14 February 2004 Ruediger Niehl
text typed (without italics) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - Could not identify errata-list item: 548. 1. lin. 46. stadium
06/2006; 12/2006; 02/2011 Cornelius Amberger; Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
spell check partially performed; the special sign ||: (resp. [erroneously?] ||. ) inserted (see the explanation of the printer: page 18)


image: s001

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM,



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

HIEROLEXICON SIVE SACRVM DICTIONARIVM AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI ET CAROLO EIVS FRATRE ROMAE Ex Off. Bernardoniana Sub Signo Virtutis Anno 1677 Superior [abbr.: Superiorum] permissu Et privilegiis



image: s004

[gap: praeliminaria; body text (tomus primus)]

image: s391

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM, IN QVO Ecclesiasticae voces, earumque Etymologiae, Origines, Symbola, Caeremoniae, Dubia, Barbara Vocabula, atque Sac. Scripturae et SS. PP. Phrases Obscurae elucidantur. AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI, Olim Cath. Eccl. Viterb. Canonico Theol. Sac. Indicis Congregationis Consultore, Proton. Apost. Eq. Aurato, Com. Palat. ET CAROLO EIVS FRATRE Biblioth. Alexandrinae in Archigym. Vrbis Praefecto. OPVS Figuris ornatum, quod praecedit Index Criticus, ac subsequuntur SYLLABVS graecarum vocum exoticarum, de quibus in eo agitur, et CONTRADICTIONES APPARENTES Sac. Script. ab eodem DOMINICO conciliatae, et ex eius Schedis in hac tertia, et postuma impressione auctae. PARS SECVNDA. [gap: illustration] ROMAE, Sumptibus PONTII BERNARDON Via Parionis, sub signo Virtutis. M. DC. LXXVII. SVPERIORVM PERMISSV, ET PRIVILEGIIS.



page 359, image: s393

[gap: body text (tomus secundus)]

page 661, image: s695

VISIO. Vide Horama. Visionum diuinarum differentia. Vide Videns.

VISITATIO B.M.V. festum ab Vrbano VI. anno 1389. institutum ad diem secundam Iulii celebrandum ex voto propter persecutionem Schismatum, vt quemadmodum B.Virgo eius visitatione cognatam suam Elisabeth consolate dignata est, sic fideles ab eadem Virgine consolationem Vniuersalis Ecclesiae implorarent. Fuit deinde idem festum vigore bullae a Bonifacio IX. praefati Vrbani Successore confirmatum; quod tamen festum in Syriaco rituali antiquius reperitur, et apud illos in mense Decembris parum ante Natiuitatem Domin celebratur, in quo etiam die in honorem Deiparae ad templum constantinopolitanum in Blachernis appellatum (de quo diximus in dict. Blachernae) festum agunt Graeci.

VISITATIO. Episcopalis per Dioecesim, Vide Episcopus in actu visitationis in dict. Episcopus.

VISITATOR. Vide Intercessor. Periodeutis.

VISVLA. FR. uitis, et vuae genus. [Albuelis summis arboribus fertilior est, visula imis. Plin. lib. 14. cap. 2.] Nomen quidem arabicum Bisula V. pro B. significat mammam; est enim ad formam mammae, quam latini Vuam mammam dixere. Melitenses Bisula, et Bisulet el Bacra id est, mammam vaccae ex illius forma, et colore appellant.

VITEM DARE. FR. apud Romanos intelligebatur ius Centurionatus conferre, quae Clema, id est, species vitis (ut ait Ammonius) siue palmes, pampinus, seu potius farmentum erat, a Plutarcho in Galba klh=ma e(katenta/rxion, dicitur, nempe, Vitis centurionalis. Qui ritus ab Eusebio in S. Marino Martyre lib. 7. histor. Eccles. cap. 14. satis explicatur his verbis. [Marinus, vnus ex his, qui in exercitu romano magnum decus, et honorem fuissent consecuti, vir et genere illustris, et diuitiis locuples, propter testimonium Christi, Caesareae Palaestinae tali de causa capite damnatus fuit, Est quidem honos apud Romanos, qui klh=ma appellatur: quem qui adipiscuntur, eos Centuriones fieri aiunt. Cum locus vacaret, ordo postulabat, vt Marinus eo dignitatis gradu potiretur. Marinum igitur ad hunc ohonorem elatum; alius pro tribunalic comparens, in crimen vocat, tum quod erat Christianus, tum quod Imperatoribus non immolasset etc.] Atque Spartianus in Adriano inquit: [Nulli vitem, nisi robusto, et bonae famae daret, nec tribunum nisi plena barba faceret,] id est, centurionalem honorem nonnisi viro robusto etc. quare clema istud, siue vitis in tali decore apud milites erat, vt si ea percuteretur, nullum opprobrium ei afferret: hinc Plinius diexerat. [Centurionum in manu vitis, et opimo praedio tardos ordines ad lentas perducit aquilas, atque etiam in delictis poenam ip. sam honorat. lib. 14. cap. 1.] Sicut hodie pro dedecore apud milites habetur, si baculo aliquis eorum percuteretur, secus vero si in baculo erit ferrum coniunctum. Imo si miles, dum vite a Centurione percutiebatur, illam frangebat; tunc poena capitis plectebatur. [Si miles vitem tenuit, militiam mutat, si ex industria fregit, vel manum Centurioni intulit, capite punietur. ff. de re militari.] Nam pigri milites hac vite a Centurione mulctabantur. Vnde Iuuenalis satyr. 8.

Nodosam post haec frangebat vertice vitem,
Si lentus pigra muniret castra dolabra.

Itaque Vitis pro Centurionis dignitate accipiebatur. Martial. lib. 10. epigr. 26.

Vare Paraetonias Latia modo vite per vrbes

Nobilis, et centum dux memorande viris. Et Lucan.

--- Ibi sanguine multo
Promotus latiam longo gerit ordine vitem.

VITALIANI. FR. haeretici, contra quos scripserat S. Ephrem Surus. Baron. in Notis ad Martyrol. 1. Febr. litt. g.

VITERBIENSES. Trossanum Hetruriae Ciuitatem deuastarunt. Vide Trossulus.

VITERBIVM. Vide Biteruum.

VITIS. Vide Helix.

VITIVM LITIGIOSI CONTRACTVS. FR. de hoc legali termino mentionem facit Innoc. III. in decretal. lib. 2. tit. 16. cap. 3. et ibi fus e Glossa, ac Postillator. . Litigiosi. et tunc contrahi dicitur cum quis rem litigiosam in iudicium deductam, de cuius dominio mouetur quaestio inter actorem, et reum, transfert in alium lite pendente, siue sint res, siue actiones. Cod. de liti. l. vlt. in princ. et in auth. ibi posita.

VITTA. Vide Mitra. Nimbus. Velum.

VITVPERO. onis. Vituperator: [Cui datum est saltibus gloriae proterere posse ceruices vituperonum. Sidon. lib. 4. epist. 12.] Ac alibi idem. [Sed plus cauendum est, ne in aliquos forsan incidamus vituperones. lib. 8. epist. 1.]

VIVARIENSE MONASTERIVM: FR. in Gallia a Cassiodoro erectum. Baron. in notis ad Mat. tyrol. 1. Maii litt. d.

VIVENTES. Vide Superi.

VIX. FR. haec particula non impossibilitatem; sed difficultatem importat. ff. de iudi. 1. vix certis. Cod. de poen. l. incredibile. De clericis non residen cap. 6. [Vt ex praedecessoris nostri Clementis Papae III. decretali colligitur euidenter: dicendo enim, quod talis res vix contrahendo matrimonio impedimentum afferret velle videtur, quod afferat: nam quod vix fit, fieri tamen dubium non exsistit. cap. 2. de cognat. spirit. in sexto.] Quod Clementis decretum habetur in cap. contracto matrim. eod. tit. in decretal. vbi sic dicitur: [Vtrum si constaret vera esse, quae diximus; non ideo tamen contractum matrimonium solueretur: quae res vix contrahendo matrimonio impedimentum afferret.] Ac etiam in


page 662, image: s696

sensu Numquam reperiri particulam Vix in can. miratus. dist 93. ibi afferit Glossa.

VKIL. Vide Satrapa.

VLCISCOR. FR. pro castigo. [Charitatem vero tuam (ut hoc competenti sollicitudine debeat insequi, vel vlcisci) nostrae proceptionis auctoritate volumus communiri. can. Augustino. 12. quaest 2.] Et alibi. [Iustitia est, non quia iniqua est vltio, quam lex statuit; sed quia vitiosa libido vlciscendi, magisque ad Iudicem pertinet hoc inter homines discernere, quam bonum hominem sibi expetere. can. sex differentiae. 23. quaest. 3.] Vide Vindico, et Vindicta.

VLTRA. FR. haec propositio in Sac. Scriptura Amplius saepe significat. [Nec exercebuntur vltra ad proelium. Isai. 2. 4. Non igitur vltra percutiam omnem animam, sicut feci. Genes. 8. 21. Nequaquam vltra interficietur omnis caro aquis diluuii. Ibid. cap. 9. 11. Et non erunt vltra aquae diluuii ad delendum vniuersam terram. Ibid. vers. 5. Gessauerunt tonitrua, et grando, nec vltra stillauit pluuta super terram. Exod. 9. 33. Et humiliati sunt Philisthiim, nec apposuerunt vltra in terminos Israel. 1. Reg. 7. 13. Et vltra non addidit Rex Aegypti, vt egrederetur de terra sua. 4. Reg. 24. 7.

VMBILLICVS. quidquid in aliquo rotunditatis medio prominet, ex voce Vmbo de qua suo loco. Accipitur etiam pro lapide in culmine fornicis. [In Ecclesia B. Petri ad cooperiendum vmbellicum confessionis, fecit cooperculum ex auro, pensantem libras tres. Anast. Biblioth. in Benedict. III.] In aliquibus codicibus mendose legitur Billicum. FR. sic apud Torrigium legitur de Cryptis Vaticanis impress. secunda pag. 461 [Sta posto nel mezzo in terra l'antichissimo forame di forma quadra, chiamato Billicum da Anastasio in Benedetto Terzo, del quale cosi dice: In ecclesia B. Petri Principis Apostolorum, nutritori suo prae nimio ardore exardescens ad cooperiendum billicum confessionis fecit ex auro purissimo pensans libras tres. Da San Germano nella lettera scritta a Papa Ormisda, vien chiamato Cataracta con tali parole: Praecipite, et (si fieri potest9 ad secundam cataractam ipsa sanctuaria deponere. Deuesi sapere, che iui erano due forami, vno sotto all'altro: il iprimo chiama vasi prima cataracta, il secondo, che era piu vicino al corpo di S. Pietro secunda Catatacta, sopra il quale calandosi alcuni veli, chiamati Velamina, Palliola, Brandea, Sanctuaria, et Patrocinia.] Alia synonyma. Vide in dict. Brandeum. Seqquitur ibidem Torrigius, inquiens: [Si mandavano da Pontifici a gran Personaggi per pretiossime reliquie di S. Pietro. Scrive San Gregorio Turonese nel lib. 1. cap. 28. de Glor. Mart. che quei veli etc. Ecco le sue parole: Quod si beata auferre desiderat pignora, palliolum aliquod momentana pensatum iacit intrinsecus, deinde vigilans, et ieiunans deuotissime deprecatur, vt deuotioni suae vintus Apostolica suffragetur. Mirum dictul si sides hominis praeualuerit. a tumulo palliolum eleuatum ita imbuitur diuina virtute, vt multo amplius, quam prius pensauerat, ponderaret.] Affirmat insuper quod lamina plumbea adhuc conseruatur ibi, quam ad cooperiendum praedictum vmbilicum Alexander III. fieri iusserat. Et inferius agens de oleo balsami, quod ante Principis Apostolorum depositum ardebat, sic inquit: [E cosa degna da notare, che ne tempi andati, auanti l'Altare di S. Pietro ardena di continuo balsamo, essendogli stata lasciata da Constantino vna possessione nelle parti di Babilonia, d'onde ogn'anno etc. Vediamo quel che ne scriue il B. Pietro Damiano lib. 3. epist. 20. In Babyloniae partibus possessionem Apostolica Sedes habebat, vnde tantu balsami tedditum per annos singulos capiebat; quod indeficienti somite sufficeret lampuadi, quae videlicet, ante Altare B. App. Principis rutilabat, appensa. Quam possessionem accepta pecunia Papa distraxit, canonemque aromatis, quem recipere solebat amisit. Aliquanto tempore post, cum idem Papa praedicto Sacrosancto Altari, quasi deuotus assisteret, et oraret, ecce quidam terribilis, et grandaeuus senex, in cuius etiam facie barbirasium videbatur, et elato brachio colapohum sibi vehementer incussit, et ait: Tu extinxisti lucernam meam ante me, et ego exstinguam lucernam tuam ante Deum, moxque disparuit. Ille vero protinus corruit, et paulo post idem clausit extremum.] Itaque Vmbilicus lapidem significat, qui continet compagem, et coagmentationem fornicis sese forficum modo intersecantem, sic et in forfice vmbilicus nominari solet, ita Budaeus in Aristotelem de Mundo, apud Henricum Stephanum in suo Thesauro Graeco dict. o)/mfalos2. Item moraliter Vmbilicus in Sac Scriptura pro peccato carnalitatis sumitur. [Libido enim in vmbilico dominatur mulieribus, sicut lex diuina dicit: Non est praecisus vmbilicus tuus, quasi diceret, non est amputatum peccatum tuum. Nam, et matrix illic catenata constringitur, vnde et epinephridia eodem loco firmandis fetibus opponuntur. Fulgent. lib. 2. Mythol. de Hercule, et Omphale.] Vide Vmbo.

VMBO. nis. FR. proprie significat quidquid prominet, et extumescit; hinc Vmbo dicitur pars clypei eminentior, item eminentior pars frugum, vti pyri, et fici. Thesaur. Graec. Henrici Steph. in dict. o(/mfalos2. Item pars eminentior in monili, aut anulo, id est, gemma incisa. Plin. lib. 37. cap. 6. Sic montium vmbones. Plutarch. in Lycurgo dixit. Item marini fluctus exsuperantes a Statio in Achilleide ita nuncupantur.

--- Vndisonae, quos circuit vmbo Maleae.

Ac praeter alia, quae videre est apud Schaligerum in Varrone; significat etiam aggeres, et


page 663, image: s697

agminum concursus; vnde Prudentius describens magnum populorum concursum ad Ecclesiam S. Hyipoliti, ait:

Confundit plebeia phalanx vmbonibus aequis.
Discrimen procerum praecipitante fide.

Martialem imitatus, qui lib. 3. epigr. 46. sic cecinit.

In turbam incideris; cunctos vmbone repellet:

Item significat extremitarem Antiquorum tunicae, quae supra sinistrum humerum collecta ligabatur, vt in antiquis statuis conspicitur, quam clare Tertullianus lib. de pallio describit, inquiens. [Adeo nec artifice necesse est, qui pridie rugas ab exordio formet, et inde deducat in tilias, totumque contracti vmbonis figmentum, custodibus forcipibus, adsignet. Dehinc diluculo tunica prius cingulo correpta (quam praestabat moderatiorem texuisse) recognito rursus vmbone, et si quid exorbitauit reforma. to, partem quidem de laeuo promittat; ambitum vero eius, ex quo sinus nascitur, iam deii cientibus tabulis retrahat a scapulis.] Aliquando etiam locum in Ecclesia prominentem signicat scilicet pulpitum. Torrig. de Crypt. Vatic. impres. secunda pag. 453. Vide Ambo.

VMBRACVLVM. Vide Apalareus.

VMBRALITER. figurate, et sub vmbra. [Quam ista haec, quae imaginarie tantum, et quodammodo vmbraliter effingimus. Sidon. lib. 2. epist. 10.

VMBRATICVS ORDO. Vide Nigrorum Ordo.

VNCIA. FR. monetae valor inutraque Sicilia. [Affirmabant quoque vncias auri a Rege innumeras accepisse. Falco Beneuent. in Chron. an. 1132.] Hodie adhuc in Sicilia, et in Melita in vsu est, et vna vncia triginta tarenos continet.

VNCTIO SACRAMENTALIS. Vide. Chrisma.

VNGARI. FR. Auares antea appellati. Ditmar. Episc. Chron. lib. 2. in princip. et inferius ibidem. [Et ecce iterum Auares, id est, Vngari quasi iam perpetrati sceleris obliti, aduersum nos arma commouerant, quos aduentare Dux Henricus Regi nuntians, inceptis eum itineri. bus reuocauit.

VNGVEM TRANSVERSVM NON DISCEDERE. FR. Phrasis Hieron. id est, coniunctim, et inseparabiliter incedere; sic ille epist. 7. Laetam commonet, ne eius natam a se separari permittat in nocturnis vigiliis. [Vigiliarum dies, et sollemnes pernoctationes, sic Virguncula nostra celebret, vt ne transuersum quidem vnguem a Matre discedat.

VNGVLA. ferreum instrumentum, quo Martyrum Copora lacerabantur, ita appellatum, quia adinstar aduncarum vnguium ferarum conduplicatis offendiculis formabantur; ideo Bisulca a Prudentio Hym. 1. appellatur, inquiens:

Illa virgas, secures,
Et bisulcas vngulas
Vltro fortis exspectabat.

FR. Vide Latinium in Cyprianum de Lapsis. num. 6. Item accipitur pro quocumque Catnisicis instrumento. can. Non frustra. 23. qu. 5.

VNGVO. pro Vngo. Vide Tinguo.

VNICVBA. Vide Vniuira.

VNIO. FR. Concilium. [Vnio nostrae Congregationis decrenit, atque instituit, vt tertias, quas antiqui canones de parochiis suis habere Episcopos censuerunt: si eas exigendas crediderint, ab ipsis episcopis dirutae Ecclesiae reparentur. can. vnio. 10. quaest. 3.] Potest etiam hoc vocabulum vnanimitatem, et concordiam signifiare.

VNIONITAE. haeretici. Vide Noetiani.

VNITIVVS. Vide Enotitus. Vnitus. Vide Scheticus.

VNIVERSALIS. Vide Antecessiuus.

VNIVERSITAS. Vide Pleroma.

VNIVIRA. Mulier, quae vni solo Viro nupserit. [Fortunae mulie bri coronam non imponit. nisi vniuira. Tertull. de Monogam.] Ac D. Hieronymo epist. 3. ad Ocean. Melius visum est, mulierem ad secundas nuptias transire, quam operam meretricum exercere. [Melius arbitrata est confiteri imbecillitatem suam, et vmbram quandam miserabilis subire coniugli, quam sub gloria vniuirae opera exercere meretricum.] Dicitur etiam Vnicuba. Vnde S. Pacianus Batcinonen. Episc. Haereticos obiurgans, inquit. [Vos a Matris vnicubae corpore recessistis. cap. 3.] Ecclesiam intelligit, quae vnico tantum Christo Sponso coniuncta est.

VNIVIRATVS. mulieris monogamia. [Nulla huiusmodi feminarum de bono vniuiratus loqui nouit. Tertull. lib. 1. ad Vxorem.

VNO. uerbum pro Vnio, de quo Tertullianus. [Et qui vnum, eundemque contendunt Patrem, et Filium; iam incipiunt diuidere illos potius, quam vnare. Aduers Prax. cap. 27.

VNVM. FR. haec dictio a Christo Dom. prolata diuersimode circa diuersa intelligitur, vando, nempe, ait: [Non pro eis oautem rogo tantum; sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me: vt omnes vnum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te: vt et ipsi in nobis vnum sint. Io. 17. 20.] quod sic exponit Innocent. III. in decretal. [Cum ergo veritas pro sidelibus suis orat ad Patrem: Volo (inquiens) vt ipsi sint vnum in nobis, sicut nos vnum sumus: hoc nomen vnum pro fidelibus quidem accipitur, vt intelligatur vnio in gratia. Pro personis vero diuinis, vt attendatur identitatis vnitas in natura etc. cap. damnamus. de summa Trin. et fide cath.] Contra opinionem Ioachimi Abb.

VNVS. in Sac. Scriptura hoc vocabulum non raro prioritatem ordinis significat. [Factum est vespere, et mane dies vnus. Genes. cap. 1.] vbi Vnus primum sonat, et in eodem sensu ibid. cap. 2. legitur. [Nomen vnius Phison.] Idest, nomen primi erat Phison. Nam immediate sequitur. [Nomen secundi Gehon.] Sic


page 664, image: s698

Euangelista Marcus cap. 16. de Christi Resurrectione agens, inquit: [Vna Sabbatorum,] id est prima hebdomadis die, quae fuit Dominica. Sic etiam Apostolus 1. Corinth. 16. fidelibus com mendans eleemosynam, inquit, vt illam in die Dominica colligerent, quando fideles, nempe ad audiendum Sacrum in Ecclesiam conuenirent: sub his verbis. [Per vnam Sabbati vnusquisque vestrum apud se reponet, recendens, quod ei bene placuerit.] Et in eodem sensu in eius Regulis S. Pacomius: [Qui ad vnam orationem tardius venerit,] scilicet ad primam orationem.

VOCATVS. nomen substantiuum, quod vocatio nem significat. [Si in vocatu, nec in sacrificiis titulus officii, et operae meae expunctio. Tertull. de Idol. cap. 16.

VOCIBILITAS. FR. Obiurgatio. [Vt nullus audeat confugientes ad Ecclesiam, vel residentes inde vi abstrahere, aut quidcumque vocibilitatis, vel damni, seu spolii residentibus in loco sancto inferre. can. difimmit. 17. quaest. 4.

VOLATILE. pro Angelo. [Volatilia Coeli semper vident faciem Patris mei. D. Ambros. lib. 2. Hexam. cap. 4] In eodem sensu Iob. cap. 28. de Sapientia inuit: [Abscondita est ab oculis omnium viuentium, volucres quoque Coeli latet.

VOLAX. id est, uelox. [Atque, vt volaces gressus acceleret, exhortatur. Petr. Damian. lib. 3. epist. 8.

VOLVCRIS. id est, Angelus. Vide Volatile.

VOLVCVLVM. uolumen, conglobatio. [Detractamque a summo vnam gemmis coruscantibus crucem ad terram deiecit, collectisque velulis, ac palliolis de circuitu parietum pendentibus vnum voluculum fecit. Greg. Turon. lib. miracul. cap. 2.] Vide Volumen.

VOLVMEN. Vide Biblia cratis. Contos in dict. Contacium. Vide Opisthographum. Rotula. Voluculum.

VOLVTABRVM. FR. limus, in quo porci reuoluuntur. [Et velut sues in volutabris euersi. can. hi, qui altario. dist. 1.

VORAGINATVS. FR. in profunditatem mersus. [Is quidem sane circa principia sui solo palustri voraginatus,m et vestigio inspectoris inadibilis est. Sidon. lib. 2. epist. 28.

VORATRINVS. FR. hoc vocabulum corrupte in Tertulliano, et male in casu recto a Calepino speculatum in dict. Voratrina exponitur, vbi sic inquit. [Voratrina officina vorandi: gulosus homo. Tertull.] Sed vnde habet, quod voratrina sit officina vorandi? at quaelibet cauipona, taberna, coquina est officina deuorandi, aut quando gulosus homo appellatus est caupona, taberna, et coquina? est enim impropria locutio; nam huiusmodi officinae non deuorant; sed praebent deuorandi materiam, et talius differentia est inter voracem, et officinam vorandi, qualis est inter recipientem, et praebentem; gulosus non derogat, sed deuorat. Ergo impropria Calepini applicatio. Sed veniamus ad Tertulliani verba sic enim ille cap. 39. Apolog. [Nam inde non Epulis, non Potaculis, nec ingratis Voratrinis dispensatur, sed Egenis.] Vbi sermo est non de instrumentis, materiis,m vel officinis ad comedendum, et bibendum; sed de perosnis loquitur; et primum dictio Epulis legi debet Edulis; nam Eduli teste Isidor. in Glossa gulosos voratores significant. Potaculis, id est, Bibaculis a frequentia potandi. Item Voratrinis eius nominatiuum non faceret Voratrina, vt Calepinus exogitauit, sed voratrinus, sicut e contra in eodem significatu Carniuorus gulosus dicebatur. Sensus igitur Tertulliani talis est, nempe, quod non dispensatur edulis, bibaculis, et ingratis carniuoris, sed egenis. Igitur Voratrinus, seu potius Carniuorus in recto casu, et non Voratrina, vt excogitauit Calepinus, dici debet. Vide Ambro.

VOTAREA. vocabulum mendosum apud Anastasium Biblioth. in Constantino, vbi sic ait. [Omnis coetus romanae Vrbis imaginem, quam Graeci Votaream vocant, sex continentem Sanctas, ac vniuersales Synodos in Ecclesia B. Petri erexerunt]. Quam vocem aliqui corrigere crediderunt Panacrea; sed talis lectio magis obscura, ac corrupta redditur. Legendum ergo potius Pinacorea ex graeca dictione pi/nac, quae picturam significat, et Pinacothecam locum vbi picturae conseruantur appellauerunt Vitruuius lib. 1. cap. 2. et Plin. lib. 35. cap. 11. qui locus Italite Galleria dicitur. FR. Adhuc tamen haec correctio non videtur satisfacere, non enim senfum Bibliothecarii explicat; nam dixerat Imaginem; sed si ad imaginem adderetur Picturam, esset idem per idem, et sic nil vlterius explicaret, magis ergo crederem Votaricea restituendum ex graeco vocabulo *bothriko/s2, id est, pastoralis, seu Vuleia a graeco *boulei/a consilium; in hac enim imagine symbolice sex concilia, et pastoralia decreta figurabantur.

VOTVM. FR. hoc vocabulum diuersis sensibus vsurpatur. Primo enim sigmficat quando aliquis disponit agere opus bonum, et meritorium, et tunc proprie dicitur Deliberatio. can. qui bona. 17. quaest. 1. et can. integritas. 32. quaest. 2. quod si non poneretur in exsecutione esset tantum veniale: sed si firmiter bonum illud exsequi statuit, tunc dicitur Propositum, a quo si recedit, secundum aliquos peccat venialiter, secundum Hugonem mortaliter; sed a voto, quod verbis exprimitur, siue cum sollemnitate, siue sine ea non licet recedere sine mortali peccato secundum omnes, vt extrau. cap. qui cler. et vouen. De qua re vide fusius Glossam in can. quod autem 27. quaest. 1. et Glossam in can. quod Vouentes. ibid. Vbi declarat quid sit sollemne votum, et quid simplex. Item Glossa in can. nubentes. Dist. 27. quae tribus modis ibi afferit sollemnizari votum. Glossa in can.


page 665, image: s699

Nuptiarum. [ [reading uncertain: print faded] eadem 27. quaest. 1. Verbo Sed etiam. ait, quod votum non simplex; sed sollemne dirimit matrimonium. Glossa in can. quod vouentes. 27. quaest. 1. vbi etiam declarat quid sit sollemne, et quid simplex. Item Votum, et Dies votorum dicitur matrimonium. 1. si quis Longobardus. 3. de successione. et in iure canonico in eodem sensu reperitur. [Si vero ad secunda vota idem vir, et vxor non migrauerint. cap. 9. de testibus, et attest.] Et in decreta li de sponsalibus cap. 5. [Ad alia vota trasferre.] Item votum pro voluntate. Glossa in can magna pietas. de poenit. dist. 1.

VOX MOLAE NON AVDIRI, FR. haec scripturalis phrasis penuriam victus significat: [Perdam ex eis vocem gaudii, et vocem laetitiae, vocem sponis, et vocem sponsae, vocem molae. Isaicap. 25.] Et in eodem sensu: [Vox molae non audietur in te amplius. Apocalyps. cap. 18.

VRBANVS PAPA VIII.. Commendatus. Vide Icona. Speculator.

VRBICARIVS. Actor, et Recitans in quadam Comoedia, quae Vrbicum dicebatur, quia in ea continebantur elgeantiae, et vrbanitates inuenili honestati adaptatae. [Denique Beatinius augur dicere solitus erat, duiersarum vrbium honores similiter peragi vrbicario minologo. Fulgent. lib. 2. mythol. in Ixione.] FR. In aliquibus tamen Codicibus legitur. [Diuersarum vrbium honores somnialiter peragi rubricario mimologo]:||: Suburbicarius autem apud Ecclesiasticos Scriptores intelligi solet de Ecclesiis extra Vrbis moenia, sed in eius districtu exsistentibus, sic Episcopus suburbicarius, et Ecclesis suburbicaria dicitur. Suntque sex Episcopatus dignitati Cardinalitiae adnexi, quorum iurisdictiones ad suburbana Romae, loca antiquitus extendebantur vt in Ciacconio refertur.

VRBICVS. FR. qui Romanam vrbem incolit; idem ac Vrbanus: cum enim Martialis dixerit. lib. 1. epigr. 32.

Vrbanus tibi Caecili Videris:
Non es, crede mihi, quid ergo es? verna es;
Hoc quod transtiberinus ambulator etc.

Inferius subdit:

Quod non optimus vrbicus Poeta:
Quare desine iam tibi videri,
Quod soli tibi Caecili videris:

Sic etiam Episcoipum Brbicum Cyprianus ep. 4. Pontificem Romanum appellauit; sic Zepherinum Pontificem Optatus Mileuit. appellauit, et Presbyteri romani Sacerdotes Vrbici a D. Ambrosio epist. 31. denominantur; eodem pacto in Concilio Arelat. I. can. I. Diaconi Romani vocantur Diaconi Vrbici. Et Optatus Mileuit. lib. 2. De incolatu nonnullorum Romae Donatistarum sic ait. [Quia quibusdam Afris vrbica placuit commoratio.

VRBS REGIA, Constantinopolis appellata fuit: [Frater, et Coepiscopus noster Marinianus ad Vrbem regiam pro Ecclesiae suae vtilitatibus Diaconum suum se velle transmittere scripsit. D. Gregor. lib. 9. epist. 14.] Quam Constantinus Magnus anno salutis 350. aedificauit, et Beatae virgini, vt refert Nicephorus lib. 8. c. 6. dicauit, atque huius Vrbis natalem ad diem 10. Maii quotannis celebrari referr Menologium Graecum. FR. Zosimus in eius hist. noua vti Idolatra, et Constantini Imperatoris inimicus inter alia commenta, quae de illo excogit auerat lib. 2. refert hunc Pium Imperatorem aedificasse in Constantinopolitana Vrbe templum, quod Rheae Deorum Matri dicauerat. Sed mentitur, quia Deiparae, vt supra ex Nicephoro, constat consecrauit. Atque ibidem sic de hac Vrbis aedificatione narrat Zosimus. [Senatus, atque populi odium incurrit, (id est, Constangtinus) Quumque profertas ab omnibus, prope dixerim, exsecrationes haud ferret, quandam Romae parem quaerebat, in qua palatium ipse sibi conderet. Itaque cum esset in Troadem, et priscum illud Ilium, inuento loco Vrbi condendae idoneo, fundamenta iecit, et muri partem aliquam in altum egit, quam adhuc videre est, si qui versus Hellespontum nauigent; sed quod cum huius operis instituti poenituisset, eo relicto, vt erat imperfectum, Byzantium concessit, cuius Vrbis situm admiratus, eam quam maxime statuit amplificandam.] Qua occasione nonnullos errasse admonendum, qui Hellesponticae Troiae ruinas, quae adhuc ibi visuntur, esse putant, antiquissimi Ilii ab Homero decantati, verum nonnisi memptie sunt moenium a Constantino Magno inceptarum, vt ex praedicto Zosimi loco constat.:||: De hac Vrbis regiae magnificentia ita Suidas inquit. [Constantipolis tanto est aliis Vrbibus maior, quanto Roma esse minor videtur.] Haec tamen saecularis aemulatio in Ecclesiasticam praesumptionem transierat. FR. Sed tragicum finem ex iusta Dei vindicta Patriarchae Constantinopolitani superbia, obtinuit, qui denegans Summi Pontificis manus osculari, nunc sub tyrranico Turcarum iugo gemens extremitatem illius Tyranni manicae deosculari cogitur; ac ea miseranda Vrbs, quae processionem Spiritus Sancti a Filio negabat, in festo eiusdem Sancti Spiritus a Turcis subiiugata fuit, et quae a Constantino Magno Helenae filio [correction of the printer; in the print filio] suos natales agnouit, subaltero, et vltimo Graeco Imparatore Constantino etiam Elenae filio sua funera diplorauit. Vide Diptychum. Pileus. Itaque Regia Vrbs dicta fuit ad differentiam Vrbis Pontificiae, quae ab eodem Magno Constantino Pontifici concessa fuit. Vide roma. Locum canonis, in quo de hoc vocabulo fit mentio, a Glossa male intellectum. Vide Regia.

VRCEOLVS. ampulla. Vide Gemillio. Orzoli. Vrceus.

VRCEVS. vas, quod pro sepulcro etiam vsurpatur. [Nam mirum in modum, dum ossa illa sancta leuarentur, vt vrceo nouo imponerentur, columba descendens coelitus visa est in


page 666, image: s700

summita vrcei illius descendere. In vita S. Domitiani Ducis.

VREPHOTROPHIVM. FR. idem ac Brephotrophium, vt suo loco dictum est, nempe, Infantium hospitale, seu nutritorium; nam *bre/fos2 graece infantem significat: de quo loco meminit Imp. in 1. illud. . 1. c. de Sacrsanct. Eccl. vbi Co. dices passim mendosi reperiuntur.

VRIAS. FR. nomen hebraicum, quo appellatus est ille, quem propter pulchritudinem Bersabeae eius vxoris Dauid occidi iusserat. 2. Reg. 11. et 12. Vrias ergo interpretatur lux mea Dei. Ita Rupert. Abb. lib. 11. de diuin. officiis. cap. 1. D. August. lib. 22. contra Faustum Manich. cap. 87.

VROGALLVS. Vide Tetrao.

VRSVS. in ludis. Vide Torneatrix.

VSATICVM. vsitatum, id est, datium, quod soluebatur in transitu pontis Rhodiani fluminis, quod etiam Portorium dicebatur, vt in vita Sancti Ioannis Benedicti Episcopi apud Theophilum Raynault inter Sanctos Lugd vnenses legitur.

VSTRICVLAE. ferrea instrumenta candentia, quibus comburebantur pili in mento crescentes, vt iuuenilis aspectus ostentaretur. [Adhuc sustinet patiens certe iam vstriculas. Tertull de pall. cap. 4.

VSVARIVM. FR. usus, seu ususfructus. [Quod cum inter eos ex vna parte, ac hospitalarios ex altera super vsuario cuiusdam nemoris quaestio verteretur. In Decretal. de Arbitris cap. 4. et ibi Glossa.

VSVFRVCTVARIVS. Vide Gaphans.

VSVRA. Vide Sescuplum. FR. Permittitur ab Imperatore quarta centesimi, id est, quatuor pro centenario. can. hoc ius. 10. quaest. 2.

VSVRPATOR. Vide Incubator.

VSVRPO. FR. [Vsurpare tunc dicitur cum quis sibi vindicat, quod ad ipsum non pertinet. Glossa in can. multi corriguntur. 2. quaest. 1.] Item significat procurare: [Vsurpaui, vt mecum infans in carcere maneret. In Passione SS. Perpetuae, et Felicitatis per Lucam Holstenium edita.

VSVSFRVCTVS. Vide Regundus. Precaria. Vsuarium.

VTER. Vide Ascopera. Hystera. Nablum.

VTLAGOR. Vide Vilagus.

VTLAGVS. FR. interdictum, ex voce Saxona Vtlaga, id est, extra legem. [De cetero non receptabo Vtlagos. Matth. Paris. ann. 1211.] Apud quem etiam Vtlagor verbum in eadem significatione reperitur. [Nullus aut vtlagetur. Ibid. an. 1216.

VT. Re, Mi, Fa, Sol, La. Musicales notae non a Paulo Diacono collectae, vt aliqui credumt; sed a Guidone Abbate, Graecos imitante inuentae, qui Graeci etiam syllabis pro musicalibus notis vtuntur. Bene Tamen hoc syllabarium musicale Guido ex prima stropha hymni excerpserat, quem in honorem S. Ioannis Baptistae Paulus Diaconus composuerat, occasione recuperandi vocem, ob raucedinem deperditam, cum debuerat Praeconium paschale canere, vt Durandus lib. 7. cap. 14. refert. Quae syllabae ex verbis eiusdem Strophae exceptae, ita manifestantur.

VT queant laxis REsonare fibris
MIra gestorum FAmuli tuorum,
SOLue polluti LAbii reatum
Sancte Ioannes.

Easdem notas quendam Poetam recentem in distichum comprehendisse refert Vossius, nempe:

Cur adhibes numeros, cantumque labori?

Cantor vero respondet:

VT REleuet Miserum FAtum, SOLitosque
LAbores.

FR. Thedaldus Aretinus Episcopus Thedaldi Ducis, et Marchionis Etruriae filius, ac Comitissae Matildis Auunculus, Praesul innocentissimae vitae, incumbens documentis Guidonis Abbatis de anno 1009. vt scribit Donaizonus in vita Matilddis, notas musicales renouauit.

VTILIS PERSONA, FR. id est, persona fide digna. [Si autem venditor negauerit, vt non ipsum cauallum, vel bouem vendidisset, et illi, in quorum praesentia venditur, fuerint personae vtiles, quibus credatur absque crimine, non habeat licentiam venditor negandi; sed illae tres si non fuerint fide dignae personae, praebeant sacramentum etc. In Capitulare Sicardi apud Camillum Peregrinum in histor. Longobard. Princip. cap. 15.

VVACTA. specula ex voce germanica Vvcht. id est, speculator. [Nec pro Vvacta, nec de sacra heribannum Comes exactare praesumat. In Capitul. Caroli Magni lib. 3. cap. 68.

VVALDORA. FR. nemus. [Statuimus etenim, vt animalia, et peculia ex ipsa Monasteria omni in tempore pabulum, et escam habere debeant per siluas vualdoras, et per singulas Ciuitates nostras etc. In Bullar. Casin. tom. 2. const. 20.] Vide Gualdum.

VVALVASOR. Vide Vassus.

VVANTAGIVM. FR. habitatio, siue potius tutela, protectio. [Et Villanus alterius, quam noster eodem modo amorcietur, saluo vuantagio. Matth. Paris. an. 1215.] Vide Vvarantizo. Vuarantum.

VVANTO. et Vuantus. FR. Chirotheca. italice Guanto, G. pro V. mutata littera. [Abbas omnino prouideat, vt vnusquisque Monachorum habeat vuantos in aestate, et muffulas in hieme veruecinas. In addit. Constit. CAroli magni. cap. 12.] Vuanto autem Bullat. Casinen. habet tom. 2. const. 52. 75. 95. 137. et alibi passim. Vide Chirothecae.

VVARANTIZO. FR. protego, defendo. [Omnes terras, et possessiones suas, quas habuerat amplas, in cineres, quas Rex vuarantizare nec


page 667, image: s701

ualuit, nec potuit, redegerunt. Matth. Paris. an. 1257.

VVARANTVM. FR. patrocinium, defensio. Idem Parisius.

VVARDA. FR. custodia, italice Guardia dicitur: [Puellas nobiles, et alias mulieres nobiles cum Vuardis, et Maritagiis suis dispar agant. Matth. Paris. an 1230.] in textu tamen coniunctim Disparagant legitur, quod puto mendose. Melitenses Vuarda rosam appellant, quia aculeis custoditur.

VVAREGNANGVS. Vide Vuargus.

VVARGVS. uagus, exul [Vuargus sit, vsque in diem, qua cum parentibus defuncti conuenerit, et ipsi pro eo rogent, vt inter homines ei liceat accedere. In lege Salica. tit. 58.] FR. Dicitur etiam Vuaregnangus. [De Vuaregnangis nobilibus, mediocribus, et rusticis hominibus, qui vsque nunc in terra vestra fugiti sunt, habeatis cos. In Capitulare Radelchisi cpa. 12. apud Camillum Peregrinum in hist. Princip. Longobard.

VVARNIO; Equus canterius, siue castratus, ex germanica voce Vaarn, quae idem significat; sed in Prouincia Narbonensi Guarigron Admissarius equus appellatur. [Si quis vuarnionem furauerit. in lege Salica. tit. 41.

VVARPIO. FR. cedere alteri possessionem significat. Bullar. Casinent. tom. 2. const. 137. et alibi passim. Vide Gurpio. Quae cessio fiebat cum illa caeremonia descripta in Bullar. Casinen. to. 2. const. 52. his verbis. [Legitimam facio vestituram per cultellum, fistucum nodatum, Vuantonem, et Vuazonem terrae, atque ramum arboris, et me deinde foris expuli, vuarpiui, et solito feci, et ad partem ipsi Monasterio eis reliqui etc.] Et ibidem const. 107. [Et insuper per cultellum, et fistucum nodatum, et vuantonem, ac Gasonem terrae, ac per ramum arboris etc. Vide Fistucus. Laisus.

VVARRENA. FR. animalium conseptus [correction of the transcriber; in the print conspetus]. [Abbates S. Albani licentiam venandi ad tempus concesserant in libera vuarrena S. Albani. Matt. paris. an. 1240.] Vide Foresta. Garena. GuarenumSaraium.

VVASO. Vide Vuazo.

VVAST. siue Guast. FR. id est, Hospitium, Praetorium; vnd Guastaldi. Vide Camillum Peregrinum de Principibus Longobar. tit. Ducum Beneuent. etc. pag. 86.

VVAZO. FR. Pugnus terrae, quem venditor in signum venditionis tradebat emptori. Bullar. Casinen. tom. 2. const. 52. 75. 95. 137 et alibi passim. Vbi Vuaso etiam dicitur. vide Vuarpio.

VVELPHO. Vide Guelfus.

VVEREGILDVS. Vide Vuirgildus.

VVERPIO. Vide Gurpio.

VVIDA. loca vadosa, seu humida. [Et terras cultas, et incultas, peruia, et vuida. In Chronica Cameracensi anno 885.] Iuxta tamen gallicum sermonem Vuyde locum vacantem significat.

VVINILI. FR. ita appellabantur Longobardi. Paul. Diac. hist. Longob. lib. 1. cap. 7.

VVIRGILDVS. ualor, pretium [Dominus eius, iuxta quod Vuirgildus eius est, ad Ecclesiam persoluat. In constitution. Caroli Magni. lib. 4. cap. 14.] In quibus saepe de hoc vocabulo fit mentio. FR. significat proprie poenam pecuniariam, de qua. Vide Geldus. Guidrigild. In legibus tamen Aleman lege vltima saepius Vueregild. s scribitur.

VVLTVRES. augurant pestes. Vide Gypsa.

VVODAN. FR. Fabulosus Deus Mercurius, olim apud Septentrionales venerationi habitus. Paul. Diac. In hist. Longobar. et eius adnotat. in cap. 8. et 9. libri primi.

VXOR. Vide Concubina, Contectalis. Contoralis. Vxorem duco. Vide Nauigo. votum. Vxor quae XXII. Maritos habuerat, et vltimum matrimonium celebrans cum viro, qui XX. Vxores duxerat, ab eo tandem sepelitur. vide Multinuba.

X

XENIVM. donum hospitibus dari solitum, ex voce graeca ce)nion, a ce\nos2, id est, Hospes. [Fecit, quod ante non fecerat Martinus. Nullius enim vnquam xenium, nullius munus accepit. Sulpit. Dialog. 2.] Reperitur etiam Exenium in eodem significatu: [Condito corpore quibus pouterunt aromatibus, imperialibus exeniis illud prosecuti sunt. Balder. histor. Hierosolym. lib. 3.] Varia xenia ab Episcopis exacta. Vide Cathedraticum. Insinuatiuum. Synodaticum. Pastellus. Erant etiam xenia a Clericis Ecclesiis solui solita, quae Consuetudines a Iustiniano Nouel. 56. et 123. denominantur ea de causa, quiae non sacrorum canonum iussione; sed tantum consuetudine quadam soluebantur. Item erat Enthronicticum pensio quaedam, quam soluebant non solum Clerici; sed etiam Episcopi,


page 668, image: s702

dum beneficiorum, vel episcopatus possessionem adibant. Synon. Vide Bahem.

XENIOLVM. munusculum.

XENODOCHARIA. Hospitalaria.

XENODOCHARIVS. Hospitalarius.

XENODOCHIVM. cenodoxei=on, Hospitium, Hospitale, quare mendose penes quosdam ANthores Sinodochium legitur. In Constitutionibus Leonis Imp. habetur, quod primus fuisset S. Zoticus, qui piam hanc instituerat operam pro Aduenis, et Peregrinis: id tamen intelligendum est respectu Constantinopolitanae Cinitatis: nam prima Hospitalis institutio fuit Hierosolymis ab Hircano facta, ita Ioseph. Hebr. lib. 1. Antiq. cap. 2. quod etiam ab Egesippo lib. 1. et Isidoto lib. 15. cap. 2. affirmatur. Hoc institutum Equites Melitenses maxima, et admitabili diligentia sectantur. FR. de cuius ordinis instituto egi in Apologia ad calumnias Hieronymi Brusonis, cuius titulus est Il Valor Maltese. Romae impressus, praecipue in Respons. VII. Quorum Hospitale Hierosolymitanum ante aduentum Gotifridi Bulionis exstabat, vt ex Chronica Casinen. lib. 4. cap. 11. colligitur. Gregorius Lambardellus in vita Serui Dei Sororis appellati inquit primum Hospitale in Italia post Barbarorum expulsionem in Senensi ciuitate fundatum fuisse ab hoc Sorore de anno 898. quod Hospitale de Schala dicitur. Item Xenodochium dicitur Hospitium Religiosorum, vbi non habetur formatum Monasterium. [Quod Xenodochium, seu Monastetium, quod in eodem Francorum Regno constitutum est. can. hinc est.16. q. 1.] Quo autem tempore hoc vocabulum penes Monachos introductum fuerit D. Aug. in c. 16 Ioannis tract. 97. sie refert [In Antiochia enim primum post Ascensionem Domini appellati sunt discipuli Christiani, sicut legitur in Actibus Apostol. et Xenodochia, et Monasteria postea sunt appellata nouis nominibus; res tamen ipsae, et ante nomina sua erant, et religionis veritate firmantur, qua etiam contra improbos defenduntur.] Synonyma Xenodochii vide in dict. Brephotrophium. Hospitale. Xenoparochus.

XENODOCHVS. FR. Xenodochii Superior. [Hortamur, vt tibi singulis quibusque temporibus rationes suas Xenodochi, qui in eis constituti sunt, vel fuerint subtiliter reddant. D. Greg. in Regist. lib. 3. epist. 24.] Qui Sacerdotes esse solebant. [Isidoro Presbytero, et Xenodocho Alexandrinae Ecclesiae. Pallad. in Lausiaca. cap. 1.

XENOGOGVS. FR. hospitantium ductor. V. Guido.

XENONES. Vide Brephotrophium.

XENOPAROCHVS. cenopa/roxos2. Qui nomine Rei publicae curam habebat hospitandi. [Hi quoque, qui Custodes aedium, vel Archiotae, vel Logographi, vel Tabellarii, vel Xenoparochi. in ff. 1. 50. tit. 4. lib. 18. . 10.] FR. Hoc officium penes Romanos Quaestoris Vrbani erat; quo ab eisdem nil agebatur sollemnius, vnde Regibus, et Legatis ex vltimis terrarum regionibus Romam profectis publicum hospitium, et munera, quae Lautia dicebantur per Quaestorem Vrbanum large, et hospitaliter erogabantur Germanis vero hospitii ius sanctissimum vsque adeo erat, vt arcere hospites inexpiabile nefas diceretur. Idem seruatum fuit inter lucanos, Calabres, Corinthios, Megarenses, et alios;sed apud vcteres nonnullos barbara, et inhospitalis consuetudo exstitit, inter quos numerat Alexander ab Alexandro lib. 4. cap. 10. Spartas, Lacedaemones, Athenienses, Garthaginenses, Gamphsantes, Syros, Aegyptios, et Scythotauroes. Inter Indos quoque nisi triduo diuertere minime licebat, ne ciues longo vsu dissimiles mores imbuerent, et in alienas leges, ritusque transirent. Attamen catholicorum maeritotia hospitalitas est ceteris commendabilior, cum ipsa sit praedestinationis siguum, si Diuo Augustino credendum erit, qui ita ait: [Si agnoscunt, quod dico praedestinati in vitam aeternam, operibus loquantur non vocibus, cogimur loqui vobis, quod non debuimus. Inuenire enim in vobis, debui, quod laudaremus, non quaerere, quod admoneremus. Ecce tamen breuiter dico non immemor. Agnoscite hospitalitatem per quam peruentum est ad Dominum. Suscipite hospitem, cuius et tu es comes in via, quia omnes peregrini sumus. Ipse est Christianus, qui et in domo sua, et in patria sua perergrinum se esse cognoscit; Patria nostra sursum est, ibi hospites non erimus; nam vnusquisque hic, et in domo sua hospes est. Si non est hospes, non inde transeat. Si transiturus est, hospes est. Non se fallat, hospes est; velit, nolit, hospes est; sed dimittit illam domum filiis suis, hospes hospitibus. Quare et in stabulo si esses non alio veniente discederes? Hoc facis, et in domo tua. Cessit tibi locus pater tuus, cessurus es locum filiis tuis. Nec mansurus manes, nec mansuris relinquis: si omnes transimus, aliquid quod transire non potest operemur, vt cum transierimus, et illo venerimus, vnde non transeamus, opera nostra bona ibi inueniamus. Custos est Christius, quid times, ne perdas, quod erogas. De verb. Dom. secundum Lucam serm. 32.] Et idem Sanctus Doctor. In orat. de quinque haeresib. ostendit Loth hospitalitate saluatum fuisse, de quo sic inquit. [Consuetudine hospitalitatis liberatus est a periculo Ciuitatis, et temporale euasit incendium, et aeternum consecutus est praemium. Discite Christiani sine discretione hospites suscipere, ne forte cui domum clauseritis, cui humanitatem negaueritis ipse sit Christus.] Quam fidem in hospitandos peregrinos Dominus nos habere voluit, vt credamus semper inter eos Christum inueniri; vnde idem Sanctus Doctor inquit: [Quid ergo significat, quod se ire longius finxerat, cum comitaretur discipulis suis, exponens eis Sanctas Scripturas, vtrum ipse esset,


page 669, image: s703

ignorantibus? quid putamus nisi quia hospitalitatis officio ad suam cognitionem peruenire posse homines intimauit, vt cum longius ipse ab hominibus abscellerit super omnes Coelos, tamen ita cum eis sit, qui haec exhibent seruis eius, vt cum dicere coeperint, Domine quando te vidimus hospitem, et adduximus? tamquam eum, scilicet, qui longe abscesserat: respondeat ille, Cum vni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. lib. 2. quaest. euangelicarum versus finem.] Quomodo autem hospites sint recipiendi? Idem August. epist. 148. et D. Bernardus epist. 241. ad Tholosan. referunt.

XEROPHAGIA. chrofagi/a, comestio rerum siccarum. [Oportet totam quadragesimam ieiunare xerophagiis vtentes. Concil. Laod. can. 50.] Et Casianus de rigorosa antiquorum Monachorum abstinentia agens, sic inquit. [Non enim magno corporis labore fatigatur, quia nec tanta cura inter eos prandorum ciborum, vel coctionis impenditur, quippe qui maxime xerophagiis, et homophagiis vtuntur. lib. 4. c. 22.] Dicitur etiam Xirophagia, vt in Tertulliano lib. de Ieiun. habetur: [Arguunt nos, quod etiam xirophagias obseruamus, siccantes cibum ab omni carne, et omni iurulentia, et viuidioribus quibusqne pomis, ne quid vinositatis, vel edamus, vel potemus, lauacri quoque abstinentiam congruentem arido victui.] De qua rigorosa ieiuniorum poenitentia Clemens Alexandrinus lib. 2. paed. cap. 2. sic inquit: [Qui autem sunt in ipso flore, ac vigore aetatis, cum interdiu quidem prandium sumpserint, quibus conuenit prandium, pane solo gustato, a potu omnino abstineant, vt ebibatur eorum superfluus humor aridorum esu, veluti quadam spongia exhaustus.] Et praedictus Tertull. de Palaestritis loquens argute eotum exercitium Aridam saginationem appellat lib. 4. de pall. cap. 4. quia siccis cibis vtebantur ante luctam, vt agilitatem contraherent.

XERSES. FR. Rex Persarum Darii filius Baleus appellatus. D. Aug. lib. 18. de Ciuit. Dei cap. 3. Nicolaus tamen Abramus in eius Pharo Noui, et Vet. Testam. lib. 13. de Iuditha dial. 3. et 15. putat eundem Xersem fuisset, quem Sac. Scriptura Nabuchodonosorem appellat.

XIROPHAGIA. Vide Xerophagia.

XYLOPHORIA. culofo/ria, lignorum aductio: erat quaedam festiuitas apud Hebraeos, cuius meminit Ioseph Hebr. lib. 3. bell. Iudaici. c. 17. In qua ferebantur ligna ad Templum, fortasse ad conseruandum sacrum ignem.

XYNORIS. Vide Synoris.

XYSTARCVS. cusa/rxhs2, Praepositus portici, vbi in arena luctabacur. [Xystarchus Spiritus Sanctus. Tertull. ad Mart. cap. 3.] Vide Agonothetes.

Y

Y. Fr. haec littera a Latinis in V. non raro conuertitur, vt Cuprum, Cupressus, Sullam, Tullum, pro eo, quod Graeci dicunt Cyprum, Cypressus, Sylla, Tyllus. Vide in princ. litt. V.

YCONOMVS. FR. mendose pro Oeconomo. Bullar. Casin. tom. 2. constit. 220. et 223.

YMNVS. FR. mendose pro hymno. Bullar. Casin tom. 2. constit. 260.

YPER THESMOS. FR. u(perqe/smos2, id est Leges legibus, erant voluntariae poneitentiae, quas vltra regulae obligationes orientales Monachi in Lauris, Monasteriis ita appellatis, exercebant. Euagrius lib. 1. Ecclesiast. histor. cap. 21. Vide Laura.

Z

ZABARIVM. Vide Zaberna.

ZABAZALA. FR. Sacerdos Sarracenus. [Cum Christianis habitant Sarraceni: Sacerdotes eorum Zabazala vulgariter nuncupati. Clement. de Iudaeis, et Sarrac.] Vocabulum tamen male prolatum, vt bene notat, at incaute ibi corrigit Glossa

ZABERNA. za/bernon, Saccus, de quo vocabulo saepe in Vitis Patrum, licet aliqui capsam, siue thecam exponant. Alii tamen zabarei=on, Zabarium legunt. Hinc Abdias Babylonicus in


page 670, image: s704

uita S. Iacobi ait: [Collectis libris magicis zabernas plenas ad Apostolum attulit. lib. 4. hist. Apostol.] In eodem loco reiteratur haec dictio, dum de eisdem prohibitis libris agitur, nempe. [Ne forte odor incendii vexet incautos, apprende zabernis lapides, et plumbum, et mitte in mare.] Qui vero Zabarium legere malunt, hic Zabriis, pro Zabernis scribunt.

ZABVLVS. za/boulos2, Diabolus: in aeolico enim idiomate saepe particula za ponitur loco tza, quo vocabulo 3. Hilarius in cap. 26. Matth. in quit. [Furem ostendit zabulum.] Ita etiam in hymno S. Michaelis Archangeli legitur:

Collaudamus venerantes
Omnes Coeli milites:
Sed praecipue primatem
Coelestis exercitus
Michaelem in virtute
Conterentem Zabulum.

Aliis tamen placuit nomen Zabulus esse compositum ex particula za, quae vim habet augendi consequentem dictionem, et ex nomine boulh/, id est, consilium; in Etymologico enim sic notatum inuenitur. [Ex particula za, quae vim habet augendi, et ex voce Buli, fit Zabalon, et eum significat, qui consilio est potentissimus.] Eius enim iniquis consiliis in humanum genus multum pollet.

ZABOLICVS. Diabolicus. S. Hilarius in c. 7. Matth. sic inquit. [Zabolicae potestatis spiritus infertur.

ZACON. za/kwn, Diacon. [Ministerium Christi Zacones exercete caste. Commodianus.

ZACONES. Lacones populi apud Leunclauium. Vide Tzacon.

ZACORVS. za/koros2, pro Diacorus dia/koros2, Aeditiuus, Dei minister. Auctores apud Henricum Steph. in Appendice.

ZALA. FR. depredatio. [Absque homicidio, vel incendio, et depredatione, seu zala de po pulo, et terra mea. In capitulare Radelchisi Beneuen. Princip. apud Camillum Peregrin. in hist. Princip. Longobard. cap. 3.] Et ibidem cap. 19. [De nullo homicidio, vel praeda, atque zala, seu incendiis retroactis fiat aliuqa requisitio, vel vindicta etc.] Item cap. 21. [Excepto homicidio, et incendio depraedatione, ac zala.

ZANCA. dictio graeco barbara tza/gga calciamenti genus. [Monachos orarium in Monasterio, vel zancas habere non licet. Concil. Aurelian. can. 22.] Dicitur etiam Tzanga in Codice Theodosiano. [Vsum tzangarum, atque braccarum intra Vrbem venerabilem nemini liceat vsurpare lib. 14. tit. 90.] De Praefecto Romano in Caeremoniali M. S. Benedicti Basilicae Vatica. nae Canonici in Biblioth. Angelica de Vrbe conseruato, haec habentur. [Post eum Praefectus indutus manto pretioso, et calceatus zanca vna aurea, et altera rubea.] Idem etiam habet Cencius Camerarius in eius M. S. Caeremonial. FR. Viterbii in Ecclesia S. Mariae de Gradibus ad sepulcrum Petri de Vico quondam Vrbis Praefecti, ac Tyranni in eius pedibus vna Zanca aurea, a alia rubra quoque cernitur. Haec dictio Zanga fortasse ex arabico Zapad prouenit, quae calceos significat, hinc Arabico hispanice Zapados Hispani dicunt, et Familia de Zapada in Hispania in eius infigne gentilitio quinque calceos laterculis binis coloribus variatos habet.

ZANGARIVS. tzagga/rios2, Sutor, qui zangas conficit. Hispanice Zapadero.

ZARABOTANA. FR. tubus, fistula per quam transmittitur secrete vox ad aliquem, ne ab aliis audiatur. Italice Ciarabotana appellata; vsurpatur tamen in genere bombardae. [In iis. dem vehebantur bombardae plurimae, quas Zarabotanas vocant. Chalcondyla lib. 7.] Circa vero tempus, locum, et Auctorem huius terribilissimae machinae, cui quodcumque propugnaculum cedere cogitur, ac ab eius nitrato, et sulfureo puluere in cuniculis imposito, et accenso montiummet altitudines concuti, tectaque insuper nostro aeuo per diabolicas bombarum, vt vocant, adinuentiones ad solum corruere videntur, de harum inquam machinatum inuentione variae sunt SCriptorum opiniones. Huius enim mixturae inuentio a nonnullis Monacho chimico, ab aliis cuidam scabie infecto triburtur. Caranza tamen lib. 3. de re milit. cap. 2. inquit fuisse Coloniensem chimicum; licet Franciscus Petrarca, et Robertus Valturius Archimedem Syracusanum inuentorem fuisse existiment; refellitur tamen haec opinio tamquam fabulosa a Flauio Blondo lib. 1. decad. 3. et Laurentio Valla lib. 2. cap. 34. Elegantiar. et aliis apud Caranzam loc. cit. Omnes autem conueniunt, quod in praeparatione sulfuris cum aliis bituminibus, casu ibi fauilla incidente velocitatem accendendi, et impetum materia illa ita praebuerat, vt diabolicum chimici ingenium ad bellicum opus mixturam illam esse valde oportunam excogitauerit. Non satis vero certe constat de tempore huius inuentionis, ac de loco, vbi primum exsecutioni mandata sit. Laurentius enim Valla lib. 3. Elegantiar. cap. 14. non multum ante eius aetatem primo visam fuisse ait, scripserat tamen ille de anno 1434. Platina in vita Vrbani VI. (qui coronatus est secundum Baronium de an. 1378.) tempore huius Pontificis inquit hoc tormentum experiri coeperat; cum quo concordant Raphael Volaterranus lib. 30. Vrban, Comment. qui ait hanc machinam a sono strepitoso Bombardam appellatam fuisse, quam quidam Germanus Venetias attulerat in obsidione Fossae Claudiae, siue Clugiae, quae vulgariter Chiozza dicitur. de qua obsidione etiam Platina mentionem facit, et iuxta Ioannis Villani computum lib. 1. accidit de anno 1380. quod esset anno secundo Pontificatus praefati Vrbani VI. Blondus quoque idem ait lib. 10. decad. 2.


page 671, image: s705

nempe, quod de anno 1379. circiter Ioannes Barbadigus Venetus Dux in Clogiae expeditione magnam copiam bombardarum ostenderat; et lib. 1. decad. 3. idem affirmans, hocque instrumentum describens, addit, quod eius tempore auctae fuissent huiusmodi bombardae vsque ad LX. libras, et lib. 11. einsdem decad, 3. hanc inuentionem exaggerat, ac tandem decad. 4. lib. 11. refert, quod bombardulae portatiles, siue manuales, (quas vulgo Archibugi vocant) prima vice in exercitu Mediolanensis Ducis Sfortiae visae sint. Verumtamen Petrarca, qui (testimonio Matthaei Palmerii in eius Chronol.) obierat de anno 1374. in lib. de remediis vtriusque fortunae dial. 99. mentionem facit de his bellicis instrumentis. Item in hist. gestor. Alphonsi XI. Regis Castellae idem narrat, nempe, Agarenos de anno 1343. his instrumentis ad formam do liolorum vsos fuisse; quorum forma vnum in Melita ad moenia Veteris Ciuitatis, quae Nota bilis appellatur vidisse memini, ferreum, scilicet ad formam oblongi dolii circis etiam ferreis cinctum. Idem etiam de rebus eiusdem Alphonsi in expeditione Leonis Castellae refert Petrus Sublacensis episcopus. Pegna tandem in Hist. Familiae Estensis inuentorem facit Petrum Libs philosophum, et chimicum de anno, nempe 1396. Probatur vlterius quod praedicta inuentio fuisset circa eadam tempora, de quibus, Auctores praedicti, et non antea, sicut Petrarca, et Valturius opinati sunt, quia Aegidius Columna, qui tempore Philippi Pulchri Galliarum Regis Parisiis Theologia docebat, in tractatu eius de regimine Principum lib. 3. par. 3. cap. 18. de variis bellicis instrumentis agens, nullam de bombardis, vel similibus mentionem facit, qui tamen Rex Philippus regnare coeperat de anno 1285.

ZASVS. FR. Iesus: [Sic me Deus adiuuet, et Zasu patrocinia. Pithoaeus in annal. Francorum.] Vnde Itali oquoque Giesu dicunt.

ZEB. FR. hebraice lupum significat. D. Aug. in psal. 82. vbi habetur: [Pone Principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana.] Sic S. Doctor interpretatur: [Oreb siccitas, Zeb lupus, Zebee victima etc. Salmana vmbra commotionis.] Etiam Arabes Tzib lupum vocant.

ZEBEE. Vide Zeb.

ZELABILIS. suspicax. [Multiplicatio eorum zelabilis facta erat in oculis Aegyptiorum. Chrysost. HOm. 1. in cap. 1. Matth] vbi loquitur de Populo Israelitico, qui sub iugo aegyptio, propter prolis multiplicationem, suspicax de aliqua rebellione apud Aegyptios exstiterat.

ZELANDIA. FR. Insula in britannico Oceano, quod nomen significat terram maritimam; ita Camillus Borellus de Regis Catholici praestantia. cap. 46. num. 370.

ZELIVIRA. mulier zelotypia erga virum affecta. [Omnis mulier zeliuira est quando aliena etc. Tertull. exort. ad Cast.

ZELO. as. et Zelor, aris, deponens, saepe apud Sacros Scriptores significat amare cum studio, ne amatus alibi diuertat amorem suum. [Dii non zelant coniuges suas. D. Aug. lib. 3. de Ciuit. cap. 3.] in eodem senus. [Neque zelaueris facientes iniquitates. psal. 36.] FR. Hoc tamen verbum in Sac. Scriptura varie significat: aliquando enim rectum zelum honoris, vittutis, vel religionis habere significat, vt. [Quiae zelatus est pro Deo suo. Num. 25. Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel. 3. Reg. c. 1 9. Qui zelauerunt zelum tuum. Iudith. cap. 9. Zelatus est legem. 1. Macab. cap. 2. Zelando zelum Dei. Ibid. Elias dum zelat zelum legis. Ibid.] Aliquando tamen itasci denotat. [Domine exaltetur manus tua etc. Et confundantur zelantes populi (id est feroces) et ignis hostes tuo deuoret Isai. cap. 26. Custodite ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae, quonaiam sermo obscurus in vacuum non ibit: os autem, quod mentitur occidit animam,] nempe, licet ille detractionis, et murmurationis sermo sit, aeris tamen illa verberatio, et inuisibllis insensibiliter vulnerat ad occisionem spiritualiter animam. Vnde concludit. [Nolite zelare motrem in errorem vitae vestrae. Sapient. cap. 1.] Hoc est, nolite occisores esse vitae vestrae in prauis actionibus, murmutando etc. [Noli consiliari cum eo, qui tibi insidiatur, a zelantibus te (nempe insidiantibus te) absconde consilium. Ecclesiaft. cap. 37.] Et in eodem sensu. [Zelatus sum Sion zelo maguo, et indignatione magna zelatus sum eam. zachar. cap. 3.] Sic etiam in nouo Testamento. [Zelantes autem, (idect, irascentes) Iudaei, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitauerunt Ciuitatem: et assistentes (hoc est, obsidentes) domui Iasonis, querebant eos producere in populum. Actor. 17.] Et in eodem proposito. [Vnde bella, et lites in vobis? Nonne hinc? ex concupiscentiis vestris? concupiscitis, et non habetis; occiditis, et zelatis: (id est, irascimini) et non potestis adhipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis: petitis, et non accipitis, eo quod male peatis: vt in concupiscentiis vestris insumatis. In epist. Cath. Iacobi cap. 4.] Aliquando Zelo pro inuideo, et liueo ponitur. [Noli aemulati in malignantibus, neque zelaueris facientes intquitatem Quoniam tamquam foenum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident; spera in Domino, et fac bonitatem etc. psal. 36.] Et clarius idem Psalinista. [Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei,] id est in bene incedendo, sed cur? [Quia zelaui super iniquos,] nempe, illorum inuidia, quae a bene operando me suspendit. [Pacem peccatorum videns: quia non est respectus morti eorum, et firmamentum


page 672, image: s706

in plaga eorum,] id est meritoria poena mortis non mulctantur, et eorum afflictio leuis est; imo. [In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur; ideo tenuit eos superbia etc.] Cui sic Ecclesiast. respondet: [Non zeles (id est inuides) gloriam, et opes peccatoris: non enim scis, quae futura sit illius subuersio. Non placeat tibi iniuria (id est iniurios vita) inlustorum, sciens, quoniam vsque ad inferos non placebit impius. cap. 9.] Et alibi idem concludit, quod aequitatis aemulatio in nos excitanda sit, inquiens: [Velatus sum bonum, et non confundar. Ecclesiast. 51.] Accipitur tandem nonnumquam hoc verbum in Sac. Scriptura pro zelotypiae passione: [Non zeles mulierem sinus tui, ne ostendat super te malitiam doctrinae nequam. Non des mulieri potestatem animae tuae, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris. Ne respicias mulierem multinolam, ne forte incidas in laqueos illius. Eccles. cap. 1.] Quasi diceret si vir de vxoris zelotypi indignatus, illam sinu suo, ac toro priuet, tunc illa insidiosam, et iniquam cius calliditatem marito demonstrabit, illumque in desperationem confundet, et ostendat super Illum, id est, super caput vii, coronam adulterii, dum illam multiuolam respiciet, nempe, in concupiscentia multorum. Phrasis ergo hebraea, et Arabica solet non raro concupiscibiles actus cum irascibilibus confundere, ideo hoc verbum in vtraque passione vsurpatur. Zelor insuper in Sac. Canonibus, et apud Sanctos Patres pro virtuali studio, et amore proximi accipitur. [Qui salutem zelabantur ipsius. De sent. et re iudic. cap. 2. in sexto.

ZELOTES. FR. Zelator, de quo vocabulo saepe in Sac. pagina, et accipitur promiscue, sicut dictum est de verbo Zelo.

ZELVS. FR. pro zelotypia. [Non sit inuidia, neque zelus inter illos. cap. Custos. lib. 1. decretal. de offic Custodis.

ZEMA. ze/ma, ollae spuma. [Quanti vellent tingere panem suum in zemate, quod proiciunt eoqui mei. In vita S. 10: Eleemos. cap. 20.

ZENDADVM. FR. italicum vocab. Zendado Diction. Politi, et Cruscae: significat textile sericum subtile, quod alias etiam italice Tafeta, siue Tafetuno dicitur. [Sepulto itaque Domino Petro Parentio non lapide, sed cultra zendadi coopertum est modico tempore monumentum etc.] Et inferius ibidem. [Fecit in cultra zendadi a seruitoribus suis ad sepulcrum Martyris deportari. In passione S. Petri Parentii Mart. ab Ant. Stephano Carthario edita.

ZERBOLARIS. FR. terra sterilis. Bullar. Casin. tom. 2. constit. 52. Vide Gerbida. Iurnale.

ZETA. Aula. Plin. lib. 5. epist. 6. FR. in aliquibus tamen codicibus habetur Diaeta; sed mendoae fortasse. cuiacius, et Rhodiginius lib 12. cap. 18. quos secutus est Calepinus, Zetam idem esse dicunt, ac diaetam; verum eorum error ex eiusdem Plinii verbis loco cit. est manifestus; vbi Plinius describens eius delitiosos tuscos campos, sic ait. [Hac latus xysti, et quod prosilit villae, hac adiacentis hippodromi nemus, comasque prospectat. Contra mediam fere porticum zeta paulum recedit, cingit areolam, quae quatuor platanis inumbratur.] Et inferius. [Est in hac zeta dormitorium cubiculum, quod diei clamorem, et sonum excludit; iunctaque ei quottidiana amicorum cenatio.] Et post pauca. [Est et aliud cubiculum etc.] Et inserius. [Zeta, quae villae hippodromum annectit.] Item inferius. [Hac adeuntur zetae duae, quarum in altera cubicula quatuor; altera tria, vt circuit sol, aut sole vtuntur, aut vmbra.] Ergo zetae erant cubiculis contiguae, quod non aliud quam aulam dicendum fuisset. Baronius Anno 286. numer. 9. Hermolaum Barbarum, et Coelium Rhodiginum lib. 12. cap. 18. sequens, ait quod Zeta sit cubiculum capacitatis vnius lecti, et duarum cathedrarum, vt ipse Plinius lib. 2. epist. 17. ait, quod tamen fortasse in zetula verificaretur potius, quam in Zeta; nam haec vox prouenit a zhte/w verbo Attico, quod significat quaerere, et consultare. budaei comment. apud Rhodigloc. cit. et zhthtai/ Athenienses appellabant Consultores; ita etiam fortasse Zetam Plinius in eius thuscis aemenitatibus pro delectatione academicarum quaestionum erexerat, sicut Cicero in eius tusculano, tum quia ipse Plinius literarum studiosissimus lib. 2. epist. 17. inquit. [Horti zeta est, amores mei, reuera amores, ipse posui.] Et inferius. [In hanc ego zetam cum me recipio, abesse mihi etiam a villa mea videor: magnamque eius voluptatem ecce praecipue saturnalibus capio, cum vel reliqua pars tecti licentia dierum, festisque clamoribus personat. Nam nec ipse meorum lusibus, nec illistudiis meis obstrepunt.] Et Zetae Palatii erant variae, quarum aliae Audientiae loci, vel Audientiae dicebantur, nam erat audientia litterarum, quam vulgo Secretariam, vel Datariam dicimus Vide Audientia litterarum. Erat vlterius Audientia, vel locus Audientiae pro Litigantibus.:||: Quod ex verbis Aldhelmi de Virg. cap. 17. confirmatur, vbi de S. Babyla agens, ostendit varias zetas, siue audientiarum aulas in Palatio fuisse, sic inquiens. [Tunc ad platinas ducitur zetas, et imperialis hypodromi vestibulum; quatenus cum Rege funesto reciprocis conflictibus, et alternis vicibus disputans, altercaretur.] Vbi manifestatur fuisse zetas loca Audientiarum, et disputationum.Vide Zichachorium. Nihilominus dicendum est, quod etiam in sensu cubiculi aliquando hoc vocabulum vsurpatum fuerit [Eam forte despiciens zetas hiemales etc. In vita S. Valburgis. Virg.

ZETARIVS. aulicus, siue palatii Auditor, qualis fuerat S. Castulus Martyr, de quo Baronius ad an. 286. num. 9. agit.