14 February 2004 Ruediger Niehl
text typed (without italics) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - Could not identify errata-list item: 548. 1. lin. 46. stadium
06/2006; 12/2006; 02/2011 Cornelius Amberger; Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
spell check partially performed; the special sign ||: (resp. [erroneously?] ||. ) inserted (see the explanation of the printer: page 18)


image: s001

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM,



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

HIEROLEXICON SIVE SACRVM DICTIONARIVM AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI ET CAROLO EIVS FRATRE ROMAE Ex Off. Bernardoniana Sub Signo Virtutis Anno 1677 Superior [abbr.: Superiorum] permissu Et privilegiis



image: s004

[gap: praeliminaria; body text (tomus primus)]

image: s391

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM, IN QVO Ecclesiasticae voces, earumque Etymologiae, Origines, Symbola, Caeremoniae, Dubia, Barbara Vocabula, atque Sac. Scripturae et SS. PP. Phrases Obscurae elucidantur. AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI, Olim Cath. Eccl. Viterb. Canonico Theol. Sac. Indicis Congregationis Consultore, Proton. Apost. Eq. Aurato, Com. Palat. ET CAROLO EIVS FRATRE Biblioth. Alexandrinae in Archigym. Vrbis Praefecto. OPVS Figuris ornatum, quod praecedit Index Criticus, ac subsequuntur SYLLABVS graecarum vocum exoticarum, de quibus in eo agitur, et CONTRADICTIONES APPARENTES Sac. Script. ab eodem DOMINICO conciliatae, et ex eius Schedis in hac tertia, et postuma impressione auctae. PARS SECVNDA. [gap: illustration] ROMAE, Sumptibus PONTII BERNARDON Via Parionis, sub signo Virtutis. M. DC. LXXVII. SVPERIORVM PERMISSV, ET PRIVILEGIIS.



page 359, image: s393

[gap: body text (tomus secundus)]

page 655, image: s689

VESTIARIVM. vbi vestes sacrae conseruantur, quod Sacristia hodie dicitur, et Sacrista Vestiarius Item, et Vestitor, vt in quodam M. S vbi de translatione reliquiarum S. Io. Chrysostomi agitur; ibi enim sic legitur. [B. Cosmas Vestitor.

VESTIBVLVM. FR atrium, ingressus, introitus [Inter vestibulum, et Altare plorabunt Sacerdores. Ezech. cap 8. de significatione huius vocabuli prolixe Gellius lib. 16. cap. 5.

VESTICEPS. qui indui incipit. [Obiit verbi gratia infans sub vberum fontibus, puta nunc puer inuestis, puta vesticeps. Tertull. de anima. cap. 66.] FR. Vesticeps apud Latinos puber proprie intelligebatur. Vide Gellium lib. 5. eap. 19. cuius synon. Vide Inuestis.

VESTIS. FR. virgata, vel partita, rubea, viridis, et alterius coloris Ecclesiasticis prohibita in Clement. de vita, et honest. Clericor. Vestis purpurea. Vide Crusta. Purpura. Vestium color Clericalis. Vide Clericus, Epitogium. Vestes praelatitiae. Vide Birrus. Rochetum. Episcopus. Papa. Vestes Gardinalitiae. Vide Car dinalis. Patriarchales. Vide Camilabo. Reli giosorum. Vide Religiosus. Vestes, et indumenta sacra. Vide Alba. Amictus. Arma saicerdotalia. Cappa. Casubula. Casula. Cherubiln. Cingulum. Colobium. Dalmatica. Ephod. Epi gonation. Epimanicion. Epitrachelion. Esophorium. Gammadia. Hypocamisum. manipulus. Penula. Phelonium. Planeta. Poly ctaurium. Ro cbetum. Sandalia. Sticbarium. Superhumerale Superpelliceum. Tuxica. Tunicella. Quales vestes sacrae debent cruce signari. Vidle Crux.:||: Controuertitur inter Auctores vtrum in primitiua Ecclesia Apostoli vsi essent vestibus sacris in celebratione Missarum; multi conuenientia, et sacrificii maiestate mori, affirmatiuam opino nem sequuntur, docentes celebrasse Apostolos colobio indutos. Ita scribit Hugo a S. Victore lib. 2. de sacr. par. 4. cap. 13. Ac Thomas Valdensis tom. 3. cap. 29. num. 13. qui textum Actotum S. Siluestri Papae affert, in quo fit mentio, quod Euphrosius Pamphyliae Episcopus candidiffimum Colobium in celebratione Missarum adhibuisset, quo vsus fuerat S. lacobus Apostolus. Habetur etiam, quod Theodosius Hierosolumitanus Episcopus vsque ad annum 870. vestes sacras, quibus vsus est idem Apostolus conseruasset, ac Sancto Ignatio Constantinopolitano Patriarcha (ut in eiusdem Actibus legitur) dono missae fuissent. Insuper Ioannes Dia. conus in Vita S. Gregorii Magni scribit, quod eidem Pontifiei fuerint donatae vestes, quibus Sanctus Euangelista Ioannes celebrare consueuerat. Hinc frustra in Catholicos latrant Nouatores; nammore maiorum sacris vestibus in diuinis functionibus vtimur.

VESTITOR. Vide Vestiarium.

VESTVRA. FR. Arborum fructus, eo quod eas ornent, et vestiant, Ita aliqui exstimant. Sed potius ego puto a Vescendo deriuari, sicut a Pasco, Pastura, et sic barbare a Vescendo, Vestura dici. [Inquirendum est etiam quantum vestura boscorum valuit Matth. Paris. in Additam.

VETERNOSVS. annosus, inueteratus. [Tota Daemonum potestas antiquis, et veternosis sedibus gemens, et tremens, et eiulans effugatur. Chrysolog. serm. 51.

VETVLONA. Vide Diaconissa.

VEXILLA REGIS PRODEVNT. FR. hymuns ab Ecclesia cani solitus a Venantio Fortunato compositus fuit. Baron. Ann. 566. numer. 35.

VEXILLVM. Vide Bandum. Banerium. Labarum. Tufa.

VGO. Vide Guido.

VIATICVM. Eucharistia, quae fidelibus elargitur in huius vitae transitu; quo vocabulo in Nicaena Synodo vsi sunt Patres, aientes. [Vltimi, ac necessarii Viatici;] quae tamen verba. in alium sensum interpretatus est Albaspina in. eius Notis ad dictam Synodum; intelligens, nempe, quod per id non de Eucharistia; sed de reconciliatione, et absolutione mentio fiat, quae in vitae extremo publicis poenitentibus concedebatur, licet iniunctam poenitentiam minime satisfecissent. Fundatur enim ille in verbis Con. cnii Arausicani I. can. 3. vbi sic habetur. [Qui recedunt de corpore, poenitentia accepta, placuit sine reconciliatoria manus impostione, eis communicari, quod morientium sufficit consolationi secundum definitiones Patrum, qui huiusmodi communionem sufficienter viaticum nominarunt.] Idem confirmari videtur in. can. 9. Gerundensis Concilii, scilicet. [Is, qui aegritudinis languore poenitentiae benedictionem, quam Viaticum deputameus per communionem acceperit.] Ad quod respondetur primo, quod verba Arausicani Coneilii Reconciliatoria, et Communicare sint valde generali., per quae omne Sacramentum ad reconeilian. dum, et communicandum fidelibus necessarium intelligi potest; sic etiam per verba Benedictionem, et Viaticum in Gerundensi canone postia, Vnde e contraio per nomen Viaticum non solum Eucharistiam; sed omne Sacramentum in extremo vitae fidelibus praestitum intellexerunt Sancti Patres. Viaticum enim Baptismum D. Basilius hom. in Sac. Baptis. in vitali periodo susceptum appellauit. Et D. Gregorius Nazianzenus Orat. de Baptismo eos, qui in tali vitae extremo baptismum suscipere differunt, detestans, sic inquit. [Quandiu inter Baptistam, et quaestuarium nulla pugna est, dum ille morientem viatico instruere, hic haeres nominari obnixe contendit,] id est, suscipiebatur baptis. mus, quando testamentum condebatur. Imo D. Cyprianus eleemosynam appellauit Viaticum, quia hoc meritorio opere prouisi ex hac vita fidele discedunt. Secundo respondetur, quod nomen graecum e)fo/dion in Nicaeno canone


page 656, image: s690

appositum, viaticum latine sonat: vt multi ex Graecis Scriptoribus Sacramentum Eucharistiae in vltimo vitae praestitum intellexerunt; inter quos Zonara, qui sic ait. [Sancta morientibus impartiantur, vt viaticum illud habeant, noc corum Ianctificatione ptiuentur.] Et Balsamon in expositione eorundem Canomum inquit. [Non priuari excellenti Viatico Sacrae communionis in extremis vitae.] FR. Quod Ephodion viaticum significet Gellius Ethnicus Auctor lib. 17. cap. 2. etiam explicanit, inquiens. [Magnum viaticum, pro magna facultate, et paratu magno, noue positum est. Videturque Graecos secutus, qui e)fo/dion sumptum viae ad aliarum quoque rerum apparatum traducunt: ac saepe e)fo/dion pro eo dictun, quod est institue, instrue.] Vnde secundum phrasim graecam ex Gellii testimonio verba Nicaenae Synodi allata: Vltimi, ac inecessarii Viatici extremam, et oportunam instructionem, et munitionem significant; quare non aliud spirituale munimen per illa verba intelligendum erit, nisi Sacramentum Eucharistiae, cui antonomastice nomen veri muniminis conuenit. Praeterea Reconciliationis, et Communionis summa in publicis poenitenti bus consistebat in susception Eucharstiae, quae ideo Communio dicitur, per quam praeteritam incommunicabilitatem impoenitentium cum, ceteris fidelibus abolitur, mediante, scilicet, publicae poenitentiae, et Eucharistiae susceptione; vnde Altari reconciliati dicebantur. [Eum vero poenitentem dicimus, qui ost baptisma, aut pro homicidio, aut pro diuersis criminibus, grauissimisque peccatis publicam poenitentiam gerens, sub cilicio diuino fuit reconciliatus al tario. can. placuit. dist. 50.] Dictionem autem Benedictionem in Gerundensi canone positam Eucharistiam intellige; quam etiam Glossa male intellexerat in can. si vero. dist. 50. inquiens. [Aliquis tempore aegritudinis tale recipit mandatum a Sacerdote, vt postquam conualesceret, sollemniter faceret poenitentiam.] Vbi per Benedictionem mandatum, et praeceptum male exposuit. Sed errat prorsus, nam Concilium Bareinon. can. 9. Viaticum per benedictionem beaticam intelligit in eodem casu, vbi sic habetur. [Iubemus vero, vt in infirtnitate positi beaticam benedictionem percipiant.] Et in can. tanta. dist. 86. clarius in eodem easu exprimitur, nempe: [Eos vero, quorum eofilio hoc egisti, in duobus mensibus excommunicatos esse decernimus: ita vt, si quid eis intra duorum mensium spatium humanitatis aduenerit, benedictione Viatici non priuentur.] Atque reconciliatio intelligitur, quod praeuia, absolutione, poenitens Eucharistiae communionem recipiat. [Et si continuo creditur mori turus reconcilietur per manus impostionem, et infundatur ori eius Eucharistia, si superuixe rit, admoneatur a supradictis testibus petitioni suae satisfactum, et subdatur statutis poeniten. tiae legibus, quandiu Sacerdos, qui poeniten. tiam dederit, probauerit. Item poenitentes, qui in infirmitate viaticum Eucharistiae accipiunt, non se credunt absolutos sine manus impositione, si superuixerint. ca. Is, qui in infirmitate. 26. quaest. 6.] Publicus enim poenitens pro homieidio, seu alia simili grauissimae culpa, ita Eucharistia priuatur: [Vt tot vitae tempore Corpus Dominicum non suscipiat, nisi in exitu suo pro viatico.] ita Gregorius Para III. Bonifatio Episcopo scripserat. quae epistola exstat in tom. Conciliorum. Idemque expresserat per vocabulum Communionis in. Concilio Martinus Papa, inquiens. [Si quis voluntarie homicidium fecerit ad ianuam Ecclesiae semper iaceat, et communionem in exitu vitae suae recipiat. can si qui voluntarie. dist. 50.] Ac idem habetur in can. si qua femina. Ibid. et can. si quis de corpore. cum sequentibus. 26. dist. 6. Et signanter in can. qui recedunt. Ibid. declarat, quod dupliciter reconciliatio intelligatur, id est, publica, sollemnis, et legitima, et reconciliatio per Communionem in ortis periculo, vbi sic habetur. [Qui recedunt de corpore poenitentia accepta, placuit sine reconciliatoria manus impositione (id est caeremonials, et publica) eis communicari, quod morientium sufficit consolationi, socundum definitionem Patrum, qui huiusmodi communionem sufficienter viaticum nominarunt.] Ergo habes, quod Benedictio, Communio, Reconciliatio, et Viaticum, idem sit nomen cum, agitur de iis, qui in articulo mortis constituti sunt, id est, Euchariftiae susceptio. Et cextra tale periculum vltima poenitentium reconciliatio est Reconciliatio Altaris, seu Sacra Synaxis, id est, Communio, Benedictio, et Sacramenti Altaris susceptio.:||: Insuper hoc Viaticum antiquitus post extremam vnctionem dabatur. [Fratribus conuocatis, extremae vnctionis Sacramentum humiliter, et deuort suscepit, eo pereepto, etiam Sactam Eucharistiam sibi porrigi instantissime postulauit, vt tanto itineris Duce munitus, posse: securus hostium cuneos penetrare. Surius in Vita S. Gulielmi Archiep.] et apud eundem in vita S. Steph. Regis de eius nmorte sic habetur. [Rex in medio iacens, saeram pereipit vnctionem, sanctamque animam corporis, et sanguinis Christi recreatam viatico etc.] Ponebatur nonnumquam Eucharistia supra fidelium cadauera, qui abusus prohibitus fuit in III. Concil. Carthaginensi. cap. 16. vt in dict. Communio diximus. De Sancto Basilio legitur: [Vnamque, (idect, particulam consecratam) sumpsisse, alteram reseruasse, vt secum sepeliretur, tertiam vero in Columba aurea pendente reposuisse. Surius tom. 1] id est. in Custodia, vt in dictione Ciborium diximus, sed Latinus Latinius diligentissumus Ecclesiasticarum rerum obseruator, minime existimauit Sanctum Virum huiusmodi indecentiae


page 657, image: s691

actum commisisse, vt se cum particula consecrata sepeliri iussisset, quemadmodum insinuare videntur illa verba: Vt secum sepeliretur. Sed potius intelligendum est, quod cum viatico in extremo vitae sumpto sepeliri cupierit. Id enim verba, quae in eius vita habentur satis declarant, nempe. [Atque tertiam illam communionis portionem a Domino ipsi datam, cum qua sepulturae tradi voluit assumens, et in lecto recumbens gratias egit Deo.] Quod vlterius ex eius patrio ritu graeco confirmatur, qui in vsu apud eosdem Geaecos adhuc manet, vt in catu consecrandi Episcopus Sacerdotibus tunc ordinatis siugulas particulas consecratas consignet, vt ipsi pro viatico in extremo eorum vitae vtantur. FR. Sed hic etiam erit error peior priore; nam diuturnitate temporis ea particula corrupta, non remanebit amplius consecrata, qua corruptibilitate moribundus actum idolatriae committeret, si ea communicaretur. Potest tamen esse, quod talis traditio particulae consecratae sit tantum pro caeremonia, ac admonitione,quod, scilicet, Sacerdos in extremo vitae suae recordetur refici pro viatico Sanctissima Hostia,non quidem eadem, quam tradiditei in ordinatione Episcopus; sed eadem sacramentaliter, et quod illamper Episcopum traditam assumet ipse Sacerdos antequam corrumpatur, siue dignis quam primum praebeat.:||: Sicut in Gallia moris fuisse narrat Fulbertus Carnotensis Episcopus epist. 2. quod quando Sacerdotem ordinabat Episcopus, tradebat illi in manu panem consecratum, quem Sacerdos deinde spatio qua draginta dierum consumebat, sumens quottidie ex illo frustillum, et hoc fiebat in memoriam quadraginta dierum, in quibus Christus Dominus cum Discipulis suis manserat post resurrectionem. Ceterum permittebatur in persecutionum saeculis, vt domi detineretur hostia consecrata, consumenda tamen ante quam corrumperetur, vt in mortis periculo, et ante martyrium possent ea per modum viatici communicari, de quo vsu crebro Sancti Patres testantur; ac Monachorum antiqua in deserto simplicitas retinebat penes se Hostiam consecratam, vt S. Basilius refert, et ob carentiam Sacerdotum propriis manibus spirituali ter se reficiebant, qui abusus in Occidentali Ecclesia tempore Hormisdae Papae in Concilio Caesaraugustano can. 3. prohibitus fuit; sed in Oriente diutius mansit. Similiter temporibus vetustis peregrinando fideles secum Eucharistiam deferebant, vt de Satyro D. Ambrosius eius fratre refert, et de S. Maximo Syracusano Episcopo D Gregorius Papa, quod tamen faciebant, vt in eo itiner mortis periculo succedente, promptum haberent viaticum; id enim hodie licitum est solis Pontificibus Romanis, quibus in longinquis itineribus supra album mannum vndique ornatum (qui vulgo Chinea appellatur) per breuem dietam praecedentem, Sacra Eucharist ia defertur Iuminibus circumdata, atqinobilissimo Comitatu obsequente, quam caeremoniam antiquissimam esse ex eo constat, quod Stephanus Papa III. eam obseruauit, quando ad Regem Galiarum perrexit; nam Christa praeuio hunc Pontificem peregrinasse refert Anastasius Bibliothecarius in illius vita. FR. de hac caeremonia tractatum edidit Angelus Rocca olim Pontificii Sacelli Sacrista, cuius titulus est. De Viatico Summi Pontificis. Infirmis, in quibus inest imptentia suscipiendi viaticum, non licet deferre Eucharsistiam deuotionis gratia ad illam adorandam. Ita a B. Pio Papa V. cautum fuit. Reliqua. Vide Benedctio beatica. Communio. Ephodion. Eucharistiae. Item Viaticum significat portatile altariolum. Vide Altare.

VIBRINVS. castoreus; sed Fibrinus scribendum a Fibro, seu Castore animali, vnde corrigendus esset textus in Regula S. Caesariae, vbi sic ait: [Vestimenta lucida, vel nigra, vel cum purpura, vel vibrina (leg fibrina) numquam in vsu habeantur. cap. 9. . 15.] FR. De hocanimali Plinius lib. 8. cap. 31. ita ait: [Simile fibro et ingenium. Euomit fel suum, ad multa medicamenta vtile.] Castor dicitur, eo quod se castrat. Ibidem Plin. cap. 30. Vnde ex fibro sibrinus dicitur [Falces cum sint exacutae fibrina pelle detergent. Idem Plin lib. 17. cap. 28.] Vide Castorin. tus.

VICANVS. qui in Vico habitat; ita in Ariminensi Ciuitate dicebatur alicuius vici incola, cum ea ciuitas in septem regiones diuisa esset, vnde Vicanus septimae vicariae, qui septimum vrbis vicum incolebat, dicebatur.

VICARIA MONALIVM. Vide Formaria.

VICARIVS. FR. qui Superioris gerit vices, seu a Vicis, in quibus iurisdictionem exercebant, vt in dict. Decania dictum fuit. Hodie tamen. in qualibet Dioeccsi plures Vicarii reperiuntur, nimirum, Generalis Vicarius, qui penes Episcopum residet, et totius Dioecesis curam habet. Item Vicarii foranei, siue Villani, de quibus egimus in dict. Centenaerius. Chorepiscopus. Decania. Firmarius. Seruator loci. De Vicario Sede Vacante. Vide Archidiaeonus. De Vicario Curati. Vide Personatus. De Vicario Abbatis, seu Archimandritae. Vide Deuterarius. An Vicarius Christi, vel Petri dicatur Summus Pontifex. Vide Papa. Et adi Baron. An. 740. nu. 4. et ibi Postillator.

VICATIM. uiatim, per vias. [Cum interim plus nostra misericordia insumit vicatim, quam vestra religio templatim. Tertull. Aduers. Gent. cap. 42.] vbi Templatim per templa significat.

VICECANCELLARIVS. Vide Cantellarius.

VICECOMES. FR. Qui Comitis vicem gerit. Bullar. Casin. tom. 2. const. 47. Quod ossicium prohibitum est exerceri a Sacerdotibus: [Ne Sacerdos officium habeat Vicecomitis, aut


page 658, image: s692

Praepositi saecularis. lib. 3. Decretal. cap. 5. et ibi Glossa.

VICEDOMINATVS. FR. Vicedomini officium [Quicumque vicedominatum, vel aliam ecclesiasticarum rerum rerum administrationem, per pecuniam obtinere voluerint, tam ementes, quam vendentes cum Simone perecelluntur, et ab illa Ecclesia, in cuius contumeliam dare pecuniam, et accipere voluerunt, inste exeluduntur. cap. consulere. de Simonia.] Et ibidem in tit. de poenis cap. 12. sic habetur. [Patroni iuspatronatus, Aduocati aduocatiam, seudatarii feudum, Vicedomini Viccdominatum, et Benefi ciati beneficia prorsus amittant.

VICEDOMINVS. Oeconomus Ecclesiae, qui varii erant: nam aliqui erant Vicedomini Ecclesiarum, alii redditum Episeoporum alii tan dem Palatii episcopalis, de quibus dictum est in dict. Oeconomus. De Vicedonimo Palatii Apostolici D. Gregorius lib. 1. cap. 11. in Regist. haec habet. [Vicedominum enim consti tuimus. cuius arbitrio Episcopum commisimus dispensandum.] FR. Latinius Episcopium in hunc locum corrigit. Vide in correct. D. Greg. tit. Epistolar. lib. 1. cap. 11.:||: de quo officio saepe in eius epistolis mentionem facit, vbi colligitur etiam, quod pro Ecclesia Lateranensi peculiaris Vicedominus constitutus erat. Vicedominus Palatii Apostolici fere erat Episcopus, et equitabat secus Pontificem immediate. [Post equum vero hi sunt, qui equitant Vicedominus, Vestiarius, Nomenclator, atuqe Sacellarius Ordo. Rom.] Hodie vero Maiordemus dicitur. FR. Verba D. Greg. supra allata, quae in cipiunt: Vicedominum constituimus etc. habentur in decreto Gratiani in can. Diaconum. dist. 89. Ad Olementinam Patriciam, aientis: [Vieedominum enim constituimus, cuius arbitrio Episcopium commisimus dispensandum.] Vbi Glossa sic habet: [Ex hoc patet, quod Vicedominus est, qui habet potestatem super res ipsius Episcopatus: Oeconomus, qui super res Canonicorum: cui, scilicet. res Ecclesiastica gubernanda mandatur. Cod. de Sacrosanctis Ecclesiis. l. iubemus. in princ. Et sicut Episcopus dispensat res episcopales sub testi monio Vicedomini: sic Canonici res ecclesiasticas sub testimonio Oeconomi, et e conuerso, et 16. quaest. 7. can. quoniam. et 12. quaest. 1. can. ma nrfesta. Iste Oeconomus in quibusdam Ecclesiis appellatur Praepositus.] Facultas Vicedomini episcopalis Palatii declaratur in can. Volumus. ead. dist. 89. vbi sic dicitur [Volumus, vt frater noster Paschasius, et Vicedominum sibi, et Maiorem ordinet domus, quatenus possit, vel hospitibus superuenientibus, vel causis, quae cueniunt paratus, et idoneus exsistere.] Vbi Glossa ex Hugonis opinione ait esse idem Vicedominum, ac Oeconomum in . Vicedominum. Quod Oeconomi officium constituendum est in omnibus Ecclesiis habentibus Episcopum. [Quia in quibusdam Ecclesiis (sicnt adnos peruenit) sine Oeconomo Episcopi res Ecclesiasticas tractant, placuit omnes Ecclesias habentes Episcopum, etiam Ockconomum habere de pro prio Clero, qui gubernet res Ecclesiae etc. an. quia. dist. 89.] Vide Oeconomus.

VICENNIVM. FR. spatium viginti annorum [Neque decenii, nequ vicennii, vel XXX. an norum possessio. can. neque. 16. q. 4.

VICESIMA; dicitur tertia hebdomada quadtagesimae. Vide Tricesima.

VICISSITAS. Vide Alternitas.

VICTIMA. Vide Thyas.

VICTIMAE PASCHALI LAVDE [note of the transcriber: in the print: VICTIMAE PASCALI LAVDE]. Missae sequentia a quo composita. Vide Prosa.

VICTORIALIS HYMNVS. Vide Sanctus etc.

VICTVALE. FR. dicitur distributio quottidiana, quae fit inter Canonicos, at praebenda Communitas appellatur. [Statuimus, ne a Canonicis, donec in seruitio tuo, (id est, Epsiscopi) fuerint, quicquam subtrahi debeat, vel auferri, quod de communitatis sibi beneficio debeatur: nisi forte sint victualia, quae non consueuerunt absentibus exhiberi. De Clerici non resident. cap. 7.] et ibi Glossa. Vide Grossa.

VIDENS. Hoc nomen absolute sumptum in sacra pagina per antonomasiam significat Prophetam, diuinis visionibus illustratum, quem Hebraei Morenu vocant; sed hodie hoc vocabulo Rabbinum illi appellant, qui Synagogae curam gerit, et controuersias internis fori decidit. FR. sic antiquitus appellabatur Propheta. [Olim. in Israel sic loquebatur vnusquisque vadens consulere Deum: Venite eamus ad Videntem; qui enim Propheta dicitur hodie, vocabatur olim Videns. 1. Reg. 9. 9.] Sed Rupertus Abb. in cap. 1. Abdie facit differentiam inter visiones diuinas, inquiens. [Visiones autem haec differunt, quae alibi monstrante Deo significatiuae videntur imagines, quales maxime viderunt iam dictus Ezechiel, et Daniel: alibi sine imaginibus diuinae suo modo videntur, et praecipue locutiones, quemadmodum hic de semetipso dicit: Visio Abdiae, et tamen nullam se similitudinem, siue imaginem nartat vidisse. Et de ista quidem visionis qualitate non dubium est Sanctos Prophetas certum habuisse visum, siue intellectum Spititu Sancto in ipsis loquente etc.] Ac idem Rup. in cap. 1. Apocalyp. tres visionum differentias tradit, nempe, carnalcm, spiritualem, et intellectualem.

VIDVA. Vide Relicta. Eius velatio. Vide Velum professionis.

VIDVAE AQVAE, eleganter a Tertulliano lib. de Baptismo. appellata sunt lauacra Gentilium, quia non pioducebant gratiam sicut aquae nostre baptismales. [Nationes extraneae ab omni intellectu spititualium potestatum eadem fiducia idolis suis subministrant; sed viduis aquis sibi mentiuntur.

VIDVVIVM. uiduitas, status viduitatis. [Cui filii


page 659, image: s693

nec post nepotis ammissi duae pariter plagae recentes, ad viduuii vulnus adduntur. Sidonius. lib. 6. epist. 2.

VIGILANS. Vide Egrigorus. Vigilax.

VIGILAX. Vigilans. [Neque in paginis eius vigilax lector inueniet veriora nomina Camenarum. Sidon. lib. 5. cpist. 2.

VIGILIA. inter Christianos dies praecedens alicui sollemnitati intelligitur, quia antecedenti die pernoctare solebant in Ecclesia illius Sancti, cuius festiuitas die sequenti erat celebranda, et quasi tora illius noctis mora in sacris, diuinisque cantioniubs, in spiritualib. discursis, ac psalmodiis trahebatur; quae ideo Nocturnae Conuocationes a Tertulliano lib. 2. ad Vxor. cap. 4. appellatae fuerunt. FR. Ac clarius D. Hieronymus epist. 7. Laetae scribens, tradensque ei modum educandi filiam, sic inquit. [Vigiliarum dies, et sollemnes pernoctationes sic virguncula nostra celebret, vt ne transuersum quidem vnguem a matre discedat.]:||: Hic deinde ritus in ieiunium commutatus fuit, retinens tamen Vigiliae nomen, de quae re crrant prorsus illi, qui autho ritate cuiusdam asserti sermonis S. Augustini ad fratres in Eremo, (qui est ordine vigesimus quintus) affirmant D. Ambrosium persua sione S. Monachae vsum vigiliarum ea de causa ab Ecclesia eliminasse, quod Christianorum plurimi illud noctis tempus ludendo, choreas ducendo transigerent; nam hoc validis argumen tis Baronius in Anuot. ad Martyrol. 5. Ianuar. litt. a. falsissimum, et ab augustiniano calamo alienum esse demonstrat; et in fine eiusdem Anno tationis sic concludit Baronius: [Non itaque Ambrosius, non Augustinus, nec quis alius Or thodoxorum his temporibus vigilias nocturnas ecclesiasticas abrogauit, vel minuit: sed impurissimus haeresiarcha Vigilantius vigilias, sui no minis hostis, impugnauit, sicque minuere conatus est, vt non nist semel in anno, in Paschali sollemnitate vigilias peragendas esse iacta ret. Hieronymus aduersus Vigilantium.] Cuius intentio ad abrogandas in Ecclesia Dei congregationes tendebat. Idem Baron. an. 41. n. 73. Atque ad Baronianas rationes cumulandum est etiam, quod sollemnes vigiliae ante Dominicas totius anni antiquitus eelebrabantur, quae assidue a fidelibus frequentabantur, vt can. 1. Matisconensis Concilii testatur; quod concilium per duo ferme saecula post DD. Ambrosium, et Augustinum exstitit. Licet tamen Antisidorense concilium can. 3. Vigilias prohibuisse videatur, non de Vigiliis sacris, et publicis in Ecclesia, celebratis ibi egisse ex eiusdem verbis satis liquet. FR. Eliberitanum Concisium can. 35. intetuentum feminarum in Vigiliis vetauerat. Aliqui vigiliatum nocturnarum prohibitionem Bonifatio Papae Primo tribuunt. S. Leo Papa, qui tertio loco illi successerat, de Vigiliarum. obseruantia in eius sermonibus crebro mentio nem facit.:||: Si Vigilia Natiuitatis Domini venetit in Dominica, tunc canitur Missa post tertiam, et Euangelium Dominicae non dicitur in fine. licet de Dominca fiat commemoratio, quia illud Dominicae Euangelium lectum fuerat in Missa Sabbati praecedentis. Gauant. par. 4. tit. 3. In Vigilisa Pentecostes ex antiqua consuetudine ieiunatur; in qua etiam antiquitusm, sicut in Sabbato Sancto, baptizabantur Catechumeni, ideo adhuc in Missa dicitur Tractus, et ad Euangelium non afferuntur lumina, qula. eorum fides adhuc obtenebrata est, et ob eandem tationem non dicitur Credo. Si Vigiliae S. loannis Baptislae, vel SS. Apostolorum Petri, et Pauli venerint infra Octauam Corporis Christi, tunc in Missa dicitur Praefatio communis de feria. Sac. Rit. Congr. 12. Decemb. 1626. Si vero Vigilia aliqua venerit in die solenissimo, tunc Episcopus potest illam anticipare ad praecedentem diem. Nauar. in manual. cap. 21. num. 21. Hinc Leo Papa X decretauit, quod si Vigilia S. Ioannis venerit in die Corporis Christi, tunc anticipetur ad feriam quartam, quod accidit anno 1639. vt declaratum etiam fuerat anno praecedenti a Sac. Rit. Congreg. 23. Septembr. 1638. In tali tamen casu non anticipatur officium Vigiliae; sed solum Ieiunium. Gauant. sect. 3. cap 7. in Rubr. Miss. Ob similem rationem, si in vltimo die carnis priuii occurrerit Vigilia S. Matthiae, poterit etiam tunc Episcopus ad Sabbatum antecedens illam anticipare; vt inobseruantiae peccata euitentur. Diana. 3. par. tract. 6. Miscellan. resolut. 66. Quando Vigilia S. Ioannis Baptistae, vel SS. Petri, et Pauli venerint infra octauam Corporis Domini, Missa dicitur de Vigilia, licet officium fuerit de octaua, ob rationes a Gauanro addu ctas in par. 1. tit. 3. num. 2. ad Rubr. Miss. In Vigilia Nat. Dom Diaconus, et Subdiaconus non induuntur Casula in Miss a. Vide Casulae in fine. Specialis caeremonia antiquitus in hac die. Vide Statio. Reliqua deinde. Vide Ieiunium.

VIGILIGALLVS. Vide Vigilucius.

VIGILVCIVS. Monachus, qui curam habet expergescendi alios Religiosos ad persoluendum Matutinum. [Priusquam tamen surgant ceteri, a Vigiluciis fratribus Praepositus excitetus. In Regula S. Fructuosi.] Sed in Regula Magist. Vigiligallus idem appellatur.

VILE. Vide Chydaeum.

VINDEMIA. Vide Feriae propter messem etc.

VINCVLA S. PETRI. Vide Beia.

VINDICO. Verbum, pro legitimare, et canonizare vsurpatur. Vnde Vindicatus legitimatum, vel canonizatum significat apud Optatum Mileuit. lib. 1. aduers. Parmeniam. vbi sic inqui: [Cum correctionem Archidiaconi Caeciliani ferre non posser, quae ante spiritualem cibum, et potum os nescio cuius martyris, si tamen martyris, libare dicebatur: et cum praeponeret calici salutari os nescio cuius hominis mortui, etsi martyris, sed nondum vindicati: correpta


page 660, image: s694

cum confusione irata discessit.

VINDICATVS. Vide Vindico.

VINDICTA. FR. multatio, iustitia vindicatiua. [Ad hanc Apostolicam Sedem, cui omnia Episcoporum iudicia referri praecepta sunt, eius contumacia referatur, vt vindicta de eo fiat. can. si autem. 9. quaest. 3] Ac alibi. [Et ille, qui contra morem antiquum eum ordinare. praesumpserit, canonum vindictae subiaceat. can. Istud est. 11. quaest. 1.] Item alibi. [De quibus debet esse tanta prouisio, vt vindictam admonitio praecedat can. Indigne. 12. quaest. 2.] Ac alio in loco. [Officia vindictae possunt implere boni bono animo; quomodo Iudex, et quomo. de lex. can. officia. 23. quaest. 5.] et ibi Glossa. Vide Vleiseor.

VINHAVRIA. vini haustor, et bibax. [Ecce homo vorar, et vinhauria. D. Aug. lib. 16. contra Faustum. cap. 31.] Latinus tamen Latinius in suis annotationibus Vinhaurius legit.

VINVM VILE. Vide Chydaeum. Vinum pro Missae sacrificio prius purgabatur. Vide Colatorium. Vinimensura dicebatur misericordia,et quare. Vide Misericordia. Vinum Gnidlium, et Erythraeum. Vide Colatum. Quale vinum palmatinum fuerit. Vide Palmatinae. Cetera. Vide Stips.

VIO. iter facio, viam dirigo. [Exorcitum credas cum signis suis pergero: sic omnes viandi, comitandique, et praeeundi ordinem seruant.] De Ciconiis inquit Ambrosius lib. 5. Examer. cap. 16. Eode verbo vsus est Chrysologus serm. 63. de resurrect. Lazari loquens. [Suscitauerat Dominus filiam Iairi Principis Synagogae, sed adhuc funere calente, sed adhuc mediante morte, corpore adhuc presente, adhuc inter homines homine morante, adhuc viante spiritu.

VIOLACEVS COLOR. Vide Ianthinus.

VIOLARVM. florum multae species. Vide Ianthinus.

VIOLO. FR. offendo. [Christum violat. can. si quis hominem. 11. quaest. 3.

VIPERA. Vide Echidna.

VIRGA. et Virgula pro baculo pastorali. Vide Baculus. Virgula censoria. Vide Asteriscus. Virga Moysis Aquatilis sequela appellata. Vide Escatilis pluuia. Virga Centurionum. Vide Vitem daue

VIRGARIVS. Cantor Ecclesiae. Vide Baculus. Cantor. Prope Vaticanam Basilicam exstabat Ecclesia S. Mariae Virgariorum, et Schola Virgariorum. Vide Schola Virgariorum Porticani. Qui Virgarius habebat curam praeparandi lectum pro Pontifice, vbi terminabat proc essio eiusdem Papae, qui vsus tamen remansit praeparandi lectum in eo cubiculo, in quo super lctum Pontifex induitur, et exuitur paramentis sacris.

VIRGINAL. Virginitas. [Intactum ab omni crimine virginal. Prudentius in hymno. 8. passion. S. Agnetis.] Carolus tamen Vidmanus docet hanc dictionem significare Lupanar. In aliquib, mendosis Codicibus Virginali legitur.

VIRGINOR. uerbum intransitiuum, et deponens Virginitatem possidere significat. [Sollemnem manifestae paraturae totam circumferunt mulieritatem; sed virginari volunt sola capitis nuditate. Tertull. de veland. Virg. cap. 12.

VIRGO. Vide Coelebs. Incapillo. Innuptus. Inuxora. Soror in capillo.

VIRGVLA. Vide Virga.

VIRGVNCVLA. FR. nomen diminutiuum a Virgo, parua virgo. Italice Virginella. De hac Hioron. in dict. Vigilia.

VIRIA. armillae. [Has inaures habebat, quae non grauarent aures: has virias, que manum non maritali auro ornarent; sed spiricuali actu leuarent. D. Ambros. lib. de Abtaham cap. 9.

VIRIOLA. Viriae diminutiuum nomen. [Armillae antem proprie Virorum sunt, collatae victoriae causa militibus ob armorum virtutem; vnde et quondam vulgo viriolae dicebantur. Isidor.] FR. Hinc Biretum B. pro V. quasi Viretum, id est viri tegumentum, quod Melitenses a Viriola, Biriolo dicunt.

VIRITA. Mulier viro coniuncta. [Quia virita mulier non facile decipitur, habens consiliatorem virum. Chrysostom. hom. 44. in cap. 23. Matth.

VIRTVTIFICATVS. corroboratus. [Si autem exercita (id est, fides) fuerit scripturis, et loquntionibus assiduis suscitata, operibus bonis virtutificata, non solum dico multiplicabitur; sed numquam desinet crescere. Chrysost. hom. 53. in. cap. 23. Matth.

VIRTVS. pro vi, seu vilentia. [Si quis cum puella per virtutem moechatus fuerit. In lege salica tit. 15.] FR. Idem habetur in l. si quis homini libero. De his, qui insidiando. l. si quis domum alienam. De exercitalibus. l. sihomines. De Aggressione in Vico. Item in Bullario Casinen. tom. 2. const. 69. sic in eadem significatione legitur: [Sed liceat praefato Coenobio cuncta, quae sibi vid entur pertinere, virtuose que perpetuo possidere, omnium hominum contradictione remora etc.] Virtus vero animi est habitus mentis constitutae. Glossa in can. De pudicitia. 32. quaest. 5. De qua Horatius lib. 1. epistolar. ad Maecenatem inquit Virtus est vitium fugere, et sapientia prima Stultitia caruisse.

VIRTVS DEI. Vide Verbum Dei.

VIS TVRBATIVA, FR. violentia; sed in iure intelligitur quando turbatur possessio, et in dubio reuocatur. [Oeconomus petierit a vi turbatiua, et inquietatiua super praemissis Commune Fauen [abbr.: Fauentiae]. prohiberi. cap. licet causam. de probat. et ibi Glosa.

VISCVS. FR. Haemorrhoidum humor. [Praecipue tamen visco laborantes, quo viscosos appellant, curare consueuit. In vita S. Fiacrii Meldenfis 30. August. apud Surium tom. 7.] Ideo in Gallia appellatur morbus S. Fiacrii. Eius synony. ma. Vide Haemorrhoides.

VISINETVM. FR. uicinia, uicinitas. [Per Sacramentum proborum legalium hominum de visineto comitatus. matth. Paris. in Charta libert.