14 February 2004 Ruediger Niehl
text typed (without italics) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - Could not identify errata-list item: 548. 1. lin. 46. stadium
06/2006; 12/2006; 02/2011 Cornelius Amberger; Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
spell check partially performed; the special sign ||: (resp. [erroneously?] ||. ) inserted (see the explanation of the printer: page 18)


image: s001

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM,



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

HIEROLEXICON SIVE SACRVM DICTIONARIVM AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI ET CAROLO EIVS FRATRE ROMAE Ex Off. Bernardoniana Sub Signo Virtutis Anno 1677 Superior [abbr.: Superiorum] permissu Et privilegiis



image: s004

[gap: praeliminaria; body text (tomus primus)]

image: s391

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM, IN QVO Ecclesiasticae voces, earumque Etymologiae, Origines, Symbola, Caeremoniae, Dubia, Barbara Vocabula, atque Sac. Scripturae et SS. PP. Phrases Obscurae elucidantur. AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI, Olim Cath. Eccl. Viterb. Canonico Theol. Sac. Indicis Congregationis Consultore, Proton. Apost. Eq. Aurato, Com. Palat. ET CAROLO EIVS FRATRE Biblioth. Alexandrinae in Archigym. Vrbis Praefecto. OPVS Figuris ornatum, quod praecedit Index Criticus, ac subsequuntur SYLLABVS graecarum vocum exoticarum, de quibus in eo agitur, et CONTRADICTIONES APPARENTES Sac. Script. ab eodem DOMINICO conciliatae, et ex eius Schedis in hac tertia, et postuma impressione auctae. PARS SECVNDA. [gap: illustration] ROMAE, Sumptibus PONTII BERNARDON Via Parionis, sub signo Virtutis. M. DC. LXXVII. SVPERIORVM PERMISSV, ET PRIVILEGIIS.



page 359, image: s393

[gap: body text (tomus secundus)]

page 490, image: s524

PRAEIACENS. FR. in aliquo ministerio exsistens, ac praesidens, sic enim D. Gregorius Papa lib. 9. epist. 29. ad Marinianum Rauennaten. Archiep. scribens, Clericos in ministeriis ecclesiasticis residentes appellauit: [Praebendi itaque sunt Clericis vestris per singulos, sicut conspexeritis, simul omnis summa solidi centum praeiacentibus.

PRAEITOR. Praecursor: [At qui venturum, vt praeitor, (id est, Io. Bapt.) nuntiauit consistentem, vt Propheta agnouit. S. Hilat. in cap. 11. Matth.

PRAEIVDICO. FR. damnum infero: [Res inter alios acta, aliis non praeiudicat. In decretal. de fide instrumentorum cap. 6. et de re indic. cap. 17. et cap. 25. ibid.

PRAELATITIVS habitus. Vide Birrus.

PRAEMIVM. vel poenam aeternam quare mereantur homines. Vide Infernum.

PRAEPARATORIVM. Vide Aspaticum.

PRAEPOSITVS. dignitas in aliquibus Cathedralibus, atque Collegiatis. FR. Praeposituram vero Carnoten. non esse dignitatem Io. Andreas in cap. 1. de concess. praeben. in sexto. probat. Item quamuis omnes, qui praesunt Praepositi rite vocentur; vsus tamen obtinuit, eos vocari Praepositos, qui quidem prioratus curam super alios gerunt. De verbor. signif. in lib. 5. decreral. cap. 9. verb. Primas.:||: Aliquando tamen apud S. Cyprianum significat Episcopum, aliquando Vicarium, seu Ecclesiae Oeconomum tempore Sedis vacantis, vt exempli gratis in, eiusdem epist. 27. vbi ait: [Quarum iam audita causa, praeceperunt eas Praepositi tantisper sic esse, donec Episcopus constituatur.] Dicitur Oeconomus. Vicedominus. Vide suis locis.

PRAEPVTIATVS. incircuncisus [perhaps: incircumcisus]: [Christus proprius, et legitimus Dei Antistes praeputiati Sacerdotii Pontifex. Tertull. aduer. Marc.] Vide Spathister.

PRAERIPIVM. praecipitium. [Dum aluei praeripia etc. In vita S. Probati Presb.

PRAESAGATVS. praesagio, seu vaticinio praedictus: [Et Praesidi sic Candidus orsus. Merito secundum mentis tuae nigredinem a tuis genitoribus praesagatum habuisti vocabulum; Agri colaus enim agrestis illectos interpretatur. In, vita Quadrag. Mart. 10. Mart.

PRAESANCTIFICATORVM MISSA. Vide Missa.

PRAESCIENTIA. Vide Praedestinatio.

PRAESCRIPTIO. FR. iuris acquistitio. [Praescriptio triennalis in Ecclesia Rom. non attenditur. in decretal. cap. 5. et 8. de praescriptionib. In, iuribus ad Rom. Ecclesiam spectantibus currit sola contenaria praescriptio Ibid. cap. 13. et seqq. Qui alieno nomine possidet, non praescribit. Ibid. cap. 17.

PRAESENTATIO. B. M. V. festum hoc in Ecclesia latina a Gregorio XI. an. 1372. instante Petro Cypri Rege Auenioni institutum fuit, cuius officium M. S. in Cod. Victorino Parisiensi reperitur. Apud Graecos tamen hanc sollemnitatem ex S. Gregorii Nazianzeni, et aliorum Graecorum Pp. sermonibus antiquissimum fuisse constat.

PRAESENTATVS. Vide Postulatus.

PRAESENTALIS. FR. Praesentaneus, cuius in effectu, et prompte praesentia haberi possit, hinc praesentiales milites, quorum auxilium proximum erat: [Numerarios virorum Illustrium. Magistrorum militum tam praesentialium, quam orientalium. lib. 12. l. 4. Cod. de Appar. Magist. Cum non dubium sit, ipsos etiam Duces, quibus fortissimi praesentiales milites parere praecepti sunt, sub eadem excelsa potestate esse constitutos. l vlt. . 1. Cod. de re militati.

PRAESEPE Domini Iesu in magna veneratione habitum a S. Helena. Vide Stabularia.

PRAESIDENTIA. Vide Praesidialis.

PRAESIDIALIS. FR. quidquid ad Praesidem spectat: [Qui iure praesidiali omnes Gallias rererat. Spartianus in Tetrico. Quos praesidiali semper vice defendunt. Iulianus Toletanus Archiep. in eius hist.] Hinc Praesidis Dignitas Praesidentia, et Praesidatus dicitur.

PRAESIDIATVS. Vide Praesidialis.

PRAESTARIA. FR. laudum. Bullar. Casinen. to. 2. const. 27. Vide etiam Precaria.

PRAESTARE CAVSAM, rationes reddere: [Melius est pro misericordia causas praestare, et inuidiam perpeti, quam praetendere inclementiam. D. Ambros. lib. 2. offic. cap. 28. Qui contra praesumpserit, sciat se causas inter fratres esse cum st atus sui periculo praestaturum. Concil. Eliberitan. can. 53.] Idem habetur in Concil. Toletano can. 19. et in Petro Chrysol. ferm. 16. et 42.

PRAESTIGIATVS. praestigiis, et incantationibus male affectus. [Mulieris praestigiate miraculum huic subnectere non erit incongruum. In vita B. Torelii 16. Mart.

PRAESTIMONIVM, Ecclesiasticum beneficium, cum aliquo onere, et in hoc differt a simplici beneficio, quod ideo simplex dicitur, quia in hoc nullum onus habetur: [Etiam praestimonia, et praestimoniales portiones nuncupatas. Trid. Synod. sess. 23. cap. 18.] In Hispania huiusmodi praestimonialia beneficia inueniuntur non. pauca. FR. De huiusmodi titulis fit mentio cap. 8. de conces. praebendae in sexto. sic: [Omnes collationes etc. su per canonicatibus dignitatibus, personatibus, praebendis, officiis, portionibus praestimoniis, Ecclesiis parochialibus, ruralibus, et aliis quibuscumque beneficiis Ecclesiasticis etc.] Et in Apostilla ad, calcem extrau. 10: XII. sic habetur: [Et vindicat sibi locum ista decretalis in praestimoniis, et praestimonialibus portionibus, quia sunt beneficia ecclesiastica, et perpetua etc.

PRAESTITVM. FR. accommodatum: [Quia. maiorem sibi partem hac in re praestitorum vestrorum solatia vindicant. D. Greg. Papa lib. 9. epist. 56.] Vide Praestus.