14 February 2004 Ruediger Niehl
text typed (without italics) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - Could not identify errata-list item: 548. 1. lin. 46. stadium
06/2006; 12/2006; 02/2011 Cornelius Amberger; Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
spell check partially performed; the special sign ||: (resp. [erroneously?] ||. ) inserted (see the explanation of the printer: page 18)


image: s001

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM,



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

HIEROLEXICON SIVE SACRVM DICTIONARIVM AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI ET CAROLO EIVS FRATRE ROMAE Ex Off. Bernardoniana Sub Signo Virtutis Anno 1677 Superior [abbr.: Superiorum] permissu Et privilegiis



image: s004

[gap: praeliminaria; body text (tomus primus)]

image: s391

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM, IN QVO Ecclesiasticae voces, earumque Etymologiae, Origines, Symbola, Caeremoniae, Dubia, Barbara Vocabula, atque Sac. Scripturae et SS. PP. Phrases Obscurae elucidantur. AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI, Olim Cath. Eccl. Viterb. Canonico Theol. Sac. Indicis Congregationis Consultore, Proton. Apost. Eq. Aurato, Com. Palat. ET CAROLO EIVS FRATRE Biblioth. Alexandrinae in Archigym. Vrbis Praefecto. OPVS Figuris ornatum, quod praecedit Index Criticus, ac subsequuntur SYLLABVS graecarum vocum exoticarum, de quibus in eo agitur, et CONTRADICTIONES APPARENTES Sac. Script. ab eodem DOMINICO conciliatae, et ex eius Schedis in hac tertia, et postuma impressione auctae. PARS SECVNDA. [gap: illustration] ROMAE, Sumptibus PONTII BERNARDON Via Parionis, sub signo Virtutis. M. DC. LXXVII. SVPERIORVM PERMISSV, ET PRIVILEGIIS.



page 359, image: s393

[gap: body text (tomus secundus)]

page 491, image: s525

PRAESTVS. FR. Accomodatum. [Caballorum, praestus. In fomulariis antiq.

PRAESVL. Vide Episcopus.

PRAESVLATVS. Episcopatus, vel Dioecesis: [Sicque factum est, vt intra breue temporis spatium lumen verae fidei omnibus sui praesulatus illuce sceret cereum. In vita S. Seueri Episcopi.

PRAESVLO. antisto, praesulatus fungor dignitate: [Redduntur, et eidem possessiones quaedam, Ruffensis Ecclesiae, quas, praesulantibus antecessoribus suis, Lanfrancus in sus tenuerat ditione. In vita. S. Ganduisi.

PRAETAXATVS. superius mentionatus, praedictus. [Vtatur ad hos debiles mates Ecclesia, verbis praetaxatis. Petr. Blesen. ser. 33.

PRAETITVLOR. significat titulo alicuius Ecclesiae, siue beneficii ad ordines promoueri: [Clericum permanere oportet in Ecelesia, cui initio ab Episcopo praetitulatus est. In Capitular. lib. 5. tit. 26.

PRAETVBANS. Qui in clangoribus tubae praeuenit, sic D. Io: Chrysost. Hom. 52. in cap. 25 Matth. Angelos, qui vniuersale Iudicium praenenientes, tubis a quatuor mundi plagis mormos congregabunt, appellauit: [Quis clamor praecurrentium, et praetubantium Angelorum. PRAEVARICATOR, in quo differat a Calumniato re, et Tergiuersatore. Vide Tergiuersator. FR. Praeuaricator primus Adam fuit. Glossa in can. haec imago. 33. quaest. 5. Vide Praeuaricor.

PRAEVARICOR. FR. crimina abscondo: [Accusatorum temeritas tribus modis detegitur: aut enim calumniantur, aut praeuaricantur, qut tergiuersantur. Calumniari, est falsa crimina. scienter intendere. Praeuaricari est vera crimina abscondere. Tergiuersari est in vniuersum. ab accusatione desistere. can. si quem. 2. qu. 3. Praeuaricator est quasi varicator, qui diuersam partem adiuuat prodita causa sua. ibid. .Praeuaricator.] Vide Accusator. Colludium. Inlu dium. Tergiuersator.

PRAGMATICVS. [Qui (id est, Constantinus Magnus) quarto die sui baprismatis vna cum omnibus Satrapis, et vniuerso Senatu, Optimatibus etiam, et cuncto populo in persona B. Siluestri, sibi Romanam concedendo Vibem relinquens, ab co, et Successoribus eius per pragmaticum, constitutum disponendam esse (decernens in, ipsa Vrbe vtriusque potessatis Monarchiam Romanis Pontificibus) declararet etc. Innoc. IV. de Elect. et Electi pot. in 6. cap. fundamenta. .ne autem ibi Glossa, et in c. 1. de rerum permutatione inquit: [Pragma idem est, quod cansa. Vnde pragmatica sanctio, est constitutio super aliqua re promulgata. Sed ibi ponitur pro confirma tione, siue scriptura facta ab Imperatore etc.] Vide Leges.:||: Dicitur Pragmatica sanctio, Pragmatica iussio, Pragmaticus typus etc. quibus 10 quendi modis saepe Concilia vtuntur ad significanda rescripta supplicationum alicuius communitatis, aut collegii, non autem in gratiam particularis personae.

PRANDEVM. Vide Brandeum.

PRASINVS. FR. hoc vocabuio saepe Anastasius Bibliothecarius in vitis Pontificum vtitur; quod viridis, seu porraceus color a Calepino in dict Chrysoprasus existimatur, quem sequitur Famianus Nardinus in eius Antiqua Roma lib. 6. cap. 2. regione 9. pag. mihi 323. .. Gli alberghi. Sed res obscure latet; Auctores enim. communiter asserunt Prasinum colorem viridem, et porraceum esse. Sed ex Plinio non clare colligitur cuius sit coloris re vera; nam lib. 20. cap. 22. ait: [Matrubium inter primas herbas commendauere, quod Graeci prasion vocant.] Et inferius de huius colore agens, ait: [Castor Martubii duo genera tradit nigrum, et quod magis probat candidum.] Et ibidem cap. 17. [Origanum Onitin, vel prasion appellant.] Item lib. 37. cap. 8. [Thebaidis Alabastra oppidum nasci dicunt, et duo genera faciunt prasoidem, atque Chrysopetron simile Chrysoprasio, eius enim tota similitudo ad porri sucum dirigitur.] Hic enim non de porri forma, seu colore, sed de succo, nempe, sapore loquitur; praeterea si de porri colore ageret, an de porri bulbo, siue foliis intelligat Plinius ambigitur, eius enim bulbus albus est. Itemd ibidem ait: [Optimus color Smaragdi etc. Vilioris turbae praesius; cuius alterum genus sanguineis punctis aborret, tertium virgulis tribus distinctum etc candidum,] et inferius. [Est autem color fumidae topazii, aut aliquande melleae] Vide melius, quae de Chrysopraso in dict. Chrysocolla diximus, vbi gemmam illam esse prasinam, coloris, nempe, violacei asseruimus. Ergo licet Prasion graece porrum significet, in variis tamen coloribus habetur.

PRAVITAS. FR. de hac Clausula Sine prauitate in litteris Apostolicis apposita. Vide Glossam in lib. 2. Decretal. tit. de Confirmat. vtil. vel inutil. cap. 8.

PRAXEON. graece prace/wn, Actorum, ita ab Hilaro in cap. 14. Matth appellata sunt acta Apostolorum. [Nam sicut in libro praxeon continetur.

PRECARIA. Ecclesiasticorum bonorum vsusfructus [Statuimus, vt precariae, et commutationes tempore viduatarum Ecclesiarum factae ab his, qui loca Episcoporum occupauerant rescindantur. Concil. Beluac.] FR. [Precariae dicuntur quaedam praestationes vsusfructus in, recompensationem eius proprietatis, quae datur Ecclesiae. Praeterea precaria est quidam contractus affinis emphyteusi; sed in hoc differt, quod de quinquennio in quinquennium renouatur etc. Quandoque est precarium, quod precibus ad vtendum alicui datur, et illud reuocari potest quandocumque, non obstante aliquo pacto. ff. de precario. et extrau. comm. cap. vlt. Glos. in can. Precariae. 10. quaest. 2. Ne videantur etiam Episcopi tempore administrationis prolixae, aut precarias, cum ordinati sint, facere non


page 492, image: s526

debuisse. can. Clerici. 16. quaest. 3. Non violenta, non clandestina, nec concessa precario. cap. 7. de prinil. in sexto. et ibi Gloss. can. de precariis. can. precarium lib. 3. Decretal. de precariis, et in cap. 1. passim fit mentio de hoc vocabulo et in cap. 3. eiusdem tit.] Item precaria nedum ad quinquennium, sed etiam vsque ad mortem accipientis intelligitur. can. saepe. 12. quaest. 2 Sed precariae, precaria, et precarium differunt. Glossa in can. precariae. 10. q. 2.:||: Dicitur etiam Praestaria, sic saepe Flodoardus: [Pro rebus Remensis Ecclesiae, quas sibi per praestariam, Theodoricus Episcopus delegari peterbat. lib. 3. ca. 21.] Item Precatoria dicitur: [De rebus, scilicet, Ecclesiae, qualiter tractandae sint, et de his, quae per precatoriam impetrantur ab Ecclesia. Flodoard. lib. 2. Hist. Remen. cap. 5. Quod Cleriei etiam sine precatoriis, qualiter diuturnitate temporis de Ecclesiae remuneratione possederunt, in ius proprietatis temporis praescriptione non vocetur. Synod. Epannensis. cap. 18.] Item Precaturia. Marculph. lib. 2. formul. cap. 5.

PRECARIVM. salarium, stipendium: [Vt quia. eos pro percipiendo precario illuc noscitur transmisisse. D. Greg. in Regist. lib. 10. epist. 5.] Differt a precaria. Vide Precaria.

PRECATORES. haeretici Monachi ex Messalianorum secta, qui asserebant semper orate oportere, aliaque exercitia pro nihilo habebant, proindeque nihil manibus suis operabantur contra laudabilem Monachorum vsum illius saeculi, nec ieiunabant; imo asserebant, quod sacr amenta nihil gratiae conferebant, dumoratione remittebantur peccaa, et expellebantur Daemonia, et quod oculis corporeis posset diuina Essentia intueri ostentabant insuper eorum insaniam, quia de repente saltabant, in quo actu calcare Daemonia inctabantur, ac digitos ad modum mittendi sagittas configurabant, ita Diabolum transfigere asserentes; hinc ob huiusmodi deliramenta Enthusiastae denominati sunt. Haec autem Monachorum haereticalis secta in Syria tantum dilatata est, licet in. Occidente aliqui Monachi otiosi eis inhaererent in eo tantum, quod asserebant non deberi in. operibus exerceri, contra quos D. August. scripserat in eo libro, quem de opere Monachorum appellaut. Huius sectae videtur suisse Monachum illum, qui Abbatem Siluanum in Monte Sina visitando, vbi Monachos operantes inuenit, eos reprehenderat, inquiens: [Quare operamini escam, quae periit? Maria autem optimam partem elegit. In vitis Sanctorum Patrum. part. 2. cap. 52.] Quo ab Abbate intellecto, Monachum illum otiosum collocari iussit in cella, in qua nil aliud praeter librum reperiebatur; sed cum iam hora prandii adesset aduena ille toedio iam, ac fame affectus, crebro respiciebat, an ab aliquo ad comedendum vocaretur; tandem impatiens, Abbatem adiuit, et eum, interrogauit vtrum Monachi comedissent, cui cum Abbas affirmatiue responderet, inquit Monachus, quare ad comedendum non me vocare inssisti, Siluanus respondit, quia tu cum. spiritualis sis, et optimam partem tibi elegeris, eibis pronide non indiges, sicut nos, qui carnales sumus, et ideo manibus nostris laboramus. Quare verecundia confusus sectarius Monachus, sui erroris poenitentia ductus, veniam ab Abbate postulauit, cui respondit Siluanus: Ergo Marta est necessaria. Dicti etiam fuere Adelphiani. Euchetae. Psalliani. Sathaniani. De quibus aliqua suis locis.

PRECATORIA. et Precaturia. Vide Precaria:

PRESBYTER; Sacerdos, ex graeco voc. presbu/teros2, quod Seniorem significat. FR. [Porro Moysi praecipitur, vt eligat Presbyteros, id est, seniores. can. porro. dist. 84.] Presbyterorum enim nomen quamquam a senectute sit sumptum: magis tamen maturitatem indicat sapientiae: quam corporis canitiem. can. quisquis. dist. 84.:||: [Presbyter autem non ab aetate dicitur; sed a prudentia. Innocent. III. de myst. miss cap. 3.] Tertullianus vero aliquando hoc vocabulo abutitur ad denotandum corporis senem, sic enim de senioribus Apocalypsis agens, inquit: [Protosedent Presbyteri coronati. de Coron. milit. cap. 15.] Aliquando Episcopum significat, sient habetur in epist. D. Pauli ad Titum, nempe [Vt constituas per singulas Ciuitates presbyteros, sicut ego praecipi tibi.] vbi Sancti Patres Hieronymus, et Ambrosius de Episcopis loquutum fuisse Apostolum intelligunt, quod ex sequentibus eius verbis colligitur; nam sequitur, inquiens: [Oportet Episcopum irreprehensibilem esse.] ac clarius id confirmatur ex verbis Petri epist. 2. vbi ait: [Presbyteros in vobis precot compresbyter.] De qua re dictum fatis fuit in dict. Diaecesis. Si nouus in Pontificem electus sacerdotium suscipere contigerit; ait Chrystophorus Episcopus in eius Caeremoniali, quod Papa ad sacerdotii ordinationem amictu, alba, cingulo, manipulo, stola diaconali indutus, atque pluuiali ad collum fibulato comparebit, sed post tergum inuoluto, mitraque tectus in capite; qui dum cantantur litaniae, genuflexus ad faldistorium manebit, atque Episcopus ordinans ad scabellum in sinistra parte colloctum. cum mitra in capite, vt ad stabilitum tempus solitas benedictiones super Electum conferat. Papa autem tempore, quo manuum impositionem suscepturus est, in eius throno sedebit capite detecto; et accedens Episcopus cum mitra in capite imponet manus super caput eins, ac idem fit ab Episcopis, Presbyterisque Cardinalibus astantibus, qui tamen capite detecto id faciant. Capite etiam detecto Papa sedens erit. quando pluuiali exuitur, et ab Episcopo mitram gerente habitibus sacerdotalibus induitur; sed quando chrismate manus eius linientur, et in tactu calicis cum vino, ac patenae cum


page 493, image: s527

hostia, Papa sedebit, et mitram habebit in capite, sic etiam Episcopus ordinans, qui in his actibus erectus erit; ac similiter erigitur, et sine mitra in Offertorio a Pontifice sedente, et mitrato, oblationes candelarum, panis, et vini recipiet, illiusq: manus osculabitur. Electus postea stans in eornu epistolae vna cum Episcopo Missae celebrationem prosequitur cum vnius Cardinalis assistentia, et in eodem loco sub vtraque specie communionem assumet. Post communionem vero Papa ad thronum redibit, ac sedenti Episcopus manus super caput, ad illi dandam solitam, remittendi peccata potestatem, imponit; et hoc peracto tam Episcopus ordinans, quam. etiam Cardinales omnes, et assistentes Praelati ad osculum pedis, manus, et genae Pontificis admittuntur, qui omnibus circumstantibus sollemnem benedictionem dabit. Et tandem Episcopus conferens, praecedentibus tribus genufexionibus, totidemque acclamationibus (inquiens) Ad multos annos, ad osculum faciei Pontificis admittitur. Presbyteri synonyma. Vide Iudex. Sacerdos. Sacrocola. Senior.

PRESBYTERA. FR. sic appellatur Vidua in castitate degens vitam, et Anus, atque Vxor Sacerdotis ante eius ordinationem, quae post Mariti susceptos sacros ordines, separate ab eo viuebat. Baron. an. 34. nu. 289. a Graecis pap...a/ [reading uncertain: pint blotted] nuncupatur.:||: Interdum Matronas significat, quibus Ecclesiae cura spectabat: quare Theophyl. super illa verba Matth. cap. 10 [Qui reliquerit patrem, aut matrem] ita scribit [Habemus pro patre Presbyteros pro matre Presbyteras, seu anus] Et huiusmodi Matronae a Latinis Matricurioe dicebantur. can Mulieres. dist. 32. id est. hahentes curam de rebus Eccle siae, vt exponit ibi Glossa. Sic S. Praxedes a D. Prio Papa presbytera declarata fuerat, vt ex eius Actibus constat.

PRESBYTERIVM. Chorum significat. Vide Chorus. Item Consistorium Ecclesiasticorum. Vide Baronium ann. 254. num. 99. FR. [Quomodo nec Episcopis liceat vendere preaedia inconsulto concilio, vel cuncto Presbyterio. can. placuit. 12. quaest. 3.]:||: Quod elegantius Cleri Rom. Senatus a D. Hieronymo, et Compreshyterium ab aliis Ecclesiasticis Scriptoribus appelatum fuit; et Cyprianus Excitari de presbyterio dixit, id est, sacerdotio degradari, siue a choro expelli. Item donatiuum, quod nouus Pontifex in eius coronatione facere solebat in Late ranensi Ecclesia singulis Cardinalibus significat, quibus in eorum mitra duo scuta aurea cum. duobus grossis argenteis immittebat, et alii Episcopis, ac Praesulibus vnum aureum scutum, et vnum argenteum grossum dabat. Caerem. Rom sic fortasse appellabatur, quia intra presbyterium distribuebatur, siue quia ad Consistorium hoc donatiuum spectabat; nam Consistorium presbyterium, vt supra diximus, dicebatur. Cencius tamen Camerarius in eius M. S. Caeremoniali de alio simili donatiuo Pontificis Presbyterio denominato mentionem facit, de quo. Vide etiam Thuribulorum festiuitas. Ob eandem rationem presbyterium dicitur serica bursa illa, in qua vigintiquinque iulii antiquae monetae inclusi praesentari solent ab Archiprelbytero Vaticanae Ecclesiae Pontifici, quando ibi sollemniter celebrat Pro Missa bene cantat, vt in Caeremoniali dicitur, quam solet deinde Papa Diacono Cardinali, qui Euangelium cecinerat tradere, et is eius Caudatario erogare.

PRESBYTEROR. Sacerdos fio.

PRESSORIOLVM; arca, siue armarium, in quo vestes conseruantur: [Quod habueritis reponite, et claues de arcellis, vel pressoriolis vestris Registoria teneat. in Regula. S. Caesariae Virg. cap. 16.

PRESSVRA. FR. Censura Ecclesiastica, sic titulus in can. non in perpetuum. 24. qu. 3. vbi de excommunicatione agitur.

PRETIOSA etc. FR. versiculus, qui ad primam horam canonicam positus est. [Quatenus omni die post primam, et pretiosa teneantur omnes etc.] Et inferius: [Quatenus post mortem. D. N. Papae post pretiosa, statim loco praedictorum teneantur cantare De profundis etc. In Bulla Vrbani V. penes Soresinum de Capitibus SS. Petri, et Pauli pag. 8. et 9.

PREX. oratio, precatio: [Prex tua hunc teneat lapsum ad pascua vitae.] in versibus ad honorem S. Eulogii Presbyteri, et Mart. 11. Mart.

PRIMA. ex canonicis horis, Vide Horae canonicae. Pretiosa.

PRIMAS. Ecclesiastica dignitas super omnes Episcopos, Archiepiscopos, et Metropolitas Regni; et aliquando Patriarcha intelligitur: [Episcoporum ordo vnus est, licet sint Primates illi, qui primas Ciuitates tenent, qui et in quibusdam locis Patriarchae a nonnullis vocantur. Anacletus Papa. epist. 3. ad Episcopos.] FR. Erant a temporibus Gentilium principaliores Proninciarum Ciuitates ita appellatae; quare [Vrbes, et loca, in quibus Primates praesidere debent, non a modernis; ed multis ante aduentum Christi statutae sunt temporibus, quorum Primates Gentiles etiam pro maioribus negotiis appellabant. In ipsi vero vrbibus post aduentum Christi Apostoli, et eorum Successores, Patriarchas, et Primates posuerunt, ad quos Episcoporum negotia (saiua tamen in omnibus Apostolica Auctoritate,) et maiores causae post Apostolicam Sedem sunt referendae. can. 1. dist. 81.] Et ibidem can. In illis vero. haec habentur, nempe: [In illis vero Ciuitatibus, in quibus olim qpud Ethnicos primi Flamines eorum, atque primi legis Doctores erant, Episcoporum Primates, vel Petriatchas B. Petrus poni praecepit, qui reliquorum causas Episcoporum, et maiora negotia in fide agitarent. In illis amem, in quibus apud praedictos Ethnicos erant eorum Archiflamines, quos tamen minores esse


page 494, image: s528

tenebant, quam memoratos Primates, arehie piscopos institni praecepit. In singulis vero re liquis Ciuitatibus, singulos, et von plures Epi scopos constitui praecepit, qui Episcoporum, tantum voc abula sortirentur: quoniam neque, inter ipsos Apostolos par fuit institutio, sed vnus praefuit omnibus.] In can. qomam, et seqq. dist. 100. et can. nullus primas. 9. quaest. 2. cauetur, quod nuilus Primas, seu Metropolitanus possit in iurisdictione Episcopi suffraganei sei ingerere; seeus vero si suffraganeus negligens fuerit in eins officio, vt in cap. cum ex officii. in extrar. de praescript.

PRIMATIA. FR. ipsa Primatis dignitas. cap. 7. de in integr. restit. et ibi Glossa.

PRIMICERIVS. primikh/eios2, Dignitas Ecclesiastica, id est, omnium minorum Clericorum Superior; cuius officium D. Greg. epist. ad Laudefred. Episc. fic describitur: [Ad Primicerium pertinent Acolyti, et Exorcistae, Psalmistae, atque Lectores, signum quoque dandum pro officio Clericorum, pro vitae honestate, et officium. meditandi, et peragendi sollicitudo, lectiones, et benedictiones, et psalmum, laudes, offertorium, et responsoria quis Clericorum dicere debeat: Ordo quoque, et modus psallendi in choro pro sollemnitate, et tempore, ordinatio pro luminariis deportandis; si quid etiam pro reparatione Basilicarum, quae in Vrbe ipse denuntiat Sacerdoti; epistolas Episcopil pro diebus ieiuniorum Parochianis per Ostiarios iste dirigit: Clericos, quos delinquere cognoscit, ipse distringit, quos vero emendare non valet corcum excessus ad agnitionem Episcopi defert, Basilicarios ipse constituit, et matriculas ipse. disponit.] Ex quibus colligitur eximiam fuisse Primicerii auctoritatem, et dicebatur Primicerius fortasse, quia in cereis tabulis primus antiquitus scribebatur, et nomen istius dignitatis in capite cerces tabellae notabatur, vt dictum, est in dict. Capicerius. Sic Secundicerius dicebatur, quia secundo loco notabatur in tabula cerea, de quo D. Gregorius lib. 9. e pist. 33. inquit: [Hanc autem epistolam Paterio Secundicerio Notario Ecclesiae nostrae scribendam duximus.] FR. Haec officia erant antiqua in Ecclesia; legitur enim SS. Sergium, et Bacchum functos his officiis fuisse. [Duas torques Sergius, et Bacchus Primicerius, et Secundicerius, in priuil Caroli Magni apud Torrig. de Cryptis Va zican. secund. edit. pag. 504.] De quibus Sanctis Martyribus Surius, et Lipomanus ex Metaphraste haec habent. [Sergius, et Bac chus ambo Romani genere etc. tunc fulgebant in regia etc. Sergius quidem erat Primi cerius Scholae Centiliorum, Secundicderius autem huius Bacchus, qui multum quidem poterant apud Imperatorem Maximianum.] Hic duo notanda: primum quidem Metaphrastis, et eius Interpretum error, qui Centiliorum loco Gentilium scripserant, apud nullum enim Auctorem hanc dictionem Centiliorum inuenio: quate Boninus Mombritius, qui vt alias dixi, acta Sanctorum duobus tomis impresserat, eaque iuxta dupliees codices M. ss. antiquos in membrana Bibliothecae Lateranensis descripserat, vt collationanti patebit: ille de istis Sanctis Martyribus, sic habet: [Marcellus, Apuleius, Sergius, et Bacchus pollebant in Palatio, honorabilioresque erant apud Maximianum Imperatorem. Beatus quidem Sergius erat Primicerius, et Princeps Scholae Gentilium amicus Imperatoris etc. Beatus vero Bacchus eiusdem et ipse Scholae Gentilium erat secundus Primicerius.] Secundo notandum tum ex dicta. Mombritii auctoritate, tum ex sequentibus, quod Primicerii dignitas nedum apud Chrisstianos, et Ecclesiasticos; sed apud saeculates, et Ethnicos vigebat, nisi fortasse, cum praedicti Martyres diu ante Martyrium Christianam fidem profiterentur, quod et praedicto Imperatori notum iam erat, vt in eorum gestis idem Metaphrastes scripserat, ac proinde Primicerii Scholae Gentilium, id est, Catechumenorum fuisse intelligatur, ad differentiam Cathecumenorum ex hebraismo venientium; quod ita censendum ratio praebet, quia inuetisimile videtur Ethnicos scholam habuisse cum titulo Gentilium, ac simile absurdum videretur, si hodie Romae, vbi nulla fides, nisi vera regnat, schola reperiretur cum titulo Christianorum. Licet haec dignitas inter saeculares reperiretur, vt in dict. Dapifer ex Nicephoro ostendimus; sic etiam Blondus decad. 2. lib. 1. inquit: [Desiderius Rex Italiae Affiratam impulit, vt in. Christophorum Primicerium summae tunc in, Romana Vrbe auctoritatis virum etc.] et inferius: [Euocatique Christophorus, et Sergius Secundicerius oculos sunt effossi.] Item [Magni Primicerii vmbraculum, seu velum dimidio nigrum, et dimidio album. Zonara.] In quodam vero peruetusto Liciensi Breuiario in festo SS. Ioannis, et Pauli mensis Iunii sic habetur in eius lectionibus. [Ioannes et Paulus fratres, quorum prior Praepofitus, secundus Primicerius Constantiae Constantini filiae fuit] In eodem autem Breuiario, vbi de SS Sergio, et Baccho agitur, habetur, quod non ecclesiasticas dignitates, sed saeculares habebant; sic igitur in eorum lectionibus ibi dicltur: [Sergius, et Bacchus Primicerii Palatii apud Imperatorem Mximianum, quod Christiani essent accusati: cum Idola colere nollent, ab eodem veste militari priuati etc.] In Primicerii os imponebat auream monetam Pontifex, et quando. Vide Antiphona. Reperitur etiam Tertiocerius in libro, cui titulus est Notitia Prouinciarum:||: Anastasius Biblioth. inquit primum S. Martini Papae accusatorem fuisse Primice. rium. [Primicerius sane omnium accusantium erat Dorotheus Patritius Ciliciae.] Itaque etiam inter Ecclesiasticos non erat determinata


page 495, image: s529

dignitas; nam dicebatur Primicerius Cantorum, sic Innoc III. ait; [Primicerius qui Cantoribus est praelatus.] Vide Archicantor - Baculus. Cantor. Item Primicerius Lectorum, Primicerius Aulae. Item Primicerius Defensorum, id est, Aduocatorum Decanus. Luitprand. lib. 6. cap. 6. Diaconus Cardinalis Primicorius, id est, Diaconorum Cardinalium Decanus. Et Hincmar. Rhemensis in tomo Concil. Drogonem Episcopum Primicerium, nempe Vicarium appellauit, quia Vicarius Papae in Gallia erat, atque in, eodem sensu S. Fulgentius D. Stephanum, Protomartyrem Primicerium Martyrum, scilicet caput appellauit. Iuo Carnoten. de Principe Apostolorum ait: [Constituitur post Deum Primicerius. in serm. de Cathed. S. Petri.] Eodemque modo a D. Augustino Primicerius Apoflolorum idem vocatus fuit, hoc est, Princeps Apostolorum; eodemque pacto Virginum Primiceria, id est, Antesignana a D. Bernardo eleganter Virgo Virginum appellata est. Aliqui tamen Auctores censuere hoc Primicerii vocabulum a sigillis officialem significare, qui a Cassiodoro prwtokh/eios2, Protocerius appellatus fuit. Hoc vocabulum in malum sensum desumptum. Vide Hecatontarchus.

PRIMIGENIAE. FR. id est, Virgines maiores inter Vestales, quae septem erant. Baron. an. 384. n. 2.

PRIMISCRINIVS. Primarius Archiuista, Ecclesiasticus Officialis, cui in Romana Ecclesia Archinii cura incumbebat, et sub se duodecim Scriniarios habebat, qui omnium Ciuilium, actorum instrument5a formabant. Varii autem Primiscrinii reperiebantur, nempe, Primiscrinius Beneficiorum, Primiscrinius Canonum, Primiscrinius securitatum, Primiscrinius largitionum priuatarum. Et dicebatur etiam Protoscriniarius; hodie tamen Protonotarius intelligitur. Vide Papa. .Et vt Platina.

PRIMITIAE. FR. Contributiones Ecclesiasticis debitae, sicut decimae; differunt tamen a decimis, quia decimae sunt taxatae, id est, decima pats fructuum; sed Primitaiarum quantitas non est determinata; nam qui plus dabat, quadra gesimam portionem reddituum dabat, qui minus sexagesimam, et sic licitum erat dare inter IX. et XL. quantum quisque volebat, hoc autem erat in aridis, et liquidis; sed qui dabat primitias animalium dabat vnum de ducentis. Gloss.in can. Ecclesias. 13. q. 1. Vide Decima.

PRIMITIO. initiare, seu primitias dare significat. [Munificentiam a tenera primitiauit aetate. Petr. Bles. epist. 20.] Ac idem de orationis efficacis loquens, ait. [Dulce vehiculum est in via oratio, fid elis praecursor ad Cominum. primitians ei aduentum ascedentis. serm. 21.

PRIMIVIRGIVS. FR. virgatorum praefectus, qui baculos in manu ferebant, ad remouendum, populi concursum in equitatione Imperatoris, ita Codinus de off. Aulae Constantinop. Vide. Bardariotae. Portingherius.

PRIMORDIALITER. ab initio. [Reducentur cuncta in nihilum, quae de nihilo primordialiter processerunt. Petr. Bles. epist. 166.

PRINCIPALIS. Vide Panaeretos.

PRINCEPS MONASTERII, superintendens ad Monasterii temporalia, qui alias Defensor Monasterii dicebatur. [Vestimenta, quae secum derulerant, accipient, qui huis rei praepositi sunt, et inferentur in repositorio, et erunt in. potestate Principis Monasterii. In Regula. S. Pachom.] et saepe de hoc munere in eadem. Regula.

PRINCIPO. FR. uerbum significans praed omino, impero, principatum exerceo. [Scholares pueri, et impuberes adolescentuli ob sanguinis dignitatem de ferula transferuntur ad principandum Presbuteris. D. Bernard. ep. 42. ad Henricum Senonen. Archiep.

PRINVS. graecum vocamen, pri=nos2, arbor, quae a Latinis Ilex dicitur. [Sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi? Qui ait sub prino. Daniel. cap. 14.] FR. Itaque non fuit Prunus arbor quemadmodum D. Augustinus serm. 252. de temp. existimauit; Prinus enim. arbor Coccigera, seu Coccifera dicitur. De hoc Prino vide Latinium in Correct. Sixti Senen. lib. 5. annot. 250.

PRISCILLIANISTAE. FR. Haeretici a Priscilliano seducti, qui in Hispania ex Gnosticorum, et Manichaeorum erroribus nouum blasphemiarum monstrum formauerat. 24. q. 3. can. 39.

PRISIO. carcer. [Vnde a suo ludice ordinario, tamquam criminosus in prisione detentus est. In Vita S. Vedestani Episc.] FR. significat etiam carceratnin, sicut etiam italice Prigione tam de carcere, quam de detento in ea intelligitur. [Et quod disconfittura, quae erat in mari prisiones multos nobiles a nantis Regis, qui eos iuste ceperant etc. Matth. Parisius in Hist.

PRIVIGNA. vel Priuignus. Vide Filiastra. Filiastrus.

PRIVILEGIO. uerbum, priuilegium concedo. [Deus, apud quem melior est oboedientia, quam victimae, quidquid emancipet homo, aut priuilegiet homo, inobedientiam detestatur. Petr. Blesen. Epist. 90.

PRIVILEGIVM. FR. id est priuata lex, quae non, omnibus; sed aliquibus priuatis suffragatur. Papa autem de iure non potest locis piis nouiter erectis priuilegia concedere, nisi ministri, seu personae pro tali instituto comperiantur. [Licet autem nobis instantius supplicares, vt Ecclesiae praedictae confirmationis priuilegium. faceremus, tibi non possumus de iure deferre, cum nulli Canonici adhuc ibidem exsistant, quibus priuilegium concedatur. lib. 3. Decretal. tit. 48. cap. 5.

PROASTIVS. suburbium. [Inuenit in proastio cum philosophis. In Vita S. Basilii cap. 2.] Dictio quidem graeca proastei=on, id est, suburbium. [Rex Luitprandus in Olona]


page 496, image: s530

nihilominus suo proastio, miro opere in honorem S. Anastasii Martyris Christo domicilium statuit. Paul. Diacl.lib. 6. de gest. Longobard. c. 56.

PROBABILIS. rectus, idoneus, ac probatae vitae, in quo sensu a D. Gregorio Medicus probabilis, id est, probarae vitae, appellatus est Exorcista. Ac in eodem sensu in Conc. Toletan. IV. can. 4. dicitur. [Probabilis vitae, atque doctrmae exstiterit.] FR. sic etiam. [Presbyteros probabiles, aut Diaconos mittas. Can. Episcopum 10. quaest. 1.

PROBAMENTVM. FR. probatio. [Omnibus adhibitis probamentis, et Scripturis sanctis. Ruffinus in versione operum Origenis.

PROBATICA [1]. sic appellata fuit Piscina in Euang. Ioannis cap. 5. [Eratautem Ierosolymis probatica piscina, quae cognominatur Hebraice Bethsaida etc.] Ex vocabulo graeco pro/baton, quod ouem significat, qnia in ea mundabantur oues, quae pro sacrisicio offerebantur in, Templo, quae piscina, vt refert Iosephus Hebr. lib. 6. de bello Iudaico cap. 6. aedisicata fuerat a Rege Salomone, quam Stagnum Salomonis ibidem vocat. Itaque Probatitae, id est, ouilla dicebatur, cuius miraculosa omnium infirmitatum curatio parum ante Christi aduentum in defectu prophetiarum coeperat innotesci, et ideo Hebraei de huiusmodi prodigio nullam penes se notitiam habent, nec de ea praedictus Iosephus, aut Philo vllam mentionem faciunt, scripserant enim hi post Christi mortem, quando, nempe, iam praedictum miraculum cessauerat in piscina, quod, Cyrillus lib. 2. in Ioannem cap. 125. et Tertullianus contra iud. cap. 13. probabiliter existimant in die pentecostes cessasse.

PROBATIO. Religiosorum nouitiatus, [Vno discedente, alter, cui nomen erat Gosuinus, importunitate sua, vt reciperetur, obtinuit, qui vix per sex hebdomadas in probatione sterit. Caesar. lib. I. cap. 10.] Qui Auctor de S. Hildegunde agens, eodem vocabulo vsus fuit. [Ingressa in probatione, manum suam misit ad fortia. lib. l. c. 40.] et c. 2. lib. 2. [Anno probationis expleto, factus est Monachus.

PROBOLA. ex graeco, probolh/, id est, productio. [Deinde infinitas Angelorum editiones, et probolas. Tertull. aduers Haeret. cap. 46.

PROCAMIO. Vide Concambio.

PROCESSIO. supplicationum agmen, cuius antiqua institutio ex apostolica traditione promanasse censetur, quae quidem ad instar exercitus modeste, ac deuote coordinatur, vexilla, et crucem praeferendo, et Romae Basilicarum Canonici ferunt etiam secum tentoria, ante que loco classicorum campanulas habent, ad imitationem, vt inquit Gemin. lib. 1. cap. 68. Israelitici populi ante conduetionem Arcae proficiscentis. De Processionibus, haec Tertullianus inquit; [Si statio facienda est, maritus de die condicat ad balnea; Si ieiunia obseruanda sunt, maritus eadem die conuiuium excrceat; si procedendum erit, numquam magis samiliae occupatio adueniat. Ad vxor. cap. 4.] Item. Sidonius antiquissimus inter patres Auctor de processionibus sic meminit. [Processio fuerat antelucana, sollemnitas anniuersaria, populus ingens sexu ex vtroque, quem capacissima Basilica non caperet. lib. 5. epist. 17.] In processionibus Graecorum semper liber Euangeliorum defertur, et eius delator in Ecclesia Constantinopolitana Praefectus Euangelio dicebatur. progreslus autem comparium, missionem Discipulorum a Christo factam significat. [Merito sane bini, et bini procedimus. Sic enim ad commendationem fraternae charitatis, et socialis vitae missos a Saluatore Discipulos Enangelia sacra testantur. Turbat processionem, si quis solitarius incedere curat. D. Bernard. serm. 2. de Purific.] Antiquitus in memoriam Christi resurrectionis in omnibus per annum Dominicis ordinabatur processio, ac Praelatus, siuc alius Superior reliquis Ecclesiasticis precedebat, ad denotandos Apostolos, ac alios Discipulos Christum sequutos fuisse in eius resurrectione, quando eos in Galilaeam praecessit. [Vnde semper in huiusmodi processionibus Praelatos nostros, quasi Dominum in Galilaeam sequimur. Rupert. de diu. off. lib. 2. cap. 8.] Imo Galilaea (ut idem refert) dicebatur locus, vbi terminabatur processio. FR. Processio in funeralibus prohibita: [Vt Defunctorum nomine solummodo diuina celebrentur officia; publica frequentatione, et processione cessante can. Certum est. de Consecrat. dist. 1.] In processione festus Corporis Christi manipulus non debet ferri. Vide Manipulus. Quomodo ferenda est Crux in processionibus. Vide Crux. Processin nigra dicebatur Litania maior, quia tunc Cruces, et altaria nigris velis cooperiebantur. In processione Corporis Christi debet ferri Cotta. Vide Superpellictum. Processio septiformis. Vide Litania. Reliqua Vide Draconarius. Euangelium. Exomolog esis. Labarum. Litania. Prothesis.

PROCESSORES. qui processionaliter incedunt. Ordo Rom. Associantes Episcopum, quando processionaliter ex Sacrario progrediebatur Processores appellat, sic comitantes Diaconum, quando ad ambonem pro canendo Euangelio diriguntur Processores nuncupantur.

PROCESSVS. hoc vocab. nonnumquam excommunicationem denotat: [Die Mercurii prima mensis Februarii, Pontificatus Clementis VI. anno IV. ipse Papa secit quosdam processus generales in publico contra interfectores bo. me. Andreae Regis Siciliae Illustris. Dauantria in suo M. S. Caeremon.] Eodem vocabulo idem vtitur ad significandas excommunicationes in Bulla Cenae, quae etiam in festo Ascensionis, et in die Dedicationis Basilicarum SS. petri, et Pauli publicabantur, quia, vt idem Auctor ait, legebantur in die Cenae Dom. in qua


page 497, image: s531

Eucharistiae saceramentum institutum fuit, et Apostolos communicauerat; ad denotandum, quod ab hoc sacramento priuatus sit excommunicatus. Item in die Ascensionis, quando, scilicet. Christus pro omnibus fidelibus deprecatus est, ad ostendendum, quod excommunicatus de precibus Ecclesiae participare nequit. Tandem in die Dedicationis prouulgabatur [correction of the printer; in the print prouulgatur], quia excommuni catus ab Ecclesia expellitur, ne cum aliis fidelibus orare possit.

PROCHERIVM. proxei/rion, id est, Manuale, quo vocabulo vtitur Cassianus in Collat. 19. cap. 4. Vide Enchiridion.

PROCHOTROPHIVM. Vide Brephotrophium. Vide Ptochotrophium.

PROCONSVLARIA, dicebantur acta SS. Martyrum a Notariis Prouinciarum proconsularium sccripta, et collecta. Baron. an. 238.

PROCVRATIA. FR. exigentia ab Episcopis extorta sub praetextu procurationis, ac defensionis piorum locorum. [Ad humilitatem Religio sorum conuersus, ab eis pecuniam non minimam extorsit nomme procuratiae. Matth. paris. anno 1239.] Nam, vt ait Augustinus apud Gratianum in can si priuatum. 12. q. 2. [Non illa nostra sunt quorum procurationem quodamodo ge rimus.] Et de Episcopo etiam dicitur: [Aliud est sua possidere, aliud est communium procuratorem esse. can. Episcopus. 14. quaest.].

PROCVRATIO. FR. Ius episcopale exigendi causa visitationis; nam Episcopus quandoque Procurator dicitur, vt supra dictum est. [Praela ti de procurationibus, quas in victualibus per cipiunt, decimam non persoluunt [correction of the transcriber; in the print persolunt].] Et infra. [De illis autem procurationibus, quas Praelati in pecunia numerata rite percipiunt ab anti quo, et quas perciperent, etiam si non visita rent, decimas praestare tenetur. Praelatus autem, qui procurationem (quam sine visitatione potuit de iure percipere in pecunia numerata.) remittit: quia remittit, quod sibi debetur etc. In extrau. comm. de decimis, et de censibus, exactionibus, et procurationibus] Item annualem censum significat. cap. 16. 17. 21. 22. 23. 24. 25. et 27. lib. 3. decretal. tit. 39.

PROCVRATRIX Sedis Apostolicae. FR. ab Innocentio III. Abbatissa quaedam constituta fuit. cap. 4. decretal. de Confirmat. vtil. vel inutil.

PROCVRATOR Vide Explorator. Pentepitropus. Item procurator dicitur Episcopus. Vide Procucuratia. Procuratio.

PRODIGALITAS. Vide Banausia in dict. Banausus.

PRODITOR. FR. Certus indicator, seu delator publicus. 1. si quis per proditorem. et l. si lupus. de furtis. Item apud Patres mendacem significat - [Sicut enim ex his verbis ostenditur non solum ille proditor est veritatis, qui transgrediens veritatem, palam pro veritate menda cium loquitur; sed etia mille, qui non libere veritatem pronuntiat, quam libere pronuntia re oporeet, aut non libere veritatem defendit, quam libere defendere conucnit, prodiror est veritatis cannolite timere. 11. quaest. 3. 1 ideo dictio proditor pluribus modis intelligitur. vt in can. Clericusqui. dist. 46. vbi sic habetur: [Qui adulationibus, et proditionibus vacare deprehenditur.] et ibi sic Glossa: [Proditor dicitur, qui propter timotem non desendit veritatem, et qui tacet eam, vt. can. nolite. 11. quaest. 3. Item qui crimen alterius, sibi solum notum, manifestat, vt can. si peecauerit 2. q. 1. Item qui malitiose circumuenit alium, et callide seducit, vt in periculum salutis tradat. can. si cupis. 16. quaest. 1. Item qui rem nib commissam exponit hostibus. can. de sorma. 22. q. 5. Item qui iussum veritatis contemnit. can. aabiit. 11. quaest. 3. Item qui secretum sibi comm issum reuelat. can. nerui. 13. dist.

PRODROMVS. Vide Mansionarius.

PROEDRVS. proe/dros2, id est, praesidens, officium Graecorum Ecclesiae: [proendrus Heracleae, qui erat inter honoratissimos, et Exarchus Thracie, et Macedoniae. Codinus Denunciamus omnibus Proedris Ecclesiarum nostrarum. Tharas. in epist. ad Hadrian. papam.

PROFANO. Vide Infano.

PROFESSIO. FR. id est, iuramentum. [Cunctis conuenientibus apud Septimum, tunc patriarcha a tyranno de orthodoxa fide, vt sine perturbatione seruaret Ecclesiam extorsit prfessionem. Landulph. lib. 7. histor.

PROFESSOR. Vide Confessor.

PROFESSVS. FR. aliquando non alicuius artis, seu facultatis prosessorem significat; sed qui se in Catalogo describi faciebat, ratione alicuius cdicti, vei aliqua gratia in concursu aliorum. in nomenciatura notabatur, vt illius concessionis compos fieret; sie in primo sensu dicebatur professus bonorum, censuum, nominis etc. Cie. pro Archia poeta: [Cum hic domicilium Romae multos iam annos haberet, professus est apud Praetorem Q. Metellum familiarissimum suum,] id est, se tamquam Ciuem Romanum conscribi fecerat. et Liuius lib. 2. [Hoc proposito dicto, et qui aderant nexi, profiteri extemplo nomina:] Sic habetur in Luca cap. 2. [Ibant omnes, vt profiterentur singuli suam Ciuitatem.] et inferius: [Vt profiteretur cum Maria etc.] id est, vt darerur in nota nomen, Ciuitas etc. Item professor, et profiteor in secundo sensu, nempe, qui notabatur tamquam concurrens pro aliqua re obtinenda; ita Liu. lib. 6. bell. pun. [Primo exspectauerant, vt quise tanto imperio dignos crederent, nomina profiterentur.] quod clare Cicero explicat in orat. pro Plancio, dum ait: [Sunt professi, qui magistratum petituri dabant nomen, et inter competitores describebantur, et candidam vestem assumebant.] Hinc verb D. Augusti tom. 10. hom. 25. alias obscura, elucidantur, vbi de Magdalena agens inquit: [Accessit confessa, vt rediret professa.]


page 498, image: s532

id est, suum peccatum confcssa est, et decretum remissionis consequuta est, ac inter coelestes candidatos couscribi meruit. Vide Baron. in Appar. num. 81.

PROFESTVS. FR. dies ferialis, qui sestinitate vacat. Pompon. Festus. Macrobius lib. 1. Saturnal. cap. 16. et Glossa in cap. 4. lib. 3. decretal. tit. 41. ait. [profestus quass procul a festo.

PROFITEOR. FR. significat iurare. [Quae tradita canomce comperio obseruare, ac vencrari profiteor. Iuo Carnotensis epist. 65.] Vnde profissio, id est, iuramentum.

PROGRAMMA. FR. graeca vox pro/gramma, quae publicam scripturam, siue edictum significat. In Cod. Theod. lib. 10. tit. 16. Cassidor. in formulis, et Vulcatius Gallicanus in Auidio Cassio de eo haec inquit: [Statim signa edici iussit, et programma in patietibus fixit; vt siquis cinctus inueniretur apud Daphuen, discinctus rediret.

PROHIBITVM. FR. pro eo, quod non inuenitur concessum. lib. 1. decretal. tit. 7. cap. 2.

PROLITO. litare, imolare, ac sacrificare significat [Cogebatur Christi populus vanis supersti tionibus interesse, atque in cultu nefandi ri tus, nunc aut libamina incesta profundere, aut ornatus sertis victimas trahere, aut grauia nidoribus tura succendere, aut inter feruidos ignes pallenti aruina funesto sanguine prolitare. S. Zeno Veronen. Episc. in vita. S. Arcadii Mart.] Eius synonyma. Vide Sacrifico.

PROLOGVS GALEATVS. Ita nuncupatur prologus S. Hieronymi in principio Sacrae Scripturae appositus, quia, vt idem ibi ait: [Hic prologus scripturarum quasi galeatum principium omnibus libris, quos de hebraeo vertimus, con-, venire potest.] Idem Sulpitius asserit, [Quod idem et galeatum a quibusdam vocatur, quoniam ita commune esse possit, vt in omnibus causis quemadn odum galea suo galeato, omnibus in. digis possit esse commune.] Alii vero autumant, quod metaphorice a galea dicatur, quae sicut caput desendit, ita prologus in principio suae tracrationis appositus, totum tractatum tan cnam apologia ab Aduersariorum detractionibus tutatur.

PROLVBIVM. prolibitum, complacentia. [Verumtamen formidans per diem sno prolubio satisfacere. In vita S. Gudilae Virg.

PROMAECELLAE. Vide Promptuarium.

PROMEREOR. FR. id est, complaceor, siue pla cor: [Talibus hostiis promeretur Deus. epist. ad hebr. cap. 13.] ita vt in sensu passiuo accipiatur. Vnde Arias Montanus ex graeco textu Bene. placet sibi Deus vertit.

PROMOTIO FVRTIVA. FR. quando absque Episcopi conscientia, et nullo praeuio examine ad aliquem ordinem surtiue quis promouetur. Gloss. in cap. veniens ad nos. de excess. praelat.

PROMPTVARIVM. FR. locus in quo res prompte habentur. graece tamei=on dicitur, quod vocabulum loco Cellarii haber graeca lectio ad Cunric. cap. 1. vbi vulgata legit: [Intr. duxit me Rex in cellaria sua, exsultabimus, et laetabimut in te.] graeca lect. habet: [Introduxit me Rex in promptuarium suum etc.] Sed D. Ambrosius Cubiculum vertit, inquiens: [Introduxitme Rex in cubiculum suum. Graecus in promptuarium suum. lib. 5. de Sacram. cap. 2.] Est autem prom ptuarium ex Sipontino, locus, in quo res ad vsum necessariae reposite sunt; vt statim promi, et proferri possint. Vnde Apul. lib. 1. [Ex promptuario oleum vnctui, et lintea tersui, et cetera huc eidem vsui proser ocyter.] profer ocyter, id est, prompte ex promptuario. Sic etiam in Esaia 26. 20. vbi vulgata habet: [Vade populus meus, intra cubicula tua etc.] LXX. transtulerunt: ei)/selqe) ei)s2 to\ tamei=onsou; sic pariter legit Tertull. lib. de resurrect. nempe; [populus meus introite in cellas promas.] Videtur autem legisse: ei)s2 ta\ tamei=a, qui tamen ibidem, quid sint sie explicat: [Cur cellarum promarum potius vocabulo vsus est, et non alterius loci receptorii? Nisi quia in cellis ipromis caro salita, et vsuire. posita sernatur, depr omenda illinc suo tempore.] Cellaria igitur in vulgar. Cantic. cap. praedicto non tantum significat cellam vinariam, vt vulgo fertur; sed promptuarium, ac cellam promam totius peni, id est, esculenta et poculenta, de quibus fuse Gell. lib. 4. cap. 1. Beroaldus in 1. Aeneid. contra Seruium. Sed etiam ex Ser. Sulpitio, et Massurio Sabino, nomine peni, vel penoris omne vtensile apud eundem Gell. ibid. intelligitur, vbi signanter inquit: [praeterea de penu adscr ibendum hoc etiam putani. Ser. Sulpitium in repre hensis Scaeuolae capitibus scripsisse, Seio Helio placuisse, non quae esui tantum, et potui forent; sed tus quoque, et cerae etc.] Quare praefatam Cantic. dictionem concinne explicans D. Ambrosius Cellarium odorame ntorum dulcedinis, et satietatis intellexerat, dum inquit: [Induxit me Rex in cellarium suum, vbi bona libamina, boni odores, vbi mella suauia, vbi fructus diuersi, vbi epulae variae, lib. 5. de Sacram. cap. 2.

PRONTANIMITAS. animi promptitudo. [Adeo laborauit in eius obsequio tota mentis prontanimitate. IN vita S. Greg. Ligonien. Episc.

PROPALO. Vide Depalo.

PROPHETA. siue prophetis, ex graeco vocabulo profh\ths2, id est, qui sutura praedicit, et in Sac. Setiptura Videns appellatur. Vide Videns.

PROPHETEVM. Templum in honorem alicuius Sancti prophetae dedicatum. [Reliquiae S. Samuelis in cius propheteo sunt positae. Theodor. lib. 1. sub Arcad.] Sicut eodem modo Ecclesia alicui Apostolo erecta Apostoleum dicta fuit.

PROPITIATORVM. Vide Chorus, Sacrarium. FR. Diuus tamen Paulus in epist. ad Hebr. cap. 9. pro propitiatorio, vt Thcophylactus inquit, Arcae testamenti operculum intellexerat. Oechumenius vero ait, quod erat tabula aurea


page 499, image: s533

quadrata perpendiculariter [correction of the transcriber; in the print perpundiculariter] supra aream pendens sine contactus ita appellata, quia ex ea accipiebantur propitiationes, et diuina responsa.

PROPOLA. Vide sequentem dictionem.

PROPOLARIVS. Propola, Reuenditor, ex graeco propw/lhs2. [Propolarius quisque, quod vendit, laudat. D. August. tract. 10. super Ioannem.] Sed recta latinitate Propola dici debet. Sic Cic. contra Pisonem inquit: [Pastor domi nullus, nulla cella, panis, et vinum a propola, atque decnba.] Et Plantus Aul. scena. 5. act. 3. ait: [propolae calciolariis etc.] Vide Regratarius. FR. Item propola aliquando pro lenone accipitur: [Muliercula formae scitioris, vt prostribula mancipia lupanarium ad ludibrium pudicitiae contraxit. Imitatus est etiam propolas eircum foraneos. Lampridius in Commodo.] Alludit ad vitium lenonnum, qui pulchras mulieres, vt ad prostribula ducerent lucrandi causa vbique inquirebant, et proprie Mangones dicuntur; quo vitio Octauius Aug. a Suetonio in eundem cap. 69. notatur: [Et conditiones quaesitas per amicos, qui matres familias, et adultas aetate virdgines denundarent, atque perspicerent, tamquam Thoranio mangone vendente.] Idem oppro. brium in Caligula Suetonius cap. 36. etiam notauerat, feminas inquiens: [Mercantium more considerabat.

PROPOLIVM. vulgo reuenditio, apud eundem D. August. [Quot propolia fecerunt.] In aliquibus tamen eius Codicibus proposua, et propositum mendose habetur.

PROPOSITA. Vide Propolium.

PROPOSITVM. FR. arbitrium. [Si autem ipsis proprie aliquid liberalitate alicuius, vel successione cognationis euenerit, faciant inde, quod eorum proposito cogruerit [correction of the printer; in the print cognouerint]. Quod si a suo proposito retrorsum [correction of the printer; in the print retroreum] exorbitauerint, honore Ecclesiastico indigni tamquam reprobi iudicentur can. placuit, vt Episcopi. 12. q. 3.] id est. [Qui voluerint facere ipsorum voluntatis arbitrio] vt in eadem quaest. can. quicumque. declaratur. Item Propositum perperam pro propolium scriptum. Vide Propolium.

PROPRIETAS. Vide Peculiaritas.

PRORETA. FR. nauis Rector. [Quod si perniciosum est proretam nauim deserere. can. si scicitaris. 7. qu. 1. et ibi Glossa.

PROPRINDO. prius prehendo, barbarum verbum. Benedicti Leuitae vocabulum.

PROPRISVS. prius appraehensus. Eiusdem Benedicti Leuitae vocab.

PRORSVS. nomen, hoc vocabulum legitur in vita S. Gildae, quod ab aliquibus directus, siue erectus interpretatur, vbi sic habetur. [Pedis sequa quoque eius, et praeuia, et de via negat se discernere, nec prorsi tramitis meminisse.] Sed Perorsi, a verbo Perordior, vt consideranti patebit, legendum est.

PROSA. sic rhythmus ille dicitur, qui post Epistolam canitur, et denominatur Sequentia, et Inbilatio. Dicitur autem Prosa, quia in ea non obseruantur metricae regulae. Item Sequentia, quia sequitur post Graduale. Authorem Rhithmorum Noterium S. Galli Abbatem Durandus lib. 4. cap. 22. facit, qui etiam ibi ait Nicolaum Papam in Ecclesia cani ordinasse. Ecclesia tamen Romana his sequentiis vtitur in Missa; nempe Lauda Sion Saluatorem, quam D. Thomas Aquinas composuit. Veni Sancte spiritus a Ruperto Galliarum Rege anno 1003. scripta Durand. ibid. Alii tamen Auctorem Hermannum Contractum faciunt. V ictimae paschali lande ignoratur Auctor. Diesirae, diesilla, quam aliqui D. Gregorium, alii D. Bernardum composuisse putant; Bzouius in Ecclesiast. Annal. anno 1294. ait fuisse Cardinalem Vrsinum Auctorem, siue Frangipanem, nec deest, qui Augustinum Biellam de anno 1491. inuentorem faciat; ac tandem illam Humberto Dominicanorum Generali attribuunt alii. Vide Hymnus. Iubilatio. Prosaticus. Versus leoninus.

PROSABBATVM. Vide Parasceue.

PROSATICVS. prosaicus. [Qui sale attico, et prosatico lepore, imo diuina inspiratione composuit. In vita S. Eulogii presb. et Mart.

PROSCHOLVS. Vide Baccalaureus.

PROSECVTIO. FR. id est, allegatio. [Sancta Synodus dixit: licet secundum prosecutionem Laurentii, Petri, Eulalii, Cresentii, Maximi, vel Stephani, necc apud nos incertum habetur hanc ipsam scripturam nullius esse momenti can. bene quidem. dist. 96.] Nam omnes isti Episcopi, nempe: Laurentius Mediolanensis, Petrus Rauennatis, Eulalius Syracusanus, Maximus Belitanus. (fortasse Belitranus) et Stephanus Venusinus Episcopi omnes allegationes adduxerunt pro immunitate Ecclesiastica, contra statuta Basilii Odoacris REgis Vicarii. et statum quaestionis explicat ibidem Glossa.

PROSELYTVS adiectiuum graeca dict. prosh/lutos2, id est, Aduena, Alienigena, Peregrinus. [Indei quoque, et Proselyti. Actor. cap. 2.] hebraice Gber dicitur, id est, peregrinus. FR. Idem nomen reperitur in Match. cap. 23. [Vaeuobis Scribae, et pharisaei hypocritae qui circuitis mare, et aridam, vt faciatis vnum proselytum, et cum fuerit factus, facitis cum filium gehennae, duplo quam vos:] Vbi glossa interlinearis sic interpretatur, nempe [Ad legem conuertitis eum vnum aduenam de gentibus.] Gloffa vero ordinaria subiungit: [Proselyti sunt de gentibus in Synagogam recepti, quorum raritas per vnum significatur, quia vix aliquis post Christum.] Nicolaus Lyranus ait ibidem: [Proselytus legis dicebatur ille, qui de gentilitate ad iudaismum conuertebatur.] et D. August. contra Adimantium eundem Matthaei locum exponit, inquiens: [Istis autem pernersitatibus sius faciebant, vt cum aliquis gentilis ad eorum legem transibat, id est, factus esset proselytus, haberet mores eorum, et fieret silius gehennae, multo


page 500, image: s534

plusquam illi essent.] Qui tamen proselyti dnplicis generis erant; scilicet, qui Prosi lyti iuftitiae dicebantur; nam circumcisioni submitte bantur, atque legem mosaicam rigorose obseruabant ad instar naturalis Hebraei, Alii dicebantur Proselyti imperfecti, siue Domicilii, qui detestabantur idolatriam; sed circumcisionem sustinere non patiebantur, nec legem Moysis obseruabant; sed tantum sequebantur natura. lia praecepta a Deo Noemo, posterisque eius tradita, id est, non furandi, non occidendi, non fornicandi, et similia; huiusmodi fuisse dicitur Nicolaum ab Apostolis baptizatum, et in Diaconem ordinatum, de quo in Act. cap. 6. habetur: [Nicolaum aduenam, (id est, proselytum) Antiochenum.] Item Proselytus Hebreorum fuerat ex christiano Aquila, et qua de causa. Vide Pharisaus. Item Gber hebraice Significat etiam timens Deum, et vbi nos legimus. [Qui timent Dominum, sperauerunt in Domino. psalm. 113.] hebraice habetur Gberim. Sic etiam in psal. 117. [Viri Israelitae, qui timetis Deum.] ac alibi paffim.

PROSEVCHA. graeca dictio proseuxh/, id est, deprecatio, oratio: [Metuendum erat, ne per hanc occasionem Iudaei quoque molestarentur a suis Ciuibus, si quid nonaretur circa proseuchas, et ritus patrios. Philo hebr. in Flaccum in legat. ad Caium.] Item Synagogam significat; sic idem philo, vbi de transtyberma regione a Caesare Aug. Hebraeis concessa, inquit: [Sciebat habere suas proseuchas, in quibus coetus facerent.] Vide Synagoga. FR. Proseucha licet graece orationem significetia Scriptoribus vero tam Hebraeis, quam Gentilibus, atque Christianis pro loco orationis, videlicet, Synagoga semper accipitur. Quo ad hebraeos nedum citatus Philonis locus in Flaccum de Synagoga intelligitur; sed idem Auctor in vita Moysis non longe a fine hoc vocabul vm ita declarat. [Nam destinata oppidatim sacris precationibus loca, quae proseuchas vulgus nominat, quid aliud sunt, quam scholae, in quibus prudentia, fortitudo, temperantia, iustitia, pietas, sanctias, omnisque virtus, discitur, quodeumque ad humana, diuinaque negotia requiritur.] Et Ioseph. Hebr. De vita sua post medium, inquit. [Sequente igitur die populus conuenit in proseucham, quam vocant precationis domum, amplam, et capacem tantae multitudinis.] Et ex Gentilibus Iuuenalis Satyr. 3.

Ede, vbi consistas, in qua te quaero proseucha etc.

Et ex Christianis Scriptoribus vetus Scholiastes habet in Glossario. [ *proseu/xesqai enim graece orare dicitur, et proseucha locus Iudaeorum vbi orant] quae etymologia proseuchae Adriano Turnebo arridet. lib. 1. aduersar. cap. 19.

PROSPHORA. Vide Missa.

PROSPEX. prouidus, praeuisor. [Recogita in praesagiis vatem; in omnibus augurem, in enentibus iprospicem. Tettull. de testam. animae. cap. 5.

PROSTAGMA. graecum nomen pro/sagma, id est, praeceptum. [Post haec sacro placuit concilio, quatenus Augusti prostagmate etc. In vita S. Celsi Episc.

PROTOSTATES. seu Protostata. FR. ex graeco prwtosa/ths2, id est, primarius: vnde Discipulorum Protosiates a S. proclo in orat. 8. de Transsigurat. Dom. appellatus suit S. petrus Apostolorum Princeps: secundum aliquos significat con ductorem duodecim militum, qui Commanipulones dicuntur. Optime igitur S. proclus manipularem conductorem, ac primarinm pctrum vocat: dum eum protostatem Discipulorum. nempe, duodecim appellat ad quod facit Suidae documentum aientis: [Manipulus contiuet vitos 8. alii volunt constare 12. alii vero ex 16. viris etc. quod et mensura optima est: et manipuli princeps protostata, seu Ductor vocatur: ipse est primus, et optimus eriei.

PROSTRALES. siue Prosternales, vel Prostrati psalmi. Vide Psalmus.

PROTECDICVS. primus defensor, graecum vocabulum prwte/kdikos2. [Protecdicus, qui suscipiebat captiuos, et ibi erat index causarum criminalium. Codin. lib. 1. de off. I Erat etiam Ecclesiasticum officium, cui spectabat causas eriminales Clericorum cognoscere. item Ecclesiae defensor erat, ac suam iurisdictionem in Ecclesiarum ingressu exercebat, qui ideo prwtekdikei=on nuncupabatumquod officium primo ordini Clericorum Constantinopolitanorum a Patriarcha Gregorio Xiphilino additum fuit, quia. vt ait Balsamon, non libenter defensoris munns renuntiabant, vt ad alia officia ascenderent propter eius luctum, ideoqi praedictus Patriarcha inter priores Ecclesiae dignitates hoc officium annumeranit Vide Defersor, et Desonsoria

PROTELO. longe iacto, apud Scriptores tamen Ecclesiasticos translatiue ponitur non raro pro spatio temporis in longum producto ad agendum aliquid. [Nocte quadam plus solito orationem protelans vsque ad lucis crepusenlum in contemplatione permansit. Hincemar. in Remig.] sic etiam Caesarins lib. 1. cap. 27.] Vitam protelari virtute medicinae] dixit. Vsurpatur etiam in eodem sensu quo ad moralia: [Vt quoniam deficiente charitate, eo vsque protelatur malitia, vt noua exerceantur facinora. Concil. Tolet. V. can. 1.] PR. sic etiam. Stephanus Papa Gualberto Dosinae Patriarchae scribens, qui praetenso zelo Comensis Ecclesiae Electum consecrare distulerat, ideo scribit: [Si protelaueris, et eum consecrare, iam toties monitus, non maturaueris, proculdubio ad nos veniens, consecratus abibit. Can. nunc vero. 9. quaest. 3.] Vide Matth. Paris. in dict. Paruisum.

PROTHESIS. pro/qesis2, altare, in quo Graeci multis caeremoniis pro Missa panem, et vinum


page 501, image: s535

praeparant, et ex eo loco deide processionaliter tempore consecrationis ad sacrum altare deferunt, in qua processione interuenire solebat Graecus Imperator in eius Coronationis die, hoc, nempe, pacto, tempore deferendi oblationes aliqui Diacones discedebant ad inuitandum nouum Imperatorem, qui cum eis ad Prothesis locum ingrediebatur, vbi manto auro contexto induebatur, in capite gestans coronam, et baculum in manu, qui Narthex dicebatur, (de quo suo loco diximus) in sinistra, ac centum armatis militibus associatus procedebat; deinde Diaconi sequebantur, et postremo Sacerdotes oblationes ferentes, accedensque ad maiorem portam in Sancta Sanctorum, vbi exspectabatur a Patriarcha, tunc immorabatur ex parte exteriori Imperator, et capitis inclinatione ad inuicem salutabantur, interim transibat Diaconus patriarchale pallium ferens in dextera, qui in conspectu Imperatoris sistens, elata voce haec verba intonabat. [Recordetur Dominus Deuspotentiae regni tui in regno suo vbique nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.] Quod ab aliys Diaconis et Sacerdotibus, qui sequebantur, iterabatur, et cum ingrederentur Sancta Sanctorum similem precationem etiam Patriarchae canebant finguli eorum: [Recordetur Dominus Deus Pontificatus tui vbique etc.] His peractis Imperator salutabat Patriarcham, ac paludamentum deponebat, et ad suum locum recedebat. Tempore deinde communionis, quam sumebat in hac die intra Cancellos cum aliis sacris Ministris, propriis manibus Eucharistiam, et Sanguinem ex Calice a Patriarcha porrecto suscipiebat, et ante Communionem thurificabat in formam Crucis altare, ac dein de Patriarcham, qui ab Imperatoris manibus thuribulum recipiens, idem obsequium ei reddebat, illum incensando. Tandem deponens ex capite coronam, Diaconoque consignans, Altaris Sacramento se refocillabat; ita Curopal. cap. 17. Similis quaedam processio adhuc in Ecclesia Turonensi viget; tempore enim offertorii ordinatur proceffio ex Sacristia, ac primus omnium prima Dignitas, quae est Thesaurarii, progreditur pluuiali indutus, post quem sequitur Ceroferarius, deinde Subdiaconus cum vrceolis vini, et aquae velo contectis, et post alium Ceroferarium sequitur Diaconus cum patena similiter velo cooperta, post tertium Ceroferarium alius Diaconus incedit cum Calice, et Corporale velo inuoluto, super quod defert duas tabellas, in quibus depictae sunt Sanctorum imagines, quae pro danda pace inseruiunt. Tandem quartus Ceroferarins terminat, et claudit processionem, quae terminatur ad Altare, vbi sollemnis Missa celebratur.

PROTO A SECRETIS, principalis Secretarius, siue Magnus Cancellarius. [Leo Curapalates, et Proto a secretis Simeon. Luitpr. in legat.

PROTOBESTIARIVS. Vide Protouestiarius.

PROTOCANONARCHA. Vide Canonarcha.

PROTOCATAPANVS. Vide Catipanus.

PROTOCERIVS. Vide Primicerius.

PROTOCOLLVM. prwtoko/llon, significat primum glutinum, siue collam, qua libri conglutinabantur: hinc pro volumine sumitur, in quo instrumenta Notariorum, et similia registrantur, et ex eo scripturae describuntur, ad eas interessatis consignandas.

PROTOCVRSOR. Cursorum Praefectus: [Cum enim misisset protocursorem, vt interrogaret eos; quo praecipiente hoc fecerint. Landulph. in phoca.

PROTOCYNEGVS. FR. prwtokunhgo/s2, venationis antesignanus, italice Capocaccia dicitur. Erat tamen Dignitas in imperiali Aula Constantinopolitana, qui stapedem sustinebat in Imperatoris equitatione, et ad eum vestes imperiales pertinebant, si in venatione sanguine maculabantur. Codinus.

PROTODIACONVS. Archidiaconus, sic a D. Io: Damasceno lib. 4. cap. 6. appellatus fuit Sanctus Stephanus protomart. Vide Archidiaconus.

PROTOMARTYR. prwtoma/rtus2, primus martyr, quo titulo appellari solet ab Ecclesia D. Stephanus; primus enim fuerat, qui inter Christianos gloria Martyrii coronari meruerie, sic etiam vocatur iustus Abel respectu veteris martyrum testamenti, et inter Christianas feminas Sancta Thecla in Menologio graeco his verbis celebratur. [Sanctae protomartyris, et paris Apostolis Theclae.

PROTOMEDICVS. Vide Archiater.

PROTOMYSTES. prwtomu/sths2, id est, Sacrorum caput, Episcopus intelligitur. Vide Mystes.

PROTONOTARIVS. dictio graeco-latina, prwtonota/rios2, id est, primus Notarius, Ecclesiasticus officialis, a D. Clemente Papa institutus, qui aliquos huiusimodi ordinauit, vt Sanctorum Martyrum acta colligerent, ac scriberent, de qua re Baronius ann. 44. nu. 79. an. 98. num. 3. an. 238. num. 2. an. 598. num. 16. et diserte in Notis Martyrol. c. 1. Errat tamen Glossa in can. Monachus. dist. 77. asserens Notarium a notis ita appellari; nam a notificando ita dicitur, vt idem Baronius ann. 447. num. 10. bene aduertit. Item Protonotarius dicitur etiam Protoscriptor Ecclesiae. Idem Baron. ann. 1152. num. 123. Qui appellati sunt Seriniarii, Notarii, Protosoriniarii, Primiscrinii. Vide Primiscrinius, cui antiquitus in creatione noui Pontificis incumbebat ad eius libitum mutare nomen Electi. Vide Papa. S. Et vt Platina affirmat. FR. Item Notarii s. Sedis Apost. can. Augustino. 12. quaest. 2.:||: Sixtus Papa V. ad duodenarium numerum eos auxit. In pontificia Cappella praecedunt Commendatarium S. Spiritus in Saxia, Messanensem Archimandritam, ac omnes mitratos Abbates, quando non sunt sacris paramentis


page 502, image: s536

induti. Sac. Rit. Congr. 12. Febr. 1598 Ita etiam Palatii Apostolici Sacristam, nisi erit Episcopus. Ead. Sac. Congr. 13. Iun. 1601. Hodie tamen in Ecclesia Latina sunt duplicis generis Protonotarii participantes, nempe, de quibus supra, et non participantes. Primi sunt, qui habitu praelatitio induuntur in Curia et extra eam, et multis priuilegiis cumulantur, scilicet posse non legitimos legitimare creare Protonotarios non parti cipantes, Equites aureatos, Notarios apostolicos, Doctores in vtroque iure, ac in Theologia; sed in iure taxatiue annuatim, at in Theologia indefinite. Possunt insuper vti mitra, aliisque pontificalibus paramentis in Missa sollemni cum licentia Ordinarii si praesens sit, secus vero si hic erit absens, in quo casu eius licentia necessaria non est. Item habent facultatem sibi faciendi celebrare in loco non sacro, et tempore interdicti, ad quam celebrationem potest eius familia interuenire, Item anticipare Missam ante auroram, et post meridiem illam posticipare. Item huiusmodi Protonotarii post decennium eorum officium renuntiantes per lustrum gaudent iisdem priuilegiis; sed in Vrbe non possunt vti amplius rochetto, et praecedentiam amittunt in Cappella Pontif. et sedere tunc debent post Rotae Auditores, Clericosque Camerae ex Constir. Sixti V. de anno 1585. Sed Vrbanus VIII. an. 161 9. ampliauit eis facultatem, quod, nempe, renuntiantes per triennium supradictis priuilegiis fruantur. Protonotarii sacra paramenta benedicere non possunt. Sac. Rit. Congreg. 17 Iulii 1627. Protonotarii vero non participantes, quorum numerus indefinitus est, habent extra Vrbem rocchetti, et mantelletti vsum. Eadem Sac. Rit. Congr. 18 Iul. 1626. sed non possunt habere annulum in digito, dum celebrant. Ead. Sac. Rit. Congr. 11. Febr. 1624 Praecedunt Canonicos Cathedralis, sed non cum capitulatiter sunt congregati. Ead. Congr. 12. Maii 1602. Canonicus Protonotarius potest in choro vti veste violacea. Ead. Congr. Rit. 14 Ianu 1612. in quadam panormitana, dum tamen defert habitus canonicales, et cum sit in choro debet ferre habitus similes aliis Canonicis, alias distributionibus non gaudet. Ead. Rit. Cong. 12. Decemb. 1626. Suntque Ordinario loci in criminalibus tantum subiecti, et in ciuil. dum non excedat summam 24. ducat. ex Bulla Leonis X. Qui gaudet priuilegio Conclauistarum, Caualera tus Apost Cancell. vel scripturiae eiusdem, et Papae familiares, dum non habeant vxores, et sint Clerici, vt protonotarii secundae classis habentur. Antiquitus erat etiam duplex Notariorum species, alii enim intra cancellos coram Iudicibus obducto velo acta Martyrum scribebant; alii autem extra cancellos scribe bant, de quibus Baron. cap. 1. in Notis Marty rologii. In Ecclesia tamen Constantinopolitana protonotarius erat ex secundo Clericali ordine primus, ad quem spectabat Lectores Ecclesiae examinare, testamenta scribere, et mancipia manumittere. FR. Qui Graecus Protonotarius Ianua exocatacoelouum dicebatur, non quia Ianitor illorum esset, vt Iunius credidit, sed quia ingressui in o rdinem superiorem Exocatacoelorum ert proximior, qui Exsecatacoeli, vt suo loco dictum fuit, Cardinales erant Constantinopolitanae Ecclesiae, quique, cum essent in ordine Diaconali omnes alios Episcopos praecedebant, licet lis mota fuisset ab Episcopis contra Chartophylacem, qui vnus ex illis Diaconis erat fuit tamen in ipsius fauorem rescriptum ab Imperatore Alenio Comneno in nouellis a Leonclauio editis. Vide Scriniarius.

PROTOPAPAS. prwtopapa\s2, Archipresbyter, qui in Ecclesia Constantinopolitana multis praetminentiis fruebatur, cum esset ecclesiastiei tribunalis caput, et Magnus Protopapas dicebatur ad differentiam alterius Protopapas imperialis, qui super omnes Clericos Cappellae imperialis constituebatur. Aliquando tamen Magnus Protopapas Clericis tum patriarchatus, tum etiam Palatii praefuerat. Messanae adhuc exstat haec dignitas in quadam Eclesia Catholica appellata, ac ita dicta ex eo quia quando Sicilia sub graeco Imperio erat, haec Ecclesia cum Latinis permansit vnita in consessione quod Spiritus Sanctus ex Patre, Filioque procedat, licet vsque in hodiernum diem graeco ritu ibi offitia celebrentur; in azymo tamen consecrant, et paramentis sacerdotalibus vtuntur Latinorum more. Hic itaque Messanensis protopapas preter iurisdictionem quam in multis Ecclesiis eiusdem Ciuitatis exercet, quae olim sibi subiectae erant; non parum a Clero Metropolitanae Ecclesiae honoratur; in die enim Pentecostes ad hanc Catholicam Ecelesiam processionaliter accedunt Cathedralis Canonici, protopapam suscipientes, et ad Cathedralem Ecclesiam conducunt, vbi graeco ritu sollemnes Vesperas ille canit, ac tandem eisdem caeremoniis ad propriam Ecclesiam reducitur, quae honoris demonstratio, ideo clericis istis graecis fit in ea die ob memoriam vnionis eorum, cum Latinorum dogmatibus, praecipue in materia processionis, vt diximus, Spititus [correction of the printer; in the print Spititui] Sancti. Item in die Circumcisionis in sollemni Cathedralis Missa ibidem Epistola, et Euangelium a graecis Subdiacono, et Diacono leguitur. In processionibus Messanensibus protopapas vtitur ligneo baculo ad instar graecorum Abbatum in forma litterae T.

PROTOPASCHITAE. haereticorum secta, quae iudacio more in azymis celebrabat pascha. Appellati etiam fuerunt Sabbatiani a quodam Sabbato, siue Sabbatio haeresiarcha, qui fuerat Hebraeus FR. Baronius tamen eosdem esse ait, ac Nouatianos ad an. 413. n. 28.

PROTOPLASTVS. prwto/plastos2, primus


page 503, image: s537

plasmatus, id est, Adam vnde canit Ecclesia: [De parentis protoplasti,] et pro Adami successoribus aliquando vsurpatur; [Per cuius partum mutatur natura, protoplastorum deletur culpa. D. August. serm. 18.] vbi de B. Virgine lequitur. FR. sic etiam hoc vocabulum a Gloss. in c. 5. de bigamis non ordinan. interpretatur.

PROTOPOSTOLARIVS. Officialis in Ecclesia Constantinopol. primusque eorum erat, qui epistolam in missa legebant.

PROTOPSALTES. primus psalmista. Vide Domesticus.

PROTOSEBASTVS. prwtose/bastos2, primus Augustus, in aula Constantinopolitana dignitas, quae Imperatorum filiis, et eius consanguineis conferebatur. FR. Dicitur etiam Protoseuaston. quod recte Primus Comes interpretatur, et non Comes palatinus, vt Vuolsius, et Rogerius in Hist. Anglicana vertunt. [Hemanuel Constantinopolitanus Imperator etc. misit Oratorem ex Italis Gratiosum Iordanem Roberti olim Capuani Principis filium, Palatii imperialis Protoseuaston. Blond. decad. 2. lib. 5.

PROTOSECRETARIVS. FR. primarius a secretis: [Quin et Theodorus protosecretarius Praefecti Constantinopolitani. Anastas. Biblioth. in Collectan. a Sirmondo edita.

PROTOSCRINIARIVS. Vide Protonotarius.

PROTOSCRIPTOR. Vide Protonotarius.

PROTOSEDEO. praesideo [correction of the transcriber; in the print presideo], sedeo in primo loco. [Protosedent Presbyteri coronati. Tertull. de coron. milit. cap. 15.

PROTOSTASIA. FR. principalitas, praesectu 12, praelatio, de hoc vocabulo non raro in Code. Theodos.

PROTOSTRATOR. Praefectus stabuli, Marescallus. FR. sic etiam interpretatur Niceta, vbi de Gofredo Bulione loquitur; nempe; [Dignitate erat vir ille Marescallus, quod Graecis est Protostrator.] Idem a Ioanne Curopalata af firmatur in Theophilo, et Equispnum primur ab eo dicitur: nam inferiores Stratores dicebantur. Suidas. Vide Strator.

PROTOSTRATORICVS. FR. adiectiuum nomen pro eo, quod Protostratoris est. [Deus, qui facit omnia, Andronici Imperatoris cognomentum excitat Philen Palaeologum, qui post; ob animi alacritatem, ac fortitudinem protostratoricum baculum accepit. Niceph. lib. 7. hsst.

PROTOSYNCELLVS. prwtesu/ggelos2, id est, primus domesticus, dignitas Ecclesiastica in Constantinop. Eccl. ita dicebatur, quia omnium Syncellorum, id est, habitantium, siue domesticorum patriarchalis palatii erat primarius et erat eiusdem Patriarchae Vicarius; imo fu turae Patriarchatus successioni destinatus; ideo dignitas haec a Capitulo illius Ecclesiae, cum imperiali beneplacito eligebatur: [Eodem praeterea mense ab Imperatore Ioanne ad Papam Martinum Legati redierunt Marcus, inquam, Iagrus, et Stratopedarcha, et Magnus Protosyncellus. Phranzes lib. 2. cap. 2.

PROTOVESTIARIVS. qui praeerat omnibus vestiariis, legitur etiam Protobestiarius. Erat officium inter Ecclesisasticos, et saeculares, de hoc habetur fuisse in magna extimatione apud Graecos; nam, vt Codinus lib. 2. refert. Michael Palaeologus Imperator Michaelem Trachaniottam ex sorore nepotem Protouestiarium Palatii secerat. Vide Cansirisius. Vestiarius.

PROVINCIA. FR. dicitur illa, quae haber decem, vel vndecim Ciuitates, et vnum Regem, et totidem potestates sub se, et vnnm Metropolitanum, aliosque suffr aganeos decem, vel vndecim Episcopos etc. can. Scitote 6. quaest. 3. Prouincia Galliae comitatus quomodo vocetur latine. vide Speculator.

PROVISINVS. moneta. Vide Solidus prouisinus.

PROVISORIA. Vide Praedestinatio.

PROXENETA. FR. mediator, qui Interempton dicitur. [Interemptores autem ab officio declinantes, vel negligentius agentes, ab officio remoneantur. can. Clericus quilibet. dist. 91.] et ibi Glossa. Mediator etiam vocatur. [Mediatores, per quos scelus simoniae plerumque committitur, ad testimonium contra sceleris einsdem auctores (in detestationem criminis) ad mittuntur: si non agitur criminaliter; sed ciuiliter, et emolumentum exinde non fuerint assecuti. cap. mediatores, de testib. et attestat. in 6.] et ibi Glossa, cuius officium Proxenet icum dicitur. ff. de proxenet l.1 et 2. Vide Interemp or.

PRVDENTII OPERA. Vide Dittochaeum. Hamartigenia. Psychomachia.

PSACHMON. Vide Psachnion.

PSACHNION. habitus, sine stola pontificalis, alii Pallium intelligunt. [Et continuo exclamans Sacellarius quendam astantium excubitorum tonsorem, praecepit sine mora auferre psachnion Summi, et Apostolici, atque praecipui Pastoris.] id est, S. Martini Papae, et Mart. in Collect. Anastansii in exil. eiusdem S. Martini. FR. in eadem Collect. a Sirmondo edita habet ibidem. pag. 92. [Summi, et Apostolici Christianorum.]:||: Et inferius: [Cum incidisset psachnion Beati Viri Excubitor, et corrigiam compagiorum eius, statim tradidit eum Sacellarius Praefecto Vrbis, dicens, Tolle eum Domine Praefecte, et continuo membratim incide illum.] FR. Aliter tamen apud Baronium hic textus legitur in ann. 651. num. 10. vbi sic habetur: [Et continuo exclamans Sacellarius quendam astantium excubitorum consortem praecepit sine mora auferre Psachmon.] et in ferius: [Cum ergo incidisset psachmon Beati Viri excubitor etc.] Et post pauca verba idem Baronius sic huiusmodi vocabulum interpretatur, inquiens: [Quod ad psachmon spectat, deprauate ita legi putamus, per quam vocem nil est, vt indumentum aliquod possit intelligi. Siquidem pontificia stola, quae pallinm dicitur, et ceteris omnibus superponitur indumentis


page 504, image: s538

postea sublata suit. Nec est, vt conici possit psachmon, quasi perisagmum, sarcinam viatoriam fuisse corrigiae (ut textus habet) compagibus nexam: siquidem non est verisimile ei relictam, cum e naui est ductus in carcerem, et e carcere ad iudicium. Vnde ista coniunctio psachmi, atque corrigiae opinari suadet fuisse cingulo iunctam compagibus peram, quae graece dicitur sag/s2, quam ad libellos oblatos recondendos potiffimum gestare Pontifices solebant.] Sed haec opinio tanti Viri non satis arridet. Primo, quia pera, quam gestabant Pontifices non pro supplicationum libellis oblatis a Pontifice ferebatur; sed pro largienda pauperibus in itinere eleemosyna, quia memoria lia oblata non penes se, sed penes Secretarium, vel alium famulum deferebartur. Secundo cum S. Martinus vltra nonaginta dies in Constantinopolitano carcere ante huius Sacellarii temerarmm actum detentus suisset, vt in supradicta citata Anastasii narratione habetur: non est maior ratio, cur pallium, et stola Pontifici per illud trimestie ablata essent in carcere, et non sarcina quoque viatoria. Item Sirmondus, vbi supra Psachnion scribit, sic etiam Tonsorem, et non Consortem habet. Atque Surius Tonscrem, et Psachomon. tom. 7. ad diem 12. Nouembris cap. 19. scribit. Vnde Puto litteram, i. per errorem scriptoris appositam fuisse, dum deberet esse tertius pes litterae, m, ita vt, n, et, i faciant integrum, m, et legendum recte Psachmon, quamuis Baronius deprauatam hanc or thographriam existimet; ac ptopterea aliter sentirem, nempe, cum Sacellarii officium ecclesiasticum etiam fuisset, vt in dict. Sacellarius dicitur, quod ad hunc Sacellarium degradare, et exserare spectabat, in cuius signum praecepit, vt omn ia pontificalia insignia a Sancto Pontifice au serantur, vnde ait Anastasius, quod iussione huins sacellarii nequissimi: [Susciplentes ergo eum carnifices, exuerunt exterins eius pallium sacerdotalis stolae, scindentes alastumicae, quae erat interius a summo, vsque deorsum.] Insuper praeceperat Saccllarius, vt auferatur corrigia compagiorum eius; Compagienim crant Pontificis solius insignia, vt idem Anasta sius inquit [Accedens Mauritius subdiaconus orarium de eius collo abstulit, et ante pedes eius proiecit et compagos eius] et alibi a Thedoro, idem inquit, receptis reliquiis ciusdem S. Martini, [et vno de compagis cius, id est, cali gis, quos nullus alius nisi Romanus Pontifex portat] vt scripsimus in in dict. Compagi, vbi etiam quomdo corrigiam in Compagis annexam fuisse ostendimus. Item in signum de gradationis idem Sacellarius praeceperat, vt omnes circumstantes Sanctum Pontificem anathematizarent, vt in eadem narratione penes Baronium, Sirmondum, et Suirum habetur, id est, exsecrarent. Vnde non fuisse inuerisimile vide tur, quod per hoc vocabulum Psachmon corona sacerdotalis intelligatur, quae in signum degradationis abradi solet. Inducor ex duplici capite hoc asserere, tum quia ibi dicitur, quod Tonsori Sacellarius incidere psachmon praeceperat; tonsoris enim officium non est scindere in dumenta, sed abradere; tum etiam quia a Graecis ya/nos2 dicitur caluaster. Iunius in Lexicon; et ita existimo, quod Psachmon significet caluarium, siue caluariam partem capitis, vbi formatur clericalis tonsura, quae corona dicitur, desumpto etiam nomine a capitis loco, qui locus quoque corona dicebatur. Vnde si per huiusmodi vocabulum Psachmon cum Baronio supra pera intelligeretur, frustra siquidem A. nastasius tanta exaggeratione in hunc Sacellarii temerarium actum inueheretur, inquiens: [Auferre psachmon Summi, et Catholici Christianorum praecipui Pastoris etc] qua exaggeratione in priuatione pallii, stolaeque, ac tunicae non vsus est. Argumentum igitur est, quod verticem, coronam, et caluarium visibilis Ecclesiae Capitis recidere in signum exsecrationis iussisset Sacellarius ille ne quam, et quod ille actus fuisset degradationis demonstratiuus, non solum ex praemissis probatur, sed et ex inde sequutis; nam postea brachio saeculari ad interitum carnis consignatus fuerat a Sacellario Sanctus Pontisex; inquit enim Anastasius: [Statim tradidit Sacellarius Praefecto Vrbis, dicens, Tolle cum Domine Praefecte, et continuo membratim incide illum.] Confirmatur vlterius, quia yeka/das2 appellant Graeci Ancillas, quae delicatarum Matronarum capillos medicato fuco conspergebant. Henr. Steph. in Thesaur. linguae graecae in dict. ye/kas2 tom. 4. pag. 701. Atque yh/gma graece significat id quod radendo detractum est. Scapula in lexicon. vnde ya/kmon, id est, rasura, siue tonsura ex verbo yh/xa, quod rado significat. Idem Scapula, solent enim latini litteram graecam H in A latinum vertere vt grammatixh/, Grammatica. Greteserii Gram. cap. 36. in fine. Et g Graeci quando se. quitur liquida littera m propter antipathiam cum m verti solet in k: vnde Psachmon, loco Psagmon dicunt. Ceterum cum Baronio concurro, guod hoc vocabulum non significet stolam, siue pallium, ex eo quia singillarim exstat his omnibus despoliatum fuisse postea a carnisicibus Pont. vt supra attuli ex praedicta narratione.

PSALLENDA. in ritu ambrosiano sic dicitur Antiphona illa, quae in fine laudis, et vesperarum recitatur pro commemoratione alicuius Sancti!.

PSALLENTIA. psalmodia, psalmorum cantus [Peto etiam tuam charitatem, vt sicut a Rectore tuo Alexandro Episcopo nostro didicisti Graecorum psallentiam, ad nos dirigere tua Fraternitas delectetur. D. Damasus in Epist. ad Hieronymum.] Reperitur etiam hoc vocabulum in neutro genere. [Igitur exinde cum multo psallentio in Comitatem suscipitur, et in sua Ecclesia Episcopus ordinatur. in vita S.


page 505, image: s539

Galli. Et Gregorius Turonensis: [Cum honore debito, grandique psallentio in Monasterio. locarentur. lib. 9. cap. 10.

PSALLIANI. haeretici. Vide Precatores. Euchetae.

PSALMELLVS. Vide Graduale.

PSALMICEN. FR. psallens [Cultu peracto vigiliarum, quas alternante mulcedine, Monachi, Clericique psalmicines concelebrauerunt. Sidon. lib. 5. epist. 17

PSALMI LVCERNALES. Vide Vesperae.

PSALMI PLEBEI, dicuntur psalmi a personis particularibus compositi, qui dauidici non sunt. [Quod non oporteat plebeios psalmos in Hcclesia cantare. Concil. Laodicense can. vlt.

PSALMISTA. ecclesiasticus ordo ex minoribus, qui Cantor dicitur in Concil. Toletano, Vide Cantor. et a Graecis ya/lths2, psaltes nuncupatur. In Bibliotheca Domus professae messanenfis Societatis Iesu in quodam peruetusto pontificali M. S. reperitur, quod cum simplex Sacerdos hunc ordinem conferre solebat, talia verba proferebat, nempe: [Vide, vt quod ore cantas, corde credas, et quod credis operibus comprobes.] Eadem etiam forma verborum in Pontificali Rom legitur, scilicet: [Psalmistae, id est, Cantores possunt absque scientia Episcopi, sola iussione Presbyteri officium suscipere cantandi, dante eis presbytero, vel potius Epis copo antiphonario in manus, et dicente Vide, vt quod ore cantas etc.] De qua caeremonia Durandus quoque lib. 2. cap. 3. mentionem facit, vbi ostendit, quod in Sac. Canonibus Clericus primi ordinis psalmista diceretur, qui psaltes vsque ad praesens a Graecis nuncupatur. Psalmi ste vero officium ab Isidoro ita describitur. [Ad psalmistam pertinet officium canendi, dicere benedictiones, psalmos, laudes, sacrisicii responso ria, et quidquid pertinet ad canendi peritiam.] FR. Quod Psalmista fuisset primus clericalis or- Vide Glossam in can. Illud nos. dist. 77. quod do. officium Psalmistaus dicebatur. lbid.

PSALMISTATVS. Vide Psalmista.

PSALMODIA. Vide Psallentia.

PSALMOGRAPHVS. FR. dicitur Dauid. can. prae. sens. 20. quaest. 3.

PSALMVS. vox graeca yalmo/s2 id est, cantus, cuius antithesis. Vide. Ensalmus. Psalmi vero qui graduales dicuntur, ita denominati sunt; nam canebantur dum ascendebantur quindecim Templi Salomonis gradus. Durand. lib. 5. cap. 2. Vnde denominati sunt Canticum graduum et ascensionis, iuxta vim dictionis hebraicae Amahaloth; ita Theodoretus, ert Euthimius Graeci scriptores, qui etiam docent Dauidem literaliter, ac prophetice ibi de discessu populi hebraei a captiuitate babylonica ad hierosolymitanam libertatem loqui. FR. Eandem opinionem habuit R. Dauid Khimhi super psalmos; sed R. Sandia ait psalmos graduales ita appellatos fuisse, quia eleuando gradatim vocem canebantur. Psalmodia mirabilem vim habet contra animi afflictiones. [Inter effeminationis modos, psalmos secum eomminiscetur, et cum Athletae agent, ille dicturus est, repercutiendum non esse. poterit et de misericordia moueri defixus, in morsus vrsorum, et spongias retiariorum. Tertull. de spectat. cap. 25.] Vtebantur enim Retiatii spongiis ad siccandum, et reprimendum sanguinem. Turneb. lib. 18. cap. 33. sic fortasse a simili quoad psalmodiam locutus fuerat Tertull. At clarius Isidor. Pelusiota miros erga nostros turbatos affectus psalmorum effectus recenset, inquiens: [Psalmorum cantus, vt nonnulli aiunt, turbolentos animi motus propulsat, maeroemque lenit et iram mitigat, et luctus per lacrimas leuat. lib. 2. epist. 176.] et ideo antiquam, ac laudabilem consuetudinem psallendi in funeralibus Ecclesia introduxerat; nam praeter suffragium pro defuncti anima psalmodia moestitiam conductorum, et amicorum eiusdem defuncti propellit: hinc Greg. Nazian. in funere Caesaris, ad Martyrum sacra cum pompa deducti inquit: [Psalmodiis luctum sedantibus. Orat. 10. in laud. eiusdem Caesaris Frat.] Inter Catholicos recitabantur graduales psalmi quottidie tempore quadragesimali; sed B. Pius V. deinde officii diuini reformator statuit, vt in feriis quartis ieiuniorum in Choro recitarentur, ab hac obligatione eximens illos, qui extra Chorum ad officium diuinum recitandum tenentur; concessit tamen quinquaginta dies indulgentiae graduales recit antibus tam in Choro, quam extra, vt in eius Bulla in principio Breuiarii apposita apparet. Psalmi Poenitentiales eo quia de poenitentia agunt, ita vocati sunt, qui tamen ante D. Augustinum erant in vsu; Sanctus enim ille in extremis laborans eos sibi legi iusserat. Innocentius III. tempore quadragesimali recitari statuit Radulphus propos. 21. sed postmodum praefatus Beatus Pius V. hanc ob ligationem tantum Chori esse statuit, et solummodo in qualibet feria sexta quadragesimali recitandos ordinauit, in quo die Adam peccasse dicitur, et secundus Adam Christus eius pretiosissimo sanguine lapsos redemit. FR. si hoc verum esset, sequeretur primos Parentes in gratia; ac innocentiae statu per integram hebdomadem mansisse: Creator enim Mundi die septimo, id est, sabbati requieuerat ab vniuerso opere, quod patrarat, qui die antecedenti eiusdem parentes creauerat; ergo in sequentis hebdomadis feriae sexta saltem Adam peccauerat. Itaque psalmos poenitentiales in Choro, vel extra eum recitantibus praefatus B. Pius quinquaginta alios indulgentiae dies erogauit, vt in praedicta Bulla. Numerus autem sptenarius psalmorum poenitentiae remissionis symbolnm est, in mosaica enim lege leprosi, qui peccatorum sigura sunt, septies aspergebantur ad obtinendam salutem; leprosus Naaman syrus, vt ab eius lepra mundaretur, septies in Iordane se lauare oportuit. In septimo mense concedebatur generalis remis. sio. In septima annorum hebdomada


page 506, image: s540

remissionis Iubileum diuulgabatur; in septimo die Columba dimissa est a Noe; sic in Euangelio legitur septies Christum osculasse defunctum puerum, antequam per eius virtutem resuscitaretur; septies labentibus peccata remittere cogitabat Apostolorum Princeps, ac tandem per facros Canones septenaria poenitentia enormiter peccantibus imponebatur. Alia septenarii numeri symbola. Vide Horaecanonicae. In tempore etiam quadragesimali aliqui psalmi recitabantur, qui Psalmi prostrales, seu prosternales, siue prostrati dicebantur; nam ab humi prostratis in poenitentiae signum recitabantur. Item D. Augustinus quendam psalmum prodiit, quem Abecedarium nuncupauit contra Donatistas, in quo eorum errores, et apologia pro Catholicis ordi ne alphabetico continebantur, vbi probare nitebatur non posse inter Catholicos annumerari, nisi qui Cathedrae Sancti Petri vnitus esset. Notabilis quidem est omnis dauidicorum psalmorum summa, quae 2606. versuum numeto continetur, ac conse quenter medietas huiusmodi summae internoscitur in illis duobus versibus [Cor. autem eorum non erat rectum cum eo, etc. Ipse autem est misericors,] positis in psal. 77. Ita vt centrum omnium psalmorum in summa humana malitia, et infinita Dei misericordia consistat. Psalmorum Coordinatorem Esdram fuisse ait Anastasius, et LXX. putat S. Hilarius. Psalmos in horis canonicis recitandi Auctorem S. Pontianum Papam Ribadeneira in eius vita facit; sed hoc decretum non fuerat vniuersaliter receptum, nam post saeculum psalmi per canonicas horas sicut nunc habentur, iussu S. Damasi Papae a D. Hieronymo dispositi fuere, vt ipsemet Damasus in quadem ex eius epistolis ad praedictum Doctorem directa testatur, inquiens ante ipsius tempora Romae non fuisse in vsu recitationem psalmorum in horis. Vide Baron. an. 60. de alternatione vero psallendi inter Graecos mentionem sacit D. Dionysius de coelest. hierar. cap. 3. et D. Basilius epist. 63. assirmantes hoc fuisse a D. Ignatio Martyre in troductum. Aliqui tamen Fabianum, et Dio dorum introductores reciproci cantus psalmo rum in Ecclesia Graeca fuisse autumant. At inter Latinos introductorem D. Ambrosium D. Augustinus facit, quod deinde a S. Damaso obseruari per vniuersalem Ecclesiam statutum est. In Basilica Vaticana recitantur psalmi secundum Hieronymi versionem. Dicere solebat Augustinus nomen Sacerdotis haud mereri, qui memoriter recitare nesciret psalterium. Imo Toletanum Concilium VII. in can. 10. prohibet ordinari in sacris illos, qui non memoriter omnes psalmos callerent. De S. Gregorio Papa legitur nullum in episcopum consecrari permisisse, qui memoriter nesciret recitare psalmos; quare Donatus Archidiaconus, et Ioannes Sacerdos ad Rauennatensem Archiepiscopatum clecti, et eidem Gregorio Papae ab imperiali Exarcho commendati anno 595. reiecti fuctunt ab eodem Pontifice ob defectum neseiendi memoriter psalmos: ita Vghellius in Ital. sac. tom. 2. Alibi etiam diximus de rigorosa huius psallendi memoriter obseruantia in Lugdunensi Ecclesia, et qui omnes psalmos memoriter recitare sciebat Psalteratus dicebatur, Vide Psalteratus. Dubitari assolet ab Auctoribus num omnes psalmi sint dauidici; nam in sine psalmi 71. leguntur haec verba [Defecerunt laudes Dauid filii Iesse.] Sed communier opinio tenet omnes psalmos a Dauide compositos fuisse, ex eo quia quando Christus aliquem locum Dauidis citauerat indifferenter aiebat [Dixit Dauid in libro psalmorum] ita vt videatur ipsum Dominum Iesum Dauidi totum psalmorum librum attribuisse: imo idem Saluator noster psalmum 109. affirmauit dauidicum fuisse, inquiens [Quommodo ergo Dauid in spiritu vocar eum Dominum, dicens, Dixit Dominus Domino meo.] Igitur vel vltra septuagesimum primum psalmum Dauidem composuisse, fatendum est, vel hunc psalmum ab amannensibus ordine mutatum fuisse, cum in psalterio vltimo loco disponi debuisset. Item omnes psalmi metro hebraico compositi sunt, et licet in eisdem psalmis aliqui euentus narrentur, qui post Dauid acciderant, vt Hierosolymae destructio in praedicto psal. 71. babylonica captiuitas. psal. 136. et liberatio ab eadem psal. 125. nihilominus in. telligenda sunt haec spiritu prophetico, acsi praesentia fuissent, a regio Propheta fuisse praeuisa, vt docet D. Hieronymus; nam Prophetarum mos fuerat de rebus futuris loqui, acsi praesentes essent, ideo nonnulli psalmi attributi sunt Aggaeo, et Zachatiae prophetis, qui post Dauid vixerant. Item psalmi aliqui titulum habent Pro octaua, quod erat musicale instrumentum octo chordarum, vt ex cap. 25. lib. 1. Paralipomenon colligitur, vbi dum varia musicalia instrumenta numerantur, dicitur: [In citharis pro octaua canebant.] FR. In regula S Benedicti cap. 18. psalmi longiores appellantur Psalmi fortiores. Psalmus integer recitabatur a Celebmante in Missae introitu, et quare truncatus fuerit. Vide Introitus Quare dicantur duodecim psalmi in feriali matutino? Vide Nocturnus. Ceterum Vide Canticum. Diapsaima Diguria. Simpsalma. Qualis psalmus sit omnibus aliis longior. Vide Sollemnitas. Quid denotet vox hebraica Selab, tam saepe repetita in psalmis. Vide Selab.

PSALTERATVS. qui memoriter omnes psalmos recitabat. Vide Psalmisia.

PSALTERIVM. contemplatiuam vitam translatiue significat. Vide Cithara.

PSALTES. Vide. Cantor. Psalmista.

PSEVDO. FR. falsum significat. [Vas electionis Paulus Apostolus, egregius praedicator, se, et eos, qui secum erant, propriis manibus exibebat, vt pseudo, et subdolis operariis sub


page 507, image: s541

praedicationis specie lucra facientibus, locum praecluderet, et his, quos ipse pascebat pabulo verbi Dei, non exsisteret onerosus. extrau. comm. de censibus in princ.

PSEVDEPIGRAPHVS. yeudepi/grafos2, falso intitulatus, ita enim a D. Hieronymo appellatus fuit liber Sapientiae in praefatione librorum Salomonis: [Et alius pseudepigraphus, qui Sapientiae Salomonis inscribitur:] quia non existimauit il. lum a Salomone fuisse compositum, nec vti talis ab Hebraeis habetur, qui ab eis inter canonicos bibliae libros non admittitur; haec autem phrasis censetur graeca ab eodem Doctore, qui subiungit hunc Sapientiae librum a multis antiquis Scriptoribus Philonis hebraei existimatum fuisse

PSEVDOFORVM. yeudofo/ron, falsum ostium, quod Secreta porta vulgo dicere tur. [Vidi praeterea ad pseudo forum monasterii adductum energumenum, et priusquam ad limen attigerat, fuisse curatum. Sulpit. in vita S. Mart.

PSEVDOLACTINVS. falsus lactis color, id est, non satis albus; sed potius cinericius, seu coelestis: vox graeco-latina est. [Circa pectus subgula inferior tunica pseudolactini coloris. Io. Diac. in vita S. Greg. FR. Romae turchino allattato dictiur.

PSEVDOMARTYR. falsus martyr.

PSEVDOMONACHVS. falsus monachus.

PSEVDOTHEOS Vide Hecatontarchus.

PSIATHIVM. yia/qion, storea ex iuncis contexta. [Incipientem iam fessum corpus reficere, et incumbentem psiathio reperisset. Cassian. lib. 5. cap. 35. Ac idem lib. 1. cap. 13. [Quos ita nouimus omni ex parte nudos exsistere, vt praeter colobium, mafortem, caligas, melotem, et psiathium nihil amplius habeant.] Reperitur etiam in eadem siguisicatione Psiathus, vt in vita S. Pachomii cap. 43.. [At ne otiosus essem psia. thos elegi cum fratribus texere.] Item Psiathius, vt ibidem capite 52. [Semper autem psiathios operabantur.] Actandem etiam Psyacium, quo vsus est D. Gregorius Papa de Sancto Benedicto agens: [Praecepit vir Dei statim eum in cella sua in psyacio, quo orare consueuerat proici.] Ad praesens vero Arabes Psath appellant stoream, siue tapetum, quod orientalium vsu in terram sternitur - Huius vocaboli etymon. Vide Natta.

PSIMMYTHIVM. yimmu/qion, cerussa, qua inter cetera feminae vtuntur ad faciem, et cutem dealbandam. [Et crebris lacrimis facies psimmythio ante sordidata purgatur. S. Hieronym. epist. 23.

PSYACIVM. Vide Psiathium.

PSYCHAGOGIA. yuxagwgi/a, animi recreatio, sic compositiones spirituales, quae pro vera animi recreatione inseruiunt, appellari solent.

PSYCHE. graeca dictio yuxa, id est, anima.

PSYCHIA. Vide Animetta.

PSYCHICVS. yuxiko/s2, animalis, adiectiuum nomen, quatenus a spirituali contra distinguitur; sic appellauit miserabilis Tertull, irrisorie Catholicos, quando ab Ecclesia se exemit, vt ipsemet sibi huius attributi vocabuli rationem assignauit, inquiens: [Et nos quidem postea agnitio paracleti, atque defensio disiungit a psychicis. Aduers. psych. cap. 1.] per Paracletum autem Montanum haeresiarcham intelligit, in cuius errores Tertullianus inciderat, et Psychicos Catholicos subaudit, quia Montanum Catholici tamquam spiritum cognoscere renuerant, sic etiam idem Tertullianus verba Apostoli 1. Cor. cap. 2. nimirum. [Animalis autem homo non percipit ea, quae sunt spiritus Dei] intelligebat. Imo ex contemptu idem Tertullianus lucanicis Carholicos comparat, dum ait: [Quam nam isti sunt, semel nominabo exteriores, et interiores botuli psychicorum. Adners. psych. cap. 1.

PSYCHOMACHIA. yuxomaxi/a, animae conflictus: [Vicit tamen in Sancta psychomachia charitas perfecta mori pro Christo. In vita S. Glephyrae Virg.] Hoc etiam vocabulo suum tractatum de conflictu spirituali virtutum in vitia Prudentius intitulauit. Vide Amartigenia.

PTOCHIVM. ptwxei=on pauiperum, ac mendicantium domus. [Relinque omnia, et fuge facultates patris tui, quae multos inueniunt heredes. Ecce ptochia, hierocomia, xendochia, monasteria etc. In vita S. Euphrosinae. cap. 7.

PTOCHOTROPHIVM. ptwxotro/fion, pauperum hospitium. [Habebat autem ptochotrophium, in superiori quidem parte mulieres; in inferiori autem viros. Pallad. in Lausiaca cap. 5.] FR. Vnde corrigendus est Iuonis Carnotensis textus in epist. 214. vbi perperam Procotrophiis, pro Ptochotrophiis habet.

PTOCHOTROPHVS. qui curam habet pauperum hospitii. FR. [Nunc puta omnes quidem ante pedes tuos cadere, et pauperes, et ptochotrophos, omnes vero Monachos, et Virgines. ex lib. 2. S. Cyrilli in Concil. Constantinop. II. collat. 5. in fine.

PVBLICI POENITENTES. Vide Poenitentes.

PVBLICANVS. publicarum gabellarum exactor, qui publicani ab Hebraeis Parisim, id est, latrones appellabantur. Baron an. 31. n. 73. Vide Parisim. Pharisaeus. [Item dicuntur Gabbe etiam hebraice. Idem Baron. loc. cit. Tertullianus antem existimat publicanos non fuisse Hebraeos; sed Gentiles: [Aut si quis dubitat Ethnicos fuisse publicanos apud Iudaeam vsurpatam iam pridem Pompeii manu, atque Luculli, legat Deuteronomium. Non erit vectigal pendens ex filiis Israel. Nec tam exsecrabile esset nomen publicanorum apud Dominum, nisi extran eum vendentium ipsius Coeli, et Terrae, et Maris transitus. de pudicit. cap. 8.] Tertullianicae opinioni acriter se opposuit D. Hieronymus in, epistola ad Damasum directa, in qua euidenter probat Publicanos Hebraeos fuisse; nam Matthaeus, et hebraeus, et publicanus fuerat; et in Templo affirmat Christus publicanum orasse.


page 508, image: s542

Item a D. Ioanne Baptista baptizati sunt publicani, ac tandem Christus Dominus cum pu blicanis non conuersasset, si Ethnici fuissent, nec cum eis cibos vetitos comedisset, ne scandalizarentur Hebraei. FR. Ego tamen existimo publicanos fuisse tam Hebraeos, quam Gentiles, quod ex verbis Plinii arguo, qui lib. 12. Naturalis Histor. cap. 14. inquit: [Iterumque nostri Imperii publicanis penditur etc.] Quare non videtur probabile, quod publicani per vastum Romanorum imperium debuissent omnes Hebraeos esse, vel Plinii verba saltem intelligenda sunt, quod Imperii Publicani in Oriente erant distincti a ceteris aliarum nationum; nam ibi thuris gabellas a diuersis nationibus soluendas recenset, ac tandem deuenit ad telonium Imperio debitum, vbi de Imperii publicanis mentionem facit. Ergo ceterae nationes diuersos publicanos habebant ad exigendas carum gabellas, ac idem Plinius lib. 33. cap. 2. vires, et gentilitatem publicanorum clare expressit his verbis: [Ita dum separatur ordo ab ingenuis, communicatus est cum seruitiis. Indicum autem appellatione separari eum ordinem, primi omnium instituere Gracchi discordi populatritate in contumeliam Senatus, mox ea debellata, auctoritas nominis vario seditionum euentu circa publicanos substitit, et aliquandiu tertiae vires publicani fuere.] Item Plinius secundus lib. 7. epist. 14. inquit: [Vt accipi iubeam a te pretium agrorum etc. non quanti a liberto meo; sed etc. quanti a publicanis partem vigesimam emisti.] Eius synonyma. Vide in dict. Susceptum. Telonarius.

PVBLICIANA ACTIO. FR. terminus iuris, quem declarat Glossa in cap. Abbate. de sent ent. et re iudicata. in sexto. . Dominii, vbi sic inquit in casu ibi allato: [Si talis emptor, antequam vsucapiat, a possessione cadit: petit rem a possessore iure quasi dominii, et appellatur actio publiciana. Si autem post vsucapionem a posfessione cadat: tunc non competit publiciana: sed datur ciuilis actio, scilicet, roi vindicatio secundum quosdam vtilis, secundum alios directa. ff. de publ. l. 1. dicta est autem publiciana, a Publicio auctore; qui eam inuenit, vt Institur. de act. . Aliae.

PVBLICO. FR. Confisco, seu subhasto, [A me ergo positum est hoc decretum, vt omnis homo, qui hanc mutauerit iussionem, tollatur lignum de domo ipsius, et erigatur, et configatur in co, domus autem publicetur. Esdrae cap. 6. n. 11.

PVDVCLO. hoc verbum, quod in Monachorum regulis innenitur, Eruditissimum Lucam Holstenium multum in suo Gloss. excogitare compulit, ac tandem deponere ait significare; sed textus verba aliud denotare videtur; vbi sic habetur. [Habere debent fratres in hieme paraturam grossam quottidianam stamineam, et tunicam aliam nocturnam, quam post nocturnum puduclent quia in die diuersis occupantur laboribus. cap. 81.] Non enim videtur nimium temporis spatium requiri ad deponendam vestem, vt diu a diurnis laboribus vacaturi essent Monachi illi; nam statim hoc sine vlla mora agere potuissent. Insuper de hiemali tempore loquitur textus, ac de tunica nocturna, nempe, vt ea indutus Monachus resistere possit frigoris iniuriae, nec verisimile videtur, quod post nocturnos, dum iterum dormire, ac calore se fouere debuissent, nocturnam tunicam deponere iubeantur. Itaque puto, quod potius Pedieulene corrigendum sit, tum ex ignorantia Scriptorum illius saeculi, tum etiam ex documento vsus aliquarum Religionum, vbi post nocturnos solent Religiosi in medio alicuius aulae accendere puram hiberno tempore, et discindere cingulum, ac pulices, similesque sordidas bestiolas in ignem excutere, et postmodum ad iterum dormiendum ire. Vnde hoc verbum potius pediculos a tunica extrahere, et mactare significare puto.

PVER. pro seruo, siue ministro: [Puer meus iacet in domo paralyticus. Matth. 8.] qua significatione vsnrpatur saepe in Sac. pagina. [Et vocauit (id est, Alexander Magnus) pueros suos nobiles, qui secum erant nutriti a iuuentute. 1. Macab. cap. 1.] et vbi nos psalm. 112 legimus: [Laudate pueri Dominum] Symmachus, Aquila, et Theodotion verterunt dou=loi, Serui, ac etiam apud SS. Patres: [Ille vero egressus foras muniuit puerum armis. Greg. Turon. lib. 3. cap. 15.] FR. [Plura scriberem frater, ni celeritate pueri reuertentis vrgerer. S. Pacian. epist. 1. de catholico nomine] Acclarius penes D. Gregorium Magnum [Quanto vtpote nobilis feminae pueri ex sola superbia delinquunt. In Regist. lib. 2. epist. 1.] Atque Glossa satis declarat, inquiens: [Puer quandoque seruum, quandoque puellam significat. ff. de verbor. signif. l. pueri: quandoque dicitur puer 18. annor. ff. de ali. et cib. legat. 1. Mela] Item Puer, quo ad aetatem. Vide Impans. Infans. Inuestis. Pueri quare osculando genitores, siue alios, aures apprehendebant. Vide Pax. Curiae pueri satellites intelliguntur. Vide Natus.

PVERASCENS. Vide Coinfantiatus.

PVGILLARIS. genus calami ex argento, vel auro, quo antiquitus sanguis ex calice sugebatur. [Qui tradit ei pugillarem, cum quo consirmat populum. Ordo Rom.] de quo saepe ibidem, cuius synonyma. Vide in dict. Spihon.

PVLPITOR. uerbum antiquum, id est, fulcior: [Erat enim huiusmodi carcer, vt super struem tignorum axes validi superpositi pulpitarentur. Flodoard. Hist. Rhemen. cap. 50.

PVLPITVM. fulcimentum, et inter Ecclesiasticos pro Ambone accipitur, quia axibus vt plurimum fulciri solet: [Sed virtus Antistitis, pulpitaque disiecit, et catenas confregit, trabem, quo vinctorum coarctabat pedes, aperuit. Flodoard. cap. 50.