14 February 2004 Ruediger Niehl
text typed (without italics) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - Could not identify errata-list item: 548. 1. lin. 46. stadium
06/2006; 12/2006; 02/2011 Cornelius Amberger; Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
spell check partially performed; the special sign ||: (resp. [erroneously?] ||. ) inserted (see the explanation of the printer: page 18)


image: s001

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM,



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

HIEROLEXICON SIVE SACRVM DICTIONARIVM AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI ET CAROLO EIVS FRATRE ROMAE Ex Off. Bernardoniana Sub Signo Virtutis Anno 1677 Superior [abbr.: Superiorum] permissu Et privilegiis



image: s004

[gap: praeliminaria; body text (tomus primus)]

image: s391

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM, IN QVO Ecclesiasticae voces, earumque Etymologiae, Origines, Symbola, Caeremoniae, Dubia, Barbara Vocabula, atque Sac. Scripturae et SS. PP. Phrases Obscurae elucidantur. AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI, Olim Cath. Eccl. Viterb. Canonico Theol. Sac. Indicis Congregationis Consultore, Proton. Apost. Eq. Aurato, Com. Palat. ET CAROLO EIVS FRATRE Biblioth. Alexandrinae in Archigym. Vrbis Praefecto. OPVS Figuris ornatum, quod praecedit Index Criticus, ac subsequuntur SYLLABVS graecarum vocum exoticarum, de quibus in eo agitur, et CONTRADICTIONES APPARENTES Sac. Script. ab eodem DOMINICO conciliatae, et ex eius Schedis in hac tertia, et postuma impressione auctae. PARS SECVNDA. [gap: illustration] ROMAE, Sumptibus PONTII BERNARDON Via Parionis, sub signo Virtutis. M. DC. LXXVII. SVPERIORVM PERMISSV, ET PRIVILEGIIS.



page 359, image: s393

[gap: body text (tomus secundus)]

page 524, image: s558

RIPARIVS. FR. riparum Custos, et earum gabellarum exactor Bullar. Casin tom. 2. const. 227. num. 2.

RIPATICVM. FR. ius transuehendi cum naui in ripis fluminum, et exeo gabellam exigendi. l. si portunarius. de Furtis, et Bullar. Casinen. to. 2. const. 36.

RISILE, acus, quo mulieres pro firmaculo veli ad caput vtuntur. [Risile, quo super autem orale confixerat, casu perdidit. In vita. S. Valburgis Virg.

RITONTA. Vocabulum corruptum ab italico Ritorta. [Et omni anno eius altare cum ritonta in gula. In vita Sancti Ambros. Senen. 20. Mart.

RITVALE. liber Ecclesiasticis notissimus, in quo cerermoniae pro administratione sacramentorum praescribuntur, qui in Concilio Toletano IV. can. 25. Libellus officialis appellatus est; sed potius hoc vocabulo praedictum Concilium Breuiarium intellexisse puto. Ritualis synonyma. Vide Contacism. Buchologium. Ordinale. Sacerdotalis. Sacramentarium.

RITVS. Vide Caeremonia. Castus.

RIVALIS. FR. proprie dicitur is, qui per eundem riuum aquam deducit, vt ff. de aqua quotid. et aest. l. 1. et Translatiue Riuales dicuntur ii, qui ad eandem mulierem pro consuetudine, quasi ad eundem riuum accedunt: et Corriuales etiam dicuntur. [Tu coningalem tuum repudias, et saepe putas notandum? muta, et si vno defecerit die, superduc riualem, et statim incognita causa, quasi cognitam pudoris exsequaris iniutiam. can. horrendus. 32. quaest. 5.

ROBVR. FR. locus tulliani careceris Romae. Baron. in not. ad Martyrol. 14. Mart. litt. b. Ac idem carcer Robustus dicebatur. Ibidem in tit. De loco carceris tulliani sententiae etc. circa medium. ex Plauto. . sed vides.

ROCCA. Vide Rota porphyretica.

ROCCVS. vestis genus, ex germanico vocabulo Rock, de qua fic mentio in vita Caroli Magni. lib. 3. [Karolus habet pelliceum berbicinum non multum amplioris pretii, quam erat roecus S. Martini.] Aliqui tamen Rochus habent, et in aliis Ruceum reperitur. Ex hoc inquam vocabulo non pauci Rochetum, de quo mox dicemus, deriuari putant. In Pomp. Festo innenitur Rica in eodem significatu vestis.

ROCHETVM linea vestis Episcoporum peculiaris; sed temporis progressu aliis inferioribus Eccle stastricis ex priuilegio concessa fuerat. [Vtuntur croceis obscuris, et subtus paruo caputio supra rochetum. lib. 1. Caeremon. cap. 4.] Aliqui putant hoc vocabulum a voce Roquet gallica originaris alii a Ruceo, vt supra in dict. Roccus dictum est. Alii tandem etymon, ex graecis vestibus (w=n, id est, fluens, vel mollis, et xitw/n, id est, tunica. FR. de hac veste Curopalata agit, vbi de habitibus Graecorum Imperatoris mentionem facit, quam r(ou=xn, et r(ou)xion vocat; vnde formatur vocabulum Rucharium, id est, vestiarium.:||: Dicebatur Linea. Baron. an. 261. Habet quidem mauicas obstrictas rochetum, ad denotandum, quod Praelatus debeat habere manus promptas, et expeditas ad largiendam eleemosynam. Praelatus, qui habet vsum rocheti in obsequio alicuius Cardinalis debet illud deferre, dum Cardinalis illud eriam defert; nam si Cardinalis illud non defert, Praelato tunc non conuenit illo vti. Item debet illud portare Praelatus dum regiis Oratoribus obsequium praestat, in audientia Sumkmi Pontificis, seu in visitatione Cardinalis nouelli, siue a legatione redeuntis; tandem deferre deber rochetum Praelatus visitans aliquem Serenissimi titulum habentem. Praelati vero Regulares non vtuntur rocheto; sed in Missa induuntur superpelliceo. FR. Antiquitus tamen Rochetum erat lognum, atque ad talare, sicut perspicitur in autiquis picturis, ac taie fuerat Bonifatii Papae VIII. ex relatione Io: Pauli Mucantiioculati testis, cuius verba a Torigio de Cryptis Vatican. pag. 372. impress. secunda relata, talia sunt, quae lubet hic adducere, vt antiquorum ornamentorum Pontificum forma dignoscatur: [Die 11. Octobris. 1605 dum demolirentur altaria antiquae Basilicae S. Petri, post altare S. Bonifatii Papae IV. in loco eminenti et sub imagine B. Virg. opere musiue depictae, in pilo matmoreo inuentum est Corpus Bonifatii Octaui, qui obiit anno Domini 1303. Erat autem eius corpus fere integrum, et in alta capsa lignea reconditum, quae cum corpore portata fuit in Sacristiam Canonicorum, et ibi fere per duos menses conseruata. Corpus dicti Bonifatii fuit a multis visum. Ego etiam ad illud curiositatis causa videndum semel, atque iterum accessi, et vidi dictum corpus integrum conseruatum in dicta capsa lignea, in qua fuerat sepultum per 301. annos: facies tantum eius aliquantulum consumpta erat, ita vt nec narices, nec labia; sed tantum mentum appareret, et dentes. Habebat in capite mitram albam admodum paruam, vt coniecturare potui, ex tela bombacina. Corpus indutum erat omnibus pontificalibus indumentis, id est, caligis, sandaliis, ex rela aurea, in summitate acutis, sine cruce, rochetto longo albo, stola, cingulo, dalmatica, tunicella, planeta ampla sericea coloris nigri, phanone, et pallio, quod consumptum erat; sed plumbum apparebat, et pendebat fere vsque ad pedes, spinulae tres gemmatae, manus eius chirothecis albis acu factis, et margaritis ornatae erant, et anulum pretiosum in digito gestabat, atque Sapphirum valoris, (ut aliqui dixerunt) 30. scutorum. Illustriss. Dux Sermonetae, et frater eius Bonifatius Episc. Cassanen. et Antonius Archiepiscopus Capuanus de eius domo, et familia, vt melius corpus conseruaretur, (quod in nouam Bafilicam Sancti Petri transferendum erat) capsam plumbeam de


page 525, image: s559

nouo fecerunt; et in ea corpus in eadem capsa lignea, in qua sepultum a principio fuerat, includi, et super coopertorium capsae plumbeae crucem, et sequentem inscriptionem imprimi fecerunt: IHS. Corpus Bonifatii VIII. Caictani Pont. Max. ex veteri in nouam Basilicam translatum, hic repertum iacet de quo illud mirabile accidit, quod eodem die, quo obiit. V. scilicet, Id. Octobr. iam ab inde 301. elapsis annis, integrum, atque incorruptum repertum fuerit Anno Domini MDCV.] Sed qui exactius qualitates, formas, materias, ac mensuras horum paramentorum noscere cupit legat Bzouium in eius hist. Ecclesiast. sub eo anno 1605. An possint Rocheto in Vrbe amplius indui Protonotarii participantes post renuntiationem protonotariatus. Vide Protonotarius. Rocheti synonyma. Vide Corbicularius. Superpellicium.

RODATICVM. vectigal, quod ex vini deportatione soluebatur, ex gallico vocabulo Rouage, de quo sit mentio in Capitul. Caroli Magni, his verbis: [Vt nullus homo praesumat theloneum per vias, nec per villas rodaticum, nec puluera ticum recipere. lib. 6. cap. 219.

ROGA. stipendium, donatiuum. [Theodosiani vero, qui hic remanserunt rogam non accipien. tes, vix ad murorum quidem custodiam se accomodant. Greg. lib. 2. epist. 32.] reor ex graeco r(ogo\s2, id est, frumentum hoc pronenire vocabulum, maxime cum in illis temporibus impe rialibus militibus frumentum disiribui soleret Siue ex verbo Rogo, quia rogando hoc donati vum postulabatur; quare ab eodem Gregorio Precarium appellatur. [Mauritius Magister ac precarium suum accipiendum transmisit. lib. 10. cap. 6.) Vide Obsequia, quae roga inter milites compartiebatur in signatis laetitiae diebus: [Duxit Anastasiam vxorem suam, et coronauit eam Augustam, et iactauit rogam multam. Landul ph. in Tiber. II.] Quare feriae ad hoc donatiuum destinatae Rogalia dicebantur, ex qua denominatione italica dictio Regalo prouenit. FR. Roga tam stipendium, quam donatiuum, et munus significat

Neque muneralem legem, neque lenoniam,
Roga nec fuerit, nec ne flocci existima.

Plautus: [Roga Regum pietas, aut munificentia. Suid. in dict. Roga.] Item pro stipendio. [Logariastes, hoc est, rationalis aulae rationes init omnium stipendiatorum, qui in aula sunt, si quid desit vlli de roga, hoc est, stipendio eius, aut seruitium eius, cuius causa stipendia facit. Codin. Curopal. de off. const.] Rursus pro muneribus.]Augusta imperauit militibus rogas dari. Cedren. in Leone filio. fol. 504. Mauritius Petro Praetori, vt tertiam partem rogae in auro Romanis acciperet. Paul. Diac. lib. 17. hist. Venit quidam Spado laturus militum rogas. Idem lib. 18. Dum roga penes Strymonem amnem populo distribueretur; irruentes Bulgares hanc ademetunt. Idem lib. 24] Igitur Roga, si ex Pomp. Festo coniectari licet, conciliationem significat, qui inquit. [Rogat, id est, consulit populum, vel petit ab eo, vt id sciscat, quod ferat, vnde nos quoque in consuetudine habemus pro petere, et orare. Cato in dissuasione; ne lex baebia derogaretur, ait: hoc potius agam, quod hic rogat.] et in hoc sensu dixit Plinius: [Tu rogas, et ego promisi: si rogasses scripturum me tibi. lib. 5. epist. 14. ad Valerianum.] Consueuerunt enim Tribuni Romanorum populum mulcere, et conciliare, dum ab eo postulabant assensum, et votum in rebus agendis, hinc deinde Imperatores, vt conciliatum sibi popularem animum haberent, rogam istam distribuebant, et ita conciliationem tacitam, et assensum in eorum gesta, popularemque plausum mediantibus his muneribus, et publicis largitionibus exigebant, de quo militari dono, ac de qualitate eius ita inquit Plinius: [Sunt adhuc aliquae non omittendae in auro differentiae. Auxiliares, quippe, et extraneos torquibus aureis donauere, at ciues nonnisi argenteis; praeterque armillas ciuibus dedere, quas non habent externi. Iidem (quod magis miremur) coronas ex auro dedere ciuibus. Quis primus donatus sit ea, non inueni; sed quis primum donauent, a L. Pisone traditur A. Posthumus Dictator apud lacum Regillum castris Latinorum expugnatis, ei cuius maxime opera capta essent, hanc coronam ex praeda dedit. Item L. Lentulus Cos. Serg. Cornelio Merendae, Samnitum oppido capto Sed quinque librarum corona Piso Frugi filium ex priuata pecunia donauit, eamque coronam testamento Rei pub. legauit. lib. 33. cap. 2.] et ibidem cap. 10. [Populus Romanus stipem spargere coepit etc.] Hae namque coronae militares variae erant: nempe, triumphales, obsidionales, cinicae, murales, castrenses, nauales, onales, oleagineae. Idem l. 16. c. 4. et Gell. l. 5. c. 6. Vide Perissochoregia. Licet vsus obtinuit, vt precaria potestas dicatur illa, quae a subditis dependet, sicuti est nostris temporibus Regis Poloniae, et Angliae auctoritas, quae a Comitiis, et Parlamentis dependet; vnde precarium dicitur vsusfructus, quia vsufructuarii ius a directo domino dependet, et sic Roga, et precarium possent esse synonyma translatine. Sed rigorose Roga consultatio, et conciliatio, atque voti exigentia proprie dicitur, hinc Scribentes iurisprudentiae Consulentes, et Rogati dicuntur, quae ambo vocabula idem sonant, et sicut consultatio pro conciliatione non rato sumitur; hinc Roga pro vtroque vsurpatur; vnde ad captanda beneuolentiae vulgaria vota, et ad vulgi aninium, et plausum conciliandum; consuenerunt Pontifices, et Imperatores erogare munera in die captae dignitatis possessionis, et in publicis festiuitatibus, inde roga, et donum promiscuam intelligentiam obtinuit. Legimus etiam apud Anastasium Bibliothecarium in Vigilio, quod dum hic Pontifex x. Kal. Decembris in Ecclesia Sanctae Caeciliae rogam populo traderet,


page 526, image: s560

iussu Theodorae Augustae captus sit, et Constantinopolim transmissus, et Baron. ad an. 854. n. 4. de Leone Papa IV. loquens ait. [Prae amoris vero magnitudine vniuerso populo rogam distri buit. Item in Gregorio Papa Anastasius Biblio th. inquit: [Hic dimisit per obsequia rogam vnam integram.] Et in Bonifatio Papa idem. [Hic dimisit omni Clero per obsequia sua roga integram.] Ac idem Greg. ait. [Theodosiani vero, qui hic remanserunt, togam non accipientes etc.] Latmius non togam; sed rogam legendum vult in correct. D. Greg. tit. eipistolar. lib. 2. cap. 32. [Primum vt togam illarum partium faciatis. Ibidem. lib. 7. cap. 128.] vbi Latinius itidem rogam corrigit. [Togae quoque militum. Ibidem lib. 8. in dict. 3. cap. 2.] Latinius Rogae legit.:||: Quae rogae a Pontificibus in distributione candclarum siebant; Balsamon siquidem Rogam vocat distributionem candelarum, quam dabat patriarcha Graecorum. Synonyma, et alia. Vide Circumcisio Domini. Perissochoregia. Strena. Thuribulorum festiuitas.

ROGALIA. feriae in quibus roga distribuebatur. Item libri, in quibus notabantur illi, qui rogam accipiebant. Vide Roga.

ROGATIONES. de quibus fuse Baron. in noc. ad Martyrol. 25. April. litt. b. et hic in dict. Crucis hebdomada. Litania. Pentecostes.

ROGATORIAE LITTERAE, Vide Suggestio.

ROGO. FR. id est, praecipio. Glossa in can Beatus Petrus. 6. quaest. 1. Item congrego. [Tancredus etc. mille fere milites, et peditum multitudinem coprosam rogauit. Falco Beneuentan. in eius. Chron. ad ann.1 133.] qui saepe hoc vocabulo in hac significatione vtitur.

ROGVS. vide Bustum. Erogo.

ROGVS DEI. [Extra lectiones, versum, et rogus Dei. In Regula Magistri. cap. 33.] Idem repetit cap. 35. [Psalmi tempore matutini, responsorium vnum, versum, lectionem Apostoli, et Euangelii, quam semper dicit Abbas, et rogus Dei.] Alibi idem passim, cuius Glossator ait significare Kyrie eleison. Sed ego puto significare collectam, et orationem vltimam.

ROMA. FR. duplex noua, et vetus, haec nempe, Vrbs Orbis caput, in qua Summus Pontifex regnat, et illa Constantinopolis est, quae noua Roma a Constantino Magno cognominata est, vt in can. gener aliter. 16. quaest. 1. Bron. an 330. num. 37. De qua. Vide Regia. Vrbs regia. Quae denominatio apud Graecos duraiut vsque ad eorum Imperii amissionem; legitur enim Iosephi Constantinop. Patriarchae, fidei professio, quam exibuerat in mortis articulo, dum Florentiae anno 1439. ad Concil. Oecumeni cum accesserat, et obierat, tenoris sequentis: [Ioseph miseratione diuina Constantinopolis, et nouae Romae Archiepiscopus, et Oecumenicus Patriarcha. Quoniam ad extremum vitae meae perueni, idcirco pro meo munere dilectis filiis benignitate Dei meam sententiam his literis palam facio. Nam quae Domini Iesu Christi Catholica, et Apostolica Ecclesia Romae veteris sentiat, ac celebret, omnia me quoque sentire, credereque profiteor, ac ipsis plurimum acquiesco. Beatissimum autem Patrum Patrem, ac Summum Pontificem, Romaeque veteris Papam, Domini nostri Iesu Christi Vicarium esse concedere, atque animarum Purgatorium esse non inficior.] Exstat in calce sessionis vltimae Concilii Florent. Romae transtyberim Antipolis dicebatur, et eius incolae Antipolitani. Vide Esox. In Ianiculo erant molendinae. Vide machinor. Romae 30000. Iudices simul exstitisse, quomodo intelligatur. Vide Iudex. Romae reperiri quatuor Patriarchales Ecclesias, Vide Conflantiniana Ecclesia patriarchium. Roma Pontificibus concessa. Vide Pragmaticius. Eius Regimen. Vide Banderasii. Decarcones. Draconarii. Romae non comedebatur caro in festo SS. Innocentinm. Vide Sagimen. Eius varia loca. Vide Campitelli. in dict. Schola Graecorum. Catabarbara. Constantiniana Ecclesia. Cosmodin. Constantis palatium. Guidonea porta. Leonina Ciuitas, et eius Porticus. Vide Porticani. Itam Manus carnea, Merulana, siue Merulanum vbi. Vide Baptismus. Chrismarius. Orphanotrophium. Item Pagine. Pentica. Penula. Petra scelerata. Palmare. Robur. Ruminalis. Rupis tarpeia. Pons sublicius dicebatur Sacer, et quare. Vide Pontifex. Taberna meritoria vbi. Vide Meritorius. Theatrum Marcelli, Metelli, et Octauiae. Vide Schola Graecorum. Via Salaria vetus. Vide Co cilium. Alia loca. Vide Sanauiuaria. Sanguitta. Scalae gemoniae. Schola Graecorum. Vaticana Bafilica. Soror in capillo. Septem solis. Simulacrum Solis. Vide Concilium. Romanum vexillum. Vide Labarum. Supparum. Romae non canebatur Credo in Missa. Vide Symbelum. Festa Quinquatria. Vide Thallophorus-Alia festa. Vide Nouendial. Septimontium. Romae antiquitus non recitab antur Vesperae Sabbati Sancti. Vide Vesperae. Romae in quadam ferrea porta litterae inintelligibiles declaratae. Vide Venerabilis.

ROMA GALLICA. FR. sic Ciuitas Arelatensis ab Ausonio in carm. de nobil. Vrbibus appellata fuit.

ROMANIA. FR. Thraciae regio, ita Sabellicus, et et alii. Sic etiam appellata fuit ab Anast asio Biblioth. in eius Collectanea in lucem a Sirmondo in 8. edita pag. 108. Item significat Romandiolam vulgo Romagna. [Omnibus Fidelibus nostris in partibus Longobardiae, Romaniae, siue (pro et) Beneuento, atque Tusciae, nec non Ve netiae exsistentibus. Bullar. Casin. to 2. const. 36.] Et in eodem sensu habetur apud Camillum Peregrinum. [Cumque inquisitim habuisset etc. misit eos in Romaniam, et suspendi fecit illos per loca viarum singnla. De Princip. Longob. tit. Series comitnm Capuae. pag. 306.

ROMANIANVM. FR. vulgo Romagnano, pagus agri Nouariensis non obscurus apud Sesitem


page 527, image: s561

fl. inter Nouariam, et Verallum, a Nouaria 28. M. P. a Vercellis pluribus distans, locus antiquus, vt Inscript. et antiq. marmoreae demo strant, et in literis Sum-Pont. memoratus; ibi D. Siluanus Mart. colitur.

ROMANINVS. FR. monetae species. extrau. 10. XXII. de sentent. excomm. Sed Falco Beneuent. Romanatos vocat in eius Chron. ad ann. 1130. et 113 1. et Romasinus. ibid an. 1139. quae moneta destructa fuit a Rogerio Siciliae Rege. Ibidem. an. 1140. Vide eius valorem, et historiam in dict. Folleralis. vbi etiam Romasina dicitur.

ROMANITAS. romanus mos. [Quod sin nunc est romanitas omnia alia, nec vestis tamen admodum Graeci estis. Tertull. de pall. cap. 4.

ROMANVS. FR. apud Graecos Scriptores significat Constantinopolitanum; nam quem nos Romanum dicimus, illi Latinum vocant:||: At apud Catholicos Scriptores Orthodoxum significat: [Et miramur si non vincantur a nostris partibus Gothi, cum malint apud eos esse, quam apud nos Romani. Saluian. lib. 5. de guber.] Vbi loquitur de Catholicis, qui libentius morabantur inter Gothos, vt licentiosius viuerent, vt ibidem lib. 7. his verbis declarat: [Esse inter Gothos non licet scortatorem Gothum, soli inter eos praeiudicio rationis, ac nominis permittuntur Romani.] Atque clarius ex sequentibus ibidem verbis. [Numquid hoc Beatus Apostolus de barbaris gentibus dixit? non vtique; sed de nobis, id est, specialiter Romanis.] FR. Consule Baronium ad hoc propositum an. 45. nu. 9. et 10. an. 456. n. 23. an. 583. n. 47. et in notis ad Mart. 16. Octob. lit. b. Romani dicti sunt tonsurati ad distinctionem Longobardorum. Vide Tonsuratus. Romanus. Vide Vrbicus. Romani valde docti in fide tempore Apostolorum. Vide Hermes. Romanorum mores vani, qui sic describuntur a D. Hieronymo, quod cupiant, nimirum: [Videre, et videri; salutari, et salutare, laudare, et detrahere; audire, et perloqui. epist. 17. ad Marcell.] Romani nobiles tempore gothicae obsidionis a Belisario Neapolim missi. Vide Catipanus. Romani adorare solebant Solem exurgentem. Vide Suggestum. Eorum licentia in Calendis Ianuar. Vide Suffocatus. Eorum moneta. Vide Teruntiani in dict. Folleralis. Romana Corsorum nobilis familia. Vide Secundicerius. Romanorum habitus. Vide Penula. Purpura.

ROMANVS MORBVS, siue pestis. FR. id est, Schisma, quod dupliciter intelligi potest, vel Romanus, scilicet, Christianus, quia tunc Christianus populus ob schisma multa mala spiritualiter patitur, vel romanus morbus ex Roma proueniens, quia schisma, vt plurimum ex discordia el ectorum noui Pontificis emanare consueuit. [Data pestilentia vniuntur, qui diui srsunt etc. Romanus ille pestifer morbus omnes etc. In Bibliotheca Cluniacen. pag. mihi 1312.

ROMANZERO hispanice, et Romanzo italice vnde dictum [correction of the transcriber; in the print dictnm]. Vide Rumigerulus.

ROMEOCTENVS. Vide Bulgaroctenus.

ROMEVS. FR. Romipeta. [Vnde, et Monachi, et Peregrini, nec non et egeni, qui et Hospites eius tempore, quo Romei transire solent, sollicite requirebant, si Comes Giraldus veniret, vel quando visitaret. S. Odus Abb. Cluniac. in vita S. Giraldi Auriliacensis Comitis lib. 2. cap. 17. Scirposus ager habetur vltra Sutriam, iuxta burgum, videlicet, qui vocatur S. Martini, quo Romei castrametari solent. Ibid. cap. 23.] Hoc vocabulo non raro Io. Villanus in eius historia. vtitur. Item etiam significat Romanum. [Secum. dum stratem romeam. Bullar. Casin. tom. 2. const. 294.

ROMIPETA. qui Romam versus, et deuotionis gratia peregre proficiscitur. can. si quis Romipetas. 24. quaest. 3. Vide Guidones. Numisma sacrum. Porticani.

ROMOBOTHITAE. Vide Sarabitae.

ROMPHEA. Vide Stromastes.

RONCORA. FR. [Et concedimus inibi silua cum roncoras in salecta. Bullar. Casin. tom. 2. Const. 20.] Vide Runcora.

RORO. FR. rorem diffundo. [Rorate coeli desuper, et nubes pluant Iustum; aperiatur tetra, et germinet Saluatorem. Isai. 45. 8.

RORVLENTIS. Vide Rosculentus.

ROSA AVREA. Vide Dominica laetare. Rosa sepulcralis. Ibidem.

ROSCVLENTVS. roscidus, rore aspersus. S. Zenon Mart. Veronensis Episcopus. FR. A Gregorio Tuoronen. Rorulentus dicitur. lib. 1. hist. cap. 15.

ROSETVS. clauus, qui in axe ponitur, ne rota exire possit ex suo loco. [Auriga vero Episcopi, iungens currum rosetos oblitus est ponere contra rotas. in vita S. Brigidae Virg.] Reperitur etiam in eodem sensu Roseta foem. generis.

ROSOLEA. Sancta Panormitana. Vide Ruriacia.

ROTA. Tribunal Romae ex duodecim doctissimis Praelatis compositum ad decidendas lites, qui Papae Cappellani, ac Rotae Auditores dicuntur. Sunt enim ex variis nationibus electi, nimirum tres Romani, vnus Germanus, vnus Gallus, vnus Castellanus, vnus Aragonensis, vnus Venetus, vnus Mediolanensis, Senensis, et Perusinus alternatim, Bononiensis, et Ferrarensis, qui in gradu Appellationis recognoscunt omnes beneficiales lites totius Christianitatis, ac causas ciuiles totius Ecclesiastici Status. Hoc autem Tribunal, vt Spondanus refert, a Ioanne Papa XXII. erectum fuit, Clemens vero VIII. qui in minoribus fuerat huius Tribunalis Auditor, multis priuilegiis cumulauit, ac Alexander VII. Auditoribus praefatis vestes, et cingulum in pileo coloris violacei concessit, quos Subdiaconos Apostolicos declarauit, venales illos, qui antea exstiterant, suppressit, eis restituendo pretii pecuniam. Itaque Rotae Auditores tamquam Subdiaconi canunt epistolam, quando


page 528, image: s562

Papa sollemniter celebrat, et in sollemnibus functionibus eorum Decanus Fruciferi officio fungitur, huiusmodi etiam Auditores ex declaratione praefati Alexandri VII. in Cappella papali Clericos Camerales praecedunt.

ROTA PORPHYRETICA, erat lapis rotundus in pauimento Lateranensis Basilicae positus, de. quo saepe Caeremonialia mentionem faciunt ex occasione, quod ibi Summus Pontifex diuersas functiones peragebat. FR. etiam in Vaticana Basilica reperiebantur in pauimento quatuor rotae porphureticae. Torrigius de Cryptis Vatican. impress. secunda pag. 124. et 520. De hac Rota porphyretica in Chronica Casin. lib. 4. c. 37. legitur quod Paschalis Papa II. post ingressum Henerci Quarti Imp. Basilicae. [Cum in Rotam porphyreticam venisset positis vtrisque sedibus consedere.] Ptolemaeus Lucensis de eadem caeremonia agens Roccam appellat, inquiens: [Cum venisset ad Roccam Papa etc.] In Caeremoniali vero sect. 4. cap. 2. vbi perscri bit Imperatorem coron andi ritum, haec habentur: [Imperator inde procedens ad mediam Ecclesiam, vbi Rota porphyretica est, venit, et ibi ab alio Episcopo Cardinale assistente dicitur super eum Oratio: Deus etc.

ROTAE. ad torquendum Martyres erant diuersi generis. Baron. in notis. ad Martyr. 23. April litt. c.

ROTVLA. scriptura complicata ad vsum antiquorum, ideo volumen dicebatur, vt ostendimus in dict. Biblea cratis. Contos in dictione Contacium. Opisthographum. FR. solent autem in aliquibus Tribunalibus vit vocabulo Rotulum, ac partes citare ad videndum poni in rotulo Scripturas, et remitti Iudici, ad quem etc. id est, inuolui, et sigillari processus in casu appellationis, siue coram Iudice delegato, functo commissionis officio:||: Itaque Rotula significat etiam corpus processus. [Tu autem nullam inde meae admonitioni satisfactionem exhibuisti; quin potius rotulam prolixam contra veritatem, et auctoritatem, ac rationem contextam in eadem Synodo obtulisti. Flodoard. lib. 3. cap. 22.] Qui tamen Auctor eodem vocabulo in masculino genere vtitur; inquiens; [Tunc surgens porrexit rotulum auctoritatem canonicam, et apostolicam con tinentem. Ibid. cap. 11.] At in caeremoniali Episcoporum hoc vocabulum in neutro genere ponitur, et significat schedam, seu indicem, siue enchiridion, quod Caeremoniarum Magister debet formare, ad notandum omnes caeremonias in aliqua functione obseruandas, id enim est papyrus ad formam voluminis. Item Rotulum etiam dicitur Scheda, quam Sac. Collegii Computista ad singulos Cardinales mittere solet, vbi singillatim notantur portiones, quae ad eos in distributionibus spectant. Antiquitus autem depingebantur Prophetae cum hoc rotulo inuoluto in manu, ad denotandum eorum sermonem in vaticinando obscurum, et inuolutum, vnde Durand. in Rational. [Quia ante Christi aduentum fides figuratiue ostendebatur, Patriarchae, et Prophetae pinguntur cum rotulis.] Ac Sancti Apostoli delineabantur cum libro in manu, siue cum rotulo explicato, ad demostrandam claritudinis doctrinam in praedicando Christi Euangelium; quamuis tamen Apostoli illi, qui Canonicas scripturas minime reliquerunt, depingerentur cum rotulo inuoluto, vt praefatus Durandus ibidem notauit, dicens: [Alii (id est, Apostoli) quia stabile, seu ab Ecclesia approbatum non scripserunt, non cum libris; sed cum rotulis in signum suae praedicationis pinguntur.

ROTVLVM. et Rotulus. Vide Rotula.

ROTVNDVLVM. genus vestis, ex rotunditatis figura ita denominatae, ac Monachis a Benedicto XII. Papa in eius constitutionib. cap. 23. prohibitae.

ROZVS. asper, rudis.

Vlcere roza cutis fit Mauri munere leuis

In Biblioth. Floriacen. Benedictinorum de translat. S. Mauri Mart. Vbi aliqui loco Leuis legunt Lenis.

RVA. FR. ex Rue gallico, id est, via publica in Ciuitate; nam via ruralis Galli Chemain dicunt. Vide Ruga.

RVBEVS color est moestitiae signum. Vide Sticharium.

RVBRICA. ita appellatur norma illa, quae modum recitandi diuinum officium, ac aliarum functionum ecclesiasticarum praescribit; solet enim rubris characteribus formari. Rubrica terra est rubra, qua fabri lignarii solent asseres ad eos recte secandos signare, qua etiam terra librorum titulos inscribere solebant antiqui. Vide Titulus. gitur Rubricae, quibus vtuntur Ecclesi astici, a Ioanne Burcardo Papae Caeremoniarum Magistro collectae sunt. Diuidunt Rubricas Theologi in praeceptiuas, et directiuas, at praeceptiuas tantum sub mortali, vel veniali obligare docent; nihilo tamen minus diligenter omnes rubricas obseruari admonet Tridentinum Concilium sess. 3. cap. 13. Verum summopere miror, quod aliqui Religiosi, alias obseruantes, tam parum curent rubricas a Sacris Conciliis, Sanctis Patribus, Summisque Pontificibus ordinatas. Quare Sac. Congregatio super Rituum obseruantiam a Sede Apostolica instituta abusus per praefatos introductos corrigere deberet, dum romani ritus normam profitentes praedicti Regulares, ad libitum caeremonias excogitant innouare, et quod deterius est, nec inter eos statuta caeremoniarum vniformitas habetur, quilibet enim corum COnuentus in hoc internoscitur alterare; non quidem loquor de antiquis Religionibus illis, qui sancte ex vetusto vsu peculiares caremonias per Religionem eorum vniuersam a sancta Sede approbatas satagunt obseruare, per quas vniuersalis Ecclesia Amicta varietate decoratur.