14 February 2004 Ruediger Niehl
text typed (without italics) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - Could not identify errata-list item: 548. 1. lin. 46. stadium
06/2006; 12/2006; 02/2011 Cornelius Amberger; Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
spell check partially performed; the special sign ||: (resp. [erroneously?] ||. ) inserted (see the explanation of the printer: page 18)


image: s001

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM,



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

HIEROLEXICON SIVE SACRVM DICTIONARIVM AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI ET CAROLO EIVS FRATRE ROMAE Ex Off. Bernardoniana Sub Signo Virtutis Anno 1677 Superior [abbr.: Superiorum] permissu Et privilegiis



image: s004

[gap: praeliminaria; body text (tomus primus)]

image: s391

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM, IN QVO Ecclesiasticae voces, earumque Etymologiae, Origines, Symbola, Caeremoniae, Dubia, Barbara Vocabula, atque Sac. Scripturae et SS. PP. Phrases Obscurae elucidantur. AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI, Olim Cath. Eccl. Viterb. Canonico Theol. Sac. Indicis Congregationis Consultore, Proton. Apost. Eq. Aurato, Com. Palat. ET CAROLO EIVS FRATRE Biblioth. Alexandrinae in Archigym. Vrbis Praefecto. OPVS Figuris ornatum, quod praecedit Index Criticus, ac subsequuntur SYLLABVS graecarum vocum exoticarum, de quibus in eo agitur, et CONTRADICTIONES APPARENTES Sac. Script. ab eodem DOMINICO conciliatae, et ex eius Schedis in hac tertia, et postuma impressione auctae. PARS SECVNDA. [gap: illustration] ROMAE, Sumptibus PONTII BERNARDON Via Parionis, sub signo Virtutis. M. DC. LXXVII. SVPERIORVM PERMISSV, ET PRIVILEGIIS.



page 359, image: s393

[gap: body text (tomus secundus)]

page 579, image: s613

SPVRCALLA. FR. spurcitia, foeditas. [Cui Paganorum decepta gentilitas ad sedandam furoris vesaniam fanatice lustrationis spurcalla thurificabat. Aldelmus. lib. de Virg. cap. 12.

SPVRIVS. Vide Manzer.

SPVTACVLVM. sputum. [At ego sputaculum maximum in os eius ingeminans, totum me in eum Christi nomine armatum igeffi. In vita S. Antonii.

SQVAMOSVS. Vide Pholidotus.

SQVATVS. piscis species, italice squadro dicitur, cuius aspera pelle vtuntur fabri lignarii ad puliendum eorum opus, ideo a Graecis. r(i/nh, id est, Lima; a Latinis autem squatina dicitur. [Praeses vero iussit sale asperrimo cum squato dorsum eius fricari. In vita S. Ananiae.

SQVILLA. Vide Scella.

STABILIS COMES, et Stabilis Dux. FR. alii autem Stabuli Comitem, siue Stabuli Ducem scribunt. [Desiderius Rex Andream Referendarium suum, et Stabilem Ducem Oratorcs misit. Blondus decad. 2. lib. 1.

STABVLARIA. ita appellata fuit S. Helena Magni Constantini Mater a Gentilibus, ex eo quia magnum obsequium erga animalium stabulum in quo natus fuerat Christus, praestauerat. [Bona stabularia, quae tam diligenter praesepe Domini requisiuit. Bona stabularia, quae stabularium non ignorauit illum, qui vunera curauit a Latrone vulnerati. D. Ambros. in orat. de Theod.

STABVLVM. Vide Catabulum. Equorum stabulum. Vide Equaritia. Meritorium. Staplus.

STACTE. FR. stakth/, pinguedo recentis mytrhe [Portantes aromata, et resinam, et stacten. Genes. 37. Sumite de optimis terrae ftuctibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resinae, et mellis, et storacis, stactes, et tere binthi in sacculis reportate. Ibid. cap. 42 Dixitque Dominus ad Moysen: sume tibi aromata stacten, et onycha, glabanum boni odoris Exod. cap. 30. Dan, et Graecia, et Mosel in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum, stacte, et calamus in negotiarione tua. Ezech. cap. 27.] Plinius de arboribus myrrhae lib. 12. cap. 15. agens, sic inquit: [Sudant autem sponte prius, quam incidantur, stacten dictam, cui nulla praefertur. Ab hac satiua, et in siluestri quoque mclior aestiua. Non dant ex mirrha portiones Deo, quoniam apud illos nascitur. Regi tamen Gebanitarum quartas partes eius pendunt. Cetero passim a vulgo coemptam, in folles confarciunt, ipsique vngentarii digerunt, haud difficulter odoris, atque pinguedi nis argumentis.] mysterium, quod Deo ex myrrha non dent portiones, haud bene intellectum fuisse a Plinio puto; nam non est connaturalis ratio gentium, quod non detur Deo id, quod apud eos nascitur; imo contrarium constat, nempe, quod gratitudinis gratia ex frugibus propriae terrae vnusquisque decimas, ac primitias, nedum lege diuina; quin ex innata gratitudine illi tribuere cogitur, vt etiam apud Ethnicos omnes vsitatum fuisse legitur. Insuper si Plinii ratio vera esset, sequeretur, quod Populi illi non solum myrrhae portiones Deo negarent, sed etiam omnium frugum ibidem nascentium; quare ergo solius myrrhae oblationes renuebant dare Deo? Aliud siquidem mysterium in hoc internoscere licet, quod puto non esse, nisi quia myrrha mortalitatis symbolum est, ideo Deo immortali offerre non licet, ideoque in Exodo supra iusserat Deus offerre illi myrrha, et eius stacten commixtam aliis aromatibus ad significandam futuram hypostaticam naturam in Christo, sic etiam in tribus Magorum muneribus Christo oblatis Commixta fuit myrrha, nam, vt ait D. Leo Papa serm. 2. de Epiph. [Mysticas illi de thesauris Domino munerum species obtulerunt.] Ac clarius D. Gregorius Papa homil. 10. in Matth. inquit: [Magi vero aurum, tus, et myrrham deferunt. Aurum, quippe, Regi congruit; tus vero in Dei sacrificium ponitur; myrrha autem mortuorum corpora condiuntur. Eum ergo Magi, quem adorant, etiam mysticis muneribus praedicant: quro Regem, ture Deum, myrrha mortalem.] Id autem, quod Plinius dicit Regi Cebanitarum, magis ille cum Sac. seriptura concordat, in qua habetur. [Dedit eos in manus Gabaonitarum,] quam Strabo, qui hos populos mendose Catabanitas appellat. Cyrillus aurem Alexand. in lib. 9. Leuit. alium mysticum significatum ad ducit; [Quaerit et stacten; colata enim, et defoecata vult esse verba nostra, vel opera.

STADIVM. pro semita pomarii, de Susanna loquens Tertullianus, vsurpauit, inquiens: [Ceterum in stadio mariti non puto velatam deambulasse. De Coron. milit.] Fr. Item dromium, seu curriculum significat [Ii. qui in stadio currunt. 1. Cor. 9. 24.] accipitur etiam pro geometrica mensura. [Interuallo quinque stadiorum. 1. Macab. 11. 5.] De quo saepe in Sac. Scriptura, quae tamen distantia varie affertur ab Auctoribus. Plinius lib. 2. cap. 23. inquit continere pedes 625. quae mensura octies sumpta efficit mille passus. Suidas vero ait eontinere 400. cubitorum, quod expressius habetur hic in dict. Pes. sed verietas haec intelligi debet respectiue ad regiones, sicut etiam nunc accidit, quod in variis prouinciis longiora, vel breuiora milliaria mensurantur.

STAFFLVS. Vide Staplus.

STALARIA. FR. silua cedua. l. si quis stalariam. de damno, et iniur. Item in Bullar. Casinen. to. 2. const. 64. const. 73. 117. 131. et alibi ibidem.

STALLVM. sedile in choro, vnum ab alio distinctum. [Intrauit chorum vterque, stante Priore in stallo suo. Caesar. lib. 1. cap. 6.] Ac idem lib. 5. cap. 5. [Vidit duos daemones iuxta presbyterium intrare, et paulatim ascendere ad stallum


page 580, image: s614

Abbatis.] Vide Cancelli. Chorus. Formula. Misericordia. Paslophorium in dict. Cubiculum. Vidc Vastellum. FR. Item aliquando macellum significat. [Et quod dicebant alibi, quam in stallis Decani, et Capituli carnisices carnes vendere non debere.] Et inferius. [Cum idem Episcopus post citationem carnes in stallis aliis vendi fecisset. In Decretal de appellat. cap. 69.

STANTES. dicebantur Christiani in persecutione fidei constantes, e contrario Lapsi qui timore tormentorum a fide apostatabant: [Episcopi in vnum conuenientes, praesente, et stantium plebe. D. Cyprian. epist. 14.] quam dictionem in hoc Cypriani loco aliqui perperam corrigere maluere; sed cum alibi eadem voce vtatur, mutandam esse nequaquam reor: in eodem enim sensu epist. 27. [In omnibus stantibus] dixit: et clarius epist. 30. habetur. [Preces stantium.] FR. existimo non incongrue Cypriani dictum ex verbis Christi deriuari, com dixerat. [Ante Praesides, et Reges stabitis propter me in testimonium illis. Marc. cap. 13.] Vnde stantes ap. pellauit intrepide fidem coram tyrannos profitentes.

STANTIA. FR. a stando, pactum obligatorium intelligitur aliquando, in quo omnino stare debetur. Glossa in l. si quis debitorem. de debitis, et gaudimoniis. Vide Synthica.

STAPEDIVM. stapes. [Vt cum Summus Pontifex equum ascenderit, stapedium sellae eius teneat. Dauantria M. S. vbi Coronat. Imp. Coerem. describit.] ER. D. Hieronymus Stapiam appellat. Vide Strepa.

STAPHVS. Vide Staupus.

STAPHYLINVM. pastinaca erratica. Vide Plinium in dict. Suffocatus.

STAPLVS. Stabulum, Germani Stapel dicunt. In l. salica tit. 58. vbi etiam Stafflus dicitur. Eius synonyma. Vide Stabulum.

STAPVLVS. Vide Aristaton.

STATER. moneta, de qua fit mentio in 1. Reg. cap. 9. 4. Reg. cap. 7. Ierem. cap. 32. Ezechiel. cap. 4. et Matth. cap. 17. Quae auri vnciam pendebat, id est, tria monetae scuta; nam inseruiuit ad soluendum tributum duarum drachmarum pro duabus, personis, vt in eodem cit. cap. Matthaei habetur; hinc quatuor drachmas con tinebat. FR. Vrbanus Papa ex hac Euangelica tributi solutione significatum deducit, nempe, [Tributum in ore piscis, piseante Petro inuentum est, quia de exterioribus suis, (quae palam cunctis apparent) Ecclesia tributum reddit. Non autem totum piscem iussus est dare; sed tantum staterem, qui in ore eius inuentus est: quia non Ecclesia dari Imperatori, non pontificalis apex, qui in ore capitis Ecclesiae praeeminet, subici potest Regibus, sed sane (ut diximus) quod in ore piseis inuenitur pro Petro, et Domino dari iubetur: quia de exterioribus Ecclesiae, quod constitutum antiquitus est, pro pace. et quiete, qua nos tueri, et defensare debent, Imperatoribus persoluendum est. Can. Trihutum. 23. 1. 8.] et ibi Glossa. Vide Drachma. Siclus.

STATERA. Vide Bisantinus. Exagella. Lance.

STATIO. id est, mansio, ac mora, quam fideles Christiani in Ecclesiis agebant, sumpta a militib. metaphora, quia huius saeculi Ecclesia militaris dicitur: hinc cum stationarii milites in eorum stationibus vigilias exerceant; sic etiam Ecdlesie fideles stationem ecclesiaslicam pro ieiunii vigilia promiscue intelligebant; vnde Soluere stationem, et Soluere ieiunium idem significabat; ideoque; in die feriae IV. et VI. stationes vsque ad horam nonam prolongabantur. [Discernunt autem quidam inter ieiunium, et stationem: nam ieinnium est indiflerenter cuiusliber diei abslinentia, non secundum legem, sed secundum propriam voluntatem; statio autem est obseruatio statutorum dierum, vel temporum, vt quartae, et sextae feriae, vel quadragesimae. Isidor. lib. 6. etym. cap vltimo.] Ac idem docuit D. Ambrosius serm 36. inquiens. [Stationes vocantur ieiunia, quod stantes, et commorantes in eis, inimicos insidiarum repellimus.] Licet autem Ioannes Diaconus in vita Sancti Gregorii Pontificis illum stationes Romae ordinasse dicat; hoc ramen non de primaeua institutione intelligi debet; nam S. Hilarius Papa qui multo ante Gregorium sedit in Pontificatu, de eo legitur, quod: [Hic constituit in Vrbe Ministrales, qui circuirent constitutas Stationes.] Ministrales siquidem dicebantur Clerici ad inseruiendas Missas in eis Ecclesiis, in quibus slationes celebrabantur, et Subdiaconi Stationarii dicebantur, qui Pontifici in stationum Ecclesia celebranti mini strabant. Itaque Gregorius stabiliuerat Ecclesias pro stationibus destinatas; tempore enim persecutionum Ecclesiae stationes fiebant in cryptis, et in subterraneis Sanctorum Martyrum Coemeteriis, et a Subdiacono Regionario antecedenti die publicabatur statio prozima in Missa sollemni ante communionem sequenti forma verborum, quam in quodam vetustissimo Celemoniali m. s. inueni, nempe, [Crastina die veniente siatio erit in Ecclesia Sancti N. I. Mox Chorus respondebat: Deo gratias. Acolytus deinde in eodem stationis die ex Ecclesia, vbi celebrabatur, deferebat Papae srustillum elychnii oleo lampadis eiusdem Ecclesiae stationis intmctum, et elata voce dicebat [Iube Domne benedicere;] ac post Pontificis benedictionem prosequebatur cantum, dicens: [Hodie fuit statio ad Sanctum N. qui salutat te.] Pontisex sumebat elychnium, ac deuote osculans, respondebat: Deo gratias. deinde Cubiculario consignabat, quae omnia elychnia conseruabantur vsque ad obitum Pontificis, in quo euentu ex eis puluillus implebatur, et sub capite defuncti Pontificis ponebatur. In eodem Caeremoniali etiam legi quandam Caeremoniam scitu dignam, quae in Basilica S. Mariae Maioris in statione Vigiliae Natiuitatis Domini erat


page 581, image: s615

solita obseruari, nimirum. [In isto die statio ad S. Mariam Maiorem, vbi Dominus Papa debet Missam cantare cum scholis, et familia Palatii, et Episcopus Albanensis debet facere cenam optimam toti Curiae, et debet mittere ad Curiam duo potima busta poreorum.] Hodie vero nomine stationis intelligitur indulgentia, quae acquiritur in ea Ecclesia, m qua statio assignata reperitur. Ad stationem pertinentia. Vide Sabbatum vacans in dict. Sabbatum. Item nomine stationis intelligitur aliquando populi concursus, qui processionaliter associabat Pontificem ad aliquam Ecclesiae sollemnitatem, et absiie ieiunio ibat, quemadmodum temporis paschalis stationes, aliique festiuitatum dies.

STATVA. Vide Icona.

STATVNCVLA. sigillaris, et parua statua. [Ille enim, (id est, Damon) cum ei in statunculis, et simulacris formaret. S. Cyprian. de Alcatorib.] Item reperitur in genere masculino. [Et venientes satellites ad eum cum statunculo Ionis, dixerunt. In vita Sancti Concordii.] Vide Sigillum.

STATVTARIVS. FR. qui statuta condit. [Item excommunicamus statutarios etc. lib. 5. decretal. tit. 39. cap. 49. et 53.] Ibique Glossa.

STATVTVM. liber statutorum. Vide Capitularium. . Capitularis.

STAVPVLVS. Vide Staupus.

STAVPVS. vocabulum valde obscurum. [Staupos argenteos duos in arcu, quem ex argento faece rat, suspendit. Anast. Biblioth. in Nicolao I.] ex verbo Suspendit coniecturo, quod Staphos dicere fortasse voluisset ex graeco vocabulo sa/fos2, quod vas significat, suspendi solitum ad arcus orna mentum, atque ex eius diminutiuo nomine confirmatur, nempe, Staupalus, quod pensile, in quo reliquae ponebantur significat. [Misericordia viscera tacta staupulum, qui ob signum sperandae salutis pendebat, iussit deorsum vno pede dimitti. In vita S. Valburgis Virg.] Ex quibus tamen verbis probabilis eorum opinio redditur; qui staupum fascias significare putant, ac propterea Straupum corrigunt. Item alii Stropum legunt, insigne, nempe, quod in capite Sacerdo ris ponebatur ex Festo. FR. meus Festi Codex ex farnesiano exemplari sic habet [Stropus est vt Ateius Philologus existimat, quod graece tro/fion vocatur, et quod Sacerdotes pro insigni habebant in capite, quidam coronam esse dicunt, aut quod pro corona insigne in caput imponatur, quale sit strophium. Itaque apud Faliscos idem festum esse, qui vocatur struppearea, quia coronati ambulant, et a Tuseulanis, quod in puluinari imponatur Castoris, struppum vocari.] Hinc locum Anastasii puto magis significare coronam, quae ad Ecclesiae ornamentum suspencebatur, vt in dict. Corona dictum fuit.

STAVRACINVS; hoc vocabulum varie a plerisque intellectum fuit; sed re vera absque probabilitatis fundamento. Quare hoc vocabulum nil aliud siguificat; quam textile crucibus contextum, de quibus dictu est in diet. Casula, et Gammadia; sauro\s2 enim graece, latine crucem, et koino\s2 pa tens, et intermediatum significant, quod ex sequentibus verbis enidentuer patet, nempe [Cortinas de palliis stauracinis, seu quadruplis. Anastas. Biblioth. in Adrian.] Nam quadruplam figuram angulares cruces formabant, et ideo Polystauria dicebantur, id est, multis crucibus referta, et Gammadia, quae graeca littera, vt suo loco dictum est, angnlaris formae quadruplicatam crucem figurat. FR. Idem affirmat Torrigius in tract. de cryptis Vatican. impress. secunda pag. 184.

STAVROLATRA. staurola/trhs2, id est, Crucis adorator; sic Haereticorum secta in Atmenia appellabatur, quae praeter Crucem aliam adorationem non permittebat. Nicephor. lib. 18, cap. 54.

STAVROPATA; stauropa\ths2, id est, Crucis peierator; in octaua Synodo Stauropatae appellati sunt Episcopi illi, qui contra iuramentum super Crucem praestitum, cum Photii perfidia communicarunt.

STAVROPEGIVM. stauroph/gion, id est, Crucis confixio, seu ercctio; quod fere significat caeremoniam erectionis Crucis in loco ab Episcopo consecrando, vt in Caeremoniali Episcop. habetur. [Nullus audeat aedificare Ecclesiam, vel Oratorium, antequam Ciuitatis Episcopus veniat, et ibi vota faciens, Sanctiffimam Crucem infixerit. Iul. Antecess. const. 61.] Vnde quia talis caeremonia exerceri non poterat ab Episcopo, nisi intra limites eius inrisdictionis; hinc non raro pro Dioecesi hoc vocabulum eriam vsnrpatur, vt in aliquibus Conciliis habetur; itaque significat iuri sdictionis extensionem aliquando. Vide Conculeare Episeopum. Propterea Constatinopolit anus Patriarcha, quando aliquod Monasterium, siue aliam Ecclesiasticam pofsessionem ab Ordinario loci eximere intendebat, ibidem Crucem erigebat, quod priuilegium a Michaele Palealogo Patriarchae coucessum fuisse refert Georgins Pachimera, et eiusdem Imperatoris Nouellam affert in sua graeca histor, lib. 6. cap. 11.

STAVROPHYLAX. staurofu/lac, id est, Crucis Custos. Dignitas in Ecclesia Hierosolymitana, ad quam lignum verae Crucis custodire spectabat: [Chrysippi Presbyteri Hierosolymorum, et Staurophylacis sanctae Resurrectionis] Titulus appositus in quodam m. s. sermone Bibliothecae Barbarinae, quo etam titulo Patriarcha Hierosol. decorabatur.

STEGA. Vide Tristega.

STELLAE FESTVM, dicitur Epiphania. Vide Septuagesima.

STEPHANITA. stefani/ths2, Coronatus, quo titulo Victores denominabantur; quare Georg. Cedrenus impii Imperatoris Constantini Copronymi scelera resert, quod inter cetera grauissima


page 582, image: s616

patrata sacrilegia, apostatare fecerat Anastasium Constantinop. Patriarcham, his verbis. [Et persuasit. vt pro Monacho fieret stephanita, carne vesceretur, et regia mensa tibicines audire sustineret,] id est, quod m signum apostasiae manifestationis coactus fucrat Patriarcha ad imperialem mensam coronatus sedere.

STEPHANOMATA. Vide Corona.

STERILIS. Vide Illiberi. Sterilitas. Vide Ingenitura.

STERLINGVS. FR Monetae species, quae adhuc retinet nomen in Anglia. [Quod quinque solidos sterlmgorum daret. In decretal. de arbitris cap. 3.

STATOR. Vide Strator.

STERCEIA. vox quidem intellectu difficillima apud Tertullianum, quae aliud non significare puto, nisi Amantem, ex graeco verbo se/rgw, id est, amo. Quod colligitur ex sequenti eiusdem Tertulliani textu. [Quare non, et sterceiae, et syntrophi nominantur? Aduers. Valent. cap. 8.] FR. posset etiam ex latino verbo Stringo dedu ci, hinc Itali quoque St ettezza dicunt sanguinis, vel. amicitiae coniunctionem. Vide Herceia.

STEVRA. tributum, seu impositio pro aliqua communi necessitate iniuncta. [Haec grauamina cum prioribus taxata fuerunt vltra quadraginta florenorum rhemensium. Per quae compulsi imponere steuram decimi denarii de omnibus bonis eorum. Leonhart. Presbyter in Chron.] De eodem voca bulo etiam Aeneas Syluius in hist. Boemiae mentionem facit, inquiens: [Mos est Australibus, quoties repentina Principi necessitas ingruit, ex subditis pro modo facultatum Pecuniam exigere, quam vocant steuram. c. 61.] Quae contributio ab aliis Scriptoribus Borna dicitur: [Interea vero Rex exercitum congregat, et ad bella, si necefse fuerit, se coaprat, generalem steuram, quae borna dicitur, ab omnibus recipit. In histor. regia. cap. 27.] FR. fortase vox a strena corrupta. Vide Strena.

STIBADIVM. casa, siue tugurium in hortis erectum. [In hac diaeta stibadium, et nitens abacus Sidon. lib. 1. epist. 11.

STICA. tunica, proprie allii membranam significat; reperitur tamen hoc vocabulum in Dauantriae m. s. his verbis. [Notandum, quod coqui, et brodarii habent habere sticas in Pascha, et in Natiuitate Domini,] FR. Italiae Moniales appellant Stecca lincam fasciam, quam circumligant in fronte: male tamen Vossius in eius etymologico confundit allii sticam cum eiusdem spica; stica enim est allii tunica; sed spica est dens allii. et italice Spicchio d'aglio dicitur.

STICHARIVM. stixa/eion, tunica, qua vtuntur Graeci in sacris functionibus loco albae; ideo candidi coloris debet esse inxta Simonis Thessalonicensis opinionem, qui sic ait: [Sticharium lucidi vestitus Angelorum imitamen induit. Saepe enim in veste fulgenti Augelos apparuisse nouimus, vt et illum in monumento Saluatoris coopertum stola candida. Propterea purum, et ab omni iniquamcnto liberum sacerdoralem sticharium esse oportere docet.] Itaque est manifestus Graecorum abusus albam indui variorum colorum. Idem a S. Germano Constantiopolitano Patriarcha confirm atur, vbi ait: [Ac primum tunica, quae alba est, dininitatis splendorem indicat, et Sacerdotis splendidam connersationem.] Addit insuper citatus Thessalonicensis sticharium, seu tunicam Episcopalem sericis rubris albisque fasciis virgadam esse, que flumina appellantur insinuatiue, scilicet, ad Praelati doctrinam; sic enim ille ait: [Episcopi sticharium desuper descendentia habet flumina. Est eim vndulatum, et gratiam docendi in ipso reprae.sentat.] Iuxta tamen aliorum contemplarionem denotat sanguinem. et aquam de latere Christi emanatam, quod magis cum rubro, alboque coloribus congruit: [Episcopi ferunt in tunicis fluuios coccineos, et albos, quia fluxit e latere Christi sanguis, et aqua: Gregoras lib. 6. c. 1.] eadem flumina Episcopi Graeci ferunt in manto; sed diuersae formae, vt in dict. Mandyas dictum fuit. Notandum tamen est ex Demetrio Chomateno quod Episcopi, et Diaconi Graecorum in quadragesimali, et moestitiae tempore debent deferre sticharium coloris rubri, quia color hic apud eos est moeroris signum; sicnt etiam Papa obseruat, qui tempore Aduentus, et Quadragesimae fert Cappam, vel Pluuiale rubrum in Cappella. Vide Alba. FR. In Liturgia S. Io. Chrysost. stoxi/rion habetur, et Stoechorion. et Stoecheria scribit. D. Philotheus in Bibliotheca Patrum editionis Parisien. de anno 589. tom. 6. colum. 245. vbi sie habetur: [Benedic, Domine stoechorion eius. Diaconus accedit ad Sacer dotem, et dicit benedic Domine stoechoriam cum horario.] fortasse a verbo *stega\zw, siue *ste/gw quae tegere, et cooperire significant, vnde *ste\gos2 tectum.

STIGMA. FR. impressio. signum. [Nam legitur, quod Maria soror Aron prophetissa; dum detractionis aduersus Moysen incurrisset delictum; ilico stigmate leprae percussa est. can. hoc ipsum. 33. quaest. 2. Iuftum est enim, vt ipse talis, quem gestat ex habitu (quousque appareat aliud) praesumatur, qualis is esse, cuius fert habitum, comprobatur. Ex stigmate nanque consueto fabricenfibus imprimi, latitans fabricensis agnoscitur. cap. si iudex. de sentent. excom. etc. in sexto.] Fabricensis Ludou. de la Cerda, putat eum dici, qui in publicis fabricis bellica arma fabricat. Sed ex supradicto cap. si ludex mancipia huiusmodi fabricenses fuisse colligitur, nam ante comparationem praesumpti clerici, ex habitu indicati; subiungit ibi textus hanc similitudinem de ingenuo praesumpto, inquiens: [Sicut de illo. qui in possefsione ingenuitatis exsistit: si dicatur ab alio libertinus, legalis sanxit auctoritas, vt probandi necessitate, non


page 583, image: s617

ipse; sed aduersarius adistringatur] Quae lex habetur in Cod. de libert. cau. l. ea, quae ff. de libertis. . si et. 1. cum necessitas. ff. de probat. l. circa. Igitur mancipia. seu serui ob timorem fugae, vt in eo casu pro talibus cognosceretur, stigmatibus signabantur, qui licet libertatem postea consequerentur aliquando; nihilominus ex stigmatibus indelebilibus pro libertis. et libertinis dignascebantur; ita vt non nequibant pro ingenuis se ostentari. Huiusmodi erant etiam aquarum custodes. [Et Custodes aquarum, (quos hydrophylacas nominant,) qua eis infigi solet annotatione signati, manifesti sunt omnibus, et angariarum nomme non tenentur. d. cap. iudex.] De quibus stigmatibus fit expresse mentio in Cod. de fabr. l. stigmata. lib. 11. Qui tamen in brachiis nomen Imperatoris stigmatizabantur. Cod. de poen. l. si quis in metallum Vide quae diximus in dict. Damnaticus. Quo signo etiam aliorum criminum rei signabantur, et Clerici grauiter delinquentes etiam aliquo consimili charactere signabantur. cap. ad au dientiam. de crim. falsi. Vide Nota. Notatus.

STIMVLATI Vide Maiorenses.

STIPES; FR. stipendium, accipitur etiam pro eleemosyna. [Hoc omne praeceptum de his est Viduis, quae Eeelesie pascuntur eleemosynis: et idcirco aetas prescribirur, vt ille tantum accipiant pauperum cibos, quae iam laborare non possunt. Simulque considera, quod quae duos habuit viros, etiam si anus est, et decrepita, et egens, Ecclesiae stipes non meretur accipere; si autem panis illis tollitur eleemosynae, quanto magis ille panis, qui de Coelo descendit. can. Quomodo Virginibus. 31. quaest. 1. Aut in templi stipes, aut in sordidum conucrtit luciu. can. legant. dist. 37.

STIPO. obturo. Vide Subcisiuus.

STIPS. sapor vini asperi, et acerbi. [Palmatianum nominauit antiquitas, nos stipsi asperum; sed gratum suauitate perquire. Cassiod. cap. 9.] Vide Palmatinae. FR. Stipsi non concordat cum dictione asprum: nam illud est ablatiuum, et hoc accusatiuum. Itaque preterquamquod locus Cassiodori mendose citatur, etiam nominis declinatio erronea est, nam Stipis est eius nominatinus; sic recte habet idem Cassiodorus in eius tractatu variarum lib. 12. epist. 4. [Stipis neseio qua firmitate roboratur: tactus eius densitate pinguescit, vt dicas esse aut carneum liquorem, aut edibilem potionem. Libet referre, quam singularis esse videatur eius collectio. Autumno lecta de vineis in pergulis domesticis vua resupina suspenditur, seruatur in vasis suis, thecis naturalibus custoditur. Rigescit. non liquescit ex senio, tuno fatuos humores exsudans, magna suauitate dulcescit. Tranitur ad mensem Decembrem, donec fluxum eius hiemis tempus aperiat, miroque modo incipit efse nouum, quando cellis omnibus reperitur antiquum. Hiemale mustum, vuarum frigidus sanguis, in rigore vindemia, cruentus liquor, purpura potabilis, violeum nectar: deferuet primum in origine sua, et cum potuerit adolecere, perpetuam incipit habere nouitatem: non ealcibus iniuriose tunditur, nec aliqua sordidum admixtione fuscatur: sed quemadmodum decet nobilitas tanta prouocatur: defluit, cum aqua durescit, fecunda est, cum omnis agrorum fructus obsedit. Distiliat gemmis comparem liquorem. Iucundum nescio quid illacrymat: et praeter quod eius delectat dulcedo, in aspectu singularis est eius pulchritudo. Hoc quamtocius (alii quam ocius legunt) perquisitum, et competentibus pretiis aggregatum, Chartariis, qui in rem directi sunt, tarditer deferendum. Nec aliud ne gligendum putetis, quod lacteo poculo relucescit: quando plus est mirabile, quod potueritis difficilius inuenire. Albedo ibi decora est, et serena puritas: vt illum de rosis, hoc credatur natum esse de liliis. Colore quidem extraneum; sed sapore germanum est. Aspectus dispar, et similis, in vtroque suauitas. Nam quod acute sapit, quod cito reficit commune illis intelligitur; sed magna est distantia, quae videtur. Illud intueris robore laetum, hoc inspicis candore festiuum, et ideo procuratio eorum debet esse celerrima: quando in ambobus esse cognoscitur, quod pariter exspectatur.

STOECHORIA. et Stoechorion. Vide Sticharium.

STOLA. ex graeco vocabulo stolh/, quod talarem vestem. siue togam signifieat. FR. vnde Horatius lib. 1. serm. Satyr. 2. [Ad talos stola demissa] inquit:||: Gemm. lib. 1. cap. 204. apud Gauantum. par. 2. tit. 1. de Praeparat. Sacerd. celebraturi. cap. 3. . Et imponit. Sed apud Ecclesiasticos sacerdotalem stolam denotar. quae ad collum pendens ferri soret, allusiue funem qua Christus Dominus ligatus fuerat, et Crucem eiusdem significat; ideo in modum Crucis ante pectus formatur; secus tamen Episcopi, ac alii Praesules, ex eo quia Crucem ante pectus pendentem cum Reliquiis deferunt. Moralis vero significatus stolae sacerdotalis iugum suaue Christianae legis denotat. Solet etiam a Contionatoribus deferri, non vero Romae ob Papae reuerentiam, qui ea vtitur continuo, etiam in publicis viis. FR. antiquitus etiam Sacerdotes in publico cum stola incedere tenebantur. [Vt Presbyteri non vadant nisi stola, aut orario induti. Et si in itinere spoliantur, aut vulnerantur, vel occiduntur, non stola vestiti, fimplici emendatione soluantur: si autem cum stola, triplici. Ex Concil. Tribur. Palea in cap. Vt Presbyteri. 17. quaest. 4.] Vbi duo sunt notanda, quod vel pro ftola talari vestem Concilium intendit, vt supra ex graeca dictione dictum est: nam hic diuisiue stola, aut orarium ait, vel quod orarium erat diuersum a stola. Si vero orariu, et stola idem sunt etiam Diaconi cum stola incedere tenebantur, vt in dict. Orarium dixix imus.:||: Quando Papa priuatim celebrat in


page 584, image: s618

aliqua Ecclesia, tunc antequam induatur paramentis celebrationis, debet primus Cardinalis Diaconus illi auferre stolam, et in defectu Cardinalium Diaconorum, spectat ad vltimum Caromalem Presbyterum. Cardinalis autem praedicans in Ecclesia eius rituli, potest vti stola sub mozetta ad differentiam Pontificis, qui illam defert supra mozettam; ac extra Vrbem tum Cardinales, tum etiam Episcopi possunt deferre siolam supra mozettam in contionando. In Concilio Bracarensi sub poena excommunicatio nis praecipitur, vt Sacerdotes non communicentur sine stola, his verbis. [Cum Sacerdos ad sollemnia missarum accedit, aut per se Deo sacrificium oblaturus, aut Sacramentum Corporis, et Sanguinis Domini nostri Iesu Christi sum pturus. non aliter accedat, quam orario vtroque humero circumseptus etc. si quis aliter egerit, excommunicationi debitae subiacebit. can. Ecclesiastica institutione. dist. 23.] Qua occasione quaeritur inter Theologos, si extra Missam Sacerdotem se communicare occurrerit, an peecaret mortaliter, si id ageret sine stola; affirmant nonnulli, ex eo quia ibi sub poena excommunicationis praecipitur, quae peccatum mortalc supponit. Alii tamen apud Azor par. 1. lib. 10. cap. 28. quaest. 12. contrarium docent, quia in praxi habetur, quod in aliquibus obseruantibus Religionibus hoc minime obseruetur in communione publica Feriae V. in bulla cenae. Praeterquamquod Glossa in d. can.Ecclesiastica. Et Postillatores ibidem standum esse consuetudini docent. Sed cum praeceptum sit facilis obseruantiae, et commoditatis, puto praetermitti non deb ere, FR. pro sententia affirmatiua di cendum, quod sicut Diaconus non potest canere Euangelium sine stola, ex eo quia profert Christi verba, quanto magis ergo Sacerdos accipiens Verbum verbi. Sed negatiua sententia magis amplectenda, tum ex vsu, vt supradictum est; tum etiam quia in Bracarensi Concilio III. reperitur sanctio illa, de qua supra, vbi octo Episcopi tantum subscripserant. Baron. an. 675. n. 6. Si ergo ex eodem Baron. an. 57. num. 118. et seqq. inter alias rationes, quibus Concilium Eliberitanum confutat, tres affert praecipuas, scilicet, quia non congregati erant ibi plusquam decem, et nouem Episcopi; secundo quia non videtur illud Concilium in angulo Olbis celebratum habuisse vigorem canones, et prehibitiones sancire; terrio quia non apparet explicita Papae licentia huius conuocationis; multo minus ergo Conc. Bracarensi praedicto fides habenda, in quo tantum octo, vel nouem interuenerunt Eriscopi etc. Igitur non habuisse vigorem statuendi sub poena excommunicationis vniuersaliter sacerdotibus totius Christianitatis, vr deferrent stolam, vel orarium tale Concilium dicendum est. Ad argumentum in contrarium a me deductum respondetur, quod paritas Diaconi non suffragatur, quia ille tunc offitrum suum exercet, secus vero Sacerdos, qui non; celebrando se communicat. Item Diaconus vigore rubricae, et cononum tenetur canere Euangelium cum stola, secus vero Sacerdos in communione priuata. Concludendum ergo est, quod non peccet Sacerdos non adhibens stolam in communione. ita Bonacina disp. 4. quaest. 16. punct. 2. num. 2. Et alii apud Magistrum meum Paulum Quartum in tract. Rubr. Missal. part. 2. tit. 10. sect. 3. dub. 3. difficul. 5.:||: Errat plane Durandus, inquiens, quod Dominicani Sacerdotes in communione Feriae V. in Cena Dom. non vtantur stolis: nam ex eorum Missalis Rubrica contrarium constat, ibi enim haec habentur. [Deinde fiat communio fratrum hoc ordine, vt a maioribus incipiendo, a Sacerdotibus cum stolis super cappas etc.] Sacerdos in celebratione Missae debet deferre stolam circa collum, vt Gauantus, et Quartus citati satis ostendunt. Quare stola cooperitur velo violaceo a Diacono. Vide Tractus: Synonyma stolae. Vide Boia. Epitrachelion. I inostima. Orarium, Psachnion. Superbumerale. Stola in benedictionibus. Vide Benedictio. Stola aliquando Pallium Episcopale significat. Vide Pallium. Cetera. Vide Cancello. Fanon.

STOLIDVS. Vide Stultus.

STOLVS. multitudo, caterua, quam Itali Stuolo dicunt, [Constans Imperator, atque romanicus stolus cum eo naualiter pugnaturi. Pau. Diac. lib. 91.] FR. dicitur etiam Srolium - [Stolium Regis iuit Alexandriam. Anonymus Casinen. in Chron. an. 1174. Supradicto stolio Regis fraude, et vi Graecorum postmodum fortuna est aduersata. Ibid. an. 1185.

STOMA. stw=ma, os, siue concauitas- [Erant autem Arabum iuxta positorum quidam, qui accipielant ab Imperatoribus rogas pauxillas ad custodiendum stoma Eremi. Paul. Diac. lib. 18.] vbi ingressum deserti intelligit.

STOREA. Vide Natta. Psiathium

STRABA. Vide Straua.

STRANGELI, genus characteris [correction of the transcriber; in the print charecteris] Chaldaici. Vide Oxyrynchus.

STRATA. FR. uia [Nisi publicus latro fuerit, vel nocturnus, depopulator agrorum, qui dum itinera frequentat, vel publicas stratas obsidet etc. lib. 3. decretal. tit. 49. cap. 6.

STRATILECTILIVM. FR. lecti stratum. siue culcitra. [Illi praecipue, qui equos, et arma, et pecuniam. et stratilectilia cum viaticis amiserant. Matth. Paris. ann. 1232.] Vide Lectarium.

STRATOR. officialis in Aula graeca, quod officium Constantinus Imperator primus iluestro pape I. exercuit. [Tenentes froenum equi ipsius pro reuerentia B. Petri, stratoris osficium illi exhibuimus. Iuo Carnot de dignit. et priuil. Eccl. Rom. lib. 4.] Reperiebatur etiam Collegium, quod Schola stratorum dicebatur. Hoc vocabulum reperitur apud Paulum Diacouum in vita


page 585, image: s619

Phocae Imp. et Actis S. Cypriani, ac in Codice. Theodos. lib. 9. tit. 3. cap. 1. significat carcerum Custodem siue Iustitiae ministrum; sed in his puto Statorem, et non stratorem scribendum. FR. eadem verba Iuonis reperiunztur in Palea Deeretorum Gratiani cap. Constantinus secundo loco. dist. 96. quem reuerentiae actum egerunt Pontificibus Romanis Imperatores Federicus Aenobarbus Alexandro III. Vincislaus Gregorio XI. Conradus Vrbano II. Palaeologus Orientalis, et Carolus IV. Occidentalis Impp. Vrbano V. Federicus III. Nicolao V. sigismundus Eugenio IV. et osculati sunt [correction of the printer; in the print osculauerunt] Pontificum pedes, vt apud Odoricum Raynaldum in eius Ecclesiast. Annal. habetur. De osculo Papae pedis. Vide Sandalia. Stratoris synonyma. Vide Marpahis. Protostrator.

STRAVA. siue Straba, vox gothica. [Strauam super tumulum eius, quam appellant ipsi, ingenti comessatione concelebrant. Iordanes,] vbi de Attilae Regis sepultura agit, ex cuius verborum sensu spolia inimicorum, seu culcitram significare videtur.

STRAVPVS. Vide Staupus.

STRENA. FR. munera, quae in kal. Ianuarii dari solen: Siculi, et Melitenses adhuc vocabulum retinent. [Hoc in Calendarum strenam, et saturnalium sportulam. can. legant. dist. 37.] Quae prohibita est: [Non obseruetis dies, qui dicun tur aegyptiaci, aut calendas Ianuarii, in quibus cantilenae quaedam, et comessationes, et ad inuicem dona donantur, quasi in principio anni, boni fati angurio. 26. quaest. 7. can. 16.] Cuius etymon in dicto can. legant. sic explicat Glossa. [Strena quasi sine threna, id est. sine lamentatione.] Sed hodie contrarium effieit in Vrbe, vbi tantus inoleuit seruilis insolentiae abusus, vt quasi de iure sibi debitum prouentum praetendat. quam Mangia vocant, vnde intolerabiles Monristis. Aulicis, et Litigantibus sunt prorsus tales Ministrorum importunitates. Superstitiones siquidem haec sunt, quae in his diebus Romae vsque ad Zachariae Papae tempora srebant, vt in epist. Bonifatii Episcopi ad eundem Pontificem directa in rom. 3. Concilior. pag. 429. col. 2. Editionis Venetae de anno 1585. fic referuntur. [Sicut affirmant, (id est, Vltramontani) se vidisse annis singulis in Romana Vrbe, et iuxta Ecclesiam S. Petri in die, vel. nocte, quando Calendae Ianuarii intrant, paganorum consuetudine Chhoros ducere per plateas, et acclamationes ritu gentilium, et cantationes sacrilegas celebrare, et mensas illa die, vel nocte dapibus onerare, et nullum de domo sua ignem, vel ferramentum, vel aliquid commodi vicino suo praestare velle. Dicunt quoque se vidisse ibi Mulieres pagano ritu phylacteria, et ligaturas in brachiis, et in cruribus ligatas habere, et publice ad vendendum venales ad comparandu aliis offerre.] Vbi iuxta Ecolesiam D. Petri haec se vidisse testantur, non quia ibi hoc sulum siebat, sed quia eam vrbis partem Vitramontani incolebant, vt in dict. Porticani. Sportula tamen a strena differt, quia hac in saturnalibus dabatur. Gloss. ibidem. Sunt alia donatiua a tempore Augusti Imp. introducta, quae hodie Feria Augusti, et vulgariter Feragosto dicitur, de cuius superstitione dictum est in dict. Gula Augusti. Alia synonyma, et pertinentia ad haec donatiua. Vide Circumcisio Domini. Epicombia. Roga.

STREPA. stapia, ad equitantis commoditatem: [Apprehendensque strepam equi eius, vt ascenderet praecepit, cuius auctoritate miles pressus obdiuit. Caesar. lib. 7. cap. 33.] Vide Stapedi vm.

STRIA. strix, uenefica, maga. In lege salica cit. 67. vbi appellatur Strio portus locus, in quo striges conueniunt. FR. Strix proprie Auem nocturnam, quam aliqui Bubonem esse dicunt, significat: inde translatiue striges dicuntur veneficae mulieres, quae de nocte male operantur.

STRIGOSITAS. rigiditas, siue durities. [Vt enim aurum exploratum igni, et perpurgatum; si minus accurate tractetur, strigositatem contrahit, et asperitatem: ita studiosus virtutis, si vel vnam horam desederit otiosus, mox a feruore gratiae refrixit, et in vestigio se illi inferunt muscae peccati, quae exinaniunt spiritalis opificii suaueolentiam. Antiochus hom. 87.] Sic enim eius Interpres graecam dictionem klhei/an vertit, quae duritiem significat. PR. Antiochi Monachi homeliae exstant in Bibliotheca PP. Haec Antiochi phrasis Ciceroniana est: sic enim Tullius de Claris Oratoribus in eodem studiosorum proposito inquit. [Habet enim certos sui studiosos, qui non tam habitus corporis opimos, quam gracilitates consectentur: quos valetudo modo bona sit, tenuitas ipsas delectat: quan - quam in Lysia sunt sqepe lacerti, sic, vt et fieri nihil possit valentius: verum est certo genere toto strigosior, sed habet tamen suos landatores, qui hac ipsa eius subtilitate admodum gaudeant.] vbi Cicero de asperitate, et scabrositate Lysiae Syracusani in modo dicendi intelligit, de quo supra dixerat [Nihil acute inueniri potuit in eius eausis, quas scripsit; nihil, vt ita dicam subdole, nihil versute etc nihil subtiliter dici, nihil presse, nihil enucleate, quo fieri posset aliquid limatius etc.] Ergo pro Strigoso Cicero non intellexerat ieiunium, fiue macilentum, vt Audomarus Talaeus, huius loci Commentator, et Calepinus autumant, sed scabrosum sic Columella lib. 6. cap. 47. de Onagris, qui alter alterum dentibus descobinare, et perfricare solent, inquit. [Onager etc. siluestri more strigosum patris praeferre habitum,] id est, naturaliter onagri, nempe, asini sylnestres, habent habitum, seu instinctum, vt ad inuicem dentibus sese scobinent. et lib. 7. cap. 6. Idem. [Placide, ac lente pabuletur, vt largi sit vberis, et non strigolosissimi corporis.] dixit, id est, non


page 586, image: s620

repugnantis, vel recalcitrantis, quo proposito etiam Gellius lib. 4. cap. 20. de equo indomito, qui destrigari recalcitrat, ac strigam timet, inquit. [Equum nimis strigosum, et male habitum; sed equitem eius vberrimum, et habitissimum viderunt.] Igitur Gicero per strigo sitatem Lysiae ruditatem dicendi significauit, et ideo limatius in eius stylo debuerat esse ille, vt nomen boni Oratoris, vt supra ait, mereretur. Sic pariter Antiochus supra in abstracto Strigostiatem, scilicet, scabrositatem intellexit, quae in reuocandis bonis habitibus diu neglectis reperitur.

STRIOPORTVS. Vide Stria.

STROMA. stw=ma, culcitra, siue stratum variis coloribus contextum, quo vocabulo Clemens Alexandrinus suas compositiones intitulauit, ob varietates in eis contentas, et a stromatum illius libris srwmatoi/s2 a Graecis cognominatus ipsemet Auctor fuit.

STROPHA. FR. Hymnorum rhapsodia. D. tamen Hieronymus contra Rufinum pro versutia vsurpat.

STROPVS. Vide Staupus.

STVBA. germanicum vocabulum Stuba, et Itali Stufa dicunt: Hypocaustum significat. [Prohibemus insuper ne stubas, et balnea, seu tabernas Christianorum frequentent. Concil. Viensub Clem. IV. anno 1264. celebrat vm.

STVDITAE. sic appellabantur Monachi cuiusdam Monasterii in Vrbe Constantinopolitana, cuius fundator quidam diues nomine Studius fuerat; hinc Theodorus monachus eiusdem monasterii, ac alii Studitae appellati sunt. Vide Acaemetae. Hegumenus.

STVLTVS. FR. quamuis hoc vocabulum stolidum significet, in quo significatu. Vide Gurdonicus. Diuus tamen Gregorius Papa in significatione superbi ad patriarcham Constantinopolitanum scripserat, qui marorem Pontifice Romano esse praesumebat, his verbis: [Stultus enim est, qui se in eo primum existimat, vt bona, quae viderit, discere contemnat.] et inferius. [Nam quod Primas Byzancenus Sedi Apostolicae dicit se subici etc. Omnes secundum rationem humilitatis aequales sumus. can. de Constantinopolitana. dist. 22.] Vbi de humilitate superbiae opposita loqui videtur. Et Glossa ibidem sic declarat. [Stultus tum dicitur, quasi exaltatus, quia se extollit.

STVPEFACTVS. Vide Eneus.

STVRGIO. silurus, siue sturio, piscis delicatus. [Cum a quodam Presbytero praesentatus illi est piscis, quem vulgo vocant sturgionem. S. Bern. lib. 4. de consider.

STVRNINVS. sturni patronymicum, et pro sturni colore. in cap. 66. Isaiae. D. Hieron. vsurpauit: [In martyrio rubri, vel sturnini in volatu, vel varii in virtutibus, vel candidi in virginitate.] Ego tamen puto Sanctum Doctorem potius ad sturnorum vnionem in volatu, quam ad colorem alludere voluisse.

STYLITA. stuli/ths2, id est, columnaris; ideo S. Simon Stylita dictus est, ac alii Dei famuli, qui miraculose quidem super aliquam columnam longo temporis spatio vixerant. su/lh enim latine columnam significat; illa tamen in qua D. Simon vitam egit, habebat quadratum spatium duorum cubitorum ex vtroque latere, in quo erat circumcirca constructio altitudinis lumbos non excedentis cum eius porticula, et lignea scala. Appellatus etiam fuit Cionita, idem Sanctus ex vocabulo graeco ki/wn, quod columnam quoque significat. Sic etiam in quodam Constantinopolitano suburbio erat locus Exocion ium appellatum, non ex eo quia erat sex columnis constructum, vt aliqui male intellexerant, sed quia extrinsece columnario ordine erat constructum, super quod collocata erat Constantini statua; vnde cum ad praedictum locum confugissent Ariani ad tractanda eorum conciliabula, inde Exocionite denominati sunt.

SVADELA. persuasio, siue suasionis efficacia. [Secundum suadelam Deum suadentem, et non vim inferentem. Iren. lib. 5.

SVANA. FR. Sauona Hetruriae Ciuitas, Greg. VII. et aliorum Rom. Pontific. origine nobilitata. [Suanenses Ciues. can. suppliciter. 23. quaest. 8.

SVATIM. aduerbium a verbo suo, significat ordinatim, coniunctim. [Sed plus venusta suatim cycladibus comata spiritualibus. Alde]. de Virg. cap. 19.] Vbi de S. Basilissa loquitur.

SVBADIVVA. subauxiliator. [Est ex corum ordine, qui adiutores adiuuant; vox enim subadiuua id significare creditur. Synes. ep. 144.] Eadem dictione vtitur Metaphrastes in vita S. Porphyrii Martyris, vbi sic ait: [Hilarius quidam subadiuua Magistriani.] Aliquod speciale officium fuisse suspicor. quia saepe reiteratur hoc vocabulnm apud Graecos Scriptores, et seuba/diouba etiam scribitur.

SVBARRHO. et Subarro. FR. pignus contractus praebeo in sponsalibus. [Annulo suo subarrhauit me Dominus meus. S. Ambros. de Sancta Agnete.] et in cap. Tenor litteratum. de sentent. et re iudic. [Idem R. eam desponsationis annulo subarrasset] vbi Glossa inquit: [Subarrasset, id est, fidem consensus de praesenti dedisset.] Item in cap. tuae nobis. de clandest. disponsat. haberur. [Quidam filiam suam circiter duodecim annos habentem cuidam nobili desponsauit, qui subarrauit eandem consensu mutuo accedente.] Et inserius. [Quia vero nobis constare non potuit, cuius aetatis esset puella etc. cum dicatur, quod circiter duodecim annos habebat etc. quod si puella nobilis aetatis non erat etc. proculdubio inter eos non coniugium; sed sponsalia contracta fuerunt. quamuis ab ipso viro eadem fuisset subarrata.[Vbi Glossa dinuersas subarrationis, species, siue matrimoniales promissiones annotat, nempe, per annulum; per donatiua, et similia; per expressum consensum; et licet non interueniat consensus


page 587, image: s621

praedictus expressus, dummodo de dicta subarratione iam facta liquido constet, et non probetur contrarium; parum enim refert, quod in facto, vel in verbis mutuus consensus detur. Consensus autem parentum sponsalia tantum praesumit; sed consensus inter sponsos praestitus matrimonium indicat, si tamen in contrarium specialis consuetudo non obstaret. Glossa ibid. et in can. si quis vxorem. 27. quaest. a. sed hodie ex Concil. Trid. ad validitatem matrimonii requiritur etiam Parochi praesentia cum duobus restibus. Vide Annulus. Matrimonium.

SVBATTO. uerbum in lege salica. [Si quis porcellam alterius subbatrit, vt porcellas non habeat. tit. 2. . 9.] id est, furatur, vel occidit.

SVBCINCTORIVM. et Subcingulum. Vide Cingulum. Epigonation. Perizoma.

SVBCISIVVS. successiuus, subsequens, secundarius. [Videndum, ne qua adhuc illic vacent subcisiua, in quibus et tertius aliquis stipare Deus secum mundo suo possit. Tertull. lib. 1. aduers. Marc. c. 15.] Aliqui tamen subsiciuus legunt, vt in S. Cypr. de zelo, et liuore reperitur. [Ad patrem lineamentis paribus soboles subsiciua respondeat.] Nec defuit, qui in hoc loco subseciua legere maluit: in antiquis tamen Co dicibus M. ss. succidiua legitur. FR. Verum prima lectio amplectenda est, ita Gellius lib. 18. cap. 10. inquit: [Ac propterea quantum habui temporis subcisiui, medicinae quoque discipli nae libros attigi, quos arbitrabar esse idoneos ad docendum.] Alii Succisiuum scribuut, a verbo Succido, quo vocabulo vtitur etiam Cic. 1. d leg. et alii.: II. Verbum autem Tertulliani Stipo obturare significat, quod Itali Stoppare dicunt Subcisiui synonyma. Vide Pedisequus. Sequipes. Subsequiuus.

SVBDIACONVS. ordo sacer in Ecclesia Catho lica loco Nathinaeorum legis mosaicae, qui Le vitis seruiebant, ideo in 1. paralip. cap. 9. tertio ordine ponuntur. [Qui autem habitauerunt pri mi in possessionibus, et vrbibus suis: Israel, et Sacerdotes, et Leuitae, et Nathinaei.] Sed in 1. Esdr. cap. 2. quinto loco ponuntur, vbi sic habetur. [Habitauerunt ergo Sacerdotes, et Leuitae, et de populo, et Cantores, et Ianitores, et Nathinaei in vrbibus suis.] Sic etiam habet cap. 7. num. 7. et 24. eiusdem libri. et 2. Esdr. c. 7. num. 73. cap. 10. num. 28. sed cap. 11. num. 3. tertio loco ponit, inquiens: [Sacerdotes, Leuirae, et Nathinaei.] Itaque Nathinaei Leuitis subministrabant: [Et de Nathinaeis, quos dederat Dauis ad ministeria Leuitarum. 1. Ese. c. 8.] Antiquitus ordo subdiaconatus non erat sacer. [Subdiaconus vero, quia character huiusmodi quondam inter non sacros, nunc autem inter sacros reputatur, in participatione corporis non suscipit osculum a Pontifice. Innoc. III. de Myst. Missae. cap. 3.] FR. Subdiaconi ab Apostolis instituti. Baron. an. 44. Romae septem subdiaconi superintendebant septem Notariis colligentibus Martyrum acta. Idem baron. an. 238. num 2. quos tamen [Hypodiacones graece, Subdiaconos latine dicimus: qui ideo sic appellantur, quia subiacent praeceptis, et officiis Leuitarum: oblationes enim in templo Domini a fidelibus ipsis suscipiunt, et Leuitis superponendas altaribus deserunt. Hi apud Hebraeos Nathinaei vocantur. can. Cleros. . sacerdos. dist. 21.] et ibi Gloss. tempore Vrbani Papae I. Subdiaconatus ordo non erat sacer. cap a multis. lib. 1. decretal. tit. 14. de aetat. et qualit. ord. praefic. et Postilla in can. sunt quidam. 25. quaest. 1. et cap. miramut. de seruis non ordinan. Gratianus tamen errauit, afferens subdiaconatum antiquitus non fuisse ordinem, qui ab eius Glossatore corrigitur. Vide Chorepiscopus.:||: Graeci antiqui ritus tenacissimi adhuc illum obseruant, asserentes subdia conatum non esse sacrum ordinem, illumque simul cum Diaconatu conferunt. Imo penes Latinos antiquitus ad castitatis obseruantiam non tenebantur; fuerunt tamen ad hanc obseruantiam coacti anno 589. Baron. ibid. num. 48. FR. sed in Gratiani Decreto huius prohibitionis Auctores Calixtus. D. Gregorius, Innocentius II. Conc. Toletan. II. assignatur. can. Presbyteris. dist. 27. ibi Gloss. et can. nullum. can. decernimus. can. de his. dist. 28. Sed in Concil. Toletan. V. nonnisi Sacerdotes, et Diaconi ad castitatem obligantur. can. quando. ea. dist. 28. Baroniu8s vero nuptias Subdiaconis a S. Siluestro papa I. in Concilio Rom. prohibitas fuisse ostendit anno 324. num. 128. Sed probabile est huiusmodi constitutiones non semper obseruatas fuisse, ideoque necesse fuerat, vt a praedictis Pontificibus denuo sancitentur, nam aliquando castitatis obseruantiam a Subdiaconis remissam fuisse colligitur ex cit. Conc. Tolet. V. vbi Presbyteros, et Diaconos tantum ad castitutem obstringit, et ex epist. 63. Iuonis Carnot qui saeculo vndecimo vixerat, apparet subdiaconatum non fuisse pro sacro ordine reputatum, dum non conferebatur in statutis temporibus, sicut Presbyteratus et Diaconatus: sic enim ad Sennonensem Clerum ibi scribit: [Petitorio vestro mandauit nobis vestra fraternitas, vt electum vestrum (nempe, in Episcopum) in Purificatione Beatae Mariae pro officio nostro ordinemus in presbyterum, sequenti autem Dominica consecremus in Episcopum; sed Apostolica institutio, et paterni canones habent, vt non fiat Leuitica, vel Sacerdotalis ordinatio, nisi ieiunio quarti mensis, septimi, et decimi, aut initio quadragesimae, vel sabbato medianae quadragesimae.]:||: Nec Subdiaconi canebant in Missa Epistolam, sed Lectores: [Miror qua de re sumptus vsus in Ecclesia nostra, vt Subdiaconus frequenter legar lectionem ad Missam cum hoc non reperiatur ex ministerio sibi dato in consecratione commissum, neque ex litteris canonicis, neque ex nomine suo. Amalat. lib. 2.


page 588, image: s622

cap. 11.] Coepit enim hic vsus legendi epistolam a Subdiacono in Ecclesia Romama. [Solis Subdiaconibus inter inferiores gradus Romama auctoritas concedit, vt sacris vestibus induti epistolam legant, quod tamen non ex eorum consecratione; sed potius ex ecclesiastica concessione meruerunt obtinere. Microl. de Eccles. obser. cap. 8.] Hinc casula plicata exuitur Subdiaconus, quando tempore ieiuniorum canit Epistolam, vt in dict Casula in fine, et dict. Epistola dictum fuit. FR. ratio introductionis canendi epistolam a Subdiacono fuit ex norma Romani ritus, vt ex Rituali antiquo M. S. habetur apud Baron. an. 1057. num. 22. Graeci in ordinatione Subdiaconi tradunt ei pollubrum, et guttum, et ponunt super humeros eius linteum, vt dictum est in dict. Manutergium, et tunt ftatim suum officium exercet, praebendo lotionem manui Episcopi, stat tamen ad portam Sacta Sanctorum; non enim ibi ingredi sinitur, nec sacra vasa tangere iuxta Concilii Laodicen. IV. sanctionem permittitur. [Non oportet Subdiaconos licentiam habere in sacrarum, sine secretarium, quod Graeci Diaconium appellant, ingredi, et contingere vasa dominica. In Decreto Gratian. can. non oportet. dist. 24. et can. subseq.] Sed ini can. non liccat. 30. et 32. ibid. contrarium disponitur.:||: nec patenam inuolutam Subdiaconus latinus in Missa sustinebat, vt in dict. Acolytus dictum fuit, nec tunicella induebatur, sed tantum alba more Graecorum; vnde cum in Sicilia contra D. Gregorium Papam tamquam graecorum rituum introductorem, et signanter, quod Subdiaconos absque tunicellis, et cum solis albis ministrare fecisset, quaererentur, sic Sanctus Pontifex Episcopo Syracusano scribens, eius sinceritatem ostendit, ait. [Subdiacones autem, vt spoliatos procedere facerem, antiqua consuetudo Ecclesiae fuit: sed placuit cuidam nostro Pontifici, nescio cui, qui eos vestitos procedere praecepit. Nam vestrae Ecclesiae numquid traditionem a Graecis acce perunt? Vnde habent ergo hodie, vt Subdiaconi lmeis in tunicis procedant, nisi quia hoc a matre sua Romana Ecclesia perceperunt. lib. 7. epist. 63.] Vbi etiam obiurgat Syracusanos Clericos, qui sub Patriarcha Constantinopolitano constitui praesumebant, eo, scilicet, tempore, quo Imperatori Graeco Sicilia obtemperabat. Subdiaconus a Graecis Hypodiaconus dicitur. FR. Subdiacones Romani XXI. fuerunt, nimirum, septem Regionarii, qui canebant epistolas, et lectiones in stationibus, et ideo Stationarii dicebantur. De quibus vide Toalia. Item septem Palatini, siue Basilicarii, qui idem faciebant in Basilica Lateransi, et alii septem qui Collegium constituebant, quod alias Scholi Cantorum dicebatur, et canebant quando Pontifex sollemniter celebrabat, ita Baronius anno 1057. num. 22. et Constantinus Caietanus in Commento ad Gelasii Papae II. vitam. nu. 18. circa medium. Item huiusmodi palatini Subdiaconi ad similitudinem Diaconorum mittebantur pro Legatis, Nuntiis, et Ministris Sedis Apostolicae, sine Diaconi erant Nuntii apud Reges, et Imperatores, et Subdiaconi Internuntii in Proninciis. argumentum est ex can peruenit, et can. nuntiatum. dist. 83. Vbi Gregotius Papa Anatholio Campaniae Subdiacono, id est, illius Proninciae Internuntio scribit, dictio enim latino-graeca Subdiaconus subministrum significat, id est, Subdelegatum, vel Interuuntium, ac iubet, vt aliquos negligentes Episcopos corrigat, et quia Subdiaconus ante litteras Pontificis non functus est officio suo, arguitur. can. volumus. 16. quaest. 4. can. cognonimus. can. de lapses. 16. quaest. 6. Pelagius Papa Melito Subdiacono iubet, vt curet in electione Abbatis, ne contra canones fiat. can. Abbatem in Monasterio. 18. quaest. 2. Innocentius III. H Subdiacono praecipit, ne sinat contra canonum statuta fieri ordinationes. de tempore ordinat. cap. 13. Item Gregorius Antonio, siue Anthemio subdiac. inuigilare imponit, ne Episcopus simoniace eli. garur. can. illud. 8. qu. 2. Eidem Anthemio Subdiacono praefatus Gregorius, vt Episcopum Ampelphicanum, sine Amalphitanum, ad residentlam coerceat, Imponit. can. peruenit. 7. q. 1. Imo de antiqua hac consuctudine Sedis Apostolicae testatur Papa Symmachus, inquiens: [Valde necessarium esse prospeximus, vt sicut praedecessorum nostrorum fuit iudicum, ita vni, eidemque personae omnia committamus, et vbi nos praesentes esse non possumus, nostra per eum, cui praecipimus, repraesentetur auctoritas. Quamobrem Petro Subdiacono sedis nostrae intra Prouinciam Siciliam vices nostras (auxiliante Deo) commisimus. dist. 94 can. 1.] Erat nimis elata Subdiaconorum auctoritatis vsurpatio, vnde legimus apud Blondum de cad. 1. lib. 5. quod Ioannes Subdiaconus Regionarius regionis primae, et alii factionis eius Clerici Vigilium proclamarunt in Pontificem Romanum subrogatum etc.:||: Subdiaconi Apostolici hodie in functionibus papalibus induuntur veste violacea, et deferunt cappam episcopalem, quod officium erat prius venale, sed Alexander Papap VII. abstulit hunc abusum, et Auditoribus Rotae illud contulit, quibus habitum violaceum concessit, ac praecedere Clericos Camerae declarauit. vide Rotae. Ita etiam ad maiorem Cappelle decorem Acolytatum Referendariis vorantibus contulit pretium restituens illis, qui ea officia emerant. De Subdicono Oblationario. Vide Oblatio, et Oblationarius. Qui primus erat inter Subdiacones Oblationarius a Latinis, et a Graecis Domesticus appellabatur, ita Anast. Bibliot. in Annot. ad Concil VIII. Oecumen. [Primum Subdiaconorum Graeci Domesticum vocant, quem Romani Oblationarium] Hodie tamen Decanus, et Camerarius Subdiaconorum dicitur.


page 589, image: s623

Vide Pallium. De Subdiacono Stationario dictum est in dict. Statio. Si contigerit nouum Electum in Pontificem Subdiaconatus ordinem syscipere, obsetuandae sunt caeremoniae ini Caeremoniali Romano Christophori Marcelli praescriptae, quae sunt hae; comparebit Electus Pontisex indutus rocheto, cum amictu desuper imposito; ita vt eo caput possit tegi, vestietur alba, cingulo, et pluuiali, vt a collo totum pendeat post tergum, cum mitra in capite; faciet confessionem cum Gelebrante, leget Introitum in eius throno, ac alias orationes, vt moris est: tempore litaniarum genuflectatur infaldistorio sinie mitra, et Episcopus in scabello ad eius sinistram; sed cum mitra, vt possit suo tempore stando dare solitam benedictionem; post litanias Pontifex ad suuum thronum redit, in quo cum mitra in eapite ab Episcopo stante recipit patenam, calicem, vrceolos etc. cum solita verborum forma. Tempore autem, quo sacrae vestes traduntur, Pontifici absque mitra sedenti ponitur super caput amictus ab Episcopo stante mitra recto, post quem actum, statim Electo ponitur mitra, ac etiam manipulus. Ac iterum deponit mitram, exuitur pluuiali, et induitur tunicella, et ita indutus sedit cum mitra, accipit librum epistolarum ab Episcopo. Peracta tandem missa reassumit pluuiale, et ad suam manionem reditum facit. FR. Subdiaconi officium est psallere, et lectiones cane re, can. in Sancta. dist. 92. vbi poena excommunicationis contrauenientes notantur. Subdiaconus ex priuilegio defert Pontifici in throno sedenti communionem. Vide Communio. Significatus patenae contectae in mann Subdiaconi. Vide Patena. Quando non debet genuflectere. Vide Genuflexio. Ordo ab eo seruandus in danda pace. Vide Pax. Duodecim Subdiaconis antiquitus Papa lauabat pedes in caeremonia Feriae V. Cenae Dom. Vide Fanon. Quando manipulum ferre non debeat. Vide Manipulus. Debet defere crucem in processionibus. Vide Crux. Subdiaconus est symbolum Hebraici populi. Vide Schila Cantorum. Subdiaconus canens epistolam ini peccato mortali, mortaliter peccat lecundum aliquos Theologos: secus vero si sinie manipulo id agat, ac multo fortius de Diacono dicendum, qui magis ministrat ad altare: sed mitior opinio excusat a mortali. At si prodigium illud consideraretur, quod diuina Iustitia in Diaconum Anthiochenum demonstrauit; is en im cum in peccato mortali exsisteret, caneretque Euangelium, ab araneo venenoso agfressus, qui in eius gulam penetrauit, venenatoque morsu enecatus fuit, certe cauti, et a delictis mundi accederent altaris Ministri ad ministrandum-quando obligatio recitandi officium diuinum incipit in Subdiacono. Vide Officium.

SVBDITIO. subiectio, seruitus. [Si autem manifestiffime cognoueris, cos cum Arnulpho de sua subditione locatos fuisse. S. Greg. in Regist. lib. 12. cap. 23.

SVBDOCTOR. Vide Baccalaureus.

SVBEX. subiectus, subditus, [Vna cum subice Clero de tumulo proprio leuare. In vita S. Celsi Episc.

SVBIECTI. id est, publici poenitentes. Vide Hiemantes.

SVBINVITATORIANVS. Vide Inuitatorianus.

SVBITATA. et Subitatio. Vide Subito.

SVBITO. uerbum, id est, confestim venio, sine eo. [Cum militibus suis Princeps repente subitauit. Pontius in vita S. Cyprian.] Imo idem Sanctus Cyrianus epist. 57. vtitur eodem verbo in significatione passiua. [Vt appareat nuper subitatos esse, et nouae, atque insuetae rei pauore trepidasse.] Atque D. Augustinus hom. 27. ex eodem verbo nomen adiectinum formauit, inquiens. [Subitata, et inopinat a dubitatione damnata est.] vbi aliqui eius Codices mendose habent Dubitata. Tandem reperitur etiam Subitatio, id est, subitanea, ac improuisa res. Itaque videtur hoc verbum esse Patrum Africanorum vsuale.

SVBIVGALE. FR. Iumentum. [Ecce Rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subiugalis. Matth. cap. 21. n. 5. Secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amauit: correptionem vero habuit suae vesaniae: subiugale mutum animal, hominis voce loquens, prohibuit Prophetae insipientiam. 2. Petri. cap. 2. num. 16. et in can. secuti sunt. 2. quaest. 7.

SVBLICIVS. Romae pons dicebatur Sacer, et quare. Vide Pontifex.

SVBLIMITAS Vide Hypsoma.

SVBMANSOR. FR. Rusticus, qui Ecclesiae possessiones colit, et Ecclesiastica immunitate gaudet. [Hac inter ceteras libertates gratis potitur, vt submansores eiusdem Ecclesiae ab omni publica exactione libera arceantur. Miraeus in not. Eccles. Belg.

SVBMERGIVM. submersio. [Tandem submergio adiudicatus. In vita S. Theogenis Mart. 12. Ian.

SVBOCVLARE. genae pars, quae sub oculo prominet. [Subocularius plenis. Ioan. Diacon. in vita S. Greg. Papae] vbi deliniamenta eiusdem Pontificis describit.

SVB PRAECONIS VOCE, quid significet. Vide Superdico.

SVBPVLMENTARIVS. Vide Paracellarius.

SVBSCRIBENDARIVS. Vide Regestum.

SVBSEQVIVVS. FR. subsequens. [Relationem praeteritae rei nostris temporibus gestae inducimus, per quod ad virtutem subsequiua tempora prouocemus. Iulianus Archiep. Toletan. in hist. Visigotor.] Vide Subtisiuus.

SVBSIDIVM. Vide Continentia. FR. de subsidiaria actione tutelae. lib. 1. Instit. de satisdat. Tutor . Sciendum.

SVBSTANTIA. FR. pro subsistentia. [Requiratur,


page 590, image: s624

et referatur in medium, vt ex lectione cognoscatis, cuiusmodi possit habere substantiam. can. bene quidem. dist. 96.] Substantiae diuersae sub vnica subsistentia. Vide Omobypostaton.

SVBSTITVO. Vide Supparo.

SVBSTRATI. publice poenitentium gradus. Vide Hiemantes.

SVBSTRATORIVM. tobalia crassior, et rudior, qua cooperiebatur altare, supra quam extendebantur aliae duo subtiliores. [Pallae, quae sunt in substratorio, in alio vase debent lauari, in alio corporales pallae. In Sacramentar. D. Greg.

SVBTEGMEN. trama. Vide Bractea.

SVBTILITAS. FR. in lege canonica rigoro sitatem significat, et in duplici sensu intelligitur, in bonum, nempe, et in malum: ini bonum accipitur pro rigorositate purae conscientiae [Cum sancti viri maledictionis sententiam proferunt, non in hanc ex voto vltionis, sed ex iustitiae examine prorumpunt. Intus subtile iudicum respiciunt, et mala foris fragrantia, qua maledictione ferire debeant cognoscunt, et de maledicto non peccant, quo ab aeterno ludice non discordant. can. cum sancti. 24. quaest. 3.] Quod Glossa ibi comprobat ex canone. Vera iustitia. dist. 45. et ex can. odio habeantur. dist. 86. et clarius ex can. In primis, 2. quaest. 1. Vbi Gregorius Ioanni Defensori in Hispaniam eunti, causam accusationis Ianuarii Episcopi committit, inquiens. [In primis requirendum est etc. si ita veritas se habet, sicut e iusdem Episcopi petitio continet. Si autem dictum fuerit, quia contra ipsum causa mota, siue probata est: subtiliter, (id est, sincere, diligenter, et rigorose) ipso praesente, et pro se rationem reddente, quaerendum est, et genus causae, et modus probationis etc.] Ac in eodem sensu can. Obitum. 12. quaest. 5. idem Greg Mariano Archiep. Ranennati in causa Testamenti Theodori Episc. inquit. [Sed quia testamentum dicitur condidisse, subtiliter te, ne quid de rebus Ecclesiae suae consumpsisset, oportet inquirere.] sic etiam im c. 7. Sapient. habetur. [Omnium enim artifex docuit me sapientia: est enim illa spiritus intelligentiae, Sanctus, vnicus, multiplex, subtilis, diseretus etc.] et inferius: [Omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat onmnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis.] Vide Districtio. Aliquando in malum sumitur, id est, pro malitiosa cauillatione per legum apices excogitata. Glossa in . sed cum aliquis. lib. 2. de testam. condendis. et Glossa in l. 1. Cod. de sent. quae pro eo, quod inter, in verbo. subtilitarem. Item Glossa in can. Cum Sancti. inquit: [Subtilitas perniciosa est legibus, et simplicitas est amica veritatis.] Atque in hoc fensu loquitur textus in cap. dilecti filii. lib. 2. deeretal. De Iuuiciis. Vbi sic habetur: [Prouideatis attenritis. ne ita fubtiliter (sicut a multis fieri solet) cuiusmodi actio intentetur, inquiratis; sed simpliciter, et pure factum ipsum, et rei veritatem; secundum formam canomum, et Sanctorum Patrum instituta, inuestigare curetis.] et ibi Glossa falso asserit, quod canones non soleant subtiliter inquirere; nam ex Gregorio supra contrarium constat, licet in bonum sensum loquatur. Vide Apex. Districtio.

SVBTILITER. Vide Subtilitas.

SVBTILO. uerbum transitiuum, et ideo etiam in passiua voce construitur, significat autem subtiliter inquirere, et rigorose agere. [Cubilia spiritus ingressi subtilari in spiritualibus consuenerunt. Petrus Cellens. lib. 9. cap. 2.] Vide Districtio.

SVBTRAHO. FR. Aliquando canere longo pronuntiationis tractu significat: [Sexagesimus sextus psalmus dicitur sine antiphona subtrahendo modice, sicut in Duminica, vt omnes occurrant. In Regul. S. Benedicti cap. 13.

SVBTVLARES. Vide Sutulares.

SVBVCVLA. FR. ita ab Amalario appellatur Tunicella, de qua etiam Horatius lib. 1. epistolar. ad Maecenatem circa finem.

Occurri, rides: si forte subucula pexae
Trita subest tunicae, vel si toga dissidet impar.

SVBVENTIO, sic appellabatur in Gallia festum in memoriam reditus S. Martini Episcopi ad suam Dioecesim; nam eius aduentu fidelis populus subuentionibus abundauit. [Statutum est, vt singulis annis deinceps per vniuersam Dioecesim subuentionis huius festum quarto idus Maii solemiter celebraretur. Odo Cluniac.] Eadem festiuitas denominata est Exceptio in laetitiae memoriam, qua idem Populus praefatum praesulem exceperat in eius regreslu. [Haec est igitur gloriosa, sollemnisque exceptio, qua Archipraesul Turonensis Martinus ab exilio reuertens, ab alumnis suis officiose adeo excipitur. Idem] subuentionis nomen generaliter sumptum. Vide Subsidium.

SVBVERBVSTVS. Reus, qui post verberum mulctam stigmatizabatur signo dedecoris, et infamiae. [Quantum denotaui passiuitas offert, libertinos in equestribus, subuerbustos in liberalibus, dedititios in ingenuis, rupaces in vrbanis, scurras in forensibus, paganos in militaribus: vespillo, leno, lanista tecum vestiuntur. Tertull. de pall. cap. 4.] FR. alii tamen hoc vocabumlum a verbo Verbero deduci autumant, vnde subuerbustus liberalibus, id est, liberis, contraponit Tertullianus; nam serui Fustigati a Romanis ignominose appellabatur.

SVBVLA. Vide Tarincha.

SVBVLCVS. porcorum custos: [Tolluntur ex familiis sibi pertinentibus subulci. S. Valer. de Gen. Monach. . 7.

SVBVRBICARIVS. Vide Vrbicarius.

SVBVRBIVM. Vide Proastius.

SVCCENTORIA. FR. dignitas in aliquibus Cathedralibus. [Super succentoria pictauiensis Ecclesiae quaestione suborta. lib. 5. decretal.


page 591, image: s625

tit. 31. cap. 11. De succentoria factum esse dignoscitur. Ibid.

SVCCENTOR. qui praebendam succentoriae possidet, de quo dictum est in dict. Cantor. Passio. Messanae, et in aliis Siciliae Cathedralib. vocatur Succiantro voce gallica; nam gallice Cantor Ciantre dicitur. Fit etiam eius mentio in Constitutionibus Cisterciensium, ac Hugo Ecclesiae Sanctae Mariae parisiensis Decanus agens de Iotione pedum, quae sit in feria quinta Cenae Domini inquit: [Ablutioni autem, et Mandato interesse tenetur Succentor Ecclesiae nostrae.] FR. Fit etiam mentio de hac voce in annalibus Minoritarum an. 1235. Bulla. 27. Item in lib. 5. decretal. tit. 39. cap. 27. vbi sic habetur: [Quod cum F. Archidiaconus in succentorem in communi dormitorio manus iniecisse temere violentas etc.

SVCCESSATRIX. FR. Femina, quae in aliquo munere, seu hereditate succedit. Bullar. Casinen. epist. 13. tom. 2. const. 132. n. 8.

SVCCIDANEVS. successiuus, vsus est hoc termino S. Cyprianus contra Nouatianum ad probandam continuam, et numquam intermissam Episcoporum succesuonem in Ecclesia Catholica, quae tamen successlo inter Haereticos reperirii nequit: [Aut pastor haberi quomodo potest, qui (manente vero pastore, et in Ecelesia Dei ordinatione succidanea praesidente) nemini succedens, et a se ipso incipians alienus fit. epist. 76.] FR. Ouidius in Laodamia, et Proresilao Succiduum habet:

Lux quoquetecum abiit tenebrisque exsanguis obortis
Succiduo dicor procubuisse genu.

SVCCINTORIVM. Vide Epigonation. Graece Ananolea dicitur. Vide Rebrachiatoria.

SVCCVRSVS. FR. subsidium, auxilium. [Et succursui terrae Sanctae magis nouerit expedire. de fide instrumentor. cap. 7.

SVCVLA. Vide Frischinga. Porcula.

SVDARIOLVM. Vide Fascialis. Muccinium. Ploratorium.

SVDARIVM. manipulus. [Sudarium, nanque, quod, et manipulus dicitur, gestas in laeua. Petr. Besen. serm. 20.] qui ibidem affert rationem mysterii, inquiens: [Quondam messores ad sudorem detergendum zona alligatum sudarium portabant.] FR. sed haec etymologia Blesensis videtur nimis impropria; nam messores ferebant manipulos spicarum, et sudarium non a solis messoribus, sed a quocumque in opere laborioso sudante portatur. Vide Manipulus.

SVETIA. Vide Septimania.

SVFFITORIVM. vas, quod ad suffumigandum inseruit. Vide Thuribulum.

SVFFOCATVS. FR. est quidem antiquissima, et grauissima quaestio super huius vocabuli significationem, etiam a Recentioribus agitata; sed (ut mihi videtur) a nemine satis difcussa, ita vt vix post discessum ex portu, statum in apocryphis syrtibus naufragare videantur; ideo quantum meum imbecille conamen elongari mesinit, discurrere nitar. Quaestio inquam ex verbis in Actis Apostolorum cap. 15. positis ventilatur: vbi ad Christianos de Gentibus conuersos epistola sequentis tenoris expedita fuerat, videlicet: [Visum est enim Spiritui Sancto, et nobis, nil vltra imponere vobis oneris, quam haec necessaria: vt abstineatis ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione; a quibus custodientes vos, bene agatis. Valete.] Sic etiam legit Sanctus Cyrillus Hierosolym. Episc. Catachesi 18. nenipe: [Visum est Spiritui Sancto, et nobis nihil amplius oneris imponere, praeter hec, quae necessaria sunt, vt abstineatis ab Idolothytis, a fanguine suffocato, et fornicatione.] exstat in Biblioth. SS. Patrum Parisientione.] editionis de anno 1589. (qua etiam in subsequentibus citationibus vtar) tom. 2. col. 183. lit. A. Pacianus, siue Paucianus Episc. Barcinon. inquit. [Post Domini passionem, Apostoli, tractatis omnibus, atque discussis, epistolam tradiderunt his, qui ex gentibus crediderant, proferendam, cuius epistolae sententia haec fuit: Apostoli, et Presbyteri fratres, his, qui funt Antiochie, et Syrie, et Cilicie fratribus, qui sunt ex gentibus salutem. Quoniam audiuimus quosdam ex nobis exiuifse, et conturbasse vos verbis.] et inferius: [Visum est enim Sancto Spirtui, et nobis, vt abstineatis vos ab idolothytis, et fanguine, et fornicatione, a quibus obseruantes bene agitis. Valete. in eius paraenesi in Biblioth. SS. PP. tom. 3.] Apponius vero fic legit: [Non vobis amplius pondus imponimus nifi, vt abstineatis vos ab immolatis Idolis, a fornicatione, a suffocato, et sanguine et haec custodientes bene agitis. Valete. In canticis Cantic. lib. 3.] exstat in Biblioth PP. tom. 1. col. 799. lit. B. Grecus textus. [Vt abstineatis vos ab immolatis sacrificiis, et fanguine, et sufforcato, et fornicatione.] Sed cum Paciano concordant D. Cyprianus, et Tertullianus, qui non ponunt dictionem a Suffocato, nempe, Cyprian. ad Quirin. lib. 3. in fine, et Tertull. lib. de pudicit. c. 12. licet hic aliter alibi senserat, vt infra dicemus, sic etiam habet Oecumenius, et primus omnium Irenaeus, qui floruir anno 180. At deinde spariosa temporis longitudine flumen Dei repletum est aquis, variis quidem, ac turbidis: sinistrarum, videlicet, interpretationum Graecorum Expositorum in primis, qui adhuc mordicus defendunt per sanguinem, et suffocatum intelligi animalium sanguinem, et morticina, iuxta mosaicum praeceptum, quare Leo Imperator tale decretum in forma rescripti ad Stilianum facorum officiorum ministrum ediderat. [Simul olim Legislatori Moysi sanguine vescendum non esse, mandauit Deus: simul stiusmodi cibo abstineri debere a praeconibus gratiae est constitutrum. Et quam. quam tum veteris, tum nouae tempore illa res vilis habita sit, et nefaria: eo tamen contumaciae, immo vecordiae homines protessere, vt


page 592, image: s626

neutri legi aurem praestent morigeram. At contra alii lucri. alii gulae causa, summa cum impudentia mandarum contemuunt; in escamque, qua velci vetitum est, sauguinem conuertunt. Perlatum est autem ad autes nostras, quod intestinis tamquam tunicis illum infractum, velut consuetum aliquem cibum ventri praebeant. Quod tolerari non debare imperatoria nostra maiestas rata, neque tam impio soligulae in hiantium hominum inuento, nunc praecepta Dei diuina, nunc rei pub. nostrae honestatem dedecore affici sustinens. Iubet ne quis id scelus, neque ad vsum suum, neque vt emptores detestando cibo contaminentur, vllo modo exercere audeat. At sciat quicumque delinc diuinum mandatum contemnere, sanguinemque in cibum conuertere (siue vendat, siue emat) deprehensus fuerit, se bonorum publicationi subiciendum; et vbi acerbum in modum flagris caesus, ac cute tenus foede detonsus erit, perpetuo patriae exilio multandum esse. Quos quidem in iudicio, neque Ciuitatum magistratus citra criminationem dimittendos censemus: sed vt et ipsi (neque enim si illi conuenienti alacritate magistratum geffissent, id scelus commissum esset,) quod negligenter, socorditerque subditis praefuerint, decem librarum auri multam sustineant. In Nouell. const. 58.] At D. Ambrosius hanc sophisticam Graecorum intelligentiam irridet, dum ait. [Haec tria mandata Sophistae Graecorum non intelligentes, scientes tamen a sanguine abstinendum adulterarunt scripturam, quartum mandatum addentes, et a suffocato obseruandum: quod puto nunc Dei nutu intellecturi sunt, quia iam supra dictum erat, quod addiderunt. In epist. ad Galat. cap. 2.] sic etiam S. Gaudentius Brixien. Episcopus dictionem a suffocoto additam fuisse inquit per interpretationem, quod tamen ex eius verbis colligitur, dum ait: [B. Iacobus cum ceteris Apostolis decretum tale constituit in Ecclesiis obseruam dum: vt abstineatis vos ab immolatis, a fornicatione, et a sanguine, id est, a suffocato. de poenit. et remiss. in Biblioth. PP.] Sed quid per sanguinem intelligatur ambigit D. Augusti nus, dum inquit: [In Actibus Apostolorum hoc lege praeceptum ab Apostolis vt abstinerent Gentes tantum a fornicatione, ab immolatis, et sanguine, id est, ne quidquam ederent carnis, cuius sanguis non est diffusus. Quod alii non sic intelligunt; sed a sanguine praeceptum esse abstinendum, ne quis homicidio se contaminet lib. 32. contra Faustum. cap. 13.] Antiquissimus Patrum Irenaeus per sanguinem vulnera, offensam, et homicidium intelligere videtur, dum lib. 3. cap. 12. citans textum Actor. Apostolorum; Et quaecumque non vultis fieri vobis, aliis ne faciatis: sic inquam refert ibi textum: [Placuit Spiritui Sancto, et nobis, vt nullum amplius vobis pondus imponeret; quam haec, quae sunt necessaria: vt abstineatis ab idolothytis, et sanguine, et fornicatione, et quaecumque non vultis fleri vobis, aliis ne faciatis, a quibus vos custodiente,s bene agitis, ambulantes in Spiritu Sancto.] Igitur suffocare idem, ac offendere, angere.

Suffocant animam dira venena tuam.

Quid. in Ibin. Sanguinis autem effusio idem, ac suffocatus. Gaudentius supra. et Suffocare idem ac praeceptum sanguinis, et homicidium alii apud Augustinum citatum. Quae intelligentia Sancti Martialis Apostoli auctoritate corroboratur. qui dictionem A sanguine non affert; sed eius loco suffocatum ponit, inquiens: [De aliis vero admonere volo, vt custodiatis vos ab immolatione, et suffocatis; vt sit omnis fotnicatio longe a vobis, immunditiam fugite, quia iam sanctificati estis, et in sanctitate Dei sernite. In epist. 2. ad Tholonenses cap. 2 in Biblioth. PP.] Eodem modo Chrysostomus hom. 33. in Actibus Apostol. cap. 15. suffocatum intelligit. [Vt nihil amplius oneris imponamus vobis: Iterum onus legem vocat. Deinde etiam de illis rationem reddit: Nisi necessaria haec abstinere ab idolothytis, et suffocatis, et fornicatione, et sanguine; a quibus si conseruaneritis vos ipsos, bene faciertis. Haec noua lex non praecipit; nusquam enim de his disserit Christius; sed a lege haec sumunt Et suffocato in quit. Hic caedem cohibet.] At clarius D. Cyrillus Alexandrinus lib. 12. de Tabemaculo. Exponens illa verba Leuitici cap. 7. [Omnis anima ex cobis non comecet sanguinem.] quid per sanguinem inter catholicos intelligatur exponit. [Lex igitur sanguinem a corporibus occisis seiungit, ac subtrahit: qua in re dogma verum docet, et a nobis ipsis fide receptum, et in Ecclesiis praecipuis habitum, nempe, sic habendum esse, vt animam hominis rationis compotem, immortalem esse putemus, quod eam vna cum terrenis corporibus mors minime interimat. Sed potius ille conditor, qui illam efficit vitae participem absoluat, et relaxet, ac sub. trahat, quo minus eam perpetiatur.] Et post multa concludit. [Atque hoc sibi volunt legis conditiones hac de re constituta verba.] Sed ad intelligendam hanc Cyrilli phrasim, necesse est adagium suae regionis percipere: Orientales namque Christiani, cum vident aliquem velle eius inimicum in rixa occidere, hac dissuasione vti solent; caue ne hoc facias, Deus enim homini animam infudit, et tu illi separare cogitas, ad eum spectat ab humanis corporibus animam subtrahere, qui illam creauit; ille est Dominus, et non tu, et similia; hoc enim insinuare voluit Cyrillus. Insuper per sanguinem anima a Philosophis intelligebatur, vnde abusiue sanguis vulgariter anima appellabatur, et translatiue abstinere a sanguine, id est, a caede significat: quae intelligentia ait hic. S. Doctor est habita in Ecclesiis praecipuis Praesertim Romana omnium Matre. Quare inconsulte Graeci a


page 593, image: s627

comestione sanguinis, et a morticinis abstinendum praecipiunt contra mentem Sanctorum Patrum eriam Graecorum, quos supra adduximus. Quod graecum commentum excogitatum fuit in secta Synodo can. 67. in qua sic habetur. [Dinina nobis scriptura mandauit a sanguine, et suffocato, et fornicatione abstinere. Eos ergo, qui propter lautem, et delicatum ventrem cuiuscumque animalium sanguinem arte aliqua esculentum condiunt, ac instruunt, vt par est, incusamus, ac punimus. Si quis ergo deinceps animalis sanguinem quouis modo comedere aggrediatur, si sit quidem Clericus, deponatur, si autem laicus, segregetur.] Et vt magis haec Synodus praedictum ab ea excogitatum canonem firmaret, praemiserat in can. 2. [Vt ab hoc nunc tempore deinceps etc. firmi, et stabiles maneant Sanctorum Apostolorum canones octoginta quinque.] Sed cum antiqui canones Apostolorum non fuerint plus quam quinquaginta, vt Baronius ostendit an. 51. igitur canon. 63. Apostolicus assertus in quo habetur: [Si quis etc. comederit carnes in sanguine animae eius, aut a bestiis abreptum, aut susso catum, depo nitor. Si vero Laicus sit a communione excluditor.] apocryphus censetur: constat siguidem hunc esse vnum ex canonibus a Graecis vltra illos quinquaginta Apostolicos additis. Vnde inquit Baron. an. 51. num. 22. [Certe in Cresconiana collectione omnium antiquiffima. quinquaginta tantummodo adnumerati haben tur canones Apostolorum, quos Dionysius Rom. Abbas cognomento Exiguus [orig: Exguus] in latinum vertit: ceteri enim a Graecis putantur dolose suppositi.] Igitur Graeci, nedum, vt ex sententia D. Ambrosii, dictionem Ht a suffocato addi derunt in textu Actorum Apostolorum; sed etiam canonem Apostolicum 63. commentati sunt Sic pariter ab eis credendum est fuisse supposita decreta eiusdem tenoris ad Concilium Gangrense can. 2. a Baronio an. 51. num. 14. allaro, ac Concilii Aurelianenfis II. cap. 20. et Concilii Vormatiensis cap. 65. ex asserto Concilio Carthaginensi apud eundem Baronium ibidem. num. 16. et posito, quod illa Conciliae talia decreueriut, de eorum auctoritate non integre constat. Nam ex eodem Baronio anno 261. num. 44. non satis liques quo tempore Gangrense celebratum fuerit, in quo nonnisi quindecim Episcopi interfuerant, licet Labbe in Synopsi Conciliorum sub Siluestro Lponat. Item in Aurelianensi II. quod Baronius sub an. 536. et Labbe sub anno 533. ponunt, quamuis interfuerint nonnulli Patres sanctitate insignes; tamen omnes non erant plusquam triginta, et ex eis aliqui per eorum procuratores interuenerant. Baron. ibidem num. 124. Sic etiam id, quod habetur in Concilio Vormatiense can. 45. et can. 65. quod animalia. [Quae a lupis, sen canibus lacerantur non sint comedenda, nisi porcis, et canibus, nec ceruus, nec capra, si mortui inueniantur. Item aues si mortui inueniantur,] quod ibi ex Carthaginensi Concilio desumptum asseritur. Praeterquam quod non satis constet quibus, vel quot personis, nec qua auctoritate hoc Concilium Vormatiae congregatum sit, neque ex quo loco assertum Concilii Africani decretum desumptum sit, redditur ex inde valde suspectum, quod ex aliquo Manichaeorum atricanorum conciliabulo excerptum sit; nam Manichaei hunc errotem profitebantur; hinc D. Augustinus contra Adimantum cap. 14. Manichaei discipulum de Manichaeorum errore inquit. [Quia ipsas carnes immundas putant, earum Creatorem Deum esse negant. Nos autem tenemus Apostolicam disciplinam, dicentem, quod omnia munda, sint mundis, seruata moderatione Euangelica, vt non grauentur corda nostra cruditate, et vinolentia, et curis saecularibus. Nam idem illud, quod Apostolus ait: Non potestis mensae Domini communicare, et mensae Daemoniorum; non video, cur opponendum huic loco legis, et quasi contrarium Manichaei esse crediderunt etc.] Et contra Faustum Manichaeuni lib. 32. cap. 13. sic inuehitur: [Quis iam hoc Christianus obseruat, vt turdos, vel minutiores auiculas non attingat, nisi quarum sanguis effusus est? Aut leporem non edat, si manu a ceruice percussus, nullo cruento vulnere occisus est? Et qui forte pauci adhuc tangere ista formidant a ceteris irridentur.] Item Montani Heresiarchae error hic fuerat, nam in eius errore lapsus Tertullianus scripserat in suo Apologetico cap. 9. seu verius, ab aliquo Montani asscela adulterato, licet contra Gentiles loquatur. [Etubescat error vester Christianis, qui ne animalium quidem sanguinem in esculentis habemus, qui propterea quoque suffocatis, et morticinis, ne quo sanguine contaminemur, vel intra viscera fepulto. Denique inter tentamenta Christianorum botulos etiam cruore distentos admouetis.] Nec fides vlla Eusebio Caesariensi praestanda, quippe qui apocryphus censetur, de quo Bellarminus in Scriptor. Eccles. et D. Hieronymus epist 65. ad Oceanum Arii propugantorem hunc Eusebium appellat. Insuper, cum Graecus sit, ad comprobandum Graecorum zelum in abstinentia a sanguinis comestione in eius hist. lib. 5. cap. 5. Blandinam martyrem in Gentiles talia dixifse asserit: [Multum erratis o Viri, quod putetis infantium carnibus eos vesci, qui ne mortuorum quidem animalium sanguine vtuntur.] Item Minutius Felix ini Octanio haec habet: [Nobis homicidium nec videre fas, nec audire: tantumque ab humano sanguine cauemus, vt nec edulium pecorum sanguinem in cibum nouerimus.] Sed qualis incepta consequentia! si homicidium abominabile, ergo et pecorum sanguinis incomestibilis [correction of the transcriber; in the print incomestistibilis] erit: deberet, inquam, in bona illatione concludere, si homicidium abominabile, ergo,


page 594, image: s628

et pecoricidium, vt ita dicam. At cum huius libri Auctor se in fatis exstitisse asseritur tempore Alexandri Seueri Imperatoris, nimirum, in secundo saeculo Christiano, et in praeterito saeculo a Fuluio Vrino in lucem editus suerat, non sine suspicionis nota recipitur. Ptaesertim cum ante Alexandri Seneri Imp. tempora, scilicet, in pontificatu Eleutherii, qui Imperante Commodo vixerat vsque ad an. 194. is inquam Pontifex, iuxta consilinm Apostoli, in Ecclesia de creuerat (si antiquo Liciensi Breniario credendum est) neq quis fidelis ab huiusmodi esca se abstineret, vbi sie habetur. [Elcutherius natione graecus ex patre Abundio de oppido Nicopoli: hic sedit annos XXI. menses sex, dies quinque: fuit autem temporibus Antonini, et Commodi, vsque ad Patrianum, et Bardnam. Hic accepit epistolam a Lucio britannico rege, vt Christianus efficeretur per eius mandatum. Et hic iterum (nota hanc particulam iterum) firmanit, vt nulla esca vsualis a Christianis repudiaretur maxime fidelibus, quam Dcus creauit, quae tamen tationabiliter, et humana (scilicet humana esca) est. in lecta S. Eleutherii Papae, et et Mart. mense Maii.] Apocryphum item censetur Gregorii Papae III. decratum in Bibliotheca Patrum tom. 6. col. 611. cap. 29. litt. C. allatum, ini quo sic habetur: [Suffocatum dicimus, quod sine sanguinis effuisone perimitur, vel quod in laqueo necatur, vel quod a lupo, vel fune in laqueo suffocatum inuenitur, et nullatenus manducetur, nec sanguinem alicuius bestiae, quisquis manducare, aut bibere praesumat, quod si quis fecerit, quadraginta dies poeniteat. In eius excerpto edicto de diuers. crimin. et remediis illorum.] Tale namque decretum inter epistolas decretales Gregorii III. non reperitur in illis tribus tomis impressis in aedibus Populi Romani de anno 1591. quorum titulus est: Litterae Decretales Summorum Pontificum nec talis obseruantia inter Latinos, et praecipue inter Romanos vnquam fuisse legitur; ac praesertim cum omnes Patres; qui dictionem Asuffocato strangulatum intelligunt, affirmant hoc tantum in primitiua Ecclesia praeceptum fuisse; credibile, inquam; non est, quod Gregorius III. qui coepit regnare de anno 731. tale decretum ordinasset, in quibus temporibus nulla idolatriae superstitio exstabat. Vnde non sine suspicione, fuisse, nimirum, ab obstimatis Graecis amanuensibus post Synodum in Trullo additum existimatur, ac eo magis cum et Auctor ipse bibliothecae, vnde hoc hausisset non referat; sic etiam gratia manus scripsisse ceusetur manuscriptum cuiusdam Theodori poenitentiale, quod penes se habuisse ait Baronius an. 51. num. 16. cum nomen Auctoris graecum esse manifestetur, vbi poena vescentibus suffocatum iniungitur, quod in romanis poenitentialibus apud Gulielmum Durandum, Albertum Castellanum, et in calce Gratiani decreti talis casus non inuenitum manifestum ergo indicium est, quod numquam inter Latinos sussocatum fuisset prohibitum; etenim Latini ex epist. 1. Corinth. cap. 10. omne, quod de macello venit, sine aliquo scrupulo comedere didicerant. nec verum est, id quod communiter a Scriptoribus asseritur, sanguinem, et suffocatum in contemplationem Neophytorum ex Hebraismo concursorum, ne scilicet, scandalizarentur, prohibitum fuisse comedere; sed sanguis Idolis imolatus vetitus est. Vnde loco cit. D. Aug. contra Adimantum cap. 14. inquit. [Nos autem tenemus apostolicam disciplinam etc.] vt supra dictum est, ac sequitur deinde. [Non enim de imolationibus lex loquitur, cum in Duteronomio dicitur, secundum desiderium animae tuae occide, et manduca omnem carnem iuxta voluptatem, quam dedit tibi Dominus etc.] Textus autem Deuteronomii cap. 12. hic ab Augustino citatus, sic in vulgata habetur. [Sic qutem comedere volueris, et te esus carnium delectauerit; occide, et comede iuxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in vrbibus tuis: sine immundum fuerit, hoc est maculatum, et debile: siue mundum, hoc est, integrum, et sine macula, quod offerri licet, sicut capream, et ceruum, comede, absue esu dumtaxat sangui. nis, quem super terram quasi aquam effundes.] Augustini igitur erat argumentum, quod non ex vi huius mosaici praecepti Apostoli abstinendum monuissent a comestione sanguinis; nam de sanguinie imolato Idolis intellexerant, de quo vetus Testamentum loco citato non loqui. tur, ideo Apostoli in ea epistola protestati sunt nullum onus imponere, quod vocabulum (ex Chrysostomo supra) Moysis legem significare diximus, hinic euidens fit explicatio S. Gauden. tii supra, vbi ait. [Vt abstineatis vos ab immolatis, a fornicatione, et a sanguine, id est, suffocato] quod idem significat ac immolato. Quare sciendum est, quod Verbum Suffocare tam latine, quam graece strangulare, thurificare, sumigare, seu suffumigare significat, ex qua duplici significatione tot aequmoca orta sunt. Origines namque in primis contra Celsum, Manichaei, ac Graeci post sextam Synodum (nam antea nullus S. Pater Graecus, vt visum est, hoc senserat) per suffocatum intellexerunt iuxta mosaicum praeceptum, morticinum, et strangulatum. Alii tamen sentientes apertam repugnantiam huius significationis cum verbis Domini nostri, dicentis, quod edamus quidquid nobis apponatur, et non quod intrat in os coinquinat hominem, ac Pharisaeos, Scribasque increpauit, dicens: Vae vobis etc. qui mundatis, quae foris est, et alibi: Ecce omnia munda sunt vobis. Item eius Praeco Paulus aiebat omnia munda sunt mundis, et Insidelibus nihil est mundum. 1. Tit. 1. Atque optimum est gratia stabilire cor, non escis. Ad Hebr. cap. 13. et


page 595, image: s629

similia, ideo D. Cyprianus per dictionem Sanguiuem intellexit homicidium; vnde hunc locum legerat. [Abstinete vos ab idolothytis, et san guinis effusione, et fornicatione. Ad Quirin. lib. 13.] Ac D. Augustinus contra Faustum supra inquit. [Quod alii non sic intelligunt: sed a sanguinie praeceptum esse abstinendum, ne quis homicidio se contaminet] ita etiam Chrysostomus supra, ac Radulphus Flauiacensis in lib. 5. Leuit. cap. 3. inquit: [Communiter per sanguinem appetitus accipitur.] Item Beda ait, [Nomine enim sanguinis propaginem carnis designat. Ini cap. 17. Act. Apost.] Item D. Gregorius Papa per sanguiuem peccatum intelligit. lib. 13. cap. 6. ini cap. 16. Iob. et in Regist. epist. 125. Contra tamen hanc interpretationem nonnulli cum Origene insurgunt, dicentes, quod homicidii praeceptum fuisset ab Apostolis superflue Gentibus ad sidem conuersis impositum; nam ideo ab idolothytis, a fornicatione abstinere illis cautum fuit, quia penes Gentiles tales prohibitiones non extabant; insuper si praeceptum homicidii prohibuissent, debuerant simul, et alia capitalia crimina etiam ne patrarent eos monere Apostoli; hinc Origenes in epist. ad Rom. cap. 13. lib. 9. in quit: [Quoniam quidem cetera crimina saeculi, legibus inicantur, supersluum videbatur, ea diuina lege prohibere, quae sufficienter humana lege plectuntur: illa sola, de quibus lex humana nihil dixerat, religioni videbatur connenire decernere, ex quo apparet, iudices mundi partem maximam Dei legis implere.] Igi tur, si nec per sanguinem, et suffocatum poterant Apostoli intelligere Hebraeorum obseruantiam (nam verbis Christi contradixissent, ex iam allatis, et ipsimet Apostoli onus legis haud imponere contestati sunt) nec homicidium intellexerant, quia debuerant aliorum etiam mortalium criminum abstinentiam monere: remanet tantum de sanguine, id est, suffocato per interpretationem intelligere; nam Suffoco penes Latinos etiam suffumigare significat, sic Propertius lib. 4. elegia de Cynthia, et Dracone, vbi de striga illa, siue maga, quae cum separare coniugale torum intentasset (malefici enim separare torum semper conantur, ideoque a D. Hieron. [Rei vxoriae hostes] appellantur. Vide [empestarii) Itaque inter alias superstitiones suffumigationem illa adhibuerat, pro quo vocabulo vtitur Poeta verbo suffocare, sic inquiens.

Dein quencumque locum externae tetigere puellae
Suffocat, et pura limina tergit aqua.

Sic etiam Plinus lib. 20. cap. 5. de staphylino, siue pastinaca erratica agens, inquit, [Eius semen contritum, et in vino potum, tumentem aluum, et suffocationes mulietum, doloresque lenit.] vbi suffumigationes matricis mtelligit. Quod ex Dictionario Catholicon appellato confirmatur in verbo Suffoco: ait enim duas etymologias verbum hoc habere, id est. a Sub, et Faux, et tunc suffocare idem significat, ac angere, strangulare, et similia; aliam vero etymologiam deduci inquit a Sub, et Focus, et significat sub soco ponere, quod idem esset, ac sussumigare. Sic etiam haec duplex significatio habetur in graeco textu Actorum cap. 15. *)ape\xeqai ei)dwloqu/twn, kai\ ai)/matos, kai\ pniktou=, kai\ parnei/as2. [Vt abslineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione] pnikto\s2 enim a verbo pni/gw, quod inter alia significat fle/geqai, id est, flagrari vri torrefaccre adolere. In Dictionario Graeco-latino correcto a Iacobo Cellario, et Nicolao Nonigero in dict. pni/gw. Item significat strangulo. Ibid. Igitur Sacra Scriptura per vocabulum kai\ pniktou= non de strangulato edulio; sed de immolato, et thurifcato intellexit. Thurificare enim apud Ethnicos actum idolatriae significabat. vt in dict. Thurifico dicemus. Sanguinem quippe Gentiles suffocare, sinie immolare consueurerant; hinc Virgilius. 10. Aened.

--- Inferias, quos immoler Vmbris,
Captiuoque rogi perfundat sanguine flammas.

Insuper inter Gentiles pythagorica opinio vigebat, ob reuerentiam animarum, quas in animalia transmigrare putabant, hinc non comedebant strangulata bruta, asserentes, (ut ait Origenes contra Celsum lib. 8.) quod in strangulatis animalibus, in quibus sanguis non extrahebatur spiritus eorum, siue anima non exhalabat, et consequenter non erat fas animam Genium, vel Daemonem, vt ipsi appellabant, comedere. Ac propterea in hoc sensu strangulatum animal non poterant Apostoli per suffocatum intelligere, sicut falso Celsus ab Origene impugnatus intellexerat, quia cum Pythagoricorum, et Ethnicorum opinione concurrissent; licet Origenis textus in hoc loco, valde corruptus sit, a Graecis fortasse. Qua intelligentia, quod vocabulum Suffocatus significet immolatum, optime cum Augustino fuisse per interpretationem positum sustinetur, et cum Ambrosio a Graecis additum, quia a Cypriano, Irenaeo, et aliis Patribus supra adductis non legitur hoc vocabulum Asuffocato; sed Augustinus non aduertens fortasse vim huius nominis, quod tam Iatine, quam graece significet etiam immolatum, et suffumigatum, sanguinem sci. licet; hinc homicidium interpretatus est; sic etiam Ambrosius ex cadem inaduertentia, Graecos perperam dictionem suffocatum addidisse existimauit, quam additionem ab antiquis Graecis in sensu immolati postam, ab aliis postea Graecis m sexta synodo male intellectam, ac explicatam fuisse dicimus, suscipiendo nempe, recentiores Graeci in Synodo Trull.


page 596, image: s630

illud kai\ pniktou= pro strangulato, cum re vera pro immolato ab antiquis Scriptoribus, id est, sanguine immolato positum fuerit. Item hac eadem intelligentia corruit falsum Lutheri argumentum, in eius Assert. positum art. 29. et lib. de Conciliis part. 1. Vbi nititur probare, quod licitum sit a decretis Conciliorum recedere; quia Iacobus mutauerat Petri sententiam; nam Petrus non debere Gentes cogi ad legalia iudicauerat, quam sententiam sequutum esse Apostolum (inquit) per totam Epistolam ad Ga latas; sed Iacobus a sanguine, et suffocato abstinendum fore sustinuerat; et esequendum man. dari in Concilio fecerat. Verum sustinendo, quod suffocatum significet immolatum, obiectio Lutheri satis enodatur; quod, nempe, Iacobi sententia cum Apostolorum Principe concordabat, dum Iacobus inquit, quod nullum onus imponere intendebat, et onus, vt visum est ex Chrysostomo legale praeceptum significat: ergo tam Petrus, quam Iacobus eandem sententiam habebant de non imponenda, nempe, vlla caeremoniarnm legalium obseruantia, quare abstinentia a sanguine a Iacobo proposita in Concilio, non in contemplationem legis mosaicae fieri indicauit; sed ob superstitionem Gentilium; nam de sanguine, suffocato, id est, immolato intellexerat; de quo aperte ex epist. ad Galatas loquutus est Doctor Gentium; quam satis explicans D. Auguustinus lib. contra Adimantum cap. 14. inquit. [Numquid eget cuiusquam interpretatione, vt intelligatur cur hoc Apostolus dixerit? Et quanta illi malitia de scripturis certa quaeque discerpunt (quod de Nouatoribus dici potest) quibus circumueniant imperitos? Nam et munda esse omnia dixit Apostolus secundum fidem, et ei esse immunda, qui putat immunda: et tunc esset ab eis temperandum, cum per offenfionem accipiuntur, id est, cum aliquis infirmus putat sibi ab omnibus carnibus temperandum, ne incidat in carnem immolatitiam; et ideo eum, qui manducat potest arbitrari in honorem Idolorum id facere, et ex eo grauiter offendi, cum ipsa immolatitia caro, fi ex fide a nesciente accipiatur, neminem maculet. Vnde alio loco idem Apostolus interrogari vetat, cum quid de macello emitur, vel ab aliquo infideli quisquam vocatus in mensa eius exhiberi sibi carnes vi det, quas isti immundas arbitrantur, non propter immolationem; sed quia cames sunt, cum Apostolus clament omnia munda esse, et om nem creaturam Dei bonam esse, et omnia, santificari per verbum, et orationem: et tamen temperandum ab eis, si quis forte infirmus offenditur etc.] Atque Theodoretus in epistolam primam ad Corinthios verba Apostoli in eius cap. 10. posita, nempe: [Quid ergo dico, quod Idolis immolatum sit aliquid ect?] Sic exponit: [Sed nemo existimet, quod vim aliquam habeant immolata, et natura possint polluere eum, qui eorum sit particeps: non enim hoc dico; sed qui supersiticoni seruiunt Daemonibus sacrificia offerunt.] Et inferius super eiusdem Apostoli verba: [Omne, quod in macello venit comedite, nihil interrogantes propter conscientiam, Domini est terra, et plenitudo eius.] Ita Theodoretus explanat. [Omnes creaturae Dei sunt, ipse omnia ad hoc, vt essent, deduxit. Secure ergo emite, non interrogantes an sit idolis immolatum, an non; hoc enim sibi vult illud interrogantes.] Vbi constat, quod non propter scandalum inobseruantiae a morticinis iuxta mosaicum praeceptum Paulus abstineri consuluit; sed ne offendantur infirmi Gentiles, videntes Christianos eduliis immolatitiis vesci. Ergo triplex sententia Petri, Iacobi, et Pauli vnum, ac idem funiculum facit contra Haereticos; Petrus enim nolebat ad mosaicam legem Christianos constringere, Iacobus consuluit in epistola Apostolici Senatus scribendum nullum onus, id est, antiquae legis imponere velle Concilium. Paulus nullum edulii scrupulum habendum docet; sed tantum ratione scandali insipientium edere prohibuit, ne immundas carnes, id est, Daemoniis immolatas comedere nos videamur ab insipientibus. Itaque nemo Apostolorum de sanguine suffocato, id est, strangulato iuxta praeceptum mosaicum loquutus est; sed de sanguine, et edulio suffocato, id est, Idolis immolato. Franciscus Turrianus aduersus Magdeburgenses centuriatores lib. 1. cap. 5. bene infert; quod ideo fornicationem cum illis tribus prohibitionibus coniunxerant Apostoli, quatenus, scilicet, ad contaminationes idolorum, siue ad idolatriam pertinent; quod licet verum sit, non tamen tam tigorose intelligendum, vr ipse conatur probare, quod in can. asserto apostol. 63. verum sit Apostolos sub poena excommunicationis hoc praecepisse; nam nimis inconsulte discurrit, quia sequeretur, quod etiam nos in excommunicationem incurreremus, quia talia comedimus. Igitur melius cum Baronio Centuriatoribus respondendum, quod Canones Apostolici ab Isidoro cognomento Exiguo non fuerunt plusquam quinquaginta collecti, et in Sexta Synodo a Graecis perperam additi, vt supra diximus, et ideo frustra nititur Tarrianus defendere hunc canonem 63. dum ipse Baronius suspectum satis reddit. Ini Sac. etiam Scriptura Suffocare pro immolare accipitur; sic enim Ezech. cap. 36. ad populum Hebraeum inquit. [Pro eo, quod dicunt de vobis deuoratrix liominum es, et suffocans gentem tuam.] Antea enimk dixerat de eodem populo. [Et tulisti filios tuos, et filias tuas, quae generasti mihi, et immolasti eis ad deuorandum. Numquid parua est fornicatio tua? Immolasti filios meos, et dedisti illos consecrans eis.] Idem cap. 16. quia immolabant filios suos Saturno sub nomine Moloch, de quo Moloch sacrificio in dict.


page 597, image: s631

Gebenna dictum est. Hinc D. Cytillus Alexand. lib. 4. in cap. 46. Esaiae exclamat, inquiens. [O abominandam, et inuisam Deo, atque hominibus celebratam panegyrim. Deus sane vninersorum his adeo grauibus iniquitatibus indignans, per vnum e Sanctis Prophetis dicit his, qui talia facere solebant: Mactate homines. Vituli enim defecetunt. Eo enim inhumanitatis, et immanitatis venisse dicit impuros daemonas, vt sitirent insatiabiliter humanum sanguinem, et corum, qui rei, et concuicti erant, interitu delectarentur. Non enimk forte vitulus in ara clamans, et tura, ac oues illis conueniebant; sed hominum caede gaudebant.] Item Ieremia cap. 16. ait: [Quibus polluerunt terram meam ini morticinis abominationum suarum.] vbi Theodoretus. [Morticina vero abominationum vocat, filiorum, et filiarum mactationum.] Chaldaica lectio aperte prosuffocato Hhniquo, id est, strangulato habet; sed cum, ex textu Graeco Chaldaica Sac. Scriptura translata sit, vt Bellar. de Verbo Dei lib. 2. cap. 3. probat, translator dictionem pniktou=, quae immolatum, et strangulatum promiscue significat, aequiuocauit in secundum sensum, qui tamen in primo translatare debuerat. Apocryhae item censentur auctoritates allatae a Baronio an. 51. vbi videtur, quod inter Latinos vsque ad tempora Zachariae Papae viguisset hic ritus abstinen. di a morticinis; affert enim eiusdem Pontificis verba ad Bonifacium Germaniae Episcopum, et Sedis Apostolicae Legatum, ita respondentis [Continebant, enim capitula ini pitacio ab eis porrecto, quae inferius annexa sunt, de quibus flagitalsti a nobis, quae recipienda, quae respuen da sunt. In primis de volatilibus, id est, graculis, et corniculis, atque ciconiis, quae omnino cauendae sunt ab esu Christianorum, etiam et fibri, atque lepores, et equi siluatici multo amplius cauendi. Attamen, sanctiffime Frater, de omnibus Scripturis Sacris bene compertus es.] Et inferius. [Equi vero, qui praefato morbo fuerint coinquinati, si curari non valuerint in puteis, et foueis proiciendi sunt, ne eiusdem morbi, contagione, ceteri coinquinentur. de animalibus autem, quae a furentibus, id est, rabidis lupis, et canibus fuerint lacerata, oportet ea a ceteris separari, ne per furentes, et mordentes, cetera coinquinentur. Quod si pauca sunt, vt supra diximus, in fouea proicienda sunt. Exstat in tom. 3. Concilior. pag. 434. col. 1. Impress. Venetae de anno 1585.] Sed ineptiae, et imposturae ab inimicis Sedis Apostolicae procul dubio hae sunt. Nam in epistola Bonifacii Episcopi ad Zachariam Papam directa, quae ibidem habetur, nil horum continetur, et idem Papa minute ad omnia Bonifacii quaesita docte, et grauiter respondet, ac de rebus non leuibus; ergo istas ineptias Haeretici, vt potestatem pontificiam ridiculam redderent, addiderunt. Nam de equis mortuis, et similibus an proiciendis in foueis, quilibet licet vilissimus Veterinarius, siue equarius Medicus, non dignaretur talia respondere; singitur item in Zachariae epistola, quod latores epistolae Bonifacii, nomine eiusdem Episcopi similia quaesita in pitacio Zachariae Pontifici porrexissent, quod falsissimum quidem videtur tum ex ineptiis, vt falso asseritur, de eiusdem pitacii nota; tum ex doctrina Bonifacii Episcopi, quae non parum emicat in eius epistola, in qua etiam mentionem fecisset de hoc suo pitacio, si verum fuisset. Alia Auctoritas affertur a Turriano, quae est Humberti Cardinalis, et Siluae Candidae Episcopi ini eius Dialogo, qui exstat in Biblioth. PP. apud Canisium, et apud Baronium in Appendice 11. tomi Annal. pag. 754. litt. C. Typograph. Vatican. 1605. Vbi sic habetur: [Nec hoc dicentes suffocatum, et sanguinem nobis contra vos defendimus. Antiquam enim consuetudinem, seu traditionem maiorum nostrorum diligenter retinentes, nos quoque haec abominamur, adeo vt sanguine, vel quocumque morticino, aut aquis, seu quacumque negligentia humana praefocato, apud nos aliquando vescentibus absque extremo periculo vitae huius, poenitentia grauis imponitur, pro eo maxime, quia antiquas consuertudines, et traditiones maiorum, quae non sunt contra fidem leges apostolicas arbitramur. Nam de ceteris, quae aucupio, aut. canibus, seu laqueo venantium moriuntur, Apostoli praeceptum sequimur; Omne, quod in Macellum venit manducate, nihil interrogantes etc.] Sed verba Humberti videntur alterata, nam praedicta omnia in personam Graecorum, non vero Latinorum loquitur, quia tam ex praecedentibus, quam subsequentibus contrarium affirmare videtur; antea enimk dixerat Graecis. [Pro crimine reputare non debetis: quibus Euangelica, et Apostolica auctoritas omnia edenda constituit.] Et subsequenter ait. [Si quis dixerit hoc suffocatum est, vel morticinium non est comedendum, vt Apostolus de Idolothyto ait: si quis dixerit hoc imolatum est idolis nolite manducare etc. Multa siquidem vsu, aut traditione maiorum ita obseruamus, vt aliter facientes omnino abhorreamus, sicut est non lotis manibus manducare. Quod quamuis iuxta sententiam Veritatis, non coinquinet hominem, tamen velut immundum exhorrere solet homo hominem, non lotis manibus manducantem etc.] ex quibus verbis aperte collgitur nullum scrupulum, nec vllam poenitentiam fuisse Latinis vescentibus sanguinem, aut suffocatum impositam temporibus huius Cardinalis. Hugo Menardus in notis eius ad D. Gregorii sacramentale assert poenitentiale Halithgarii in cuius cap. 10. tit. de dissensibus sacrificium pag. mihi 248. haec asseruntur. [Si quis canis, aut vulpis, siue acceptor mortificauerint: siue de fuste, siue de lapide, siue


page 598, image: s632

sagitta, quae non habet ferrum, mortuum suerit, haec omnia suffocata sunt, non manducentur: et qui manducauerit iciunet hebdomadas sex. Si quis sagitta percusserit ceruum, siue aliud animal, et post tertium diem innentum fuerit, et forsitan ex eo lupus, vrsus, canis, aut vulpis gustauerit, nemo manducet, et qui manducauerit, ieiunet hebdomadas IV. Si gallina in puteo mortua fuerit, puteus euacuetur: si sciens ex eo biberit, ieiunet hebdomada vna. Si quis mus, aut gallina, aut aliquid ceciderit in vino, aut in aqua aliqua, de hoc nullus bibat, si in oleum, aut mel ceciderit, oleum expendatur in lucernam, mel vero in medicinam, vel in aliam necessitatem. Si piscls mortuus fuerit in piscina, non manducetur, qui manducauerit, ieiunet hebdomadas IV. Si porcus, vel gallina manducauerit de corpore hominum, non manducetur, neque scruetur ad semen; sed occidatur, et canibus tradatur. Si quis lupus plagauerit animal, et mortuum fuerit, nemo manducet, et si vixerit, et postea eum homo occiderit, manducetur. Siue cum capra, siue cum pecore, aut cum alio animali fi peccauerit homo cum eo, nemo manducet carnem eius; sed occidatur, et canbius tradatur.] Sed haec minime reperiuntur in Poenitentiale Halithgarii apud Canisium tom. 5. aut. lect. Nec Menardi assertio valet, quod apud Canisium tantum libri quinque Haltigarii reperiantur, et quem menardus affert, assorit esse sextum Halithgarii librum; nam errat prorsus, tum quia nullibi constat hunc Scriptorem sextum librum composuisse, tum etiam ex stylo fit euidens huius sexti libri suppositicii; quinque enim libri Halithgarii apud Cansium sunt elegantes, at hic assertus sextus est valde rudis, ineptus. Insuper notabiliter errat ibidem Menardus, asserens supra dictas ineptias ex poenitentiali Romano desumptas fuisse, de quibus nil prorsus in Romano poenitentiali, quod videre est apud Antonium Augustinum Archiep. Tarracon. in tract. cuius titulus est Canones poenitentiales. seorsim editus Venetiis apud Foel. Valgrisium 1584. Item apud Bedam in sine tom. 8. lib. de remediis peccarorum cap. de immunda carne haec habentur. [Qui manducat carnem immundam, aut dilaceratam a bestiis XL. dies poeniteat. Si necessitate famis cogente, multo leuius. Mus si ceciderit in liquorem, tollatur inde, et aspergatur liquor ille aqua benedicta: Si vero mortua sit, abiciatur totus liquor, nec ab hominibus sumatur, siue lac sit, siue ceruisia, vel aliquid huiusmodi: quod si mortuus sit, liquor ille, in quo mus, vel muscula incidens moritur, purgetur, et aspergatur aqua santa, et sumatur, si necessitas sit. Si auis stercorauerit in quemcumque liquorem, huiusmodi tollatur stercus, et mundetur cibus aqua benedicta, et sumatur. Qui sanguinem nescius cum saliua sorbet, non ei nocebit. Qui manducans proprio polluitur inscius, non ei nocer. Si autem scit, poenitentiam agat iuxta modum pollutionis.] Et cap. de diuersis causis ibidem haec habet. [Qui morticinum inscius XL. dies poeniteat, si autem sciens, C. dies poeniteat. Qui fraudatum comedit, et est inops, vel hebes, IV. dies poeniteat. Sani autem, et infirmi si sciunt, XL. dies poeniteant. Qui saepe faciunt, III. quadragesimas, vel annum. Qui comedit, vel bibit a familiari bestia, id est, cane, vel catto, et scit, C. psalmos cantet, vel vnum diem iciunet. Si quis dederit alicui liquorem, in quo mus, vel mustela mortua inueniuuntur, si saecularis, IV. dies poeniteat etc.] Item Burchardus Vuormatiensis Episcopus de locis communibus Decretorum etc. lib. 19. cap. 106. ex poenitentiali romano asserto, haec habet. [Qui comedit, vel bibit intinctum ex familiari bestia, id est, cane, vel catto, et scit, C. psalmos canter, si nescit, duos dies ieiunet, vel si redimere voluerit, L psalmos cantet. Si in Coenobiis contigerit, CCC. psalmos cantet.] Beda vero ini dicto lib. de remed. peccat. cap. de diuersis causis habet. [Si saecularis est, IV. dies poeniteat, in coenobiis, CCC. psalmos cantet, qui postea nouerit, quod talem potum biberit psalterium cantet.] Burchardus habet. [Qui postea nouerit, quod talem potum biberit. CL. psalmos cantet. Si quis semicoctum comederit inscius, tres dies poeniteat, vel psalterium cantet, sciens autem VII. dies poeniteat.] Beda. [Sciens autem, IV. dies poeniteat etc.] cum Burchardo concordat. Iuo Carnot. in decret. part. 15. de poenit. cap. 118. Sed similia poenitentialia licet apud eosdem Auctores romana asserantur, non esse talia, ex supra dictis iam ostensum est, et omne huius aequiuoci malum ab Aquilone pendere satis videtur, dum apud Germanos Auctores, sine Vltramontanos haec commenta reperiuntur, et non penes Auctores Italos, nec in Ecclesia Romana talem opinionem vnquam exstitisse reperitur. Hinc Vltramontanus Ditmarus Mersepurgiensis Episc. qui in ignorantiae saeculo vixerat, hanc opinionem sic futiliter defendit: [Tertia species est animae pecudum, ac volatilium, quae cum corpore parem initii, finisque sortitur aequalitatem. Vnde sicut in lege Moysi, a Domino data, praecipitur; ita verus Christicola ab eorum sanguine nequaquam pollui, canonica auctoritate prohibetur. Multi enim sunt pauperes, qui hoc in vsu comestionis habent, et se in hoc aliquid pec. care ignorantes; sibi in hac, contradicentibus cunctis, resistunt. Ergo tu homo gloria, et magno homore a Domino coronare, et super omnia eiusdem opera constitute; da pro omnibus gratias Altissimo, retribuens ei pro possibilitate tua, quae tibi fecit miseratione sua. l. 1.] Quare credibile est in operibus Bedae, et aliorum supra a Graecis, sine ab indoctis additas similes ineptias fuisse. Satis enim liquet in nullo legitimo, ac Generali Concilio, nec ab vllo Ponti.


page 699, image: s633

fice Romano talia suppostitia decreta fuisse prolata; imo ex Rabani Mauri Poenitentiale, contrarium constat, scilicet, per suffocatum non strangulatum; sed immolatum inte llexisse Romanos Pontifices, dum cap. 25. inquit. [In decreto Leonis Papae cap. XXX. scriptum est de his, qui conuiuio Gentilium, et escis immolatitiis vsi sunt, si quis conuiuio solo Gen tilium, et escis immolatitiis vsi sunt, pos sunt ieiuniis, et manus impositione purgari: ab idolothytis abstinentes, sacramentorum Christi possunt esse participes. Si autem aut Idola adorauerunt, aut homicidiis, aut sornicationibus contaminati sunt, ad communionem cos, nisi per poenitentiam publicam, non oportet admitti.] Vbi duo obiter notanda sunt, nempe, quod differentiam facit inter idolothyta, et idolatriam, et quod per sanguinem Leo Papa homicidium intellexerat, vt ex eius verbis a a Rabano citatis clare patet. Dicendum igitur est supradicta superstitiosa scrupula non esse Bedae, et aliorum supra; sed addita; nam ex Bellarmino, et Labbe de Scriptoribus Eccles. satis constat Bedae, aliisque supra citatis multa inter eorum opera fuisse inserta, quae vere eorum non sunt. Quini et talis erronea opinio quasi Hypocritarum secta ab Euanto Abbate antiquissimo Scriptore apud Henericum Canisium tom. 5. Antiq. lect. impugnatur, cuius titulus talis est.] [Contra eos, qui sanguinem animalium immunduum esse iudicant, et carnem mundam esse dicunt.] carnem mundam intelligit sinie sanguine, vbi hunc errorem extra Italiam primo seminatum fuisse testatur, inquiens: [Ad agnitionem nostram venit, quod exurgentes in quibusdam Caesaraugustae partibus reperisse vos asseritis Christianos nec dum eruditos paganis facris, iudaico more sequi litteram occidem am, et postponere spiritum viuificantem; qui dicunt immundum fieri hominem alicuius animalis sanguinem comedentem, nescientes, neque intelligentes praecepta prisa magis mores hominum demonstrare, quam ini natura seruare. Nam si ista ita funt, [cur aperta stonte cum Iudaeis, et alia, quae vetita sunt praecepta priscae legis carnaliter non teneant, nescio etc.] et inferius. [Quod si forte obiciunt ista in canonibus haberi. Nec ego me ista fateor ignorare. Sed in antiquis canonibus ista reperiuntur; quam do Ecclesia ex circumcisione, et praeputio ad fidem congregabatur; quando adhuc non solido cibo; sed lacte nutriebatur. Tale quid ad Corinthios apostolos dixisse nouerint, et ini Actibus apostolorum facta inuenient. Nunc vero Ecclesia Dei solido cibo roborata consistit, vt viriliter contra impetus Haereticorum pugnet, non infantium mollitie eneruata succumbat.] Is autem auctor, vt Canisius in praefat. autumat anno. 588. scribebat. Et post varia argumenta, et auctoritates sic concludit. [Nam ridiculum est carnes mundas, quas Deus creauit immundas, et sanguinem carnium, qui vtique nutrimentum, et salus carnis est, fecerit immundum etc. Absit a fidelium cordibus, vt ista carnaliter intelligentes, a sinu Matris Ecclesiae discedant, et secum taliter credentibus gehennae ignibus tradant.] Sed quis fuerat iste Doctissimus Pater, et quibus scribit talia? Certe iste cum aliis Episcopis multa Conciliorum decreta roborasse refert Canisius in praefata praefatiuncula. Vnde credibile est haec, quae retulimus contra Ecclesiasticos illos, qui in Conciliis aurelianensi II. cap. 20. et Vormatiensi cap. 65. ac in poenitentialibus supradicta futilia asseruerant, scripsisse. Nam contra Sacerdotes huiusmodi satis clare loquitur, vt ex titulo eius epistolae supra allato patet, et ex illis verbis [A Sacerdotibus debilibus etc. liber Pastoralis S. Gregorii legatur] et in fine: [Secum raliter credentibus gehennae ignibus tradant.] Igitur dicendum quod in can. Apostolico nil aliud continebatur, nisi pure id, quod in Actibus Apostolorum cap. 15. reperitur. Ceterum etiam in Sac. Sscriptura Morticinum aliquando Idolis immolatum significat: [Quia contaminauerunt teiram meam in morticinis Idolorum suorum. Ierem. 18.] Imo Theodoretus in quaest. in Genesin. quaest. 55. quaerens: [Cur plane de carnibus edendis legem tulit Deus?] sic repsondit: [Mox vbi creasset hominem, dedit illi terrae fructus, iubens illum vesci fructu seminum, et arborum: post diluuium autem pretiosiorem cibum illi confert, iubens occidere, et comedere volatilia, et natatilia, et terrestria animalia, affectum affectu repellens, e leniori curans grauiorem. Praeuidens enim Deus, homines in extremam dementiam lapsos, haec omnia animalia pro Diis habituros, permisit illorum esum, vt impietatem illam cohiberet. Summa enim est insania adorare, quod comeditur. Propterca vero animalia quaedam immunda dixit, alia vero munda, vt illa, quae immunda sunt, pro Deo colere exhorrescant: quae vero munda sunt, quia comeduntur, non adorent.] Vide Botulus. In quo differt suffocatus a Praefocato. Vide Praefocatus. Vide Idolothytum.

SVFFRAGANEVS. Episcopus Archiepiscopo, siue Metropolitano subordinatus, ita appellatus, quia suffragium, et votum praestabat in electione, et in causis eius Comprouincialium Episcoporum. FR. Item supplebat vicem eius Archiepiscopi. Gloss. in can. placuit, vt Presbyteri. 2. quaest. 6. Vide Collega. Comprouincialis:||: Hodie tamen abusiue intelligitur etiam titularis Episcopus, qui in functionibus pontifica. libus supplet vicem alicuisu Archiepiscopi, siue Episcopi.

SVFFRAGIVM. FR. significat votum, voluntas, consensus, calculus [Q. Caponium inuenimus ambitus damnatum, quia vini amphoram dedisset dono ei, cuius suffragii latio erat. Plin. lib. 35. c. 12.] Item collectam, commemorationem,


page 600, image: s634

Vide suis locis. Item genuflexionem a nomine Suffrago, suffraginis, quod flexuram posteriorem in cruribus denotat, quasi subfracta. [Victimarum probatio in vitulo, vt canda articulum suffraginis constringat. Plin. lib. 8. cap. 45.] et in hoc sensu pro ge nuslexione Idolis praelita: [Quem cum praedictus Episcopus increpat, tan tum se sustragium permisisse respondit.] Idest, Episcopus Sardiniae, qui eiusdem Insulae iudicem increpauit, quia ab insulanis gentilibus pensionem acceptauerat, vt eos Idolis sacrificare si neret; sed Iudex se excusauit, quod tantum suffragium, idost, genuflexionem eis permiserat Idolis praestare, In regift. D. Greg. lib. 4. epist. 33.

SVGGESTIO. informatio, attestatio ab aliquo fide digno suggesta, et exhibita. Sic in ordine Romano, vbi de Ostiariis agitur, haec habentur. [Ad suggestionem Archidiaconi, tradat eis Episcopus claues Ecclesiae.] Item significat supplicem libellum, quo populus in electione Episcopi attestabatur de recta idoneitate in fauorem postulati: [Veniunt ad apostolicum, (id est, ad Papam) cum suo Electo, deferentes secum suggestionem, hoc est rogatorias litteras, vt eis consecret Episcopum. Albinus Flaccus de diuin. off. cap. 36.] Sic etiam D. gregotius in eius Regist. Raginam suggestionis libellum informatiuum saepe intelligit. Ita etiam memoriale hodie romae vulgariter dicitur, quia memorie suggerit.

SVGGESTOR. Caeremoniarum Magister. Officium in Lcclesia Constantinopolitana, cui cura erat Patriarchae celebranti caeremonias, et verba suggerere. Vide Hypomimniscus. Romemoratorius. Significat etiam Contionatorem a suggesto, id est, ambone. Vide Contionator. Suggestum.

SVGGESTVM. et Suggestus. FR. significat elatio nem, quae in gestiendo, seu in fastu, et ornamento; ostenditur hinc Statius lib. 1. Siluar.

--- Celsae procul aspice frontis honorem,
Suggestumque comae.

:||: Et Tertull. de cultu foem. inquit: [Non tantum confictae; et elaboratae libidinis suggestum recusandum a vobis sciatis.] Ac idem de Coron. [Ab ipso incolatu Babylonis illius in Apocalypsi Ioannis submouemur, nedum suggestu etc] Idem de Pallio. cap. 4. [Pallium super omnes exuuias, et peplos augusta vestis, superque omnes apices, et titulos sacer suggestus deducit oculos.] FR. item denotat locum eminentem, vtpote Ambonem. Vide Calepinum in dict. Suggestum. et hic in dict. Ambo. In quo sensu reperitur in Ecclesia S. Spiritus Rauennatensis Ciuitatis tale epitaphium: [Suggestum hoc, in quo Pontifices Rauuentes olim a Deo per Spiritum sanctum sub columbae specie creati, contiones habuerunt etc.] Item significat pedule, et suppedaneum Celebrantis ante altare in superiori gradu positum, quod Italice Predella dicitur. [De talibus institutis etiam illa generatur impietas, vt Sol inchoratione diurnae lucis exurgens, a quibusdam, (id est, Romanis) insipientioribus de locis eminentioribus adoretur: quod qu idem nonnulli etiam Christiani adeo se religiose facere purant, vt priusquam ad Beati Petri Apostoli Basilicam, quae vui Deo, et vero est dedicata, perueniant superatis gradibus, quibus ad suggestum arae superioris ascenditur, conuerso corpore ad nascentem se solem reflectant. et curuatis ceruicibus, in honorem se splendidi Orbis inclinent. Quod fieri partimk ignorantiae vitio, partim paganitatis spiritu, multum tabescimus, et dolemus. s. leo Papa. serm. 7. de natiuitate Dom.] Et de Germano Patriarcha Constantinopolitano inquit lib. 4. Nicephorus Gregora: [Quare cum is primum sacrificia cum ceteris Pontificibus peregisset, ante vestibulum sacri suggestus prostratus, duo sua peccata, periurium, et filii Imperatoris excaecationem profitetur, ibique condonari petit.] Quod intelligitur in confessione facta ad Missae principium in infimo Altaris gradu, vt diximus in dict. onsessio. Suggestus, hoc est, Altaris pedule dicebatur, quia ibi antiquitus suggerebatur, et contionabatur verbum Dei, vt Sidonius cecinit:

Seu te conspicuis gradibus venerabilis arae
Contionatorem plebs sedula circumsistit.

SVLFREAL. FR. Homo ingenuus, et liber. l. si mulier libera. de furtis, et l. si quis liber. de Adulterio.

SVLPHVRATIOR. id est, ardentior. [Sulphuratiorem eis gehennam praeparabis. Tertull. lib. 1. aduers. Marcion.

SVMMARIVS. tumentum, cui onus imponitur. vide Salma. [Argentum reputatum est foenum, summarii non leuati sarcinis; onusti nihilominus repatriant, vel inuiti. S. Bernard. lib. 2. de Consid.

SVMPTORIVM. coclear, quo Eucharistia porrigebatur, quemadmodum vtuntur hodie Graeci: [Calicem maiorem cum patena, sumptorioque fecit ex auro, lapidumque pretiosorum illustrauit nitore. Flodoard. lib. 3. Hist. Rhemens. cap. 4.] Vide Apalareus. Forceps.

SVNNIA. excusatio. [Ipse nec venisset ad placitum, nec vlla [sunnia nuntiasset, affirmat. Marculfus Monachus lib. 1. formular. cap. 37.] Dicitur etiam Exonia ex gallico vocabulo Esoine. Ita enim in epist. Hincmari ad Carolum magnum legitur. [Quo mittens ad Dominationem vestram excusatio impossibilitatis suae, illuc veniendi requisita est, quam patriotica lingua nominamus exonia.] Vide Sunnis.

SVNNIS. impedimentum, excusatio. [Si quis ad mallum legibus monitus fuerit, et non venerit, si eum sunnis non detinuerit XV. solid. culp. iudicetur. in Constit. Caroli Magni lib. 3. c. 45.] Vide Sunnia.

SVPERALTARE. Altare portatile, siue lapis sa cratus, super quem sacrificatur. [Cum superalta.


page 601, image: s635

re coelato, et cruce superposita. Matth. Paris. in vita Abb.

SVPERBIA. Vide Gaudimonium.

SVPERBVS. Vide Philocompicus.

SVPERBISSIMVS. Vide Fastigiatissimus.

SVPERCILIVM. Vide Episcynium.

SVPERDICO. FR. hoc uerbum vsurpabatur in significatione promulgationis delictorum Rei, quando ad supplicium ducebatur. l. si duo. . vltim. ff. de iureiur- Quod a Promulgatore exe quebatur, et tunc dicebatur sub praeconis voce. Vnde de Sancta Agnete legitur. [Iussit ad Iupanar duci sub voce praeconis, dicentis: Agnetem sacrilegam virginem diis blasphemiam inferentem, scortum lupanatibus datum. d. Ambroflus serm. 90. de passione S. Agnetis:] de quo sermone, an S. Ambrosii re vera sit, valde dubitant Baronius in Annalibus, et Bellarminus, cum Labbe de Scriptoribus Ecclesiast, in Ambrosio.

SVPERDICTIO. dictio addita supra aliam dele tam, vel eius vice superaddita: [Et vt pagina huius testamenti in disceptationem venire non possit, si quae litterae, caraxaturae, additiones, superdictionesue sunt, nos eas fecimus, et facere iussimus. Marculf. lib. 12. formularcap. 17.

SVPEREROGATIO. Vide Perissochoregia. Roga. Strena.

SVPERFLVI. appellati sunt in Concilio Chalcedonensi Doctores illi, qui ad discutiendas theologales quaestiones acciti erant: ita denominati, quia votum decisiuum non habebant; nam solis Episcopis hoc de iure conueniebat: sed solum consultiuum illis competebat.

SVPERHABEO. despicio, paruipendo: [Numquam Moysis vocem superhabuisset. Luciser Caralit. lib. 1. pro S. Athanasio.

SVPERHVMERALE. Vide Pallium. FR. Aliquando haec dictio stolam significat: [Ergo non est Christianus Sacerdos? Et dixi, non est. Neque enim astat Altari, neque post sanctificationem panis exaltans eum dicens: Sancta Sanctis, neque baptizat, neque chrismaris confectionem patrat, neque facit Episcopos, vel Presbyteros, aut Diaconos; neque linit Ecolesias, neque indicia Sacerdotii fert, humerale, scilicet, et Euangelium. In Collat. S. maximi Mart. a Sirmondo in 8. edita pag. 123.] Humerale erat differens a superhumerali, nam illud erat Amictus, vt suo loco dictum fuit. [Verum Sacerdos solus accedit, et solus adorat tantum superhumerale indutus. Philoth. Patriarcha. cap. 1. tit. Quomodo ministrat Diaconus cum Sacerdote. In tom. 6. Biblioth. PP. Edit. Paris. de anno 1589. col. 246.] Superhumerale hebraici Sacerdotis. Vide Ephod.

SVPERI. FR. appellati sunt viuentes, nam superstites sunt respectu mortuorum, qui inferi dicebantur, quia in inferiora terrae iacent. [Si me quempiam laudare repererint, qui superis iunctus sit. In vita S. Columbani Abb.

SVPERICONICAE. ita litterae in imagine alicuius Sancti appositae dicebantur. [Nesciebat tamen quid caneret, quia litteras ignorabat. Videns autem in Oratorio litteras supericonicas Apostolorum, reliquorumque Sanctorum, exemplauit eas in Codice. Greg. Turon. in vitis Patrum. cap. 6.] Vox quidm est latino graeca: componitur enim ex propositione latina super, et )ikw/n. imago.

SVPERISTA. Vide Sphoerista.

SVPERO. hoc verbum aliquando reliquere denotat. [Ego superaui solus prophetarum. Lucifer! Caralit. lib. 1. pro S. Athanasio.] In hoc etiam sensu exponendus est textus Ioannis c. 6. vbi Christi verba refert: [Colligite, quae superauerunt fragmenta.] id est, quae relicta sunt.

SVPERPELLICEVM. Ecclesiasticum indumentum, quod italice Cotta ex graeco vocabulo xitw/n, tunicam significante, dicitur, siue ex arabico Kittan, id est, linum, ex qua materia superpelliceum conficitur, imo Arabes Kettuna vocant albam: in aliquibus tamen Senensis Ecclesiae Caeremonialibus m. ss. Cocca, et alio nomine Camisia superanea appellatur. Dauantria tamen in eius m. s. caerimoniali per Superpelliceum rochettum intelligit, quia sub pelliceam cappae geritur; nam quod nos superpelliceum dicimus, ipse Cottam vocat; etymon igitur huius indumenti a Durando lib. 3 cap. 1. sic explicatur: [Superpelliceum, eo quod antiquitus super tunicas pelliceas de pellibus animalium induebatur; quod adhuc in qibusdam Ecclesiis obseruatur, repraesentantes, quod Adam post peccatum talibus vestitus est pelliciis.] De qua veste D. Hieronymus aduers. Pelag. lib. 1. mentionem facit, inquiens, quod sit candida, et nedum Sacerdotibus; sed Diaconis, et vniuerso Clero communis. Habet Crucis formam, quia Ecclesiastici imitari debent Christum crucifixum: ita Durand. loco cit. Antiqua eius longitudo ex Concilio Basiliensi colligitur, vbi sic habetur: [Horas canonicas dicturi cum tunica talari, ac superpelliceis mundis vltra medias tibias longis.] Imo antiquitus maiori longitudine superpellicea formabantur, vt Gemin. de antiq. rit. Miss. lib. 1. cap. 132. refert inquiens: [Haec vestis est laxa, quia clericalis vita debet esse in elcemosynis, et bonis operibus larga; est etiam talaris, quia docet vsque ad finem perseuerare in bonis.] Idemque Auctor addit, quod tempore quadragesimali superpellicea gerebantur ex lana contexta in signum moestitiae, et humilitatis, inquiens: [Diebus quadragesimae, vel alio congruo tempore laneis tunicis vtuntur, quia Ministri Ecclesiae Regi Christo in humilitate seruire praecipiuntur. Ibid. c. 233.] Ideoque Romanus pontifex in quadragesima, et in aliis ieiuniorum temporibus fert vestem candidae lanae, quod etiam in poenitentiae


page 602, image: s636

functionibus obseruat, id est, in processionibus Iubilaei, ac quando septem Ecclesias visitat, vel in Anno Sancto quatuor Patriarchales. In aliquibus tamen Ecclesiis adhuc primaeua super pellicei forma retinetur, nempe, ea rotunditate antiquae planetae sine manicis, sub qua ex lateribus brachia extolluntur. Reprehensione di gnus est Clericorum abusus, qui cum vsualibus palliis in publicis processionibus procedunt, vsum superpelliceorum praetermittentes contra laudabilem Ecclesiae ritum, quae profunda mysteria in omnibus vestibus, et praesertim in superpelliceo, quod candidum Angelorum indumentum denotat, agnoscit, quorum munditiam imitari debent Clerici, quippe qui non habent, vt reliqui Religiosi habitum sacrum, praeter hoc superpelliceum. Prudenter igitur Generalis Societatis Iesu Piccolomineus de anno 1650. ordinauerat, vt cius Clerici in processionibus Corporis Christi cum superpelliceis incedere deberent, quo actu cum eotum solito decore, ac modestia consociata est sacri, et ecclesiastici ritus obseruantia. Sic ille Anglici Regni Cancellarius Thomas Morus ad instar candidissimi oloris superpelliceo indutus officiis diuinis assistebat, de qua re, cum admonitus esset, ne id ageret, dum contra eius Regis decorem hoc esse videretur, tunc sapiens, ac pius Vir, non esse in Regis despectum, respondit, id, quod in obsequium REgis Regum praestatur; sic etiam non erubescebat Dauid Ephod lineo incedere coram Domini Arcam, vt habetur 2. Reg-cap. 16. et 1. Paralip. cap. 15. Igitur multo minus erubescere debent Clerici in praefatis functionibus superpelliceo vti. Superpe lliceo in Missa vti debent Episcopi Regulares. Vide Rochettum.

SVPERPOSITIO. ieiunium, abstinentia; ita dicitur, quia tunc abstinentia cibo praeponitur, ad imitationem Graecorum phrasis, qui ieiunium similiter a(pe/rqesis2 appellant. [Errorem placuit corrigi, vt omni Sabbati die superpositiones celebremus. Concil. Illiber. can. 26.] FR. Ferdinandus tamen Mendoza, et Garzias legunt Ieiuniorum superpositionem. Sed piror lectio vti antiquior a Salmasio, et Binio sustinetur.

SVPERSTITIO. vanus diuinitatis cultus, et ideo Religionis virtuti oppositum vitium est; dupliciter in hoc peccari potest; vel adorando creaturas in contemptum veri, vniuersalisque Creatoris, et haec I dolatria dicitur, de qua suo loco dictum fuit; vel verum Deum indebitis ritibus, atque, superfluis caeremoniis adorando; et haec vana obseruantia dicitur. Ac Isidori definitio adaptari potest lib. 8. Orig. cap. 3. aientis: [Superstitio dicta est, quod sit superflua, aut superstatua obseruatio.] FR. superstitio in quo consistat, habetur in can. Illud, quod est. 26. quaest. 2. Item superstitio sum dicitur, quod non est decreto Sanctorum Patrum sancitum, et superstitiosis non est adinuentionibus praesumandum. De tranflat. Episeop. cap. 2. Reliqua vide hic in dictionibus: Caragus. Hydromantia. Periapta. Fhylactexia Pyctacium. Somnialia. Sors. Strena.

SVPERVENTIO. Agressio. [De superuentione paganorum. Flodoard. lib. 3. hist. Rhemen. cap. 13.

SVPERVENTVS. aggressio. [Si quis superuentu siue diurno, siue nocturno etc. Papinian. lib. Respons.] In eadem significatione reperitur in lege salica. [Si quis hominem ingenum superuentu expoliauterit. tit. 17. . 1.] Gregorius tamen Turonensis eodem vocabulo in genere neutro vtitur: [Furta, superuenta, peruasiones, caedes etc. lib. 8. cap. 40.] FR. sed re vera superuentus est nomen adiectiuum.

SVPPANVS. Magistratus officium apud Seruiae populos. [Magistratus habent, quos Suppanos vocant, et Domino Imperatori aliquando seruiunt. Vulielmus Tyr. de bello sacro. l. 20. c. 4.] sic denominabatur, quia toga induebatur, quam illi Suppam vocant. Dicitur etiam Sopanus, et Zupanus.

SVPPAR. substitutus. Tertullianus de comis fictis, et substitutis agens, inquit: [Sancto, et christiano capiti suppares. de cultu feminar. cap. 7.

SVPPARATVRA. substitutio. [Neque generis supparatura grauis erit membris. Tertull. de resur. carnis cap. 61.

SVPPARO. substituo. [Monens cauere, ne vitiatio seminis ex aliqua vilitate concubitus labem corpori, et animae supparet. Tertull. de anima. cap. 25.

SVPPAROR. substituor. [Ideo illis ex suo genere vicaria, et quasi postuma soboles supparabatur. de monogam. cap. 7.] Vbi loquitur de mosacio praecepto, per quod disponitur in vxorem duci defuncti fratris viduatam absque prole, ad suscitandum fraternum semen.

SVPPARVM. velum in labaro ad hastam labari transuerse positam pendens, quod erat militare insigne Romanorum; ita Tertullianus contra Gentiles scribens, quae vexilla eleganter Stolas crucium appellauit.

SVPPEDANEA. tabella, quae sub pedibus Christi crucifixi solet depingi, quod adhuc a Graecis obseruatur, et solet Crucifixus formari cum quatuor clauis, vt in dict. Clauus dictum est.

SVPPEDANEVM. scabellum, quod sub pedibus poni solet, et dicitur etiam Pedule. [Vidit quen. dam eorum mole carnis grauatum, pedes suos dependere ab alto; pietate ductus a longe quaerens suppedaneum, reperit vnum, quod manibus Deo, et hominibus charis apprehendens illud, tanto Pontifici offerre non recusauit, et sub pedibus eius ponere non est dedignatus. In vita Roberti Regis.] Appellatur etiam suppedaneum scabellum, quod sub pedibus ante Altare pro Celebrante inseruit, de quo in dict. Suggestus.

SVPPLICAMENTVM. supplicium; [Sed enim


page 603, image: s637

perfecta dilectio foras mittit timorem, quia timor supplicamentum habet, vtique ignem stagni. Tettullo. de fuga in persecut. cap. 9

SVPPOSITORIVM. patera, quae poculo supponi tur in bibendo, italice Sottocoppa appellata. [Suppositorium aliquod argenteum pro vno solido dicitur esse appositum,] id est, pignoratum. D. Greg. lib. 1. epist. 42. FR. Quid tale vas fuisset, ex Petro Abb. Cluniacensi lib. 1. cap. 5. col ligitur, vbi sic ait: [Cum vino, quod susceperat, frusta omnia comminuti Corporis Christi in vas, quod ori eius suppositum fuerat refundere coactus est.

SVPREMVS. FR. extremus, ultimus: [Quoniam eius supremam sequimur voluntatem. can. Quia Ioannes. 12. quaest. 5.

SVRISCVLA. vas ad hauriendam aquam. [Lauabat surisculam, et implebat eam aqua. Pelag. lib. 4. num. 67.] fortasse a graeco verbo su/rw, quod extrahere significat; nam hoc vase aqua exhauriebatur. [Puerulus sterit ante eum, habens panem, et surisculam aquae. Idem lib. 18. num. 7.

SVRSVM. Vide Susum.

SVRSVM CORDA. FR. verba praefationis in Missa ex Liturgia S. Iacobi desumpta. Baron. an. 63. num. 7. cuius significatus sic a Cypriano explicatur: [Sacerdos ante orationem praefatione paremissa parat fratrum mentem dicendo, Sursum Corda; vt dum respondet plebs, Habemus ad Dominum, admoneatur, nil se aliud, quam Dominum cogitare debere. Claudatur contra aduersarium pectus, et soli Deo pateat: nec ad se hostem Dei, tempore orationis venire patiatur. can. quando autem. de consec. dist. 1.] Vide Deo gratias. Praefatio.

SVRSVS. aquae scaturitio. [Statim aquae viuae sursum in obuiam eius manantem de saxosa terra erumpere inuenerunt. In vita S. Guthberti 20. Mart.] ex gallica voce Sourse.

SVRTARIA. effigies, imago. [Ideoque direximus tibi Surtarias duas, imaginem Dei Saluatoris, et Sanctae Dei Genetricis. S. Greg. in Regist. lib. 7. cap. 53. Corriegendus itaque est manifestus error in epistola Stephani Papae III. posita in calce vitarum S. Dionusii Areop. apud Surium ad 9. Octobris, vbi sic habetur: [Vidi ante Altare bonum pastorem Dominum Petrum, et Magistrum Gentium Dominum Paulum, et tota mente illos recognoui de surcariis.] Legendum ergo omnino est Surtariis. Quod vocabulum arabicum esse videtur, arabice enim Surat effigies, et imago dicitur. FR. legendum Surtariis ex ipsamet bulla Stephani III. apud Baron. An. 754. num. 3. et ibi in marginali nota habentur haec verba: [Surtaria sunt scuta, vbi sunt pictae imagines apud Greg. in epist. ad Secundinum.] sed in ea epistola Gregorii, quae est supra dicta 53. lib. 7. sic inquit Pontifex. [Et dum nobis ipsa pictura, quasi scriptura ad memoriam Filii Dei reducit animum nostrum, aut de resurrectione laetificat, aut de passione de mulcet. Ideoque direximus tibi surtarias duas] id est, pictu ras, nam de pictura loquitur ante, et sequitur: [Imaginem Dei Saluatoris, et Sanctae Genetricis Mariae, Beatorumque Apostolorum Petri, et Pauli continentes etc.] vbi nil de scutis. Errat etiam prorsus Antonius Dadinus in notis ad epistolas D. Gregorii. dum vane hanc vocem significare vestis genus putat. Quamuis ego potius hoc vocabulum a graeco verbo *su/pw, quod trahere significat, deducerem: nam effigies picta, seu sculpta nil aliud est, quam transumptum, et extractum ab originali, vnde Itali Ritratto, quod fit ad similitudinem, dicunt a Retrabere verbo. Latini enim, ac Itali non raro litteram ograecam in V lene pronuntiant, vt in littera V dicetur. Sic Syro graecum verbum in Suro pronuntiant, vnde Surtariam pro Syrtaria dixere.

SVRTVMINA. Vide Sortumina.

SVRTVNINA. Vide Sortumina.

SVSCEPTOR. Vide Susceptum.

SVSCEPTVLVS. cliens. [Nocte igitur subsecuta, iterato susceptulum suum fideiussor in Basilica per visionem blando solatur alloquio. In vita S. Lupicini Abb. 21. Mart.] Vide Susceptus.

SVSCEPTVM. apocha [correction of the transcriber; in the print apoca]. [Decem libras auri sine tarditate post subditam de suscepto paginam dare debeatis. D. Greg. lib. 8. epist. 10. ad Ioannem Syracus. Episc.] FR. vnde Publicanus susceptor dicebatur. l. 4. Cod. de sufceptor. et arcar. et l. prouidendum. 23. Cod. de Decurionib. Vide Desusceptum. Testamenti pagina.

SVSCEPTVS. FR. qui sub clientela aliqua suscipitur, sic infirmus, qui sub cura Medici relinquitur, nuncupatur; vnde D. Gregorius Theodoro Medico lib. 4. epist. 40. Narsetem infirmum commendat his verbis. [Carissimum autem filium meum, susceptum vestrum Narsetem glo. riae vestrae commendo.] Item qui sub clientela spirituali, vel temporali suscipitur-D. Augustinus epist. 59. de vtraque mentionem facit his verbis: [Antistites velut Aduocati susceptos suos per manus impositionem misericordissime offerunt potestati.] Sic etiam susceptus, filius spiritualis in sacro fonte dicitur.

SVSPECTVS. pro suspicace, siue suspicioso. [Ne quia praedixerat tertia die resurrecturum se a morte: discipuli furto amoliti cadauer fallerent [correction of the transcriber; in the print falleren] suspectos. Tertull. Aduers. Gent. cap. 21.] Ac clarius idem alibi. [Quid gestis, aut suspecto, aut non desideranti placere. De cultu foem.

SVSPENDEO. FR. aliquando separare, et eximere significat. [Laurentium, et Petrum a communione Papae se suspendisse replicatis. Ennodius in Apologet.] Vide Suspicio.

SVSPENSORIVM. repositorium; in quo caro salsae suffumigatione camini exsicabatur. [Quoties neminem sensit esse in coquina, ipsam latenter intrans, scala suspensorium ascendit, et ex ea patte petras, quae muro coniungeb antur, omnes


page 604, image: s638

pene vsque ad medietatem incidit, anteriorem vero integram reliquit, vt incisiones celarentur. Caesarius lib. 6. cap. 5.

SVSPENSVS. Vide Delibratus.

SVSPICIO. nomen pro spe vsurpatur aliquando, [Ita et locorum ordinatio prouenit, et reuertendi lapsis ad gradum priorem, quo melius poeni teant, suspicio non manebit. D. Greg. in Regist. lib. 1. cap. 18. Vide Suspendeo.

SVSPIRIA. musicales notae. Vide Hoqueta.

SVSTENTACVLVM. Vide Destina.

SVSVM. sursum, quo vocabulo, ac etiam vocabubulo Iusum, id est, infra, vsus est D. Augustinus in tractatu 10. super epistolam Ioannis; fortasse erant vocabula Africanorum propria, quae tamen apud Siculos hodie sunt in vsu Susu, et Iusu. Piceni quoque: sed arctius, nempe So. et 10, et Romani s, et gi hodie vulgariter proferunt. Vide Iusum.

SVSVRRIVM. ita ex contemptu Daemon sacramentalem confessionem appellauit, et ipsum actum confitendi Susurrare dixit, cuius verba a Caesario lib. 5. cap. 29. sio afferuntur: [Ait Daemon: Sunt per meam veritatem, quia sine licentia facta, nec aliquando inde susurrasti: susurrium confessionem appellans.] Quod in confusionem Haereticorum nostri temporis resultat; dum cum ipsomet Daemone in contemnendo hoc sacramentum conueniunt.

SVTVLA. FR. Astutia, quasi subtilis tela. Fulgent. de vocibus antiquis.

SVTVLARES. calceamenta ex superiori parte contecta: sed absque soleis, quibus Sancta Gundula vsa est, vt hac sancta simulatione eius poenitentiam tegeret. [Vt humanum vitaret fauorem, dimi diis vtebatur sutularibus, vt superior pars pedum videretur tecta, inferiore nuda relicta.] Quod vocabulum a Sutela, quae deceptionem, et astutiam denotat deriuatur. Alii tamen Subtalares, ac alii melius Sotulares legunt; ita Innocentius Papa III. Clericis prohibens, ne calciamenta varioru colorum ex pellibus gestarent, inquit: [Sotularibus consutitiis etc. cap. 15. de vita, et honest. Cleri cor.] FR. [Et sotulares ab eodem in ipsius domo dimissos. lib. 5. decretal. tit. 12. cap. 19.] Vide Bota. Poulainia.

SYCAMEN. FR. Sycomori arboris fructus. [Qui atmentarium, caprarumque Amos sycamina vellentem elegit in Prophetam. In vita S. Condendi Anachor.] Et ipsemet Amos de se cap. 7. ita refert: [Armentarius ego sum vellicans Sycomoros.] Vterque vocabulum deriuatur ex graeco su/kos2, quod sicum significat. Vide Sycomorus.

SYCOMORVS. suko/moros2, arbor sycamina germinans, super quam Zachaeus desiderio Saluatorem perspiciendi, ascenderat; significat ficum morum, ex eo quia habet folia similia moro arbori, et fructus eius est ad similitudinem minoris, et autumnalis fici rotundae, quae a Galeno, aliisque Scriptoribus Ficus aegyptia appellatur. Errant, qui putant Sycomorus ita dici, id est; sicus fatua; sed licet ab aliquibus ita appellata sit, non ex etymologia, vt errantes crediderunt; verum fatua dicta fuit haec ficus ob insipiditatem, et insuauitatem illius fructus, quam expertus sum in meo Montis Libani itinere. FR. Hoc nomen Sycomori pronuntiari debet penultima syllaba correpta: ita Gauantus.

SYCOPHANTA. FR. indicator ficorum furti; cuius etymon varie adducitur: Aristophanis namque Interpres putat originem habuisse a quodam Atheniensi, qui vt inuestigaret quinam ex duobus eius seruis ficos sustulisset, et comedisset dedit eis vomitorium aquae tepidae, ac statim illas euomerat, qui eas furatus erat. Plutarchus autem lib. de curiositate ait Sycophantas Athenis dici solitum fuisse illos, qui detegebant deportantes in Vrbem ficos, vbi erat prohibitionis pena. Festus vero ait apud Atticos dicebantur Sycophantae, qui reuelabant ficorum latrones, et poena capitis plectebantur. Hinc Sycophanta etiam iniustus Iudex, et calumniator dicitur, qui pro re leui grauem poenam imponit. Quare vbi vulgata Prouerbior. cap. 28. habet: [Dux indigens prudentia multos opprimit per calumniam] LXX. legunt: [Rex egens prouentuum magnus sycophanta.] Hinc etiam vaniloquos Astrologos Gellius appellauit, inquiens: [Ac Fauorinus (ut hominis ingen ium fuit, vti quae graecae facundiae copia simul, et venustas) latius ea, et amoenius, et splendidius, et profluentius exsequebatur, atque identidem commonebat, vt caueremus, ne qua nobis isti sycophantae, ad faciendam fidem irreperent, quod viderentur quaedam inter dum effutire, aut spargere. lib. 14. cap. 1. in fine.

SYGCLIRVS. id est, consors. Vide Trinitas.

SYLLABAE. FR. in sensu litterarum, et epistolae. [Flagitauit antem a nobis pro suis syllabis iam dictus Sanctissimus Vir per Apostolicam auctoritatem vestras confirmari sedes. Zacharias Papa. in epist. ad Vittam in tom. 3. Concil.] Ac idem Papa Bonifacio Episcopo. [Cum nobis Sanctissimae fraternitatis tuae syllabe delatae fuissent:] Et inferius: [Iuxta syllabatum vestrarum commonitionem. Ibid.] Vnde Syllabico verbum.

SYLLIPSIS. Vide Conceptio B. M. V.

SYLVESCO. FR. confuse augeri significat. [Opiniones humanis mentibus, vnde talia vitia syluescunt. D. Aug. lib. 2. de Ciuit. Dei. c. 18.] Sumpta metaphora ex confusa multiplicitate virgultum in Siluis. [Animaduertite quantae ibi syluescant segetes sacrilegiorum. S. Bernard. epist. 188.] Itaque semper in malum sensum hoc verbum accipitur: [Paradisus in principali nostro est syluescens plurimarum opinonum plantariis. Arnobius in cap. 2. Genes.] Et in eodem sensu S. Maximus abbas, et Martyr inquit: [Ne mitras ad siluas, ego sancto contentus sum symbolo. In eius collatione per


page 605, image: s639

Sirmondum in 8. edita pag. 121.

SYMANDRVM. instrumentum inter Orientales Graecos, quo ipsi vtuntur loco campanae, quia mahometana tyrannis vsum campanarum in regionibus sibi subiectis non permittit, ob timorem ne Christiani, sub cuius dominio maxima eorum copia degit, in instanti campanarum signo ad rebellionem suscitentur, siue potius quia Turcarum familiaris, infernalisque spiritus campanarum sonum formidat. Itaque Symandri instrumentum nil aliud est, quam hasta binis malleis percussa, quae ad indicendam diuinorum officiorum celebrationem, vt homines ad ea conueniant, sonum reddit, quod ex graeca etymologia shmanth/eion deducitur. Vide Campana. Symbolum.

SYMBOLVM. su/mbolon, id est, signum; hinc fidei doctrina ab Apostolis tradita, quae a verbo Gredo incipit, dicitur symbolum, quia ea professione audientibus signum praebemus nos Christianos esse; quod symbolum Hymnologia Catholica, et Hierarchica Eucharistia a S. Dionysio appellatum fuit, vt dictum est in dict. Hymnologiae. Eucharistia hierarchica. Romae antiquitus non recitabatur Credo in Missa ad denotandam fidei firmitatem, et stabilitatem illius Christianitatis Principatus ab omni haereticali labe iugiter immunem; Verum Benedictus Papa VIII. ad petitionem Henerici Imperatoris in Vrbe recitari ad Missam symbolum sanciuerat, Baron. an. 1024. In aliis autem per Orbem Ecclesiis recitabatur in Missa Nicenum symbolum iussu s, Marci Papae, quod, vt testatur D. Basilius in epist. ad Innocentium Papam, compositum fuerat ab Hermogene Episcopo; sed deinde Damasus Papa Constantinopolitanum symbolum recitari statuit, eodem modo, quo vniuersaliter hodie a Celebrantibus obseruatur. In Missa canitur alta voce; ad denotandam publicam sanctae fidei praediceationem. Ad primam vero, et in Completorio dicitur secrete, quia in primordio Ecclesiae fides non erat adhuc diuulgata, et in fine saeculorum propter Antichristi persecutiones obscurabitur. Durand. lib. 4. cap. 25. Non dicitur in Missa feriae quintae Cenae Dom. quia Apostoli tunc titubabant in fide. Idem Durand. lib. 6. cap. 75. Hoc tamen vsque ad eiusdem Durandi tempora obseruabatur, at secus hodie, vt Dauantria in suo m. s. caeremoniali notauit, ac rationem assignat, inquiens: [Non dicitur symbolum, ita habetur in libro Papae Gelasii, sed nos dicimus symbolum propter consecrationem chrismatis.] In diebus dominicis numquam ad Missam relinquitur; ita vt si vigilia Epiphaniae de Dominica venerit, tunc Credo dici debeat, de quo casu Rubrica non facit mentionem; sed errasse in hoc Ordo officii de anno 1642. notat Gauantus par. 1. tit. l 1. in Rubr. Missalis. Eundem errorem commisit Ordo officii de anno 1648. et 1670. Dubi tari solet, ent Credo, quod in Missa dicitur, non contineat illa verba, quae in Symbolo Apostolico reperiuntur, nempe, Descendit ad inferos Respondetur, quod de hoc articulo nemo vnquam dubitauit, nec vllus Haereticorum id negauerat, ideo non indigebat alia confirmatione, aut declaratione in aliquo Concilio, ficut de aliis articulis acciderat. S. Leo Papa III. in confessione B. Petri pro opportunitate profitentium fidem duas tabellas argenteas ponderis librarum XCIV. posuert, in quarum vna characteribus graecis, et latinis in alia legebatur fidei symbolum. Anast. Biblioth. in eodem Pontifice. Symbolum S. Athanasii de anno 340. ab eo Romae compositum fuit, ac ibidem ab eodem coram omnibus recitatum; in quadam tamen pedemontana m. s. historia Gulielmi Baldasani in Taurinen. Bibliotheca Ducis Sabaudiae asseruata, dicitur D. Eusebium Vercellensem Episcopum Athanasii comitem fuisse in traductione latina istius symboli, quod antiquitus quottidie ad primam dicebatur, vt adhuc Carthusiani obseruant. Relinquebatur etiam antiquitus in Dominicis temporis paschalis, in quibus aeterna beatitudo figuratur, vbi fides non erit amplius. Hodie tamen iuxta romanum ritum semper dicitur, quando fit officium de Dominica, exceptis aliquibus sollemnitatibus ibi notatis. Haec item vox Symbolum denotat lignum aliquod, quo antiquitus dabatur signum recitationis diuinorum officiorum, vt plebs congregaretur: [Cum aduenerit tempus vesperi, pulsato symbolo, congregamur in Ecclesiam. Typic. cap. 40.] FR. Pulsato symbolo, nil aliud significare puto, quam dato signo; nam symbolum graece, latine signum sonat, vt supra visum est; ideo gratis dici existimo, quod symbolum ligneum instrumentum fuerit, sic etiam habetur in Sacra Scriptura. [Noli esse in conuiuio potatorum, nec in comessationibus eorum, qui carnes ad vescendum conferunt; quia vacantes potibus, et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio. Prouerb. cap. 23.] Vbi Glossa ordinaria inquit. [Symbolum dare est in confabulatione verba conferre.] Sed veteres Symbola comessalia dicere consueuerunt, id est, corrogationes, siue munuscula, quae symbola dicebantur, id est, signa affectus, et gratitudinis: hinc Plautus inquit. [Symbolorum collatores apud forum Piscarium. In Curcul.] Item dicebatur Esse de Symbolis, id est, de munificatis, siue de inuitatis. [Heri aliquot adolescentuli coiuimus in Pyraeo in hunc diem, vt de symbolis essemus. Idem in Eunucho.] Dicebatur etiam Symbolum portio comestiua, quam secum inuitatus ferebat in comessationibus. [Eo conductum symbolum ad cenam, ac eius conseruum sangarium syrum. Idem in Sticho. 7.] vbi aliqui Symbolam legunt, quo exemplo Coelsus lib. 25. cap. 20. plagas interpretatus est; sed melius fortafse dixisset plagarum signa. Item Symbola


page 606, image: s640

militaria. Plutarchus in M. Antonio. Et Iustinus historicus lib. 2. ait. [Atheniensium Ducem Themistoclem symbolos proposuisse,] id est, signa militaria. Itaque reperitur Symbolus, Symbola, Symbolum. Ac Terentius in Andr. [Symbolum dedit, cenauit.] Hoc insinuare videtur Salomon loco cit. dum ait: [Vacantes potibus etc.] id est, potibus attendentes, ac incumbentes: [Dantes symbola consumentur,] nempe, ad paupertatem redigentur hisce corrogationibus. Nam; [Et vestietur pannis dormitio.] LXX. legunt. [Et vestictur disruptis, lacerisque omnis somnolentus,] id est, ebrius ratione prodigalitatis, Haec item symbola prohibentur in Concil. Laodicense cap. 55 his verbis. [Non oporter Ministros altaris, vel quoslibet Clericos, vel etiam Laicos Christianos ex symbolis, quae vulgus comessalia appellat, conuiuia celebrare.] Quod habetur in dcreto Gratiani can. 7. dist. 41. vbi Glossa bene inquit. [Symbolum est, quando plutes conferunt ad conuiuia facienda, et idem est, ac confertum.] Recte siquidem Vocabularii Ecclesiastici Auctor, etymologiam Symboli a Syn, et Bolos deriuari tradit, quod etiam Thesauri linguae latinae Auctor senserat. Athanasius in epist. ad Solitar. refert Osium Episcopum Legatum Sedis Apost. in Nicaena Synodo composuisse symbolum, qui tamen cum esset inuictissimae constantiae specimen; nam per tot annorum spatium Arianorum insultibus valide restitit, vnde Synodorum Pater appellatus est, quia in Nicaena, ac Sardincense Synodis vti Apostolicus Legatus praefuerat, et in Conciliis Elibeberitano, Arelatense, Neocaesariense, Alexandrino, et Gangrense interuenerat, Osius, in quam, qui eius doctrina tamquam luminare maius totum Orientem, et Occidentem illustrauerat, qui Catechista Magni Constantini esse meruit, et tamquam eius Pater ab eodem Imperatore habitus, Symboli Auctor, et iam centenarius aetate: post tot sustentamenta laborum, verberum, exiliorum, et persecutionum pro fidei defensione; sed (o mira fragilitatis metamorphosis) haec orthodoxae fidei columna, hoc Ecclesiae catholicae sustentaculum, quasi alter Salomon delapsum est tandem in rui nam, et perfidae Arii doctrinae factus est propugnator, vt Socrates, et Sozomenus testantur; licet D. Athanasius in ead. epist. ad Solitar. di cat, quod in extremo eius vitae poenitentia ductus arianismum damnasset. Errat Magister sen tentiarum lib. 1. dist. 11. asserens, quod Leo Papa III. in Basilica Sancti Pauli supradictas tabellas symboli fidei apposuisset: nam in Basilica S. Petri positas fuisse ex Bibliothecario visum est. Errat etiam Vocabularii Ecclesiastici Auctor, seu eius vltimus compilator in dictione Symbolum, qui ibi sic asserit. [Sed quatuor dicuntur Symbola, scilicet, Apostolorum etc. Nicaenum, quod dominicis diebus in Missa post Euangelium dicitur, scili licet, Credo in vnum Deum. Item Athansii etc. Quartum Symbolum dicitur iuris, scilicet, primus titulus de sum. Trinit. etc.] Nam symbolum, quod dicitur in Missa non est Nicaenum, sed Constantinopolitanum, vt frater menus supra retulit, et Baronius testatur ad ann. 809. num. 63. Symbolum fidei non est necesse, quod totum sciatur memoriter, sed tantum sensus eius retineri debet. Vide Spiritualiter. Reliqua, Vide Credo.

SYMMA. FR. cubiculus, camera. [Tarquinio in symma prandente, vltio diuina manifestata est. In vita S. Siluestri.

SYMMACHIA. FR. summaxi/a, confoederatio defensiua, et offensiua, ex Thucidide Coelius Rhodig. lib. 11. cap. 6.

SYMMYSTA. summu/sths2, Consacerdos, Collega in aliquo ordine, siue sacro ministerio. FR. aliquando significat a Secretis.

SYMONIA. et Symoniaci. Vide Simonia. Simonizo.

SYMPAECTES. sumpui=kths2, socius in Iudo, collusor; officium inter Monachos Benedictions, cui incumbebat cura consolandi afflictos, praecipue Tyrones, ac Nouitios, quando aliquam mortificationem a Superiore recipiebant, qui sancta simulatione se quoque illa mortificatione laesum fingebat, vt hac via tyronicam animi reluctantiam detegeret, qua patefacta, dulcedine, et efficacibus spiritus rationibus lenire satagebat. [Et ideo vti debet omni modo, vt sapiens medicus, imittere quasi occultos consolatores sympaectas, id est, seniores sapientes, qui quasi secrete consolentur fratrem fluctuantem. In Regula S. Benedicti cap. 35. . 1.] In aliquibus tamen Mendosis Codicibus Senpectas legitur, et in aliis M. S. regulis habetur perperam Sepectas. Et Smaragdus etiam male legit Senipectas.

SYMPHONIACVS. Vide Choraula.

SYMPHONIDES. FR. dictus est Psalmista Dauid a D. Hieronymo epist. 7. ad Paulinum.

SYMPHONVM. appellabatur instrumentum, sine charta compromissionis, et concordati inter partes, vox quidam graeca sumfa/non consonantem, et eiusdem tenoris significat: [Symphona, id est, consonantia scripta iuramento firmata. Luitprand. in legat.

SYMPLATOR. Vide Symplones.

SYMPLONES. FR. [Symplones dicuntur conuiuae: nam et amicus sponsi, qui cum eo per conuiuia ambulat symplator dicitur. Ganeum vc. ro taberna est; vnde et Succius in comoedia piscatoria ait: Summates viri symphones fratri sunt ganei. Fulgentius de vocibus antiq.] Sed Isidorus in Gloss. Symplum, et non Symplatorem vocat illum, qui sponsum per conuiuia discurrentem comitatur.

SYMPONVS. collaborans, et in labore socius. Ex verbo graeco sumpone/w, id est, collaboro. [Insuper et eum, qui hanc per iussionem eius latinis dictaueris dictionibus Dominum, videlicet,


page 607, image: s641

Abbatem Ioannem Sanctissimum Symponum. Anast. in epist. ad Constant. Imp.

SYMPOSIARCHA. Vide Architriclinus.

SYMPSALMA. Vide Simpsalma.

SYNAGOGA. FR. sunagagh/ a verbo suna/gw, id est congrego, intelligi solet Hebraeorum congregatio ad orandum, et legem mosaicam praedicandam, qui locus ab eis Bethha Geneset, id est, domus congregationis dicitur. Et in Maspha, siue Masphath fieri antea solebat: [Locutusque est Iephte coram Domino in Maspha. Iudic. 11. Egreffi itaque omnes filii Israel, et pariter con. gregati, quasi vir vnus de Dan vsque Barsabee, et terra Galaad ad Dominum in Maspha; omnesque anguli populorum, et cunctae tribus Israel in Ecclesiam populi Dei conuenerunt. Ibid. cap. 20. Iurauerant quoque filii Israel in Maspha. Ibid. cap. 21.] Et inferius. [Qui non ascendit ad Dominum in Maspha. Dixit autem Samuel congregate vniuersum Istrael in Masphath, vt orem pro vobis Dominum: et connenerunt in Masphath, hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini, et ieiunauerunt in die illa, atque dixerunt peccauimus Domino. 1. Reg. cap. 7. Et conuocauit Samuel populum ad Dominum in Maspha: et ait ad filios Israel. Haec dicit Dominus Deus Israel etc. 1. Reg. cap. 10.] Et clarius in lib. 1. Macab. cap. 3. Vbi sic habetur. [Et congregati sunt, et venerunt in Maspha contra Ierusalem: quia locus orationis erat in Maspha ante in Israel. Et ieiunanerunt illa die, e induerunt se cilicio etc.]:||: Aliquando significat Vniuersitatem, et Rem pub. hebraicam. [Ducenti quinquaginta viri proceres synagogae. Num. cap. 16.] FR. in hoc sensu dixit Iesus: [In synagogis suis flagellabunt vos. Matth. 10.] Et Ioannes Euangelista retulit. [Vt si quis eum confiteretur esse Christum extra synagogam fieret. cap. 9.] id est, non esset amplius ex Hebraeorum consortio.:||: Quaelibet synagoga, siue schola, quam vocant hodie, in Statu Romanae Ecclesiae decem aurea scuta soluere cogitur pro sustentatione Domus Catechumenorum Vrbis. Reliqua huius nominis pertinentia. Vide Archisynagogus. Capitolium. Hiems legalis. Parasynagoga. Proseucba. Synodus.

SYNAPTA. sunapth\, preces, quae in Missa Graecorum canuntur, pro salute Patriarchae, et Imperatoris, in quarum conclusione omnis populus respondet: Dominum rogemus.

SYNAXIS. *su\nacis2, id est, adunatio, communiter intelligebantur sacrae adunationes, et piae conferentiae, quas Sancti, et antiqui Patres faciebant. Aliquando Eucharistiam, seu potius communionem significat. Item Missae Sacrisicium, quod conuentualiter celebrabatur. [Si dimissa Synaxi non concitus ad cellam recurrere festinauerit. Cass. lib. 4. cap. 16. Singuli seruorum Dei ieiunent, et XXX. diebus: horis canonicis ex pleto synaxeos etc. in quodam aenonymae synodi decreto.

SYNCELLITA. contubernalis, eiusdem cellae habitator. Cass. coll. 20. cap. 2.

SYNCELLITAS. Vide Syncellus.

SYNCELLVS. *su/ggelos2, qui et Congellus dicebatur. Vide Congellus. Dignitas in Ecclesia Constantinopolitana, quae habebat futuram successionem in Patriarchatu, vt testantur Cedrenus, Zonara, et Paulus Dacon. lib. 21. hist. Fr. Dicebatur etiam Magnus Domesticus, Maior Domus. Eius synon. Vide Domini aedius. Vice Dominus. Horum caput Protosyncellus dicebatut. Vide Protosyncellus: cuius inferiores. Vide Cellulanus. Cubicularius. Domicellus. Et quando Subdiaconi ordo non erat sacet, dicebatur etiam Subdiaconus palatinus. Licet in multis pontificalibus, et diplomatibus titulus Domicelli, et Syncelli honoris gratia multis Baronibus tribuatur.:||: Reperitur etiam in abstracto apud Cassianum. in citata collat. 20. cap. 2. Syncel litas.

SYNCHRONVS. su/gxronos2, cooetaneus contemporaneus: [Et Osea Synchronon Esaiae. D. Hieronym. in praef. duodecim Prophetarum.] Vide Coae taneo verbum.

SYNCLETICVS. sugklhtiko/s2, Senator. [Syncleticum amisisti, et Monachum non fecisti.] Ita reprehensus fuerat ille, qui relicta senatoria dignitate, habitum Monachalem susceperat; supersluum tamen affectum sportulis ab eo contextis conseruabat. Fr. De duobus Syncleticis de quibus Baron. in Not. ad Martyrol. 5. Ian. lit. h. an sit nomen proprium, vel conditionis, aliis examinandum relinquo.

SYNCOPO. FR. uerbum, incidere, atque abbreuiare significat. [Plerique Ecclesiarum Ministri, modestia ordinis clericalis abiecta; dum offerre Deo Sacrificium laudis, fructum labiorum suorum in puritate conscientiae, et animi deuotione deberet: horas canonicas dicere, seu psallere transcurrendo, syncopando etc. In Clement. cap. graui. de celeb. Missar.

SYNDERESIS. seu Synteresis. FR. graeca vox sunth/rhtis2, sic definitur a Glossa ex Arist. in 6. Ethic. [Eist pars prudentiae, quae procul videt. in cap. rem nouam. in extrau. 10. XXII. de dolo, et contum.

SYNDICVS. Vide Defensor.

SYNDON. Vide Synthesis.

SYNEDRIVM. Vide Sanhedrim. Synedrus.

SYNEDRVS. su/nedros2, Senator, Consiliarius, sapiens, senior. Accipitur etiam pro Consiliario animae, et spirituali Confessario: [Habui, inquit, spiritus quendam synedrum. In vita S. Gorperei Episc.] FR. eodemque vocabulo vsus est Iosephus Hebr. in denominatione illorum septuaginta Consiliariorum, qui supremum tribunal inter Hebraeos constituebant; vt in dict. Sanhedrim dictum est.

SYNELITES. vox quidem corrupta apud Honorium lib. 1. de imagine mundi cap. 14. cum selenites, selhni/ths2, id est, lunaris; scribendum


page 608, image: s642

esset, est autem gemma, quaedam, quae crescit, ac decrescit, cum lunae incremento, et decremento. Fr. de hac gemma sic Plinius lib. 37. cap. 10. inquit. Selenties ex candido translucet inelleo fulgore, imaginem lunae continens, redditque eam indies singulos serescentis, minuentisque numero: nascique putatur in Arabia,] quam Lunarem Latini appellant, et a Dioscoride Aphroselenus lib. 5. appellatur; et ibi Marcellus: corrupte tamen in textu Plinii lib. 37. cap. 10. dicitur Aphrodisiace: Luna enim graece selh/nh dicitur. Sic Paraseneles id est, plures lunae appellantur, de qua R. P. Angelus de Nuce Archiepiscopus Rosanensis meritissimus in notis ad Chronicam Casinen. lib. 2. cap. 3. num. 863. Sed potius scribendum Paraselenes, sicut etiam dicitur Triselenes,id est, trilunis. Henricus Ste. phanus in suo Thesauro Graeco. latino in dictione selh/nh.

SYNGRAPHVM. su/ggrafon. FR. sincera, et authentica scriptura, seu chirographum. [Ad colligendam autem gratiam nihil praetermisit, infinitam pecuniam, quae fisco debebatur, priuatis debitoribus in Vrbe, atque Italia, in Prouinciis vero etiam ex reliquis ingentes summas remisit syngraphis in foro Diui Traiani, quo magis securitas omnibus roboraretur, incensis. Spartian. in Adriano Caes.] Chartam publicam Cassiodorus in Chron. interpretatur, vbi eundem Adriani factum referens inquit. [Auiola, et Pansa, his Consulibus reliqua tributorum vrbibus relaxanit, charris publicis incensis, plurimos etiam ipsis tributis liberos fecit.] Dicitur enim latine Syngraphus. Syngrapha, et Syngraphum.

SYNGRISIS. su/gkrisis2, consensus, vniformitas opinionis. [Morbus igitur latebat occultus, per quem omnium secreta medullarum, et venarum meatus in ipsorum vitalium tendebant exitium, et quandam syngrisim in omnibus generabant internis. Venit lex, quae et vulunus proderet, et tandem vetusto languori supernum aduenire medicum nuntiaret. Petr. Chrysol. serm. 112.

SYNODICVM. vel Synodaticum. FR. Ecclesiastica contributio Episcopo debita pro celebratione synodi. [Quod cum iidem Clerici praedecessoribus tuis, tres in festo natiuitatis, et tres in festo resurrectionis dominicae pro synodatico soluerint denarios. cap. olim. lib. 3. decretal. tit. 39.] In quo autem differat synodaticum a Cathedratico. Vide Cathedraticum.

SYNODICVS. FR. significat quidquid ad synodum pertinet. [Ante annos plurimos, cum iuuarem Damasum Romanae Vrbis Episcopum, et Orien. tis, atque Occidentis Synodicis Consultationibus respondentem. D. Hieronymus.] quod dicitur etiam Enotitus, ab Enosis graece, quod vnionem denotat. Lexico Graeco-barbarum. Vide Enotitus.

SYNODITA. sunodi/ths2, comes in itinere; sic Monachi appellabant consociantes, quando ex Monasterio exibant. [Monachos, quos synoditas vocant. Cod. Theodos. lib. 1. l. 6.

SYNODO. FR. congrego, sen ad synodum compello. [Vt nullus Episcopus Ecclesias vttoque iure illi subiectas mterdicto supponere, vel monachum, seu Clericum eiusdem Monasterii synodare, vel excommunicare praesumat. lib. 5. Decretal. tit. 33. cap. 21.] et ibi Glossa. [Nullus autem Episcopus audeat synodare, vel excommunicate Monachum, vel Clericum ipsius Monasterii, quos praedicto Abbati, suisque successoribus concedimus monendos, et constringendos a praesenti decima indictione. Bullar. Casinen. tom. 2. constit. 26.

SYNODVS. FR. su/nodos2. Adunatio, Congregatio, sic appellata sunt Concilia a sanctis Patribus ad differentiam Synagogarum, quae de Hebraeis dicuntur, licet vtrumque nomen idem sonet. Vide Concilium. Tria genera synodorum reperiuntur, nempe, Oecumenica, id est, Generalis, vt suo loco dictum est, Prouincialis, quae a Metropolitano, et Dioecesana, quae ab Ordinatio loci congregantur. Synodus palmaris appellata fuit ab Ennodio illa, quae Romae celebrata fuerat, et ita dicta, quia in ea victoriae palmam Symmachus Papa a sibi imputatis calumniis obtinuerat. Synodus sexta quomodo partim damnata. Vide Agnus Dei. Suffocatus. Cetera vide Trullus. Pseudosynodi. Vide Asynodus. Homousion. Latrocinalis. Moecosynodus.

SYNONETVM. FR. generalis emptio plurimarum rerum. Cod. Theodos. lib. 11. tit 15.

SYNORIS. par, siue consortium, ex graeco sunwei/s2, quod par animalium vehiculum, seu iugum vnite gestans significat. [Quidquid fuerat nuptiis praeparatum a Sancta Christi synoride Virgini traditum. D. Hieronymus epist. 8.] Vbi Auiam, et Matrem Demetriadis Virginis intelligit. Recte igitur a Baronio per Nicolaum Fabrum, et Latinum Latinium admonito deletum fuit hoc nomen e Martyrologio Romano, vbi tamquam proprium alicuius sanctae ponebatur. Et ipse Latinius in homel. 4. S. Io. Chrysost de Lazaro correxerat synoris, vbi Xynoris legebatur. Eodem enim modo Theodoretus lib. 10. histor. Eccles. cap. 12. siue lib. 3. cap. 14. de SS. Iuuentino, et Maximo inquit: stratiwtw=n sunwri\s2 a(gi/wn, id est, militum par sanctorum. Et in orat. de fraterna amicitia. Roma, et Constantinopolis ab eodem appellatae sunt tw=n pole/wn sunwei/da, nempe, Vrbium consortium, quia in magnificentia consortes fuere.

SYNTHEMA. su/nqhma, dorsale, seu instratum iumenti. [Demisso synthemate, equus publicus sternebatur 1 S. Hieronym. epist. 34. ad Iulian.] huius synonyma. Vide Instratum.

SYNTHICA. sunqh/kh, pactum, conuentio. [Non Romanorum; sed Longobardorum Episcopus factus sum, quorum synthicae spathae sunt, et gratia poena. S. Gregor. in Regist. lib. 1. cap. 30.]


page 609, image: s643

FR. Card. Baronius legit Syssitiae, sussiti/ai, id est, sodalitates. Vide Stantia in significatione pacti.

SYNTHESIS. FR. vestimenti genus, quo indutum! fuisse D. Ioannem, quando Christus eius Magister a Iudaeis captus fuerat opinatur. Octauius Ferrarius par. 1. de re vestiar. lib. 1. c. 31. licet in Sac. textu habeatur quod syndone indutus esset.

SYNTROPHVS. su/ntrofos2, conuictor, commensalis, collactaneus, connutritus. [Quare non et sterceiae, et syntrophi nominantur. Tertullian. aduers. Valent. cap. 9.] FR. Sic etiam vbi vulgata 2. Machab. cap. 9. num. 29. legimus. [Transferebat autem corpus Philippus collactaneus eius] graeca lectio habet su/ntrofos2. Vide Herceia. Sterceia.

SYNVSIASTAE. FR. Haeretici, qui asserebant Christum vnam tantum substantiam habuisse; non enim credebant ex vtero virginali Mariae carnem sumpsisse; sed potius aliquam portionem Diuinitatis Verbi conuersam fuisse in carnem, et sic constituebant Verbum Patri consubstantiale, non solum in Diuinitate; sed etiam in humanitate, vt ex ipsamet graeca etymologia nominis sunousiasai/ manifestatur.

SYPARVM. seu Syparium; signum, siue in vexillo, siue in sigillo positum. [Omnes illi imagines, suggestus, insignes, monilia crucium sunt, sypara illa vexillorum, et Cantabrorum, et Labarorum stolae crucium sunt. Tertull. aduers. Gent. cap. 16.] FR. pro signo sigilli in Bullario Casinen. tom 2. Constit. 197. sic habetur. [Praesens priuilegium nostrum per manus etc. et bulla plumbea nostro sypario impressa iussimus roborari.] Idem habetur in eod. to. 2. Const. 199. 200. et 201. In priori significatione. Vide obseruat. Latinii in eius Biblioth. Sacra ad Arnobium Afrum. pag. 98. col. 2. . pag. 323.

SYRI. FR. populi antea Arimi appellati sunt Strabone teste. D. Hieron. Aramaeos vocat, sed Aramenos Ioseph hebr. appellat, sic inquiens: [Aram Aramenos instituit, quos Graeci Syros appellant. lib. 1. antiq. cap. 14.

SYRIA. FR. interpretatur sublimis. D. August. in Psalm. 59.

SYRIANI HAERETICI. Vide Eutychiani. Nestoriani.

SYRICVS. Vide Sytonicum.

SYROPHOENISSA. id est, mulier e Phoenicia Syriae prouincia; sic appellata fuit a D. Marco Euang. Mulier illa cananaea, cuius regio Syrophoenix a Tertulliano dicitur.

SYRTICVS. Vide Diasyriticus.

SYRVM. Vide Gyrum.

SYSSITIAE. Vide Synthica.

SYSTATICVS. susatiko/s2, commendatitius; sic appellantur a quibusdam Scriptoribus litterae commendatitiae, siue dimissoriales, quae Clericis peregrinantibus ab eorum Ordinariis concedi solent. [Ne episcopi ad principis comitatum accedant sine systaticis litteris. Iustinian. in nouell. 6. c. 3.] Quae etiam Litterae viaticae dicebantur, de quibus, ac similibus aliis egimus in dict. Litterae.

T

T. FR. haec littera significare crucem docet August. [Quorum numerus, quia tricenti erant, signum insinuat crucis propter litteram T. graecam, qua iste numerus significatur: per quos etiam gentes magis in crucifixum credituras praefiguratum est, quod littera graeca est. Super Iudicum. quaest. 36. lib. 37.] et idem habet in Psalm. 67.

TABARDVM. FR. pallium vsuale. [Ceteri quicumque Clerici vtentes epitogio, seu tabardo foderato vsque ad oram. Clement. vnic. de vita, et honest. Clericor.] Vide Epitogium. Vnde Tabarro Italice, et Tabanella dicitur.

TABELLARIVS. Vide Veredarius.

TABELLIO. FR. Notarius. [Tabellionem quoque, qui confecerat instrumentum, et vnum ex testibus in instrumento subscriptis, ad id probandum induxit. In Decretal. de fide instrum. cap. 10.] Eius synonyma. Vide Notarius.

TABELLIONATVS. FR. Notariatus. [Mandamus quatenus Clericis in sacris ordinibus constitutis tabellionatus officium exercentibus per beneficiorum subtractionem appellatione postposita interdicas. lib. 3. tit. 50. cap. 8. decretal.

TABERNA MERITORIA. Vide Meritorius.

TABERNACVLVM CASTRENSE. Vide Heribergium.

TABERNACVLVM. in quo Eucharistiae Sacramentum conseruatur Vide Armariolum. Ciborium. Cophynum. Pyxis. Turris.

TABITHA. Actor. 9. interpretatur Capra, seu Damma. Vide Dorcas.

TABVM. FR. Liquor putridus, a tabe.

Hunc inquinatum talibus contagiis
Tabo recentis sordidum piaculi
Omnes salutant, atque adorant eminus.

Prudentius in Romano