14 February 2004 Ruediger Niehl
text typed (without italics) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - Could not identify errata-list item: 548. 1. lin. 46. stadium
06/2006; 12/2006; 02/2011 Cornelius Amberger; Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
spell check partially performed; the special sign ||: (resp. [erroneously?] ||. ) inserted (see the explanation of the printer: page 18)


image: s001

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM,



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

HIEROLEXICON SIVE SACRVM DICTIONARIVM AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI ET CAROLO EIVS FRATRE ROMAE Ex Off. Bernardoniana Sub Signo Virtutis Anno 1677 Superior [abbr.: Superiorum] permissu Et privilegiis



image: s004

[gap: praeliminaria; body text (tomus primus)]

image: s391

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM, IN QVO Ecclesiasticae voces, earumque Etymologiae, Origines, Symbola, Caeremoniae, Dubia, Barbara Vocabula, atque Sac. Scripturae et SS. PP. Phrases Obscurae elucidantur. AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI, Olim Cath. Eccl. Viterb. Canonico Theol. Sac. Indicis Congregationis Consultore, Proton. Apost. Eq. Aurato, Com. Palat. ET CAROLO EIVS FRATRE Biblioth. Alexandrinae in Archigym. Vrbis Praefecto. OPVS Figuris ornatum, quod praecedit Index Criticus, ac subsequuntur SYLLABVS graecarum vocum exoticarum, de quibus in eo agitur, et CONTRADICTIONES APPARENTES Sac. Script. ab eodem DOMINICO conciliatae, et ex eius Schedis in hac tertia, et postuma impressione auctae. PARS SECVNDA. [gap: illustration] ROMAE, Sumptibus PONTII BERNARDON Via Parionis, sub signo Virtutis. M. DC. LXXVII. SVPERIORVM PERMISSV, ET PRIVILEGIIS.



page 359, image: s393

[gap: body text (tomus secundus)]

page 673, image: s707

ZETECVLA. FR. exigua zeta. [Mox zetecula refugit quasi cubiculum idem, atque aliud. Lectulus hic, et vndique fenestrae, et tamen lumen obscurum vmbra praemente; nam laetissima vitis per omne tectum in culmen nititur, et ascendit, non secus ibi, quam in nemore iaces, imbrem tantum tamquam in nemore non sentias. Plin. lib. 5. epist. 6.] Haec zetecula esset potius, quam Baronius supra an. 286. num. 9. eandem putat esse ac zetam; licet aliquando zetam appellet Plin. lib. 2. epist. 17. de parua tamen intelligit, quam sic describit. [Contra parietem medium zeta,m perquam eleganter recedit, quae specularibus, et velis obductis, reductisue modo adicitur cubiculo meo, modo aufertur, lectum, et duas cathedras capit.] Nam haec paruum, et priuatum auditorium est, in quo iacens quis confidenter accedentes audit, quam Hispani Algoa, et Itali GAbinetto vocant; eodem modo, quo Baronius, et Plinius hic describit, quia est aula quodamodo; nam illi est contigua, et aperta ad isntar sacelli; nullo intermedio muro inter eam, et aulam, siue aliud cubiculum, vt cum Plinio dicendum, quod refugiat quodammodo in cubiculum, quia est cubiculum, dum inter id, et zetulam nullus murus distinguit, et non est idem, quia separatur, et clauditur velis; ac non amplius capax, quam vnius lecti, et duarum sedium est autem aegrotantibus, ac illos visentibus satis commoda, quia aegrotans non est subiectus in eius necessitatibus, dum claudit vela, et eximitur a conuersatione amicorum in contiguo cubiculo, siue aula sedentibus pro eo tempore quo eum aegritudinis necessitas ad aliquod opus cogit; et vice versa visentes morbi contagium, siue infirmitatis fetorem, nec timent, nec sentiunt.

ZEVSIPPVM. FR. ita appellatum fuit famosum quoddam Constantinopolis Balneum, de quo in Codioe Theodosiano fit mentio; et cuius magnificam structuram descripserat Cedrenus, quod tandem flamma consumptum fuisse. In orat. ad Arianos, ita D. Gregorius Nazianzenus refert. [Nec nouam illam Hierusalem, hoc est Zeusippum inuiso, imperante Iustiniano incendio consumptum est.] Fotasse ita denominatum, vt aliqui autumnat, a constructore Zeusippo, qui fuerat macedoniae, et Thraciae Praefectus.

ZICHACHORIVM. FR. Domus, vox quidem alana. [Ad orientem pontici maris apud ipsum pedem Chaucasiorum montium iuxta Absagorum, et gentem Alanorum, quasi signis quinque a praedio zichacorio, id est, prima domo Gregorii veri amici Christi Patritii, et magistratus eiusdem Alanorum. In hypomnest. Anastasii per Sirmondum in 8. edit. pag. 225.

ZIKA. Haeresiarcha. Vide Thaboritae.

ZIO. secundus Hebraeorum mensis. Vide Iair. Ziph.

ZIPH. FR. Maii mensis apud Hebraeos, qui partim cum Aprili potest concurrere. [Mense Ziph. 3. Reg. cap. 5.] qui et Zio dicitur. Dionys. Chart. ibid. cap. 6. art. 9 Item erat vrbs quaedam, quae Ziph, et eius incolae Ziphaei dicebantur, vnde in tit. psal. 53. haec habentur. [In finem in carminibus intellectus Dauid: cum venissent Ziphaei, et dixissent ad Saul: Nonne Dauid absconditus est apud nos?] quod habetur etiam 1. Reg. 23. 19. et 26. 1. et August. ait. [Vicus quidam erat Ziph, cuius habitatores Ziphaei dicebantur, in quorum regione se absconderat Dauid etc. Si quaeramus ergo quid interpretantur Ziphaei, inuenimus florentes. in supracit. psal.] Sic etiam a Beda Ziph florens, et germinans, et Ziphaei florentes, et germinantes, de nom. hebr. interpretantur.

ZIPPVLA. placentula frixa, quam in quibusdam Italiae locis Zeppola, siue Fritella vocaut. [Fecit de farinula lenticulam, et zippulas. Pelag. libell. 4. num. 59.

ZIZANIA. FR. de qua saepe in nouo Testamento, eam Latini Lolium dixere, et Itali Gioglio. Ita Glossa in cap. dudum. . Zizania. de sepulturis in Clement. Et in extrau. comm. eiusdem tit. et in eap. super cathedram. Vbi pro diabolico discordiae semine sumitur. Sic etiam eadem metaphora in eius Apologet. vsus est Ennod. Ticin. Episcopus inquiens: [Marcenti solo lolia commendantes recepturi pro tali impendio paleas, quibus gehennae in perniciem vestram ignis animetur,] a Petro Blesensi Aulicorum panis Panis loliatus dicitur. [Ad curiales redeo, apud quos in accipiendo cibo, in equitatione, in vigiliis non est ordo, non est ratio, non est modus. Apponitur Clerico, aut militi cutiali panis non elaboratus, non fermentatus, confectus ex ceruisiae foecibus: panis plumbeus, loliatus, et crudus. epist. 14.] Et Antiochenus hom. 48. haec habet. [Absurda arat, et loliaceos demittit zizaniorum fructus in combustionem ignis.] Diuus tamen AMbrosius in Hexamer. inquit: [Lolium, et reliqua adulterina semina, quae frugibus saepe miscentur, zizania nuncupari Euangelii lectione cognouimus.] Calepinus in dict. Aera confundit hanc cum lolio; de quibus tamen Plinius lib. 18. cap 17. separatim loquitur, sic inquiens. [Loiium, et tribulos, et cardnos, lappasque, non magis, quam rubos inter frugum morbos potius, quam inter ipsius terrae pestes numerauerim.] At ibidem de Aera loquens, ait. [Aera granum minimum est cortice aculeato; cum est in pane clerrime vertigines facit.] Calepinum secutus est Felix Felicius in eius Onomast. dict Loglio. Aeram eandem esse puto, quam Melitenses Sicrana vocant, id est, Ebriatrix: nam vertigines in pane mixta generat, et aculeatum corticem habet iuxta plinianam descriptionem.

ZODIA. zw/dia, zodiaci signa. [Alia est haeresis, quae dicit secundum zodia nasci homines, sicut


page 674, image: s708

Mathematici illi vanissimi. Philastrius haeresi. 121.] vbi de stellarum influxu loquitur. Zodiaci autem etymon. Vide apud Proclum de sphera.

ZONA. Vide Cingulum. Tropus. Ventralis.

ZOPHORVS. zwfo/ros2, fascia, quae Zodiacum proprie denotat, quo vocabulo vsus est Panuinus ad denotandum superliminare, et epistylium, quia tamquam fascia super columnas inhaeret; licet mendose in eius scriptis Tophorus impressum fuerit.

ZOROBABEL. FR. typus Christi, praedicatur a Procopio in Isaiam cap. 14. Item typus Pontificis. Vide Papa. quod innuere videtur S. Paschasius Abbas in Euang. mat. lib. 1. cap. 1 dum ait. [Cui (id est, Salathiel) Zorobabel quoque succedit, et vocatur iste magister in lingua nostra, quatenus eorum exhibeat magisterium veritatis, qui sciant refellere inter caligines obscuritatum eorum confusiones, qui morantur in Babylonia, et peccatorum suorum laqueis inuoluti adhuc tenentur captiui Talium enim magisterium ideo in Ecclesia subrogatur.

ZVPANVS. Vide Suppanus.

ZYBINA. eadem ac sybina, de qua. vide Sybina.

ZYGOCEPHALIA. FR. iugalia capita, id est, bouina. Sed in Nouell. de off. Praesid. const. 17. . compelles. mensuram terrae significat, quae arari potest ab vnico bouum iugo in vnico die

ZYGOSTATES. FR. zugosta/ths2, Aequilibrator: Iulianus Imp. Mamertino scribens hoc vocabulo vtitur.

ZYMA. zu/ma, fermentum; vnde Azymum, id est, absque fermento denotat; littera enim praeposita, A, priuatiuam significationem apud Graecos habet.

LAVS DEO,



page 675, image: s709

[gap: Syllabus Graecarum vocum]