14 February 2004 Ruediger Niehl
text typed (without italics) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - Could not identify errata-list item: 548. 1. lin. 46. stadium
06/2006; 12/2006; 02/2011 Cornelius Amberger; Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
spell check partially performed; the special sign ||: (resp. [erroneously?] ||. ) inserted (see the explanation of the printer: page 18)


image: s001

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM,



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

HIEROLEXICON SIVE SACRVM DICTIONARIVM AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI ET CAROLO EIVS FRATRE ROMAE Ex Off. Bernardoniana Sub Signo Virtutis Anno 1677 Superior [abbr.: Superiorum] permissu Et privilegiis



image: s004

[gap: praeliminaria; body text (tomus primus)]

image: s391

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM, IN QVO Ecclesiasticae voces, earumque Etymologiae, Origines, Symbola, Caeremoniae, Dubia, Barbara Vocabula, atque Sac. Scripturae et SS. PP. Phrases Obscurae elucidantur. AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI, Olim Cath. Eccl. Viterb. Canonico Theol. Sac. Indicis Congregationis Consultore, Proton. Apost. Eq. Aurato, Com. Palat. ET CAROLO EIVS FRATRE Biblioth. Alexandrinae in Archigym. Vrbis Praefecto. OPVS Figuris ornatum, quod praecedit Index Criticus, ac subsequuntur SYLLABVS graecarum vocum exoticarum, de quibus in eo agitur, et CONTRADICTIONES APPARENTES Sac. Script. ab eodem DOMINICO conciliatae, et ex eius Schedis in hac tertia, et postuma impressione auctae. PARS SECVNDA. [gap: illustration] ROMAE, Sumptibus PONTII BERNARDON Via Parionis, sub signo Virtutis. M. DC. LXXVII. SVPERIORVM PERMISSV, ET PRIVILEGIIS.



page 359, image: s393

[gap: body text (tomus secundus)]

page 553, image: s587

SCOTALLVM. FR. Oenopolium, siue taberna, in qua ceruisia venditur: [Denuntiatum est praeterea Viceocomitibus, et Fortstariis, aliisque ministris Regis, ne scotalla alicubi in Regno faciant. Matth. Paris. an. 1213.] Ex saxonis vocibus Scot, id est, signum, quod in tabernis solet apponi, et Ala, nempe, ceruisia.

SCOTATIO. donum, vel possessionis traditio ad piae causae signum. Fr. verum scot datio rectius scribi deberet; vocabulum saxono-latinum quidem est. nimirum, scot quod est signum, et datio donum:||: [Quod in huiusmodi donationibus modicum terrae consueuit in manu accipere, vel in extremitate pallii, quod manu Praelati Ecclesiae sustinetur, aut super altare ponendum sub testimonio uidentium, et audientium sub dicta forma, quae scotatio vulgariter appellatur.] FR. Et infra: [Cum huiusmodi signum, quod scotatio dicitur, non tam factae donationis, quam traditae possessionis sit euidens argumentum. cap. 2. Decretal. de consuetud.]:||: Caeremonia erat haec antiquitus in piis donationibus obsernata. Vide Scotum.

SCOTICANVS. FR. scotus, ex Scotia insulanus. [Presertim cum supradictus Rex tantae fuerit honestatis, quod ipsius instrumenta maximae auctoritatis sint in partibus scoticanis. cap. 9. decretal. de fide instrumentor.

SCOTOMA. uertigo. Isidor. Vide Scotomaticus.

SCOTOMATICVS. qui vertigine in oculis laborat, et omnia obtenebrescere ei videntur, ex graeco skotwmatiko/s2, id est, tenebrosos oculos habens. [O quam splendida piae castitatis acies illustrat, quas nec carnalis illecebrae caligo obtundit, nec spinea obscenitatis glaucoma suffundit, quo plerumque (heu dolendum dictu) etiam perfectorum palpebrae grauiter grosse scunt, et qui putabautur pudicitia praediti, dum saepe humanum fallitur iudicium, quasi scotomaticorum lumina tenebris obturantur. Aldhelmus de Virg. cap. 11.] Vide Helucus.

SCOTOPICI. Haeretici. Vide Bonosiani.

SCOTTA. FR. malleus, quo saxa percutiuntur, et teruntur. [Volens molam emendare, accepto ancipiti ferro, quod vulgo scottam vocant, coepit terere molam. In vita S. Austregisili Episcopi.

SCOTVLA. Vide Bugia.

SCOTVM. excussio, exactio, exigentia, siue, vt alii malunt, donum significat, ex dict. saxonica scot, id est, donum, vt in dict. Scotatio dictum est supra. [Et volo quod dicti Monachi sint quieti, et soluti ab omni scoto. Ingulphus Abb. in eius Chron. vbi de Edredo Anglorum Rege agit. Vide Scotatio.

SCRAMASAXVS. Vide Saxa.

SCREONA. et Screuna, domus subterranea; [Si tres homines ingenuam puellam de casa, aut de screona rapuerint etc. in l. salica. tit. 14. cap. 5.] Ex germanica dict. Eschrenes.

SCRIBA. Doctor Hebraeus in Mosaica lege, qui communiter hodie Rabbinus dicitur, qui solebat esse de Tribu Simeon, vt dicemus in tractatu, cuius titulus est Contradictiones apparentes Sac. Scripturae: in calce huius operis apposito, vbi etiam ostendam verificationem prophetiae Iacob Patriarchae, quod, nempe, Tribus Leui, et Simeon dispersae habitare debuissent inter israeliticum populum, prima, nempe, ratione officii, et gradus leuitici, sacerdotalisque; secunda vero ad instruendum poplum in lege, et traditionibus. FR. Quamuis a Pharisaeis distingnerentur; poterant tamen Scribae aliqui esse Pharisaei, sicut inter nos Christianos reperiuntur Religiosi, simul, et Doctores: sed melius Vide in dict. Pharisaeus.

SCRIBO [1]. nomen, satellitum Praefectus. [Quo audito Augusta misit Arthemium Scribonem. Anastas. Biblioth. in Vigilio Papa.] Ac alibi idem repetit [Omnes, qui in Consilio ipso fuerant, imboiatos mifit Rauennam per manus Maurini scribonis. Idem in Theodoro.] Quamuis D. Greg. lib. 8. epist 60. officium honoratius intelligat.

SCRIBO [2]. uerbum. Vide Obumbro.

SCRINIARIVS; Notarius, scriba, archiuista, qui licet in primitiua Ecclesia ad colligenda Martyrum acta instituti fuerint, vt alibi dictum fuit, processu tamen temporis ad formandas apostolicas bullas addicti sunt, vt ex Epistolis Sergii IV. colligitur: [Scriptum per manus Benedicti Notarii Regionarii, et scriniarii S. R. E.] Hi duodecim numero erant quorum primus Protoscriniarius dicebatur: imo, et Archiuista, Bibliothecarius, Cancellarius, Protoscriniarius Protonotarius, de quibus suis locis. Synon. Vide Notarius FR. de hoc vocabulo habetur mentio in lib. 5. Decretal. tit. 7. cap. 12. [Vobis Aduocatis, et Scriniariis firmiter inhibemus.] Et cap. ad audientiam. de praescriptionibus; dicitur; [Scriniarius alio modo scripsisset dicta testium, quam dixissent.] Dicebatur etiam Magister Scrinii. Sic enim appellatur a Sozomeno lib. 7. cap. 13. Vbi de Magistro Scrinii nomine Beniuolo qui a Iustina Valentiniani II. Imperatoris Matre, vt Arii falsum dogma obseruandum stabilita lege scriberet iussus, pro. missione maioris promotionis gradus, si hoc faceret, ab ea allectus; ille nihilominus ad pedes impiae Augustae protinus proiecit cingulum magistratus, ac intrepide respondit, se pro tam exsecranda impietate nullum dignitatis honorem acceptaturum. Cingulus enim Magistratus signum erat, sine quo haud licebat in conspectu Principis comparere, qui vsus non solum erat penes Graecos, vt ex Chrysostomo serm. 20. super cap. 2. epist. primae ad Corinth. habetur; sed etiam penes Latmos, vt in can. nullus Episcopus. 11. quaest. 1. cuius haec sunt verba. [Magistratus enim, qui hoc iubere ausus fuerit, ammissione rerum, et cinguli condem natione plectetur.] De scriniario Glossa


page 554, image: s588

in cap. ad audientiam. lib. 2. decret. de prescriptionibus sic ait: [Scriniarii appellantur tabelliones, et est vulgare Romanorum.

SCRINIVM; Archiuum, vbi conseruantur Scripturae, cuius synonyma. Vide Archiuum.

SCRIPPVM. bulgiae ex saxonica voce Scrippe, de qua sit mentio in Synodo sub. Rege Pipino celebrata cap. 4. his verbis: [Peregrinis similiter constituimus, qui propter Dominum ad Romam, vel alibi vadunt, vt ipsi per nullam occasionem ad pontes, et ad exclusas, aut nauigio non detineantur propter scrippa sua.] id est, vt non molestentur soluere datium, aut aliam impositionem pro rebus illatis in eorum bulgis, siue sacculis. Vide Bissacius.

SCRIPTORIVM. locus in Monasterio, vbi Monachi ad scribendum conueniebant tempore hiberno, qui locus conseruabatur calidus.

SCRIPTVRA SACRA. Vide Biblia.

SCRIPTVRA SVPREMA. FR. id est, testamentum Cod. de haereticis. . Manichaeos.

SCRITOBONI. FR. Saltatores, septentrionales Populi. Paulus Diaconus in hist. Longobar. lib 1. cap. 5. et 28. et eius Adnotat. ibidem. Alii tamen Scriphinios legunt in hunc Pauli locum, siue Scrifiniosa Scrifinia regione Scandinauiae, quae perpetuo niuibus riget; et eius incolae carnes ferarum crudas edunt, pellibusque eorum corpora sua contegunt ex eod. Paul. Diac.

SCROBVLLA. vestis muliebris species. [Istae mulieres ambulant discalceatae, portantes scrobullas vsque ad terram. S. Oderic. in peregrin. cap. 1. . 4.

SCRVTINO. inquiro, examino, inuestigo, scrutor. [Scrutabor Hietusalem in lucernis. Sophon. c. 1.] et ad rem: [Scrutinabo Hierusalem cum lucernis. Lucifer Carar. lib. 1. aduers. Const.

SCRVTINIVM. erat examen Catechumenorum in tempore quadragesimali circa res fidei, vt explorarent fidei professores an fuissent illi idonei ad recipiendum sacrum lauacrum in proximo Sabbato Sancto, quod Scrutinium per se ptem vices fiebat: vnde Albinus de diuin. off. cap. 19. ita inquit: [Neque hoc omnittendum, quod Romani infra quadragesimam sex scrutinia celebrant, et hodie septimum: in isto septenario intelliguntur dona Sancti spiritus in baptismate data.] Primum si quidem, ac secundum Scrutinium celebrabatur in feria IV. et Sabbato tertiae quadragesimalis hebdomadae. Tertium vero, quartumque etiam in iisdem diebus, quartae hebdomadae sequentis, quod sollemnius, et principalius erat; atque appellatur per antonomasiam in Ordine Romano Feria scrutinii. Ideo totum Sacrum illius diei ad Catechumenos directum intelligitur, nam incipiendo ab Introitu, de illis significatur in verbis [Cum santificatus fuero, effundam super vos aquam mundam etc.] In eodem pariter sensu Epistola legitur, ac clarius Euangelium, in quo habetur caeci nati miraculum in Natatoria Siloem visum recipientis, quod symbolum reuera Catechumeni est, qui spiritualem visionem in sacro baptismatis fonte recipere debet, vt in homelia huius diei satis explicat D. Augustinus. Quintum autem, et sextum scrutinium conuocabatur in iisdem diebus; quintae tamen hebdomadis. Vltimum tandem erat in IV. feria sextae hebdomadis, pro quibus examinibus in qualibet praecedenti Dominica inuitabatur vniuersus fidelium populus sub hac forma verborum: [Scrutinii diem dilectissimi fratres, quo electi nostri diuinitus instruantur, imminere cognoscite, ideoque sollicita deuotione sequenti quarta feria circa horam nonam conuenire dignemini, vt coeleste mysterium, quo Diabolus cum sua pompa destruetur, et ianua coelestis regni aperietur; in. culpabili ministerio peragere valeamus. Apud Durandum lib. 6. cap. 56.] Item in Sabbato ante Dominicam palmarum tradebatur symbolum Catechumenis, et ideo hoc Sabbatum in ambrosiano ritu Sabbatum in trad tione symb li denominatur, vt in eo Breuiario habetur. Aliquando tamen nomine Scrutinii interogatio illa, quae fit a Parocho sposis ad exigendum eorum mutum consensum in Sacramento matrimonii intelligitur. Hinc 10: Monachus in Vita Gaufridi Ducis ait [Traditur itaque nuptui filia; sit ab Episcopo mutui consensus scrutinium.] FR. Vide Glossam in cap. 2. . scrutinium. lib. 3. tit. 27. decretal. Ceterum scrutinium tribus modis canonice intelligitun primo Catechismi, de quo supra, et in can. ante baptismum, et seq. de consecrat. dist. 4. Secundo intelligitur de iis, qui examinandi sunt ab Episcopo ad suscipiendos ordines, vt in titul. 12. lib. 1. decretal. Tertio per scrutinium intelligitur voluntatum inquisitio, in electionibus faciendis, quae sit secreto, vt in car. quia propter. lib. 1. decretal. tit. 6. et cap. in electionibus. tit. de electione, et electi potest. in sexto, et sit tribus modis, de quibus Glossa in cap. cum expediat. eod. tit. in sex: De qua materia nuper vberrimum tractatum composuit Passerinus.

SCRVTVM. FR. res, quae propter vsus consumationem diminuto pretio venditor: vnde Scrutarius dicitur, qui res vsu consumptas vendit. Alii tamen non seruium, sed scruta, sorutorum declinant. [Erat autem pondus auri, quod afferebatur Salomoni per annos singulos sexcentorum sexaginta sex talentorum auri, excepto eo, quod afferebant viri, qui super vectigalia erant, et negotiatores, vniuersique scruta vendentes. 3. Reg. cap. 10.] Idem etiam ha betur 2. Esdr. cap. 3. vbi sic inquit: [Post eum aedificauit Melchias filius aurificis vsque ad domum Nathinaeorum, et scrutum vendentium contra portam iudicialem] Dionysius Carthus. in 3.


page 555, image: s589

Reg. cap. 10. art. 16. scuta legit; sed excusatur a Nicolao Serrario in 3. Reg. et 11. Paralipom. cap. 10. his verbis: [Duplicis generis negotiatores ponuntur maiores, et minores, qui scruta vendentes, id est, minutiores merces, quas minutiffime scrutantur. Legerunt nonnulli scuta, quod hebraea vox ferre potest; correcta tamen Biblia, scruta retinuerunt; quo nomine tamquam communi, merces omnes etiam pretiosissimas a Latinis exprimi testis est Hieronymus cap. 27. Hieremiae.] Hoc tamen voca bulum Coelius Rhodiginuus lib. 10. antiq. cap. 6. verbum Scruta, putat significare omnia, quae cum vsu iam deteriorata sint, pretio diminuta censentur.

SCVLCA. FR. mulcta pecuniaria pro inobedientia militari. I. si quis in exercitu. de exercitalibus.

SCVLDAIS Vide Sculdascio.

SCVLDASTIO. Sculdascius, et Sculdasius, Iudex inferior. [Nullus Marchio, Comes, Vicecomes, Sculdasius, vel quilibet ex iudiciaria potestate. in Bulla Othonis Imp. apud Baron. tom. 9. annal.] cuius etymon a voce germanica pro. venit, et vsque ad presens Helueti Sculdais appellant suarum Rerum pub. Primates FR. in dinersis locis de his vocabulis Sculdascio, et Sculdascius et Sculdasius fit mentio, puta in l. de Seruo fugitino. de furtis. Rectorem loci significare ait Hist. Longobar. Adnotat. lib. 6. cap. 24. ac passim in tom, 2. Bullar. Casinen. Const. 23. 47. 78. 86. 91. 96. et ibidem scarium appellat constit. 124.

SCVLTA. speculator. [Vos loca ipsius, quantum vos Dominus inuauerit depraedate, aut certe scultas, quos mittitis, sollicite requirant. Greg. in Regist. lib. 12. cap. 23.

SCVPHA. cucurbitula pneumatica, qua attrahuntur humores corporis supra cutem cum stuppa accensa applicata, Romae Coppaa vento appella tur. [Frequenter euenit. vt vni membro per aliud medeamur. Dolent aures, et scuphae humeris apponuntur. Delictum cordis flectus oculi purgat, peccauit manus, et pectus contunditur, deliquerunt genitalia, et dorsum ponitur ad flagella. Petrus Blesensis epist. 74.] Ex graeca voce kou/fh; vnde cupha scribendum est. Vide Cupha.

SCVRIA. horreum, in quo manipuli spicarum congerebantur, ibique scuticis deinde recens frumentum excutiebatur. [Siquis scuriam cum animabus incenderit. in lege salica tit. 19.] ex vocabulo germanico scheure. Vide Manopera.

SCVRIO. Carnifex: [Amputatum est caput eius a scurione. in Vita S. Victorii.] Dicitur etiam Scurro: sic enim legimus in tomo 2. Conciliorum: [Iussit eum a scurrone duci, et foras regiam ciuitatem occidit.] Tandem alii Obscurio scribere malunt. Alia synonyma. Vide Carnifex.

SCVTELA. FR. lanx, patina, [Scutelam argenteam cuidam Monasterio reliquisse. lib. 3. Decretal. tit. 26. cap. 4.

SCVTIFER. et Scutiferus. Vide Pelta.

SCVTRA. FR. de qua fit mentio 3. Reg. cap. 7. his verbis: [Et lebetes, et scutras, et amulas etc.] Dionysius Carthus. sic exponit; [Hoc est, vasa aequalis amplitudinis in ore, ac in fundo ad calefaciendum in eis aquam, vel, vt aliqui dicunt, ad ponendum in eis carbones de altari holocaustorum accepto etc. in 3. Regum cap. 7. art. 11.

SCVTVM. Vide Aeratus orbis. Pelta.

SCYPHVS. vas sacrum, quo euacuabatur vinum collectum in Missae oblationibus, quotiescumque Calix sustentatus a Subdiacono implebatur: [Quem sequitur cum scypho super planetam Acolytus, in quo calix impletus refunditur. Ordo Rom.] Vide Colatorium.

SCYTALOSAGITTIPELLIGER. Herculis cognomentum, ex eo quia clauam ferebat, quae a Graecis skuta/lh dicitur, itaque nomen hoc tria denotat, hoc est, clauam, sagittas, et leoninam pellem, quas Alcides gestasse fertur. [Tametsi adoratus a vobis, qui erubescendus est scytalosagitti-pelliger, qui totam epitheti sui sortem cum muliebri cultu compensauit. Tertull. de Pallio. cap. 4.

SCYTHIA. Regio, et Sythae populi. Vide Magog.

SEBASTE. Vrbs in Palaestina. Vide Samaria.

SEBASTICVS. FR. id est, pius. [Qui contemplationi dediti sunt sebastici (id est, pii) vocati sunt. Photius in Biblioth. de vita Pythagorae.

SEBASTOCRATOR. *sebasokra/twr, dignitas erat maximae existimationis in Constantinopolitana regia, quae coniunctissimis Imperatoris conferri solebat, et significat Venerandum Principem, siue reuerendam portestatem, ac Despotae inferior erat. [Cuius initio statim pari sella; eademque mensa, et ea proclamatione eum dignatus est, qualis Sebastocratoris honorem decebat, quem a Patre Alexio Isacius acceperat. Nicet. lib. 3.] Vbi de Ioanne Comneno Imp. loquitur. Haec enim dignitas ipsismet Imperatoris filiis non raro conferebatur, quem alii Principem Augustum significare malunt. FR. Buligerus ait hanc dignitatem secundam fuisse post Despotam, ac tertiam post Imperatorem. Alexius Palaeologus Imperator Ioanni eius notho hanc dignitatem contulerat. Idem Niceta. lib. 4. Alexius tamen Comnenus Imp. alium titulum excogitauerat, nempe, Panhypersebasti, qui graece ponuperseba/sos2, id est, totus Augustus dicebatur, qua dignitate Michaelem Taronitam assinem decorauit, ac participem caesarei throni focit. Andronicus vero Iunior Ioannem Cantacuzenum Magnum Domesticum aequalem Panhypersebasto declarauerat: [Eum longe augustiorem effecit, quam ante fuerat, concessis vestimentis, calceis, et equi ornamentis lutei coloris, vt inter imperatoriam dignitatem maxime illustris esset. citat. Auctor. lib. 7.] Soliti enim erant Graecorum Imperatores pila in dignitatibus


page 556, image: s590

ludere: nam modo sublimabant, et quandoquidem eundem titulum deprimebant. Mulier autem Sebastocratoris Sebastocratista dicebatur; sic Panhypersebasta Panhypersebasti vxor appellabatur, ita enim idem Gregora lib. 8. Theodori Metochitae filiam, et dicti Ioannis Panhypersebasti vxorem vocat, ac similiter Caesaris coniux Casarista dicebatur.

SECRETA MISSAE. Vide Canon Missa.

SECRETARIA. Vide Audientia litterarum.

SECRETARIVM. apud Iuristas locum significat, in quo congregabantur Iudices pro audientia, et litium decisione. l. vlt. C. vbi Senat. vel Clariss. et alibi saepe. Quin et ipsi Graeci se/kreton dixere Senatus Congregationem; apud ecclesiasticos vero scriptores pro ambabus sacristiis accipitur, in quarum vna sacrae vestes, et in altera Codices asseruabantur. S. Paulin. epist. 12. Cuius synonyma. Vide Sacristia. Et in Conciliis, ac poenes Graecos Presbyterium denotat. Vide Gazophylacium. FR Item apud Latinos etiam presbyterium significat. [Romana quoque, et Occidentalis Ecclesia a Ministris sacri Altaris in secretario confectum offert Azymum. Humbertus Card. in Appendice to. 11. Baronii.

SECRETARIVS. Vide Silentiarius. Symmysta.

SECTA. famulatus, secundatio, obsequium. [Ratione huiusmodi possessionum Magnates compellere nituntur Praelatos facere sectam ad Curiam. Matth. Paris. In vita Abb.] FR. communiter autem pro Philosophorum scholis diuerforum generum, vel Religionum, et dogmatum distinctione vsurpatur. Quod etiam in, sacra scriptura legitur. [Plures alterius gentis, et sectae. 2. Esdr. cap 6. Secundum sectam, quam dicunt haereticorum. Actor. 24.

SECTATIO. sequela, imitatio. [Non in vendendis tantum praediis, et pretiis erogandis: sed in sui sectatione proposuit. S Paulin.epist. 2. ad Seuer.

SECVLARITAS. FR. Vossio imperceptibilis visa fuit haec dictio, cuius tamen prima vocalis diphthongum habere deberet; verum tum, ex exemplis a dicto Auctore in eius Etymologiarum tractatu; tum etiam ex hic sequentibus, satis manifeste percipitur non aliud denotare, nisi quod quis per totum vitae spatium in hoc saeculo viuens ad aliquid deditus, vel obligatus sit, vt praxis obseruantia sollemnis professionis Religiosos exempli gratia astringit. quo sensu in vita S. Genouesae apud Bollandum 3. Ian. his verbis legitur: [Et a fratribus est dulciter Deo saeculata.] Vide Saeculatus. Segrez. Singularitas.

SECVNDIANVM. Vide Septimum.

SECVNDICERIVS. Vide Primicerius. FR. Reperiebatur Romae Ecclesiae S. Mariae in Secundicerio, quae fortasse erat titulus Secundicerii affixus, licet amanuensium inaduertentia in Pandulphi Card. Pisani Codice In secundo cereo mendose habeatur in Vita Gelasii Papae II. hoc pacto: [Latuit Dominus Papa melius, quam hospitatus sit in Ecclesia quadam, quae S. maria in secundo cereo dicitur, intra domos Illustrium virorum Stephani Northmanni, Pandulphi fratris eius, et Petri Latronis Corsorum. Apud Constantinum Caietanum in vita eiusdem Pontificis pag. 8.] Eodemque modo scripserat Flanius blondus decad. 2. lib. 5. pag. 237. Lit. A. edition. Basilien. de Gelasio Papa agens: [Factus de Henrici fuga certior Gelasius, Duce Apulo Principe Capuano, et aliis, qui in expeditionem venerant dimissis, Romam parno, atque inermi deducente comitatu, venit; delituitque potius, quam declarauit apud aediculam S. Mariae in, secundo cereo, quae domibus familiae Normannorum Stephani, et Pandulphi fratrum, ac Petri cognomento Latronis ex Corsa familia ciuium Romanorum adiaceret.] Vnde coniectarilicet hanc Ecclesiam prope Capitolium fuisse, quia, praedicti nobiles Romani ibi habitabant, ad quarum domos adiacebat Ecclesia praefata; ex eodem enim Blondo domum Petri Latronis Corsi ad Capitolium fuisse colligitur. [Henericusque interim familiae Corsorum tunc Romae potentis, quae Gregorio fauebat, aedium partem Capitolio subiectarum euertit. decad. 2. lib. 3. pag. 204. Litt. H.] Et alibi idem: [Erat tempestate illa Romae familia Corso cognomine potentissima, cuius domorum partem Capitolio proximarum Henricum Tertium, ob seruatam Gregorio Septimo fidem diruisse ostendimus: primariique eius familiae Stephanus, fratres, et filii numero multi, mutato in peius studio, Regi Henrico, et intrusis in papatu aduersus Vrbanum, et Victorem Pontifices fauerant: quos in pristina perseuerantes audacia, Secundus Paschalis Pontifex Vrbe expulit. decad. 2. lib. 4. pag. 229. Litt. A.

SECVNDVM. FR. Conditionalis vox, et valet pro Quia, vel pro Si. Glossa in cap. 25. lib. 5. Decretal. de verbor signific.

SECVNDVM QVID. FR. modificatiuus scholasticorum terminus, et idem valet, ac si diceretur Quatenus.

SEDEO. FR. pro determino, stabilio. [Non sedi cum concilio vanitatis. Psalm. 25.] id est, non concurrens determinaui cum falsis conciliatoribus. [Sederunt principes aduersum me. Psalm. 118.] hoc est, determinauerunt, stabilierunt. [Sederunt sedes in iudicio. Psal. 121.] At quomodo possint sedere sedes? sensus igitur est, nempe, stabilitae sunt sedes in indicio. [Hoc nostro sedit cordi consilium. can. postquam. 16. quaest. 1.] videlicet: Hoc consilium in nostro corde stabilitum est. Vsurpatur etiam pro possidere: [Cum omnes fretos concessos valeant Rectrices Monasterii quiete viuere, et sedere. Bullar. Casin. to. 2. Const. 22.

SEDES APALEREA. Vide Apalereus.

SEDES APOSTOLICA. FR. quae est sacerdotalis Mater Ecclesiasticae dignitatis. can. in


page 557, image: s591

memoriam. dist. 19. eius synonyma. Vide in sequenti dict.

SEDES EPISCOPALIS. Vide Archisterium. Sella. Sellare. Aliae sedes. Vide Cathedra. Formula. Stallum.

SEDES PORPHYRETICA. Vide in dict. sequenti.

SEDES STERCORARIA, erat sic appellata marmorea sedes ante Lateranensis Ecclesiae portam, in qua sedebat, seu potius iacebat nouus Pontifex, quando ibi ad capiendam possessionem accedebat, sic denominata, quia, quando ex ea surgebat, canebantur sequentia verba: [Suscitat de puluere egenum, et de stercore erigit pauperem, vt sedeat cum Principibus, et solium gloriae teneat. Caeremon. Rom. lib. 1. sect. 2. cap. 3.] Ad significandam ei humilitatem conditionis humanae in sublimitate illius diuini status; eodemque fine hodie in simili functione in ingressu Vaticanae Basilicae, dum ad coronationem accedit nouus Pontifex, coram eo comburitur stuppa cum triplici commemoratione verborum: [Sic transit gloria mundi.] Quae tamen caeremonia singulis annis in Paschae sollemnitate obseruabatur antiquitus: [Porro Apostolico in Pascha procedente, pharus ex stuppa super eum suspenditur, quae igne succensa super cum cadere permittitur; sed a Ministris, vel a terra excipitur, et per hoc ipse in cinerem redigi, et gloria ornatus eius in fauillam conuerti admonetur. Gem, de antiq. ritu Missae c. 223.] Quin ad repraesentandam recenti Pontifici in die possessionis eius commiserabilem humanitatis fragilitatem, ac mitem se erga eam praebere debere, negationem Petri excitabant in mente, ostendebant enim illi porphyreticam columnam, super quam gallus aeneus insistebat, eratque prope Lateranensem portam, quae a foel. me. Alexandr. VII. ob id auferri iussum fuerat, quia insipiens vulgus, apocrypha traditione deceptus, eristimabat eandem columnam fuisse, supra quam gallus cantauerat in gallicinio passionis Christi. De hac stercoraria sede in possessione Bonifacii VIII. sic Iacobus Card. Stephanescus cecinit:

Et sedes capiens de stercore nomen
In platea est circa templum despecta parumper.

Ex qua surgens Pontifex sumebat e gremio Camerarii monetarum pugillum, in quibus aureae, vel argenteae non exsistebant, et in populum dispergens, aiebat: [Aurum, et argentum non est mihi, quod aute habeo hoc tibi do] Erant insuper aliae duae sedes porphyreticae, in sacello sancti Siluestri Palatii Lateranensis collocatae, in quarum prima cum Papa sederet, Prior illius Basilicae tradebat illi baculum correctionis sym. bolum, et claues ecclesiae pontificiae potestatis hieroglyphicum. Hoc peracto ad alteram porphyreticam sedem se constituens Papa, bacuium, et claues eidem Priori denuo restituebat, a quo ibi cingulo rubro, ex quo bursa serica eiusdem coloris pendebat, praecingebatur; in hac enim gemmae duodecim cum mosclio inclusae erant. Pontifex interim sumpto ex gremio Camerarii monetarum pugillo auri, et argenti, populo denuo meliori largitione erogabat, dum intonabantur verba: [Dispersit dedit pauperibus, iustitia eius manet in saeculum saeculi.] Prima enim sedes potestatem S. Petri Ecclesiae Capitis denotabat, et secunda praedicationem Doctoris gentium; decem vero pretiosi lapides, qui sigilla appellabantur, erant duodecim Apostolorum symbolum, moschi odor bonum Christi odorem in nobis rectis frragrantibus operibus significabat, ac tandem marsupium signum erat ad rememorandum Pontificem esse debere pauperum Patrem, pupillorum, viduarumque prouisorem, dum ipse in Crucifixi patrimonio dispensator constituebatur.

SEDES VACANS, dicitur interregnum Ecclesiae proprio Pastore viduatae: [Statuimus; vt precaria, et commutationes tempore viduatarum Ecclesiarum, factae ab his, qui loca Episcoporum occupauerant, rescindantur. Concil. Belouac.] Quomodo incedere debent Cardinales tempore sedis Apostolicae vacantis. Vide Birrus. Crocea. Quid eo tempore in Litaniis maioribus dicendum sit loco Vt Domnum Apostolicum, etc. Vide Apostolicus.

SEDICVLVM. sedecula. [Locato ante lectum] sediculo, semper assidebat coram eo. In vita S. Adelardi.

SEDIMINA. FR. terra, quae in fluminum ripis per alluuiones congeritur. Bullat. Casinen. tom. 2. Constit. 38. 61. 73. 137.

SEDITIONARIVS. seditiosus. Gregor. Turonen. lib. 10. histor. cap. 15.

SEGNVM. breuis tunica, quae sub cappa a Regularibus defertur, italice saio appellata: [Alia vero puella dedit segnum suum leproso. In vita S. Brigidae Virginis.

SEGREX. segregatus: [Quem remotum, et segregem spreuisse tradunt criminum frequentiam. Prudentius:] De Propheta Elia agens. Vide. Saeculatus. Saecularitas.

SEIOR. Vide Sepher.

SEISINA. nomen gallicum Sifne, id est, possessio: [Donationem, et seisinam. Matthaeus Paris. in vita Abb.

SELAH. hebraica vox, quae intraslata remansit in versione sacrae scripturae, significat semper, vel in aeternum, Pagnius quoque in psalmorum traductione, illam idiomate hebraico reliquit, sic scribens: [Et sorte quaesierunt animam meam, et non propsuerunt ante conspectum suum Selah. Psalm. 53.] Alii tamen significare Amen malunt. Hoc siquidem vocabulum reperitur tantum in psalmis per septuaginta tres vices, ac semel in Habacuch; vnde Hebraei existimant fuisse pausae, et quietis vel elationis vocis signum; Rabbi enim Abrahamus putat notam musicalem esse.