14 February 2004 Ruediger Niehl
text typed (without italics) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - Could not identify errata-list item: 548. 1. lin. 46. stadium
06/2006; 12/2006; 02/2011 Cornelius Amberger; Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
spell check partially performed; the special sign ||: (resp. [erroneously?] ||. ) inserted (see the explanation of the printer: page 18)


image: s001

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM,



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

HIEROLEXICON SIVE SACRVM DICTIONARIVM AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI ET CAROLO EIVS FRATRE ROMAE Ex Off. Bernardoniana Sub Signo Virtutis Anno 1677 Superior [abbr.: Superiorum] permissu Et privilegiis



image: s004

[gap: praeliminaria; body text (tomus primus)]

image: s391

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM, IN QVO Ecclesiasticae voces, earumque Etymologiae, Origines, Symbola, Caeremoniae, Dubia, Barbara Vocabula, atque Sac. Scripturae et SS. PP. Phrases Obscurae elucidantur. AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI, Olim Cath. Eccl. Viterb. Canonico Theol. Sac. Indicis Congregationis Consultore, Proton. Apost. Eq. Aurato, Com. Palat. ET CAROLO EIVS FRATRE Biblioth. Alexandrinae in Archigym. Vrbis Praefecto. OPVS Figuris ornatum, quod praecedit Index Criticus, ac subsequuntur SYLLABVS graecarum vocum exoticarum, de quibus in eo agitur, et CONTRADICTIONES APPARENTES Sac. Script. ab eodem DOMINICO conciliatae, et ex eius Schedis in hac tertia, et postuma impressione auctae. PARS SECVNDA. [gap: illustration] ROMAE, Sumptibus PONTII BERNARDON Via Parionis, sub signo Virtutis. M. DC. LXXVII. SVPERIORVM PERMISSV, ET PRIVILEGIIS.



page 359, image: s393

[gap: body text (tomus secundus)]

page 610, image: s644

TABORVM. FR. haec dictio apud Aldelmum de laudibus Virgin. reperitur; vbi sic ait: [Praemisso Christi taboro, et Christi vexillo armatus] Ioannes Meursius Laborum legit, id est, Labarum; idem enim erat dicere Laborum, ac Labarum, vt in dictione Labarum dictum fuit Henricus vero Spelman putat significare tympanum militare, quod vulgo Tamburro dicitur; at qualis sensus esset Christi tympano praemisso, et quidnam esset hoc Christi tympanum? Insuper tympanista in exercitu non praecedit, vt in Illa dictione praemisso insinuatur; magis ergo consonum mihi videtur corrigi Cantabro; quo termino Tertullian. etiam vsus est aduers. Gent. cap. 16. inquiens: [Sypara illa vexillorum, et Cantabrorum, et Labarorum stolae crucium sunt.] Vide Cantabrum.

TABVLA, id est, campus, et spatium in vestibus a Graecis, et a Cedreno tabli\a dicitur. [Eodem rempore inuestiuit Corpus B. Petri Apostoli tabulis argenteis deauratis. Anastas. Bibliot. in pelag. II.] Ac clarius idem in Leone III. [Aliam vestem habentem tabulas chrysoclauas tres.] Sed potius in his locis tabulam pro lamina intellexisse videtur Anastasius. Nihilominus Tertullianus lib. de pallio cap. 1. hoc vocabulo vtitur ad significandas picaturas in vestibus contractas. [Tunicam longiorum cinctu arbitrante suspenditis, et pallii iam teretis abundantiam tabulata congregatione fulcitis.

TABVLA ITINERARIA, Altare portatile. Vide Altare.

TABVLA OFFICIALIS, in Chronica Casinensi significat tabellam, in qua notantur Monachi, ad quos spectat aliquod officium exercere in Choro, siue in Monasterio. lib. 3. cap. 22.

TABVLARIVS. in eadem Chronica Ioco supra cit. denotat illum, euius erat officum tabulas officiales conficere.

TABVRCINVS. tympanum. [Buccinarum clangorem, ictusque taburcinorum. Matth. Paris. in histor.] qui idem tympanum Thabar ibi dem appellat, ex Arabico Tabal.

TACEO. Vide Silentio.

TACITVRIO. tacere cupio. [Vnde cognosce, quod etsi tacere, nec dum copimus, certe ta citurire iam deliberauimus. Sidon. lib. 3. epist. 16.

TALAGA. Vide Togala.

TALAMASCA. larua, facies fictitia, vnde Horatius lib. 1. satyra 5. cecinit.

--- At illi foeda cicatrix
Setosam laeui frontem turpauerat oris
Campanum in morbum, in faciem per multa iocatus,
Pastorem saltare vti cyclopa rogabat:
Nil illi larua, aut tragicis opus esse cothurnis.

TALENTVM. moneta, de qua fit mentio passim in Sac. Scriptura, quod iuxta Iosephi Hebraei documentum lib. 14. antiq. cap. 12. Erat ponderis CCL. librarum; nam, vt ibidem ait, apud Hebraeos continebat C. minas, et quaelibet mina pensabat duas libras cum dimidio. Itaque hebraicum talentum contineret his temporibus viginti quinque milia aurea scuta. FR. reperiebantur, et alia talenta diuersorum valorum, vt apud Auctores de ponderibus, et mensuris agentes habetur, nempe, Talentum atticum maius, et paruum; siue maius, et minus; minus LX. minas continebat; maius LXXX. Quare cum talenta Liuius nominat de magnis fere, et quidem de articis intelligendus est. Item Talentum Babylonicum valebat drachmas VII. Aegineum X. Syrium, siue Hebraicum, de quo supra, DC. drachmas atticae aestimationis. Fuit et Euboicum Talentum, cuius meminit Liuius, quod fere idem cum attico fuit. Talentum igitur atticum minus (ex quo facile pondus maioris attici talenti eomprehenditur) distribuebatur in minas LX. drachmas VI. obolos XXXVI. semiobolos LXXII. Chalcos CCVI. Lepta MDVII. Mina duplex quoque fuit, Vetus, scilicet, quae continebat drachmas septuaginta quinque, et Noua Solonis, drachmarum centum; sed apud Liuium noua semper intelligitur. Mina igitur continet drachmas C. obulos DC. semiobolos MCC. chalcos, quos quidem in aereola transferunt MDC. lepta quae minuta vocant XXVCC. Drachma diuiditur in obolos VI. semiobolos XII. chalcos XXXVI. lepta CCLII. Obulus in chalcos VI. lepta XLII. Chalcus in lepta VII. quae vix diuidi possunt. Pondera etiam variis modis calculabantur apud yarias Nationes, et secundum varietares temporum; vnde non potest dari certus, et praecisus valor, atque pondus Talenti.

TALETVS. Vide Abascantus.

TALLIA. contributionis impositio, [Talliis, seu collectis, et exactionibus aggrauare. Concil. Lateranen. sub Innoc. III. can. 46.] quod vocabulum ex gallica voce Taille, quae prorie ramum


page 611, image: s645

ex arbore fectum significat, nam popularis contributio est pars recisa ex bonorum possessionibus subditorum. FR. [Et inter cetera nituntur, et student, vt illis collectas, et tallias, et alia huiusmodi etc. De immunitate in 6. cap. 1.] Praedictus Lateranensis canon habetur in lib. 3. Decretal. tit 49. cap. 7. [Fideles, etiam Monasterii nonnumquam Datiis, et Talliis aggrauasti. Bullar-Casin. to. 2. Constit. 230.]:||: Hodie tamen nomine talliae intelligitur praemium a Principe, vel ab eius Curia diuulgatum, ac promissum illi, seu illis, qui reuelabunt aliquem occultum Reum, vel aliquem denominatum delinquentem, et in manibus Curiae viuum, aut mottuum tradent, atque consignent. Ac in vtroque sensu deputationem significat. Vide Taxatus. Taxatio.

TALLIO. FR. verbum taxare, et contributionem imponere significat. [Ecclesiis, ecclesiasticisque personis regularibus, et saecularibus imponunt onera grauia, ipsosque talliant, et eis collectas imponunt. De immunit. cap. 3. in 6. . 1.] Vide Taxatus. Taxatio.

TALMVD. titulus cuiusdam futilis libri hebraisi, qui latine sonat doctrinam, siue instructionem, refertus quidem crebris, ac multis fabulosis, falsisque Sacrae Scripturae expositionibus. Huius Commentarii Auctores Talmudistae appellantur, et primus blasphemator fuerat Iudas quidam Simeonis filius, qui centum, et quinquaginta annis post Hierosolymitanam destructionem vixerat, ac postea secunda vice Compilator fuyit Rabbi Iona, qui in humanis exstitit post tertium saeculum a praedicta recensita destructione. Tandem anno Christi 916. denuo compositum fuit a Rabinatu, et a Rabbi Asse, et aliis successiue; prohibitum autem est, nedum Christianis, verum etiam Hebraeis anno Dom. 1319. a Ioanne Papa XXII. quia etiam Hebraei tenentur credere in recto sensu Sacram Scriptu ram; ideo si penes aliquem ipsorum inuenitur hic superstitiosus Codex a Sancto Inquisitionis Officio punitur. Vide Baronium ann. 476. num. 68.

TALPA. Vide Spalagus.

TAMBVRIVS. Vide Sortumina.

TANA. FR. agmen facinorosorum. l. cognouimus. de seditionibus.

TANGANO. litigo, in lege Salica tit. 60. ex Theutonico vocabulo Tangher idem significante.

TANGANVS. Aduocatus ex supra dicta etymologia, et reperitur in legib. Riboariorum [Serui Regis, et Ecclesiarum non per actores, sed ipsi pro semetipsis in iudicio respondeant, et sacramento absque tangano coniurent. tit. de tabular. in fine.

TANOLA. FR. laqueus ad capiendas feras. l. si in pedica. de Venatorib. et l. si quis feram. eod. tit.

TANQVAM. FR. haec particula non est negatiua; sed ostensiua proprietatis. D. August. in Psalm. 125.

TANSERIA. et Tenseria, lis, et contentio. [Haec est summa pecuniae perditae, et tanseriae da tae. In vita S. Albani Abb. apud Matt. Paris.] a verbo gallieo Tanser, contendere, obiurgare.

TAPHVS. ta/fos2, sepulcrum. [Beati pignoris taphum de loco depositionis mouere nequaquam praesumpsit. In Vita S. Celsi episc. Treuit.

TARAGA. arabicum nomen Tarahha, id est, tobalia, velum, fascia ad instar illius, qua vti debent Episcopi peregrinantes ex prescriptione Caeremonialis lib. 1. cap. 3. vbi sic habet. [Circa collum fasciam sericam coloris nigri latitudinis duorum palmorum.] Qua etiam vtuntur Doctores Ecclesiastici Siculi, et Melitenses supra superpelliceum ad modum stolae in contionando, siue in processionibus; sed in Melita soli Doctores in Theologia vtuntur. Vide Boia.

TARENVS. moneta, de qua sit saepe mentio in Chronica Casinensi. Hodie in vtraque Sicilia, et in Melita adhuc durat, vulgo Tari dicitur. Trinacriae autem tarenus correspondet octo baiochis Romanis; sed Neapolitanus valet multo plus. Fortasse corrupte dicitur a Turone. Vide Turonis.

TARGVM. nomen hebraicum, interpretationem significans, sic enim Hebraei Chaldaicam interpretationem Sac. Scripturae appellauerunt, quia post capituitatem Babylonicam melius Chaldaicam, quam hebraicam linguam intelligebant, quae quidem trauslatio facta fuit a Ionata filio Vriel XLII. annis ante Christi aduentum, ideoque magnifacienda est. Ab hoc vocabulo nomen barbaro-graecum Targuman, vulgariter Torcimano, siue Dragomanus deriuatur, id est, interpres, de quo dictum est in dict. Dragumanus.

TARICHVS. ta/rixos2 salsamentum: [Asserebant cuncti piscium salsorum, et tarichorum in naui positorum, hunc esse putorem. In vita S. Anton. cap. 35.

TARICHOPOLA. salsamentarius.

TARICHOPOLIVM. salsamentaria taberna, vbi tarichi, et salsamenta venduntur.

TARINCHA. subula ignita, qua compungebantur, et forabantur Sanctorum Martyrum membra. [In quorum natibus, et auribus iussit Rictiouatus Praeses immitti tarinchas. Martyrol. Rom. 11. Decemb.

TARTARVM. et Obscurum, quid significet in Missa defunctorum. Vide Offertorium.

TASSALE. hoc vocabulum inuenitur in quadam Epistola quatuor Episcoporum Papae missa apud Matthaeum Parisium in eius hist. sub anno 1239. id est: [Tassale vero S. Seueri:] Deriuatur a nomine Tassus, quod significat aceruu vel strues, ex belgico vocabulo Tas, quod ex verbo eiusdem idiomatis Tassen oritur, et aggerem denotat, itaque significare videtur fructus, et prouentus, qui ex terris spectantibus ad Sancti Seueri Ecclesiam congerebantur.


page 612, image: s646

FR. Verba Matthaei Parisii haec sunt: [Dum quendam frumenti confertum aggerem, quem vulgariter tassum nominamus, venalem aestimans consideraret. ann. 1238.

TASSELLVS. Vide Taxellus.

TATA. Minister Aulae Constantinopolitani Imperatoris, de quo Codinus egit; sed non ex plicauit ad quid hoc officium inseruiebat; Petrus tamen Possinus in graeca historia Pachimeris, ab eo latinitati donata in eiusdem doctissimis obseruationibus Eunuchum maiorem fuisse existimat, qui curam gerebat Nutricum prolis imperialis, ad quod ego quoque inducor; nam vocabulum puerile est, pueri siquidem Tatam loco Patris pronuntiant.

TATIANI HAERETICI. Vide Eucratitae.

TAVROBOLIVM. Vide Criobolium.

TAXATIO. FR. Ordinatio, impositio. [Quod si testis deficiat, innocentis fidem sola iurisiurandi taxatio manifestat. can. Omne, quod. 22. quaest. 1.] Idest, deficientibus testibus tunc ordinare debet iudex, vt accusatus medio iuramento eius innocentiam purget.

TAXATVS. ordinatus, addictus, et obligatus; vnde Taxatus dicebatur praesidiarius Miles, qui in aliquo praesidii loco constitutus, addictus, et obligatus erat ad residendum, quo vocabulo barbaro vsi sunt etiam Graeci tacatos2. [Anno tertio Imperii Leontii, acie Arabes in Africam mota hanc obtinuerunt, et ex proprio exercitu taxatos in ea quosdam constituerunt. Landul phus lib. 20.] FR. significat proprie deputatum, et dicitur etiam de milite spirituali: [Eos, qui in Clero taxati fuerint, siue in monasterio deputati, decreuimus neque ad militiam, neque ad honores saeculares venire. can. Eos, qui. 20. quaest. 3.] Vide Tallia. Tallio.

TAXELLVS. figura, in osse, vel alia re incisa, quae apta ad miptimendum exsistat, veluti sigillum, quo vocabulo vtitur Anastasius Bibliot. in eius lat ina translatione Concilii Niceni II. Fr. Dicitur etiam Tassellus tam latino barbare, quam italice. Item significat frustillum panni. [Coepit sub obtestatione Domini multis precibus exposcere a me, vt vnum pannum de tassellis illius, quem a nudo sui corporis habuisset, feminae deferrem. In vita S. Caesarii Episcopi lib. 2.] sic etiam italice pro frustillo panni vsurpatur. [E passauano la maggior parte in vna gonella stretta, e di grosso scarlatino etc. E cinte d'un scheggiale all'antica, e vn mantello foderato di vaio, col tassello di sopra. Ricordanus Malaspina cap. 161.] et proprie denotat id, quod Itali Bauaro del Mantello appellant. Item italice Tassello dicitur frustillum corticis peponis, quod ad praegustandam eius qualitatem incisum fuerat, ac denuo obturatur. Item appellant Tassello impressores aliquod emblematis corpus, vel insignis gentilitii scutum in ligno impressorio variabile, et separabile ab aliis circumfiguratis ornamentis. Item etiam italice significat operculum sigillatum in medio altaris portatilis, sub quo custodiuntur reliquiae Sanctorum.

TAVRVS signum coeleste quid sit. Vide Arcturus.

TAXIARCHVS. praefectus ordinum militarium. [Ille taxiarchis vocatis, ait: Nimis mihi videntur grauia Imperatoris praecepta. 10. Dac. in vita S. Gregor. Papae. FR graece taci\arxos2, Centurio. suidas. Aelian. de ord. Milit. Polyb. lib. 6. de Milit. Rom. Fitymol. Plato lib. 6. de leg. ea voce vsus est etiam S. Proclus orat. 7. in S. Teoph.

TIBETH. FR. hebraicum nomen iuxta Bedae interpretationem significat Ianuarii mensem, sed ex Sac. Scriptura constat fuisse decimum mensem. [Ducta est itaque ad cubiculum Regis Assueri mense decimo, qui vocatur tebeth. Esther cap. 2.] Si ergo primus Hebraeorum mensis erat Martius, vt cumulatim probat Paulus Sherlogius in eius dioptra antiquitatum hebraicarum lib 2. dissert. 4. sect. 5. per totam. Sequitur, quod decimus mensis Lunaris hebraeorum in Decembrem cadat. Vide etiam Auctores citatos in dict. Elul.

TECLATVRA. Vide Theclatura.

TECTA DENSARE. Hic loquendi modus, non recte intelligitur abiis, qui orientales, africanasque domos non. viderant, vt dictum est in dict. Cymatium, et Doma. Significat igitur argillosam terram super tecta condensatam, vt in eisdem citatis dictionibus dictum fuit; ideo patrio more Tertullianus de habitu mulierum cap. 6. dixerat: [Nec tamen, aut fundamentis demandandis, aut parietibus moliendis, aut fastigiis sustinendis, aut tectis densandis necessaria.

TECVRIVM. FR. tegumen. [Vt super altaria tecuria fiant. In Constit. Caroli Magni.

TE DEVM LAVDAMVS etc. canticum a duobus Ecclesiae Doctoribus Ambrosio, et Augustino compositum, in eo die, quo ex aqua, et Spi. ritu Sancto renatus fuerat idem Aurelius Augustinus, ab eodem D. Ambrosio ad catholicismum de anno 388. reductus, ac alternatim prolatum; licet solum D. Ambrosium aliqui Auctorem faciant, sed a communi opinione non esse recedendum docet Lorinus super Psalm. 27. et confirmatur a S. Datio mediolanensi Praesule lib. 1. eius Chron. cap. 10. Imo in eadem Mediolanensi Ciuitate prope Ambrosianam Basilicam ostenditur sacellum, in quo ex antiqua traditione dicitur baptizatum fuisse D. Augustinum, et ex eiusdem Sacelli pictura, ac inscriptione colligitur, ex quo loco vsque ad praefatam Basilicam fama est, quod praedicti Ecclesie Doctores a Deo inspirati praedictum canticum alternis vicibus persoluissent, ideo a multis deuotis fidelibus vsque ad nostra tempora in eadem loci intercapedine hoc canticum recitari solet. Gelasius Papa in officio recitari sanciuit; nam antea non dicebatur. Vide Responsorium. FR. Te Deum laudamus non dicebatur in officio B. Mariae, nisi in eius sollemnitatibus. [Vt inter commemorationem, et sollemnitatem differentia


page 613, image: s647

ostendatur. Vnde Te Deum Laudamus regularius dimittitur, quam dicatur in laudibus matutinis. can. Consilium. de celebrat. Missar. l. 3. decretal.] Vbi Glossa explicat dictionem Regularius inquiens: [Idest, regulare est, vt dimittatur, non vt dicatur. Sic 7. quaest. 1. can. aduersitas. . cum autem; ibi comparatiuum ponitur electiue: hic ponitur negatiue. Sic minus, id est, non. ff. de tribu. illud.] Ceterum S. Datius Mediolanensis Archiep. supra citatus fuit vir magnae sanctitatis, et auctoritatis, qui tempore Iustiniani Senioris Imperatoris floruerat, vt D. Gregorius Papa lib. 1. Dialog. cap. 4. testatur, et quod Te Deum fuisset alternatim com. positum per Diuos Ambrosium, et Augustinum, adstipulatur etiam Card. Bellarmin. lib. 1. c. 14. de bonis operibus in particulari.:||: Ecclesia tamen Rom. obseruat non recitare hoc canticum tempore Aduentus, et Quadragesimae. Benedictini vero illud in omnibus Dominicis per annum persoluunt, rationemque refert Radulphus Glaber lib. 3. elus hist. cap. 3. quod nempe, inter hos Monachos, et Patres cuiusdam Concilii orta fuerat contentio, et interrogati Abbates bene dictini ab Episcopis illius Concilii, quare contra ritum romanum recitarent hoc canticum in iciuniorum dominicis? Abbates responderant, hoc ex instituto eorum Patriarchae D. Benedicti obseruare, cuius regula a D. Gregorio Papa confirmata fuerat. Occasione praeallegati canonis consilium. de celebrat. Miss. vbi Innocentii Papae III. verba habentur: quod [Te Deum laudamus etc. dicatur in lau dibus Matutini.] quaeritur inter Auctores, an hoc canticum ad laudes potius, quam ad ma tutinum pertineat: sed communiter respondent Doctores esse matutini partem. Microlog. c. 34. Hugo spec. Eccl. cap. 3. ac praxis id confirmat, dum in nocte Natiuitatis Dom. matutinum cum hoc cantico terminatur; dicitur autem in paredicto can. consilium, quod [Te Deum dicatur in laudibus matutinis:] quia ibi intelligitur matutinum cum laudibus coniunctum, ita docet Nauarrus, et nos in dictione Laudes egimus.

TE IGITVR. Vide Canon Missae.

TEGNON. te/knon, id est, filius: [Bene venisti tegnon. In vita. SS. Perpetuae, et Felic.

TEGVLARIA. FR. Maga, Incantatrix, quia super tecta, ac tegulas earum praestigia facere solent. [Tegularia malefica, quod supra tegulare sacrificet. Closs. Isidori.] in eius tamen textu mendose legitur. Tugellaria maleficia. Huius synonyma. Vide Maga.

TELEIOSIS. telei/wsis2. FR. sic appellatus est Baptismus a D. Gregorio Nanzianz. in Iulianum; vbi ait: [Et primum sanguine quidem, non sancto, lauacrum inquinatur cum nostro Baptismo Baptismum ( teleiwsei telei/wsin ) odii anteponas.

TELETA. caeremonia. Vide Missa.

TELETARCHA. teleta/rxis2. FR. caeremoniarum institutor, conditor, [Quocirca ipsos quoque Discipulos ad sacrum sacerdotium ducens, et si esset, vtpote Deus, caeremoniarum conditor ( teleta/rxis2 ) nihilomninus etc. D. Dionysius Areop. de Eccles. Hierarchia.] Vbi de Christo Domino loquitur Discipulis suis sacerdotium tradente.

TELONIVM. telw/nion, locus, in quo vectigalia exiguntur, Italice Dogana dicitur, a te/los2, id est, vectigal; seu potius te/lesma. [Et cum transisset inde Iesus, vidit hominem sedentem in telonio Matthaeum nomine. Matth. cap. 9.] Dicitur etiam Teloneum ipsamet gabellae exactio. [Postea quoque aliam eiusdem Regis de omnium teloneorum remissione impetrauit. Flodar. l. 2. c. 17.] FR. [De teloneis vero mercatorum, et pontium, et de decimis ad portam Monasteriis dandis, sicut in aliis praeceptis continetur, pariter roboramus. Bullar. casin. tom. 2. constit. 27. Et nullus ei ripatico, vel cispatico, atque portatico, vel teloneo, ei quippiam ingerat. ibidem const. 36.] Sed mendose Toloneo ibi habetur; sicut etiam ibid. const. 60. et alibi passim Theloneum perperam scribitur.

TELONARIVS. Publicanus. [Huius Regis telonarii sunt pauperum oppressores. S. Cyprianus. de ieinnio, et tentat.] Regem, daemonem tenebrarum principem intelligit.

TEMPESTARII. Fascinatores, qui mediantibus corum incantationibus tempestates in aeris regione commonent, de quibus S. Agobertus, qui etiam inquit, quod huiusmodi tempestates a vulgo Aura leuatitia dicebantur. FR. Huiusmodi praestigiatoribus poena praescribitur lib. 1. Capitularium cap. 6. vbi etiam Obiigatores dicuntur, quia inter alias eorum maleficas artes ligant homines, ne matrimonium exercere valeant, de quibus eleganter D. Hieronymus scripsit, inquiens: [Rei vxoriae hostes, quique, vel perpetuas, vel nimium diuturnas nuptiarum ferias feriali carmine, et nodo indicunt.] et Propertius etiam in idem cecinit, de quo in dict. Suffocatus diximus. Huius nominis synonyma. Vide Maga. Obligator.

TEMPLATIM. Vide Vicatim.

TEMPLVM. Vide Ecclesia. Templum Idolorum. Vide Contina. Idolium. FR. Gentiles templa adibant discalceati. [Soluere ealceamentum de pede iussit Moysen illum sacrorum institutorum interpretem, ostendens nondum purum esse, neque omnino a corruptione, ac mortuorum operum qualitate liberum, vitae illius, quae ex lege ducebatur incessum: in quo autem reliquiae corruptionis, ac mortalitatis insint, eum nefas esse ad Deum accedere. Id a Gentilium consuetudine diuinus ille Moyses didicerat: neque enim ii templa adibant pedes induti calceis exanimatorum animantium pell e confectis: id enim eorum legibus inter immunditiae genera recensebatur. S. Cyrill. Alexaud. lib. 2. de


page 614, image: s648

adorat.] quem ritum obferuant etiam hodie Mahometani. aliquando tamen in sacra Scriptura Templum pro regia domo accipi disputata Nicol. Abramus in eius Pharo Vet. Test. lib. 13. cap. 6. num. 27. et seqq.

TEMPORANEVS. opportunus. [Praeparauerat velut homini temporaneum inuitator ille conuiuium. d. Ambros. de poenit. cap. 37.

TEMPORIVS. FR. aduerb. significat citius. [Dominico die temporius surgatur ad vigilias. In Regula S. Bendicti cap. 11.] Vbi aliqui Codices habent mendose Temperius.

TENACVLA. forceps. [Brachium S. Ioseph ab Arimathia in argento, cum tenaculis in manu de argento. In eius vita 17. Mart.] huius vocab. synon. Vide Forceps.

TENI. sunt aliquae virgae, siue baculi, ex belgico vocabulo Teenen, id est, tener, ita appellati. Vide Baculus. Metaphorice tamen sortes significant, vt in frisiis legibus. tit. 14. . 1. refertur; iis enim baculis optantium sortes detegebantur, hoc, nempe, modo, quando inter varios de aliquo delicto imputatos, nesciebatur praecise, quis eorum vere delinquerat; tunc omnes ad Ecclesiam ferebantur, ibique, si duo suspecti crant duo baculi super altare ponebantur, vnus, sciliect, cum signo crucis, alius vero simplex, et lana munda cooperiebantur, interea infamati Deum orabant, vt eorum praetensam innocentiam protegeret, ac ad altare accedens Sacerdos, et si eius copia non esset, innocens puer, sorte deducebat vnam ex illis virigis: et si extrahebatur virga cruce signata, tunc illi duo, vel si plures ibi infamati, omnes innocentes declarabantur, si autem extrahebatur virga sine cruce tunc omnes se purgare ab imputato delicto tenebantur, et quot erant imputati; tot virgae cum singulorum nominibus inscriptae sub ea munda lana tegebantur, et denuo mittebatur sors, et ille Reus delicti declarabatur, cuius nomen prius prodibat, quae superistitiosa ignorantia a Gentilibus originem taxerat, vt colligitur ex supra dict. frisiis leg. loc. cit. FR. a sacris canonibus tamquam saecularis purgatio prohibita fuit, vt ex eius synon. in dict. Purgator notatis inuenire licebit. [Sancimus, et Apostolica auctoritate statuimus, vt sicut bon. mem. Gerardus quondam Casinen. Abbas cum assensu Fratrum suorum decreuit, vt nullus Clericorum in toto Territorio Sancti Benedicti habitantium saeculari iudicio constringatur, nec ab aliqua persona laica iudicetur, vel purgationem facere etc: Bullar. Casin. tom. 2. const. 207.

TENIMENTVM. FR. possessio praedium; quod Romae Tenuta vulgo dicitur: [Prohibemus etiam ne quis homines in tenimentis ipsis habitantes excommunicationi, vel interdicto subiacere, aut Clericos Monasterii, vel tenimentorum eorum ad synodum vocare praesumat. Bullar. Casinen. tom. 2. const. 185. num. 8. et seqq.

TENOR. FR. pro testamento: [Vt legata, quae ex tenore Antonini defensoris a nobis debentur Monasteriis. D. Gregor. in Regist. lib. 12. epist. 30.] Vbi perperam in eius Notis Antonius Dadinus hoc vocabulum possessionem intelligit.

TENSERIA. Vide Tanseria.

TENSO. FR. teneo, retineo. Marculfus Monachus in eius formular.

TENTATIO HVMANA. FR. [Tentatio vos non apprehendat, nisi humana. 1. Corinth. cap. 10.] quae dist. 2. de poenit. can. Inter haec. 23. Sic exponitur. [Hinc etenim Praedicator egregius dicit: Tentatio vos non apprehendat nisi humana: Humana quippe tentatio est, qua plerumque in turpi cogitatione tangimur, etiam nolentes, quia, vt nonnumquam illicita in animum veniant, hoc vtique in nobismetipsis ex humanitatis corruptibilis pondere habemus; iam vero daemoniaca est, et non humana tentatio, cum ad hoc, quod corruptibilitas carnis suggerit, per consensum se animus adstringit.] Vbi Glossa primos motus intelligit, qui non sunt in nostra potestate.

TENTIPELLIVM. Vide Folleo.

TEPORVS. tepidus. [Fauonius flatu teporo, Sidon. lib. 9. epist. 16.

TERESIANI. Vide Corbicularius.

TERGIVERSATOR. FR. est in vniuersum ab accusatione desistens, ita Glossa in cap. In tantum. de Collus. detegen. vbi sic inquit: [Tergiuersari est in in vniuersum ab accusatione desistere. can. si quem. 2. quaest. 3. . Notandum. Vnde potest exponi tergiuersationes, id est, versutias, siue calliditates, de quibus induxit inquisitores, vt desisterent ab inquisitione.] Postillator autem in Rubricam Gratiani, quae incipit: Qua autem. 2. quaest. 3. in princip. quaest. aliam etymologiam huius nominis affert, nempe: [Is est Tergiuersator, qui terga vertit aduersario accusato, et citra abolitionem desistit, et hic incidit in Turpil. et extraordinarie punitur etc.] Glossa vero ibidem distinguit Tergiuersatorem a Calumniatore, et a Praeuaricatore, inquiens hoc pacto. [Accusator in quinque peccare potest, vel errore decipitur, aut temeritate, seu calore iracundiae ad accusandum prouocatur, aut calumniatur, aut praeuaricatur, aut tergiuersatur; sed in omnibus his casibus, si desistit, impetrata abolitione quacumque, non punitur, nec infamis est. vt Cod. de Abolit. lege 1. et 2. etc. Secus si est, vel calumniator, vel praeuaricator, vel tergiuersator. Calumniator tenetur ad poenam talionis (hodie non est in vsu,) vt infra in hac eadem quaest. can. calumniator. et can. qui non. Praeuaricator potest neminem accusare, et extra ordinem punitur, vt infra ead. di. . notandum. in fine. Tergiuersator punitur in quinque libris auri, vt ff. de praeuaricat. leg. 3. in fin. Testis etiam calcumniator poenam talionis sustinet. 3. quaest. 9. cap.


page 615, image: s649

nihilominus 33. quaest. 5. can. haec imago. . mulier. et can. Mulierem. . Nec testis. eadem quaest. Si autem tulerit alias falsum testimonium, punitur extra ordmem. 6. quaest. 1. can. quicumque.] Vide Accusator. Praeuaricator.

TERMINALIA. FR. Gentilium festa, quae in mense Febr. celebrabantur. D. August. lib. 7. de Ciuit. Dei cap. 7. Beda tamen lib. de nat. rer. inquit ad diem 23. Februarii celebrari solito.

TERMINVS LOCALIS. Vide Bundae. Pali termales.

TERMINVS PEREMPOTORIVS. Vide Peremptorius.

TERMINVS. falsum Numen. Vide Facularum atcensores.

TERRATICVM. contributio pro fructibus terrae, quam Colonus soluere debet directo Domino: [De siluis, vbi partem habent, et terris, nullus, nisi per ipsorum voluntatem terraticum accipiat. In praecepto Ludouici Regis.

TERRICVLA. terror. [Pueri, et mulierculae nostrae cruces, et tormenta, feras, et omnes suppliciorum terriculas inspirata patientia doloris, illudunt. Minutius] Vbi de constantia Martytum loquitur.

TERRITORIVM. FR. est iurisdictio, dioecesis, confinium ad Principem, Ecclesiasticam perso nam, Rem publicam, Ciuitatem, vel alium habitantium locum spectans; quod a Glossa in can. si quis Episc. 16. quaest. 3. sic definitur: [Ter ritorium est vniuersitas agrorum intra fines cuiuscumque Ciuitatis.

TERTIA. hora canonica. Vide Horae canonicae.

TERTIANA LABORANS. Vide Hemitritaeus.

TERTIATOR. FR. qui non est Longobardus [Et hoc promittimus de tertiatoribus, vt si a Longobardo venundati fuerint, comparentur. In Capitular. Sicardi apud Camillum Peregri num. cap. 4. et 13.

TERTIOCERIVS. FR. officium, sicut Primicerius, Secundicerius apud Baronium in Notis ad Martyrol. 19. Maii litt. d. Vide Primicerius.

TERTVLLIANISTAE. FR. Haeretici Tertulliani Carthaginensis presbyteri sequaces, qui asserebant animam esse immortalem; sed corpoream, ac peccatorum animas post mortem daemones fieri. 24. quaest. 3. can. 39. Alios Tertulliani errores. Vide Psychicus

TERTVSSVS. FR. proculas lactans. [Si quis tertusum porcellum furauerit. In lege Salica tit. 25. . 11.

TERVNTIANI. FR. Romanorum nummi [correction of the transcriber; in the print numi] cuius valoris erant. Vide Folleralis. Vide etiam Baron. an. 330. num. 44.

TESAGA. Vide Texaga.

TESSARESCAEDECATISTAE. haeretici. Vide Quaertadecimani.

TESSERA. Vide Contesseratio. Contessero.

TESSERACOSTVS. tesserakosto/s2, id est, terminus quadraginta dierum, qui intercedit intra Refurrectionis Pascha, et Ascensionem; quemadmodum Pentecostes dicitur terminus quinquaginta dierum ab eadem Pascha numerandorum.

TESTAMENTARIVS. Vide Elogicus in dict. Elogium:

TESTAMENTVM. Vide Diatheca. Elogium. Scriptura suprema. Tenor. Testamentum falsum. Vide Internecinum. Testamentum officiosum, et Inofficiosum. FR. Glossa in can. si ad seripturas, dist. 10. sic explicat. [Officiosa dicuntur, quae continent pietatem, quae nulli obsunt, et alicui prosunt: sicut inofficiosum dicitur testamentum, quod est contra officium pietatis, vt ff. de inoffic. testament. leg. 3.] Vtrumque Testamontum Sacrae Scripturae. Vide Dittochaeum.

TESTAMENTI PAGINA, apocha. [Viginti solidos, si plus vobis visum fuerit in reparationem Ecclesiarum, quae in ruinis esse perhibentur, sub testamenti pagina dare se conuenit, quatenus et illic remedium sit, et nostra debeat esse munitio. D. Gregor. in Regist. lib. 9. cap. 44. ad Venantium Fasulanum episcopum.] In aliquibus tamen codicibus mendose legitur Monitio cum re vera Munitio restitui debeat, quae cautionem, et assicurationem Pontificis denotat hic. Huius vocabuli synonyma. Vide Apocha.

TESTIMONIALIS. dicebatur Diaconus, qui assistebat episcopo. Fr. Diaconi Assistentes Episcopo ordinati sunt in eorum vitae testimonium, occasione calumniae Symmacho Papae excitatae, vt testatur Ennoidius in suo Apologet. pro eodem pontifice composito. Sed haec ordinatio habetur antiquior, nimirum, in primitina Ecclesia, vt videre est in can. Apostol. lib. 3. cap. 44.

TESTIMONIO. FR. uerbum, testor, testificor. l. Ludouicus. de testibus.

TESTIMONIVM. FR. aliquando in sac. litteris, et penes Eccl. Scriptores pro die festiuo, seu legali caeremonia vsurpatur, vt docent Arias Montanus in psal. 22. 2. Aubllens in 3. Reg. cap. 2. q. 3.

TESIS. FR. qui testimonium praebet. [Quod si amborum partium testes sint aeque idonei; possessoris testes praeferuntur, cum promptiora sint iura ad liberandum, quam ad condemnandum. cap. 3. de probationibus lib. 2. decretal.] Testes numero plures praeferuntur minoribus ex aduerso adductis. Ibidem cap. 19. Ille, qui est eodem crimine infectus, contra reum testificari non potest, nullique de se confesso, aduersus alium in eodem crimine est credendum. Ibid. cap. 10. de testibus, et attestatis. Qui intestabilis dicitur. Vide Inteflabilis. Testis calumniaror, qua poena puniebatur. Vide Tergiuersator. Testis fide dignus. Vide Vtilis persona.

TESTITRAHVS. Aries, ita appellatus, ob magnitudinem testiculorum, quos raptare cogitur. [Nam et Arietem, (non quam Laberius reciprocicornem, et lanicutem, et testitrahum; sed trabs machina est, quae muros frangere militat) nemini vnquam adhuc libratum, illa dicitur Carthago studiis asperrima belli, prima omnium armasse in oscillum penduli impetus, commentata vim tormenti de bile pecoris capite


page 616, image: s650

uindicantis. Tertull. de pall cap. 1.] Hic non de ariete animali loqui ait, de quo antiquus Poeta Laberius cecinit, quem testitrahum, lanicutem, id est, habentem lanigeram cutem, et reciprocicornem, nempe, cornua spiraliter reciprocata habentem appellauerat; sed de ariete bellico instrumento Tertullianus agere dicit, cuius primos inuentores Carthaginenses fuisse affirmat, qui commentantes, et exemplum trahentes ex ariete iniurias capitis ictu vindicante, oscillum penduli impetus formarunt. Oscillum dicitur, quod Romani recentes Cannofiendo la vocant, vt in dict. Oscillum dictum fuit; erat autem penduli impetus, quia librabatur, et impetuose percutiebatur in hostium moenia, dum e brachiis militum, vel ex alia machina per funes pendebat, vt apud Vegetium describitur. FR. Calepinus in dict. Reciprocicornis Vestitrahum pro Testitraho po suit.

TESTVDO. Vide Raca.

TETRADITAE. tetradi=tai, Haeretici ita appellati, quia in festo paschae ad instar feriae quartae ieiunabant, seu, vt aliis placet, quia quartam personam Sanctissimae Trinitatis admittebant. Vide Tetrus.

TETRAGRAMMATON. tetragra/mmaton, id est, quatuor litterarum, ita vocatum fuit nomen Dei, quia apud omnes fere Nationes ineffabile eius nomen quatuor litteris pronuntiatur. Vide Adonai.

TETRANSITON. FR. erat annona pro scholaribus soluenda: [Eorum, videlicet, qui annonas scholarium omnium soluunt, quod appelatur tetransiton. Hypomnest. de Anastasio Apocris. in Collectan. Anastasii per Sirmondum in 8. edita pag. 257.

TETRAO. onis, et Tetraona, nae. Nomen volucris cuiusdam, de quo Tertullianus lib. 1. aduers. Marc. cap. 13. sic ait: [Vna tetraonis pennula, taceo de pauo, sordidum artificem pronuntiabit tibi creatorem?] De hoc volatile mentionem fecit Plinius lib. 10. nat. histor. cap. 22. Aliqui crediderunt esse phasianum: FR. sed de hoc idem Plinius eodem lib. 10. cap. 48. et lib. 11. cap. 33. mentionem facit, atque phasianus auis notissima a Latinis appellata quoque fuit, de qua Statius 4. Silu. 3. Iuuenal. sat. 5. 7. Martial. lib. 5. epig. 8. lib. 13. epig. 44. et 67. et alii. Nonnulli tamen Gallinam pratensem, fiue Gallum montanum Tetraonem esse autumant; sed huiusmodi aues non concordant cum pliniana descriptione Tetraonis in praedicto lib. 10. cap. 22. adducta, vbi sic habetur: [Decet tetraonas suus nitor, absolutaque nigritia, in superciliis cocci rubor. Alterum eorum genus vulturum magnitudinem excedit, quorum et colorem reddit. Nec vlla ales excepto struthicamelo maius corpore implens pondus, in tantum aucta, in terra quoque immobilis praehendatur. Gignunt eos Alpes, et Septentrionalis regio. In auiariis saporem perdunt. Moriuntur contumacia spiritu reuocato. Proximae eis sunt, quas Hispania aues tardas appellat.]:||: In agro Viterbiensi de anno 1662. quaedam auis inuisa capta fuit, quam puto fort asse esse tetraonem prioris speciei a Plinio descriptum; nam dorsum flauum nigris maculis conspersum habebat, alae candidae, ac nigredine in extremitate virgatae, colloque oblongo, et capite cristato, item superciliis coccineis, quae exsiccata conseruatur in museo Eminentiss. Dom. mei Card. Brancacii. FR. Quod penes Romanos vtraque auis Phasianus, nempe, et Tetrao suum peculiare nomen habuerit, patet ex Suetonio in Caligula cap. 22. vbi inquit: [Hostiae erant phoenicopteri, pauones, tetraones, numidicae, meleagrides, phasianae, quae generatim per singulos dies immolarentur.] Auctor vero hic impugnatus est ab Vlysse Aldrouando, qui tom. 2. de Auibus cap. 6. De Vrogallo, seu Tetraone, vocat hanc auem Gallinaceum siluestrem, et Phasianum, et diffuse ibidem agit cap. 7. Insuper in eodem cap. 6. Aldourandus confundit Tetraonem cum Erythro. taone: Erythre enim taon nil aliud est, quam ruber pauo graece; taw/n etenim Graeci, Taus Arabes, et Turcae etiam pauonem appellant.

TETRAPHYLLVM. Vide Crionia. Eius synon. Vide Pileus.

TETRAPOLIS. Vide Theopolis.

TETRARCHA. tetra/rxis2, id est, in quarta parte Princeps; nam Romani iudaicum statum in quatuor partes sub tot Principibus constituerant, quas Tetrarchias appellabant. Tiberii autem Caesaris tempore erat Tetrarcha Galilaeae Herodes, et Philippus frater eius tetrarcha Ituraeae, et Trachonitidis regionis; et Lysania Abilinae tetrarcha. Lucae cap. 3.

TETRAPLA. Vide Hexapla.

TETRAS. Vide Tetrus.

TETRASYRTICVS. Vide Diasyrticus.

TETRAVANGELIVM; Codex continens quatuor Euangelia. [Constantini temporibus fuit Iuuencus Hispanus Presbyter genere nobilis, qui tetrauangelia hexametris versibus fere ad verbum transferens, quatuor libris composuit. Platina in vita Marci Papae I.

TETRAVELA. tetra/boula, id est, quatuor velis. Vide Chrysoclauus.

TETRICVS. FR. ita appellatus est Augustus Imperator. Baron.

TETRVS. te/tartos2, quartus:

Helias vates, quem tetra volumina regum.

Aldhelmus, id est, quartus liber regum. Et pro quaternario numero Tetras vsurpauit D. Ambrosius lib. 3. de Abrahamo cap. 11. ita inquiens: [Eo quod tetras omnibus numeris apta sit.] Qui quidem Sanctus Doctor cum protestaretur minime admittendam esse quartam Sanctissimae Trinitatis personam in lib. de Incarnat. Dom. cap. 7. sic fatetur. [Nec timeo, ne tetrada videar inducere.] Vnde Tetraditae


page 617, image: s651

dicebantur Haeretici, qui quartam personam in diuinis somniabant. Vide Tetraditae.

TEVCRA. et Teucrus. Vide Turca.

TEVTISCVS. FR. Theutonicus, Germanus. [Quem si vulgo audisses, dulcissuus emanabat: si vero idem barbara, quam teutiscam dicunt, lingua loqueretur, praeeminebat claritatis eloquio. S. Paschasius Abb. in vita Adelhardi Corb. Abb.

TEXACA. et Tesaga, furtum occultum. in Lege Salica tit. 11.

TEXTILE. Vide Plecta.

THABOR. et Hermon, montes in Syria, de quibus psal. 88. Thabor interpretatur veniens lumen, et Hermon, anathema eius. D. Aug. in eod. psal.

THABORITAE. Haeretici Hussitae in Boemia, a quadam Ciuitate sic dicti, quam Ziska eorum seductor aedificauerat, et nomen Thabor indidit, vbi iactabat, se veram religionem eius sectarios docere ad ostentaionem Saluatoris nostri, qui suam gloriam tribus Apostolis in monte Thabor manifestauerat. Item huiusmodi Haeretici Orebitae dicti sunt ex eadem ostentatione, quia in monte Oreb, siue Horeb Deus filiis Israel per Moysen se ostenderat. [Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb. Deuter. cap. 1. Dominus Deus noster pepegit nobiscum foedus in Horeb. Ibid. cap. 5.] Qui mons Petra Horeb in Sac. Scriptura, et Petra Oreb promiscue dicitur. [En ego stabo ibi coram te super petram Horeb. Exod. cap. 17. Et petra Oreb. Iudic. cap. 7. et Isaiae cap. 10.] Vide Orebitae.

THALAMVS. pro Ecclesia. Vide Cubiculum.

THALIA. FR qa/leia, id est, conuiuium, ita denominatus fuit quidam Arii liber, in quo ad foedissi ma carnis vitia excitabat. Sozomenus lib. 1. cap. 20. et D. Athanasius de scientia Dionysii, et orat. contra Arian. testantur. Sed potius legendum est Thalea ex famosissima Romae mu liere, de qua Plutarchus in Numa, et Lycurgo: nam in eo libro in lasciuias effeminari suadebat Arius: vnde merito saltatrici Herodiadi a D. Athanasio loc. cit. hic liber comparatus est.

THALLOPHORVS. FR. qallofo/ros2, id est, panathenaicus, qui in gymnicis certaminibus ludebat, ferens in manibus ramum oliuae, vel lauri, quae festa a Theseo in honorem Mineruae instituta fuerunt, et Athenis celebrabantur, atque Panathenaea dicebantur. Erant autem duplicia, maiora, scilicet, in quolibet quinquiennio celebrata, quae a Romanis ideo Quinquatria vo cabantur, et minora quotannis celebrata: in his enim ludis pueri, et puellae complexis manibus pyrricham saltabant. Alexan. ab Alexandr. lib. 5. cap. 8. et lib. 6. cap. 19. Coel. Rhodig. lib. 6. cap. 46. Annualia autem festa Thalysia dicebantur. Idem Rhodig. lib. 12. cap. 17. Quae superstitio in multis Christianorum Ciuitatibus adhuc viget; cum in Kalendis Maii ramos virentes in signum anni recentis sustollunt, quae Romae prohibita fuit ab Alexandro Papa VII. sed apud Romanos Panathenaea in mense Martii teste Dionys. Halicarnasseo lib. 2. celebrabantur, quae autem fiebant in mense Maii. Vide Maiuma. Errare tamen existimo Calepinum in dictione Thallophori asserentem Athenis hos ramos senes, vt plurimum gestasse, vnde per iocum Thallophori dicebantur, qui ad munera obeunda erant inutiles; nec Auctorem aliquem pro se affert. Quare rectius puto, quod ironice thallophori dicebantur senes lasciui, qui ad instar thallophororum puerorum, vt supra dictum est, impotenter supra senectutis vires, et contra eorum aetatis decentiam cum feminis cohircinationem irritare coguntur: hanc enim phrasim vsurpauit D. Io. Chrysost. hom. 8. de Anna etc. ad significandas adhuc impotentes puerorum ad coeundum vires, qui nihilommus ad id proni se ostendunt. [An non videtis frequenter, quod, qui in Vrbibus versantur, pueros nuper lacte depulsos faciunt thallophoros?

THAMAR. FR. nomen prop. in Sac. Script. haebraice significat amaritudinem. D. Aug. lib. 22. contra Faustum. Manich. cap. 84. Sed arabice dactylos fructus significat.

THAMMVS. Syriace Adonidem Veneris amasium significat; nam vbi vulgata habet. [Ecce ibi mulieres sedebant plangentes Adomdem. Ezech. cap. 8.] legunt LXX. [Plangentes Thammus,] a graeco idiomate fammou/s2, de qua su. perstitiosa, ac lugubri celebratione dictum est in dict. Astarthen. Salambona. De bethlehemitico loco, vbi Christus natus est D. Hieronymus epist. 13. haec refert. [Bethlehem nunc nostram, et augustissimum orbis locum, de quo Psalmista canit: Veritas de terra orta est, lucus inumbrabat Thumuz, id est, Adonis, et in specu, vbi quondam Christus vagiit, Veneris amasius plangebatur.] Itaque apud Hebraeos Thamuz tam Adonem, quam Iulium mensem significat, sic etiam Arabes Iulii mensem Tammus. vocant. FR. Menses Hebraeorum, et Arabum cum sint lunares, solet proinde Thamuz mensis, vt plurimum quartum, et quintum mensem solarem amplectere; ideoque Auctores citati in dict. Elul Thamuz quartum anni mensem appellant, qui hic tamen pro quinto mense habetur, Ceterum quo ad Adonidis fabulam, haec narrat Procopius Sophista Christianus in Esaiam commentator super illa verba eiusdem Prophetae. [Qui mittit in mari obsides, et epistolas biblinas super aquas. cap. 19. vbi Procop.] sic inquit. [Placet poetis quibusdam Cinuram olim cum Myrra filia rem hauisse, natumque inde filium Adonim nomine, cuius rei, cum patrem puderet, in monte fuisse expositum, et a nymphis orcadibus educatum. Cum autem ad florem aetatis peruenisset, et venatione delectaretur, Venerem eius pulchritudine victam, cum adoloscente esse congressam: Martem deinde Veneris amore captum, et id ipsum aegre ferentem, cum se in aprum mutasset, venantem interemisse:


page 618, image: s652

Venerem autem, cum mortis dolorem ferre non posset, etiam ad inferos, vt amasium inde referret, penetrasse. Verum cum et ibi etiam a Plutonis coniuge adamari eundem contigisset, anno in duo tributo, vt adolescente sex mensibus diuae alternis potirentur inter easdem conuenisse. Postea vero, cum id reuersa amicis narrasset; instituta festorum celebritate, sicut antea desiderium absentis luctu testati fuerant, eosdem reuertenti esse congratulatos. Atque horum vtrumque in posterum ad nostra etiam vsque tempora (si huius sententiam Auctori credimus) Alexandriae eclebrari: cuiusmodi ritum orgiorum etiam Iudaei verae pietatis immemores, postea sibi assumpserunt. Nam et apud Ezechielen in haec verba legimus; et vidi; et ecce sedentes mulieres Thamuz (id est Adonim) lugebant. Tale vero quiddam erat, quod Vrbis illius Ciues efficiebant. In testam litteras ad mulieres, quae Biblio erant, tamquam Adonide reperto, coniciebant; quod obsignata postea, sacrisque peractis in mare demissa (ut docebant, qui mittebant) Biblum sponte deferebatur, lugendique Ciuitatis mulieribus finem aduentu suo faciebat.

THAMVZ; siue Thammuz. Vide Thammus.

THAMNVS. qa/mnos2, rubus, spinosus frutex. [Thamnus, et piscis fui (inquit) cur non magis pepo tam insulsus, et chamaeleon tam inflatus? Plane vt piscis, ne aliqua sepulturae conditio reputesceret, assum se maluit in Actnam praecipitando, atque ex inde in illo finita sit metensomatosis, vt aestiua cena post assum. Tertull. de anima cap. 32.] De Empedocle 10. quitur, qui in igniuomam Aetnae voraginem se proiecit, et vti pythagoricus animarum transmigrationem asserens a Tertulliano irridetur. FR. Thamnum rubi speciem nullibi legi, cum Plinius lib. 24. cap. 14. omnes rubi species afferat, et de hoc vocabulo nullam faciat mentionem; fotasse Rhamnus restitui debeat ex graeco vocabulo, de quo loco cit. Plinius. [Inter genera ruborum Rhamnos appellatur a Graecis candidior, et fruticosior.] Ita etiam in Sac. Scriptura. [Omnia ligna ad rhamnum. Ignis de rhamno. Iudic. cap. 9. Spinae vestrae rhamnum. Psal. 57.] Bene tamen qa/mnos2 graece est nomen magis late patens, arborum densitatem, cespitem, arbustum, lucum, fructicem significans, a nomine qamh/s2, vel qameio/s2, frequens spissus. Lexicon graeco. lat. Iunii, et Scapulae; qui tamen Scapula valde errat, dum ait hoc vocabulum significare hinnulum, perperam interpretans duo Homeri loca, primum, nempe, Iliad. 22. in quo sic habetur:

*to\n d' ei)/per tela/qhsi katapth/cas2 u(po\ qa/mnw|.

Idest, vt Spondanus interpretatur:

Hanc quamuis lateat trepidans sub frutice.

Alius Homericus textus a Scapula male intelle ctus est Odysseae 6. vbi sie habet Rhapsodus:

*(ws2 ei)pw\n qa/mnan u(pedu/seto di=es2 o)dusseu/s2.

Idest vt Spondanus vertit:

Sic loquutus arbustis clam egreditur diuus Vlysses.

Cum Spondano concordat Henricus Stephanus in eius Thesauro Graeco sub eadem dictione. Quare Pamelius in eius notis ad Tertulliani loeum cit. et Latinius ab eodem adductus non bene interpretati sunt hanc dictionem, ponentes Thamnum in significatione rubi, nam thamnus, vt supra visum est, significat, quemlibet fruticem durissimum. Item Pamelius in figuris prouerbi alibus eiusdem Tertulliani illud adagium supra adductum Aestiua cena post assum, extra rem exponit, inquiens, antiquos cena solitos fuisse apponere quasdam assatas linguas, de quibus ipse autumat loquutum fuisse Tertullianum. Sed re vera aestiua cena, id est aestuans, et ardens rogus intelligitur, qui inferorum, seu funeris cena dicebatur; vnde Catullus cecinit:

Vidistis ipso carpere e rogo cenam.

Et Persius.

--- Sed cenam funeris haeres
Negliget iratus.

Sic enim Empedocles iam assus in flammis Aetnae se in aestiuam, et ardentem funeris cenam exhibuit assum, et combustum.

THANIS. FR. de quo vocab. in psal. 77. [Quae fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Thaneos.] Mandatum humile interpretatur D. Aug. in eod. psal. Sed scribi solet Tanis. n. 13. Isai. 10.

THANATIVM. Vide Soccordium.

THARSIS. FR. regio, Exploratio gaudii interpretatur. D. Greg. Papa lib. 4. moral. cap. 17. in cap. 3. Iob. Ex qua regione classis Salomonis quolibet triennio deferebat aurum, et argentum. 3. Reg. cap. 10. 22.

THASCIVS. S. Cypriani pronomen. [Interea iam Thascius. Prudentius de eiusdem Sancti Martyrio.] et [Cyprianus Thascius Afer] scripsit Georgius Fabricius. Carolus vero Vidman, et Iacobus Bongarsius existimant esse nomen patriae. FR. alii Tatium legunt, putantes esse illius cognomen.

THAVMATVRGVS. qaumatourgo/s2, id est, miraeulorum operator, quo titulo denominatus fuit S. Gregorius Neocaesariensis Episcopus ob prodigiosa eius acta in confirmationem fidei.

THEANDRICVS. qeandriko\s2, id est, diuinus humanus, terminus adinuentus ab Haereticis Monothelitis ad denotandam malitiose eorum assertam opinionem de vnica in Christo operatione, confusa, scilicet, diuina cum humana in Christo natura, qui terminus a Latinis Dei virilis interpretatur, et a Martino Papa I. in eo sensu horum haereticorum damnatus est. Bene tamen his terminis vti possumus intelligendo scilicet, binas operationes, et voluntates in Christo distinctas, nempe, Diuinam, et humanam. Vide Dei virilis. Monothelitae.

THEATRAPVS. FR. Sac. Palatii Apostolici Officialis. [Datum XIV. Kal. Februarii per


page 619, image: s653

manum Amandi Episcopi Theatrapi Sanctae Sedis Apostolicae. In quadam Bulla Martini Papae I. Balaudiniensis Monasterii.] De eodem autem Amando sub eadem data, et in alia Bulla eiusdem Pontificis ad fauorem Elnonensis Monasterii, haec leguntur. [Datum per manum Amandi Episcopi Bibliothecarii Sanctae Sedis Apostolicae.] Bibliothecarii enim officium annexum habebat Cancellariatum, vt in dict. Bibliothecarius ostensum est. Ideo legendum puto Theopropus: qeo/propos2 enim graece oraculorum interpretem Auctore Aeschylo in Prometheo. Apud Iunium in eius Lexico graeco-latino sub hac dictione, significat. Cancellarius enim Apostolicus est Oraculorum, siue intentionum Pontificis in bullarum expeditionibus interpres, ac Organum Papae dicitur: sed hodie de Datario hoc verificatur.

THEATRI pars. Vide Sanauiuaria. Scamma.

THECA. qh/kh, graece significat tegumentum, marsupium, et omne intercludens, atque fere coniungitur cumre, quae intus continetur, vt Chirotheca, Dactylotheca, Hierotheca, Hoplotheca, et similia, et hinc pro Idolo nonnumquam vsurpatur; nam ibi Diabolus suum tegumentum habet, ibique responsa reddebat. [Offendit im pios exsecutores Daemonum thecas in litore colentes. In vita S. Eliphii.] Quatenus vero Reliquiarium significet eius synonyma. Vide in dict. Reliquiarium.

THECLATVRA. FR. incisio, siue simile signum. [Si quis propter intentionem signa noua, aut theclaturam, aut sinaidam in siluis alterius fecerit. I. si quis liber homo. tit. 26. de eo, qui terminum. l. 5. lib. 1.

THELODIVES. vox graeco-latina apud D. Augustinum, et significat cupidum ditandi; nam qi/lw graece significat velle, ac cupere; sic etiam apud eundem Doctorem inuenitur Thelosapiens, id est, sapientiae cupidus; Thelohumilis humilitatis amator.

THELONEVM. FR. Datium. Bullar. Casin. tom. 2. constit. 60. Vide Telonium.

THELOHVMILIS. Vide Thelodiues.

THELOSAPIENS. Vide Thelodiues.

THEMA. qe/ma, communiter positionem significat; apud tamen Ecclesiasticos Scriptores aliquando denotat militem praesidiarium ad custodiendam aliquam regionem positum; imo et ipsam regionem etiam significat. [Vis maius scandalum, quam quod se Imperatorem vocat, imperii nostri themata sibi vsurpat. Luitprand. in legat.] Ac idem vocabulum reiterat, inquiens. [Duo illa themata, quae vltra mare habet, volebant auferre.] FR. ego tamen puto Luitprandum in ea significatione vsum fuisse hoc vocabulo, quo institutum originaliter suerat, id est, positum, siue positionem, eodem enim modo italice dicimus Vn posto difeso, o presidiato da Soldati, nempe locum a praesidiariis custoditum. Item Thema hebraice auster intelligitur, vt S. Greg. in cap. 2. Iob. exponit Moral. lib. 3. cap. 14. et in cap. 6. Iob. ibid. lib. 7. cap. 14. Sic etiam interpretatur locus Ierem. 25. 23. [Dedan, et Theman, et Buz.

THEMVRA. FR. dicitur permutatio litterarum, vt est illa chabalistica. Nicolaus Abramus in eius Pharo vet. testam. lib 7. cap. 2. num. 2.

THENSAE. Vide Vehiculum.

THEODISCVS. FR. Theutonicus, Italice Tedesco dicimus. [Dicam tamen, quae est secundum nostram barbariem, quae est theodisca. Vualfridus Strabo de reb. Eccl. cap. 7.] Vbi saepe vtitur hoc vocabulo. Vide Theotonia. Synon. Vide Teutiscus.

S. THEODORVS. Vide Trichinas.

THEODOSIANI. Haeretici. Vide Eutychiani.

THEOLOGIA. Vide Pantologia. Dicitur Cathedra diuinitatis Theologiae lectura. [In cathedra diuinitatis sedit septem annos. In vita S. Bonifatii Episcopi.] Quia per septennium Sacram Theologiam docuerat.

THEOLOGVS. qeolo/gos2, id est, Deiloquutor, quo titulo cognominatus est D. Ioannes Euangelista, quia tamquam aquila in Verbi increati generationem eius lumina direxit, ac suam exorsus est euangelicam natrationem. Baron. ann. 97. num. 12. Itaque antonomastice sub Theologi nomine a Graecis semper hic Euangelista intelligitur absolute. Verum Theologus Iunior D. Gregorius Nazianzenus a S. Simeone Sancti Mamantis Monasterii Constantinop. Abbate denominatur, ad differentiam Theologi Senioris, et Euangelistae Ioannis. Theologi namque cognomentum Nazianzeno inditum est ob eius supernaturalium, et diuinarum rerum cognitionem, de quibus fuse in eius operibus egit. Hodie vero tam Praeceptores, quam discipuli in hac scientia, Theologi vocantur. Apud antiquos Auctores Doctor diuinitatis dicebatur Theologiae professor. Vide Desophus. Docibilis. Superflui. Theosophus in dict. Areopagus.

THEOPASCHITAE. qeopasxi=tai, Haeretici, ita appellati, qui in Christo mortuam etiam diuinitatem fuisse credebant; nam hoc vocabulum Dci passionem graece significat. FR. Baron. ann. 862. num. 2.

THEOPHANIA. Vide Epiphania.

THEOPHOBVS. FR. nomen proprium viri. Baton. an. 842. nu. 4. et seqq.

THEOPHORVS. hoc titulo decoratus fuit D. Ignatius Martyra a Graecis; eo enim idiomate Deum ferentem significat qeofo/ros2, quia hic Sanctus in corde Deum, et nomen Iesus impressum ferebat. FR. In Menaeo tamen graeco sub 20. Decembris: habetur, quod hic Sanctus Martyr fuerat ille puer, quem Christus Dominus inter brachia eius suscipiens, et statuens in medio discipulorum, inquit: [Quicumque ergo humiliauerit se sicut paruulus iste, hic magnus vocabitur in regno Coelorum. Matth. 18.] ex hoc facto putant Graeci Theophorum


page 620, image: s654

denominatum fuisse hunc Sanctum Martyrem, quia susceptus fuerat a Christo eo pacto, quo dictum est, itaque potius a Deo allatum, quam Deum ferentem dici debet, vel vtrumque. Huius Sancti epistolae friuole, negatiuis, nempe, argumentis, et non positiuis tamquam falsae impugnantur a Ioanne Dalleo, ceterisque recentioribus Haereticis.

THEOPOLIS. qeo/polis2, Dei Ciuitas, ita in sexta Synodo appellata fuit Antiochiae Ciuitas, cuius Patriarcha Theopolitanus dicitur: rationem cur huic Ciuitati hoc nomen inditum fuerat, refert Baron. an. 528. num. 21. et seqq. Apud nonnullos Scriptores eadem Ciuitas Epidaphne appellata fuit, e)pida/fnh, id est, prope laurum. Ab aliis autem Tetrapolis, tetra/polis2 dicta, quia in quatuor regiones diuidebatur. Tandem a D. Hieronymo lib. 2. in c. 6. Ezech. vocatur Rablata.

THEOPREPIA. qeopre/peia diuinus cultus. [Theoprepia autem, ita enim vocatur cultus Dei, maiestati conueniens, est habitus, qui id conseruat, quod Deum decet. Clem. Alexand. lib. 7. strom.] Vide Latria in dict. Dulia.

THEOPROPIA. seu Theopropium, locus, in quo publicabantur edicta Principis ex Graeco qeopro/pion, quod oraculum significat. [Quod autem scripsit eximietas tua dubitare te, vtrum in theopropia debeas eadem gesta iubere proponi; fiat, si potest illuc frequens confluere multitudo. D. August. epist. 158.

THEOPROPVS. Vide Theatrapus.

THEORIA. qewri/a, contemplatio, a verbo qewre/w, contemplo. [Noli autem scrutari, quae supra te sunt, nec inanes cogita theorias. Blesen. serm. 140.] sic appellauit qewri/an S. Germanus Constantinopol. Patriarcha eius tractatum de contemplatione.

THEORETICVS. qewrhtiko/s2, contemplatiuus: quare male in Cassiano collat. 1. c. 1. aliqui legunt. [Theorica vita fragrabat.] Dum legi debeat: Theoretica vita fragrabat: ita enim in eiusdem peruetusto Codice Vaticanae Bibliothecae habetur, et ex contextu eiusdem huius lectionis veritas colligitur, vbi de floribus agitur.

THEOSEBIA. FR. graeca dictio, quae Dei cultus interpretatur. D. August. lib. 10. de Ciuit. Dei cap. 1. et lib. de Spiritu et littera cap. 11.

THEOSOPHVS. Vide Areopagita.

THEOTETA. qeo/ths2, id est, diuinitas. [Theotetam enim, quam Deitatem Latini nuncupant S. Hilar. in cap. 16. Matth.] Vide Dealitas.

THEOTONIA. FR. Germania. Ita Guntherus in histor. Constantinop. cap. 25. apud Henricum Canis. tom. 5. Antiq. lect. Vide Theodiscus.

THERAPEIA. graeca dictio curationem significat, et translatiue orationem. Vide Curatio.

THERAPEVTA. qerapeuth/s2, Curator, minister, cultor, clientulus, item: [Therapeuta est medicus et Saluator. Epiphan.] Eodem vocabulo a D. Dionysio appellatus fuit Religiosus, et Dei seruus.

THERAPHIM. vox hebraica, et significat Idola. [Et sine Ephod, et sine theraphim. Hosca c. 3,] Licet in hunc locum iuxta D. Hieronymi expositionem figuram, et manifestationem significet; nam in eo Hoseae capite minatur Deus, quod propter scelera populi Hebraei, ab laturus sit ab ipso populo sacerdotium per Ephod denotatum, et per teraphim reuelationes Prophetarum. FR. at huiusmodi figurae inter Gentiles tamquam Dii habebantur, futura praedicebant, et ab Astrologis formabantur, vt R. Dauid Kimhi asserit, et quod ammodo influxum quemdam coelestem recipiebant, ita etiam somniatur R. Abrahamus Aben-Ezra insignif inter Hebraeos Astrologus, qui asserit fuisse a Michol talem figuram in lecto posita, vt eius maritum Dauid liberaret. 1. Reg. cap. 19. et ob eundem finem Rachel figuras ab eius Genitore Laban clam abstulerat, vt hic detegere minime potuisset per quam viam cum eius viro Iacob se direxerat; nam vbi vulgata habet: [Eo tempore ierat Laban ad tondendas oues, et Rachel furata est idola patris sui. Noluitque Iacob confiteri socero suo, quod fugeret. Genes. cap. 31.] Paraphrasis Chaldaica transtulit. [Et tulit Rachel imagines, quae erant patris sui.] Locus vero citatus Hoseae sic legitur in vulgata. [Quia dies multos sedebunt filii Israe) sine rege, et sine principe, et sine altari, et sine Ephod, et sine theraphim.] LXX. autem habent. [Quia diebus sedebunt multis filii Israel non exsistente rege, neque principe, neque exsistente sacrificio, neque exsistente altari, neque sacerdotio, neque manifestatione,] Chaldaica paraphrasis transtulit: [Quia diebus multis manebunt filii Israe] absque rege de domo Dauid propnato, et absque dominium capessente in Israel, nec erit, qui sacrificet in beneplacitum in Ierusalem, nec erit in Samaria excelsum, necnon Ephod, nec qui responsum reddat.] Glossa Ordinaria hanc dictionem sic exponit. [Theraphim dicuntur figurae, et simulacra, quae hic intelligimus, Cherubim, et Seraphim, vel quaelibet alia templi ornamenta.] Rabschelomonis. Iarbi haec sunt verba: [Sine Ephod ipsorum Vrim, et Tummim, quod occulta illis iudicet: et sine teraphim. Sunt imagines, quae fiunt cum intentione vnius horae ad id comparatae, et loquuntur ex sese, ac nuntiant occulta. Sic quoque transtulit Ionathan, nec erit Ephod, aut iudicans.] Rab. quidem Abraham Aben-Ezra ita exposuit. [Dicit Iaphet filius Eli, Hoc est, quod dixit: quia non facies mihi sacrificium theraphim statua: iuxta sententiam eius non est statua prohibita, sed sicut loquuta est lex (nimirum in lib. Iudicum.) At alii dixerunt omnia de Idolis dici: sed non inuenimus Ephod in vituperium. Sed rectum est in oculis meis: sine sacrificio Domino: sine statua ipsi Baal; sine Ephod Domino, et sine Theraphim idolis, quae Laban Deos suos appellauit etc.] Rab. Dauid Kimhi, ita


page 621, image: s655

Hoseae locum exponit: [Non est sacrificium ad Deum, nec statua ad Idola colenda: Non est Ephod Deo, quod nuntiet futura per Vrim, et Tummim; Nec sunt Theraphim idolis, quae pronuntiant futura iuxta opinionem credentium in ea: sic nos hodie in hoc exilio omnes filii Israel sumus.] Quibus astipulari videtur Lyranus exponens per Theraphim simulacra Deorum, sed haec opinio impugnatur a Dionysio Carthus. art. 8. in c. 3. Hoseae. Ea potissimum ratione, quia Deus in praedictum Prophetae lo cum Hebraeis ornamenta templi, et religionis minatur se ablaturum, itaque sic inquit Carthusianus. [Et sine theraphim, id est, imaginibus Cherubim, et Seraphim, quae erant in templo, quae simul cum templo ceffauerunt. Theraphim proprie appellantur simulacra, seu figurae, sed nunc pro Cherubim, ac Seraphim, aliisue quibuslibet templi ornamentis sumuntur, secundum Hieronymum. Quidam per theraphim intelligunt imagines, in quibus solebant Daemones dare responsa, quibus obuiant, quia omnia, quibus filii Israel dicuntur hoc loco priuari, pertinere videntur ad poenam eorum, atque miseriam propter corum peccata. Esse vero sine theraphim, felicius est, quam ea habere. Denique Ephod, et theraphim erant in habitaculo Leuitae, qui erat Sacerdos Michae, vt legitur Iudicum. 17.] Leo Castro Hoseae commentator theraphim intelligit esse lapides illos pretiosos in sac. veste Summi Sacerdotis positos, ex quorum splendore, vel obscuritate vaticinabantur futura, vt tradit Ioseph. de antiq. lib. 3. cap. 10. Castro, inquam, translationi LXX. innititur, qui pro dictionibus Ephod, et Theraphim interpretantur Sacerdotio, et Manifestatione. Quae opinio ex Cherubim etymologia confirmatur, quae latine similitudinem, et simulacrum significat, hinc aequiuocarunt supra dicti impugnati Auctores, male intelligentes simulacra Deorum. Vide Cherubim. Ceterum de hac dictione fit mentio in cap. 17. Iudicum in significatione Idolorum, vbi sic habetur: [Qui aediculam in ea Deo separauit, et fecit Ephod, et theraphim, id est, vestem Sacerdotalem, et Idola.] Item cap. 18. Ibid. [Nostis, quod in domibus istis sit Ephod, et Theraphim, et sculptile, atque conflatile] Et inferius: [At illi, qui ingressi fuerant domum iuuenis sculptile, et Ephod, et Theraphim, atque conflatile tollere nitebantur.] Et post pauca. [Tulerunt igitur, qui intrauerant sculptile, Ephod, et Idola, atque conflatile.] Item paulo post: [Et tulit Ephod, et Ido la, ac sculptile.] Itaque impugnari potest Carthusiani opinio nedum ex hisce auctoritatibus, quod theraphim etiam idola significet; sed etiam Hoseae verbis, nam Propheta in persona Dei Hebraeos minabatur auferre de medio illorum omnem regni potestatem, et religionis decorem, vt ita mortificati, ac contriti auferrent etiam ab eis vitia, et idolatriam: vnde hanc protestationem exorsus est Hofea c. 2. inquiens: [Auferat fornicationes a facie (nimirum, Synagogae,) et adulteria in medio vberum suorum, ne forte expoliam eam nudam.] Idest, vt in eodem cap. [Cessare faciam omne gaudium eius, sollemnitatem eius, neomeniam eius, et Sabbatum eius, et omnia festa temporis eius,] sed quo fine hoc faciturus erat Deus? En quod per oseiusdem Prophetae ibid. Deus ipse respondens subiungit, vt [Et auferam nomina Baalim (nempe, Idolorum) de ore eius, et non recordabitur amplius nominis corum.] Quod si hoc facient Israelitae, tunc subiungit immediate: [Percutiam cum eis foedus in die illa.] Duplicia ergo ait Deus se ablaturum, et bona, nempe, caeremonias, et mala, adulteria, scilicet, fornicationes, et idolatriam; vnde retorquendo Carthusiani argumentum, quod verum quidem est, quod auferendo Israelitis felicitates regni, et templi miserabiles eos reddit, et priuatione Theraphim felicius eis erit. Sed ablatio bonorum ea intentione praemittiur a Deo, vt populus ex inde contritus idola, et vitia detestetur. Nec Iudicum auctoritas cap. 17. quam pro se Carthusianus affert, ei suffragatur; nam, vt supra retuli, iteratis vicibus declarat Sac. Scriptura ibi pro Theraphim Idola intelligere; vbi videtur, quod abutebantur Ephod hebraei in sacrificio Idolorum.

THERISTRVM. qe/ristron, id est aestiuum, muliebre capitis ornamentum, siue velum a graeca dictione qe/ros2, nempe, aestas: [Atticas stolas comportantem, et theristra tibi, et mihi sub aestiuum anni tempus accommodata. Synes. epist. 52.] De eodem velo Tertullianus cap. 4. de pall. mentionem facit, dum Herculem effeminatum describit, inquiens. [Qualis ille Hercules in theristro Omphales fuerit.] Et in Sac. Scriptura etiam habetur hoc vocabulum. [Quae depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum, et mutato habitu sedit in biuio itineris. Genes. cap. 38. Et vittas, et theristra. Isai. cap. 3.] FR. graeca vox qe/ristron pallium etiam denotat muliebre: nam vbi in vulgata legimus: [Nunicatumque est Thamar, quod socer eius ascenderet in Thamnas ad tondendas oues. Quae depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum, et mutato habitu, sedit in biuio itineris. Genes. 38. 14.] ac de Rebecca in vulgata: [Ac illa tollens cito pallium, operuit se. Genes. 24. 65.] LXX. autem Theristrum verterunt: et in Cant. 5. 7. vbi vulgata habet: [Tulerunt pallium meum] graecus textus qe/ristron legit: licet verum sit, quod eo pallio feminae caput obnuberent: quare inquit Ambrosius. [Bene quidem quasi sponsa veniebat cum pallio, quo obnuberat caput suum, cum sponsus occurreret: sicut Rebecca, quae cognito, quod Isaac venireto obuius, descendit de camelo, et pallio operuit se. lib. de Isaac. c. 6.] Hoc indumento vtebantur, etiam penes


page 622, image: s656

Romanos sponsae, quo caput cooperiebant: vnde inquit Festus lib. de verb. signif. [Nuptias dictas esse, ait Aelius, et Cincius, quia flammeo caput nubentis obulouatur, quod antiqui obnubere vocarunt.] et clarius cit. D. Ambros. ibid. cap. 7. de hoc sponsae pallio ait: [Non otiose pallium eius sublatum intelligis, vt aperta meritis et nuda fulgeret.] De vsu tegendi capita feminarum romanarum adi Baron. in Notis ad Martyrol. 7. Maii lit. c. de eodem indumento Isai. 3. 23. [Et Sindones, et vittas, et theristra.] D. Hieronym. [Theristrum pallium dicitur, genus etiam nunc arabici vestimenti, quo mulieres prouiniciae illius velantur. qq. in Genes.] ac in cap. 3. Esaiae: [Habent mulieres, et theristra, quae nos palliola possumus appellare, quibus obulouta est Rebecca: et hodie quoque Arabiae, et Mesopotmiae operiuntur feminae, quae hebraice etc. graece qe/ristra, ab eo, quod in qe/ri; hoc est, in aetate, et caumate corpora protegant feminae Theristra, quo tenuissimo in aestibus tegebantur vmbraculo.] Ex Hesychio, qui inquit: [Theristra tenue indumentum, aestiua vestis.] Item erat idem, ac Maphorium, de quo suo loco dictum est. [Theristrum, et maphorium appellant. Philo Carpath. Episc. in cap. 5. Canticor.] Maphorium Fortunatus in vita S. Hilarii lib. 2. pallium esse tradit: [Cereus illuminatus casu super sepulcrum eius ardens, corruit; ita vt maphortem sine laesione aliqua perarderet.] et paulo post pallium illud appellat inquiens: [Tamquam si confinium cum ipsa fecisset inter ignem, et pallium.] Vnde colligitur theristrum, siue maphorium, seu maphortem fuisse etiam in vsu virorum, idque clare ex Tertulliano supracit. ac de Chrysostomo Constantinop. Episc. ex Synodo contra eum coacta: [Conuocato Cleri totius Concilio, eum produxisse in medium tres Diaconos Acacium, Endraphium, et Ioannem, eosque accusasse, quasi maphorium ipsius furto abstulissent.] a Suida vero Kridemnon appellatur: *krh/demnon, *kefalode/smion, h)\ mafo/rion, id est, Kridemnon, capitis est ligamen, siue maphorium, vnde per dictionem kefalode/smion datur intelligi, quod aliquo ob ligaculo deuictum ligaretur in capite; describitur hoc indumentum ab Eustathio in Iliad. c. [Kridemnon capitis sane tradunt esse velamentum ad humeros vsque demissum.] de Theristro etiam Isidor. lib. 19. cap. 24. Hoc tamen genus pallii penes arabes mulieres inseruiebat ad tegendum caput, et faciem, de quibus Tertull. [Indicabunt Arabiae feminae ethnicae, quae non caput; sed faciem quoque ita totam tegunt, vt vno oculo liberato contentae sint dimidiam frui lucem, quam totam faciem prostituere. de Virgin. veland.] quod vsque ad praesens feminae orientales obseruant.

THESAVRARIVS. Ecclesiastica dignitas in plerisque Cathedralibus. Item Romae est Thesaurarius Camerae Apostolitae. [Ad Thesaurarium pertinet Basilicarii, et Ostiarii ordinatio, incensi cura, chrismatis cura conficiendi, baptisterii ordinandi, praeparatio luminariorum in sacrario, praeparatio sacrinficii de his, quae immolanda sunt, ad eum veniunt de parochis prop chrismate; cereos, et oblationes altaris ipse accipit a populo, ipse colligit per Ecclesias cereos in festiuitatibus, ad eum pertinent ornamenta, et vestimenta altaris; quidquid in vsu templi est sub eius ordinatione exsistit; vela, et ornamenta Basilicarum, quae in vrbe suut, et non habent Presbyterum, ipse custodit. De candelis autem, et cereolis quottidianis quidquid superest in Basilicis, Basilicarius per singulos menses huic deportat. Isidor. lib. 2. de Eccles. off. cap. 11.] Eius synonyma. Vide Arcarius. Archiphylax. Cassularius. Cimeliarcha. Saccularius. Sceuophylax.

THESAVRVS. Vlde Entheca.

THEVRGIA. FR. superstitiosa, et magica, ars, quae falsam purgationem animis daemonum inuocatione promittit. D. Aug. lib. 10. de Ciuit. Dei cap. 9. et 10.

THEVT. FR. dicebatur quintus Mercurius Trimegistus ab Aegyptiis, et anni primus mensis etiam appellabatur. Cicero de nat. Deor. lib. 3. Item Thent, seu Thot vox est aegyptia, quam Nicolaus Abramus in eius Pharo vet. test. lib. 8. cap. 23. existimat fuisse nomen Iosepho Iacob filio ab Aegyptiis inditum.

THIA. qei/a, nomen genericum, quod tam Materteram, quam Amitam significat, quo vocabulo vtuntur adhuc Hispani, Itali tamen Zia pronuntiant, et Melitenses semper latinum vocabulum retinent Amiti, siue, Amti. Amita, id est, Thia ex parte paterna: [Si quis Clericorum, vel Monachorum praeter matrem, aut germanam, vel thiam etc. Concil. Bracaren. cap. 15.] Quare in S. Gregorii Papae Registro lib. 1. cap. 37. in epist. ad Anthemium Subdiac. mendose habentur haec verba: Paterchiae meae: cum restitui debeant: Pateriae thiae meae. FR. reperitur etiam poenes nonnullos Ecelesiast. Scriptores etiam nomen masculini generis Thius.

THIARA. Vide Mitra.

THICINYNA. FR. vox mendosa apud Isidorum, vbi de sacris indumentis Summi Sacerdotis agens, sic inquit: [Machil, quod est tunica talaris, tota thicinyna.] quod vocabulum iuxta antiquum eiusdem Auctoris Codicem M. S. Corexit Vossius Hyacinthina. Ita etiam legitur in impresso Venetiis de anno 1483. ac magis confirmatur haec germana lectio, ex epistola Sancti Hieronymi ab Fabiolam, vbi de eodem Sacerdorali indumento scribens, sic ait: [Mail, id est, tunica talaris tota hyacinthina.

THINGARE. FR. donare vniuersaliter, ac libere. l. si quis liber. de Adulter.

THINX. FR. Donatio vniuersalis, ac libera. Item et singularis. l. si quis liber. de Adulteriis.