionem coepimus, prouerbio finiamus: mutuo muli scabunt. Meminit huius et Varro li. de lingua [correction of the transcriber; in the print lingna] Latina tertio. Symmachus in epistola quadam, Mutuum, inquit, scabere mulos, cui prouerbio ne videar esse confinis, praeconium virtutum tuarum, presso dente restringo. Non videtur autem adagium recte accipi posse,nisi malam in partem: veluti si indoctum indoctus, deformem deformis, improbum improbus vicissim laudaret. Cuiusmodi fabulam memorat Horatius de duobus fratribus, qui se mutuum scabebant, ac mutuo officio alterum alter vicissim efferebant laudibus:
Frater, inquit, erat Romae, consulti rhetor, vt alter
Alterius sermone meros audiret honores,
Gracchus vt hic illi foret, hic vt Mutius illi.Idem, poetas indoctos notans, qui tamen inuicem se recitantes audiebant, ac laudabant,
Discedo Alcaeus puncto illius, ille meo quis?
Quis? nisi Callimachus?Tradunt operas mutuas.
HVIC confine est Terentianum illud ex Phormione: Tradunt operas mutuas. De adolescentibus, qui se vicissim in peccatis defenderent. Translatum videtur ab agricolis vicinis, qui mutuam inter sese operam commodare solent. Aut ab artificibus, qui mutua nonnunquam vtuntur opera: maxime fabri aerarii.
Senes mutuum fricant.
HVC pertinet et iocus ille in prouerbium versus, de senibus mutuo se fricantibus. Narrat autem fabulam Aelius Spartianus in Adriani Imperatoris vita. Is Adrianus in balneo veteranum quempiam, seruuli penuria, sese marmorib. affricantem conspicatus, eum et seruulis aliquot, et sumptibus donauit. Quod reliqui veterani, feliciter cessisse videntes, coeperunt et ipsi complures sub oculis Imperatoris sese marmoribus affricare, vt hoc modo principis elicerent benignitatem. At ille, euocatis senibus, iussit, vt alius alium vicissim defricarent, atque ita pueris nihil opus fore. Is iocus postea in vulgi fabulam cessit. Celebratur et Scipionis Aemiliani apophthegma, Iumenta, quod manibus carent, alieno egere frictu. Quo significatum est, eos, qui res egregias gerere non possunt, egere praecone, quo famam sibi comparent.
Fricantem refrica.
*to\n cu/onta a)nticu/ein, id est,
page 330, image: s0330Scalpentem vicissim scalpe. Refertur in Diogeniani collectaneis. Par est de merente bene, bene mereri, et officium officio pensare. Suidas ab asinis metaphoram translatam existimat inuicem morsicantibus: et in vtranque partem dici posse, qui se mutuis officiis adiuuant, aut qui se mutuis contumeliis afficiunt. In quam sententiam celebratur et Mimus ille non illepidus, Senecae titulo, sed falso:
Ab altero expectes, alteri quod feceris.Aristides in communi defensione quatuor oratorum. *to\n cu/onta d' a)nticu/ein kai\ toi=s2 o)/nois2 h( paroimi/a dh/pou di/dwsi. perikle/a de\ ka)\n toi=s2 le/ousi ma=llon, h)\ toi=s2 o)/nois2 ei)ka/zein fai=en a)\n o(mhri/dai, id est, Scalpentem inuicem scalpere, etiam asinis videlicet tribuit prouerbium. Porro Periclem cum leonib. magis, quam cum asinis, esse conferendum dixerunt Homerici. Huc pertinet illud, xei\r xei=ra ni/zei, id est, Manus manum lauat. Quod citat in Axiocho Plato.
*dia\ panto\s2 de\ e)/qos2 e)sti\n au)tw=| fronei=n to\ e)pixa/rmeion.
*(a de\ xei\r th\n xei=ra ni/zei, do\s2 ti\ kai\ la/be ti.id est.
Semper illi mos erat in animo voluere illud Epicharmi dictum:
Abluit manum manus, da aliquid, et aliquid accipe.Et melius trochaicus tetrameter Graecus constabit, si pro la/be ti legas la/mbane/ ti. Quod idem alio loco citauimus, sed aliter, mendosum exemplar secuti, cum Graecus Plato nondum esset ad manum, quem consulere possemus. Cuius rei visum est commonefacere lectorem, ne quis hoc nomine nobis calumniam struat, quod temere Platonis scripturam inuerterimus. Quantum autem ad sententiam pertinet, nihil omnino referri, ni/zei legas, an kni/zei, quandoquidem, vt manus manui mutuum praestat officium lauando, itidem et scalpendo.
Aequalem vxorem quaere.
*th\n kata\ sauto\n e)/la, id est, Aequalem tibi vxorem ducito. Adagium admonet, ne quis, cupiditate, aut ambitione allectus, se potentiorem ducat vxorem. Nam eiusmodi ferme connubia inauspicato cedere. Plutarchus in libello de Liberis educandis parentes admonet, vt eiusmodi liberis suis vxores despondeant, quae non sint multo vel ditiores, vel potentiores. Prudenter enim dici prouerbio, Tuae sortis vxorem ducito. Celebratur et hoc inter sapientum apophthegmata, atque a nonnullis Pittaco adscribitur, *ga/mei e)k tw=n o(moi/wn, id est, Vxorem ducito ex aequalibus. Nam, si duxeris ex potentioribus te prognatam, dominos tibi parabis, non affines. Diogenes Laertius in vitis philosophorum huiusmodi quiddam commemorat, quod quidem affirmat et Callimacho non ineleganti epigrammate celebratum esse. Adolescens quidam Atarnetes, Pittacon consuluit, vtra sibi e duabus ducenda esset vxor. Nam duae offerebantur: altera par opibus ac genere: altera vtroque superior. At ille, sublato scipione, quo nitebatur, admonuit, vti pergeret ad triuia ciuitatis, quo pueri lusus causa conueniunt: eos consuleret, et quod illi dedissent consilii, id sequeretur. Pueri ex prouerbiali cantione responderunt. Aequalem vxorem esse ducendam. Itaque adolescens, altera praeterita, duxit aequalem. Idem Dioni suadet Callimachus. Haec autem sententia hoc
page 331, image: s0331impensius placuit Pittaco, quod ipse nobiliorem se duxerat Draconis sororem, cuius imperium, fastidiaque molestissime legitur tulisse, vt hoc dictum non in tempore, sed suo malo videatur reperisse. Extat autem epigramma, id est huiusmodi:
*cei=nos2 a)tarnei/ths2 ti\s2 a)nei/reto pi/ttakon ou(/tw,
*to\n mitulhnai=on pai=da to\n u(r(r(adi/ou.
*)/atta ge/ron, doio/s2 me kalei= ga/mos2, h( mi+/a me\n dh\,
*nu/mfh, kai\ plou/tw| kai\ geneh= kat' e)me\,
*(h d' e(te/rh, probe/bhke. ti/ lw/ion, ei) d' a)/ge moi su\
*bou/leuson pote/rhn ei)s2 u(me/naion a)/gw.
*ei)=pen. o( de\ skipi/ona gerontiko\n o(/plon a)ei/ras
*)hni\ de\ kei=noi soi pa=n e)re/ousin e)/pos
*oi(d' a)r' u(po\ plhgh=|si qoa\s2 be/mbikas2 e)/xontes2
*)/estrefon e)urei/h| pai=des2 e)ni\ trio/dw|.
*kei/nwn e)/rxeo fhsi\ met' ixni/a. x' o( me\n e)pe/sth
*plhsi/on, oi( d' e)/legon, th\n kata\ sauto\n e)/la.
*tau=t' a)i+/wn o( cei=nos2 e)fei/sato mei/zonos2 oi)/kou
*dra/cesqai, pai/dwn klh/doni sunqe/menos
*th\n d' o)li/ghn w(s2 kei=nos2 e)s2 oi)=kon e)ph/geto nu/mfhn,
*ou(/tw kai\ su\ di/wn th\n kata\ sauto\n e)/la.Quos versus, quoniam Ambrosius Camaldulensis, Diogenis interpres, non omnino infeliciter Latinos fecit, haud grauabimur adscribere:
Hospes Atarnites rogitauit Pittacon olim,
Sic Mitilenaeon, Hyrradioque satum,
Magne senex, geminae cupiunt mihi nubere, quarum
Et genere, atque opibus conuenit vna mihi:
Altera praecellit, quid praestat consule, dicque,
Vtra ex his potius sit capienda mihi?
Hic, baculum tollens, sic, tela senilia, dixit,
Consilium pueri, quod petis, expedient,
Queis celer in gyrum iactatus verbere turbo
Assiduo latis vertitur in triuiis.
I, sequere illorum monitus. sic fatur, at ille
Scitatur, referunt, Tu tibi sume parem.
Quae postquam aeudiuit, monitis puerilibus haerens,
A magnis hospes abstinuit thalamis.
Atque parem paruas laetus traduxit in aedes.
Sic Dion aequalem, si sapis, ipse cape.Est autem allegoria a turbine puerili, qui flagellis circumagitur. Agebat enim quisque pro suis viribus turbinem sibi congruentem. Deianira apud Ouidium ad suum sexum transtulit prouerbium:
Quam male inaequales veniunt ad aratra iuuenci,
Tam iuueni magno coniuge nupta minor.
Non honor est, sed onus, species laesura ferentes:
Si qua voles apte nubere, nube pari.Plutarchus De liberis educandis, to\ ga\r th\n kata\ sauto\n e)lei=n sofo\n, id est, Sapientis est, vxorem sibi parem, congruamque ducere. Huc adscribendum putauimus carmen illud ex Thesmophoriazusis, Aristophanis titulo inscripta:
*de/spoina ga\r ge/ronti numfi/w| gunh\.id est:
Regina siquidem mulier est sponso seni.
page 332, image: s0332Idem admonet versus ille Euripideus in Rheso:
*ou)k e)c e)mautou= meizo/nwn gamei=n qe/lw.id est:
Nolim ex potentioribus me coniugem.Neque vero solum id spectari conueniet, vt par sit vxor generis claritate, aut modo rei familiaris, verum vt aetas non admodum discrepet, vt forma, vt vitae genus. Potest et longius trahi nimirum ad negotium suscipiendum, cui sis conficiendo par, et idoneus. Item ad vitae genus aptum, et ad amicum tuis accommodum moribus.
Ne my quidem facere audet.
QVI metu non auderent hiscere, ij quondam negabantur my facere audere. Refertur adagium a Varrone, libro De lingua Latina 3. Putat enim ille mussare verbum deductum a my literae vocabulo, quasi mu/zein, propterea quod muti non amplius sonare queant, quam my. Est enim ea litera maxime omnium muta, praesertim in fine, mire os contrahens, et occludens. Verba Varronis sunt haec: A quo idem dicit, quod minimum est, neque, vt aiunt, mu= facere audent. Videtur esse carmen Ennianum: Nam hunc paulo superius citauerat. Dicit, quod minimum est, neque, vt aiunt, my facere audent. Est autem Graecis mu/zw, tum sugo, tum naribus vocem reddo. Aristophanes e)n qesmofori+azou/sais2,
*ti/ mu/zeis2, pa/nta pepoi/htai kalw=s2.Cum enim Mnesilochus dixisset, mu\, mu=, id est, mu, mu, Euripides respondet:
Quid mussitas? peracta sunt cuncta optime.Et apud Latinos Mutire, ac Mussare, id est, tacite ferre, et quasi vocem absorbere. Terentius:
Mussitanda iniuria adolescentium.Virgilius:
--- Mussat rex ipse Latinus.Apud Aristophanem in Equitibus, duo priuatim apud se questuri quaedam de vitiis ciuitatis, senarium hunc concinunt:
*mu\, mu=, mu\, mu=, mu\, mu=, mu\, mu=, mu\, mu=, mu\, mu=.Ex quo licet coniicere hanc esse vocem loqui formidantium.
Ne gry quidem.
*mhde\ gru\ fqe/ggetai, id est, Ne gry quidem loquitur: hyperbole item prouerbialis apud Graecos, pro eo, quod est, ne tantulum quidem. Nam Gry, minimum quiddam significat, aut sordes vnguium, rem videlicet vilissimam, aut vocem suillam, quam edere solent ii, qui grauatur sermone respondere, aut numisma minutissimum. Aristophanes in Pluto:
*kai/ me prosbia/zetai,
*kai\ tau=t' a)pokrinome/nou to\ para/pan, ou) de\ gru\.id est:
Meque vi subigit simul,
Atque interim rogatus, haec quid sibi velint.
Prorsum nihil respondet, ac ne gry quidem.Hinc et verbum deductum gru/zein. Idem in eadem fabula:
*gru/zein de\ kai\ tolma=ton w)= kaqa/rmate.id est:
Grunnire vero audetis etiam perditi?Philostratus in vita Apollonii, *ou)/damou= e)fqe/gcato, ou)d' u(ph/xqh gru/cai, id est, Haud quaquam locutus est, neque adduci potuit, vt, vel hisceret. Huius vocis vsus admodum frequens est apud Aristophanem.
page 333, image: s0333Pili non facio.
EST Latinis haec familiaris hyperbole: Non facio pili. Ne pilo quidem melior, cum minimum quiddam momenti significant. Catullus: Non faciunt pili cohortem. Cicero ad fratrem. Ego enim ne pilo quidem minus te amabo. Idem: Interea de Cappadocia, ne pilum quidem. Tametsi in vulgatis exemplaribus pileum hoc loco scriptum est. Quod quidem adagium etiam his temporibus nulli non est in ore. Pili vilitas etiam Graecis in prouerbio fuit. Vnde a)/cios2 trixo\s2, id est, dignus pilo, in hominem nihili. Quo durior erit translatio, hoc venustior. Nam, Pili non facio, praeter hyperbolen, nihil pene habet figurae. At Ne pilo quidem doctior, Ne pilo quidem iniucundior, Ne pilo quidem honoratior, atque id genus orationes, quoniam paulo longius recedunt a simplici sermone, plusculum accipiunt gratiae.
Nauci non facio.
NAVCI esse, et Nauci facere, pro eo, quod est, nihili esse, et nihili facere, saepiuscule apud Plautum reperietur. Quod autem Nauci significet, seruus quidam Plautinus, cum ea voce esset vsus, tamen scire se negat. Plautus: Qui homo timidus erit in rebus dubiis, nauci non erit. Grammatici quidam, inter quos Pompeius Festus, aiunt Nauci significare nucis putamen, aut oleae nucleum, aut eam membranulam, quae visitur in medio nucis iuglandis intersita: denique rei cuiusvis putamen, quod Graeci peri/yhma, nauci vocatum existimant. Quidam a voce Graeca deducunt na/kh, quod declarat pellem caprinam. Sunt et aliae de Nauci sententiae, quas qui volet cognoscere, legat Festum in dictione Naccae. Nauci non habeo, dixit Ennius apud M. Tullium libro de Diuinatione primo. Non habeo denique nauci Marsum augurem.
Flocci non facio, aut Flocci facio.
EADEM ratione dictum est, Flocci facere, et Ne flocci quidem facere, pro eo, quod est, ne tantuli quidem facere Est autem Floccus, particula lanae, quae inutilis a vellere diuellitur, atque euolat, aut certe simile quiddam nullius momenti. Exempla passim apud auctores obuia sunt, vt non videatur operae pretium hoc inculcare loco.
Huius non facio.
AD hanc formam pertinet illud Terentianum, ex Adelphis; Huius quidquam non faciam. Donatus admonet, esse deiktiko\n, demonstrantis aut floccum, aut stipulam, aut summum digitum, aut huiusmodi quippiam. Athenaeus libro 12. prodidit, Sardanapali statuam, ipsius monumento impositam, hoc gestu digitorum, vt significaret res humanas omne prorsus esse contemnendas, ac ne digituli quidem crepitu dignas.
Vitiosa nuce non emam.
APVD Plautum est in Milite: Vitam tuam vitiosa nuce non emam, pro eo, quod est, ne minimo quidem. Et vulgo dicimus, Cassa nuce non emerim, et Putamine nucis non emerim. Aristophanes in Pace:
*ou)k a)\n priai/mhn ou)d' a)\n i)sxa/dos2 mia=s2.id est:
Non emerim nec vnica quidem nuce.Consimile his, quod legitur apud eundem Plautum, citante Festo: Non ego istud verbum empsitem titiuillitio. Nam hoc verbo Latinos nihili
page 334, image: s0334rem significare solitos, quemadmodum et Graeci dicunt, pipolo\. Quamvis Nonius putet, pipolo conuicii vocem fuisse. Plautus in aulularia: Ita me bene amet lauerna, iam nisi vasa reddi iubes, pipulo hic differam ante aedes. Rursum Butubata, qua voce vsus est Naeuius, pro nauigatoriis, auctore Festo.
Ne teruncium quidem insumpsit.
EST aliquoties apud Ciceronem hyperbole teruntii, quod apparet esse genus minutissimi numismatis, ad Atticum: Atque etiam spero, toto anno Imperii nostri, teruncium sumptus in prouincia nullum fore. Idem ad Atticum libro quinto, Caue putes quicquam homines magis vnquam esse miratos, quam nullum teruncium me obtinente prouinciam, sumptus factum esse in Rempublicam, neque in quenquam meorum. Idem in Cani. De praeda et mea teruncium, non attigit quisquam. Plautus in Captiui duo: Neque ridiculos iam teruncii faciunt: quemadmodum Graeci dicunt h(miobo/lion, pro re vilissima. Varro libro de Lingua latina quarto Teruncium a tribus vnciis: hoc est, quarta libelli parte dictum putat. Confine illi: Ne nummus quidem plumbeus, hyperbole prouerbiali dictum, pro minimo pecuniae. Plautus in Casina: Cui homini hodie peculi numus non est plumbeus. Idem in Trinummo: Cui si capitis res siet, nummum numquam credam plumbeum.
Homo trioboli.
ITIDEM Plautus in Poenulo hominem trioboli dixit, pro nequissimo, planeque nullius pretii. A nummo minutissimo. Consimili figura dixit Aristophanes in Vespis, pro vilibus versibus, trixoini/kwn e)pw=n. Gregorius in epistolis de vili, contemptoque dixit, ma=llon a)ndra/podon o)li/gwn o)bolw=n a)/cion id est, Imo potius mancipium paucis obolis dignum. Dicuntur et Triobolares. Huc referendum et alterum illud: mikro\n tou= o)bo/lou ti/mion, id est, exiguum oboli pretium. Quod ex Maryca Empedoclis Suidas citat.
Homo tressis.
CONSIMILI modo Persius tressem agasonem appellat, contemptissimum homuncionem. Idem:
Et centum Graecos curto centasse licetur.Id est, minimo. Tressem autem dixit, noue, quasi tribus assibus aestimandum. Assis autem erat aerei nummuli genus. Persianum carmen sic habet in quinta Satyra:
--- Heu steriles veri, quibus vna Quiritem
Vertigo facit. hic dama est,non tressis agaso.Confine Hieronymianum illud: Quis te dupondio supputabat? Iustinianus in praefatione Pandectarum, noluit adolescentes legum studiosos, veteri non minus ridiculo, quam friuolo cognomine, nuncupari dupondios, sed Iustinianos nouo.
Dignus pilo.
*)acioi\ trixo\s2, id est, Pilo digni, dicuntur Graecis, nulla bona re digni, quod pilo nihil contemptius.
page 335, image: s0335Aristophanes in Ranis:
*ei) pw/pot' h)=lqon deu=r e)qe/lw teqnhke/nai,
*h kleya tw=n sw=n a)/cio/n ti kai\ trixo\s2.id est:
Si quando veni huc, emori sane volo, aut
Si quid tuorum sustuli, dignum pilo.Adagium commemoratur a Diogeniano. Hinc non multum ablusit Cicero ad Q. Fratrem libr. secundo. Nihil est quod vereare: ego enim ne pilo quidem minus me amabo.
Nec vno dignus.
*acios2 ou)de\ mo/nou, kai\ a)/cios2 e(no\s2 id est, Ne vno quidem dignus, et vno dignus, de vilissimo. Translata metaphora a iactu talorum, in quo mona\s2 id est, vnionis numerus infimus erat. Demum vbique in rationibus numerorum minimum quiddam est vnio, ac ne numerus quidem, vt autumant philosophi. Ex aduerso, quem multi pretii significant, hunc pollou= tino\s2 a)/cion, id est, multa re dignum, trita figura Graeci dicunt, et tou= panto\s2 a)/cion, id est, quavis re dignum, et ediuerso o)li/gou a)/cion, id est, paulo dignum, quem contemnunt. Gregarium autem est, ac plebeium, vnius duntaxat hominis vice supputari. Proinde Homerus Iliados *l. cum medici dignitatem explicare vult, ait:
*ihtro\s2 ga\r a)nh\r pollw=n a)nta/cios a)/llwn.id est:
Vnus homo medicus multis aequandus honore est.Ad quod respexit Plato libro De legibus quinto. *(o me\n ga\r e(no\s2, o( de\ pollw=n a)nta/cios e(te/rwn id est, Nam hic quidem pro vno, ille pro pluribus aliis aestimandus est. Ad hanc formam pertinent et illae rhetorum figurae, cum aiunt, vnum aliquem sibi pro theatro esse, et vnius cuiuspiam iudicium pluris se facere, quam infinitae multitudinis.
Dignus obelisco.
*acios2 o)beli/skou, id est, Dignus obelisco, dignus quovis honore. Summis enim viris eiusmodi columnae, ac pyramides erigebantur, magnificis inscriptae titulis, aut ingentes colossi; sic enim stupidi principes olim fingi gaudebant. Tametsi prouerbium ancipitem habet sententiam, propterea quod Aristarchus obeliscis iugulare sit solitus, quae parum probaret. Meminit huius praeter alios Suidas.
Aureus in Olympia stato.
QVEM summo praemio dignum Graeci significant, ei dicere solent. Aureus in Olympia statuere. Lucianus in Pseudologista, xrusou=s2 fasi\n e)n o)lumpi/a| staqhti, id est, Aureus, vt aiunt, in Olympia stato. Quod is honos id aetatis praecipuus haberetur, loco tam celebri, statuam inter illustres viros habere. Huc allusit Virgilius cum ait:
Si foetura gregem suppleuerit, aureus esto.Plato in Phoedro, *(upisxnou=mai xrush=n ei)ko/na i)some/trhton ei)s2 delfou\s2 a)naqh/sein, id est, Polliceor [correction of the transcriber; in the print Polliccor] me statuam auream tibi aequalem Delphis collocaturum. Ibidem paulo post, *para\ tw=n kuyelidw=n a)na/qhma sfurh/latos2 e)n
page 336, image: s0336o)lumpi/a| sta/qhti id est. Inter statuarum Cypselidarum monumenta, in Olympia fabrefactus stato. Interpres fortassis xrush/latos legit, aut certe somniauit, vt qui verterit aureum. Porro reges Corinthij dicuntur Cypselidae, a Cypselo, qui, pulsis Bacchidis e Corintho, ibidem imperio est potitus, sum masque coegit diuitias, cuius rei argumentum, inquit Strabo to\ o)lumpia/sin a)na/qhma kuye/lou sfurh/latos2 xrusou=s2 a)ndria\s2 eumege/qhs2. Allusit huc et Philostratus in Apollonij vita, kai\ stefanw/sousi/ se o)lumpi/a|, id est, et coronabunt te in Olympia. Non dissimili figura dixit Persius, Satyra 2.
Praecipui sunto, sitque illius aurea barba.Quibusdam enim signis aurea barba consueuit addi.
Quauis re dignus.
*)/acios2 tou= panto\s2, id est. Quauis re dignus. Refertur ab omnibus Graecorum adagiorum collectoribus. Vtitur Plato in Sophista, kai\ toi=s2 me\n dokou=sin ei)=nai tou mhdeno\s2 ti/mioi, toi=s2 de\ a)/cioi tou= panto\s2, id est. Alijs videntur nulla re digni, alijs rursus quantauis: Similiter dixit Terentius: Hominem quantiuis pretij. Quanquam huius adagionis modo est facta mentio.
Dignus Argiuo clypeo.
*)/acios2 ei)= th=s2 e)n a)/rgei a)spi/dos2, id est. Dignus es Argiuo clypeo. De generoso, ac maiorem in modum venerando, inde sumptum, quod olim apud Argiuos ex more pueri incorrupti, purique clypeos quosdam gestantes, pompas agebant. Isque honos erat illi aetati, prisco quodam instituto decretus.
Dignum propter quod vadimonium deseratur.
VBI rem maximi momenti volemus significare, quaeque vel quantouis dispendio debeat expeti, dignam esse dicemus, cuius gratia vadimonium deseratur. Nam, qui vadati sunt, non nisi summo suo periculo abesse possunt. Plinius secundus in praefatione Naturalis historiae: Inscriptiones, inquit, propter quas vadimonium deseri possit, hoc est, quarum gratia omnia sint posthabenda, vel maxime seria. Seneca De beneficijs lib. 4. Vadimonium promittimus, tamen deseritur. Non in omnes datur actio. Deserentem vis maior excusat. Haec Senecae verba declarant, vehementer vrgens esse oportere, quod excuset vadimonij promissi desertorem. Horatius:
--- Et casu iam respondere vadato
Debebat.Ridet improbum garrulum, qui maluerit periclitari de causa, quam a nugis discedere. Consimilis est forma, quasi pro aris focisque dimicare, cum de re cara, seriaque certamen est. Nec dissimili schemate dixit Celsus, libro Pandectarum sexto, titulo de rei vendicatione, Laribus sepulcrisque auitis carere. Finge, inquit, pauperem, qui, si reddere id cogatur, laribus, sepulcrisque auitis carendum habeat: sufficit tibi permitti tollere ex his rebus, quae possis, dum ita ne deterior sit fundus, quam si initio non foret aedificatum.
In vtramuis dormire aurem.
IN vtramuis dormire aurem, est animo otioso, securo, vacuoque esse. Terent. in Heauton. Ademptum tibi iam faxo omnem metum, in aurem vtramuis otiose vt dormias. Vtitur eo et Basilius in epistola quadam, sed malam in partem, ita, vt supinam securitatem intelligi velit. Menander in Plotio apud Gellium:
page 337, image: s0337
*)ep' a)mfote/ran, i(/n' e)pi/klhros2 h)=|, me/llei kaqeudh/sein.id est.
In aurem vtranque, quandoquidem dotata est, cubet.Sic enim vertit nescio quis.
In dexteram aurem.
EODEM sensu dixit Plinius, In dexteram aurem. Ita enim scribit Romano suo: Nihil quod in dexteram aurem, fiducia mei, dormias, non impune cessatur, id est, nihil est, quod sis securus. Sic enim admonent medici, vt in primo somno qui profundissimus esse consueuit, in aurem dexteram incumbamus: cum experrecti redormire cupimus, in sinistram. Porro, qui leni somno vult vti, in neutram incumbit aurem, quo facilius expergefiat.
Porrectis dormire pedibus.
HVIC affine est illud, a)potei/nanta tw\ po/de kaqeu/dein, id est, Porrectis pedibus dormire. Lucianus de mercede seruientibus, kai\ tou=to dh\ to\ th=s2 e)uxh=s2 a)potei/nanta tw\ po/de kaqeu/dein, id est, Iamque tandem, quod optari solet, obtigit, vt porrectis pedibus dormias. Ad eandem figuram pertinet, quod in Aristophanis Pluto dixit Mercurius, a)naba/dhn a)napa/uomai, id est, Sublatis pedibus requiesco, et supinus per otium. Et supinitatem, negligentiam, incogitantiamque significamus.
Naso suspendere.
NASO suspendere, est, vafre ac subdole irridere Plinius lib. 11. cap. 37. docet, a suae aetatis hominibus nasum subdolae irrisioni fuisse dicatum. Nam apud veteres auctores nihil huiusmodi legitur. Verba Plinii subscribamus: Et altior homini tantum (quem noui mores subdolae irrisioni dicauere) nasus. Horatius in Sermonibus:
--- Naso suspendis adunco.Idem alibi:
--- Balario suspendens omnia naso.Persius de Horatio, qui vafre tecteque rideat:
Callidus exterso populum suspendere naso.Idem alibi:
Disce, sed ira cadat naso, rugosaque sanna.Vnde nasuti vocantur, qui docte norint alios irridere. Martialis:
Non cuicunque datum est, habere nasum,Idem:
Et pueri nasum Rhinocerotis haebent.Idem rursum:
Nasutus sis vsque licet, sis denique nasus.Persius:
--- Rides, ait, et nimis vncis
Naribus indulges.Graeci simplici efferunt verbo, mukthri/zein, a)ntimukthri/zein, id est, irridere, vicissim irridere, a)po\ tou= mukth=ros2, id est, naso. Cassius ad Ciceronem, libro epistolar. familiarium 15. Quosque vbi ridiculo, aut scommatico dicterio laeseris, velint rustice gladio a)ntimukthri/sai, id est, vicissim naso suspendere.
Dignus, qui cum in tenebris mices.
QVI certissima esset fide, eum dignum dicebant, qui cum in tenebris micaretur. Cicero libro Officiorum 3. Hoc nonne est turpe, dubitare philosophos, quae ne rustici quidem dubitant, a quibus natum est id, quod tritum est vetustate proverbium. Cum enim fidem alicuius, bonitatemque laudant, dignum esse dicunt, qui cum in
page 338, image: s0338tenebris mices. Idem De finibus libro 2. Cur iustitia laudatur, an verum est tritum vetustate proverbium, qui cum in tenebris mices? Est autem Micare, lusus genus quoddam, quod adhuc apud Italos durat, vt repente porrectis digitis, certantium vterque numerum diuinet. Huius Cicero mentionem facit libro De diuinatione 2. Quid est enim fors? Idem propemodum, quod micare, quod talos iacere, quod tesseras. M. Varro: Micandum erit cum Graeco. vtrum ego illius numerum, an ille meum sequatur. Nemesianus in carmine Bucolico: Digitos iactare micantes. Meminit Diuus Augustinus lib. de Trinitate 8. cap. 5. Nam id, inquit, vbi volumus, facile habemus, vt alia omittam, vel micando digitis tribus. Porro, qui cum micas in tenebris, ei liberum est, si velit fallere. Proinde dignus, qui cum in tenebris mices, dicitur, qui sit vsque adeo certa fide, vt nec si tuto possit, velit quempiam mendacio fallere. Habent Graeci simile quiddam: Dignus hic est, cui vel iniurato fidem habeas: *(\od' a)nh\r k' a)nw/motos2 pisteu/ein a)/cios id est, Hic vir dignus, cui credas etiam iniurato. Cui diuersum: Ne iurato quidem illi crediderim.
Ex Iouis tabulis testis.
*)ek to=u dio\s2 de/ltwn o( ma/rtus2 id est, Ex Iouis tabulis testis. Apud Graecos dicebatur, pro certo et indubitabili teste. Lucianus in libello de mercede seruientibus. *ei)/ tis2 ei)/ph| moixo\n h)\ paiderasth\n, tou=to e)kei=no e)k to=u dio\s2 de/ltwn o( ma/rtus2 id est, Si quis te adulterum, aut paederastem dixerit, is protinus, iuxta id, quod dici solet, ex Iouis tabulis testis. Allusum est, ad diphtheram, in qua Iupiter omnia mortalium acta describere fingitur a poetis.
Atticus testis.
*)attiko\s2 ma/rtus2, id est, Atticus testis, legitur in Collectaneis Diogeniani, pro probatissimo, atque incorruptissimo teste. Quod si quis per ironiam torqueat in testem vanum, non inconcinne dixerit.
Attica fides.
*)attikh\ pi/stis2, id est, Attica fides, legitur apud eundem de minime vanis minimeque periuris: inde natum, quod apud Atticos templum esset Fidei deae constructum. Cuius meminit etiam Plautus in Aulularia. Velleius Paterculus meminit his quidem verbis: Si quis hoc rebellandi tempus, quo Athenae a Sylla captae sunt, imputat Atheniensibus, nimirum veri, vetustatisque ignarus est. Adeo enim certa Atheniensium in romanos fides fuit, vt semper, et in omni re, quidquid syncera fide gereretur, id Romani Attica fide fieri praedicarent. Quint. lib. 12. cap. de genere dicendi, scribit hunc in modum: Quos ego existimo, si quod in his finibus vberius inuenerint solum, fertilioremve segetem, negaturos Atticam esse, quod plusquam acceperit seminis reddat, quia hanc eius terrae fidem Menander eludit. Ex his colligimus, Atticam fidem dictam, quod nec detraherent pactis, nec adderent. Talis erat et soli fides non admodum feracis, cum agrorum fides laudetur, si cum foenore reddant quod creditum est.
Graeca fide.
*(ellhnikh=| pi/stei, id est, Graeca fide, reperitur, pro certa idem fide. Fortassis idem cum proximo nisi malumus per ironiam accipere. Ausonius ad Paulum:
page 339, image: s0339Nobiscum inuenies kateno/plia, si libet vti.
Non Poena, sed Graeca fide.Idem de Philone, villico suo:
Mutuatur ad Graecam fidem.Plautus Graecam fidem dixit, vbi non verbis, neque stipulationibus, sed praesente pecunia res agitur. Sic enim apud eum loquitur Clareta lena in Asinaria: Diem, aquam, solem, lunam, noctem, haec argento non emo. Caetera, quae volumus vti, Graeca mercamur fide, id est, numerata pecunia. Euripid. in Iphigenia Taurica: pisto\n e(lla\s2 oi)=den ou)de\n, id est, Graecia nequaquam nouit fidem. Hoc sane nomine ea natio pessime audiit olim.
Punica fides.
POENORVM perfidia in proverbium abiit, quod ea gens peculiariter periurii, vanitatisque notata sit, quemadmodum abunde testatur T. Liuius. Cuius haec verba sunt libro 2. de bello Punico: Quae Punica religione seruata est fides ab Hannibale. Idem belli Punici secundi libro 1. Has tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant, inhumana crudelitas, perfidia plusquam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullius dei metus, nullum iusiurandum, nulla religio. His coloribus depingit Hannibalem. Subindicat idem Q. Curtius, in Tyriis Poenorum auxilio destitutis. Rursum Maximinus apud Iulium Capitolinum: Afri, inquiens, fidem Punicam praestiterunt: et quod modo citauimus ex Ausonio, Poena fide. Salustius in Iugurthino: Comperio Bocchum magis Punica fide, quam ob ea, quae praedicabat, simul Romanos, et Numidam spe pacis detinuisse. Plautus: Nemo me Poenus punicior, alludens ad morum perfidiam. Poeni foedifragi semper habiti. Idem in Poenulo, Et is omnes linguas scit, sed dissimulat sciens se scire, Poenus plane est, quid verbis opus?
Altera manu fert lapidem, altera panem ostentat.
QVI coram blandiuntur, clam obtrectantes, palam amicos agunt, clanculum nocent: aut qui hic prosunt, illic laedunt, falsam beneficii spem ostentant, vt nacti occasionem funditus perdant, ij dicuntur altera manu portare lapidem, altera panem ostentare. Translatum ab iis, qui canes, ostentato pane, pelliciunt: deinde accedentibus saxum illidunt. Euclio Plautinus in Aulul.
Nunc petis cum pollicetur, aurum inhiat, vt deuoret:
Altera manu fert lapidem, panem ostentat altera.Diuus Hieronymus ad Rufinum: Haec apud te amice potius expostulare volui, quam lacessitus publice desaeuire, vt animaduertas me reconciliatas amicitias pure colere, et non iuxta Plautinam sententiam, altera manu lapidem tenere, panem offerre altera. Eodem eleganter allusit, scribens ad eundem Rufinum: An tibi ideo panem non damus, quia haereticorum cerebro lapidem illidimus? Simile quiddam habet Gregorius Theologus in epistola ad Eusebium episcopum Caesariensem, w(/sper ei)/ tis2 e(no\s2 a)ndro\s2 th=| me\n to=u xeirw=n katayh/xoi th\n kefalh\n, th=| de\ pai/oi th\n pareia\n. id est, Perinde quasi quis eiusdem viri altera manu scabat caput, altera malam feriat.
Ex eodem calidum, et frigidum efflare.
*)ek tou= au)tou= sto/matos2 to\ qermo\n, kai\ to\ yuxro\n e)ca/gein, id est, Eodem ex ore
page 340, image: s0340calidum ac frigidum proferre. Bilingues, et qui eundem modo laudant, modo vituperant, ex eodem ore calidum, ac frigidum spirare dicuntur. Natum ex Apologo quopiam Aniani fabulatoris. Satyrus quidam, cum vehementer algeret, hyberno gelu supra modum saeuiente, a rustico quodam inductus est in hospitium. Admiratus autem, cur homo inflaret in manus ori admotas, rogauit, cur ita faceret: is respondit, vt frigidas manus halitus tepore calefaceret. Deinde, vbi extructo foco, apposita mensa, in pultem feruidam rursum inflaret, magis etiam admiratus, sciscitatus est, quid hoc sibi vellet: vt pultem, inquit, nimium feruentem halitu refrigerem. Tum Satyrus, surgens a mensa: Quid ego audio, inquit? Tun' eodem ex ore pariter et calidum, et frigidum efflas? Valebis, neque enim mihi ratio est, cum eiusmodi homine commune habere hospitium. At huiusce rei, quam Satyrus admirabatur, causam reddit Aristoteles in Problematis, Sectione 34. problemate 7. idque ideo fieri putat, quod, qui vehementius efflat, is non moueat vniuersum aerem, sed ore contractiore paululum venti exspiret, vt calor ab ore profectus, a reliquo aere, quem ob impetum plurimum mouet, continuo euanescat, atque in frigus abeat. Id quo secus fit in eo, qui faucibus apertis aerem exhalat. Ex eodem ore emanat dulce, et amarum. Huc adscribi poterit, quod refert 2. lib. Plinius, plus quam prodigiosum, fontem esse quendam in Dodona, qui, cum sit frigidissimus, et faces si quis ardentes immergat, extinguat: si extinctae admoueantur, accendit. Quae omnia torquere licebit in rhetores [correction of the transcriber; in the print rethores], qui eadem norunt laudare, et vituperare, eleuare atque attollere. Item in Iureconsultos, qui causam eandem nunc tuentur, nunc impugnant. Ad eum sensum detorsit Plutarchus, quod Circe eadem virga mentem adimit ac reddit: pecudes facit, et homines. Extat apud Graecos hic senarius proverbialis:
*to\n au)to\n ai)nei=n kai\ ye/gein a)ndro\s2 kakou=.id est,
Laudare eundem, carpereque viri est mali.Athenaeus lib. 4. docet esse fistulae genus, a Graecis dicitur ma/gadis2, siue palaioma/gadis2, quod idem et grauem, et acutam vocem reddit. Vnde versum adducit ex Alexandride,
*ma/gadin lalh/sw, mikro\n a(/ma soi kai\ me/gan.id est.
Grande, ac pusillum Magade proloquar simul.Id Graecis dicitur magadi/zein, sonare simul duas voces, grauem, et acutam, dia\ pasw=n, vt vocant musici. Aristot. sectionis 19. problem. iuxta Graecos codices, 18. iuxta Theodori versionem 17. vtitur eo verbo magadi/zein, quaerens, cur haec sola harmonia, quam diximus, sonetur magade. Rursus in problem. 39. iuxta Graecos codices, magadi/zousi de\ e)n th=| dia\ pasw=n sumfwni/a|, id est, Magadissant in concentu diapason.
Oculatae manus.
OCVLATAS manus dixit Plautus, quae promissa velint exhiberi re, non oratione promitti. Nam oculos habere, quibus videant exhibita, aures non habere, quibus audiant pollicitationes. Ita lena quaedam in Asinaria adolescenti, montes aureos pollicenti, cum illa nihil commoueretur promissis: Semper, inquit, oculatae nostrae sunt manus, credunt,
page 341, image: s0341quod vident. In eadem erat sententia leno ille Terentianus Sannio. Nunquam inquit, et ego adeo astutus fui, quin, quid quid possem, mallem auferre in praesentia potius. Huc allusit Chaerea in Eunuch. Fac nunc promissa vt appareant.
Caeca dies, et oculata dies.
PLAVTVS item caecam diem, et oculatam, pro die, qua non numeratur praesens pecunia, et qua numeratur. Sic enim leno quidam loquitur in Pseudolo: Eme die caeca hercle oleum, id vendito oculata die, iam hercule vel ducentae fieri possunt praesentes minae. Hoc est, eme non praesente pecunia, sed in diem pacta, revende pecunia praesente. Vocant et Iurisconsulti caecam diem, et caeca testimonia, quae scripto perhibentur absentibus. Nam caeca sunt non tantum quae non vident, sed quae non videntur, et absunt.
Lentiscum mandere.
*sxi=non diatrw/gein, id est, Lentiscum mandere, vel arrodere, Graeco proverbio dicuntur ii, qui nimio comendi corporis studio superfluunt: Nam ex lentisco dentifricium fieri consueuit. Is est puluisculus quidam candidandis dentibus comparatus. Fiebant et dentiscalpia ex lentisco, hoc est, cuspides quaedam purgandis dentibus accommodae. Martialis in Apophoretis:
Lentiscum melius, sed, si tibi frondea cuspis
Defuerit, dentes penna leuare potest.Quin et Dioscorides lib. 1. indicat, lentisci succum ex aqua decocta figere vacillantes dentes, si eo colluantur: tum et cuspides hinc factas, si affricentur, vtiles esse dentibus abstergendis. Huiusmodi igitur, quibus dentiscalpium semper in ore est, lentiscum arrodere dicuntur et sxinotrw=ges2, id est, Lentisci arrosores appellantur. Nam dentium cura, olim vt delicatis probro dabatur, et Apuleio inter reliqua crimina obiectum est, quod dentifricium parasset. Recte transfertur adagium et ad reliquum totius corporis cultum.
Vnico digitulo scalpit caput.
MOLLES, atque effeminati vno digito caput scalpere dicuntur, nimirum soliciti, ne comam studiose compositam perturbent. Id primum dictum putant a Caluo poeta in Pompeium, hinc in omnes parum viros translatum. Iuuenal. Satyr. 9.
Qui digito scalpunt vno caput.Molles, et impudicos ex gestu notans. Porro gestum eum antiquitus impudicitiae habitum argumentum, testatur in epistolis Seneca: Rerum, inquiens, omnium, si obseruentur, indicia sunt. Et argumentum [correction of the transcriber; in the print argumentnm] morum ex minimis quoque licet capere. Impudicum, et incessus ostendit, et manus mota, et vnum interdum responsum, et relatus ad caput digitus, et flexus oculorum. Improbum interdum risus, insanum vultus, habitusque demonstrat.
Summo digito caput scalpere.
*tw=| a)/krw| daktu/lw| th\n kefalh\n kna=n id est, Summo digito caput scalpere. Idem est cum proximo. Lucianus in Rhetorum praeceptore, deliciis effeminatum hominem describit his verbis: *)en tou/tois2 de\ pa/nsofo/n tina, kai\ pa/gkalon a)/ndra, diasesaleume/non to\ ba/disma,
page 342, image: s0342
e)pikeklasme/non to au)xe/na, gunaikei=on to\ ble/mma, melixro to\ fw/nhma, mu/ron a)popne/onta, tw=| daktu/lw| a)/krw| th kefalh kinw/menon, id est, Inter haec autem virum quendam egregie sapientem atque insigni forma, lubrico incessu, fracta ceruice, muliebri aspectu, voce mellita, olentem vnguenta, caput summo digito scalpentem.Phryx plagis emendatur.
PHRYX plagis emendatur. In barbaros, seruilique ingenio homines dicitur, qui non pudore, neque monitis, sed verberibus redduntur meliores. Cum contra generosus animus, vt ait Seneca, rectius ducatur, quam trahatur. Cicero pro L. Flacco in testes Asiaticos: Asia vestra constat ex Phrygia, Mysia, Caria, Lydia. Vtrum igitur nostrum, an vestrum est hoc prouerbium? Phrygem plagis fieri solere meliorem. Adagium ita refertur apud Suidam versu trochaico:
*fru\c a)nh\r plhgei\s2 a)mei/nwn kai\ diakone/steros2.id est,
Verberatus Phryx melior, et obsequens erit magis.Ostendit Athenaeus, e Phrygia mitti solere mancipia laudatissima,
*andra/pod' e)k frugi/as2, a)po\ d' a)rkadi/as2 e)pikou/rous2.id est.
Mancipia ex Phrygia, sed ab Arcadia auxiliares.Nihil sacri es.
*ou)de\n i(ero\n e)pa/rxeis2, id est, Nihil es sacri. Sermo contemnentis prouerbialiter. Siquidem Graeci, quidquid praeclarum, ac vehementer conducibile videri vellent, id sacrum appellabant, vt i(ero\n boulh\, Sacra res consilium, et i(era\n po/lin, id est, Sacram ciuitatem dixit Aristides, tanquam omnium tutatricem, et, quod alio citauimus loco, i(era\n a)/gkuran, id est, Sacram ancoram. Plutarchus in vita Pelopidae, Sacri praesidii mentionem facit. Theocritus in Hodoeporicis,
*)all' ou)=n ai)ka lh=|s2 e)/rifon qe/men: e)/nti me\n ou)de\n
*(iero\n.id est.
Hoedum igitur, si vis, age iam deponito, quanquam
Nil sacri est.Verba sunt contemnentis pignus. Qui prouerbii tradunt originem, aiunt, Herculem, conspecta Adonidis imagine, contempsisse, his verbis, ou)de\n i(ero\n ei)= id est, Nihil es sacri. Seu quod existimaret, iis duntaxat habendum esse diuinitatis honorem, qui de genere mortalium essent bene meriti: siue quod fures, qui in eius templum aufugissent, non essent in tuto, propter loci religionem, quemadmodum in aliorum deorum sacellis. Nunc accommodatur ad quamvis rem despicatui habitam. Ab hac interpretatione non discrepant, quae refert Theocriti scholiastes, huius commenti auctorem citans Cleandrum.
Nihil sanum.
SVMMAM morum corruptionem, et nullum honesti respectum his verbis Graeci significant, ou)de\n u(gie\s2 id est, Nihil sanum. Exempla passim in comoediis, tragoediisque Graecorum sunt obuia. Aristophanes in Pluto:
*peuso/menos2 ei) xrh\ metaba/llonta tou\s2 tro/pous2,
*ei)=nai panou=rgon, a)/dikon, u(gie\s2 mhde\n,
*(ws2 tw=| bi/w| tou=t' au)to\ nomi/sas2 cumfe/rein.id est,
Scitatum an expediret, vt in contrarium
Verso instituto, pristinisque moribus,
page 343, image: s0343
Iniquus esset, subdolus, sani nihil,
Ratus ista vitae commodis conducere.Andromache in sui nominis tragoedia apud Euripidem ita describit Spartanorum mores.
*)=w pa=sin a)nqrw/poisin e)/xqistoi brotw=n,
*spa/rths2 e)/noikoi, do/lia bouleuth/ria,
*yeudw=n a)/naktes2, mhxano/r)r(afoi kakw=n,
*(elikta\, k' ou)de\n u(gie\s2.id est.
Heus omnium mortalium inuisissimi,
Spartam incolentes, fraudulenti consilii,
Mendaciorum principes, et opifices
Tecti malorum, tortiles, sani nihil.Aristophanes e)n qesmoforiazou/sais2 (si modo non fallit titulus) de feminis:
*ta\s2 oi)nopo/tidas2, ta\s2 prodo/tidas2, ta\s2 la/lous2,
*ta\s2 ou)de\n u(gie\s2, ta\s2 meg' a)ndra/sin kako\n.id est.
Vini bibaces, proditrices, garrulas,
Nihilque sanum, maximum viris malum.Vbi plane prouerbialiter dixit: ou)de\n u(gie\s2, pro perditissimis. M. Tullius ad Atticum libro decimoquinto: Quid quaeris? ou)de\n u(gie\s2. Id velut interpretans in epistola, quae praecessit ab hac tertia: Quid quaeris? nihil synceri.
Dionis gry.
*to\ di/onos2 gru\ ou)de\ gru\ *tuflo\s2 tuflw=| o(dhgo\s2 id est, Dionis gry. Recte dicetur, aut vbi quempiam magno animo contemnimus, ac ne responso quidem dignum habemus: aut cum rem nihili significamus. Nam de gry alio diximus loco. Adagium ortum ex euentu. Dion, Alexandrinus natione, praecipuam in philosophia laudem est consecutus. Huic erat frater luctator, nomine Topsius. Itaque, cum quidam ex eius concertatoribus Dionem probris incesserit, fanda, atque infanda in eum euomens, multa interim turba ad conuicium, vt fit, affluente, ipse ne verbo quidem respondit maledictis, videlicet philosophiae dogmatum memor. Caeterum, vbi iam intra aedium suarum vestibulum esset, nam conuiciator eo vsque fuerat prosecutus, nihil iracundiae prae se ferens, hoc tantum respondit, *to\ di/onos2 gru\ ou)de\ gru\ *tuflo\s2 tuflw=| o(dhgo\s2 id est, Ne gry quidem. Iuuenis autem, animi impotens, laqueo se praefocauit. Ea res in vulgi fabulam abiit.
Caecus caeco dux.
*to\ di/onos2 gru\ ou)de\ gru\ *tuflo\s2 tuflw=| o(dhgo\s2 id est, Caecus caeco dux. Vti licebit, quoties indoctus indoctum docere, inconsultus imprudenti consilium dare conabitur. Allusit ad prouerbium M. Tullius libro De finibus vltimo: C. autem Drusi domum compleri consultoribus solitam accepimus, cum, quorum res esset, ipsi non videbant, caecum adhibebant ducem. Haec Cicero. Drusus enim Iureconsultissimus, aliis prospiciebat animo, cum corporis oculis nihil cerneret. Cui confine est Horatianum illud: Caecus iter ostendit. Horatius ad Scaeuam:
Caecus vti si monstret iter, tamen aspice.Quod quidem Porphyrion perinde dictum autumat, quasi dicas: Sus Mineruam. Praepostere enim res geritur, cum caecus videntibus iter commonstrare conatur: Apud Aristophanem in Pluto, Carion seruus stomachatur in herum, quod ipse videns, Plutum oculis captum sequeretur.
*(/os2 tis2 a)kolouqei= kato/pin a)nqrw/pou tuflou=,
page 344, image: s0344
*tou)nanti/on drw=n, h)\ prosh=k' au)tw=| poiei=n.
*oi( ga\r ble/pontes2 toi=s2 tufloi=s2 h(gou/meqa,
*ou(=tos2 d' a)kolouqei=, ka)me\ prosbia/zetai.id est,
Luminibus vt qui captum, et orbum homunculum
Sequatur a tergo; hoc agens praepostere.
Nam, qui videmus, ducimus caecos: at hic
Sequitur, simulque cogit eadem facere me.Caeca speculatio.
alaoskopih\, id est, Caeca speculatio. Composita Graecis est dictio, a)po\ tou= la/ein, quod est videre, inde a)lao\s2 caecus, et skopei=n, i. inspicere. Ita Suidas, ex Homero citans. Etymologus addit alias coniecturas ex Methodio, citans idem dictum. Suidas prouerbialem dictionem admonet, quoties aut conniuent, quibus datum est negotium, aut ipsi nihil vident, quib. obseruandi partes sunt delegatae. Translatum ab iis, qui e speculis sublimibus diligenter circumspectant vndique, et, quod viderint, aliis renunciant. Homerus aliquoties hoc habet, *ou) d' a)laoskopih\n ei)=xe, quod Etymologus citat ex Methodio. Pro eo, quod est, haudquaquam caecutienter speculatus est. Vti conueniet, quoties significabimus, aliquem rem sagaciter odoratum, ac deprehendisse.
Sine cortice nabis.
SINE cortice nare dicuntur, qui iam per aetatem non egent custode morum; aut qui eo doctrinae processerunt, vt iam praeceptorum opera non habeant opus. Horat.
--- Simul ac durauerit aetas
Membra, animumque tuum, nabis sine cortice.Id est, citra custodem, ac poedagogum ipse te reges, ac moderaberis. Acron prouerbii admonet: putatque metaphoram mutuo sumptam a iuuenibus, qui, cum primitus natare discunt, corticibus, aut suberibus ventri subligatis natant: deinde exercitatiores, citra huiusmodi adminicula natare incipiunt. Plautus in Aulularia: Quasi pueris, qui nare discunt, scyrpea induitur ratis, Qui laborent minus, facilius vt nent, et moueant manus. Est autem Graecis fello\n, siue fe/llos2, (nam varie scribunt) quod Latini vertunt suber, (sic enim vertit Theodorus) Cortex arboris semper fluitans, et ob id aptus nauibus praesertim ancoralibus, (indicat enim ancorae locum, vt a nautis caueatur) et piscantium tragulis: sustinet enim summos retium funes: vtilis et cadorum obturamentis, postremo et feminarum calceatui mensibus hibernis, vnde ioco prouerbiali apud Graecos cortices arborum dicuntur. Meminit Plin. lib. 16. cap. 8. Lucianus in Veris narrationib. narrat fello/podas2, vnde Graeci felleu/ein dicunt supernatare. Et fellei=s2 loca, quae paullulo terrae tegunt saxa.
Vt possumus, quando, vt volumus, non licet.
*zw=men ga\r ou)x w(s2 qe/lomen, a)ll' w(s2 duna/meqa.id est.
Non vti libet, sed vti licet, sic viuimus.Senarius prouerbialis, quo monemur, tempori, ac necessitati seruiendum esse. Terentiana Misis in Andria, rogata, quam Athenis vitam agerent, verecunde seni meretricium
page 345, image: s0345quaestum confitens: Vt quimus aiunt, quando, vt volumus, non licet. Caecilius in Plotio, apud Donatum: Viuas vt possis, quando non quis, vt velis. Item Plato in Hippia maiore. *toiau=ta w)= i(ppi/a ta\ h(me/tera/ e)stin ou)x' oi(=a bou/letai/ tis2 ( fasi\n a)/nqrwpoi e)ka/stote paroimiazo/menoi ) a)ll' oi(=a dun/atai, id est, Eiusmodi sunt, Hippia, res nostrae, non quales quis optaret, sicuti prouerbio dicitur vsquequaque, sed quales esse possunt. Allusit eodem et in Cratylo: o(/pws2 a)\n dunw/meqa proei/pontes2, id est, Praefati vtcunque potuerimus. Sic enim modestiae gratia praefantur, qui negotium aliquod suscipiunt. Huc pertinent et illae Graecorum sententiae:
*boulo/meqa ploutei=n pa/ntes2, a)ll' ou) duna/meqa.id est.
Omnes cupimus, at non licet ditescere.Et:
*pa/ntes2 kalw=s2 zh=n qe/lomen, a)ll' ou) duna/meqa.id est.
Bene viuere omnes volumus, at non possumus.Nemini sua fortuna satisfacit, et aliud votis destinat. Vsus erit, vbi significabimus nostra nobis parum placere, verum facultatem deesse, non animum: videlicet fortunam esse parum commodam, aut vitam non satis integram, aut epistolam non satis eruditam.
Atheniensium inconsulta temeritas.
*(h tw=n a)qhnai/wn dusbouli/a, id est, Atheniensium inconsulta temeritas. Quadrat in eos, quibus male consulta vertunt bene. Nam id olim vulgo tributum est Atheniensibus, quod ipsi quidem socorditer consultarent, parumque prospicerent, verum Minerua, ciuitatis praeses, illorum male instituta, bene vertere consueuit. Simile est huic, quod hodie quoque vulgo dicunt. Est fortunatior, quam prudentior, de quoqiam [sic] non suapte industria, sed fortunae commoditate successu rerum vtente. Eupolis apud Suidam, et Athenaeum libr. decimo, in Atheniensium mores.
*ou(\s2 d' ou)k a)\n ei)/leq' ou) d' a)\n oi)no/ptas2 pro\ tou=,
*nuni\ strathgou\s2 leu/somen. w)= po/lis2 po/lis2
*(ws2 e)utuxh\s2 ei)= ma=llon h)\ kalw=s2 fronei=s2.id est.
Quos ante hac nec praefici conuiuio
Quisquam tulisset, nunc videmus scilicet
Belli duces. o ciuitas, o ciuitas,
Fortuna vt es feliciore, quam sapis.Porro Atheniensium incogitantiam notat et Aristophanes hoc versu, in Nubibus:
*fasi\ ga\r dusbouli/an th=|de th=| po/lei prosei=nai.id est.
Laeua consilia ferunt huic adesse ciuitati.Quo loco interpres adscribit fabulam huiusmodi: Cum Neptunus, a Minerua victus, non posset Attica regione potiri, iratus immisit illis dusbouli/an, id est, laeua, stultaque consilia: hoc deinde vitium Atheniensibus e)pixw/rion, hoc est, vernaculum fuisse. Idque Mineruam non mutasse: caeterum, quod illi male statuissent, illa in bonos exitus vertebat. Allusit huc idem Aristophanes in Vespis:
*glau=c ga\r h(mw=n pri\n ma/xesqai to\n strato\n die/ptato.id est.
Vlula nostras ante pugnam peruolarat copias.Eodem leuiter allusisse videtur Demosthenes, cum ait in Olynthiaca prima, in ipsa statim fronte: *)alla\ kai\
page 346, image: s0346th=s2 u(mete/ras2 tu/xhs2 u(polamba/nw, polla\ tw=n deo/ntwn e)k tou= paraxrh=ma e)ni/ois2 a) e)pelqei=n ei)pei=n, id est, Sed et vestrae fortunae arbitror, nonnullis ex tempore venire in mentem, vt dicant ea, quae ad rem pertinent. Verum hoc vitii manifestius exprobrat illis in alia quadam oratione, dicens, alios homines solere consultare prius, ac deinde rem aggredi: contra Athenienses post rem factam tum consultare. Theognis:
*polloi/ toi xrw=ntai deilai=s2 fresi\, dai/moni d' e)sqlw=|
*oi(=s2 to\ kako\n doke/on gi/gnetai ei)s2 a)gaqo\n.id est,
Multis laeua quidem mens est, sed numina dextra,
Queis bene vertit et id, quod temere instituunnt.Aristophanes in Concionatricib.
*lo/gos2 te/ toi ti/s2 e)sti tw=n ghraite/rwn,
*(\os2 a)\n a)no/hta, kai\ mwra\ bouleusw/meqa
*(/apant' e)pi\ to\ be/ltion h(mi=n cumfe/rein.id est,
Est sermo quidam ductus a maiorib.
Fatua licet statuamus ac vaecordia
In melius attamen omnia nobis cedere.Medium carmen Graecum carebit vitio, si tollatur coniunctio kai\, quanquam editio Aldina habebat. Et apud Liuium subinde nominatur fortuna Romana. Nec abhorret hinc, quod alibi retulimus, eu(/donti ku/rtos2 ai(rei=, id est, Dormienti rete tollit.
Vbi non sis, qui fueris, non est, cur velis viuere.
CICERO in epistola quadam lib. 7. Familiarium, sententiam huiusmodi veteris prouerbii citat. Vetus est, inquiens, Vbi non sis, qui fueris, non esse, cur velis viuere. Sumptum est a communi mortalium affectu, qui nihil minus tolerandum putant, quam vt inter eos neglecti, aut etiam notati viuant, apud quos aliquando cum splendore, atque auctoritate sint versati. Adeo, vt exilium vbivis praeoptent potius, aut etiam e vita decedere, quam mutatae fortunae pudorem perpeti. Id quod notauit Euripides in Hecuba, quam ita facit loquentem, vt dicat, sibi pudorem in causa esse, quo minus obtueatur Polymnestorem. Pudere enim in tam calamitoso rerum statu, conspici ab eo, cui aliquando visa sit florens. Idem in Alcestide:
*th/ moi zh=n dh=ta ku/dion, fi/loi,
*kakw=s2 klu/onti, kai\ kakw=s2 peprago/ti.id est,
Post hac, amici, cur mihi sit viuere
Cordi, male audienti, et affecto male.Ad eandem facit sententiam, quod apud Sophoclem ait Aiax,
*ai)sxro\n ga\r a)/ndra tou= makrou= xrh/zein bi/ou
*kakoi=sin o(/s2 tis2 mhde e)calla/ssetai.id est,
Est turpe, vitam prorogare longius
Quisquis malis nil explicat sese suis.Item paulo post in eadem tragoedia,
*)all' h)\ kalw=s2 zh=n, h)\ kalw=s2 teqnhke/nai
*to\ eu)genh= xrh\.id est.
Verum aut decore viuere ingenuum virum
Decet, aut decore oppetere mortem.Fertur hic quoque senarius,
*zh=n ai)sxro\n oi(=s2 zh=n e)fqo/nhsen h( tu/xh.id est,
Fortuna quibus inuidit aspera viuere,
Hos indecorum, ac turpe velle viuere.Sed propius ad Ciceronis sententiam accedit locus ille apud Euripidem in Hecuba, vbi Polyxena
page 347, image: s0347ratiocinatur, sibi non esse causam, cur optaret viuere, quod omnibus ornamentis pristinae fortunae iam esset spoliata.
*ti/ ga\r me\ dei= zh=n, h(=|path\r me\n h)=n a)/nac
*frugw=n a(pa/ntwn, tou= to/ moi prw=ton bi/ou.
*)/epeit' e)qre/fqhn e)lpi/dwn kalw=n u(po\
*basileu=si nu/mfh.id est.
Quae namque vitae causa iam superest mihi?
Vt cui pater rex omnium fuerit Phrygum.
Etenim rudis mi lucis hoc initium.
Dein spes in amplas educabar, regibus Desponsa.Et reliqua, quae sequuntur. Sunt enim longiora, quam vt hic putemus esse percensenda.
Premere pollicem, Conuertere pollicem.
ANTIQVITVS in pollice fauoris erat, studijque significatio. Qui faueret, pollicem premebat: qui minus faueret, pollicem conuertebat. Qui gestus in prouerbium abierunt, vt iam premere pollicem dicatur, qui quoque pacto fauet: conuertere, qui male vult. Pli. lib. 27. cap. 2. Pollices, cum faueamus, premere etiam prouerbio iubemur. Iuuen.
--- Conuerso pollice vulgi, Quemlibet occidunt populariter,Horatius Vtroque pollice dixit, pro summo fauore,
Consentire suis studiis qui crediderit te,
Fautor vtroque tuum laudabit pollice ludum.Porphyrion enarrat hunc ad modum, Vtroque pollice, id est, vtraque manu, sunekdoxikw=s2. Synecdoche, a parte totum. An, qui vehementius laudat, manus iungens, iungit pollicem cum proximo. Acron hoc pacto, Vtroque pollice, sunekdoxikw=s2, manu vtraque, sublataque pariter, ac saepius mota. Hic enim gestus valde laudantium est. Sane vtrunque, sicut ex ijs conijci licet, prouerbij origo fugit.
Faciem perfricare, Frontis perfrictae.
FRONS habita est antiquitus pudori sacra, et facies item. id quod et prouerbio testatum est, quo dicunt, pudorem esse in oculis. Inde frontem, aut faciem prouerbio perfricuisse dicuntur, qui pudorem omnem dedi dicerunt, velut absterso manu a vultu pudore. Translatum apparet a gestu quorundam, qui dicturi, facturive quippiam apud ignotos, manu faciem perfricant, id quod rusticani cuiusdam pudoris indicium est, quem coneris peruincere. Hunc gestum Quintilianus notat inter vitia pronuntiationis libro vndecimo: Vitiosa enim, inquiens, sunt illa, intueri lacunaria, perfricare faciem, et quasi improbam facere. Plutarchus scribit hunc gestum peculiarem fuisse M. Tullio, vt dicturus, laeua faciem demulceret. Alioqui non inficias it ipse Cicero, initio dicendi trepidantiorem fuisse sese. Fabius lib. nono, citat haec ex Caluo: Perfrica frontem, et dic te digniorem, qui praetor fieres, quam Catonem. Significat id esse dictu vehementer improbum. Plinius in praefatione naturae historiarum; Perfricui faciem, nec tamen profeci, quando alia via ingens occurris. M. Tull. Tusc. q. lib. 3. in eundem sensum dixit, Perfricare os: Quid tergiuersamur, Epicure? nec fatemur eam
page 348, image: s0348nos dicere voluptatem, quam tu idem, cum os perfricuisti, soles dicere? Seneca lib. 5. epistola 40. Perfrices frontem oportet, et ipse te non audias. Huc pertinent etiam illa, quod effrontes appellamus inuerecundos. Et, Qua fronte audebis haec facere? Quod enim Horatius dixit:
--- Clament periisse pudorem Cuncti pene patres.Id Persius imitatus:
--- Exclamet, inquit, Melicerta perisse
Frontem de rebus.Item illa, Quo ore obiurgabis filium: Et, Os impudens, Os durum, Os ferreum, cum impudentiam indicamus. Ouidius:
Non tibi plus cordis, sed minus oris adest.Non plus audes, aut sapis, sed minus pudet. M. Tullius in Verrem, Os hominis, insignemque impudentiam cognoscite. Idem in Philippica quinta. Sed illud os, illam impuritatem. Idem pro C. Rabirio Posthumo: Quod habent os, quam audaciam? Rursus in Oratore. Quod tamen os est illius patroni, qui ad eas causas sine vlla scientia iuris audet accedere? In Philippica vndecima. Audisset furentis introitum Dolabellae, vocem impuram, atque os illud infame. Martialis libro nono:
Santonica medicata dedit mihi pocula virga,
(Os hominis) mulsum me rogat Hippocrates.Homericus Achilles Agamemnonem kunw/phn appellat, id est, canino adspectu, et apud eundem:
*kuno\s2 o)/mmat' e)/xwn, kradi/hn d' e)la/foio.id est:
Canis habens oculos, cor cerui:impudentiam significans cum timiditate coniunctam. Denique, haud scimus, an huc pertineat, quod apud Athenaeum in Dipnosophistis adducitur e Cyrenaeo poeta:
*tri\s2 d' a)pomacame/noisi qeoi\ dido/asin a)/meinon.id est.
Porro ter abstersis diui donant meliora.Subindicat impudentius id postulare, vt, quae sint acta in conuiuio, narret.
Frontem exporrigere, frontem contrahere.
FRONTEM explicare, cum hilarescimus: contrahere, cum ringimur, (hoc est, vbi quid molestum est,) dicimur. Plinius in libro vndecimo: Frons et aliis, sed homini tantum tristitiae, hilaritatis, clementiae, seueritatis index. Terentius:
Exporge frontem.Horatius in Odis:
Sollicitam explicuere frontem.Idem alibi:
Deme supercilio nubem.
EXPORRECTA fronte, hilariter. Porrectiore fronte mecum loquaris oportet, apud Plaut. Obducta fronte, corrugata fronte, contracta fronte, caperata fronte. Plaut. Caperat frons seueritudine. Quod quidem a caprinis cornibus translatum volunt. Et nubila frons, serena frons, explicata frons.
Attollere supercilium, Ponere supercilium.
PLINIVS Supercilia, inquit, homini, et pariter, et alterne mobilia. Et in his pars animi. Negamus, annuimus. Haec maxime indicant fastus. Superbia aliubi conceptaculum, sed hic sedem habet: in corde nascitur, huc subit, hic pendet. Nihil altius
page 349, image: s0349simul, abruptiusque inuenit in corpore, vbi solitaria esset. Hactenus ille. Inde prouerbio. Attolli supercilium dicimus, arrogantiam significantes: Adduci supercilium, fastidium indicantes. Citat et Suidas, a)naspw=ntes2 ta\s2 o)fru=s2, kai\ ta\s2 gna/qous2 fusw=ntes2, id est. Contractis superciliis, inflatis buccis. Quod Graeci vnico verbo dicunt katofrua=sqai. Lucianus a persona ad rem transtulit, sermonem arrogantem, ac superciliosum appellans katwfruwme/nous2 lo/gous2. Poni dicitur supercilium, cum a fastu receditur. Et fastosos homines superciliosos nominamus. Denique simpliciter ipsum supercilium pro fastu, atque arrogantia ponitur. Philosophorum supercilium quis ferat? Porro, quod Plinius ait, superciliis annuere nos, atque renuere, Homerum secutus est, apud quem versus hic aliquoties legitur:
*(h kai\ kuane/h|si e)p' o)/frusi neu=se kroni/wn.id est:
Sic ait, atque superciliis pater annuit atris.Id aemulatus Maro:
Sic ait, et totum nutu tremefecit Olympum.Bibe helleborum.
ARISTOPHANES in Vespis, pi=q' e(lle/boron. id est, Bibe helleborum. Quo dicto significat insanire quempiam. pi=qi vero dixit, non pi=ne, quod, vt admonet interpres, hoc ad simplicem potum referunt grammatici, illud ad potionem pharmacorum. Idem ostendit et verbum hinc esse fictum, e(lleboria=n kai\ e(llebori/zein, pro insanire. Quique parum animo constant, e(llebo/rou dei=sqai, id est, Helleboro opus habere dicuntur. Atque ijdem apud Latinos etiam auctores, helleborum edere, et helleboro sese purgare, prouerbio iubentur: propterea quod antiquitus plurimus vsus fuerit huius herbae ad leuanda mentis, et capitis vitia. Plin. lib. Nat. historiae 25. cap. 5. hellebori duo facit genera, sicut et Dioscorides libro quarto: Candidum, quod Italia veratrum album appellat: et nigrum, quod alii vocant entomon, etiam si in Dioscoride atomon legimus. Alii polyrrhizon, plerique Melampodion vocant, ab inuentore Melampode vate, vel eiusdem nominis pastore, quod is animaduertisset eo purgari capras, deinde dato eorum lacte sanauit Proetidas furentes. Sed Aulus Gellius, Plinium secutus, ait, coloris discerniculum non in semine, neque in virgultis, sed in radice apparere. Candido vomitiones cientur, eoque stomachum, et ventrem superiorem purgat. Nigro aluus inferior diluitur. Vtriusque periculosa sumptio, sed albi vt praestantior, ita periculosior. Quod ipsum tamen adeo vulgatum esse coepit, vt plerique, studiorum gratia, ad peruidenda acrius, quae commentabantur, saepius sumtitauerint. Nominatim autem Carneades Academicus, scripturus aduersum Stoici Zenonis libros, candido helleboro superiora corporis purgare solitus legitur, ne quid ex corruptis in stomacho humoribus, ad domicilia vsque animi redundaret, et instantiam, vigoremque mentis labefaceret. Nigri vero religiosum etiam vsum fuisse, testatur Plinius. Siquidem hoc et domos suffiebant, purgabantque, aspergentes et sese, et pecora. Tum solenni cum precatione colligebatur, et superstitiosius, vt meminit etiam Theophrastus. Primum enim gladio circumscribebatur, deinde, qui succisurus erat, exortum solis spectabat,
page 350, image: s0350precabaturque, vt id sibi liceret, diis concedentibus, facere. Obseruabat et aquilae volatum, quae si propius aduolasset, moriturum eo anno, qui succiderat, augurium erat. Ex Plinio igitur colligere licet, vtrumque genus, tum candidum, tum nigrum, cum ad alia complura mala, tum aduersus melancholiam remedium efficax habere. Vnde et prouerbium natum, quod tamen varie effertur. Plaut. in Menaechmis: Non potest haec res trium iugerum helleboro obtinerier. Demosthenes Aeschinem in actione monet, vt sese purget helleboro. Lucianus in Dialogo Menippi, ac Tantali: lhrei=s2, w) ta/ntale, kai\ w(s2 a)lhqw=s2 po/tou dei=sqai dokei=s2 a)kratou= ge e(llebo/rou nh\ di/a, i. Desipis, Tantale, et, vt vere dicam, helleboro poto tibi est opus, eoque sane meraco. Et apud eundem Rhadamanthus, in secundo Verarum narrationum libro, ita pronunciat, vt Aiax traditum ab Hippocrate helleborum bibat, prius quam in heroum consortium recipiatur, alludens ad eius insaniam. Ibidem legitur, non licuisse Chrysippo in beatorum insulam immigrare, nisi quartum iam sumto helleboro. Nimirum illuc alluditur, quod ter in vita bibisse memoratur, vt testatur etiam Petronius in carmine quodam. Horatius:
Expulit helleboro morbum, bilemque meraco.Ouidius in epist. Ponticis lib. 4.
I, bibe, dixissem, purgantes pectora succos,
Quidquid et in tota nascitur Anticyra.Persius:
Anticyras melior sorbere meracas.Insanum significans. Ausonius ad Theonem:
Helleborumque bibas Samij Lucumonis acumen.Nauiget Anticyras.
*pleu/seien ei)s2 a)ntiku/ras2, id est, Nauiget Anticyras. Horatius eleganter nouauit adagii quasi faciem, cum ait in Sermon.
Nauiget Anticyras.Quibus verbis Stoicum insanum significat, quique mentis morbo laboraret, essetque sapientis indignus nomine, cum nemo sapiens nisi sanus. Dictum est autem eadem figura, qua Graeci dicunt pleu/seias2 ei)s2 massuli/an, id est, Nauiges Massyliam. Strabo libro Geographiae nono, duas Anticyras commonstrat, et in altera, quae sit post Crissam oppidum, helleborum nasci, in altera eiusdem nominis, quae sit ad sinum Maliacum, et Oetam montem, optime temperari. Atque in eam quam plurimis e regionibus adnauigari sanitatis gratia. Pausanias in vltimo libro scripsit, supra Anticyram montes esse magnopere petricosos, in his copiose prouenire helleborum, nigro purgari aluum, albo vomitum cieri, ac superiora corporis purgari. Stephanus addit, Anticyrensem quempiam fuisse, qui Herculem, helleboro dato, liberarit insania. Horatius:
Si tribus Anticyris caput insanabile nunquam
Tonsori Licino commiserit.Tres Anticyras dixit pro vniuerso helleboro, significans deploratam, et immedicabilem insaniam. Simili figura, quos indicant esse parum integrae mentis, et hodie iubent deportari Chelam. Ad hanc formam pertinent illa, Tonsoris eget, aut Curatore est opus. Horatius:
Nec tonsore putas, nec curatoris egere.Tutores enim dabantur pupillis, curatores mente captis. Sic et
page 351, image: s0351Columella libro 1 cap. 3. scribit, Catonem dicere solitum, eum, qui agrum incoleret, nec salubri caelo, nec fertilem, velut commotae menti ad agnatos, ac gentiles esse deducendum. Varro libro De re rustica 1. cap. 2. Qui salubrem locum negligit, mente captus est, atque ad agnatos, et gentiles deducendus Cic. lib. 2. De inuentione. Si furiosus existet, agnatorum, gentiliumque in eo, pecuniaque eius potestas esto. Nam duodecim tabulae furiosis ius adimunt administrandi res suas, et ad gentiles, agnatosque transferunt; quemadmodum legimus libro Institutionum primo, titulo de Curatoribus; et Pandectarum libro vigesimoseptimo, titulo vltimo de curatore furiosi. Rursum eiusdem operis libro primo, titulo duodecimo octauo, de Officio praesidis. Et apud Ciceronem libro tertio Tusculanarum quaest. Qui ita sit affectus, eum dominum esse rerum suarum, vetant XII. tabulae. Verba XII. tabularum sunt haec: Prodigo, et furioso bonorum suorum administratio interdicta esto, et in curatione agnatorum sunto.
Strychnum bibit.
*stru/xnon e)/pinen, id est, Strychnum bibit, in insanos item competit, a Strychni herbae natura, quae, vel gustata, statim insaniam parit. Dioscorides in quarto, quatuor strychni genera facit. E quibus postremum maniko\n vocat, id est, insanum. Plinius lib. 21. cap. 31. cum duo strychni genera salutaria demonstrasset: Tertio, inquit, folia sunt ocymi, minime diligenter demonstranda. Remedia enim non venena tractamus; quippe insaniam facit: paruo quoque succo. Quamquam et Graeci auctores in iocum vertere. Drachmae enim pondere lusum pudoris gigni dixerunt, species varias, imaginesque conspicuas obuersari demonstrantes. Duplicatum hunc modum legitimam insaniam facere: quidquid vero adiiciatur ponderi, repraesentari mortem. Hoc est venenum, quod innocentissimi auctores simpliciter Dorycnion appellauere, ab eo, quod hoc cuspides in praeliis tingerentur, passim nascente. Dioscorides scribit, Strychni radicem cum vino potam, mensura *l [note of the transcriber: rotated left by 90 grades: *l is the sign for Drachma ( o(lkh/ ), see Blanckaert: Lexicon medicum, 1748, p. 275, s.v.; 1 drachma = 3,65 Gramm or 18.25 Carat)] visa quaedam, ac ludibria non iniucunda parere: duplicato modo sumptam, stuporem triduanum inducere: quadruplicato potam, adimere vitam: remedio esse, si multum, ac largiter biberis, ac reuomueris. Vnde magis videtur congruere in filau/tous2 et sibi placentes, et, vt Flaccus inquit, sibi pulcros. Nam Theophrastus tradit, qui Strychnum ederint, sibi videri pulcerrimos. Cuiusmodi multos homines videmus, qui sibi nulla in re displicere possunt, perinde quasi Strychno victitent. Est diuersum insaniae genus, quo quidam sibi displicent in omnibus; sed alterum vulgatius est, et immedicabilius.
Ede nasturtium.
*)/esqi ka/rdamon, id est, Ede nasturtium. In socordem, ignauum, hebetem, stupidum, olim dicebatur, propterea quod huic efficaciam inesse credant, erucae contrariam: vim enim, vigoremque animi suscitare, Venerem coercere, cum illa e diuerso Venerem acuat, vim mentis hebetet, vnde et nomen apud Graecos habere videtur ka/rdamon, quasi cor domans. Plinius libro 19. cap. 8. Nasturtium, inquit, nomen accepit a narium tormento. Et inde vigoris significatio, prouerbio id vocabulum vsurpauit, veluti torporem excitantis. Graecis
page 352, image: s0352a corde nomen habet. Dioscorides tradit, nasturtio vim esse similem erucae, et sinapi, quod attinet ad acrimoniam in nares erumpentem. Caeterum, quod ait, nasturtio stimulari Venerem, dissentit a Plinio. Aristophanes e)n qesmoforiazou/sais2. e)xqe\s2 e)/fagon ka/rdama. ti/ kardami/zeis2, id est: Edi heri nasturtia. Quid nasturtiaris? Idem in Vespis:
*)ocuqu/mwn, kai\ dikai/wn, kai\ blepo/ntwn ka/rdama.id est.
Acrium, ac iustorum, et oculis qui exhibent nasturtia.Porcum immola.
NEQVE praetereundum existimamus, quod Plautus in Menaechmis, porcum syncerum, et sacrum immolare iubet eum, quem mentecaptum significat Adolescens, quibus hic precijs porci veneunt sacres, synceri, nummum vnum en a me accipe. Iube te piari de mea pecunia: Nam ego quidem insanum esse te certo scio. Opinamur, quod veterum vsu, qui cuiuspiam irati numinis intemperijs ageretur, hoc piaculo se soleat purgare. Idem paullo post in eadem fabula: Nam tu quidem hercle certo non sanus satis Menaechme, qui nunc ipsus maledicas tibi. Iube, si sapias porculum afferri tibi. Horatius in Sermonibus:
--- Immolet aequis
Hic porcum laribus.Loquitur de eo, qui iam ab infamia resipuisse videretur.
Multa Syrorum olera.
*polla\ su/rwn la/xana, id est, Multa Syrorum olera. Dicetur aut in magicae artis peritos, et herbis maleficis eam exercentes, aut in eos, qui rebus vilibus abundant. Fortassis recte dicetur et in eos, qui in rebus non multae frugis, nimium insumunt operae, quippe non in agris exercendis, sed in hortis colendis occupati, quae plus afferant voluptatis, quam emolumenti. Prouerbium refertur a Plinio libro vigesimo, capite quinto, vbi, commemoratis varijs remedijs herbae Staphylini, quam eandem et pastinacam erraticam vocant, haec subnectit: Syria in hortis operosissima, inde quoque prouerbium est Graecis: Multa Syrorum olera. Similimam Staphylino herbam serit, quam alij gingidion vocant. Hactenus Plinius. Vt autem existimemus paroemiam in maleficos quadrare posse, illa nos coniectura commouet, quod paullo ante Orpheum citauerat auctorem, Staphylino amatorium inesse. Neque Syrorum mores vulgo nota caruisse, vel adagium illud testatur, su/roi pro\s2 tou\s2 foi/nikas2, id est, Syri contra Phoenices. Atque in hoc prouerbio miseretur nostri Caelius Rhodiginus, qui tam insigniter torqueamur, neque quidquam tamen ipse subleuat.
Melle litus gladius.
MELLE litus gladius. In pernitiosam adulationem dici solitum. Plin. li. 21. tradit, Heracleae in Ponto, ab eisdem apibus aliquando mella reddi pernitiosissimum habentia venenum. Quae qui ederint, abijciunt se humi, refrigerium quaerentes. Nam sudore diffluunt. Id cur fiat, pabulum in causa est. Ea est herba alba, quam aegolethron appellant. Allusum est autem ad morem barbaricum, qui solent tela venenis tingere, quo vulnus esset immedicabile: praesentissimum malum erat oleum incendiarium, quod illitum telo, sicubi haesisset in corpore [correction of the transcriber; in the print corpote], tenaciter cremabat, incendium aqua iniecta irritabatur,
page 353, image: s0353solo puluere insperso consopiri poterat. Auctor Marcellinus lib. 23.
Letale mulsum.
*qana/simon meli/kraton, id est, Letale mulsum. Eandem cum superiori habet sententiam. Diogenes, formosa scorta, qana/simon meli/kraton, id est, Letiferum mulsum, appellare consueuit, tametsi nihil vetabit, et in assentationem, in foedas voluptates torquere, breuiter, quidquid ita iucundum est, vt idem sit perniciosum. Legimus et mellitum venenum apud Plinium, et idem Diogenes orationem ad gratiam comparatam, auriumque pruritum, meliti/nhn a)gxo/nhn, id est, Melleam praefocationem appellabat, quod assentatione quidem delectaret, caeterum mendacio strangularet admittentem. Ad hanc formam attinet, quod refert Irenaeus lib. 3. cap. 19 Lacte gypsum male misceri, praesens enim venenum habet gypsum, et additum lacti fallit.
Linum lino nectis.
*li/non li/nw| suna/pteis2, id est, Linum lino connectis. Huius adagii duplicem apud Graecos interpretes sensum inuenimus. Quorum alter est, Infirmis infirma copulas, friuola friuolis: alter. Eadem non eisdem rationibus facis, aut dicis. Ctesippus in Platonis Euthydemo: Haud tu quidem linum, vti proverbio dicitur, lino connectis, si pater tuus pater est omnium. Est autem ironia in sophistam, qui friuolis argutiis id sibi collegisse videbatur. Aristoteles in 3. libro, th=s2 fusikh=s2 a)kroa/sews2, disputans de infinito, vbi Parmenidis sententiam praefert sententiae Melissi. Melissus enim ipsum infinitum totum dixerat. At Parmenides totum dixit esse finitum, a medio aeque distans. Fieri enim, inquit, non potest, vt infinitum cum toto atque vniuerso, perinde atque cum lino linum nectatur. Ipsa philosophi verba subscribamus, si quis forte requiret, dio\ be/ltion oi)hte/on parmeni/dhn meli/ssou ei)rhke/nai. o( me\n to\ a)/peiron o(/lon fhsi\n, o( de\ to\ o(/lon pepera/nqai, meso/qen i)sopale\s2, ou) ga\r li/non li/nw| e)sti\ shna/ptein, tw=| a(/panti kai\ o(/lw| to\ a)peiron. Suidas hoc adagium ex Stratidis citat Politia. Proculus item in discutiendis quaestionibus, quae exoriuntur ex dictis Platonis, quodam in loco sic vtitur, vt videatur convenire in eum, qui copulet inter se pugnantia, ostendens, quemadmodum Plato de Homero diuersa, pugnantiaque dixerit: ou) ga\r li/non li/nw| suna/ptein e)sti\, to\ tau=ta a)llh/lois2 sumple/kein, id est, An non enim linum lino connectere est, ista inter se copulare? Huic affine est, quod apud Athenaeum lib. 6. ex Thebano poeta, Pindaro, ni fallimur, citatur: potikollw=n a(/te cu/lon para\ cu/lw|, id est, Agglutinans ceu lignum ligno. Prior enim dixerat de parasitis: is, qui hoc dicit, sermonem suscipit de adulatoribus superiori congruentem.
Senesco semper multa addiscens.
*ghra/skw d' ai)ei\ polla\ didasko/menos2.id est,
Discenti assidue multa, senecta venit.Hic pentameter ex elegiis Solonis in proverbium abiit, significat autem, vsu vitae, multaque rerum experientia parari prudentiam. Conuenit cum ea, quae citatur apud Gellium, sententia.
Vsiss me genuit peperit mater memoria.Citatur a Platone lib. de Rep. 7. Rursum in dialogo De philosophia, quaerens quispiam, num philosophia sit polumaqi/a, Quid aliud, inquit, est
page 354, image: s0354philosophari, quam id facere, quod dixit Solon? Dixit autem:
Discenti assidue multa, senecta venit.At nobis quidem videtur semper aliquid discendum ei, qui in Philosophum sit euasurus, siue iunior sit, siue senior, vt quam plurima discat in vita. Citat et in Lachete. Seneca in epistola quadam ad Lucilium. Tamdiu discendum est, quamdiu nescias, et, si proverbio credimus, quamdiu viuas. Citatur semel atque iterum apud M. Tullium in Catone maiore. Quin etiam Terentianus ille Demea Solonis sententiam retulit, cum ait: Nunquam ita quisquam bene subducta rarione ad vitam fuit, quin res, aetas, vsus semper aliquid adportet noui, Aliquid moneat, vt illa, quae te scire, credas, nescias: et quae tibi putaris prima, in experiundo repudies. Allusit huc cuiuscunque est versiculus ille, neque inscitus, neque inelegans, Senecae nomine celebratus. E Publianis autem mimis vnum esse suspicamur, hac adducti coniectura, quod in hoc numero quosdam reperimus, qui nominatim ab Aulo Gellio sub Publii titulo referuntur. Senarius autem hic est:
Discipulus ect prioris posterior dies.Vita doliaris.
*zwh\ pi/qou, id est, Vita dolii, proverbio dicitur vita frugalis, parca, et ab omni strepitu, atque ambitione semota. Breuiter talis, qualem Diogenes nobilis ille Cynicus Athenis egisse legitur, vnico contentus pallio, baculo, quo canes abigeret, dolio de palo suspenso pro domicilio libenter vtens, crudis herbis, et aqua simplici victitans, pane excauato pro carino, manu caua poculi vice solitus vti: idque a puero quodam didicisse se praedicabat, quem forte ad eum modum aquam haurientem viderat. Porro, vt in dolio habitaret, inde sibi dicebat in mentem venisse, quod cochleas contemplatus, nullum aliud aeque commodum domicilium iudicasset, vnde proreperet ad solem, et vbi se conderet a ventis, atque aestu. Poterit torqueri et in eos, qui nimium sordide, nimisque dure atque immunde viuunt. Hos ita depingit Eubulus comicus apud Athenaeum libro 2. *)anipto/podes2, xamaieuna/des2, a)eri/oikoi id est, Illotis pedibus, humi cubantes, in aere domicilium habentes. Idem lib. 4. de Pythagoricis, ex Antiphane:
*)/edei u(pomei=nai mikro\n a)siti/an, r(u/pon,
*ri/gos2, siwph\n, stugnotht', a)lousi/an.id est,
Inedia, sordes sunt ferendae paululum,
Silentium, tristitia, frigoris rigor,
Simul ferendum corpus expers balnei.Ad hanc formam torqueri poterit Hamaxobiorum (ea gens est Sarmatiae) appellatio, vt Hamaxobii dicantur, qui dure, sordideque viuant. Nomen hinc inditum genti, quod iis plaustra aedium vice sint.
In diem viuere. Ex tempore viuere.
IN diem viuere, est, praesentibus rebus contentum viuere, atque ex parato, minime solicitum de futuris. Quae vita Graecis dicitur kaqhme/rios2 bi/os2, et kaqhmero/bioi, qui ad eum viuunt modum, Theocritus in Idyllio N.
*(oi qnatoi\ pelo/mesqa, to\ d' a)/urion ou)k e)sorw=mes2.id est.
Mortales sumus, haud sunt nobis crastina curae,Aristophanes in Equitibus:
page 355, image: s0355
*kriqa\s2 poriw=| soi kai\ bi/on kaq' h(me/ran.id est,
Ego affatim tibi suppeditauero ordeum, et
Victum diurnum.Homerus Odys. *f.
*nh/pioi, a)groiw=tai, e)fhme/ria frone/ontes2.id est.
Agrestes, stolidi, tantumque diurna scientes.Persius:
Atque ex tempore Viuis.Id est, citra solicitudinem futurorum. Vnde et Ex tempore dicere, id est, citra praemeditationem. M. Tul. Philippica 5. simili forma dixit, In horam viuere. Quae non faciebat Hannibal, qui multa ad vsum reseruabat, haec ij, qui in horam viuerent, non modo de fortunis, et de bonis ciuium, sed ne quidem de vtilitate sua cogitauerunt. Nec abludit ab hac specie, quod scribit Horatius in Arte poetica. Et mutatur in horas, hoc est subinde.
Vita macerata.
*bi/os2 memalagme/nos2, id est, Vita macerata, seu permollita. De molliter viuentibus, quibus ex facili omnia suppetunt. Refertur a Diogeniano, Zenodoto, et Suida. Translatum arbitramur a leguminibus, aut salsamentis maceratis, iamque ad esum accommodatioribus: aut a tritico iam molito, pisto, ac subacto. Cui diuersum est, bi/os2 a)kanqw/dhs2, id est, Vita spinosa.
Ipsa dies quandoque parens, quandoque nouerca est.
VERSVS est Hesiodi in libro de obseruatione dierum auspicatorum, atque inauspicatorum, qui deinde in proverbium abiit, longo homionum aeuo probatus, vt apud Gellium refert Phauorinus philosophus, is est huiusmodi:
*)/allote mhtruih\ pe/lei h(me/rh a)/llote mh/thr.id est,
Ipsa dies quandoque parens, quandoque nouerca est:Eo versu significatum est, non omni die bene esse posse, sed isto bene, atque alio male. Inde translatum, quod matres bene volunt liberis, nouercae oderunt priuignos. Proinde Plinius dubitare se dicit, vtrum natura saepius nouerca sit, an mater, vt quae tot venena, tot item remedia progignat.
Nunc pluit, et claro, nunc Iupiter aethere fulget.
Diversa metaphora rem eandem explicuit Theocritus in Batto:
*x' w( zeu\s2 a)/lloka me\n pe/lei ae)/qrios2, a)/lloka d' u(/ei.id est.
Nunc pluit, et claro, nunc Iupiter aethere lucet.Id est, Aliquando res aduersae sunt, aliquando secundae, quemadmodum caelum nunc serenum est, et placidum, nunc turbidum, ac tempestuosum. Huic affinis est allegoria Pindarica, e Pythiis hymnis. Non semper eosdem flare ventos, sed nunc hos, nuc alios.
*)/allot' a)lloi=ai pnoai\ u(/yipetw=n a)ne/mwn.id est,
Alias alii flatus, sublimiter volantium ventorum.Idem in Isthmiis hymno quarto: *)/allote d' a)lloi=os2 ou)=ros2 pa/ntas2 a)nqrw/pous2 e)pai+/sswn e)la/unei, id est, Sed alias alius ventus omnes efflans agit.
Plus aloes, quam mellis, habet.
PLVS aloes, quam mellis, habet, Proverbialis metaphora, perinde declarans, ac si dicas, plus molestiae, quam voluptatis. Nam aloe frutex quidam est, odore graui, gustu amarissimo, cuius meminit Dioscorides libro 3.
page 356, image: s0356Plautus in Amphitryone, Ita cuique comparatum est in aetate hominum, ita diis placitum, voluptati vt moeror comes consequatur. Quin incommmodi plus, malique adsit, boni si obtigit quid. Apud eundem alicubi legitur, vitam hominis plus aloes, quam mellis habere. Et Iuuenalis de vxore.
Plus aloes, quam mellis, habet.Apuleius citra metaphoram sic extulit in Floridis. Sed verum verbum est profecto, quod aiunt, nihil quidquam tam prospere diuinitus hominibus datum, quin et tamen admixtum, sit aliquid difficultatis. Has rerum humanarum vices, ac tristium, laetorumque mixturam Homerus Iliados vltimo libro, perquam eleganter indicauit, figmento duorum doliorum, quae scribit in Iouis limine sita esse, quorum alterum sit plenum tristibus, alterum laetis. Ex quibus ille mortalium fortunas temperans.
*)/allote me/n te kakw=| o(/ge ku/retai, a)/llote d' e)sqlw=|.id est.
Nunc laetis vitam miscet, nunc tristibus idem.Quemadmodum et superius indicauimus. Verum admodum maligne temperat Iuppiter Homericus, nimio plus admiscens malorum, quam bonorum, vt si suam quisque fortunam ad calculos vocet, minima sit futura ratio eorum, quae nobis ex animi sententia euenerunt. Id quod eleganter dictum est a Pindaro in Pythiis hymnis, e)\n ga\r pa\r e)sqlo\n ph/mata sundu/o dai/ontai brotoi=s2 a)qa/natoi id est Ad vnum enim bonum duo pariter incommoda distribuunt mortalib. immortales. Plin. lib. 27. sententiam inuertit, cum ait, nihil esse tam malum in rerum natura, cui non boni quippiam sit adiunctum. Quandoquidem compertum est, etiam aconito, quo non aliud venenum nocentius, inesse remedium, cum ad alia, tum ad oculorum vitia. Ad eundem modum Euripides, citante Plutarcho;
*ou)k a)\n ge/noito xwri\s2 e)sqla\ kai\ kaka\,
*)all' e)sti/ tis2 su/gkrasis2.id est.
Bona separare non licet malis, sed est
Mixtura quaedam.Naues onustae conuitiis.
ADSIMILI figura dixit Homerus Iliados Y. conuitia, quorum onus, nauis centiremis non queat portare: cuiusmodi Lucianus dixerat, o(/las2 a(ma/cas2 blasfhmiw=n, vt ante dictum est. Carmen Homeri sic habet:
*)/esti ga\r a)mfote/roisin o)nei/dea muqh/sesqai
*polla\ ma/l'. ou)d' a) nhu=s2 e(kato/nzugos2 a)/xqos2 a)/roito.id est.
Probrorum superest ambobus copia summa,
Quorum onus haud portet centum ratis incita remis.Affine et illi, quod alio dicetur loco,
*ou(\s2 ou)k a)\n ai)/rhnt' ou)d' e(kato\n ai)gu/ptioi.id est,
Quos tollere nec centum queant Aegyptii.Hermippus apud Athenaeum lib. 1. describens, quid a quaque regione soleat importari, versiculum hunc ioco admiscet.
*kai\ para\ perdi/kou yeu/dh, nhusi\n pa/nu pollai=s2.id est.
Atque a Perdicca ratibus mendacia multis.Notans Lyciorum mores. Nam Perdicia pars est, ac portus Lyciae. Lycias sortes notat, et Virgilius Aeneid. 4. veluti vanas.
page 357, image: s0357Tollere cornua.
TOLLERE cornua, pro eo, quod est animo efferri, nunc quoque vulgo tritissimum est. Horatius de Baccho:
Et addis cornua pauperi.Ouidius item de ebrietate:
Tunc veniunt risus, tunc pauper cornua sumit.Translatum a pecoribus, quae cornibus oppositis minantur. Horatius in Epodis:
Namque in malos acerrimus,
Parata tollo cornua.Tollere cristas.
Tollere cristas. Diuersa metaphora, sensus idem. Iuuenalis:
Quid apertius? et tamen illi
Surgebant cristaeid est, Sibi placebat. Translatum ab auibus cristatis, in quibus cristae erectiores alacritatis, atque animorum indicia sunt, nisi ad militum cristas referre malumus, quo sane hominum genere nihil nec insolentius, nec stolidius. In hanc sententiam Aristophanes in Pace dixit, detrahere cristas, h(/per h(mw=n tou\s2 lo/gous2 a)fei=le, id est, quae nobis cristas detraxit. Videlcet, reddita pace. Contra, Submittere fasces dicuntur, qui de iure suo contendunt, ac legitimam potestatem vltro ad priuatam mediocritatem demittunt. Plinius lib. 7. cap. 30. Cn. Pompeius, confecto Mithridatico bello, intraturus Posidonii professione sapientiae clari domum, fores percuti de more a lictore vetuit, et fasces lictorios ianuae submisit, is cui se oriens, occidensque submiserat. M. Tullius in Bruto: Cum enim in maximis causis versatus esses, et cum tibi aetas nostra iam cederet, fascesque submitteret. Et apud T. Liuium in 2. ab vrbe condita: Publicola, submissis fascibus, in concionem ascendit.
Animus in pedes decidit.
QVI vehementer consternantur, atque expauescunt, iis animus in pedes decidere dicitur. Quin hodie vulgo audimus: Totus animus mihi erat in pedibus, pro eo, quod est, vehementer eram exanimatus, Homerus Iliados O.
*ta/rbhsan, pa=sin de\ parai\ posi\ ka/ppese qumo\s2.id est.
Pauor ingruit ingens
Omnibus, inque pedes animus mox decidit imos.Vespa cicadae obstrepens.
*sfh\c bombw=n te/ttigos2 e)nanti/on,id est.
Scilicet obstrepitans argutae vespa cicadae.Apud Theocritum est in Hodoeporis. Nam his verbis contemnit quidam pastor pastorem, a quo provocatur. Quadrabit in eum, qui certat longe impar cum superiore. Aut qui negocium facessit longe se praestantioribus. Quod genus est illud: Catulus leonem allatrans.
Pica cum luscinia certat. Epopa cum cygnis.
CONSIMILEM habent sententiam, quae leguntur apud eundem in eadem Ecloga:
*ou) qemito\n la/kwn po/t' a)h|do/na ki/ssas2 e)ri/sden,
*ou) d' e)/popas2 ku/knoisi.id est.
Haud fas est Lacon, philomelam vt provocet vnquam
Pica, nec argutis epopa obstrepat improba cygnis.Pilos pro lana.
*tri/xas2 a)nt' e)ri/wn, id est, Pilos pro lana. Proverbialiter apparent dicta etiam illa, apud eundem poetam in Hodoeporis, de re vehementer
page 358, image: s0358inaequali, aut de negotio supra modum absurdo:
*ti/s2 tri/xas2 a)nt' e)ri/wn e)pokicato; ti/s2 de\ pareu/sas2
*ai)go\s2 prwtoto/koio kaka ku/na bou/let' a)me/lgein.id est.
Quis vice lanarum setas detondeat vnquam?
Quis capra pro primipara vilem velit amens
Emulgere canem?Capra pilos habet potius, quam lanam, ouis lanigera est. Haec dicuntur in pastorem, qui certaturus hoedum opponebat agno.
Tibiam tubae comparas.
*au/lo\n sa/lpiggi sugkri/neis2, id est, Tibiam tubae comparas. Refertur a Diogeniano. Conuenit in res supra modum impares, propterea quod exilem vocem edat fistula, tuba praegrandem.
Cicadae apem comparas.
*te/ttigi th\n me/littan sugkri/neis2 id est, Cicadae comparas apem. Nam cicada cum maior, tum canora, cum apis sit non modo minuto corpusculo, verum etiam pene muta. Lucianus in Rhetorum doctore, prouerbium vtrumque attingit: tosou=ton h( perfwnou=nta e(urh/seis2, o(po/son h( sa/lpigc tou=s2 au)lou\s2, kai\ oi( te/ttiges2 ta\s2 meli/ttas2, id est, Inuenies tanto voce superiorem, quanto tuba superat tibias, apes cicadae.
Testudinem pegaso comparas.
*xelw/nhn phga/sw| sugkri/neis2, id est, Testudinem pegaso comparas. De rebus nequaquam inter se conferendis. Pegasus equus erat volucer, si fabulis credimus: testudine nihil tardius. Virgilius in Tityro aliquot dissimilitudinis formulas congessit:
Sic canibus catulos, similes sic matribus hoedos
Noram, sit paruis componere magna solebam.
Verum haec tantum alias inter caput extulit vrbes,
Quantum lenta solent inter viburna cupressi.Aliter catuli longe olent, aliter sues.
APVD Plautum legitur in Epidico sordidior quidem metaphora, sed tamen ad rem significandam apta: Aliter catuli longe olent, aliter sues. Quo dicto significatum est, non veste dignosci hominem ab homine, verum inesse natiuum quiddam, genuinum, ac proprium in vnoquoque, quod in ipso vultu, oculisque eluceat, quo liberum a seruo, generosum a rustico, probum ab improbo facile discernas. Atque hic est hominis veluti peculiaris quidam odor, quo deprehenditur, si quis modo sit sagaci nare. Huc allusit Martialis lib. 6.
Cum bene se tutam per fraudes mille putauit.
Omnia cum fecit, Thaida Thais olet.Huc pertinet etiam illud cuiusdam apud Fabium: Ne faciem quidem liberi hominis habet. Quod cum a quodam esset dictum deformi specie, retorsit aduersarius, affirmans recte dictum, eum non esse liberum, cui non sit facies liberalis.
Vt sementem feceris, ita et metes.
ELEGANTISSIMA metaphora dixit Cicero: Vt sementem feceris, ita et metes, id est, reportabis praemium tuis factis dignum. Plautus in Epidico: Sed, vt acerbum est, pro benefactis cum malam messem metas, i. cum pro beneficio maleficium reportes. Et apud Platonem: Quam hic messem facturus est? Haud sane bonam.
page 359, image: s0359Huc respicit illud Euripidis in Hecuba:
*(umei=s2 de/ e)/xhq' o(/moia toi=s2 bouleu/masin.id est,
Habeatis at vos instituto congrua.Denique illud pene solenne est apud Graecos poetas, kakw=s2 kako\n. Aristophanes in Equitibus:
--- *ou) de\ mousikh\n e)pi/stamai
*plh\n gramma/twn. kai\ tau=ta me\n kakw=s2 kaka\.id est.
Neque Musicam doctus scio,
Sed literas tantum, atque eas malas male.Illud item frequens, a)po/ s' o)lw= kakw=s2 kako\n, id est, Te malum perdam male. Interpres admonet figurae prouerbialis, qua de re dictum est in huius operis vestibulo. Rursum Euripides in Hecuba:
--- *to\n me\n kako\n
*kako\n ti\ pa/sxein, to de\ xrhsto\n eu)tuxei=n.id est,
Bonis bene euenire, sed malis male.Idem in eadem fabula:
--- *)all' e)pei\ ta\ mh\ kala\
*pra/ssein e)to/lmas2, tlh=qi kai\ ta\ mh\ fi/la.id est,
--- Quin vbi quae non decent
Haud veritus es patrare, fer quae non libent.Perquam festiuum est, quod de Diogene refert Laertius: Super coenam quidam illi obiiciebant ossa, veluti cani, quod Cynicus esset, eam contumeliam ille sic pensauit. Accessit propius, et iuxta illos stans mingebat, vicissim illis canem agens. Sed propius huc pertinet, quod idem refert in Zenone, qui seruum in furto deprehensum caedebat. Seruus interim clamabat, in fatis fuisse, vt furaretur. At Zeno, Illud etiam, vt caedereris. Seruus, quoniam audierat herum disputantem de necessitate fatorum, eam praetexuit suo commisso: sed cito retorsit Philosophus.
Carica musa.
*karikh\ mou=sa, id est, Carica musa, karika\ au)lh/mata, id est, Caricae, cantiones. De lugubri, aut rustica, atque indocta, seu molesta cantione dici solitum. Quadrabit in poetam, aut oratorem indoctum. Antiquitus de tristi, stridulaque, et inamoena cantione dicebatur, propterea quod, vt tradit Athenaeus libro Dipnosophiston 4. Cares itidem vt Phoenices in luctu tibiis vti solent magnitudine palmi, lugubre quiddam, et stridulum sonantibus. Eas autem tibias, Phoenicum lingua, gringos vocari, quod iis in Adonidis luctu soleant vti. Porro Adonidem gri/gghn, id est, Gringen appellant. Hinc eisdem verbum giggrai/nw. His confinia tradit Iulius Pollux lib. 4. nisi quod ibi gi/ggran inuenimus scriptum. Caricam musicam notat Aristoph. in Ranis:
*skoliw=n meli/tou kai\ karikw=n au)lhma/twn.id est,
Obliqua Meliti, et Caricorum carmina,
Modosque tibiarum.Eadem karika\ au)lh/mata veteres skolia\, id est, obliqua, vocabant: vel a tibiarum specie, ve ab obliquo in conuiuiis canendi ordine, de quo meminerimus in prouerbio, Ad Myrtum canere. Meminit et Plato apud Athenaeum in Laconibus:
*au)lou\s2 d' e)/xousa/ tis2 kori/ska, kariko\n me/los2
*meli/zetai.id est.
Calamos habens puella, Caricum melos
Modulabitur.Plato quoque Philosophus libro De legib. septimo, mentionem facit
page 360, image: s0360Caricae musae, quam interpretatur e)pikhdi/an w)|dh\n, id est, Lugubrem cantionem. Hesychius indicat, inde ductum, quod ad pompas funebres conduci soleant e Caria feminae, quae lamentantium personam agerent. Itaque orationem indoctam, et inamoenam recte dixeris karikh\n mou=san. In quam conuenit illud Sopatri apud Athenaeum lib. 4.
*phkti\s2 de\ mou/sh| gauriw=sa barba/ra|.id est,
Pectis camoena iactitans se barbara.Pectis autem organi genus est, duabus chordis instructum. Idem Athenaeus dubitat, an Caria sit eadem dicta Phoenice. Nam Phoenices fistulas, siue calamos, gi/ggous2 appellant, vocabulo, vt videtur, a stidore soni efficto. Cum his consentiunt, quae Plato scribit lib. De legibus, quemadmodum citabimus, septimo: kai\ ei)/ pot' a)/ra dei= toiou/twn gi/gnesqai tou\s2 poli/tas2 e)phko/ous2, o(po/tan h(me/rai mh\ kaqarai/ tines2, a)ll' a)pofra/des2 w)=si, to/q' h(/kein de/on a)\n ei)/h ma=llon xorou/s2 tinas2 e)/cwqen memisqome/nous2 w)|dou\s2, oi(=on peri\ tou\s2 teleuth/santas2 misqou/menoi karikh=| tini\ mou/sh| prope/mpousi tou\s2 teleuth/santas2, et caetera, id est, Et si quando oportet ciues istiusinodi lugubrium auditores fieri, cum dies fuerint non puri, sed nefasti, cum magis conueniet venire choros aliquos musicos aliunde conductos, quemadmodum hi, qui ad funera conduci solent, Carica quadam musa, deducunt vita defunctos. Carum barbariem in dicendo taxat Homerus 2. Iliados lib.
*na/sths2 au)= karw=n h(gh/sato barbarofw/nwn.id est,
Nastes ducebat Cares, queis barbara vox est.Vnde et populari dicto Graecis karba/zein, siue karbai+/zein, aut karbani/zein dicuntur, quibus barbarus est, et agrestis sermo. Et M. Tull. apud Quintil. in capite de pronunciatione dicit, illos ex Lycia, et Caria oratores in epilogis bene canere, nimirum reprehendens illorum pronunciationem. Strabo libro Geographiae 14. ostendit Cares occasione frequenter fuisse mixtos Graecis, et tamen barbare, crasseque sonuisse linguam Graecorum, quod idem euenit Graecis in lingua Romana, et nobis in lingua Britannica. Hoc vitium Strabo paxustomi/an, kakostomi/an, et barbarostomi/an vocat. De Cantionibus Carum, et Phrygum meminit et Marcus Tullius in Bruto. Erat et saltationis genus tumultuosum, ac militare, vnde nonnunquam saucii discedebant. nam ab armatis peragebatur, quod Iulius Pollux libr. quarto kariko\n appellat.
Attica musa.
CVI diuersum, a)ttikh\ mou=sa, id est, Attica musa, pro venusta lepidaque oratione. Nam inter dicendi genera laudatur in primis Atticum. Diogenes Laertius, et Plutarchus in vita Platonis scribit, id cognominis vulgo tributum fuisse Xenophonti, vt Attica musa vocaretur, propter admirabilem quandam hominis in dicendo venustatem. Vnde et Atticam eloquentiam, et Atticum leporem appellant, quemadmodum indicauimus alibi. Sed ad hominem accommodatum, erit venustius, praesertim si accedat ironia: veluti, si inelegantem aliquem, et ab omnibus literis, et gratiis alienissimum, Atticam musam voces. Nam amusi vocantur omnes huiusmodi.
Eodem bibere poculo.
EODEM bibere poculo, est, iisdem
page 361, image: s0361affici incommodis, malisque communibus obnoxium esse. Plautus in Casina: Vt senex eodem hoc poculo, quo bibi, biberet. Translatum vel a bibendi certaminibus, vel ab iis, qui metuunt venena. Idem hodieque nostrati vulgo tritissimum manet. Etenim, si quando minantur, se parem gratiam relaturos, aiunt se de eodem potaturos poculo. Taxat Martialis quendam, qui conuiuis vinum dilutum et acerbum apponebat, cum ipse de exquisitissimo biberet, qui mos et hodie plerisque diuitibus. atque hinc prouerbium natum videri potest. Fit autem interdum, vt, qui imprudentes poculum acerbum gustarint, studant et alios illicere, vt ex eodem bibant. Paulo diuersius est, quod ait Aristophanes in Equitibus:
*ou)/pot' e)k tau/tou met' h(mw=n pi/etai pothri/ou.id est.
Ille nobiscum haud eodem potat vnquam poculo.Taxat Fellatorem.
In planiciem equum.
*)es2 pedi/on to\n i(/ppon, id est, In planiciem equum. Quoties quis ad id prouocatur, in quo plurimum valet, quoque vel maxime gaudet. Equus in campo, tanquam in sua est harena. Apud Lucianum in captiuo, cum ipse iudices postularet, Plato respondet, tou=to e)kei=no ei)s2 pedi/on to\n i(/ppon, id est, Hoc ipsum, quod dici solet, equum in planiciem, videlicet hominem Rhetoricum significans, et in agendis causis exercitatum. Plato in Theaeteto, i(ppe/as2 ei)s2 pedi/on prokalei=s2, swkra/thn ei)s2 lo/gous2, id est, Equites in planiciem prouocas, Socratem ad disputandum. Tametsi quidam codices i(/ppon habent hoc loco, non i(ppe/a. Synesius in epistola quadam: *)ep' au)to\ dh\ tou=to parakalw=, i(ppon ei)s2 pedi/on, tou=to dh\ to\ tou= lo/gou protre/pein h(gou/menos, id est, Ad hoc ipsum certe prouoco, equum in planiciem iuxta id, quod dicitur, adhortari me putans. Translatum videtur a malitia. Nam quoties res est pediti cum equite, pedes fugit campestria, sectaturque loca impeditiora.
Acanthida vincit cornix.
ACANTHIDEM superat cornix. Calphurnius Bucolicus poeta, ecloga sexta:
Astyle credibile est, si vincat acanthida cornix,
Vocalem superet si turpis aedona bubo.Acanthis enim vocalis est auis, et in primis canora. Cornix obstrepera quidem, sed minime canora: Achantidem Theodorus nunc spinum vertit, nunc ligurinum, quin et aedona Graece dixit. Sic autem pronunciandum, vt ae faciunt duas syllabas. Nam Graecis a)hdw\n lusciniam significat. Plinius Graeca voce dixit achantidem, quasi dicas spinulam, eo quod in spinis viuat, eoque asinos habet inuisos, quod hoc animal spinae florem deuoret. Est autem auium minima, tantae foecunditatis, vt pariat duodena. Auctor Plinius libro decimo, capitibus sexagesimo tertio, et septuagesimoquarto.
Prius testudo leporem praeuerterit.
*pro/teron xelw/nh paradramei=tai dasu/poda, id est, Prius testudo leporem cursu praeterierit. De re neutiquam verisimili. Testudine nihil tardius. Vnde et testudineum incessum dicimus, et apud Ciceronem in libris de Diuinatione, quispiam testudinem, tardigradam, et domiportam vocat. Lepus autem celeritate praecellit.
page 362, image: s0362Meminit huius adagii Diogenianus. Huius generis sunt illa apud Theocritum in Thyrside:
*nu=n i)/a me\n fore/oite ba/toi, fore/oite d' a)/kanqai,
*´(ade\ kala\ na/rkissos2 e)p' a)rkeu/qoisi koma/sai,
*pa/nta d' e)/nalla ge/nointo, kai\ a( pi/tus2 o)/xnas2 e)nei/kai
*da/fnis2 e)pei\ qna/skei, kai\ tw=s2 ku/nas2 w(/lafos2 e(/lkoi,
*ka)\c o)re/wn toi\ skw=pes2 a)hdo/si garu/sainto.id est,
Nunc violas proferte rubi, producite spinae,
Iuniperusque comet Narcisci flore decenti,
Omnia vertantur, portet pyra mitia pinus
Postquam obiit Daphnis, trahat et iam cerua molossos,
Montib. in summis Philomelae noctua cantet.Cancros lepori comparas.
*karki/nous2 dasu/podi sugkri/neis2, id est, Cancros lepori comparas, de supra modum dissimilibus. Etenim, vt leporum celeritas, ita et cancrorum tarditas nota est. Similimum esti illi, quod proxime retulimus. Refertur et hoc apud eundem. Suidas addit karki/nos2 lagw\n ai)rei=, id est Cancer leporem capiet: de absurdis, quaeque fieri nullo modo possunt.
Terrae filius.
OLIM homines, obscuro, ignoto que genere prognati, terrae filii dicebantur, propterea quod terra sit omnium communis parens. Vel quod, iuxta quorundam etiam historias, primitus mortales e terra nascebantur. Tertullianus in Apologetico aduersus Gentes: Nam et terrae filios vulgus vocat, quorum genus incertum est. Apud Athenaeum lib. 10. legitur, ghgenh\s2 a)/nqrwpos2, id est, e terra genitus homo. M. Tullius ad Atticum lib. 1. Et huic terrae filio, nescio cui, committere epistolam tantis de rebus non audebam. Idem ad Trebatium libro Familiarium epistolarum septimo: Cn. Octauius, tuus familiaris summo genere natus, terrae filius. Persius:
Praesto est mihi Manius heres,
Progenies terrae, quaere ex me, quis mihi quartus
Sit pater: haud prompte, dicam tamen: adde etiam vnum,
Vnum etiam, terrae est iam filius.Iuuenalis:
Vnde fit, vt malim fraterculus esse gigantum.Ad prouerbium palam alludens. Nam gigantes e terra progenitos poetae fabulantur. Huc pertinet, quod apud Euripidem Ion Xuthum percuntatur:
*gh=s2 a)\r e)kpe/fuka mhtro\s2;id est.
Num satus tellure matre?Atque ille respondet:
*ou) pe/don ti/ktei te/kna.id est,
Non parit natos solum.Apud Pausaniam, Strabonem, atque alios id genus auctores, legimus populos quosdam au)to/xqonas2 appellatos, qui non alio referant originem suam, quemadmodum plerique faciunt, verum ex ipso solo nati videri velint, quorum de numero sunt Athenienses. Qui sibi nobilitatem virtute peperissent, nullis maiorum imaginibus illustres, noui homines dicebantur. Porro ignoti, et subito apparentes, incertum, qua regione profecti, Caeli filii vocabantur, quasi e caelo demissi. Neque dissimili
page 363, image: s0363ratione ou)ranopetei=s2 id est, de caelo lapsi dicebantur, Iuuenalis:
Tertius e caelo cedidit Cato.Quanquam hoc magis conuenit in homines eximia virtute. Plutarchus in inuectiua, quam scipsit aduersus Herodotum, de naui quadam vnde subito vox est edita Adimanto: o( de\ ke/lhs2 ou(=tos2 h)=n w(s2 e)/oiken ou)ranopeth\s2 id est, Nauis autem illa erat, vt videtur, e caelo delapsa. Atque hic sermonis color sumptus est e tragoedijs, in quibus machinis quibusdam sic repente ostendebantur personae populo, vt e caelo venisse videri vellent. Apud Romanos noui homines dicebantur, qui, maioribus obscuris nati, suis virtutibus innotuissent, quod M. Tullius, ab inimicis probro obiectum, ipse gloriae sibi vertit.
Ex quercubus ac saxis nati.
HVIC finitimum est illud Homericum. E quercu, et saxis prognatus, quod quadrabit vel in hominem obscuro genere, vel in eum, qui sit agresti, atque effero ingenio, moribusque immanibus. Inde ductum adagium, quod antiquitus in cauis quercubus, tectorum vice victitarent homines, atque hinc e quercubus nati fingebantur. Inde illud:
Et duro robore natos.Praeterea creditum est, ex saxis a Deucalione, Pyrrhaque proiectis, mortalium genus absumptum diluuio, instauratum fursse. Homerus in Odyss. T.
*ou) ga\r a)po\ druo)s2 e)ssi\ palaifa/tou, ou)d' a)po\ pe/trhs2.id est:
Nam neque fatidica quercu satus es, neque saxo.Id imitatus Pallada in epigrammate.
*ou) ga\r a)po\ druo\s2 ei) ou)d' a)po\ pe/trhs2, fasin.id est.
Neque te, quod aiunt, quercus, aut lapis edidit.Allusit ad id festiuiter Plato lib. de Repub. 8. h)\ oi\ei e)k druo\s2 poqe\n, h)\ e)k pe/tras2 ta\s2 politei/as2 gi/nesqai a)ll)ou)xi\ e)k to=u h)qw=ntw=n e)n tai=s2 po/lesin id est. An existimas e quercu quacumque, aut rupe respublicas nasci, ac non potius ex moribus eorum, qui in republica versantur? In crudeles, et immites conuenit illud Theocritum in Aepolo de Cupidine:
- *h r(a leai/nas2
*masdo\n e)qh/laze, drumw=| te/min e)/trefe ma/thr.id est.
Sicilicet ille leaenae
Vberae suxit, et in nemore hunc genitrix fera pauit.Deorum cibus.
*qew=n trofh\ id est, Deorum cibus. De praelautis epulis dicebatur, propterea quod Homerus fingit deos nectare, atque ambrosia victitare, nec ob id vnquam senescere. Tranquillus in Nerone. Parricidia, inquit, et caedes a Claudio exorsus est. Cuius necis etsi non auctor, at conscius fuit. Neque dissimulauit, vt qui boletos, in quo cibi genere venenum is acceperat, quasi deorum cibum, prouerbio Graeco collaudare sit solitus. Horatius in epistolis:
--- O noctes, caenaeque deum.Aristophanes in Ranis e)s2 maka/rwn e)uoxi/as2, Regum aulica conuiuia significans.
Tertius Cato.
TERTIVS Cato, prouerbialis est ironia. In viros impendio tetricos, atque alienae vitae censores. Nam duorum Catonum, senioris, cui nomen Censorio, et minoris, cui nomen
page 364, image: s0364Vticensi, grauitas pariter, atque integritas, vulgo celebratissima quondam fuit, Adeo, vt caelo demissi dicerentur, vt bellum cum vitijs gererent: Iuuenalis:
--- Habeat iam Roma pudorem,
Tertius e caelo cecidit Cato.Sapientum octauus.
HVIC per omnia similimum est illud Horatianum in Sermonibus, Sapientum octauus. In eum, qui sibi multum tribuat in sapientia. Numerantur enim apud Graecos septem sapientes, eorumque apophthegmata oraculorum vice celebrantur, etiamsi de nominib. magna inter scriptores varietas est. De numero certo constat inter omnes: vnde per ironiam sapientum octauum dicebant, dignum, qui septem illis adderetur. Horatius:
Haec mihi Stertinius sapientum octauus.Item Ausonius:
Sapiensque supra Graeciae septem viros
Octauus accessit sophos.Bis dat, qui cito dat.
MEMINIMVS autem apud Senecam alicubi legere, Bis dat, qui cito dat. Idem lib. De beneficijs 2. Ingratum est beneficium, quod diu inter manus dantis haesit. Quae sentenita monet, haud cunctanter, haud grauatim opitulandum amicis, cum opus est, sed vltro non expectatis precibus deferendum officium. Inter epigrammata Graeca fertur et hoc distichon, nomine tituloque Luciani.
*wkei=ai xa/rites2 glukerw/terai, h)\n de\ bradun/h|
*pa=sa xa/ris2 keneh\, mh\ de\ le/goito xa/ris2.Id carmen Latine non potest commode verti, propterea quod lepos, et argutia epigrammatis sita sit in hac voce xa/ris2 quae Graecis aliquando beneficium significat, aliquando gratiam, qua commendatur aliquid, aliquando deam ipsam. Citatur similis apud Auson. sententia Graeca.
*(a xa/ris2 a( bradu/pous2, a)/xaris2 xa/ris2.Est autem initium carminis Heroici, ex Epigrammate quopiam, Tardum beneficium, ingratum est. Eam ille sic vertit.
Gratia, quae tarda est, ingrata est: gratia namque,
Cum fieri properat, gratia grata magis.Rursumque aliter vertit idem:
Si bene quid facias, facias cito. nam cito factum
Gratum erit, ingratum gratia tarda facit.Vnde et Hector apud Euripidem in Rhaeso contemnit, ac damnat auxilium sero delatum amicis:
*misw= fi/loisin u(/steron bohdromei=n.id est:
Odi equidem amicis serius succurrere.Extat et Mimus non inuenustus in hanc eandem sententiam;
Bis est gratum, quod opus est, vltro si offeras.Item alter huic adsimilis.
Beneficium inopi bis dat, qui dat celeriter.Honos alit artes.
ID, quod est apud Marcum Tullium, Honos alit artes, videtur esse sumptum ex Aristophanis Pluto:
*ou)/te ga\r o) misqo\s2 ou)de\n e)st' ou)/q' h( te/xnh.id est:
Neque praemium vllum est, ars nec ipsa item viget,Colligit enim non esse
page 365, image: s0365consentaneum, Athenis vllos esse bonos medicos, cum medicis nulla sint praemia. Diogenianus autem hoc intra adagia commemorat. Huc allusit Martialis, cum ait,
Sint Maecenates, non deerunt, Flacce, Marones,
Virgiliumque tibi vel tua rura dabunt.Et Aristoteles scribit, honorem esse praemium virtutis. Ac priscorum leges, non solum comminabantur poenan maleficis, sed et praemijs, et honoribus inuitabant ad recte agendum. Pindarus in Isthmijs, hymno nono, tanquam vulgo celebrem sententiam citat: e)/sti de/ tis2 lo/gos2 a)nqrw/pwn, tetelesme/non e)slo\n mh\ xamai\ siga=| kali/yai, i. Est autem dictum quoddam inter homines celebre, Bonum peractum non esse in terra occultandum silentio. In hoc autem praedicanda sunt recte facta virorum illustrium, vt caeteris praeluceant ad capessendam virtutem.
Multis ictibus deijcitur quercus.
*pollai=si plhgai=s2 dru=s2 ster)r(a\ dama/zetai. Multis rigida quercus domatur ictibus.Senarius hic extat in Diogeniani Collectaneis, de re factu quidem ardua, quae tamen assidua industria peruincatur. Huic non dissimile videtur Hesiodium illud:
*ei) ga/r ken to\ smikro\n e)pi\ smikro\n kataqei=o,
*kai\ qama\ tou=t' e)/rdois2, taxa/ ken me/ga kai/ ti ge/noitoSi paullum paullo adijcies, faciesque ita crebro,
Mox magnum quiddam tibi conficietur, et ingens.Id quod non tantum ad lucri naturam pertinet, quod ex minutissimis saepe maximum conflatur, verum etiam ad industriam assiduam: quae si vehemens non sit, tamen, si perpetua, atque in indefatigata fuerit, res difficilimas quoque facile conficit. Quemadmodum vnicus ictus nihil afferre momenti videtur ad deijciendum [sic] molem querni roboris, verum ea crebris ictibus facile prosternitur.
Caudae pilos equinae paullatim vellere.
CAVDAE pilos equinae paullatim vellit, qui, quod viribus, atque impetu fieri nequit, id tempore, atque assiduitate conficit. Horatius in Epistolis:
Vtor permisso, caudaeque pilos vt equinae
Paullatim vello, demo vnum, demo etiam vnum,
Dum cadat elusus ratione ruentis acerui,
Qui redit ad fastos, et virtutem aestimat annis.Natum e facto quodam ducis Sertorij, cuius rei meminit Plutarchus in eius vita. Hic enim, cum, suis copijs, ex barbata turba conflatis, rationibus persuadere non posset, in re militari plus habere momenti consilium, quam vires temerarias, postea quam illi parum feliciter pugnassent, duos proponit equos, alterum macilentum, atque inualidum, alterum vegetum, cauda pilosa. Atque inualido illi iuuenem adhibet praegrandi corpore, et admirandis viribus. Contra, vegeto illi pusillum, et imbecillum admouet homuncionem. Hic, singulos pilos paullatim vellens, breui spatio totam depilauit caudam. Iuuenis e diuerso, caudam omnem simul manibus vtrisque comprehensam, vi,
page 366, image: s0366atque impetu conatur reuellere. Qui cum frustra sudaret, risui fuit circumstantibus. Sub haec assurgens Sertorius, cuius consilio, iussque haec fuerant acta, Videtis, inquit, commilitones, quanto plus possit ingenium, quam vires.
Virum improbum vel mus mordeat.
*ka)\n mu=s2 da/koi a)/ndra ponhro\n.id est:
Scelerosum mordeat et mus.Hemistichium heroicum. Quo significatum est, quacunque ratione vindictam non deesse malis, sed eos aliquo pacto meritas dare poenas. Competit et in eos, qui de re quantumvis friuola rixam mouent, seque laesos queruntur, et offensos simulant, ne quid dent. Refertur adagium inter Graeca epigrammata:
*fasi\ paroimiakw=s2, ka)\n mu=s2 da/koi a)/ndra ponhro\n.id est:
Vulgo aiunt, vel murem etiam mordere scelestum.At is, quisquis est, nam incertus auctor, inuertit prouerbium, dicens: Bonos viros vel a mure morderi, malis ne draconem quidem audere dentes admoliri: hoc est, insontibus passim noceri, propterea quod ii impune laedi posse videantur, vtpote non relaturi iniuriam.
Vel capra mordeat nocentem.
*ka)\n a)/ic da/kh| a)/ndra ponhro\n.id est:
Mordebit vel capra nocentem.Ita reperitur in Collectaneis Diogeniani. Sensus nihil discrepat a proximo. Nam capra minime alioqui mordax est, nisi quod improbis omnia sunt infesta. Suidas indicat orthographiam: cum enim ad hoc refertur, hoc est, cum significat hominem afflictum, ac miserum, vult primam acui, po/nhros2, vnde et ponh/rws2 e)/xein, dicuntur, quibus res sunt aduersae: et Aristophanes in Pluto:
*ponh/rous2 g' ei)=pas2 h(mi=n cumma/xous2.id est:
Auxilia nobis misera sane praedicas.Cum ad animum, vltimam acui, ponhro\s2. id est, improbus, et ponhrw=s2 improbe. Nam, cum dicimus ponhrou= ko/mmatos2, kai\ ponhro\n u(/dwr, quod hominis, est, ad rem inanimam transferimus, quemadmodum frigus sceleratum, et fallaces diuitias dicimus.
Litem mouebit, si vel asinus canem momorderit.
CELEBRATVR Graecis et hic senarius prouerbialis:
*di/khn u(fe/cei ka)\n o)/nos2 da/kh| ku/na.id est:
Litem mouebit, si vel asinus mordeat canem.Quadrabit in eos, qui de re quantumvis exigua litem suscitant. Natum videtur ab euentu quopiam. Extat autem apud Iureconsultos actio ex lege, si quadrupes damnum dederit. Refertur a Zenodoto et Suida, quanquam ad vtrunque scriptum est, makroi=s2 pro mikroi=s2, quorum hoc nobis videtur sensus exposcere.
Litem parit lis, noxa item noxam parit.
*di/kh di/khn e)/tikte, kai\ bla/bhn bla/bh.id est:
Litem parit lis, noxa item noxam parit.Senarius in rixosos, et litium auidos dici solitus, quibus lis ex lite, alia ex alia nascitur: negotium seritur ex negotio, iniuria propagat iniuriam. Extat apud Suidam.
page 367, image: s0367Bonus dux bonum reddit comitem.
*o kalw=s2 a)/gwn, e)mpoiei= to\ kalw=s2 e(/pesqai, id est, Qui bonum ducem praestat, is bonum redit comitem. In principe situm est, vt sit bene morata ciuitas. Prudens, et incorruptus magistratus, et probos, et integros reddit ciues. Bonus paterfamilias domum efficit bene institutam. Doctus, ac diligens praeceptor eruditum reddit discipulum. Frugi maritus vxorem in suos trahit mores. Vnde, quisquis praefectus est negotio, debet in primis operam dare, vt ipse suo fungatur officio, prius quam ab aliis officium exigat. Sumpta est metaphora a militia, in qua fere, qualiscunque fuerit dux, eiusmodi solet esse miles. Refertur in Graecorum Collectaneis, sed a)de/spoton. Extat autem apud Plutarchum, auctorem minime vulgarem, in vita Lycurgi, a)ll' h( peiqarxi/a ma/qhma me/n e)sti a)/rxontos, e)mpoiei= ga\r o( kalw=s2 a)/gwn, to\ ka lw=s2 e(/pesqai, id est, Vt populus dicto sit audiens, hoc discit a principe. Nam, qui bonum praebet ducem, is facit, vt alii bene sequantur.
Amyclas perdidit silentium.
*ta\s2 a)mu/klas2 a)pw/lesen h( sigh\, id est, Amyclas perdidit silentium. Quibusdam eruditis, in quibus est auctor operis haud quaquam aspernandi, quod inscribitur Copiae cornu, placet hoc ad prouerbiorum ordinem pertinere, neque nos ab illorum sententia magnopere dissidemus. Consentaneum enim est, rem vulgari ioco fuisse iactatam. Innuit autem adagium Virgil. Aeneid. lib. decimo, cum ait:
Fuluumque Camertem,
Magnanimo Volscente satum, ditissimus agri
Qui fuit Ausonidum, et tacitis regnauit Amyclis.Videlicet epitheto notum eius euentum indicans. Eum Seruius interpres enarrat hunc in modum. Cum apud Amycleos subinde nunciaretur hostium aduentus, idque falso, et ob eam rem ciuitas frequenter inani terrore quassaretur, lata lege cautum est, ne quis vnquam hostis nunciaret aduentum. Atqui post euenit, vt vere iam aduenirent hostes. Quod cum nemo nunciaret, propter legis interdictum, ciuitas de improuiso capta est. Qui casus, vt apparet, populari ioco dedit occasionem, vt dicerent, Amyclas silentio periisse, si cui sua taciturnitas fuisset incommodo. Citat idem Lucilium: Mihi necesse est loqui. Nam scio Amyclas tacendo periisse. Accipiendae sunt autem hoc loco Amyclae, non vt sit vna e centum illis vrbibus Laconiae, quam Lacedaemonis filius condidit, sed oppidum quoddam situm inter Caietam, et Tarracinam, conditum ab iis Laconibus, qui comites Castoris, et Pollucis fuerunt, eique nomen indidere, quo Laconicas illas Amyclas referret. Seruius existimat, Laconas Pythagoricae disciplinae fuisse sequaces. Quoniam autem interdixisse creditus est Pythagoras sarkofagi/an, hoc commento, quod diceret humanas animas in animantium corpora demigrare, et ob eam rem prohibuisse, ne quod animal occideretur, (quemadmodum attestatur et Iuuenalis: A cunctis animalibus abstinuit qui, tanqum homine) nefas esse ducebant, serpentes, qui ex vicinis paludibus nascebantur, occidere. Quorum tanta increuit multitudo, vt ciuitatem eam deleuerint, teste etiam Plinio. Potest igitur et
page 368, image: s0368hinc ortum videri vulgare dictum, Amyclas silentio periisse, quod Pythagorici dogmatis obseruatio perniciem illis attulerit, quorum primum est, e)xemuqi/a, id est silentium, quod in quinquennium indicebat iis, qui suae philosophiae vellent initiari, sicut declarat Aulus Gellius. Porro, quod ait Seruius, Lacones Pythagoricae fuisse factionis, non recordamur apud alium auctorem legisse, nisi quod Plutarchus in Symposiacis tradit, Tyrrhenos huius philosophi decretis vsque adeo fuisse addictos, vt etiam ea, quae ille symbolis illis praecepit, ridicula superstitione soliti sint obseruare. Aut igitur ex his erant Amyclei, aut eiusdem instituti sectatores. Meminit de Amyclarum silentio Silius Italicus:
Quasque euertere silentia Amiclae.Meminit et Catullus (nisi fallit inscriptio carminis) de Vere, quod nuper nobis Aldus Manutius noster exhibuit, in antiquissima quadam Galliae bibliotheca repertum:
Sic Amyclas, dum tacebant, perdidit silentium.Prouerbium ad varios vsus accommodare licebit, veluti si vbi quis pecuniam creditam perdidisset, quod non appellasset debitorem, aut iure praescriptionis, vt vocat, excidisset a possessione, Amyclarum silentium appellet, aut si quis audacius agens causam suam, iussusque tacere, respondeat, ta\s2 a)mu/klas2 h( sigh\ a)pw/lesen. Hoc inutile silentium Graeci vocant duswpi/an, atque huic diuersum vitium a)dolesxi/an. De vtroque extant Plutarchi praecepta.
Timidior es prospiciente.
*deilo/teros2 ei)= tou= paraku/ptontos2, id est, Formidolosior es eo, qui prospectat. Dicitur in hominem supra modum pauidum. Id ortum aiunt ex huiusmodi fabula. Quidam, natura timidus, audita Herculis fama, abdiderat se prae metu in specum quendam: deinde, cum aliquando prospectaret, et Herculem forte fortuna praetereuntem vidisset, immodico metu exanimatus est, ac protinus diriguit in saxum versus, quod adhuc visitur specie viri, velut a specu prospicientis. Vnde to\n paraku/ptonta, saxum illud vocant. Suidas auctor. meminit Zenodotus, quemadmodum et mox sequentis.
Timidior Pisandro.
*deilo/teros2 peisa/ndrou, id est, Timidior Pisandro. Dicebatur olim et hoc in immodice formidolosos. Aiunt autem Pisandrum fuisse quempiam prodigiosa timiditate, adeo, vt anxius esset, ne suam ipsius animam alicubi videret, quae se viuum reliquisset. Idem videtur cum illo Ciceronis, Vmbram suam metuere.
Diomedea necessitas.
*diomh/deios2 a)na/gkh, id est, Diomedea necessitas. De iis, qui vi adacti, non sponte quid faciunt. Vsurpatur a Platone libro de Republica sexto: diomhdei/a legome/nh a)na/gkh poiei=n au)tw=| pa/nta a(\ a)\n ou(=toi e)painw=si, id est, Diomedea, vt dicitur, necessitas est, facere omnia quaecunque isti probarint. Quidam originem adagii referunt ad Thracium illum Diomedem, qui solitus fertur hospites suos compellere, vt cum filiabus suis deformissimis rem haberent: quo facto, eosdem interimebat. Vnde fabula spargit, Diomedis equas homines pabuli vice esitare solitas, videlicet filias a viris agitatas, equas appellans. Et sane
page 369, image: s0369in hunc sensum interpretatur Aristophanis enarrator in Concionatricibus, vbi versus hic habetur.
*kai\ tau=t' a)na/gkh mou)/sti diomhdei/age.Quaerit adolescens, num qua sit necessitas sibi sectari anum. Respondet illa, esse, et quidem Diomedeam. Alii referunt ad Diomedem ducem Graecorum, huiusmodi commentum afferentes: Cum Diomedes et Vlysses communi opera sublato Palladio, redirent noctu, Vlysses, quo facti gloriam in se vnum transferret, destinabat occidere Diomedem praecedentem, ac Palladium secum portantem. Itaque, cum ensem in caput illius a tergo vibrasset, Diomedes, animaduersa ad lumen lunae gladii vmbra, subtraxit se plagae, correptumque Vlyssem, vinctis manibus praecedere compulit, gladio lato subinde caedens illius tergum. Hinc Diomedea necessitas. Huiusmodi fere Suidas, ac Zenodotus.
Ad pristina praesepia.
*ei)s2 a)rxai/as2 fa/tnas2, id est, Ad pristina praesepia. In eos dicebatur, qui e vita quapiam lautiore excussi, ad pristinam tenuitatem rediguntur. Aut contra de iis, qui restituuntur in pristinam fortunam, vnde exciderant: aut qui ad solitum contubernium sese recipiunt. Translatum ab animantibus, quibus nota, familiariaque praesepia gratissima solent esse. Vsurpauit et Plautus in Curculione, Tormento non retineri potuit ferreo, quin reciperet se huc esum ad praesepim suam.
Alia vita, alia diaeta.
*)/allos bi/os, a)/llh di/aita, id est, Alia vita, alia viuendi ratio. In eos quadrabit, qui, commutata in melius fortuna, pariter et vitae rationem, moresque commutant. Translatum ab iis, qui lautius incipiunt viuere, vbi res lautior obtigit. Huc allusit Aristophanes in Pluto, cum ait:
*)/epeita ploutw=n ou)k e)/q' h(/detai fakh=|.
*pro\ tou= d' u(po\ th=s2 peni/as2 a(/panta kath/sqien.id est.
Dein diuitem factum, nihil iam lens iuuat.
At pauper antehac deuorabat quaelibet.De iuuene, iam anum amicam fastidiente, postea quam desiisset egere. Allusit huc Horatius:
Non eadem ect aetas, non mens.Per medium anulum traharis oportet.
*dia\ daktuli/ou dei= se e(lkusqh=nai, id est, Per anulum trahendus es. In eum quadrabit, qui sit vehementer extenuato, gracilique corpore, seu morbo, seu cura, seu studio, seu qua alia re. Aristophanes in Pluto:
*dia\ daktuli/ou me\n ou)=n e)me/g' a)\n dielku/sas2.id est,
Itaque profecto per anulum me traxeris.Verba sunt anus volentis se videri vsque adeo maceratam atque exhaustam dolore, vt per anulum trahi posset. Opinamur autem adagium esse sumptum a lusu, quo ouum aceto maceratum per anulum trahitur. Cuius rei meminit Plinius lib. 10. cap. 60. Magicum erat, aliquid per anulum traiicere. Nam cerebrum caprae per anulum aureum traiectum, prius quam lac daretur infantibus, instillabatur contra comitiales, caeterosque infantium morbos, veluti testatur idem lib. 28. cap. 10.
Anus bacchatur.
*grau=s2 bakxeu/ei, id est, Anus bacchatur. In eos dici solitum, qui praeter aetatem indecore lasciuiunt. Nam Bacchanalium licentia iuuenculis
page 370, image: s0370vtcunque permittitur, aniculis certe foedissima est. Quandoquidem insaniae species est, aut vetulam amare, aut potare, aut choros ducere, aut reliquis puellaribus lusibus indulgere.
Anus hircissans.
*grau=s2 kaprw=sa, id est, Anus hircissans. De anu adhuc intempestiua libidine prurienti, et vt ait Plautus, catuliente. Aristophanes in Pluto:
--- *)all' h)pi/stato
*grao\s2 kaprw/shs2 ta)fo/dia katesqi/ein.id est,
--- Verum nouerat
Anus caprissantis vorare viatica.De iuuene, cui anus libidinosa omnia suppeditabat, quo vicissim ab illo voluptatem auferret. Nota est hircorum libido, odorque, qui et subantes consequitur.
Flere ad nouercae tumulum.
*pro\s2 to\n mhtruih=s2 ta/fon dakru/ein, id est, Ad nouercae tumulum lacrymari, est simulare gestu dolorem, cum re gaudeas. Neque enim consentaneum est, priuignum moleste ferre nouercae mortem, nihilo secius tamen officii causa nonnunquam ad tumulum illacrymat. Quod idem de diuitis haeredibus non inconcinne dicetur, in quos extat Publianus ille mimus, cum primis elegans.
Haeredis fletus, sub persona risus est.Celerius elephanti pariunt.
SVNT, quibus hoc quoque inter adagia videtur annumerandum, quod scriptum est apud Plinium Secundum in praefatione historiae mundi. Nam de grammaticis, inquit, semper expectaui parturiri aduersus libellos meos, quos de grammatica edidi, et subinde abortus fecere iam decem annis, cum celerius etiam elephanti pariant. Hactenus Plinius. Itaque cunctationem immodicam, et quorundam nimis lenta molimina, his verbis licebit signiscare. Porro de elephantorum partu Plautus in Sticho, Audiui saepe hoc vulgo dicier, solere elephantum grauidam perpetuo decem esse annos. Huic adstipulatur Plinius libro 9. Decem annis gestare in vtero: vulgus existimat. Etiamsi Aristoteles biennio parere putat, nec saepius, quam semel, singulos gignere. Theophrastus refert, arborem quandam Indicam non ferre ante centum annos. Latinis parturire dicuntur, qui moliuntur, animoque destinant aliquid. Proinde licebit adagium etiam in hanc vertere formam. Quando tandem paries, obsecro, quod tot iam annos parturis, vt nec elephanti diutius?
A mortuo tributum exigere.
*)apo\ nekrou= forologei=n, id est, A mortuo tributum exigere dicebantur, qui per fas nefasque diuitias vndecunque congerunt. Citat Aristoteles lib. Rhetoricorum. 2. ka)\n a)po\ nekrou= fe/rei, id est, Vel a defuncto vectigal aufert. ostendens dici solitum in eos qui turpiter vndecunque lucrum aucuparentur e rebus minutis ac sordidis, veluti Vespasianus e lotio: aut e turpibus, velut e lenocinio, quaestuque corporis: aut cum a quibuslibet extorquetur, ab amicis, a tenuibus, a mendicis, postremo vel a mortusis. Probro datum est Romanis principibus, quod suffossis Corinthiorum monumentis, aera Corinthia sustulerunt, ipso etiam vocabulo rei turpitudinem exprobrante. Nam ad eum sublata modum, nekrokori/nqia, dicta sunt. Attici fo/ron vocant emolumentum, siue vectigal,
page 371, image: s0371quod ex re quapiam fertur, etiam pecuniarum. Qui praedas huiusmodi colligunt, forolo/gous2 appellant, inuisum omnibus hominum genus, et optimo iure inuisum. Deductum est autem fo/ros2, a verbo fe/rein, quod est ferre, a quo Latinis quoque dictum foenus, qua voce veteres non vtebantur, nisi de proventu terrae, quae veluti gratissima debitrix, pro singulis granis aliquoties centena reddidit. Siquidem praeter naturam est, quemadmodum in Politicis scripsit Aristoteles, vt pecunia pecuniam pariat. Opinamur hoc proverbium, aut idem, aut certe vehementer cognatum esse illi, quod alibi retulimus:
*ai)tei= ge kai\ tou\s2 a)ndri/antas2 a)/lfita.id est,
Ipsis farinas poscit a statuis quoque.Per iocum enim pro vectigali farinas posuit, quod ad cibum referantur omnia, et defunctis signa ponebantur, memoriae causa. Proinde, qui vectigal hinc quoque corradit, is a mortuis extorquere videtur. Apud veteres autem magna fuit sepulturae religio, et sepulcrorum immunitas.
Larus parturit.
*ke/pfos w)di/nei, id est, Cepphus parturit. Antiquitus dicebatur in eos, qui pollicerentur ingentia, nihil dignum promisssis exhiberent. Aiunt Cepphum, siue Cemphum auiculam esse stupido ingenio, vnde et in proverbium stoliditatis abiit, quam nonnulli larum appellant, alii, quorum est Theodorus Gaza, fulicam vertunt: eam viuere spuma marina, plumis, ac pennis esse copiosis, corpore pusillo, cum parturit, vociferari. Hinc natum proverbium, Larus parturit, vbi quis magna praesefert, pusilla praestiturus. Haec ferme scribit interpres Aristophanis, in comoediam Pacem. Hesychius tradit, esse auem leuissimam circa mare versantem, quae facile vento moueatur, eoque hominem inconstantem ac leuem cepphon dici. Plinius lib. 8. cap. 19. meminit cepphi quadrupedis, quod Pompeius ex Aegypto deportatum Romanis ostenderit, cuius pedes posteriores humanis pedibus, priores manibus erant similes. Id negat postea Romae visum. Verum id quidem nihil ad proverbium.
Parturiunt montes nascetur ridiculus mus.
*)/wdinen ou)=ros2, ei)=ta mu=n a)pe/kteken.id est,
Mons parturibat, deinde murem prodidit.Senarius proverbialis, dici solitus in homines gloriosos, et ostentatores, qui magnificis promissis, tum vultus, vestitusque auctoritate miram de se mouent expectationem: verum vbi ad rem ventum est, meras nugas afferunt. Vtitur hoc adagio Lucianus in libello, cui titulus, Quemadmodum oporteat historias conscribere: dicit enim sic reclamari a vulgo in Cupidinem, Herculis, aut Titanis personam assumentem, w)/dinen o)/ros2. Athenaeus in Dipnosophistis lib. 14. refert, quod Tachas Rex Aegyptiorum huiusmodi scommate tetigerit Agesilaum Lacedaemoniorum regem, cum ad eum venisset, suppetias illi laturus in bello, w)/dinen o)/ros2, zeus2 d' e)fobei=to, to\ d' e)/teken mu=n, id est, Parturiit mons, Iuppiter autem metuit, at ille peperit murem. Erat autem Agesilaus pusillo corpore. Porro dicto offensus, respondit: fanhsomai/ soi pote\ kai\ le/wn, id est, Atqui aliquando tibi videbor leo. Post
page 372, image: s0372evenit, vt, exorat seditione apud Aegyptios, cum Agesilaus non adesset regi, coactus sit ad Persas fugere. Porro Graecis videtur esse carmen anapaesticum. Vtitur et Horatius in Arte poetica:
Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?
Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus.Porphyrion ex Aesopi apologo quopiam natum existimat. is fertur eiusmodi, Cum olim quidam rudes, atque agrestes homines viderent in monte terram intumescere, mouerique, concurrunt vndique ad tam horrendum spectaculum expectantes, vt terra nouum aliquod, ac magnum portentum ederet, monte nimirum parturiente, foreque, vt Titanes rursum erumperent, bellum cum diis redintegraturi. Tandem, vbi multum diuque suspensis attonitisque animis expectassent, mus prorepsit e terra, moxque risus omnium ingens exortus.
Aureos montes polliceri.
*xrusa= o)/rh u(pisxnei=sqai, id est, Aureos polliceri montes. Proverbialis hyperbole, de iis, qui immensa promittunt, spesque amplissimas ostentant. A Persarum arrogantia ducta, qui propter auri venas, montes aureos iactabant. Plautus in Sticho. Neque ille sibi mereat Persarum montes, qui esse aurei perhibentur. Atque idem in Milite, in eandem sententiam dixit Argenti montes. Tum argenti montes, non massas habet. Terentius in Phormione, Is senem per epistolam pellexit, modo non montes auri pollicens, quo quidem loco illud obiter admonendum, quod vulgus interpretum arbitramur latere, Modo non dictum, pro eo, quod est apud Graecos mononouxi\, id est, tantum non. id perinde valet, quasi dicas, propemodum. Nam tantum non Graecanico more reperies, tum apud Liuium, tum apud Suetonium, neque semel apud Valerium Maximum. Apuleius in prima actione Apologiae suae. Qui si est auaritia egenus, et ad omne lucrum inexplebilis, nec montibus auri satiabitur. Diuus Hieronymus in Rufinum, vt cum montes auri pollicitus fueris, ne scorteum quidem nummum de thesauris tuis proferas. Aristophanes e)n a)xarneu=si,
*ka)/xezen o)ktw\ mh=nas2 e)pi\ xrusw=n o)/rwn.id est,
Menses et octo cacauit in auri montibus.Cacauit, dixit, pro desedit, lasciuia comoediae veteris. Phoenix Colophonius apud Athenaeum lib. 12. de Nino rege praediuite loquens, ex monte fecit mare, ait, *(/ostis2 ei)=xe xrusi/ou po/nton, id est, mare possidens auri. Paulo diuersius dixit Salustius in Catilinario, Maria montesque polliceri coepit. Ad eundem modum Persius:
Magnos promittere montes.Vt hyperbole magnitudinis sit non in aureis, sed simpliciter in ipsis montibus.
Ambabus manibus haurire.
*)antlei=n a)mfote/rais2 id est, Haurire ambabus, subaudi, manibus. De iis dici consueuit, qui summo conatu quippiam agunt. Itidem Aristophanes in Equitibus:
*k' a)mfoi=n xersi\n mustilla=tai to=u dhmosi/wn.id est,
Vtraque manu bona dispergens publica sugit.Huic confine est illud Homericum ex Iliados *h.
page 373, image: s0373
*oi)=d' e)pi\ decia\, oi)=d' e)p' a)ristera\ nwmh=sai bw=n.id est.
Noui equidem clypeum dextra, laeuaque mouere.Inuenitur et illud a)mfoi=n dwrou/menos2, id est, Ambabus manibus largiens, id est, affatim, et prodige, aut etiam perbenigne. Plato in Sophista: kai\ to\ lego/menon ou) th=| e(te/ra| lhpte/on, ou)kou=n a)mfoi=n xrh\, id est, Et, quod dici solet, nequaquam altera prendendum manu quin magis ambabus. Nonnihil ab hac forma recedere videtur, quod scriptum est apud Aristidem in Cimone, qui citat hunc locum ex hymno poetae cuiuspiam, me/ga d' e)/stenen a)si/a u(p' au)tw=n plhgei=s' a)mfote/rais2 xersi\, kra/tei pole/mou, id est, Grauiter autem gemuit Asia, ab illis percussa ambabus manibus, robore belli. Vicinius illud, quod est apud eundem in oratione Panathenaica, o( de\ a)mfote/ra| th=| xeiri\ parh=n, a)/gwn tou\s2 me/xri th=s2 a)ttikh=s2 e(/llhnas2 o(mou= kai\ barba/rous2, id est, At ille vtraque aderat manu, ducens vsque ad Atticam Graecos simul, ac barbaros. Quanquam hoc loco potest etiam citra figuram dictum accipi, vt intelligamus vel de terrestribus pariter, ac maritimis copiis, vel de barbaris, ac Graecis. Quandoquidem et militum manum dicimus, vt apud Virgilium:
--- Iuuenum manus emicat ardens.De plena manu dictum est alias, quod Graeci dicunt o)mpni/a| xeiri\, quasi dicas, diuite manu, vnde et Cererem o)/mpnion cognominant, quemadmodum nos almam, quod affatim alat, et o)/mpnion u(/dwr, quod copiose nutriat.
Aquilam noctuae comparas.
*)aeto\n glauki\ sugkri/neis2, id est, Aquilam noctuae comparas. Martialis in Scazonte:
Aquilasque similes facere noctuis quaeris.Aquila visus acerrimi, adeo, vt a)skarda\muktw=s2, id est, non conniuens aduersus solem intueatur. Et sunt, qui tradant, hanc auem hoc experimento probare, degeneres ne sint pulli, an genuini. Contra noctua, solis lumen modis omnibus refugit. Pindarus quodam loco graculos cum aquila confert.
Congregare cum leonibus vulpes.
CONGREGARE cum leonibus vulpes, est, res impares, dissimilesque permiscere. Martialis:
Quid congregare cum leonibus vulpes?Vulpes dolis nititur, leo virib. fidit. Quanquam vtrunque coniunxit Pindarus, indicans virum fortem leonem oportere praestare in exhauriendis certaminum laboribus, vulpem in consiliis: Sic enim in Isthmiis scribit, *to/lma ga\r e)oikw\s2 qumo\n e)ribremeta=n qhra=n leo/ntwn e)n po/nw|, mh/tin d' a)lw/phc id est, animo similis frementibus leonibus in ferendis laboribus, consilio vero vulpes.
Aquila in nubibus.
*aeto\s2 e)n nefe/lais2. id est, Aquila in nubibus, plerique interpretantur de re magna quidem illa, sed quam non facile assequaris: alii de iis, qui longe reliquis praecellunt. Aristophanes in Equitibus:
--- *(=|wper h(/domai
*(ws2 e)n nefe/lh|sin ai)eto\s2 genh/somai.id est,
--- Gaudeo istoc nomine,
Quod aquila fiam in nubibus videlicet.Verba sunt populi Atheniensis, promittentis sibi futurum, vt orbi
page 374, image: s0374vniuerso imperet. Et paulo inferius in eadem Comoedia, tanquam oraculum pronunciatur,
*ai)eto\s2 w(s2 gi/gnei, kai\ pa/shs2 gh=s2 basileu/eis2.id est,
Quippe aquila es, terraeque omnem dominaris in orbem.Dicuntur et haec de populo Atheniensi, nisi forte placet allusio, ad spes huius principatus inanes. Rursum in Auibus, ai)eto\s2 e)n nefe/lh|si genh/seai, id est, Aquila in nubibus fies. Interpres admonet, alludere poetam ad oraculum, quondam Atheniensibus redditum, quo praedicabatur, futurum, vt Athenienses tanto interullo reliquas vrbes superarent, quanto Aquila in nubibus reliquis auibus esset sublimior. Pindarus item in Nemeis, quem locum modo attigimus, se vocat aquilam, Bacchylidem aemulum graculum, videlicet quod illum immenso vinceret interuallo:
*ai)eto\s2 w)ku\s2 e)n petanoi=s2
*(\os2 e)/laben ai)=ya thlo/qen metamaino/menos
*dafoino\n a)/rgan posi\,
*krage/tai de\ koloioi\ tapeina\ ne/montai.Quorum carminum haec est sententia: Aquila pernix inter volucres, quae repente aduolans eminus, corripuit cruentam praedam, loquaces autem graculi humi pascuntur.
Volantia sectari.
HVIC affine est, quod vsurpat Aristoteles tertio tw=n meta\ ta\ fusika\ libro, ta\ petw/mena diw/kein id est, Volantia sectari. loquitur autem de vehementer obscuris, et quae difficilimum sit peruestigare. Cui non dissimile est illud:
Est aliquid, quo tendis, et in quod dirigis arcum?
An passim coruos sequeris testaque, lutoque?De iis, qui nullum certum vitae scopum sibi proponunt, sed ex tempore viuunt, ad quamvis occasionem mutabiles.
Ibyci grues.
*ai( i)bu/kou ge/ranoi, id est, Ibyci grues. Graecis in prouerbium abierunt. quod dici consueuit, quoties sceleribus nouo quodam, et improuiso casu proditis, scelesti poenas dant iis, quos laeserunt. Id ex huiusmodi quodam euentu natum memorant. Ibycus poeta quidam, cum in latrones incidisset iam occidendus, grues forte superuolantes obtestatus est. Aliquanto post tempore, cum iidem latrones in foro sederent, rursumque grues superuolarent, per iocum inter se susurrabant in aurem, *ai( i)bu/kou e)/kdikoi pa/reisin, id est, Adsunt Ibyci vltores, eum sermonem assidentes in suspicionem rapuerunt, maxime desiderato iam pridem Ibyco. Rogati, quidnam sibi vellet ea oratio, haesitanter, atque inconstanter responderunt, subiecti tormentis facinus confessi sunt. Atque ita velut gruum indicio poenas Ibyco dederunt, ac potius suo ipsorum indicio, vt dicitur, perierunt. Huiusmodi ferme Plutarchus in commentario de futili loquacitate: Meminit huius adagii Ausonius in monosyllabis:
Ibycus vt periit, vindex fuit altiuolans grus.Extat super hac re Graecum epigramma, titulo Antipatri, quod non grauabimus adscribere.
*)ibu/ke lhi+stai/ se kate/ktanon, e)k pote\ nh/sou
*ba/ntes2 e)rhmai/hn a)/stibon h)i+/ona,
*poll' e)pibwsa\menon gera/nwn ne/fos2. ai(/toi i(/konto
*ma/rtures2, a)/lgiston o)llumen/w| qa/naton
page 375, image: s0375
*ou)de\ ma/thn i)a/xhsas2 e)pi\ poinh/tis2 e)rinnu\s2
*tw=n de\ dia\ klaggh\n ti/sato sei=o fo/non
*sisufi/hn kata\ gai=an, i)w\ filokerde/a fu/la *lhi+ste/wn, ti\ qew=n ou) pefo/bhsqe xo/lon.
*ou)de\ ga\r o( propa/roiqe ktanw\n ai)/gisqos a)oide\n
*)/omma melampe/plwn e)/kfugen eu)meni/dwn.id est.
Quondam ad desertum venientes Ibyce litus,
Vitam praedones eripuere tibi,
Saepe gruum nubem imploranti, quae tibi testes
Aduenere necis cum morerere tuae.
Attamen haud frustra, siquidem clangore volucrum
Sisyphio caedem est Eumenis vlta solo.
Latronum genus heu cupidum lucri, atque rapinae,
Cur vos nequaquam terruit ira deum?
Quando nec Aegisthus, vatem qui occiderat olim,
Atrarum occursus fugerat Eumenidum.Meminit huius poetae M. Tullius libro Tusculanarum quaestionum 4. cuius poema maxime lasciuum fuisse testatur.
Veriora iis, quae apud Sagram acciderunt.
*)alhqe/stera| tw=n e)pi\ sa/gra|, id est, Veriora iis, quae apud Sagram acciderunt. Dictum olim in incredulos, quique non nisi magno malo docti credunt. Refertur a Strabone lib. Geographiae sexto. Post Locros, inquit, Sagra fluuius labitur, in cuius ripa Castoris, et Pollucis arae sitae sunt, ad quas decem Locrorum millia, vna cum Rheginis, aduersus Crotoniatas, numero centies ac tricies mille, Marte collato victoriam reportarunt. Ex quo euentu natum est in incredulos adagium, *)alhqe/stera tw=n e)pi\ sa/gra|, id est, Veriora iis, quae apud Sagram acciderunt. Addidere plerique? quo die certamen initum est, iis, qui in Olympiis erant, eum belli euentum nunciatum fuisse: tanta celeritate nunciatae pugnae veritas comperta est. Meminit huius pugnae Iustinus lib. 20. Tametsi de numero occisorum a Strabone dissentit. Meminit et Eustathius in Boeotiam Homeri, additque dici solitum de rebus, verissimis quidem illis, at non creditis. Postremo meminit et M. Tullius De natura deorum 2. Nam de Sagra, inquit, Graecorum etiam est vulgare prouerbium, qui, quae affirmant, certiora esse dicunt, quam illa, quae apud Sagram.
Rudem accipere. Rude donare.
RVDEM accipere, pro, dimitti a munere. Rude donare, pro dimittere, crebriter apud idoneos auctores obuia sunt. Inde ducta metaphora, quod antiquitus gladiatores, quib. permissum erat a gladiatorio munere cessare, rude donati dicebantur. Ea cessatio dabatur virga, quam rudem appellabant, vnde hoc modo dimissi, Rudiarii vocantur. Proinde, quicunque a munere quovis in ocium restituuntur, vel ob aetatem, vel ob imbecillitatem, rudem accepisse dicentur. Horatius in prima epistola:
Spectatum satis, et donatum iam rude, quaeris,
Moecenas, iterum antiquo me includere ludo.Item Iuuenalis:
Ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra mouebunt
Consilia.
page 376, image: s0376Ouidius:
Sic igitur tarda vires adimente senecta
Me quoque donari iam rude tempus erat.M. Tull. Philippicarum secundo: Tam bonus gladiator rudem tam cito accepisti? Lepidior erit metaphora, si longe traducatur, veluti, si quis adhortetur quempiam, vt a studiorum laboribus abstineat, sibique rudem impartiat: aut qui vitam aulicam reliquerit, eum aulicae vitae rudiarium appellemus. Huic ferme contrarium videtur, quod ait Fabius, Acutae eloquentiae candidatus: quanquam equidem hoc loco legendum esset, Auitae, pro Acutae, et bonarum literarum candidatus. Nam candidati proprie dicuntur, qui magistratum ambiunt. Quod si transferatur alio, transibit in prouerbii speciem.
Mali corvi malum ouum.
*kakou= ko/rakos2 kako\n w)o/n, id est, Mali corui malum ouum. Apte vsurpabitur, quoties a malo praeceptore discipulus malus proficiscitur: ex improbo patre filius improbus: ex patria illaudata vir illaudatus: denique facinus sceleratum ab homine scelesto. Metaphoram alii referunt ad naturam animantis, quae nec ipsa est idonea cibis humanis, nec ouum parit ad quidquam vtile. Sunt, qui dicant, fieri, vt coruorum pulli parentes ipsos deuorent, si forte non pascant illos ad satietatem, et hinc ductum adagium: alii malunt ad huiusmodi fabulam referre: Corax quidam primus Syracusis, post mortem Hieronis, instituit artem rhetoricen mercede profiteri. Cum hoc adolescens quidam Tisias hac lege pactus est, vt tum demum mercedem solueret, vbi iam artem perdidicisset. Dein, vbi, iam arte cognita, praemium reddere cunctaretur, Corax in ius discipulum vocat. Ibi iuuenis huiusmodi dilemma proponit percunctanti, quis esset artis finis, vbi Corax respondisset, persuadere dicendo. Age, inquit, si persuadeo iudicibus, me nihil debere, non reddam, quia vici causam: sin minus persuadeo, non reddam, quia non perdidici artem. At Corax Tisiae dilemma tanquam vitiosum, et a)ntistre/fon, in discipulum retorsit ad hunc modum, Imo, inquit, si persuades, dabis, quia tenes artem, et debes ex pacto: sin minus, dabis, quia sententiis iudicum damnatus. Quod commentum tam vafrum, tamque callidum vbi iudices audissent, admirati versutiam adolescentis, succlamarunt, kakou= ko/rakos2 kako\n w)o/n. Sunt, qui narrent hoc succlamatum a corona circumstantium, cum alter alteri litem intenderet. Huiusmodi ferme leguntur in Prolegomenis in Hermogenis rhetoric. Ex hac fabula, ni fallimur, efficta est ea, quam narrat A. Gellius in noctibus Atticis libro quinto, c. 10. de Protagora sophista, et huius discipulo Euathlo: quae tametsi longiuscula est, et in promptu sita, tamen quod omnium lepidissima videatur, non pigebit adscribere. Gellius igitur, ostenso vitioso dilemmate, (quod Antistrephon vocant, propterea quod totidem verbis possit in aduersarium retorqueri:) Quale est, inquit, prouulgatum illud, quo Protagoram sophistarum acerrimum vsum esse ferunt aduersus Euathlum discipulum suum. Lis namque inter eos, et controuersia super pacta mercede haec fuit. Euathlus, adolescens diues, eloquentiae discendae,
page 377, image: s0377causarumque orandi cupiens fuit. Is in discipulum Protagorae se dedit, daturumque promisit mercedem, grandem pecuniam, quantam Protagoras petiuerat: dimidiumque eius dedit iam tunc statim prius quam disceret: pepigitque, vt reliquum dimidium daret, quo primum die causam apud iudices orasset, et vicisset. Postea, cum diutule auditor, assectatorque Protagorae fuisset, et in studio quidem facundiae abunde promouisset, causas tamen non reciperet, tempusque iam longum transcurreret, et facere id videretur, ne reliquum mercedis daret: capit consilium Protagoras, vt tum existimabat, astutum, petere instituit ex pacto mercedem, litem cum Euathlo contestatur. Et, cum ad iudices coniiciendae, consistendaeque causae gratia venisset, tum Protagoras sic exorsus est: Disce, inquit, stultissime adolescens, vtroque id modo fore, vti reddas quod peto, siue contra te pronunciatum erit, siue pro te. Nam, si contra te lis data erit, merces mihi ex sententia debebitur, quia ego vicero, sin vero secundum te iudicatum erit, merces mihi ex pacto debebitur, quia tu viceris: Ad ea respondit Euathlus: Potui, inquit, huic tuae tam ancipiti captioni isse obuiam, si verba ipse non facerem, atque alio patrono vterer. Sed maius mihi in ista victoria proludium est, cum te non causa tantum, sed etiam in argumento vinco. Disce igitur tu quoque, magister sapientissime, vtroque modo fieri, vti non reddam quod petis, siue contra me pronunciatum fuerit, siue pro me. Nam, si iudices pro mea causa senserint, nihil tibi ex sententia debebitur, quia ego vicero: sin contra me pronunciauerint, nihil tibi ex pacto debeo, quia ego non vicero. Tum iudices dubiosum hoc, inexplicabileque esse, quod vtrinque dicebatur, rati, nesententia sua, vtramcunque in partem dicta esset, ipsa sese rescinderet, rem iniudicatam reliquerunt, causam in diem longissimum distulerunt. Hactenus Gellius. Quid autem? an non optimo iure iudices hoc saltem sententiae vice pronunciare debuerunt, kakou= ko/rakos2 kako\n w)o/n? Narrat eandem fabulam L. Apuleius in Floridorum libris, non dicamus copiosius: neque enim potest copiosius referri, quam a Gellio denarrata est, sed tamen florulentius, et, vt ita dixerimus, picturatius. Meminit Euathli Aristophanes in Fucis, atque item in Acharnensibus.
Ab impiis egressa est iniquitas.
SIGNIFICAT, ab impiis semper mali quippiam exoriri, a bonis nihil malorum proficisci. Idem propemodum dicitur apud Graecos versu prouerbiali:
*gnw/mhs2 ga\r e)sqlh=s2 e)/rga xrhsta\ gi/gnetai.id est.
Probis ab animis facta promanant probae.Lemnium malum.
*lh/mnion kako\n, id est, Lemium malum, de malis immensis, ac miserandis. Historia, vnde natum adagium, varie narratur, neque magni refert eam anxie persequi. Herodotus in Eratone, et prouerbii, et historiae meminit, in hanc ferme sententiam: Pelasgi, ex Attica per vim expulsi, Lemnon incolebant. Huius iniuriae cum poenas de Atticis sumere cuperent, probeque cognitos haberent dies festos, ac ceremonias illorum, collatis insidiis, vxores Atheniensium
page 378, image: s0378abduxerunt, cum Mineruae sacra facerent in Braurone: hisque in Lemnum nauigio asportatis, concubinarum vice sunt abusi. Caeterum mulieres, cum plurimos liberos parerent, omnes et Atticis moribus instituerunt, et Attice loqui docuerunt, ita factum est, vt nec miscere coniugia cum puellis Pelasgicis vellent, et, si quando Pelasgus quempiam pulsare conaretur, omnes conglobati Attici huic suppetias ferrent. Breuiter adeo inualescebat pubes Attica, vt plerisque in rebus priores tenere videretur. quare visum est Pelasgis, vt filios ex Atticis mulierib. susceptos trucidarent. Idque perfecerunt, occisis vna et matribus, deinde, sterilitate, orbitate, pestilentia, reliquisque plurimis adacti malis, Delphicum oraculum consuluerunt, qua via calamitatib. leuari possent. Hinc igitur ait per omnem Graeciam increbuisse prouerbium, vt ingentia, miserandaque mala, Lemnia dicerentur. Partim igitur hinc natum adagium putat, partim illinc, quod aliquando Lemniae mulieres graueolentia maritorum offensae, eos vniuersos sustulerunt, auxilio Thoantis. Cuius rei meminit Euripides in Hecuba:
*kai\ lh=mnon a)/rdhn a)rse/nwn e)cw/|kisan.id est,
Maresque Lemno sustulere feminae
Funditus.Item Seneca in Agamemnone:
Et scelere Lemnon nobilem.Cicadam ala corripuisti.
*te/ttiga pterou= sunei/lhfas2, id est, Cicadam ala corripuisti. Dicitur in eos, qui quempiam prouocant minime ex vsu suo. Lucianus in Pseudologista, scribit Archilochum poetam iambographum, et ad male dicendum egregie instructum, ad hunc modum respondisse cuidam, a quo fuerat conuicio prouocatus. *to\n te/ttiga pterou= sunei/lhfas2. Est autem huius insecti mira quaedam, et prodigiosa loquacitas, maxime efferuescente sole. Plinius negat iis vocem esse, sed stridorem cum tractu: eumque sonum emittit non alis, quemadmodum muscae, apes, culices: nam iis stridor simul cum volatu desinit, at cicadae si presseris alas, vehementius etiam perstrepit, sed in pectore subesse ait duos specus, attrituque membranae, mobili accedente spiritu, per hos e visceribus sonum edi. Ergo, quemadmodum, si cicadam natura garrulam ala prehensas, clarius obstrepit, ita, si poetico homini praebeas occasionem simultatis, non modo non tacebit, sed clarius obstrepet, et omnem bilem chartis illinet atris. Proinde Platonem aiunt admonuisse, ne quis hominem poetam sibi faceret inimicum. Et Horatius, Genus irritabile vatum, dixit.
Tenedia bipennis.
*tene/dios2 pe/lekus2, id est, Tenedia securis. Conueniet aut in eos, qui nimium seuere iudicant, ac puniunt: aut qui celeriter expediunt controuersias, et litium ambiguitates. Inde translatum, quod olim rex Tenedi, securim gestans, lites audire consueuit; causaque iudicata, protinus eum, qui fecisset iniuriam, securi percutere: aut quod Tenedius quidam rex legem tulit in adulteros, vt vtriusque corpus securi concideretur, eiusque legis exemplum etiam in filium edidit. proinde in numismate iussisse insculpi, altera ex parte securim, altera duos vultus ex eadem ceruice prominentes. Cuius rei meminit et
page 379, image: s0379Stephanus in vtbium catalogo. Plutarchus in commentario de Pythijs oraculis, ostendit securim typum, atque insigne fuisse Tenediorum, idque propter cancros, qui sunt apud illos in loco, qui dicitur Asterium. Verba Plutarchi, si quis forte requiret, sunt haec: *(/wsper a)me/lei selinou=ntioi/ pote xrusou=n se/linon a)naqei=nai le/gontai, kai\ tene/dioi to\n pe/lekun a)po\ tw=n karki/nwn tw=n ginome/nwn peri\ to\ kalou/menon a)ste/rion par' au)toi=s2. mo/noi ga\r w(s2 e)/oiken e)n tw=| xelwni/w| tu/pon pele/keos e)/xousi. Lucianus in Philopseude: *tou=t' e)kei=no, h(/kein ga\r moi nomi/sas2, pe/leku/n tina kata\ yeusma/twn, id est, Ratus enim iuxta illud, quod vulgo dici consueuit, securim quandam mihi venisse ad incidenda mendacia. Videtur allusum ad Alexandri Magni factum, qui nodum insolubilem in Midae plaustro ense dissecuit, quemadmodum ostendimus alibi. Meminit et Pausanias in Phocicis, sed originem adagionis ad aliam fabulam refert. Scribit autem securim inter anathemata fuisse, monumentum Pericliti, cuius pater Euthymachius Tenedius, qua de re vetusta ferretur fabula: Cycnon filium fuisse Neptuni, ac regnasse in Colonis. Porro Colonae erant in terra Troiona, contra insulam, cui nome Leucophrys. Porro, cum Cycnus haberet filiam, nomine Hemitheam, ac filium nomine Tennem ex Proclea, ea fuerat Clytij filia soror Caletoris, quem Homerus in Iliados o, tradit interfectum ab Aiace, quod is Caletor in Protesilai nauim ignem iniecisset. Haec igitur cum esset defuncta huic successit Philonome, Craugasi filia, quae cum adamaret Tennen, ac reiecta fuisset, mentitur apud maritum, quod ipsa nolens ab eo fuerit de stupro solicitata. Cycnus, vxoris mendacio persuasus, Tennen vna cum sorore cistae inclusum abijcit in mare. Caterum incolumes appulsi sunt in insulam Leucophryn cui post a Tenne nomen versum sit Tenedos. Cycnus tandem, vbi comperisset se deceptum, nauigat ad filium, simul et agniturus errorem suum, et veniam deprecaturus. Cum autem appulisset Cycnus, et nauim ab arbore quapiam, aut saxo religasset, Tennes prae iracundia securi funes incidit. Vnde prouerbium dici coeptum de ijs, qui pertinaciter negarent aliquid: Hic est, qui Tenedia securi hoc aut illud incidere posset. Huic non dissimilis historia refertur in prouerbio, Tenedius homo.
Thesaurus carbones erant.
*)/anqrakes2 o( qhsauro\s2 pe/fuken, id est, Carbones thesaurus erant. In eos competit, qui spe sua frustrantur, quique magnificis rebus expectatis, meras nugas reperiunt. Ex euentu quopiam natum videtur, quo quispiam, thesauri spe fodiens, carbones defossos inuenit. Eaque res in risum, vulgique sermonem abijt. Nam antiquitus carbones in terra defodi solent, ad indicandos agrorum terminos, propterea quod, vt testatur in opere de ciuitate Dei Diuus Augustinus, nulla res magis durabilior, magisque perpetua, quam carbones sub terra defossi. Lucianus in Zeuxide: *to\ de\ kata\ th\n paroimi/an a)/nqrakes2 h(mw=n o( qhsauro\s2 h)=san, id est. Verum, iuxta prouerbium, thesaurus noster carbones erant. Rursum in Philopseude: *to\ gou=n tou= lo/gou e)kei=no, a)/nqrakes2 h(mi=n o( qhsauro\s2 pe/fh|nas2, id est, Proinde iuxta id, quod dici solet: tu nobis, qui thesaurus credebaris, carbones extitisti. Idem in Timone de auro inuento.
page 380, image: s0380*de/dia gou=n, mh\ a)/nqrakas2 eu(/rw a)negro/menos2, id est, Vereor itaque, ne expergefactus carbones reperiam. Rursus in Votis: *kai\ a)/nqrake/s2 soi o( qhsauro\s2 e)/stai, id est, Ac thesaurus tibi carbones fuerint. Alciphron in epistola quadam: *ou) spo/dos2 moi pa/ntes2 oi( qhsauroi\ genh/sontai, id est, Non omnes thesauri mihi cinis erunt?
Satius est recurrere, quam currere male.
*pa/lin dromh=sai ma=llon, h)\ dramei=n kakw=s2.id est.
Satius recurrere, atque vti curras male.Senarius prouerbio celebratus, cuius hic est sensus: Praestat mutare consilium in melius, quam in male institutis pergere. Lucianus asinus sententiam hanc secum voluebat, non admodum asininam:
*)/ekrina tou=to dh\ to\ tou= lo/gou,
*pa/lin dromh=sai ma=llon, h)\ dramei=n kakw=s2.id est.
Visum est tandem iuxta vulgi sermonem,
Potius recurrere, atque currere perperam.Quin et hoc seculo vulgo dictitant, non prorsus aberrare eum, qui medio e cursu recurrat: significantes, probandos eos, qui mature resipiscunt ab stultitia.
Solus currens vicit.
*mo/nos qe/wn e)kra/tei, id est, Solus currens vicit. De iis, qui vincunt nemine contra certante. Translatum a stadiis. Nihil autem est negotii vincere, si nemo tecum certet. Concinne dicetur in eos, qui sibi placent, quasi pulcre causam suam probarint, cum nullus adsit, qui contra disputet. Lucianus in imaginibus: *ra=|ston de\ oi)=mai tou= to/ e)sti kata\ th\n paroimi/an, mo/non qe/onta kratei=n, id est, Haud est difficile, iuxta prouerbium, cum solus curras, vincere. Affine illi, quod alias recensuimus, e)rh/mhn nika=n, id est, Desertam causam vincere. Nec alienum ab illo, a)koniti\ nika=n, id est, Citra puluerem vincere. Et a)nidrwti\ nika=n, id est, Citra sudorem vincere; quorum alibi meminimus.
Leonem ex vnguibus aestimare.
*)ek tw=n o)nu/xwn le/onta ginw/skein, id est, Ex vnguibus aestimare leonem, est, ex vna quapiam coniectura negotium vniuersum perpendere, ex paucis multa, ex minimis maxima coniicere. Natum videtur adagium a Phidia statuario, qui, sicut narrat Lucianus in Haeresibus, inspecto leonis duntaxat vngui, quantus esset totus leo, perpendit, totumque ex indicio vnguis effinxit. Plutarchus in commentario De defectis oraculis, videtur ad Alcaeum referre. Sic enim scribit: *ou)k kat' a)lkai=on e)c o)/nuxos to\n le/onta gra/fontas2, id est: Non Alcaei more leonem ex vnguibus depingentes, hoc est, ex re minima, maxima colligentes. Philostratus in vita Apollonii: *oi(=on e)c o)/nuxos2 h)/dh o(rw=, id est, Qualem ex vngui iam esse video. Basilius magnus ad maximum Philosophum: ei)ko/nes2 o)/ntws2 to\n yuxw=n ei)si\n oi( lo/goi. katema/qomen ou)=n se\ dia tou= gra/mmatos2, o(/son, fasi\n, e)c o)nu/xwn to\n le/onta, id est, Animi imago re vera est oratio. proinde cognouimus te ex literis, non aliter, quam leonem, vt aiunt, ex vnguibus. Fit autem hoc mathematica ratione, sicuti docet Vitruuius libro tertio, vt ex membro vel minimo, totius corporis modus colligatur. Quemadmodum Pythagoras Herculani corporis mensuram, ex Pisano stadio quod Hercules suis
page 381, image: s0381pedibus fuerat metatus, ratiocinatus est. Sic ex vnius arteriae pulsu, medici de tota hominis valetudine iudicant: sic ex vnica epistola doctrinam omnem aestimamus: ex vnico responso, totam hominis sapientiam perpendimus.
Cauda de vulpe testatur.
*(h ke/rkos2 th=| a)lw/peki marturei= id est, Cauda de vulpe testificatur. In eos dici solitum, qui pusilla in re, cuiusmodi sint, declarant. Est autem vulpi cauda pro corpore maior, ac pilosior, vt non sit facile celare. Alioqui canis videri possit. Vnde quadrabit de exitu declarante, cuiusmodi fuerint reliqua. Quidam primo aggressu agni, in euentu vulpes comperiuntur.
E fimbria de texto iudico.
*)ek tou= kraspe/dou to\ u(/fasma [note of the transcriber: in the print: gnnw/skw ] ginw/skw, id est, E fimbria textum omne cognosco. hoc est, ex vno aliquo pusillo reliquorum facimus coniecturam. Translatum a negotiatoribus, qui, inspecta texti margine, facile de vniuerso, cuiusmodi sit, iudicant.
De gustu cognosco.
*)ek geu/matos2 ginw/skw, id est, Ex degustatione iudico, hoc est, ex minima experientia. Ductum item a negotiatoribus, qui, gustato duntaxat vino, aut oleo, de reliquo mox pronunciant. Est enim cuiusque arboris foetui suus quidam sapor, et indoles, et forma quoque peculiaris; quae quoties mutarentur in diuersum, pro ostento habitum fuit, vt eleganter Theophrastus in historia plantarum libro secundo, capite quarto. Vnde Plinius: Ad eum, inquit, gustum tibi reliqua promitto. Seneca: Et gustum tibi dare volui. Et degustationem huiusmodi experientiam vocamus. Haud alienum fuerit huc asscribere, quod Irenaeus refert prouerbii nomine, vt discas mare salsum esse, nihil opus totum ebibere. Siquidem e paucis guttis deprehendere licet, quale sit vniuersum mare.
Aethiopem ex vultu iudico.
*to\n ai)qi/opa e)k th=s2 o)/yeos2 ginw/skw, id est, Aethiopem ex ipso vultu cognosco. Praefert quisque aliquo signo, cuiusmodi sit moribus. Praesefert enim Aethiops, nigrore vultus, intortis capillis, labris tumentibus, dentium candore, patriam suam. Nam vestem mutare potest Aethiops, faciem non potest.
De fructu arborem cognosco.
*)ek tou= karpou= to\ de/ndron ginw/skw, id est, E foetu cognosco arborem: e factis hominem iudico. Nam simulatio nec diuturna potest esse, nec fieri potest, quin, alicunde cedens naturae, prodat animi morbum.
In tenebris saltare.
*)en tw=| sko/tw| o)rxei=sqai, id est, In tenebris saltare. Est, rem gerere clanculum, nullo teste, nulloque iudice. Translatum ab iis, qui choros ducunt, quos in tenebris nemo queat diiudicare, recte ne, an secus moueant pedes. Lucianus in Sectis, *)en sko/tw| fasi\n o)rxoi/meqa, id est, In tenebris, vt aiunt, saltaremus. Quibus ex verbis videtur adagium dici posse etiam in illos, qui temere, nulloque iudicio, nulla certa ratione rem agunt. Sentit enim Lucianus, nos, philosophia destitutos, tanquam in tenebris saltaturos, vt, quidquid in manus venerit, id esse credamus, quod quaerebatur. Apparet huc tacite allusisse Platonem libro de Republ. octauo.
page 382, image: s0382*(/ina mh\ skoteinw=s2 dialegw/meqa, prw=ton o(risw/meqa, id est, Ne tenebrose disseramus, prius definiamus, Nam qui confuse disputat, velut in tenebris saltat.
Areopagita.
*)areiopagi/ths2 id est, Areopagita. De tristi seueroque dicebatur, aut etiam de iudice vehementer incorrupto. Inuentiur et *skuqrwpo/teros2 a)reiopagi/tou, id est, Tristior Areopagita. Athenis summa erat Areopagitarum auctoritas: hi erant iudices, qui de capitalibus causis pronunciabant, tanta integritate, vt noctu atque in tenebris, non interdiu, neque luci causas cognoscerent: quo non dicentes, sed duntaxat quae dicerentur spectarent. Id ita esse, testatur Lucianus in Sectis. Adlusit ad prouerbium Cicero ad Atticum libro 2. Senatus a)/reios2 pa/gos, nihil constantius, nil seuerius, nil fortius. Idem eiusdem operis libr. 4. Ex quo intellectum tres tou\s2 a)reiopagi/tas2, ambitum, comitia, interregnum, maiestatem, totam denique Rempublicam flocci non facere.
Atticus aspectus.
*)attiko\n ble/pos2, id est, Atticus aspectus, perinde est, quasi dicas, os impudens. In eos dicebatur, qui vultu ipso prae se ferebant impudentiam, dicendique confidentiam. Nam hoc vitio notati sunt Atticorum mores, Aristophanes in Nubibus:
*)epi\ tou= prosw/pou t' e)sti\n a)ttiko\n ble/pos.id est.
Ac vultu in ipso aspectus Atticus eminet.Sic enim loquitur Strepsiades de filio socratica e schola redeunte, quem ex ipsa fronte coniicit, malam causam agere posse, quod nescimus quid Atticae astutiae simul atque impudentiae praeferret. Quin et Achilles apud Homerum Agamemnonem appellat kunw/phn, ob impudentiam. tales et kunoblw=pas2, dici, admonet Hesychius.
Lari sacrificant.
*(esti/a| qu/ousin id est, Lari facrificant. In tenaces dicetur, qui de suis nemini quidquam impartiunt: aut in conuiuas edaces, qui nihil appositis epulis mittunt amicis: neque quidquam faciunt reliquum. Nam antiquis religiosum erat, ex iis, quae laribus immolabantur, aliquid foras efferre. Huc adlusit Aristophanes in Pluto, apud quem Carion Mercurio obsecranti, vt aliquid sibi de sacrificio, quod intus agebatur impertiant: a)ll', inquit, ou)k e)kfora\, id est, Efferre nequaquam licet. Item in eadem fabula mulieri volenti pro foribus spargere bellaria:
*)/endon ge inquit, para\ th\n e(sti/an, w(/sper no/mos,
*ou)de e)kfe/rein prepw=de/s2 e)stin a)lla\ ei)sfe/rein.id est:
Intus profecto, vt moris est, apud Larem,
Nam nefas efferre quidquam, inferre sed decet magis.Apud Romanos auctore Plutarcho, nefas erat mensam prorsus inanem tolli: vel quod innuerent semper aliquid reseruandum in tempus posterum: vel vt assuescerent temperare cupiditati, a praesentibus abstinentes: vel vt hoc pacto seruorum animos sibi conciliarent, cum quibus mensam aliquo pacto communem habere viderentur: vel quod religiosum haberetur in sacris quidquam vacuum conspici. Porro mensa sacra quaedam res est. Cato libro De re rustica monet, vt villica certis
page 383, image: s0383diebus Lari sacrificet pro copia, addita foco corona. Huic diuersum adagium fingi poterit th=| e(ka/th| qu/ein, id est, Hecatae sacrum facere. Siquidem in huius deae sacris, ij, qui coenam inferebant, ipsi nihil inde gustabant, neque quidquam auferebant praeter tumultum et fumum, vt inquit in Symposiacis Plutarchus. Idem fieri consueuit, si quid inferebatur reliquis diis, quos a)po tropai/ous2 appellant. Torquebitur in eos, qui aliis consulunt, non sibi, aliis parant opes, ipsi non fruuntur.
Proteruiam fecit.
ERAT hoc religiosum in nonnullis etiam aliis hostiis, ne quid ex sacris epulis relinqueretur: aut, si quid reliquum esset, id igni absumeretur. Porro id genus sacrificii Romani Proteruiam appellant. Vnde celebratur illud Catonis festiuiter dictum in Albidium quendam, qui partrimonium vniuersum luxu absumserat, vnis exceptis aedibus, quae incendio conflagrarunt: Proteruiam, inquit, fecit propterea quod ea, quae comesse non potuerit, quasi combussisset. Auctor Macrobius lib. Saturnalium secundo. Ad hoc facit, quod apud Athenaeum libro octauo, Theocritus Chius Diocliti Gurgiti, qui, deuorato pisce calido, dixit se caelum exussisse: Vnum, inquit, illud tibi superest, vt mare ebibas, atque ita tres res omnium maximas confeceris, terram, mare, caelum. At, quoties sumptus superat quaestum, nec morbus decedit iam in naturam versus, quid superest, nisi vt ad malas artes vertant sese, quo luxui semper gliscenti suppeditet pecunia? Si legum seueritas coerceret talium intemperantiam, non essent tam multi, quibus supplicia vel infligere cogeretur, vel condonare. Per aleam enim, chartas, scorta, compotationes, et otium venitur ad aes alienum, mox ad rapinas, et sycophantas. Curritur in militiam, redeunt cum praeda non ab hostibus parta. His rudimentis exercitati, nullum horrent facinus. Apud veteres erant leges sumtuariae, atque adeo Corinthi, quae ciuitas erat caeteris corruptior, tamen lex erat opposita, sumtuosius, quam pro rei familiaris modo, viuentibus. Eam apud Athenaeum libro sexto Diphilus refert hisce versibus:
*toiou=to no/mimo/n e)sti be/ltist' e)nqa/de
*korinqi/ois2, i(/n a)/ntin' o)ywnou=nt' a)ei\
*lampra=s2 o(rw=men, tou=ton a)nakri/nein po/qen
*zh=| kai\ ti/ poiw=n. ka/n me\n ou)si/an e)/xh|,
*h(=s2 ai( pro/sodoi lu/ousi ta)nalw/mata,
*)ea=n a)pola/uein tou=ton h)/dh tou= bi/ou.
*)ea\n d' u(pe\r th\n ou)si/an dapanw=n tu/xh|,
*)apei=pon au)tw=| tou=to mh\ poiei=n e)/ti.
*(/os2 d a)\n de\ mh\ pei/qht' e)pe/balon zhmi/an.
*)ea\n de\ mhd' o(tiou=n e)/xwn zh= polutelw=s2,
*tw=| dhmi/w| pare/dwkan au)to\n. h(ra/kleis2.
*ou)k e)nde/xetai ga\r zh=n a)/neu kakou= tino\s2
*tou=ton, suni+/hs2. a)ll' a)nagkai/ws2 e)/xei
*)\h lwpodutei=n nukto\s2, h)/toi xwruxei=n,
*)\h tw=n poiou/ntwn tau=ta koinwnei=n tisi\n,
*)\h sukofantei=n kat' a)gora\n, h)\ marturei=n
*yeudh=. toiou=ton e)kkaqai/romen ge/nos.id est:
Hoc lege cautum est hic apud Corinthios
Si quempiam obsonare semper splendide
Videmus, hunc rogamus, vnde viuat, et
Quid faciat operis: si facultates habet,
Vt reditus harum soluere expensas queat,
Perpetimur illum perfrui bonis suis.
Sin forte sumptus superat ea, quae possidet,
page 384, image: s0384
Prohibemus huic, ne faciaet hoc in posterum.
Ni pareat, iam plectitur mulcta graui.
Sin sumptuose viuit is, qui nil habet,
Tradunt eum tortorib. Proh Hercules.
Nec enim licet vitam absque malo vllo degere
Talem scias, sed est necesse aut noctibus
Abigere praedam, aut fodere muros aedium,
Aut haec patrantum iungier commercio,
Aut in foro agere sycophantam, aut perfidum
Praebere testem. Nos genus hoc mortalium
Eijcimus hac ex vrbe, velut purgamina.Hic funis nihil attraxit.
*au(/th me\n mh/rinqos2 ou)de\n e)/spasen. id est: Funis quidem iste piscium attraxit nihil. Senarius prouerbialis, quo significabant operam frustra sumptam, neque ex sententia euenisse, quod quis conabatur. Translatum ab hamato funiculo piscantibus, qui saepe hamum retrahunt inanem. Natum videtur ex fabula Aristophanis, cui titulus, qesmoforia/zousas2, vbi legitur hic Senarius. Ad adagium allusit idem in Vespis: *)all' ou)k e)/spasen, id est, Atqui non attraxit. De eo, qui tetenderat patri laqueum, ne quo exiret.
Semper tibi pendeat hamus.
ADSIMILI metaphora dixit Ouid. in Amoribus:
Casus vbique valet, semper tibi pendeat hamus,
Quo minime credis gurgite piscis erit.Semper experienda fortuna, et omnis tentanda occasio. Similie illi: Omnem mouere lapidem.
Diues aut iniquus est, aut iniqui haeres.
DIVVS Hieronymus ad Hedibiam scribit in hunc modum: Vnde et illa vulgata sententia nobis videtur esse verissima: Diues, aut iniquus, aut iniqui haeres. Quod si verum est illud Hesiodium, non omnino temere esse quidquid vulgo dicunt mortales, prouerbium hoc haud oscitanter expendendum est ijs, qui suis opibus stulte se iactant. Neque enim fere parantur ingentes opes sine fraude. Et aut ipse possessor eas per fas nefasque congessit, aut certe successit ei, qui has ea parauit via. Plato lib. De legibus 5 *(ws2 te o( lo/gos2 h(mi=n o)rqos2, w(s2 ou)k ei)sin oi( pamplou/sioi a)gaqoi\. id est. Ita verum est, quod vulgo dicimus, admodum diuites non esse bonos. Circumfertur apud Graecos et hic versiculus ex Menandri comoedijs:
*ou)dei\s2 e)plou/thse taxe/ws2 di/kaios2 w)/n.id est:
Nunquam vir aequus, diues euasit cito.Huc respexit ille, qui Syllae, iactanti sese, dixisse legitur: Quo modo vir bonus esse potes, qui tantas possideas opes, cum a patre nihil tibi sit relictum? Refert Plutarchus in illius vita.
Herculanus nodus.
*(hra/kleion a(/mma. id est. Herculeus nodus, pro vinculo arctissimo, atque indissolubili, legitur apud eruditos. Seneca ad Lucilium: Vnus tibi nodus, sed Herculeus restat. Sic enim vocat syllogismum, qui vix dissolui posset. Quod in eos quadrabit, qui sunt arctissima necessitudine copulati.
page 385, image: s0385Idque vnde sit natum, Plutarchus propemodum indicat in Alexandri vita. Scribit enim, Alexandrum Magnum subacto oppido Gordio, Midae regia, visere voluisse plaustrum illud celebre, mirando artificio ex corni libro connexum. De quo talis fama apud barbaros increbuerat, quisquis eius nodos explicuisset, ei totius orbis imperium portendi fatis. Alexander ense dissecuit. Aristobulus scribit eum facilime dissoluisse, nempe adempto clauo, quo temoni iugum annectitur. Allusit huc Ausonius, scribens Paulino suo, Nae tu Alexandri Macedonis peruicaciam supergressus es? qui fatalis iugi lora, cum soluere non posset, abscidit, et Pythiae specu, quod nefas erat patere, penetrauit. Rursus ad eundem in carmine,
Ocius illa iuga fatalis soluere lora
Pellaeum potuisse ducem reor, abdita opertis
Principiis, et vtroque caput celantia nodo.Nodum autem eum, quem ostendit Hercules, religiosum ac sacrum apud priscos fuisse, satis liquet ex iis Plinii verbis, quae sunt in historia mundi, lib. 28. cap. 7. Ac vulnera nodo Herculis paeligare, mirum quantum ocyor medicina est. Atque etiam quotidiani cinctus tali nodo, vim quandam vtilem habere dicuntur. Festus Pompeius ostendit antiquitus fuisse morem, vt noua nupta laneo cingulo praecingeretur, vincto nodo Herculis: quem vir ominis gratia soluebat in lecto, vt et ipse felix esset in liberis suscipiendis: nam Hercules septuaginta libros reliquit. Athenaeus libro 11. tradit Heracliotas Boeotiae gentem hoc insigni a caeteris distingui, o(/ti e)/pestin e)pi\ tou= w)/twn au)toi=s2 o( lego/menos h(ra/kleios desmo\s2, id est, quod super aures gestent vinculum, quod Herculanum dicitur. In consimilem sensum M. Tullius vsurpauit, Trabali clauo, actione in Verrem 6. Et vt hoc beneficium quemadmodum dicitur, trabali clauo figeret, cum consilio causam Mamertinorum cognoscit. Meminit et Horatius clauorum Trabalium.
Fuere quondam strenui Milesii.
*pa/lai po\t' h)=san a)/lkimoi milh/sioi.id est,
Fuere quondam strenui Milesii.Hoc senario notabant eos, qui a pristina fortuna defluxissent, aut a maiorum moribus degenerassent. Breuiter in omnes quadrabit, qui desierunt esse quod erant, facti deteriores. In senem, in pauperem factum e diuite: in priuatum, qui quandoque regnarit: in obscurum, qui aliquando floruerit. Origo proverbii varie narratur a Graecis. Quidam aiunt Milesios olim belli gloria praeter caeteros floruisse, adeo, vt quoscunque bello lacesserent, eos superarent. Proinde Polycrates Samiorum tyrannus, bellum quoddam gesturus, cum in animo haberet Milesios socios ad eam rem accersere, oraculum super eo negocio consuluit. Deus respondit. Quondam fuere strenui Milesii. Alii diuersam afferunt fabulam. Cum Cares bellum aduersus quosdam molirentur, statuissentque eius gentis auxiliis vti, quae tum esset inter finitimos pollentissima, quidam Milesios accersendos censuerunt, alii cum Persis res componendas. Itaque consultus hac de re Apollo, respondit modo dictum senarium. Dissipato per omnem Asiam oraculo, Milesii
page 386, image: s0386propemodum omnes in praelio cum Persis collocato, caesi sunt. Itaque oraculum cum risu in proverbium abiit. Rursum alii scribunt: Cares, cum Dario belligerantes, iuxta vetus quoddam oraculum, quo monebantur, vt fortissimos auxilio advocarent, in Branchidas fuisse profectos: atque eius loci deum consuluisse, num Milesiorum auxiliis oporteret vti, atque eum respondisse: Quondam fortes fuisse Milesios, significantem videlicet, eos iam imbelles esse, et deliciis effeminatos. Verum hoc commentum ex ipsa temporis ratione coarguit Zenodotus. Siquidem hunc senarium legimus apud Anacreontem, qui floruit aetate Cyri, Persarum regis, a quo Darius fuerit tertius. Angelus itaque Politianus maluit ad Milesiorum mores in mollitiem versos referre: quemadmodum facit et Athenaeus libro Dipnos. 12. Vsurpat hoc adagium semel atque iterum Aristoph. In Pluto:
*kai\ pro\s2 e)pi\ tou/tois2 ei)=pen a)pope/mpwn, o(/tiid est,
Ac praeter haec renunicauit hoc quoque,
Fuisse quondam strenuos Milesios.Dicitur autem sub persona adolescentis, qui revocatus ab anu, quam pauper aliquando diuitem emolumenti gratia coluerat, tunc diues effectus, eandem exhaustam fastidit. Allusit eodem in Vespis, iocans in senes,
*)\w pa/lai po/t' o)/ntes2 u(mei=s2 a)/lkimoi me\n e)n xoroi=s2,
*)/alkimoi d' e)n ma/xaisin,
*kai\ kat' au)to\ dh\ tou=to mo/non, a)/ndres2 maximw/tatoi,
*pri\n po/t' h)=n pri\n tau=ta. nu=n
*d' oixetai/ ge, ku/knou poliw/tero dh\.i. O qui quondam fortes fuistis in choreis, fortes in pugnis: et secundum hoc denique tantum viri pugnacissimi: prius olim fuerunt, prius ista: nunc vero perierunt, cygno magis cani iam. Aristophanes in Ranis notat milh/sia strw/mata id est, stragulas Milesias, vt deliciis effeminatorum. Vsurpatur et a Synesio in epistola quadam ad Philosophon mulierem, significans sese a pristina felicitate redactum ad calamitatem.
Fuimus Troes.
*)=hmen trw=es2, id est, Fuimus Troes. Hic loquendi color in Graecanicis tragoediis adeo passim obuius est, vt tanquam in adagium abierit, vbi periisse quempiam significant: Euripides in Hecuba: *ka)gw\ ga\r h)=n pote\, id est Et quondam ego fui. Sophocles in Electra:
*)apwlo/mhn du/sthnos ou)de\n ei)=m' e)/ti.id est,
Miseranda perit, nulla sum posthac ego.Id imitatus Virgilius 2. Aeneidos libro:
--- Fuimus Troes, fuit Ilium et ingens
Gloria Teucrorum.Rursum alibi:
Et campos vbi Troia fuit, extinctam significans.
Eandem sententiam diuersa metaphora extulit Ouidius lib. De tristibus:
Nos quoque floruimus, sed flos fuit ille caducus.
Flammaque de stipula nostra, breuisque fuit.Ad eandem figuram pertinet et illud ex Terentiana fabula, cui titulus e(auto\n timwrou/menos. Immo habui, Chreme, tanquam periisse significans.
page 387, image: s0387Item illud ex Rudentibus Plauti. Miserum istuc verbum et pessimum est, habuisse. Praeterea nobilis illa vox M. Tullii de coniuratis supplicio affectis. Vixerunt: cum occisos significaret. Hanc sermonis figuram ex antiquissima illa Lacedaemonii chori cantilena putant increbuisse. Eius chori mentionem facit Plutarchus in libello, cui titulus, Quo pacto laudare se quispiam citra inuidiam possit. Meminit et Diogenianus in Graecorum adagiorum Collectaneis. Constabat autem is chorus triplici serie, atque orbe, senum, puerorum, iuuenum. Senum haec erat cantio:
*)/ammes2 de\ po/t' h)=men a)/lkimoi neani/ai.id est,
Nos fuimus olim strenui iuuenculi.Deinde puerorum haec erat:
*)/ammes2 de\ g' e)sso/mesqa pollw=| ka/r)r(ones2.id est,
Praestantiores nos futuri olim sumus.Postremo iuuenum haec erat:
*)/ammes2 de\ g' ei)me\n, ai) de\ lh=|s2 au)ga/sdeo.id est,
At nos sumus, vel experire, si velis.Hunc chorum, quem trixori/an vocant, instituit apud Lacedaemonios Tyrtaeus, iuxta triplex aetatum discrimen. Nam pueritia ingressus est vitae; virilis aetas, progressus; senecta exitus.
Pyraustae interitus.
*purau/stou mo/ros, id est, Pyraustae interitus. In eos dicebatur, qui sibiipsis exitium accersunt. Ait enim Zenodotus, Pyraustam insectum esse, quod lucernis aduolet, atque ita exustis alis concidat, pereatque. Citat autem hunc ex Aeschylo senarium:
*de/doika mwro\n ka/rta purau/stou mo/ron.id est,
Magnopere stultum metuo pyrausta exitium.Tradit eadem de Pyrausta Aelianus De natura animantium libr. 12. citans eundem ex Aeschylo locum. Meminit de Pyrausta et Plinius lib. 11. c. 36. Gignit, inquiens, aliqua et contrarium natura elementum, siquidem in Cypri aerariis fornacibus ex medio igni maioris muscae magnitudine, volat pennatum quadrupes, appellatur Pyralis, â quibusdam Pyrausta, aut, vt nonnulli codices habent, pyrotus. Quamdiu est in igne, viuit: cum euasit longiore paulo volatu, tunc emoritur. Cuiusmodi ferme tradidit Aristoteles lib. 3. De animalibus, e niue vetustiore vermem nasci, qui niue exemptus non viuat. Eum nos vidimus in Alpibus. Quod si placet ad hoc referre adagium, conveniet et in eos, qui w)ku/moroi sunt, id est, qui celeriter intereunt. Nec inuenuste deflecteretur in eos, qui nusquam viuere possunt, nisi in propria patria: si contingat agere peregre, rebus omnibus offenduntur.
Post festum venisti.
*kato/pin th=s2 e(orth=s2 h(/keis2, id est, Post festum venisti. Refertur a Diogeniano. Dicitur in eos, qui negocio cuipiam egregio non interfuerunt: propterea quod serius, iam re peracta, accesserint. Socrates in Gorgia Platonis: a)ll' h)\to\ lego/menon, kato/pin e(orth=s2 h(/komen, kai\ u(sterou=men, id est, Num, inquit, post festum, quemadmodum dici consueuit, venimus, ac serius? Legitur et hoc pacto: panaqhnai/wn kato/pin, id est, Post Panathenaea. Item puqi/wn u(/steron h(=kes2, id est, Post Pythia venisti.
page 388, image: s0388Merx vltronea putet.
MERCES vltroneae putent, id est, ingrata sunt, quae vltro non petentibus offeruntur. Translatum videtur a negotiatoribus, qui merces a venditore vltro oblatas, suspectas habere solent, quasi studeant eas extrudere. Adagium refertur a Diuo Hieronymo in quaestionibus Hebraicis: Tritum, inquit, proverbium est, vltroneas putere merces. Vnde et nos de industria dicenda reticemus, vt auidius velis audire, quae tacita sunt. Vsurpat idem in epistola ad Demetriadem virginem. Ab hac sententia non abludit illud Ouidianum:
Quod venit ex facili, faciles, segnesque tenemus.
Quod spe quodque metu torsit, habere iuuat.Quin vulgo etiamnum in ore est, vltro delatum obsequium plerunque ingratum esse. Cui tamen refragetur Mimus ille non insulsus:
Bis est gratum, quod opus est, vltro si offeras.Illotis pedibus ingredi.
*)ani/ptois2 posi\n a)nabai/nein, id est, Illotis pedibus ingredi. Est, confidenter, atque imperite rem egregiam aggredi, tanquam profane, et irreuerenter. Translatum a sacrorum caeremoniis, in quibus omnia pura, lotaque iubebantur exhiberi. Lucianus in Demonactis vita, *ou) mh\n a)ni/ptoi/s2 ge posi\ to\ tou= lo/gou, pro\s2 ta=uta h(=cen id est, Haudquaquam illotis, vt aiunt, pedibus ad ista venerat, hoc est, neutiquam inexercitatus, neque rudis. Idem in Rhetorum praeceptore notat eos, qui a)ni/ptois2 posi\n, id est, nullis bonis disciplinis instructi, ad rhetoricum munus accedunt. Aeneas sophista in epistola quadam: *oi( me\n polloi\, to\ dh\ lego/menon, a)ni/ptois2 posi\n e)piphdw=si toi=s2 i(eroi=s2, id est, Plerique quidem illotis, quod aiunt, pedibus irrumpunt ad sacra. Aulus Gellius in Noctibus: Illotis, quod aiunt, pedibus et verbis, reprehendit doctissimi hominis orationem. Macrobius Saturnal. lib. 1. Illotis pedibus praetereunt. De literatoribus loquitur, qui reconditam illam in Virgiliano poemate doctrinam negligunt. Huiusmodi Galenus libro De virtute simplicium remediorum 7. a)muh/tous2 vocat, kai\ bebh/lous2. kai\ ou)de\n, inquit, i)/sws2 qaumasto\n, ei)/ge kai\ musthri/wn bi/blous2 e)to/lmhsan e(/nioi to=u a)muh/twn a)naginw/skein. a)ll' ou)t' e)kei/nas2 e)/grayan oi( gra/yantes2 toi=s2 bebh/lois2, ou)t' e)gw\ tau=ta toi=s2 mh/ pw peri\ ta\ pra=ta gegumnasme/nois2 id est, Ac fortassis haudquaquam mirum est, si et mysteriorum libros quidam sacris non initiati sunt ausi legere. At eos libros nec illi, qui scripserunt, scripserunt profanis, nec ego haec scribo iis, qui nondum in primis rudimentis sunt exercitati. In genere sermonem omnem parum verecundum, nimisque procacem, ac petulantem, illotum proverbio vocant.
Illotis manibus.
*)ani/ptois2 xersi\n, id est, Illotis manibus. A Diogeniano refertur, pro eo, quod est, irreuerenter, atque imparate. Translatum item a sacrorum puritate. Hesiodus in Operibus et Diebus vetat, ne quis mane Ioui libet vinum xersi\n a)ni/ptois2, id est, manibus illotis.
*mhde/ pot' e)c h)ou=s2 dh\ lei/bein ai)/qopa oi)=non
*xersi a)ni/ptoisin mhd' a)/llois2 a)qana/toisin.id est.
Ne vnquam mane Ioui vinum libaueris ardens
page 389, image: s0389
Illotis manibus, neque diuum praeterea vlli.Ac ne vel amnem quispiam ingrediatur, aut fontem xei=ras2 a)/niptos2, idem vetat, id est, manibus illotis. Vnde xe/rnibos apud Homerum crebra mentio. Ea vox perinde sonat, quasi dicat manuum lotionem, a qua rem diuinam antiquitus auspicabantur, atque etiam conuiuium, vtpote rem sacram. Gregorius, cognomento Theologus, in Apologia De fuga sua in Pontum coniungit vtrunque. a)ni/ptois2 xersi\n, o(\ dh\ le/getai, kai\ a)muh/tois2 posi\ toi=s2 agiwta/tois2 e(autou\s2 e)pisa/gousin, id est, Illotis, vt dici solet, manibus, ac profanis pedibus, semet rebus sacratissimis ingerunt. Caius lib. Pandec. 1. Titulo de Origine iuris: Si in foro, inquit, causas dicentibus nefas, vt ita dixerim, videtur esse, nulla praefatione facta iudici rem exponere, quanto magis interpretationem promittentibus inconueniens erit, omissis initiis, atque origine non repetita, atque illotis, vt ita dixerim, manibus, protinus materiam interpretationis tractare? Vtrunque proverbium recte vsurpabitur in eos, qui vel audacius, vel parum instructi rebus his, quibus oportuit, negocium inuadunt: veluti, si quis principis munus capessat, nulla neque virtute, neque sapientia, neque rerum vsu praeditus.
Aquilae senecta.
*)aetou= gh=ras2, id est, Aquilae senecta. In senes dicebatur bibaces magis, quam edaces. Nam Plinius libro 10. cap. 3. refert, aquilas neque senio, neque aegritudine oppetere, sed fame: in tantum superiore accrescente rostro, vt aperiri non queat. Eoque aquilam tantum in senecta bibere, aut de praeda sanguinem sugere: cum nullae fere aues aduncis vnguibus vtantur potu, praeter tinnunculum et miluum: quanquam hi quoque perquam raro bibant. Auctor Aristoteles libro De natura animalium 8. Sed idem libro 9. narrans de aquilae rostro eadem ferme, quae Plinius, addit huic rei datam fabulam, quae significat hoc ideo accidere aquilae, quod olim, cum homo esset, hospiti fecit iniuriam. Terentius in Heautontimorumeno. Visa vero est, quod dici solet, Aquilae senectus. Verba sunt Syri, adulantis hero, quod pridie strenue bibisset in conuiuio. Est autem veluti peculiaris senibus bibacitas. Siue quod natura frigus aetatis, vini calore pensare desiderat: siue quod vini hilaritas minuit senectutis molestiam. Vnde Plato quoque, cum iuuenibus in totum interdixerit vsum vini, viris moderatum permiserit, senibus largiores compotationes concedit. Tum, cur senectus sit vinosior, causam reddit etiam Alexander Aphrodiseus in problemate quarto ab vltimo, quod aetas ingrauescens minuat calorem, vinum autem humectet simul et calefaciat. Vnde et vulgo lac senum dicitur. Fertur et prisci Catonis Saepe mero caluisse virtus, vt inquit Flaccus.
Aquilae senecta, Corydi iuuenta.
*)aetou= gh=ras2, koru/dou neo/ths2, id est, Aquilae senecta, Corydi iuuenta. De viuida, viridique senecta, quae praestantior sit aliquorum iuuenta. Nam anus aquila praestat Corydo auiculae, etiam aetate integra. Citra allegoriam extulit Euripides in Andromache:
page 390, image: s0390*pollw=n ne/wn ga\r, ka)\|n ge/rwn e)u/yuxos2 h)=|
*krei/sswn.id est.
Multis enim iuuenibus ante stat senex,
Cui mens adest generosa.Camelus vel scabiosa complurium asinorum gestat onera.
*ka/mulos2 kai\ ywriw=sa, pollw=n o)/nwn a)nati/qetai forti/a id est, Camelus etiam scabiosa, complurium asinorum tollit onera. De iis, qui vsque adeo praecellunt quosdam, vt etiam senes, aut alioquin aegroti, praestantiores tamen sint illis integris. Aut de his, qui, rebus parum prosperis, tamen plus valent ob pristinae fortunae reliquias, quam alii rebus integris. Vsus est Synesius.
Palinodiam canere.
*palinw|dei=n, id est, Palinodiam canere, est, diuersum ab his, quae prius dixeris, dicere, atque in contrarium vertere sententiam. Translatum est a Sthesichori Lyrici poetae facto: cuius meminit Plato in Phoedro. Is, cum Helenam carmine vituperasset, oculis orbatus est. Intelligens autem (Achille, sicut scribit Pausanias in Laconicis, Helenae iussu nunciante) caecitatis suae causam, protinus palinodiam cecinit: Helenamque prius vituperatam laudauit, itaque visum recepit. Hunc Socrates iocatur sese velle imitari, et amoris vituperati prius canere palinodiam, quam orbetur oculis. Sonat autem Graece palinw|di/a, quasi dicas recantationem. Quo quidem verbo Flaccus vsus est in Odis, promittens palinodiam amicae, quam contumeliose carmine prouocarat:
--- Dum mihi
Fias recantatis amica
Opprobriis, animumque reddas.M. Tull. ad Atticum: Expecta palinodiam diuinam. Vsurpauit hoc adagium nominatim prouerbii vice Ioannes Chrysostomus. Item Plato in epist. ad Dionysium tertia.
Vertere vela. Funem reducere.
VERTERE vela, est, in diuersum mutare sententiam, vitaeque institutum. Horatius in Odis:
Nunc retrorsum
Vela dare, atque iterare cursus
Cogor relictos.Translata metaphora a nauigantibus, qui cursus errorem versis velis corrigunt. Hanc Persius in quinta Satyra nonnihil nouans, Funem reducere dixit, pro eo, quod est, institutum mutare in diuersum:
Quae dederam supra, repeto, funemque reduco.Venia primum experienti.
*suggnw/mh prwtopei/rw|, id est, Venia primum experienti. Refertur a Diogeniano. Ignoscendum his, qui rudes non quopiam in negotio incipiunt versari, si quid per imperitiam peccarint. Chrysostomus sententiam extulit in homilia quadam: kai\ to\ me\n e)n a)rxh=| peso/nti sugginw/skomen a(/pantes2 dia\ th\n a)peiri/an, id est, Et ei, qui lapsus est in initio, veniam damus omnes, ob imperitiam. Fertur et hoc, *suggnw/mh tw=| prw=ton a(marta/nonti, id est, Veniam primum delinquenti. Pindarus in Hymnis, ta\s2 du/o a)mplaki/as2 ferepo/nous2, dixit, quod iteratum facinus, non oportet impunitum esse. Alibi retulimus di\s2 pro\s2 to\n au)to\n li/qon. Celsus lib. Pandect. 1. Tit. de legibus et senat. Nam ad ea potius debet aptari ius, quae et frequenter fiunt, et facile, quam ad ea, quae perraro eueniunt, quia, quae semel, aut bis, vt ait
page 391, image: s0391Theophrastus, accidunt, contemnunt legislatores. Theophrasti Graeca sic habent: ta\ ga\r a(/pac h)\ di\s2 parabai/nousi nomoqe/tai.
Euripus homo.
*eu)/ripos2 a)/nqrwpos2, id est, Euripus homo. In inconstantes, ac morib. inaequalibus homines dicetur. Quadrabit et in fortunae vices: quae res mortalium, velut aestu quodam, sursum ac deorsum iactat: vt recte dixerit Plautus in Captiui duo: Dii nos, quasi pilas, homines habent. A maris Euripi prodigiosa quadam reciprocandi celeritate ducta metaphora. Est autem Euripus, maris pars inter Aulidem Boeotiae portum, et Euboeam insulam: cuius meminit Strabo libro nono, et Plin. libro secundo. Et quorundam tamen, inquit, priuata natura est, velut Taurominitani Euripi saepius, et in Euboea septies die, ac nocte reciprocantis, tam rapida conuersione, vt, quemadmodum auctor est Pomponius Mela, ventos, ac etiam plena ventis nauigia secum portet. Neque dum huius tam stupendae rei causa satis idonea peruestigata est a scriptorib. Etiamsi T. Liuius, secundi belli Punici lib. octauo, a ventis quibusdam illic flantib. ita rapi credit. Seneca in Hercule OEtaeo:
Euripus vndas flectit instabilis vagas,
Septemque rursus flectit, et totidem refert,
Dum lassum Titan mergit Oceano iubar.Boetius item:
Exaestuantis more fertur Euripi.Cicero pro Cn. Plancio: Quod fretum, quem Euripum, tot motus, tantas, tam varias habere creditis agitationes, commutationes, fluctus, quantas perturbationes, et quantos aestus habet ratio comitiorum? Obiicit Aeschines Demostheni, quod, subinde commutata factione, Euripum ipsum inconstantia sua vicisset. Vnde Graeci Euripiston, hominem incerta fide vocant. Gregorius Theologus in Epistola quadam ad Sophronium equitum magistrum, o(ra=s2 oi(=a ta\ h(me/tera, kai\ o(/pws2 ku/klos2 ti\s2 tw=n a)nqrwpi/nwn peritre/xei pragma/twn, nu=n me\n tw=n, nu=n de\ tou= a)nqou/ntwn kai\ a)panqou/ntwn, kai\ ou)/te tou= e)upra/ttein e(stw=tos2 h(mi=n, ou)/te tou= dustuxei=n, o(\ dh\ le/gousin, a)lla\ ta/xista metakinome/nou kai\ metapi/ptontos2, w(s2 au)/rais2 ei)=nai ma=llon pisteu/ein kai\ gra/mmasi toi=s2 kaq' u(/datos2, h)\ a)nqrw/pwn eu)hmeri/a|, id est, Vides, quae sit conditio rerum nostrarum, vtque rota quaedam negotiorum humanorum cursu circumagatur, nunc his, nunc illis florentibus, ac marcentibus, dum neque prosperitas, neque aduersitas, vt aiunt, nobis constat, sed quam ocissime in diuersum mutatur, ac transilit, vt auris, ac literis aquae inscriptis fidere liceat citius, quam humanae felicitati. His verbis pulchre depingit Euripum humanae conditionis. Inuenitur et tu/xh eu)/ripos2, id est, Fortuna volubilis. Nihil enim hac instabilius, et eu)/ripos2 dia/noia, quod cogitatio nunc huc nunc illuc feratur.
Endymionis somnum dormis.
*)endumi/wnos2 u(/pnon kaqeu/deis2, id est, Endymionis somnum dormis. In eos quadrabit, qui sese immodico somno saginant, aut qui diuturno in otio versantur, nec vllis se negotiis exercent, sed mollem, feriatamque agunt vitam. Natum a fabula notissima Endymionis. is erat puer apprime formosus, ac Lunae adamatus. Cui quidem illa a patre Ioue precib.
page 392, image: s0392impetrauit, vt, quidquid optasset, id ferret. Optauit Endymion, vt perpetuum dormiret somnum, a)qa/natos2, kai\ a)gh/rws2 me/nwn id est, Immortalis perseuerans, et expers senii. Vsus est hoc adagio Aristoteles decimo Moralium libro, colligens neque otium conuenire diis, neque rursus vllam aliam actionem illis dignam videri, praeter contemplationem. Porro, cum constet inter omnes, illos viuere, consentaneum est eosdem et agere quippiam: Neque enim, inquit, oportet eos Endymionis, vt aiunt, dormire somnum. Cicero libro de Finib. quinto, disserens id maxime nobis insitum a natura, vt agamus aliquid: Itaque, inquit, ne si iucundissimis quidem nos somniis vsuros putemus, Endymionis somnum nobis nolimus dari, idque si accidat, mortis instar putemus. Idem Tusc. quaest. lib. 1. Quanquam, qui leuiorem faciunt, somni similimam volunt esse. Quasi vero quisquam ita nonaginta annos velit viuere, vt, cum sexaginta confecerit, reliquos dormiat. Ne sues quidem id velint, non modo ipse. Endymion vero, si fabulam audire volumus, quando in Latmio obdormiuit, qui est mons Cariae, nondum est experrectus.
Vltra Epimenidem dormis.
*upe\r to\n e)pimeni/dhn kekoi/mhsai, id est, Vltra Epimenidis somnum dormiuisti. In eos dicetur, qui perpetuum agunt otium. Historia de Epimenide Cretensi extat in Noctib. Gellianis, extat et apud Diogenem Laertium. Is, ambulando fessus, in specum quendam subierat, illic obdormiuit: nec experrectus est a somno ante exactos annos 57. Meminit huius Plin. lib. 7. cap. 52. his verbis, Magna quidem fabulositate, quam equidem et in Gnosio Epimenide simili modo accipio: puerum, aestu, et itinere fessum, in specu septem et quinquaginta dormisse annis: rerum faciem, mutationemque mirantem, velut postero experrectum die: hinc pari numero dierum, senio ingruente, vt tamen in septimum et quinquagesimum atque centesimum vitae duraret annum. Lucianus in Timone: *upe\r to\n e)pimeni/dhn ga\r kekoi/mhsai, Nam ipsum etiam Epimenidem somno vicisti.
Matura satio saepe decipit, sera semper mala est.
COLVMELLA de re rustica scribit hunc in modum: Sed cum omnia in agricultura strenue facienda sunt, tum maxime sementis. Vetus est agricolarum prouerbium: maturam sationem saepe decipere solere, seram nunquam, quin mala sit. Hactenus Columella. Admonet adagium, in omni negotio maturandum esse, neque paulo satius esse, occupare tempus legitimum, quam serius aggredi. Velut, si quis admoneat, vt puer, tenera adhuc aetate, praeceptoribus committatur erudiendus. Consultius enim anteuertere, quam prouectioribus annis tum demum incipere.
Fames Meliaea.
*limo\s2 mhliai=os2, id est, Fames Meliaea. De fame extrema, deque rebus difficilimis. Est enim Melus oppidum Thessaliae, quod Nicias, Atheniensium dux, obsedit, expugnauitque, non tam machinis bellicis, quam fame. Haec ferme Suidas. Idem effert hoc pacto, limw=| mhli/w|, fame Melia. Meminit huius historiae Thucydides in quinto. Prouerbium est apud Aristophanem in Auibus:
page 393, image: s0393*tou\s2 d' au)= qeou\s2 a)polei=te limw=| mhli/w|.
id est,
Iterum deos fame enecatis Melia.
Saguntina fames.
SAGVNTINA fames consimili ratione in prouerbium venit. Historiae meminerunt T. Liuius, Val. Maximus, et M. Tullius in Philippicis. Est autem Saguntum Hispaniarum oppidum, iuxta flumen Hiberum, societate, foedereque coniunctum cum Romanis. id longa Poenorum obsidione, fameque eo redactum est, vt ciues, extructo in foro igni, quidquid erat pretiosarum rerum, in eum coniicerent, ac postremo, seque suosque liberos eodem praecipitarent, ne venirent in hostium manus. Ausonius: Iam iam peresam, iam Saguntina fame Lucaniacum liberet. Graeci vehementem et intolerandam famem, quaeque leipoqumi/an inducat, bou/limon appellant, et boulimia=n dicuntur, qui animo deficiunt, praesertim ob mediam. Aristoteles sectione octaua, problemate quarto, quaerit, cur in frigore et hibernis mensibus homines magis boulimiw=|sin, nam hoc verbo vtitur. et quam Aristoteles vocat boulimi/an, Theodorus vertit famem caninam. Mos erat olim apud Graecos, famem virgis ex aedibus eiicere, dicentes, e)/cw bou/limon, e)/sw plou=ton kai\ u(giei/an id est, Foras famem, intro diuitias, et sanitatem.
Famis campus.
*limou= pedi/on, id est, Famis campus. In ciuitates dicitur, ingenti fame pressas. Est autem locus quispiam hoc nomine. Addunt, cum aliquando illic summa fame laboraretur, apud Athenienses oraculum admonuisse, vt famem, loco designato, certis piaculis, placarent, illi designarunt campum, qui est post aerarium. Atque hinc eum locum, famis campum appellant.
Elephantum ex musca facis.
*)ele/fanta e)k mui/as2 poiei=s2, id est, Elephantum ex musca facis, id est, res exiguas verbis attollis, atque amplificas. Lucianus in Muscae encomio: *polla\ d' e)/ti e)/wn ei)pei=n, katapau/sw to\n lo/gon, mh\ kai\ do/cw kata\ th\n paroimi/an, e)le/fanta e)k mui/as2 poiei=n, id est, Multa adhuc commemorare possem, sed finem dicendi faciam, ne videar et ipse, iuxta tritum prouerbium, ex musca elephantum facere. Sumptum videri potest ex Homero, qui inter praelia deorum, et heroum, muscae improbitatem describit, cum hac inuictum, et acrem bellatorem conferens Menelaum Iliad. r. Quin et D. Augustinus libro contra Manichaeos de duabus animabus, non dubitat muscam conferre, ac praeferre soli, velut animal inanimi.
Elephantus non capit murem.
*)elefas2 mu=n ou)k a(li/skei, id est, Elephantus non capit murem. Generosus, et excelsus animus negligit praedas viles, ac lucella minuta. Vir egregie doctus non insectatur minutulos istos literatorum simios. Homo praepotens non offenditur iniuriolis tenuium.
Aquila thripas aspiciens.
*)aeto\s2 qri/pas2 o(rw=n id est, Aquila thripas aspiciens. De magnis, qui pusilla negligunt. Est qri\y auicula quaedam minutissima, quam aquila cum videat, vt est oculatissima, haud tamen dignatur persequi, vtpote praedam vnguib. suis parum dignam. Ad hunc quidem modum inuenitur in commentariis Graecorum, verum
page 394, image: s0394haud scimus, an mendose: nam thripas vermiculi genus est.
De pilo pendet. De filo pendet.
*)ek trixo\s2 krema=tai, id est, De pilo pendet. De re vehementer periculosa. Videtur natum ab historia illa Dionysii tyranni, propter gladium de pilo in caput impendentem. Ad quod allusit Persius Satyra tertia:
Et magis auratis pendens laquearibus ensis
Purpureas subter ceruices terruit.Citatur hic versiculus apud Macrobium lib. Saturnalium 1. ex Ennianorum annalium libro tertio:
Hac noctu filo pendebit Etruria tota.Id est, versabitur in summo discrimine. Hoc dicto non est aliud hodie vulgo tritius. Synesius in epistola quadam a)po\ leptou= fasi\ mi/tou to\ zh=n h)rth=sqai, id est, Aiunt vitam de tenui pendere filo. Eodem pertinet dictum illud Laconicum, cuius meminit Plutarchus in Apophthegmatis Laconicis. Nam, cum quispiam Lampen Aeginitan efferret, tanquam longe ditissimum, propterea quod multa possideret nauigia, Lacon quidam, ou) prose/xw e)/fh th=| eu)daimoni/a| e)k sxoini/wn h)rthme/nh|, id est, Nihil, inquit, moror felicitatem de funiculis pendentem. Nimirum innuens, nauticas opes incertas esse, ac fortunae ludibriis obnoxias.
Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri.
EST versus prouerbialis apud Horatium in Epistolis, dicendus in eos, qui ad insaniam vsque impudentes, non verentur et confessa negare, et manifesto falsa pro certis affirmare: denique quiduis dicere, ne victi in disputando videantur. Qualem Plato inducit sophistam Euthydemum, qui canem aiebat suum patrem esse, et eundem patrem omnium, et omnes omnia scire, atque id genus portenta pertinaciter, ne coargueretur, asseuerabat. Carmen Horatianum est huiusmodi:
Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri.Nimirum inter sanos conuenit, et nucem corticem habere durum, et baccam oleae, lapillum intus durum. Proinde ludit operam, quisquis cum id genus hominib. disceptat, qui dicunt lucem tenebras, et tenebras lucem. Simile est quod affert Galenus De virtute simplicium remediorum lib. 2. quosdam Anaxagoram auctorem citasse, qui pronunciasset niuem non esse albam. Verba Galeni sic habent: kai/ tines2 e)c au)tou=, kai\ to\n *anacago/ran e)pikalou=ntai ma/rtura, peri\ xio/nos2 a)pofhna/menon w(s2 ou)k ei)/h leukh\. Atque istorum nonnulli, etiam Anaxagoram testem adducunt, qui de niue pronunciarit, quod non sit alba.
Iuppiter orbus.
*zeu\s2 a)/gonos2, id est, Iuppiter orbus. Vbi quis palam falsa asseuerat. Constat enim Ioui quam plurimos esse liberos, vtpote deo longe mulierosissimo, salacissimoque: qui non vna tantum corporis parte gignat, sed e femore Bacchum, e cerebro Palladem produxerit.
In mari aquam quaeris.
*)en qala/ssh| zhtei=s2 u(/dwr, id est, In mari quaeris aquam. Ibi quaeris, perinde quasi difficile inuentu, vbi nihil aliud occurrat: veluti si quis in moribus scelestissimi hominis vnum aut alterum admissum vestiget, cum tota vita sit contaminata: aut si quis in scriptoribus indoctis pauca captet, quae reprehendat, cum nihil occurrat
page 395, image: s0395non reprehendendum. Martialis, si meminimus: Per mare, inquit, quaeris aquam. Item Propertius Elegiarum libro primo:
--- Nunc tu
Insanus medio flumine quaeris aquam.Fluuius cum mari certas.
*potamo\s2 qala/tth| e)ri/zeis2. id est, Fluuius cum mari certas, vbi minimi cum maximis certamen suscipiunt. Est autem locus quispiam, vt auctor est Suidas in Leontide, cui nomen potamoi\. id est, fluuij. Huius incolae pota/mioi, quasi fluuiales dicuntur. Hi notati sunt, quod quamplurimos in suam ciuitatem adscriberent, quos ea non satis commode caperet. Atque hinc prouerbij iocus, quod, cum fluuius esset, id est, locus non admodum amplus, mare videretur aemulati, cum omnes vndecunque in sese reciperet.
Balbus balbum rectius intelligit.
BALBVS balbum rectius intelligit, id est, Barbarus barbari orationem. Ita enim natura comparatum est, vt, qui balbutit, hoc est, parum expedite loquitur, melius intelligat sermonem illius, qui et ipse consimili modo balbutiat, quam qui integre, et articulate loquatur. Concinne dicetur in eos, quib. indoctis indocta magis et nota sunt, et placent. D. Hieronymus hoc adagio cuiusdam stultitiam tangit. Et idcirco, inquit, se eruditum putat, quia Iouinianum solus intelligit. Est quippe prouerbium, Balbum melius balbi verba cognoscere. Haec ille. Porro Iouiniani stylum, vt portentosum, et vehementer obscurum, idem Hieronymus miris salibus deridet in praefatione librorum, quibus illius coarguit errores.
Herbam dare.
HERBAM dare, pro eo, quod est, victorem agnoscere, ac se victum fateri, passim obuium est apud doctos. Inde sumptum, quod, vt est auctor Festus Pompeius, id erat pastoralis vitae indicium, propterea quod antiquitus cursu, aut alio quopiam certamine, superati, herbam ex eodem statim loco decerptam, aduersario porrigebant, victoriae agnitae symbolum. Plinius libr. 22. cap. 4. loquens de corona obsidionali graminea: Dabatur, inquit, viridi e gramine, decerpto inde, vbi obsessos seruasset aliquis. Namque summum apud antiquos signum victoriae erat, herbam porrigere victos, hoc est, terra, et altrice humo, et humatione etiam cedere. Quem morem, inquit, etiam nunc durare apud Germanos scio. Idem libro octauo, ca. 5. de elephante: Mirus nanque pudor est, victusque vocem fugit victoris, terram, ac verbenas porrigit. Festiuius autem erit adagium, si ad literariam victoriam transferatur.
Vt canis e Nilo.
QVI leuiter, ac velut obiter artem quampiam, aut auctorem degustant, hi ceu cani e Nilo degustare dicentur. Id adagij natum est ex apopthegmate quodam, cuius meminit Macrobius Saturnalium libro secundo: Id est hiusmodi: Post fugam Mutinensem, quaerentibus, quid ageret Antonius, quidam familiaris eius respondit: Quod canis in Aegypto, bibit, et fugit. Nam in illis regionibus constat, canes, raptu Crocodilorum exterritos, bibere, et fugere. Solinus ait, eos non nisi currentes lambitare, ne deprehendantur.
page 396, image: s0396Hastam abijcere.
HASTAM abiicere, dixit M. Tullius in oratione pro Murena, pro eo, quod est, causae diffidere, et contentionem relinquere. Translatum a malitia. Desperat enim quisquis arma in bello abiicit, et aut fugam spectat, aut mortem exspectat. Graeci simplici vocabulo r(iya/spidas2 vocant timidos, et in bello fugitiuos, nimirum ab clypei iactu. Id cognominis Demosthenes in praelio quodam emeruit: tam ignauus in bello, quam in concionibus inuictus. Cleonymus apud Aristophanem in Fucis, a)spidapoblh\s2 appellatur. Plato libro de legibus duodecimo declarat r(iya/spidos2 nomen multo probrosissimum esse.
Arena cedere.
CONFINE est huic, Arena cedere, pro, desistere a certamine, et victoriam vltro concedere. Translatum a pugna gladiatoria. Sic et Horatius:
Iam Scythae laxo meditantur arcu
Cedere campis.In arenam descendere.
IN arenam descendere, pro eo, quod est, certamen inire. A gladiatoria item arena translatum, de qua Flaccus:
Ne populum extrema toties exoret arena.Quae si ad rem animi transferantur, metaphoram habebunt prouerbialem. In exemplis referendis, quoniam passim obuia sunt, non arbitrati sumus, vel immorandum nobis, vel remorandum lectorem. Meam arenam dixit Plinius in epistolis, pro mea functione. Ita enim scribit Fabato: Itaque Boetico Prisco, quantum plurimum potuero, praestabo, praesertim in arena mea, hoc est, apud centumuiros.
Austrum perculi.
AVSTRVM perculi, id est, Operam lusi: est apud Plautum in Epidico. Aer enim verberantis ictum cedens eludit. Sumptum videri potest vel ab iis, qui exercentur ad artem gladiatoriam, ensem per aera ventilantes. Vel ab historia, cuius meminit Aulus Gellius de gente quadam, quae cum hoc vento bellum gessit.
Ne vmbram quidem eius nouit.
SIMILIMVM est huic illud, quod vsurpat Marcus Tullius in epistola ad Atticum libro octauo: O hominem amentem, et miserum, qui ne vmbram quidem tou= kalou= vid erit. Plutarchus peri\ polufili/as2. Menandrum citat, qui beatum dixerit eum, qui vel skia\n fi/lou, id est, amici vmbram habeat. Et apud Athenaeum, parasitus quispiam panes rancidos et atros in conuiuium illatos, a)/rtwn skia\s2 appellauit: quasi manes panium, non panes. Quanquam adagium magis videtur ductum ab antiqua pictura, quae rem duntaxat vmbris ruditer repraesentabat. Et nota est specus Platonica, in qua qui desident, rerum vmbris oblectantur.
Prima facie, Prima fronte.
SAPIVNT et haec quoque prouerbium maxime cum ad res incorporeas referuntur: Prima facie, Prima fronte, pro eo, quod est, primo obtutu, et priusquam pressius, ac diligentius consideres. Fallit enim plerunque primus ille aspectus, neque raro caligant oculi pudore quodam. Deinde, iterum atque iterum contemplati, perspicimus quaedam, quae
page 397, image: s0397nos antea fefellerant, et primum illud oculorum iudicium quasi recantamus. Huius adagii frequens est vsus apud scriptores Latinos, nominatim apud Quinctilianum libro duodecimo. Papinianus libro duodecimo, tit. de Condictione sine causa, Cessare condictio prima facie videtur. Item libro 16. titul. ad Senatuscon. Velleianum, Cum prima facie quidem alienam, re vera autem suam obligationem suscipiat, et aliis item aliquot locis. Celsus libro 22. tit. de Probationibus, capite Quingenta: Prima fronte aequius videtur, vt petitor probet quod intendit, etc.
Intus et in cute.
INTVS, et in cute notus est, modis omnibus cognitus: perinde quasi dicas, foris, atque intus notus. Persius:
Ad populum phaleras, ego te intus, et in cute noui.Id est, aliis fucum facito, mihi plane notus es, neque potes imposturam facere. Et summam cutem primam illam rei quasi frontem, ac speciem vocamus. Ausonius in praefatione in periocha Homeri: Haec eius species apparet, summam cutem primi operis intuenti. Et Horatius:
Introrsum turpis, speciosus pelle decora.A limine salutare.
HVIC pene diuersum est, A limine salutare. Plurimum vetustatis obtinebit et hoc, si ad res incorporeas deflectatur. Veluti si quis dicatur theologiam a limine duntaxat salutasse, qui videlicet neque valde diuturnam, neque praecipuam operam impenderit, sed rudimenta modo degustarit. Seneca epistola quadragesimanona: Nec ego nego prospicienda ista, sed prospicienda tantum, et a limine salutanda. Agit de dialecticorum argutiis, quas abunde satis existimat leuiter attigisse. Translatum a vulgaribus istis amicis, qui non admittuntur in penetralia, sed procul, atque a limine salutant, ac deinde discedunt.
Primoribus labijs degustare.
PRIMORIBVS labijs degustare, est, leuiter quippiam attingere. Ductum ab ijs, qui cibum, aut potum tenuiter degustant, nihil inde in stomachum transmittentes. Cicero pro Coelio: Equidem multos et vidi in hac ciuitate, et audiui, non modo qui primoribus labiis degustassent genus hoc vitae. Idem de natura deorum libro secundo. Is cum dixit fore sempiternum, hunc censes primis, vt dicitur, labiis degustasse physiologiam? id est, naturae rationem. Quinctilianus libro duodecimo. Sed hoc transeo, de quo neminem, qui literas, vel primis, vt aiunt, labiis degustarit, dubitaturum puto. Procopius sophista in epistola quadam, pa/lin de\ tau/thn e)memfo/mhn, ei) tosou/tou geu/sasa pra/gmatos2 a)/krw| daktu/lw| fasi\n, ei)=ta th\n h(donh\n a)fairh/seta/i, id est, Rursum in hanc stomachabar, si cum tantam rem summo, vt aiunt, digito degustandam praebuisset, deinde voluptate spoliaret. Quibus in verbis illud noue dictum, quod digito gustum tribuit: nisi hoc sensit, qui leuiter degustant, eos rem degustandam summo digito admouere linguae.
Summis labiis.
SVMMIS labiis Graeci paulo diuersius vsurpant, nempe, cum quis verbis duntaxat simulat quippiam,
page 398, image: s0398non autem ex animo facit. Lucianus in apologia, kai\ a)p' a)/krou xei/lous2 filosofw=n, id est, Ac summis labiis philosophum agens. Item in Dialogis amatoriis e)/p' a)/krou tou= xei/lous2 tou\s2 o)/rkous2 e)/xousi, id est, Summis in labiis iusiurandum habentibus. De amatoribus loquitur, qui venereum iurant iusiurandum, non ex animo. Seneca libro primo, cap. 10. Non a summis labris ista venerunt, habent hae voces fundamentum. Ad eundem modum Diuus Hieronymus in epistola ad Rusticum monachum, Vt non leui, inquit, citatoque sermone, et, vt ita loquar, summis labiis hospites inuitemus.
Extremis digitis attingere.
HVIC germanum est, Extremis attingere digitis, pro eo, quod est, leuiter attingere, quod ita demum adagium videbitur, si metaphora accesserit. M. Tull. in eo loco, quem modo citauimus: Equidem multos et vidi in hac ciuitate, et audiui, non modo qui primoribus labiis gustassent genus hoc vitae, et extremis, vt dicitur digitis attigissent, sed qui totam adolescentiam voluptatibus dedissent, emersisse aliquando, et se ad frugem bonam, vt dicitur, recepisse. Graeci sic efferunt. tw=| a)/krw| a(/yasqai daktu/lw|, id est, Summo contingere digito. Ita Basilius in epistolis: oi)=da kai\ au)to\s2, ei) kai\ a)/krw| daktu/lw| tou= glukuta/tou me/litos2 th=s2 par' u(mi=n e)kklhsi/as2 a)pelausa/meqa pe/rusin, i. Noui et ipse, tametsi summo digito mel dulcissimum vestratis ecclesiae gustauimus anno superiore. Translatum videri potest a luctantibus. Nam Graeci vocant a)kroxeiri/zesqai, colluctari cum quopiam citra reliqui corporis congressum, sed summis duntaxat digitis. Lucianus in Demonactis vita, *ou)de\ kata\ th\n paroimi/an, a)/krw| tw=| daktu/lw| a(ya/menos2, id est: Neque summis, vt aiunt, digitis attigerat. Euripides hyperbolem citra metaphoram vsurpauit in Iphigenia Aulidensi:
*ou)x' a(/yetai th=s2 qugatro\s2 a)game/mnwn a)/nac,
*ou) d' ei)s2 a)/kran xei=ra.id est:
Haud filiam continget Agamemnon tuam,
Non vel manu primore.Dimidium plus toto.
*ple/on h(/misu panto\s2, id est, Dimidium plus toto, aenigma prouerbiale, quo commendatur aurea mediocritas. Refertur, et exponitur a Platone lib. De legibus 3. a)/ra ou)k a)gnoh/santes2, to\n h(si/odon o)rqo/tata le/gonta, w(s2 h(/misu tou= panto\s2 polla/kis2 esti\ ple/on. o(po/tan h)= to\ me\n o(/lon lamba/nein, zhmiw=des2, to\ de\ [note of the transcriber: in the print: u(/misu ] h(/misu me/trion, to/te to\ me/trion tou= a)me/trou ple/on h(gh/sato a)/meinon o)\n xei/ronos2, id est, Nonne, quod ignorauerint Hesiodum rectissime dicentem, dimidium saepenumero plus esse, quam totum, videlicet cum totum accipere noxium fuerit, dimidium autem moderatum, ibi moderatum immoderato plus esse duxit, vtpote quod sit deteriore melius. Ad eundem modum enarrant Hesiodi interpretes: nimirum in toto significatum esse th\n pleoneci/an, in dimidio th\n i)so/thta. Siquidem, qui dimidio contentus est, is in medio consistit: contra quisquis ad totum vsque progreditur, is, mediocritatem praetergressus, ad extremum perueniat oportet. Meminit eiusdem adagii et libro de Republ. quinto. Rursus libro De legibus sexto, declarans in ciuitate praecipuum esse, vt eximiis viris committantur magistratus. *arxh\
page 399, image: s0399ga\r le/getai me\n h(/misu panto\s2 e)n tai=s2 paroimi/as2 e)/rgou=, kai\ to/te kalw=s2 a)/rcasqai pa/ntes2 e)gkwmia/zomen e(ka/stote. to/d' e)sti/ge w(/s2 e)moi fai/netai ple/on h)\ to\ h(/misu, id est, Principium enim totius negotii dimidium dicitur in prouerbiis, ac bene coepisse ab omnibus vbique laudatur. Caeterum hoc mihi sane plusquam dimidium videtur. Plato alludit ad vocis amphibologiam, nam a)rxh\ Graecis et principium rei, et magistratum sonat. Pittacus apud Laertium, vbi se sponte abdicasset magistratu, agri sibi a Mitylenaeis relicti dimidium resecuit, auctore Sosicrate, dicens, dimidium praestabilius esse toto. Idem pecuniam a Craeso missam recusauit, respondens, sibi dimidio plus esse, quam vellet. Carmen extat apud Hesiodum libro primo operis, cui titulus e)/rga kai\ h(me/rai. Scribit enim ad fratrem Persam in hunc modum:
*)/hdh me\n ga\r klh=ron e)dassa/meq', a)/lla te polla\
*(arpa/zwn e)fo/reis2 me/ga kudai/nwn basilh=as2
*dwrofa/gous2, oi( th/n de di/khn e)qe/lousi dika/sai,
*nh/pioi ou)d' i)/sasin, o(/sw| ple/on h(/misu panto\s2,
*ou) d' o(/son e)n mala/xh| te kai\ a)sfode/lw| me/g' o)/neiar.Quos versus vtcunque vertimus ad hunc modum:
Iamque patris nobis erat herciscunda facultas,
At tu vltra sortem rapiebas plurima, reges
Doniuoros tibi concilians, qui soluere litem hanc
Affectant verum stulti nescire videntur,
Dimidium quam sit toto praestantius, et quam
Magna sit vtilitas maluae, asphodelique virentis.Quid autem sit Asphodelus, videtur [correction of the transcriber; in the print videdetur] olim parum inter eruditos constitisse. Quandoquidem Gellius lib. 18. hanc quaestionem in studiosorum conuiuiis propositam fuisse praedicat, tanquam de re paucis cognita. Theodorus alicubi vertit Albucum. Quod autem ad huius adagii pertinet enarrationem, ex multis Luciani locis colligere licet, asphodelum herbam esse plebeiam, ac vilem: atque hac victitare manes, apud quos nullus luxus, nulla sit ambitio. Quinetiam apud Theocritum Idyllio septimo, asphodelus inter rusticanas herbas commemoratur.
*knu/sa| t' a)sfode/lw| te polugna/mptw| te seli/nw|.Proinde Poeta, regum, ac locupletum immoderatos luxus taxat, illorum fastibus, popularium mediocritatem anteponens. Plutarchus item in conuiuio septem sapientum, locum hunc Hesiodium putat ad frugalitatis admonitionem esse referendum. Suidas ex euentu natam paroemiam existimat huiusmodi quandam afferens fabulam. Duo fratres erant, quorum alter moriens, fratri testamento mandauit, et filii, quem pupillum relinquebat, tutelam, et facultatum illius procurationem. At is, cum esset eiusmodi, cuiusmodi vulgo sunt homines: nimirum vt plus apud eum valeret lucrum, quam pietas: pueri res occupare conatur, idque dum molitur, etiam sua perdidit. Deinde postulanti, vt sui ratio haberetur, quo posset in locum meliorem restitui, responsum est ad hunc modum:
*nh/pios2 ou)k e)no/hsen o(/sw| ple/on h(/misu panto\s2.id est:
page 400, image: s0400Dimidium, quam sit toto praestantius istud
Haud nouit stultus.Suidas citat ex Marino quodam: ge/gone de\ h( a)rxh\, ou)k a)rxh\ mo/non, ou)de\ kata\ paroimi/an, h(/misu tou= panto\s2, au)to\ de\ o(/lon to\ pa=n, id est, Contigit autem nobis principatus, non principatus tantum, neque (iuxta prouerbium) dimidium totius, sed ipsum totum vniuersum. Regum igitur est, dimidium totius; totum auferre, tyrannicum. Idque prouerbium trifariam licebit vsurpare: primum, cum mediocritatem illam vere auream efferemus, citra quam nihil est in rebus humanis, nec honestum, nec iucundum, nec laudatum: mediocritatem autem opportunitate metimur, quemadmodum Hesiodum imitatus ait Pindarus:
*(/epetai d' e)n e(ka/stw| me/tron, noh=sai de\ kairo\s2 a)/ristos2,id est: Adest vnicuique rei modus, ad eum cognoscendum optima opportunitas. Etenim pro loco, quod alias nimium est, alias erit parum. Idem in Nemeis hymno vltimo:
*ke/rdwn de\ xrh\ me/tron qhreu/emen,
*)aprosi/ktwn d' e)rw/twn o)cu/terai mani/ai.id est: In lucris autem oportet modum sectari. Nam immensarum rerum cupiditates vehementiores habent insanias. Altera vtendi ratio fuerit, cum aequalitatem anteferemus, quam Pythagoras dixit amicitiae tum parentem, tum altricem, contra inaequalitatem, discordiarum, bellorumque matrem: id quod eleganter extulit Euripides in Phoenissis:
*kei=no ka/llion te/knon,
*)iso/thta tima=n, h(/ fi/lous2 a)ei/ fi/lois2,
*po/leis2 te po/lesi, cumma/xous2 te cumma/xois2
*sundei=, to\ ga\r i)/son, no/mimon a)nqrw/pois2 e)fu.
*tw=| ple/oni d' ai)ei\ pole/mion kaqi/statai
*tou)/lasson, e)xqra=s2 d' h(me/ras2 kata/rxetai.
*kai\ ga\r me/tr' a)nqrw/poisi kai\ me/rh staqmw=n
*)iso/ths2 e)/tace, ka)riqmo\n diw/rise,
*nukto\s2 t' a)fegge\s2 ble/faron, h(li/ou te fw=s2
*)/ison badi/zein to\n e)niau/sion ku/klon,
*kou)de/teron au)toi=n fqo/non e)/xei nikw/menon,
*ei)=q' a(/lios2 me\n, nu\c te douleu/ei brotoi=s2.id est:
Illud, nate, fuertt pulcrius,
Aequalitatem amplecti, amicos haec enim
Glutinat amicis semper, vrbes vrbibus,
Sociosque socijs nectit, etenim aequalitas
Cum legibus respondet, atque concinit.
At, quod minus sit, cum hoc, quod est plus praelium
Vsque habet, et hinc discordiarum exordia.
Siquidem modos cunctorum, et aequilibria
Aequalitas mortalib. praescripsit, et
Praefinijt numeros et atrae noctis, ac
Lucis diurnae secuit haec discrimina.
Vt annuum aequis vicibus exigant simul
Orbem, nec altera alteri vnquam inuiderit
Superata, deinde noxque solque seruiunt
Mortalibus.et reliqua. Tertia vtendi ratio, si quando deterrebimus ab inferenda iniuria,
page 401, image: s0401suadebimusque satius esse, iuxta Platonis sententiam, iniuriam in sese admittere, quam inferre alteri. Nam id sibi velle proverbium hoc demonstrat Plutarchus in commentario De audiendis poetis. Huc pertinet quod de Dario refert Plutarchus. Cum enim Praefectos prouinciarum ad sese accersitos, percunctatus esset, num grauia essent attributa, atque illi respondissent, esse mediocria, iussit de singulis dimidium pendi, indicans esse satius dimidium accipere cum benevolentia prouincialium, quam totum odio suorum. Nostra sententia non semper aspernandum illud comici Syri consilium: Potius quam venias in periculum, serues ne, an perdas totum, dimidium, siue vt legunt alii, diuiduum face.
Serpentis oculus.
*)/ofews2 o)fqalmo\s2, id est, Serpentis oculus. De his dici consueuit, qui acribus et intentis intuerentur oculis. Ab animante sumpta metaphora. Sunt enim huic animanti oculi duriores ac perspicaces. Vnde Flaccus:
Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum,
Quam aut aquila, aut serpens Epidaurius?Ne moueto lineam.
*mh\ ki/nei grammh\n, id est, Ne moue lineam. Pindaricorum hymnorum enarrator, exponens eum locum, *ou(/tw d' e)di/dou li/bus2 a(rmo/zwn ko/ra| numfi/on a)/ndra, poti\ gramma=| me\n au)ta\n sta=se. (Loquitur autem de Anteo, qui iuuenibus desponsam filiam extrema statuerit linea, vt qui primus ad eam cursu pervenisset, is vxorem abduceret domum) recenset huiusmodi proverbium: *mh\ ki/nei grammh\n, id est, Ne moueris lineam. Idque translatum existimat a more veterum, qui metam ducta linea signabant, in qua praemium propositum erat, quod auferret victor. Ducebatur autem et altera linea pro carceribus, quemadmodum alibi diximus, vnde cursus erat initium. Igitur vtraque linea proverbii ministrauit occasionem a)po\ grammh=s2, id est, ab ipso initio, et *mh\ ki/nei grammh\n, id est, Ne moueas metam. Significat autem, non esse mutandas leges, neque praetereundos fines rerum praescriptos. Huc peculiarius pertinet Theocriticum illud e)n bwkolia/stais2:
*kai\ to\n a)po\ gramma=s2 kinei= li/qon.id est.
Atque e lineola lapidem mouet.Alludit ad flumen Galateae, saxum aliquod ab extrema ripa secum auferens. Est et sacra linea in tesserarum lusu, de qua dictum est alias.
Eandem tundere incudem.
EANDEM incudem assidue tundere, est indefatigabili assiduitate in operis alicuius studio perseuerare. Metaphora ducta a fabris, crebis ictibus incudem ferientibus, atque ita tandem aliquando ferri rigorem perpetuo labore vincentibus. M. Tullius lib. de oratore 2. Ego autem, si quem nunc plane rudem institui ad dicendum velim, iis potius tradam assiduis, vno opere eandem incudem, die noctuque tundentibus. Convenit in grammatistas ac literatores, quibus sine fine eadem sunt inculcanda pueris, vt haereant aliquando.
Cicada vocalior.
*te/ttigos2 e)ufwno/teros2, id est, Cicada vocalior. Dicebatur in hominem impendio garrulum, aut admodum musicum, propterea, quod hoc insectum, rore duntaxat viuens, cantu potissimum delectetur. Et quosdam ita musicae deditos, vt neglecto cibo
page 402, image: s0402perituri fuerint inedia in cicadas a diis mutatos, narrat apud Platonem Socrates in Phaedro. Et Theocritus in Daphnide:
--- *te/ttigos2 e)pei\ tu/ge fe/rteros2 a)/deis2.id est,
--- Quippe canis melius quacunque cicada.Apud Diogenem Laertium refertur Timonis carmen in Platonis eloquentiam,
*tw=n pa/ntwn d' h(gei=to platu/statos2, a)ll'h a)gorhth\s2
*(hdueph\s2 te/tticin i)sogra/fos oi(/q' e(kadh/mou
*de/ndre' e)fezo/menoi o)/pa leirio/essan i(ei=si.id est.
Cunctos anteibat latissimus ille, suauis
Orator, cuius non cedunt scripta cicadis,
Quae super arboribus resident lucis in opacis,
Ac mittunt vocem modulato gutture amoenam.Est autem allusio, quam Latinus interpres non potest reddere, in pla/tustos2 ad Platonem, et in e(kadh/mou ad illius Academiam. Allusum item ad carmen Homeri Iliados g. de senibus, qui o)/pa leirio/essan i(ei=si, id est, Vocem floridam emittunt. Apud Athenaeum lib. 6. parasitus quispiam seipsum depingens, lalei=n, inquit, te/ttic, id est, garrulitate cicada sum. Et apud eundem lib. 11. Theopompus te/ttic keladei=, id est, Cicada stridet, quod tamen illic videtur boni ominis causa dici.
*)antipelargei=n.
*)antipelargei=n apud Graecos est, mutuam officii vicem rependere, maxime nutricandi, fouendique eos, a quibus aliquando fueris enutritus, aut institutus, vt si liberi parentes aetate fessos vicissim alant, foueantque: aut si discipulus praeceptorem inuicem erudiat. A ciconiae natura sumptum, quae Graece pelargus dicitur. Ea inter aues vna pietatis symbolum obtinet. Extat autem lex pietatis magistra, quae edicit, vt liberi parentes alant, aut vinciantur. Ad id respexisse videtur Homerus Iliad. *d. cum ait:
*ou)de\ tokeu=si
*qre/pta fi/lois2 a)pe/dwke minunqa/dios2 de\ oi( ai)w\n.id est.
Nec nutricandi officium genitoribus vnquam
Persoluit charis, breue at illi contigit aeuum.Eodem allusit Euripides in Oreste:
*kai mh\n ti/noi g' a)\n th=| teqnhkui/ a| trofa\s2.id est.
Atqui rependet mortuae alturae vicem.Hanc itaque legem, quam plerique etiam mortales negligunt, sola ciconia inter omnia animantium genera exprimit. Siquidem reliqua tantisper amant, agnoscuntque parentes, dum egent illorum ad nutricationem opera: Vna ciconia parentes senecta defectos, vicissim alit, et volandi impotentes humeris gestat. Quorum posterius laudatur in Aenea, cui inde Pii cognomen: alterum miris laudibus fertur in puella, quae matrem captiuam complures dies suis vberibus aluit. Hanc ob causam, vt auctor est Suidas, antiquitus in regum summo sceptro ciconiae figura ponebatur, in imo hippopotamus: vt ipso gestamine admonerentur, pietatem plurimi facere oportere, violentiam cohibere. Nam hippopotamus animal efferum est, ac violentum: atque adeo impium, quippe quod interfecto patre matrem init, teste Plutarcho
page 403, image: s0403in commentario, cui titulus, Vtra animantia sint prudentiora, terrestria an aquatilia. Laborant infamia impietatis et viperae, quod perfracta matris aluo nascantur. Item scorpiones, et aranei, qui post incubatus officum a suis foetibus interimuntur. Testis Aristot. lib. De natura animalium 5. De ciconiarum pietate Plinius lib. 10. cap. 23. testatur his verbis, Ciconiae nidos eosdem repetunt. Genitricum senectam inuicem educant. Quin et diuus Basilius ciconiarum nobis pietatis erga parentes exemplam proponit. Eodem allusit Crates Cynicus, scribens Hipparchiae xvori de filio nato, cum pollicetur sibi curae futurum, vt illum matri ciconiam pro cane remittat in senecta. Canes enim vocantur Cynicae sectae philosophi. Significat igitur, puerum fore pium, qui parentem iam decrepitam mutuo foueat. De ciconiarum pietate meminit et Aristophanes in Auibus:
*)all' e)/stin h(mi=n toi=si o)/rnisin no/mos
*palaio\s2 e)n toi=s2 to=u pelargw=n ku/rbesin.
*)eph\n o( path\r o( pelargo\s2 e)kpethsi/mous2
*pa/ntas2 poih/sh| tou\s2 pelargidei=s2 tre/fwn
*dei= tou\s2 neottou\s2 to\n pate/ra pa/lin tre/fein.id est.
Nobis quidem auibus peruetusta lex viget,
Ciconiarum inscripta tabulis, vt simul
Ciconia parens educauerit suos
Ciconiadas, et iam volucres euaserint,
Pulli vicissim nutriant patrem suum.Vtitur eodem Plato in Alcibiade primo. Sed nemo profecto venustius, nemo felicius, quam Angelus Politianus in quodam epigrammate:
*kou)/tige qau=maid est, Si nos Latini, olim Graecorum literis educati, nunc Graeciam, velut anum, atque effoetam, vicissim suas doceamus literas. Porro huiusmodi officium, quod liberi vicissim in parentes collocant, Graeci vnico verbo dicunt, ghroboskei=n, seu ghrotrofei=n, et ghrokomei=n. Extat in hanc sententiam huiusmodi senarius:
*(ikanw=s2 biw/seis2 ghroboskw=n tou\s2 gonei=s2.id est,
Viuax eris, senes parentes confouens.In quadrum redigere.
IN quadrum redigere dixit M. Tullius in De claris oratoribus, pro eo, quod est, in ordinem, aptamque structuram concinnare. Sumptum ab iis, qui arbores aut lapides mathematicis gnomonibus exaequant, vt vndequaque congruant inter sese: proinde, quod convenit, quadrare dicimus. Virgilius Georgicon libro 3.
Indulge ordinibus, nec secius omnis in vnguem
Arboribus positis, secto via limite quadret.De faece haurire.
M. Tullius in catalogo illustrium oratorum, figura mirum ni proverbiali, dixit: De faece haurire, pro eo, quod est, sordida quaepiam, ac plebeia, nimisque humilia persequi. Vsurpat hoc proverbium Atticus eo, quo diximus, libro, in Ciceronem, qui tempus tereret in commemorandis oratoribus quibusdam
page 404, image: s0404obscuris, ac nullius pene nominis. Mutuo sumptum a sordidis istis, qui vinum vna cum ipsa faece hauriunt, ne quid omnino reliquum faciant in dolio, vnde et plebis infimam faecem dicimus.
In laqueum inducere.
IN laqueum inducere, et In casses inducere, est, arte sic concludere quempiam, vt iam nullum sit effugium. Qui mos fuit Socrati Platonico, suis illis rogatiunculis eo depellere sophistas, vt negarent, quae prius affirmauerant; quae negauerant, affirmarent; denique nihil non dicerennt. Quintilianus lib. Institutionum 5. Turbantur enim, et a patronis diuersae partis in laqueum inducuntur. Graeci, qui iam capti teneantur, e)mbou/xous2 vocant. Ouidius:
Decidit in casses praeda petita meos,Euripides in Hippolyto coronato:
*kremastoi=s2 e)n bro/xois2 h)rthme/nh.id est.
Pensilibus irretita cassibus.Ibidem paulo post:
*lu=sai t' a)/nassan e)c e)pispastw=n bro/xwn.id est.
Heram e tenacibus expedire cassibus.Boeotica sus.
*(h boiwti/a u(=s2, id est, Boeotica sus. Vetustissimum adagium, olim in stolidum, et indoctum hominem iaci solitum, vsurpatur a Pindaro in Olympiacis:
*)/epeit' a)rxai=on o)/neidos2 a)laqe/si lo/gois2 feu/gomen boiwti/an u(=n.Admonet Aeneam Choro didascalum, ita curet canendum hymnum, vt vetus illud probrum veris rationibus liceat effugere, quod in amusos dici consueuerit, boiwti/a u(=s2. Interpres originem proverbii refert ad hunc modum. Qui priscis temporibus Boeoticam regionem incolebant, u(/antes2 appellabantur, gens barbara, et agrestis: proinde quidam deprauata voce, pro u(/antas2 u(/as2, id est, sues appellabant. Idque scomma cessit in proverbium, vt primum in Boeotos diceretur: ab his in quosuis indoctos, inconditos, moribusque rusticanis homines torqueretur, boiwti/a u(=s2. Interpres citat eundem Pindarum ex Dithyrambis:
*)=hn o(/te su/as2 to\ boiw/tion e)/qnos e)/legon.id est,
Erat, cum Boeoticam gentem sues vocarent.Citat et ex Cratino: *au(=toi d' ei)si\ suboiwtiko\n pezofo/ron ge/nos a)ndrw=n, id est, Isti sunt Syboeoticum pedestre genus virorum, dictione ridicula composita ex sue et boue. In Commentariis Graecorum inuenitur, boiw/tios nou=s2, id est, Boeoticus animus, pro stupido, brutoque. Plutarchus in commentario: peri\ th=s2 sarkofagi/as2 indicat Atticos stupidi, bardi, insulsi, denique et suis cognomen indidisse boeotis, potissimum ob edacitatem. Cui adstipulatur Athenaeus li. 10. referens hos versus ex Eubulo:
*ponei=n me\n a)/mmes2, kai\ fagei=n me\n a)ndrikoi\,
*kai\ karterh=sai, toi=s2 d' a)qhnai/ois2 le/gein
*kai\ mikra\ fage/men, toi\ de\ qhbai=oi me/ga.id est.
Sumus ad bibendum, atque ad vorandum strenui,
In his valemus. Athenienses dicere
Prompti, edere pauca, multa Thebani solent.In Graecis versibus apparet ponei=n scriptum pro pi/nein, aut piei=n, et me\n prius pro ga\r et toi\ pro oi(. Idem Eubulus in Europa.
page 405, image: s0405*kti/ze boiwtw=n po/lin,
*)andrw=n a)ri/stwn e)sqi/ein di' h(me/ras2.id est,
Vrbem parauit ille Boeotis viris,
Diem per omnem ingurgitare strenuis.Rursus ex Eubuli altera fabula:
*ou(/tw sfo/dr' e)sti\ tou\s2 tro/pous2 boiw/tios2.id est,
Vsque adeo mores obtinet Boeoticos.Idem approbat multis multorum auctorum testimoniis. Sunt autem inter se cognata vitia polufagi/a, et stoliditas. Atque hinc Herculem Thebanum edacem faciunt, sed eundem a literis alienissimum, adeo vt praeceptorem suum trucidarit. Fuit autem et hic Boeotus, nimirum Thebis natus. Rursum Plutarchus De daemonio Socratis: *)anegei/rein to\ kata\ boiwtw=n a)rxai=on ei)s2 misologi/an o)/neidos2, id est, Refricare vetus illud aduersus Boeotios de literarum odio probrum. Quanquam ipse Plutarchus Boeotus fuit, homo quiduis citius, quam stupidus. Denique quoniam constat vel ob Romanum imperium latissime propagatum, vel ob commercia negociatorum, voces Germanicae, Gallicae, Britannicaeque linguae fuisse mixtas, suspicamur a Graecis ad nos dimanasse, quod hominem stupidum, ac nullo mentis acumine praeditum vulgo dicimus Bot, pro Boeoto, proprium enim huic linguae, voces quamuis multarum syllabarum in vnam syllabam contrahere.
Cribro diuinare.
*koski/nw| manteu/esqai, id est, Cribro diuinare, et coniectura sagaci rem deprehendere, Aut stulte de rebus occultis diuinare. Lucianus in Pseudomante: koski/nw|, to\ tou= lo/gou, manteuo/menos. id est, Cribro, quod aiunt, vaticinans. Meminit et Theocritus in Idyl. 3.
*ei)=pe kai\ a)groiw\ ta\ a)laqe/a koskino/mantis2.id est.
Cribro vaticinans, verum mihi dixit Agroeo.Porro genus hoc diuinandi suspenso cribro in hodiernum vsque tempus durat apud quosdam superistitiosos. Apud veteres vaticinia peragebantur cribro, lauro, et tripode.
Hydram secas.
*(/udran te/mneis2, id est, Hydram secas. Est apud Platonem lib. De Rep. 4. a)gnoou=ntes2, inquit, o(/ti tw=| o)/nti w(s2 u(/dran te/mnousi. id est, Ignari se reuera tanquam hydram secare. Est autem hydram incidere, ita vnum aliquod incommodum tollere, vt in eius locum alia plura recipias. Adagium natum a fabula hydrae Lernaeae, quam alii centum fuisse capitum aiunt, alii octo, e quibus vnum erat immortale. Cum hoc monstro multum, diuque conflictatus est Hercules, propterea quod vno reciso capite, plura renascerentur. Plutarchus in commentario De fortuna Alexandri, u(/dran te/mnwn a)ei/ tisi pole/mois2 a)nablasta/nousan, id est, Hydram secans semper aliquibus bellis repullulantem. De Alexandro loquitur, cui, vno bello confecto, subinde aliud, atque aliud exoriebatur. Cyneas cognita Romanorum multitudine identidem post acceptam cladem copias instaurantium dixit, Pyrrhum sibi videri aduersus Lernaeam hydram pugnare. Hinc Horatius in Odis:
Non hydra secto corpore firmior
Vinci dolentem creuit in Herculem.Accommodari poterit ad eos, qui litib. involuuntur nunquam finiendis.
page 406, image: s0406Lis enim litem parit, et saepenumero pro vna enecta tres subnascuntur. Seneca quodam in loco scribit, negotia sordida, quae nos auocant a studio sapientiae, abrumpi posse, explicari non posse, quod negocium ex negocio seratur, et occupationi occupatio, velut vnda succedat vndae.
Ne ramenta quidem. Ne festuca quidem.
NE ramenta quidem ditior, hyperbole prouerbialis, cum alias aliquoties apud Plautum, tum in Rudentibus: Nunquam hercle hinc hodie ramenta fies fortunatior, perinde quasi dicas stupa ditior, ita, vt vulgo loquuntur. Simili figura dixit Aristophanes in Lysistrata:
*lipou=sa mhde\n e)nqadi\, kinou=sa mhde\ ka/rfos.id est.
Nihil hic cum reliquerit, mouerit ne festucam quidem.Idem in Vespis:
*(/upnou d' o(ra=| th=s2 nukto\s2 ou)de\ paspa/lhn.id est.
Noctu haud videt somni ne paspalam quidem.Interpres ait, paspa/lhn significare minutissimum quippiam. Quibusdam ea vox magnetem lapidem declarat. Subnectit eodem in loco consimilem figuram:
*)\hn d' ou)=n katamu/sei ka)\n a)/xnhn.id est. Quod si vel achnen flexerit somno caput, a)/xnh vero significat minutissimum, ac leuissimum illud, quod e spicis excussis euolat. Qua voce vsus est et Homerus Iliados e.
*(ws2 d' a)/nemos2 a)/xnas2 fore/ei i(era\s2 kat' a)lwa/s2.id est.
Vt vento tenues sacra area iactitat achnas.Hebraicarum periti literarum affirmant, illam, quam vocem Hieronymus vertit puluerem, secutus septuaginta, qui transtulerunt xnou=n, idem Hebraeis sonare, quod Graecis a)/xnh.
Sacrum sine fumo.
*)/akapnos2 qusi/a, id est, Sacrificium absque fumo, de nimium tenui conuiuio, et in quibus nihil cocti obsonii apponitur. Translatum a pauperculorum sacris, molas, thusculum, lac, aut corollas offerentium, cum dii nidorem illum expectent vna cum fumo subuolantem, iuxta Homerum. Lucianus in Amoribus, *boufa/gos2 me\n o( dai/mwn w)= luki=ne, kai\ tai=s2 a)ka/pnois2, w(/s2 fasi, tou= qusiw=n h(/kista terpo/menos2, id est, Sane perquam edax deus est Lucane, quique fumi expertibus sacris haudquaquam gaudeat. In eum sensum vsus est et Athenaeus, a)/kapna ga\r a)ei\ a)oidoi\ qu/omen, id est, Nam poetae semper sacra sine fumo sacrificamus.
Non est curae Hippoclidi.
*ou) fronti\s2 i(ppoklei/dh|, id est, Non est Hippoclidi curae. Siue, vt carmen reddamus, Non curat Hippoclides. Est enim versus iambicus, dimeter catalecticus. Hoc adagio significabant se quippiam negligere, neque magnopere laborare. Natum autem est ex historia, quam pluribus verbis narrat Herodotus in Eratone. Vt autem in pauca conferamus, hic Hippoclides erat Tisandri filius, qui cum multi aliis iuuenibus Clisthenis Sicyonii filiam ambiebat. Verum cum Clisthenes procos toto anno probaret, et Hippoclides in conuiuio indecoram quandam saltationem edidisset, sublatis in altum pedibus, pater offensus inhonesto iuuenis lusu, ait, *)=w pai= tisa/ndrou a)porxh/sao/ ge mh\n to\n ga/mon, id est, Fili Tisandri, a nuptiis tua saltatione excidisti. At ille
page 407, image: s0407protinus respondit, *ou) fronti\s2 i(ppoklei/dh|, id est, Haud curat Hippoclides. Ea vox, vt testatur Herodotus, in prouerbium abiit. Id dictum in ipsum retorquet Herodotum Plutarchus in libello, quem aduersus eum scripsit, *dokei= moi kaqa/per i(ppoklei/dhs2, o( toi=s2 ske/lesi xeironomw=n e)pi\ th=s trape/zhs2, ei)pei=n a)\n e)corxou/menos th\n a)lhqei/an, ou) fronti\s2 i(ppoklei/dh, id est, Videtur mihi, velut Hippoclides cruribus manuum vice in mensa gesticulans, postquam a veritate desultauit, dicere, non est curae Hippoclidi. Lucianus in apologia, *(/ikanon a)\n ei)/ moi to\, ou) fronti\s2 i(ppoklei/dh id est, Mihi suffecerit illud, quod dicitur, haud curat Hippoclides. Idem in Hercule, *kai\ o( i(ppoklei/dhs2 ou) frontiei=, id est, Neque laborabit Hippoclides. Mentionem huius adagii facit et Eustathius in Iliados Homericae primum librum scribens. Allusit huc Aristophanes in Vespis, saepius repetens illud, o)li/gon moi me/lei, id est, Leuiter mihi curae est.
Canis in praesepi.
*(h ku/wn e)n th=| fa/tnh|, id est, Canis in praesepi. In eos dicitur, qui nec ipsi fruuntur re quapiam, neque reliquos item sinunt vti, veluti si quis egregios codices inclusos diligenter adseruet, quos nec ipse vnquam euoluat, nec aliis euoluendi faciat copiam. Quemadmodum canis in praesepi nec ipse vescitur hordeo, et equum vetat vesci. Lucianus aduersus indoctum, *)alla\ to\ th=s kuno\s2 poiei=s2, th=s2 e)n th=| fa/tnh| katakeime/nhs2, h(\ ou)/te au)th\ tw=n kriqw=n e)sqi/ei, ou\/te tw=| i(/ppw| duname/nw| fagei=n e)pitre/pei, id est, Verum haud aliter facis, quam canis ille in stabulo cubans, qui cum ipse non edat hordeum, tamen haud sinit equum, qui posset edere, id facere. Vtitur eodem in Timone. Citatur apud Suidam in prouerbio, ou)de\n pro\s2 to\n dio/nuson, sed tacito auctoris nomine, th=| fa/tnh| prosa/geis2 to\n ku/na, kai\ pro\s2 to\n di/onuson a)/geis2 ou)de\n, id est, Ad praesepe ducis canem, nihil autem adducis ad Bacchum: hoc est, adfers quae ad rem nihil attinent, ex his vero, quae pertinebant ad causam propositam, nihil adfers. Simile quiddam refert Athenaeus libro sexto, de gente quadam Galatarum, qui dicuntur Cordistae: abominantur aurum, nec important in suam regionem, nihilo secius tamen alios non desinunt eo spoliare. aiunt eam gentem esse reliquias Galatarum, qui sub duce Brenno spoliarunt oraculum Delphicum, quos insecutus Bathanatus dux, inclementer tractauit. Hinc auri odium, cuius gratia tantum passi sint malorum, quod tamen aliis inuident.
Captantes capti sumus.
*ai(rou=ntes2 h(|rh/meqa, id est, Captantes capti sumus. Cum res praepostere euenit, vt ipsi circumueniamur ab iis, quibus conebamur imponere. Id quod non raro solet vsu venire, vt in eas incidamus pedicas, quas aliis struxeramus. Saepe sit, vt qui simulat amorem, quo puellam in amorem pelliciat, ipse vere incipiat amare. Et qui dat operam, vt inuitatiunculis alium conetur efficere temulentum, ipse reddatur ebrius: et qui finitimum moliatur imperio depellere, ipse suum amittat imperium. Sic et Horatius:
Graecia capta ferum victorem cepit.Videtur eodem allusisse Plato, cum ita scribit in Theaeteto, *dokei= moi\ w)= *sw/krates2 ma/lista a(li/skesqai o( lo/gos2 a(lisko/menos, i. Mihi videtur ô Socrates,
page 408, image: s0408maxime capi ratio, quae captabat. Sophocles in OEdipo Coloneo,
*gnw=qi d' w(s2 e)/xwn e)/xh|, kai\ s' ei(=le qhrw=nq' h( tu/xh.id est.
Scito quod tenens teneris, teque captantem, inuicem
Fortuna cepit.Plautus in Epidico, Iam captor ipse captus est. Lucianus in meretriciis dialogis, *kai\ e(a/lwka o( kakodai/mwn, kai\ sunei/lhmmai pro\s2 au)th=s2, id est, Et cepi miser, et simul ab illa captus sum. Translatum aut a bello, aut piscatione, seu venatu.
In venatu periit.
FESTIVIVS dixit Lucianus in Toxaride, *au)th/ te a)pw/leto u(po\ th=s a)/gras2, id est, Et ipsa venatu periit, hoc est, dum adolescentem venatur, studetque irretire, etiam ipsa sese perdidit. Quin etiam illa ipsa: Venari laudem, aucupari famam, prouerbiales sunt metaphorae, velut, Expiscari, pro sciscitari, atque exquirere.
In laqueos lupus.
*ei)s2 pa/gas2 o( lu/kos2, id est, In laqueos lupus. Cum improbus quispiam tandem in extremum adducitur discrimen. Etenim cum lupus animal sit insidiosissimum, applauditur ab omnibus, si quando contingat illum irretiri, ac protinus acclamant omnes, ei)s2 pa/gas2 o( lu/kos2. Refertur a Zenodoto.
Annosa vulpes haud capitur laqueo.
*ge/rwn a)lw/phc ou)x' a(li/sketai pa/gh|, id est, Vulpes anus laqueis capi haud vllis potest. Senarius prouerbialis dicendus in eum, qui longa aetate, multaque rerum experientia callidior est, quam vt arte, dolisque capi queat.
Vulpes haud corrumpitur muneribus.
*)alw/phc ou) dwrodokei=tai, i. Vulpes non corrumpitur muneribus. Suidas huius adagii Cratinum citat auctorem. De callidis, ac versutis, quos haud facile sit obiecto munusculo, aut assentatiuncula, pollicitisve fallere. Larus enim, et aliae quaedam aues esca capiuntur, vulpes non item. Verbum autem, dwrodokei=n sumptum est a concionibus, aut iudiciis, in quibus nonnulli pecunia corrupti dicunt sententiam.
Atticus in portum.
*)attiko\s2 ei)s2 lime/na, id est, Atticus in portum. In eos dicebatur, qui illic virtutem ostentare solent, vbi tutum est, atque vbi nihil opus. A nautis Atticis sumptum, qui portum ingressuri ostentandi sui gratia magnifice sese gerebant, in ipsa re, hoc est, in praelio nauali, non perinde strenui.
Capra Scyria.
*ai)/c skuri/a id est, Capra Scyria. Zenodotus huius prouerbii Chrysippum citat, tum auctorem, tum interpretem. Conuenit in eos, qui beneficium maleficio corrumpunt, aut qui virtutes adiunctis vitiis contaminant, atque obscurant, quive recte instituta non recte finiunt. Veluti capra Scyria, quod fera sit, mulctrum, quod lacte impleuerat, ipsa rursus euertit, atque hoc modo beneficium, quod dederat, eadem perdidit. Alii putant dici in eos vnde plurimum emolumenti capitur, propterea quod eius regionis caprae maximam lactis vim reddere dicantur. Id quod affirmat et Athenaeus Dipnosophistarum lib. 1. citans hoc Pindari carmen.
page 409, image: s0409
*sku/riai d' e)s2 a)/melcin ga/laktos2 ai)=ges2 e)coxw/tatoi.id est.
Scyriae vero ad emulgendum lac caprae praestantissima.Suspendio deligenda arbor.
IN re vehementer indigna, neque vllo pacto toleranda, veteres arborem suspendio deligendam esse dicebant. Inde natum, quod olim in Theophrastum philosophum praecipuum meretricula quaedam nomine Leontium ausa sit scribere. Plinius secundus in praefatione historiarum naturae: Ceu vero nesciam aduersus Theophrastum, hominem in eloquentia tantum, vt nomen diuinum inde inuenerit, scripsisse etiam feminam, et prouerbium inde natum, suspendio arborem eligendam. Hactenus Plinius. Finitimum huic est illud apud Euripidem in Alcestide:
*)/acia kai\ sfaga=s2 ta/de
*kai\ plei=on, h)\ bro/xw| de/rhn
*ou)rani/w| pela/sai.id est.
Heus ista caede digna sunt,
Vel potius, vt laqueo gulam
Praefocet aliquis pendulo.Plautus in Curculione, Mea praeda illa est, Proin tu te in laqueum duas. Iuuenalis:
Ferre potes dominam saluis tot restibus vllam.Et apud Plautum, qui vitae taedio tenebatur, optat nummum, quo restim emat. Nec enim sontes sibi deligunt arborem, sed aguntur in crucem. Caeterum qui cogitant de consciscenda nece, solent alii aliud suspendii genus eligere, vt appareat illos hoc agere non impotentia mentis, sed certo, destinatoque consilio.
Mineruae felem.
*)aqhna=| to\n ai)/louron, id est, Mineruae felem, subaudiendum, comparas. Cum multo inferiora cum praestantioribus comparantur, quod leuicula quapiam in re conueniant. Quid enim habet Minerua dea cum fele commune, praeter glaucorem oculorum? Nam is oculorum color Mineruae tribuitur, qui et noctuis adest, et felibus. Vnde apud Homerum etiam epitheton, glaukw=pis2 a)qh/nh. Est et hoc felibus commune cum noctuis, quod et noctu cernunt, et pariter insidiantur muribus. Refertur apud Zenodotum et Suidam. Etymologus indicat discrimen orthographiae, quo ei)/louros2 pro gente, est enim Scythiae a paludibus dicta, scribitur per e. pro animante, per diphthongum ei)/louros2, quasi dicas Torquicaudam, aut Trahicaudam, quod tamen apud auctores negligitur.
Animam debet.
*th\n yuxhn\ o)fei/lei, id est, Animam debet, Donatus prouerbium esse admonet, de eo, qui immodico aere alieno teneatur, vt plus quam omnes facultates debeat, ac denique seipsum debeat. Terentius in Phormione: Quid si animam debet. Erat enim antiquitus lex, vt qui soluendo non esset, is nexus addiceretur creditori, luiturus corpore, id est, opera, quod aere non posset. Extat apud Gellium lex duodecim tabularum, quae iubebat dissecari corpus eius, qui multis creditoribus deberet, nec esset soluendae rei.
Summum ius summa iniuria.
SVMMVM ius summa iniuria, hoc est, Tum maxime disceditur ab aequitate, cum maxime superstitiose haeretur legum literis. Id enim summum ius appellatur, cum de verbis iuris contenditur, neque spectatur quid senserit is, qui scripsit. Nam voces, ac
page 410, image: s0410literae, quasi legum summa cutis est. Eam ineptiam quorundam superstitiosorum iuris interpretum, copiose simul, et eleganter illudit M. Tull. in actione pro Murena. Terentius, Verum illud Chreme dicunt, ius summum saepe summa malitia est. M. Tull. Officio. lib. 1. Ex quo illud, summum ius, summa iniuria, factum est iam tritum sermone prouerbium. Columella 1. rei rusticae lib. Nec sane est vindicandum nobis, quidquid licet. Nam summum ius antiqui summam putabant crucem. Citatur et Celsus adolescens lib. Pandect. 45. titulo De verborum obligatione. Capit. Si seruum Stichum: qui scripserit quaestionem esse de bono et aequo, in quo genere plerunque sub auctoritate iuris scientiae periculose erratur. Itidem Paulus libro 15. titulo, De regulis iuris: In omnibus quidem, maxime tamen in iure aequitas spectanda est. Simili figura seneca libro De ira primo dixit, summo animo. Si intelligis non ex alto venire nequitiam, sed summo, quod aiunt, animo inhaerere.
Ne ignifer quidem reliquus est factus.
*ou)de\ purfo/ros2 e)lei/fqh, i. Ne ignifer quidem superfuit, vbi significamus, omnes ad vnum interiisse adeo, vt ne quidem sit parcitum, qui ignem praeferat exercitui. Nam priscis mos erat, vt vates aciem praecederet, lauro coronatus, ac facem gestans. Ab hoc belli vim abstinebant vtrinque, quod nefas ducerent, in virum sacrum ferrum stringere. Proinde si crudelem aliquam stragem significare voluissent, ne ignifero quidem parcitum aiebant. Meminit huius adagii Eustathius Iliados m. enarrans hos Homeri versus:
*ou)k e)/t' e)/peit' o)i+/w ou)d' a)/ggelon a)pone/esqai.
*)/ayor)r(on poti\ a)/stu.id est.
Haud equidem fore credo, vti sit rediturus ad vrbem
Hinc posthac aliquis vel nuncius.Admonet hoc quoque figuram habere prouerbialem, ou)de\ a)/ggelos2 u(pelei/fqh, id est, Ne nuncius quidem relictus est, quoties significamus ad vnum omnes extinctos, vt ne vnus quidem effugerit, qui rem gestam renunciaret. Nam is vel dedita opera relinqui solet ab hoste.
Thracium commentum.
*qra/keia pareu/resis2, id est, Thracium commentum, siue inuentum. Apud Zenodotum legitur, torquendum in eos, qui pacta eludunt callido vafroque aliquo commento. Porro vnde id prouerbium natum fuerit, indicat Strabo libro Geographiae nono, ex Ephoro auctore. Thraces pactis cum Boeotiis aliquot dierum induciis nihilo segnius incursiones agebant nocturno tempore. Hos cum propulsassent Boeotii, atque expostularent, quod violassent inducias, responderunt Thraces, se nihil praeter facta fecisse, pactos enim esse de diebus, noctibus incursasse. His ferme similia refert Zenodotus, nempe Thraces constitutis decem dierum induciis, noctu impressionem fecisse in Boeotios, iam negligentius agentes induciarum fiducia, atque ex his nonnullos trucidasse, aliquot viuos abduxisse, deinde expostulantibus de violatis pactis Boeotiis, respondisse, dies, non noctes, pacto contineri. Ea res prouerbio locum fecit, *qra/keia pareu/resis2, id est, Thracium inuentum. Est enim proprie pareu/resis2, excogitata cauillatio, qua
page 411, image: s0411pactum eludimus, quas Plautus sutelas vocat. Et Terentius: Ne quid suo assuat capiti. Addunt enim extra pactionem commenti quippiam, quo rem omnem subuertunt.
Romanus sedendo vincit.
ROMANVS sedendo vincit. Vetus prouerbium in eos, qui tranquilli, atque otiosi, tamen quae volunt efficiunt, aut qui non viribus, sed arte rem gerunt. Marcus Varro libro De re rustica primo, capite secundo, Vultis igitur interea vetus prouerbium, quod est, Romanus sedendo vincit, vsurpemus, dum iste venit. Ex historia Fabij cunctatoris natum arbitramur, qui Hannibalem iuueniliter exsultantem sua patientia fregit, de quo extat versus ille Ennianus:
Vnus qui nobis cunctando restituit rem.Citatur apud Ciceronem in Catone maiore. Vsurpatus est diuinitus a Marone lib. 6. Quamquam Liuius libro de bello Macedonico primo refert simile quiddam de Sulpicio consule. Quibus, inquit, si vndique circumuentus copijs foret, sedentem Romanum debellaturum credi potuerit.
Scopum attingere.
*tugxa/nein tou= skopou=, id est. Scopum attingere. Est voti compotem fieri, aut coniectura rem ipsam assequi. Lucianus in Icaromenippo, kai\ ou)k a)po\ skopou= ei)/kasas2, id est. Tuaque coniectura haud procul abest a scopo. et a)potugxa/nein tou= skopou=, id est, Non attingere scopum, et diamarta/nein tou= skopou=, id est, Aberrare a scopo, atque id genus aliae figurae omnes prouerbium sapiunt. Hoc adagio festiuiter vsus est Diogenes in puerum saxa in crucem iaculantem. Euge, inquit, continges tandem aliquando scopum. Pindarus in Nemeis hymno nono, a)konti/zwn skopou= a)/gxis2 a moisw=n. id est, Proxime iaculans ad scopum Musarum. Idem hymno sexto, e)/lpomai me/ga ei)pw\n, a)/nta skopou= tuxei=n, id est, Spero quod magna poilicitus scopum attingam. Dicitur et e)/cw skopou= ba/llein hoc est, extra scopum iaculari, vbi quis loquitur aliena ab eo quod agitur. Vsus est Gregorius Nazianzenus in Monodia.
Simia non capitur laqueo.
*(o pi/qhkos2 ou)x a(li/sketai bro/xw|, id est Simia non capitur laqueo. In callidos tergiuersatores dici solitum, qui coargui non queunt. Id olim dictum est in Heraclidem, qui per imprudentiam perperam citarat ex Dionysio, quod erat apud Sophoclem. Missum est exemplar, vt ibi conspecto carmine agnosceret suum errorem. Hic quoque tergiuersanti, nec lapsum agnoscenti, dicentique casu fieri posse, vt in diuersis poetis versus consentiant, scripsit quispiam, simiam haud capi laqueo. Auctor Diogenes Laertius. Carmen Graecum sic habet:
*ge/rwn pi/qhkos2 ou)x a(li/sketai pa/gh|.
*(ali/sketai me, meta\ xro/non d' a)li/sketai.id est:
Laqueo vetustus simius non prenditur,
Capitur quidem ille, capitur autem serius.Largitio non habet fundum.
M. TVLLIVS lib. Offi. 2. Omnino, inquit, meminisse debemus, id quod a nostris hominibus saepissime vsurpatum, iam in prouerbij consuetudinem venit, largitionem fundum non habere. Quo dicto significabant
page 412, image: s0412stulta liberalitate quantaslibet opes exhauriri, vel effluere potius. Translatum videtur a pertuso dolio Danaidum apud inferos. Quae fundo carent Graeci vocant a)pu/qmena. Vnde Parthenius apud Athenaeum libr. 11. a)pu/qmenon fia/lhn dixit.
Inexplebile dolium.
*)/aplhstos2 pi/qos2, id est, Inexplebile dolium. Varius est huius adagionis vsus. Quadrat enim primum ei)s2 tou\s2 a)ddhfa/gous2, id est, In glutones, edacesque, congruentius autem in istos bibacitate inexplebili, qui quo plus biberint, hoc plus sitiunt, quemadmodum olim dictum est de Parthis. Sic enim Festus sensisse videtur: nam locus mutilus est, qui dolium pertusum dixerit, cum ventrem significaret, quanquam natura quoque venter inexplebilis est, quod quidquid per os infuderis, id aliis viis excernitur. Quadrabit et in obliuiosum, cui si quid eruditionis infundas, protinus effluit, quique prius obliuiscatur, quam perdidicerit, cuiusmodi Stepsiadem facit Aristophanes in Nebulis:
*(/os2 tis2 skalaqurma/ti' a)/tta mikra\ manqa/nwn,
*tau=t' e)pile/lhstai pri\n maqei=n.id est:
Huiusmodi minutulas qui argutias
Prius, atque didicit, dedidicerit immemor.Sic propemodum vsus est Plautus in Pseudulo, In pertusum ingerimus dolium, operam ludimus. Competet etiam in homines praeter modum profusos, quemadmodum indicauit Aristoteles libro Oeconomicorum primo: kai\ ga\r to\ kta=sqai dunato\n xrh\ ei)=nai, kai\ fula/ttein, ei)de\ mh\, ou)de\n o)/felos2 tou= kta=sqai: tw=| ga\r h)qmw=| a)ntlei=n tou=t' e)stin, o( legomenos2 pi/qos2 tetrhmme/nos2, id est, Siquidem oportet eiusmodi esse, qui norit et parare, et parata tueri. Alioqui nihil profuerit parasse, propterea quod hoc sit cribro haurire, quodque prouerbio dicunt, pertusum dolium. Congruit item in auaros, quorum cupiditatibus nihil est satis; verum quo magis implentur opibus, hoc magis inanes esse videntur Quod eleganter illo Solonis carmine testatum est apud Plutarchum in libello peri\ filoploupi/as2,
*plou/tou d' ou)de\n te/rma pefasme/non a)nqrw/poisi.id est:
Non est fixus opum finis mortalibus vllus.Zenodotus et tartarum ipsum recte accipi inexplebile dolium putat, quod tot milibus defunctorum numquam expleatur. Quadrabit et in eos, qui male ab aliis rapiunt, quae male item profundant in alios. Vsurpatur et de frustra laborantibus, quemadmodum alio demonstratum est loco, velut apud Catullum.
Dolia virgineis idem ille repleuerit vrnis.Adagium natum a notissima fabula puellarum Danaidum, quae ob sponsos necatos has poenas apud inferos dare dicuntur, vt situlis perstillantibus aquam hauriant, atque in dolium item pertusum infundant, graui nimirum, sed inutili labore. Cuius fabulae mentionem facit Horatius in Odis:
Et inane lymphae
Dolium fundo pereuntis imo.Item Tibullus:
Et Danai proles, Veneris quae numina laesit,
In caua Lethaeas dolia portat aquas.
page 413, image: s0413Meminit huius Lucianus in Timone. Et Aristoteles libro Politicorum sexto. Rursus Lucianus in Hermotimo, *epir)r(ei= ga\r kata\ th\n paroimi/an to\ pra=gma e)cantlou/menon, e)s2 to\ e)/mpalin, h)\ o( tw=n danai+/dwn pi/qos id est, Affluit enim, dum exhauritur negotium, laborque, et contra fit, atque in Danaidum dolio. Vsurpauit et Plato, cum aliis aliquot locis; tum in Gorgia.
Cum adsit vrsus, vestigia quaeris.
*arktou parou/shs2 ta\ i)/xnh zhtei=s2 id est, Vrsi praesentis vestigia quaeris. De iis dicitur, qui timiditate praesens negotium declinant, atque ad alias nugas dilabuntur [correction of the transcriber; in the print dilabunrur]. Translatum a formidolosis venatoribus, qui se dissimulant sensisse vrsum, et vestigia persequi fingunt, quo absint a periculo. Hoc genus homines Plato de Republ. libro quinto scripsit similes esse toi=s2 kunidi/ois2, a(\ tou\s2 li/qous2 da/knei, to\n balo/ntwn ou)k a(pto/mena id est, Catulis, qui lapides mordent, cum eos, qui iecerint, non ausint attingere. Ab hoc non est alienum, quod scribit Plutarchus in vita Luculli. Nam illum cum hortaretur Achelaus, vt relicto hoste in Pontum traiiceret, sic enim fore, vt protinus omnium rerum potiretur: *ou)k e)/fh deilo/teros ei)=nai kunhgw=n, w(/ste ta\ qhri/a parelqw=n e)pi\ kenou\s2 au)tw=n fwleou\s2 badi/zein id est, Negauit se timidiorem esse venatoribus, vt praeteritis feris, ad inania illarum lustra vellet ire.
Boni ad bonorum conuiuia vltro accedunt.
*au)to/matoi d' a)gaqoi\ a)gaqw=n e)pi\ dai=tas2 i)/entai.id est:
Sponte bonis mos est conuiuia adire bonorum.Hexameter prouerbialis, tum vsurpandus, vbi vir bonus, fiducia virtutis et amicitiae, quae generalis inter omnes probos intercedit, ad sui similem accedit, non expectatis vulgaribus istis inuitatiunculis. Quidam natum putant ab Hercule, qui cum Ceti Trachinii domum inuocatus inuiseret, hunc versiculum primus dixerit. Fertur et trimeter iambicus in eandem sententiam.
*aklhtoi\ kwma/zousin ei)s2 fi/lous2 fi/loi.id est:
Conuiua amico amicus vltro etiam venit.Tacite notauit adagium Homerus in secundo Iliados:
*au)to/matos de\ oi( h)=lqe boh\n a)gaqo\s2 mene/laos2.id est.
Illi vocalis Menelaus venerat vltro.Scholiastes indicat, hoc verbo fuisse significatam Menelai fortitudinem in bello. Exilis enim vox formidolosum arguit, et boh\ apud Graecos interdum bellum declarat, quemadmodum et hodie apud Germanos. Zenodotus in collectaneis diuersa sententia citat hoc adagium ex Eupolidis comoedia, cui titulus Chrysogenes.
*au)to/matoi d' a)gaqoi\ deilw=n e)pi\ dai=tas2 i)/asin.id est:
Vltro adeunt hominis timidi conuiuia fortes.Idem ferme significat Plato in Symposio, *(/ina kai\ th\n paroimi/an [correction of the transcriber; in the print paroimi+/an] diafqei/rwmen metabalo/ntes2, w(s2 a)/ra kai\ a)gaqw=n e)pi\ dai=tas2 i)/asin au)to/matoi a)gaqoi\, id est, Vt et prouerbium perdamus, hunc ad modum inuertentes: Boni ad bonorum conuiuia vltro veniunt. Sentire videtur Plato, Homerum fecisse Menelaum deteriorem ad
page 414, image: s0414praestantioris accessisse conuiuium, quod Agamemnon bello valuerit, Menelaus fuerit imbellis. Citatur hic locus et ab Athenaeo libro quarto. Tametsi non hanc opinamur Homeri mentem fuisse, cum virtutis addat elogium:
*boh\n a)gaqo\s2 mene/laos.id est:
Voce bonus Menelaus.Et cum aliquot locis illum fortissime rem gerentem inducat, alicubi etiam a)rhifi/lou cognomento honestet. Apud Athenaeum lib. 1. ex Cilatino, quidam qui inuocatus ad conuiuium accesserat, ita loquitur, *)agaqo\s2 a)\n pro\s2 a)gaqou\s2 a)/ndras2 e(stiaso/menos2 h(=kon, koina\ ga\r ta\ tw=n fi/lwn, id est, Bonus enim ad bonos viros conuiuaturus veni. Nam res amicorum communes.
In puteo cum canibus pugnare.
*)en fre/ati kusi\ ma/xesqai, id est, In puteo cum canibus pugnare. Dici solitum, vbi cuipiam negotium incidit cum homine rixoso, et contentioso, a quo se nequeat extricare. Effertur etiam hoc pacto e)n fre/ati kunomaxei=n, voce composita.
Mihi ipsi balneum ministrabo.
*)emautw=| balaneu/sw id est, Ipse mihi balneator ero, vbi quis suis ipsius inseruit commodis. Aut vbi quis, non expectato alieno officio, ipse suum agit negotium. Aristophanes in Pace:
*)all' ei) tau=ta dokei= ka)|gw\ e)mautw=| balaneu/sw.id est:
Balneum et ipse mihi, si haec vobis grata, pararo.Interpres admonet translatum a balneis, in quibus cessante balneatore, ipsi qui lauant, aquam hauriunt, atque infundunt. Zenodotus putat et ad eos referri posse, qui glandes in ignem iniectas coquunt. Fortassis haud absurde referetur ad glandium excussores. Nam Graecis balaneu\s2 balnearium cauponem significat, ba/lanos2 glandem, atque hinc anceps prouerbii interpretatio.
Vir fugiens haud moratur lyrae strepitum.
*)anh\r de\ feu/gwn ou) me/nei lu/ras2 ktupo\n.id est:
Hunc qui fugit strepitus lyrae haud remorabitur.Senarius prouerbialis in eos, qui in rebus periculosis, ac seriis, properandi studio negligunt leuiora. Nam qui fugit in bello non putat sibi liberum, ac vacuum, vt cantorem aliquem auscultet. Idque ad complures res accommodari potest.Veluti si dicas non esse rebus friuolis, ac voluptuariis nugandum, cum haec vita tot periculis sit obnoxia. In hanc sententiam eleganter Seneca in epistola quadam ad Lucilium. Transcurramus, inquit, solertissimas nugas, et ad illa, quae nobis aliquam opem sunt latura, properemus. Nemo, qui obstetricem parturienti filiae solicitus accersit, edictum, et ludorum ordinem perlegit. Nemo, qui ad incendium domus suae currit, tabulam latrunculariam perspicit, vt sciat quomodo alligatus exeat calculus. At me hercle vndique tibi omnia nunciantur, et incendium domus, et periculum liberorum, et obsidium patriae, et bonorum direptio. Adiice his naufragium, motusque terrarum, et quidquid aliud timeri potest. Inter ista districtus, rebus nihil aliud, quam animum oblectantibus vacas. Plutarchus in libello, quem scripsit de ei Delphico:
page 415, image: s0415
*ou) nau=bla kwkutoi=sin, ou) lu/ra fi/lh.id est:
Ingrata naubla, ingrata lugenti lyra.Caninum prandium.
CANINVM prandium prouerbio dicebatur abstemium, et in quo nullum vinum biberetur, propterea quod peculiari naturae proprietate canes a vino abhorrent. Id adagii refertur ab A. Gellio libro Noctium Atticarum 13. capite vltimo, his quidem verbis. Eius autem loci, in quod id prouerbium est, verba haec sunt, nimirum ex M. Varronis Satyrarum libro, qui u(/dwr kruero\n, id est, Aqua ingens inscribitur. Non vides apud Mnesteum scribi, tria genera esse vini, nigrum, album, medium, quod vocant, kir)r(o\n, id est, giluum, nouum, vetus, medium? Et efficere nigrum virus: album vrinam, medium pe/yin, id est, concoctionem. Nouum refrigerare, vetus calefacere, medium vero esse prandium caninum. Quid significet, inquit Gellius, prandium caninum, rem leuiculam diu, et anxie, quaesiuimus. Prandium autem abstemium, in quo nihil vini potatur, caninum dicitur, quoniam canis vino caret. Cum igitur medium vinum appellasset, quod neque nouum, neque vetus esset, et plerunq, homines ita loquantur, vt omne vinum aut nouum esse dicant, aut vetus, nullam vim habere significauit neque noui, neque veteris, quod medium esset: idcirco pro vino non habendum, quia neque refrigeraret, neque calefaceret. Hactenus Gellius. Plutarchus in Symposiacis scribit, Theophrastum ioco vocare solitum, a)/oina sumpo/sia ta\ kourei=a, quemadmodum alias admonuimus.
Vir fugiens et denuo pugnabit.
*)anh\r o( feu/gwn kai\ pa/lin maxh/setai.i.
Qui fugerit, rursum ille praeliabitur.Senarius prouerbialis, quo monemur non protinus abiicere animum, si quid parum feliciter successerit. Nam victos posse vincere contingit. Proinde Homerus e(teralke/a ni/khn vocat, id est, vicissim, nunc apud hos, nunc apud illos pollentem. Apud eundem Iliados *q. Alexander sic loquitur Hectori:
*ni/kh d' e)pamei/betai a)/ndras2.id est:
Alterna viris victoria cedit.Idem alibi Iliados g.
*nu=n me\n ga\r mene/laos2 e)ni/khsen cu\n a)qh/nh,
*kei=non d' au)=qis2 e)gw\.id est:
Palladis auxilio nunc victor abit Menelaus.
Illum ego sed posthac pugna superaro vicissim.Demostheni probro datum est ab inimicis, quod in eo praelio, quo Philippus Macedonum rex Athenienses apud Cheroneam vicit, clypeo abiecto fugisset, eaque gratia r(iyaspis2 ignominioso cognomine vocatus est. Verum id probri Demosthenes, homo non admodum verecundus, prouerbiali, notissimoque versiculo legitur eludere solitus:
*)anh\r o( feu/gwn kai\ pa/lin maxh/setai.Huic confine est illud Daui Terentiani. Hac non successit, alia aggrediundum est via. Vsurpat adagium Tertullianus in lib. De fuga in persecutione. Sed omissis, inquit, quidam diuinis exhortationibus, illum magis Graecum versiculum secularis sententiae sibi adhibent. Qui fugiebat, rursum praeliabitur, vt et rursus forsitan fugiat. Et quando vincet, qui cum fugerit victus est?
[gap: body text]