14 February 2004 Ruediger Niehl
text typed (without italics) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - Could not identify errata-list item: 548. 1. lin. 46. stadium
06/2006; 12/2006; 02/2011 Cornelius Amberger; Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
spell check partially performed; the special sign ||: (resp. [erroneously?] ||. ) inserted (see the explanation of the printer: page 18)


image: s001

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM,



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

HIEROLEXICON SIVE SACRVM DICTIONARIVM AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI ET CAROLO EIVS FRATRE ROMAE Ex Off. Bernardoniana Sub Signo Virtutis Anno 1677 Superior [abbr.: Superiorum] permissu Et privilegiis



image: s004

[gap: praeliminaria; body text (tomus primus)]

image: s391

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM, IN QVO Ecclesiasticae voces, earumque Etymologiae, Origines, Symbola, Caeremoniae, Dubia, Barbara Vocabula, atque Sac. Scripturae et SS. PP. Phrases Obscurae elucidantur. AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI, Olim Cath. Eccl. Viterb. Canonico Theol. Sac. Indicis Congregationis Consultore, Proton. Apost. Eq. Aurato, Com. Palat. ET CAROLO EIVS FRATRE Biblioth. Alexandrinae in Archigym. Vrbis Praefecto. OPVS Figuris ornatum, quod praecedit Index Criticus, ac subsequuntur SYLLABVS graecarum vocum exoticarum, de quibus in eo agitur, et CONTRADICTIONES APPARENTES Sac. Script. ab eodem DOMINICO conciliatae, et ex eius Schedis in hac tertia, et postuma impressione auctae. PARS SECVNDA. [gap: illustration] ROMAE, Sumptibus PONTII BERNARDON Via Parionis, sub signo Virtutis. M. DC. LXXVII. SVPERIORVM PERMISSV, ET PRIVILEGIIS.



page 359, image: s393

[gap: body text (tomus secundus)]

page 468, image: s502

PERENDINO. continuare significat [Nec vir immoderatae atrocitatis a consueta dessistebat ferocia; sed vsu quottidiano flagra perendinabat. In vita S. Pharaildis.

PERERARIVM. Vide Peierarium.

PERFVSIO. purificationem, quam Sacerdos post communionem facere solet, significat. ita Dauantria in eius M. S. caeremon.

PERGAMENA [Atralus membranas a Pergamo (Ciuitate) miserat, vt penuria chartae pellibus pensaretur, vnde, et pergamenarum nomen ad hunc vsque diem, tradente sibi inuicem posteritate, seruatum est. D. Hieronym. in Apoph. lib. 14.

PERGVLA. Vide Transenna.

PERIAPTA. erant chartulae, seu laminae continentes characteres, signa, seu verba imperceptibilia, quae hominum credulitas contra corporales infirmitates iuuare putabat, Amuleta a Latinis appellata, cuius vocabuli etymon ex graeco peri/apton, id est, pensile dignoscitur, quia ad collum pendentia portabantur, quam supestitionem Ecclesia, ac SS. Patres, ob salutem conse quendam opera diabolica fere allatam, damnarunt. Vide Pyctacium.

PERIARCHON. titulus cuiusdam Origenis libri, graecum vocabulum peri/ a)rxw=n, id est, Iuxta prin cipia, seu De principiis, qui liber falso a Ruffino in latinum sermonem traductus, Romamque allatus, multos Catholicos eius falsitate deceperat, at fideliter deinde a D. Hieronymo translatus, etrores prioris translationis decexit; ideo Anastasii Papae iussu in Concilio Alexandrino, in quo praesidebat Theophilus eiusdem Sedis Patriarcha, Ruffini interpreratio damnata fuit. Vide Attitulo.

PERIBOLVS. Vide Periuolium.

PERICLITOR. FR. pro deponor. Gloss. in can. de diuersis. 11. quaest. 1.

PERICLYSIS. vestis limbus, ex graeco verbo, perikuklw=, quod circumdare significat[In Altari vestem fecit de stauracio habentem periclysim de blattis, seu chrysoclauo. Anastas. Biblioth. in Leone III.] Aliis tamen placet hanc dictionem deducere ex verbo periklu/zw, id est fluctuo, quod inelius germano sensui adaptari videtur [Fecit vela holoscrica maiora, et minora, habentia periclysim. Idem in eodem] id est, vela vndatim configurata.

PERIODEVTA. periodeuth/s2, Visitator, ecclesiasticum officium penes Graecos, quod officium in Concilio Laodicensi institutum fuit pro Villis, Terris, ac Castellis, in quibus statuere Episcopos minime conueniret [Periodeutae nominantur, quod huc, illucque continendis in officio fidelibus vagentur. Zonaras] Qui in Constantinopolitana Synodo Visitatores, a Gregorio Thessalonicense Ambulatores, et a Balsamone Exarchi dicuntur, quod postremum vocabulum est ad praesens in vsu penes graecam Ecclesiam, quae Exarchos vocar Visitatores Dioecesium a Patriarcha missos, non ad reformandos mores ex antiquo instituto; sed ad colligendos numos decimarum, et patriarcharum prouentuum: nimis tamen aberrat Salmasius, asserendo huiusmodi officiales non ad spirituales visitationes deputatos esse, sed vt curarent tamquam Medici infirmos; vox enim graeca non, curatorem, sed visitatorem significat, licet aliquando pro Medicis hoc vocabulum translatiue vsurpatum fuerit, ex eo quia illi insumorum sint visitator es. vide Curiosus.

PERIPSEMA peri/yhma, immunditia, et abiecta res, et proprie faex metallica, siue limatura interpretatur. [factus sum omnium per ipsema. 1. Cor 4.] Antiquo Gentilium ritui Apostolus alludit, in quo tempore pestis, seu alterius vniuersalis aerumnae Neptuno hominem aliquem sacrificare in mari, illum immergendo, solebant, ac dicebant: [Esto nostrum peripsema] id est, nostrum purgamentum, ac salutaris victima. Suidas. Ita Paulus insinuare intendebat in praedicta epistola, ac si esset pro omnium hominum maledictionibus victima in mundo habitus. Hoc eodem vocabulo vsus est S. Bonifacius Martyr. epist. 74. ad significandum vilis, ac neglectae vestis genus [De nostro quoque vili vestitu parua haec direximus tuo cultui, quamquam indigna; tamen petimus accommodanda, hoc est, tunicam laneam, sicut est mos apud nos habendi, caligas, et peripsemata.] Vbi de calciamentis intelligere videtur.

PERISCELIS. FR. periskeli\s2, ornamentum muliebre circa crura; peri\ enim graece circa significat, et ske/los2, id est, crus, ita Porphyrius in illud Horatii lib. 1. epist. ad Scaeuam.

Nota refero meretricis acumina, saepe catellam.
Saepe periscelidem raptam sibi flentis.

et in Sac. Scriptura. [Nos serni tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra, et ne vnus quidem desuit. Obhanc: causam offerimus in donariis Dominsinguli, quod in praeda auri potuimus innenire, periscelides, et armill as etc. Numer. cap. 31. In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentorum, et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras, et discriminalia, et periscelides etc. Isai. cap. 3.

PERISSOCHOREGIA. supererogatio, ex gracis dictionibus perissoi/, id est, abundans, et xorkga nempe, erogatio, sic donatina, quae inter Milites vltra solitum salarium distribuebantur, appellata erant. Vide Roga.

PERISTEPHANON. peri/ stefa/nwn, id est, de coronis, sic suo hymnorum libro titulum apposuit, Prudentius, in quo de Sanctis Martyribus cecinit.

PERIVOLIVM. animalium, et ferarum venaticarum conseptum [Ducam te, inquit, in nostrum priuolium satis magnum, montuosum, fructuosum, et omnino amoenum. Luitprand. in legatione] exgraeco vocab. peribo/lion, quo vsus


page 469, image: s503

est Marculphus graecus auctor [Hortus olerum et arborum, videlicet paradisus, et vulgo Periuolium dictum] Antiquitus Peribolus appellabatur muri clausura, quae chorum Eccleisae circumdabat, vbi Ecclesiastici psallebant quarum vestigia in nonnullis antiquis Ecclesiis adhuc exstant [In primitiua Ecclesia peribolus, id est, paries, qui circuit chorum non eleuab atur, nisi vsque ad apodiationem. Durand. in rarional.] Vide Paradisus. FR. Quo vocabulo. Vulgata Biblia etiam vtitur. [Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quae erant in via atrii exterioris ante gazophylacia. Ezechiel. 42. Frat subter gazophylacia haec introitus ab Oriente ingredientium in ea de atrio exteriori. In latitudine periboli atrii, quod erat contra viam orientalem, in faciem aedificii separati etc. Ibidem. Et scripturam istam dixerunt ponere intabulis aereis, et ponere eas in peribolo Sanctorum, in loco celebri. 1. Macab. cap. 14.] IXX. tamen praedictum priorem Ezechielis locum legunt [Et limen exterius sicut exedrae atrii exterioris respicientes contra exedras, quae ad aquilonem] secundum vero eiusdem Prophetae textum etiam sic legunt: [Et ostia exedrarum istarum introitus, qui ad orientem, vt ingrediatur per eas ex atrio exteriori secundum limen hoc in principio deambulatorii] Hebraica lectio ex Hieronymi interpr. cod. num. 9. [Et erat subter gazophylacia haec introitus ab oriente ingredientium in ea de atrio exteriori, in latitudine teriboli atrii, quod erat contra viam orientalem in faciem aedificii separati.] Chaldaica autem paraphrasis habet in primo loco hanc translationem: [Et paries exterior e regione. gazophylaciorum ad viam atrii exterioris.] In secundo vero Prophetae loco: [In latitudine autem parietis atrii in via orientali, quae erant ante septum, et quae ante aedificium erant gazophylacia.] Vbi clare videtur, quod per Peribelum LXX. Limen vertunt, et paraphrasis chal daica Murum legit. Item Gazophylacia LXX. eXedras interpretantur. Exedrae autem, vt Calepinus aduertit, dicuntur proprie quae Stalla inter Religiosos appellantur, quod contra Hieronym. Fabrum in dict. Cubiculum tetigi supra.

PERIZOMA. peri/zwma, significat cingulum, siue breuis zona circa lumbos, vsque ad naturales partes regens [Cumque cognouissent se esse nudos consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi periromata.] Vide Cingulum.

PERLVCEO. uerbum transitiuum, oculis collimare, et bene inspicere significans. [Sua caecus ad crimina, ad aliena errata perlucet. Chrysol. serm. 139.

PERMITTO. Vide Non nego.

PERONES; et Peronatus. Vide Hero.

PERPERAM. quo aduerbio vsus est Paulus. 1. Cor. 13. [Charitas non agit perperam.] Aliqui a dictione graeca pe/rteros2, deriuari putant, que temerarium significat, cum charitas non inordinate operetur. Stephanus vero Menochius in eius storeis centur. 4. cap. 1. hoc vocabulum ex quadam fabula a Nazianzeno relata originem habuisse putat, vbi dicitur, quod duo fratres Perperi appellati, cum ita audaces, ac temerarii essent, vt Herculi, dum dormiret, eius arma furari ausi sint, is experrectus, ambos pedibus colligauit, et ad instar duorum pullorum eius claua super humeros imposita ex pedibus supensos secum detulit, hinc adagium prouenit Agere perperam, id est, temerarie. Apostolus. inquam, per hoc vocabulum perperam significare videtur, quod charitas procaciter non agat.

PERPETIOR. in significatione passiua loco verbi toleror [Vt cum delinquens, et deprehendi se cognoscit, et perpeti. D. Gregorius Papa par. 2. cap. 10.

PERSARMENIA. FR. dicta est Armenia maior. Sozom. lib. 5. cap. 7. et Nicephor. lib. 17. cap. 37.

PERSONA. Vide Hypostasis.

PERSONA VTILIS. Vide Vtilis persona.

PERSONATVS. FR. parochialis vicariatus, quia Vicarii tenentur personis, et Ecclesiae seruire. cap. 2. 3. de officio Vicarii, et de election. et electi potest. cap. 54. Vbi Glossa male interpre.tatur esse Decanatum. [M. filius Antonii, qui proximo ante ipsius Ecclesiae habuit personatum. de filiis presbyter. cap. 13.] quem personatum Vicariam ibi appellat. [Et alii non legitime nati ad dignitates, et personatus, et beneficia, curam animarum habentia etc. ibidem cap. 18.] Imo Personatus est nomen genericum, quod omnes dignitates. ac beneficia habentia obligationem personaliter residendi comprehendit [Decanis, Archidiaconis, Praepositis, Plebanis, cantoribus, et aliis clericis habentibus personatum. lib. 3. sexti decret. tit. 24. cap. 1.] et clare in extrau. commun. de decimis [Sed Ecclesiastica persona, quae in Ecclesia sua, vel beneficio (quod residentiam personalem requirit) non residet etc.] Item pro Beneficio, quod personalem residentiam requirat, de aetate, et qualit. ordinand. cap. 3. [Mandamus, vt quatenus nemini intra annum quartumdecimum constituto personatum cuiuslibet Ecclesiae concedere praesumatis. Illud est omni ratione contrarium] id est, clericus beneficiatus, qui in choro inseruire tenetur, et a capitulo eligitur [Nec permissi duo Canonici sic excludi, cum primus exsisteret in canonicatus possessione, vel quasi, habendo stallum in choro, locum in capitulo, legendo, cantando, vt canonicus, et ad tractatus, ac electiones dignitatum, et personatuum, quae occurrerunt pro tempore faciendae, tamquam Canonicus sit vocatus de elect. et elect. potest. c 55.] et Glossa in extrau. de praeben. et dignit. cap. exsecrabilis. Quid sit dignitas, et personatus officium, et in quo differunt secundum ius scriptum. Vide quod super hoc notat Gulielmus


page 470, image: s504

de consult. cap. 1. lib. 6. Vel dic, quod ista discernuntur ex institutione, vel consuetudine cuiuslibet Ecclesiae; nam dignitas in vna aliquando est, in alia personatus, vel officium, et sic Hostien. de praeben. can. de multa: officium tamen personatus prouidetur aliquando a Pontifice [Statuimus, vt Ecclesiae dignitates, personatus, et beneficia, quae apud sedem etc. de praeben. et dignitat. in sexto cap. primo.] Vide etiam Glossam ibidem cap. 6. . Personatibus.

PERTRACTVS. vitae diuturnitas [Quomodo quidam pertractum quendam in saeculo postulant? Tertull. de orat. cap. 5.

PERTVSVS. FR. foratus [Qui mercedes congregauit, misit eas in sacculum pertusum. Aggaeus cap. 1.] Vbi Gregorius [De pertuso, quippe, sacculo aliunde exit, quod aliunde immittitur, quia indiscretae mentes mercedem, quae ex bono opere requiritur, non aspiciunt quomodo ex malo opere perdatur. In decreto Gratiani de poenit. dist. 4. can. 17.] Vide Diatreta.

PETALERGOS. FR. is, qui petala, siue laminas extenuat. Quare Glossa in l. 1. de excus. art. errauit in orthographia, ac interpretatione huius vocabuli, dum falso scripsit, et exposuit [Petalaergas rotulas in capitibus equorum, a pente, quod est quinque, et largas, id est, latas.

PETALVM. lamina tenue extensa, ex graeco vocab. pe/talon, quod folium significat, sic appellabatur lamina illa aurea, quam Summus Pontifex antiquae legis in fronte gerebat [Induatur feminalibus lineis, tunica linea, thiara, petalo aureo. Beda de Tabern. lib. 3. cap. 9.] De qua lamina cecinit Althelmus:

Aurea, seu fulua, quas ornant petala fronte.

De S. Ioanne Euangelista Polycrates apud Eusebium histor. lib. 3. cap. 25. scripserat [His acaccedit Ioannes, qui supra pectus Domini in cena recubuit, quique cum esset Sacerdos petalum gestauit.

PETAMINARIVS. in qui super funem ludens, peruolitat, ex graeco vocab. pe/tomai, quod volare significat [Equidem, quia longum est dicere de omnibus amphitheatris, scilicet, odeis, lusoriis pompis, athleris, petaminariis, pantomimis, ceterisque portentis, quae piget dicere, quia piget mala taia vel nosse; de solis circorum, ac theatrorum impuritatibus dico. Salian. lib. 3. de Gubern.

PETASMA. Vide Antipetasma.

PES. FR. extensorum mensura; varie penes diuersas nationes accipitur. Graeci enim per pedis mensuram 16. digitorum intelligunt. Suidas in dict. ph=xus2. Pes autem romanus continebat digitos 13. cum digiti triente. [Pes italicus, et nicomedianus habet digitos XIII. cum digiti triente. Pes regius, et ptolemaicus habet digitos XVI. et palestas quatuor. Ex Herone m.s. graece.

PESSIMO. FR. uerbum, peruerto, in malum duco, peioro. [Quid mihi est opus, et quae erunt mihi ex hoc bona? Ne dicas: sufficiens mihi sum: et quid ex hoc pessimabor. Ecclesiast. 11. 25. In ira flammae deuoretur, qui saluatur: et qui pessimant plebem tuam, inuenient perditionem. Ibid. 36. 11. Ne dederis in tristitia cor tuum; sed repelle eam a te, et memento nouissimorum, noli obliuisci: neque enim est conuersio, et huic nihil proderis, et te ipsum peffimabis. Ibid. cap. 38. 21.

PESSVLVS. FR. instrumentum, quo portae clauduntur, Romae dicitur Catenaccio [Pessulum oftii mei aperui. Cant. 5. 6.

PETASVS. Vide Campana.

PETIA. fragmentum, frustum. [Rete totum et gemmis albaueris, et bullis aureis, conclusas etiam auri petias in se habens smaltitas, et amendulas aureas vndecim, et gemmas chrysoclauas decem super Altare pendere iussit. Anastas. bibl. in Benedicto III.] FR. Item terrae peria in contractibus significat paruam terrae possessionem.

PETILIANI. FR. Haeretici, a quodam Petiliano ita appellati, qui docebat malorum immunditias contagione bonos, ac mundos non inficere: et impios Sacerdotes nec consecrare, neque vllum sacramentum valide conserte posse. Gloss. in can. Dominus declarauit. 1. quaest. 1.

PETITVM PASCHA. Vide Capitilauium.

PETORITVM. et Petorritum. FR. vehiculi genus vnde Auson. epist. 6. cecinit:

Inuenies praesto subiuncta petorita mulis.

et ep. 11. ad Axium Paulum.

Cornipedes rapiant imposita petorita mulis.

Erat petoritum vehiculum quatuor rotarum Alex. lib. 2. Genial. cap. 30. de cuius nominis etymologia disputat Gellius lib. 15. cap. 30. et mentionem facit Quintil. lib. 1. cap. 9. et Horat. lib. 1. ser. sat. 6. ait:

--- atque caballi
Pascendi: ducendi petorita; nunc mihi curto
Ire licet mulo.

Sed Calepinus ex sententia Hadriani Iunii duplici R. scribendum contendit.

PETRA. id est, terminus, falsum numen. Vide Facularum accensores.

PETRA SCELERATA, locus Romae. Vide Baron. an. 192. n. 4. et 5.

PETROBVLVS. petrobi/los2, id est, proiector lapidum [Legimus enim in Ezechielem prophetam parietem delabantum, cui Deus comminatus est tempestatem, pluuiam, et lapides petroboles. Optatus Mileuit. lib. 3.] significans lapides pergrandes, qui percussione damnificant, quod ex eodem Propheta colligitur, dum ait cap. 13. ab Optato citato [Et lapides grandes in ita, in consumptionem.

PETRONES. Vide Rupex.

PETRVS APOSTOLVS. Vide Bar-iona. Totius Ecclesiae caput. Vide Cephal. Cephas. Cuius


page 471, image: s505

caput in contemptum abrasum fuit. Vide Garrhara. Quando primam Missam celebraucrat. Vide Pentecostes. Festum eius Cathedrae. Vide Festum epularum. Eius festum ad Vincula. Vide Gulae Augusti. Boia. Petri, et Pauli sancta inter se emulatio. Vide Districtio. Fundauit Episcopatus per orbem, ac eius primaria dignitas. Vide Primas. Eius materialis cathedra. Vide Sella gestatoria apostolica. Eius Cathedra potestatius. Vide Sedes Apostolica. Vide Trinomius. Eius miracula. Vide Vmbilicus. Eius Romae Templum. Vide Vaticana Basilica.

PETRVS GVLIELMVS, primus vitarum Rom. Pontificum Scriptor. Vide Palea.

PETTALO-RINCITAE. Haeretici. Vide Trascodurgitae.

PETVLANTIA. FR. id est, lasciuia, Glossa in can. Aut facta. de poenit. dist. 1.

PHADERPHIVM. Donum post mephium, seu donum propter nuptias. l. si Pater filiam 2. de succession. Item Phalderphium, dos. l. 51. Maritus. de homicid. hominis liberi.

PHAGEDAENA. fage/daina, vlcus, quod carnem todit, vt nomen ipsum graecum sonat [Hauc grauis tenebat morbus, ac curatu dissicilis, phagedaenam appellare confueuerunt Medici. in Vita S. Lucae Thaumaturgi.

PHAGOLIDORVS. eleemosynarius, ex graecis dictionibus fagu/lion, id est, marsupium, et dw=ron, nempe donum [Hortamur in Domino, ne nostra spernantur a phagolidoris dicta; sed potius praeopimas regni coelorum gratias reddant. Etheluuerdus in prolog. lib. 2. chron.] Ex hoc vocabulo corrupte Isidorus Phuculla in significatione marsupii scripserat.

PHALDERPHIVM. Vide Phaderphium.

PHANEROSIS. fane/rwsis2, reuelatio, manifestatio [Postea vero immane prostribulum, et ipsum, cuius energemata circumuentus, quae ab ea di dicit phaneroscis scripsit. Tertullian aduers. haeret. cap. 30.] Vbi de Philomena muliere a Marcione haeresiatcha stuprata loquitur, quam is pro Prophetissa habebat. Vide Energema. Ostentamen.

PHANTASIA. FR falsa sententia. Glossa in c. 1. extrau. 10. XXII. de verbor. signif.

PHANTASMA. Vide Biothanatus. Orama.

PHANTASIASTAE. Haeretici. Vide Aphthartodocitae.

PHARISAEVS. vox hebraica Pharusc, quae segregatum significat; siue a Pharosch, quae etiam hebraice declaratorem denotat: Pharisaei enim separate ab aliis Israelitis viuebant, vitamque sanctiorem profitebantur, apparenter tamen, quae a Iosepho Hebraeo satis describitur. Declaratores item interpretantur, quia legem diuinam declarabant. Fr. Alii Pharisaeorum nomen a dictione hebraica Paras deducunt, quae frangere, separare, ac diuidere significat; hinc Paris latronem appellant, quia destruit, et aufert: Chaldaeus enim Peresim, et Persiai Pharisaeum vocat, et Hebraei communiter Perusim pro Pharisaeo legunt. In Matth. enim cap. 21. Vbi Christus dixerat: [Scriptum est: Domus mea, Domus orationis est, vos autem fecistis eam speluncam latronum:] hoc etiam in Ieremia cap. 7. scriptum est, qui fic inquit: [Numquid ergo spelunca latronum, facta est Domus ista, in qua inuocatum est nomen meum in oculis vestris.] et Hebraea lectio habet: Ha meara Perisin, id est, Numquid spolunca Perisin, id est, Latronum etc. Quare inter latrones, et Pharisaeos, idem etymon inditum fuit, quia Pharisaeos ab infrangendis, et perturbandis legibus, ita appellatos fuisse ex Ioseplio hebr. lib. 13. antiq. cap. 18. arguitur, vbi sic de illis loquitur: [Viguit in Iudaea secta quaedam, et factio quorumdam hominum, qui propter religiosum viuendi modum, quem obseruabant, tatae erat apud plebeios auctoritatis, vt quidquid ad diuinum cultum, et sollemnes precationes spectaret, iuxta eorum responsa, et interpretationem fieret; imo Pontifex Hyrcanus, alioquin populo suo gratissimus: inde coepit populo suo displicere, quod ipse, et frater eius Pharisaeis infesti essent.] Et ita concludit: [Tanta est eorum auctoritas apud populum, vt etiam si Regi obloquerentur, aut Pontific, fidem tamen vulgus in cis haberet,] et lib. 17. cap. 3. [Genus hominum astutum, arrogans, et interdum Regibus quoque infestum, vt et iam eos impugnare non vereantur.] Alii tamen malunt, quod Paras hebraice diuidere, et Paris latronem significet.:||: Quando autem coeperat inter Hebraeos haec secta, sunt variae opiniones, Nicolaus Serrarius tempore Ionathae Machabaei, scilicet, centum, et triginta annis ante Christi aduentum initium habuisse ait. D. vero Hieronymus in cap. 8. Isai. Auctores huius sectae Sammai, et Hilliel facit. FR sic enim loco citato inquit S. Doctor [Sammai, et Hilliel, ex quibus orti sunt Scribae, et Pharisaei, quorum suscepit scholam Akibas, quem magistrum Aquilae Proselyti autumant etc. Sammai igitur, et Hilliel non multo prius, quam Dominus nasceretur, orti sunt in Iudaea, quorum primus diffipator interpretatur, sequens profanus, eo quod per traditiones, et deuterw/sis2 suas legis praecepta dissipauerint, atque maculauerint.] En quomodo Pharisaei Parisim, id est, dimpatores, et violatores ptoius sint appellaudi. Denterosis autem significat secundum ordinationem post legem scriptam. Sed haec Hieronymi opinio non videtur subsistere, primo quia Hillielem Simeonis, qui infantem Christum circumciderat, patrem fuisse creditur. Insuper ex Iosepho hebraeo constat sectam Scribarum, et Pharisaeorum multo aute Christi aduentum (nempe, centum et quadraginta annis ante Saluatorem) exstitisse inter Hebraeos lib. 13. antiq. c. 8. et 9. dum tempore Ionathae Machabaei de cis mentionem sacit. Secundo patet Hieronymi assertionis implicantia, quiae ait, fuisse institutores pharisaicae sectae Sammai, et Hilliel, quorum suscepit scholam Akibas Aquilae,


page 472, image: s506

proselyti Magister; sed Aquilam proselytum percentum annos post Christum in fatis fuisse Sanctus Epiphanius lib. de mensuris, et ponder. affirmat, nimirum, tempore Adriani Imperatoris, quod optime aduertit in notis ad epist. 101. D. Hieronymi ad Pammachium, de optimo genere interpretandi Marius Victorius. Atque Proselytus dicebatur Aquila, quia ab Ecclesia propter astrologiae studium proiectus fuerat, inde Induaeus factus est, et negato Christo, circumcidi passus est. Inter Pharisaeos ex quacumque Tribu admittebantur, dummodo fuissent origine, vel virtute nobiles: [Primarii quidem erant, et quasi ad nobilitatem iudaicam segregati, non contemptibili plebi commixti, qui dicebantur Pharisaei. D. Aug. ser. 15. de Verb. Dom.] Quod probatur in persona D. Pauli, qui licet non fuisset nobilis de dauidica familia; nam de Tribu Beniamin erat; tamen ipsum hanc professum fuisse ad Philippens. cap. 3. scribens affirmat: [Ex genere Israel de Tribu Beniamin hebraeus, secundum iegem Pharisaeus.] Quae secta in sui initio rectis principiis erecta erat, vt Epiphanius testatur, ideo idem Paulus illam exaltans inquit: [Secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus. Actor. 26.] Sed temporis progressu in varia vitia relaxata est, in hypocrisim, praecipue, vnde dicebat illis Iesus. [Vae vobis Scribae, et Pharisaei, quia comeditis domus viduarum, orationes longas orantes, propter hoc amplius accipietis iudicium, Vae vobis Scribae, et Pharisaei hypocritae, quia circuitis mare, et aridam, vt faciatis vnum proselytum: et cum fuerit factus, facitis eu m filium gehennae duplo, quam vos. Matth. c. 23.] Relaxata item haec secta in plerisque superstitionibus fuit, vt ex ore Veritatis comprobatur dicentis. [Vae vobis duces caeci, qui dicitis qui cumque iurauerit per templum, nihil est: qui autem iurauerit in auro templi, debet. Stulti, et caeci! quid enim maius est aurum, an templum, quod sanctificat aurum? Et quicumque iurauerit in Altari nihil est; quicumque autem iurauerit in dono, quod est super illud debet. Caeci, quid enim maius est, donum, an Altare, quod sanctificat donum? etc. Ibidem.] Omnia ex fato accidere docebant, vt S. Epiphanius refert: et liberum arbitrium in homine negabant. Reliqua eorum vitia. Vide apud Baronium in Apparatu num. 8. 9. et 10. Item An. 1. num. 61. An. 2. An. 31. n. 2. vsque ad. 78. Ann. 32. num. 29. An. 33. num. 14. et 35. An. 34. num. 10. et 11. An. 57. num. 69. An. 58. n. 151. et An. 60. n. 16. Item. Vide hic Pallium prope fin. Phylacterium. Pharisaei credebant sidera esse animata. Baron. an. 60.

PHARAO. FR. interpretatur dissipans. D. Hieronym. quo vocabulo Aegyptiorum omnes Reges a primo Pharaone Rege ita denominati sunt. Ioseph. Hebr. lib. 8. Antiq. cap. 8.

PHARVS. fa/ros2, lampas in turris summitate ad praebendum nautis signum tempore noctumo posita, quae communiter Lanterna dicitur. Aliquando lampadem in ecclesiis appensam significat. [Pharum ex auro purissimo. Anast. in Sylnestro. Pharum cantharum argenteum sedentem in pedibus quatuor, in quo lucerna simul, et cerei ponebantur, iuxta lectorium etc. Fecit. Idem in Benedicto III.] Vide Bacca. Butto. Cicindela.

PHASIANVM. auis. Vide Tetrao.

PHELONIVM. felo/nion, Casula sacerdotalis: [Ferens consuetam sibi tuniculam, et phelonium supra eam. Codinus de Offic. Eccl. Constantinop.] sic etiam S. Germanus, et Simon Thessalonicen. sacrorum indumentorum significata explicantes aiunt: [Phelonium ostendit purpuram coccineam.] Vide Casula.

PHERONYMVS. dicitur ille, cuius nomen factis, et moribus correspondet, ex graeco ferw/numos2, id est, secum ferens nomen: sic D. Hieronymus epist. 154. ad Desiderium scribens, ostendit illius sororem Serenillam nomine, in moribus serenae mentis fuisse: [Gratulor ribi, et Sanctae, atque venerabili sorori tuae Serenillae, quae pheronymos, calcatis fluctibus saeculi, ad Christi tranquilla peruenit.] Vide Nicolaus.

PHEV. ex graeco vocabulo seu=, acclamationis nota apud Tertullianum. in lib. contra Valent. Irenaeum lib. 1. cap. 5. Epiphanium, aliosque Scriptores.

PHILACTERIVM. Vide Phylacterium.

PHILARGYRIA. auaritia, ex graeco filarguei/a, id est, amor argenti, de quo vocab, passim penes Sanctos Patres.

PHILARGIRVS. auarus.

PHILAVTIA. filauti/a, amor sui. [Philautia euulsa principe, et matre, vt dixi, vitiorum, omnia, quae ex ipsa, et post ipsam sequuntur, extirpari solent. S. Maximus de virtut. et vitiis. Centur. 1. cap. 33.

PHILISTAEI. FR. pop. qui a D. Hieronymo Consperso cinere interpretantur; sed D. Ambrosius in lib. aduers. Hebr. inquit Philistaeos Allophylos graece, et latinae alienigenas interpretari: nam a)llo significat aliud, et fu/los2 genus: qui et palaestini dicuntur mutato f in p, vt testatur Hicronymus. sicut Phoenices Punici dicti sunt. Vide Allophylus. Palaestini.

PHILOCAPTVS. amore captus. [Vt se vnite possit illi, qui eam philocaptam sui fecit. In vita S. Franciscae Romanae.] Eodem vocabulo vtitur Ioannes Gerson Parisen. Cancellarius in Orat. de Spiritu Sancto, habita coram Patribus Concil. Basilea.

PHILOCOMPICVS. filokompiko/s2, fasti amicus superbus. [Ne a Lectore philocompica notet infam ia. In vita S. Valburgis Virg.] Vide Fastigiatissimus.

PHILOCHRISTIA. lenitatis dilectio, mansuetudo, ex graeco vocabulo filoxrhsti/a. [Pietas quoque in illo philochristia, iustitia, gratitudo, studiumque in pauperes commendabatur. Georg.


page 473, image: s507

Logotheta In Chronica Constantinop.] Vide Mititas.

PHILOPOMPVS. pompae amicus. Vide Pompolentus.

PHILOSOPHIA. FR. penes Eccl. Scriptores Euangelium intelligitur non raro: [Si enim philosophia profitetur continentiam, et linguae, et ventris, et eorum, quae sunt sub ventrem, et est propter se eligenda: multo videbitur venerabilior, et praestantior, si exerceatur propter Dei honorem, et cogitationem. Clem. Alexandr. lib. 1. Strom.] Quare S. Proclus Constantinop. Patriarcha serm. 17. de Sancto Stephano, illum in philosophia Petrum, Iacobum, ac Ioannem Apostolos excessisse ait, id est, in Euangelii doctrina, quia iuxta euangelicam doctrinam pro persequutoribus rogauerat: nam, vt inquit Isidor. Pelus. lib. 2. epist. 288. [Euangelium vero coliortatio est ad philosophiam, quippe quod proborum virorum cupiditatem non tam metu, quam promissis erigat.] Ac idem lib. 1. epist. 96. quid sit philosophia declaraus inquit: [Neque aliud quidquam est philosophia, quam sapientiam omnino amare. Quamobrem si tu verus sapientiae amator esse cupis, veram sapientiam ama, quae non sermonem dumtaxat; sed etiam vitam exornat, ac veram religionem docet] Et e contra Philosophia dicitur haeresis Vide Haeresis.

PHILOSOPHVS. Vide Sophista. Philosophorum doctrina quomodo vtendum. Vide Pantologia.

PHOLIDOTVS. et Pholidoticus. Squamosus; sie miles loricatus appellabatur. Lipsius lib. 3. Dialog. 4. De quo vocabulo sit mentio in Martyrol. hispanico sub die 11. Mart. vbi de S. Petro Eremita agitur, his verbis: [Taliter se in ipso praebuit acerrimus, et strenuus pholidoticus milles.

PHOLLIS. moneta. Vide Folleralis.

PHOTIANI. et Photiniani Haeretici. Vide Hebionitae. Homuncionistae.

PHRATRIA. FR. Coniuratio, conspiratio: [Coniurationum, et conspirationum crimen, quod apud Graecos dicitur fratei\a. can. coniurationum. 11. quaest. 1.

PHRISVM. FR ornamentum in vestibus, et similibus, quod Itali Freggio, Guarnimeuto, et Ornamento dicunt. [Plauetam purpuream cum phriso, et cum aquila e margaritis contexta. Chron. Casinen. lib. 3. cap. 58.

PHRONTISTERIVM. frontisth/rion, id est, contemplationis mansio, pro Monasterio vsurpatur. [Iam immolauit in phrontisterio. in vita S. Phileae Mart.

PHRYGIVM. Vide Mitra.

PHVCVLLA. Vide Phagolidorus.

PHYLACTERIVM. fulakth/eion, id est, Conseruatorium, et erat quaedam chartula, quae diuinas ordinationes continebat, et in frontibus Hebraeorum, et in eorum sinistro brachio ligabatur, sic adimplere credentes ea, quae Deus in Deuteron. cap. 6. praeceperat, dicens. [Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo, et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens, atque consurgens, et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque, et mouebuntur inter oculos tuos, scribesque in limine, et ostiis domus tuae.] Scribae autem, et Pharisaei, tamquam doctiores, et peritiores in diuinarum legum notitia, ostentationis gratia, has chartulas in fasciis auro contextis imponebant, magisque dilatatas ferebaut; ideo a Christo Domino increpabantur, dum aiebat: [Dilatant enim phylacteria, et magnificant fimbrias. Matth. 23.] quot notat Epiphanius lib. 1. haeres. 5. Item Phylacteria eraut aliquae chartulae, vt Chrysostomus refert, quae ab Hebraeis ad collum contra infirmitates ferebantur pendentes. FR. huiusmodi phylacterium erat etiam superstitiosa ligula ex serico, seu alia trama contexta, quae Romae hodie corrupto vocabulo Fetuccia dicitur, et in vtraque Sicilia Zagarella vocatur. [Dicunt se vidisse (id est, Romae Vltramontani) ibi mulieres pagano ritu phylacteria, et ligaturas in brachiis, et in cruribus ligatas habere, et publice ad vendendum, venales ad comparandum aliis offerre. Bonifacius Episc. in epist. ad Zachariam Papam tom. 3. Concilior. pag. 429. col. 2. edit. Venerae de anno 1585.] Quae tamen prohibita fuere in principio sui pontificatus, vt narrat idem Zacharias Papa in epist. ad. d. Boni fatium in eodem tom. Concilior. inquiens: [De calendis vero Ianuarii, vel ceteris auguriis, et incantationibus, vel aliis diuersis obseruati onibus, quae gentili more obseruare dixisti apud B. Petrum Apostolum, vel in Vrbe Romam etc. a die, qua nos iussit diuina Clementia (quamquam immeriti existimamus) Apostoli vicem gerere, ilico omnia haec amputauimus.] Vbi dictio Vel stat pro Et. Quare existimo non Gregorii Iunioris, vt ait Gratianus; sed Zachariae esse illud decretum: [Si quis ariolos haruspices, vel incantatores obseruauerit, aut phylacteriis eorum vsus fuerit, anathema sit. can. fi quis ariolos. 26. q. 5.] Quae superstitio nedum Romae, sed alibi quoque fiebat; nam in Concil. Laodicen. cap. 30. quod est in can. Non oportet. 26. quaest. 5. prohibentur, vbi sic habetur; [Non oportet sacris officiis deditos Clericos, magos, aut incantatores existere, aut facere phylacteria, quae animarum suarum vincula probantur: eos autem, qui talibus rebus vtuntur proici ab Ecclesia iussimus]:||: Haec phylacteria ab Hebraeis Tefelim appellantur, et ex vitulino corio conficiuntur in forma quatuor dentium diuisim consuto, in quibus diuisionibus inseruntur Decalogi praecepta, et ad frontem ipsi Iudaei corrigias ex corio, seu loro alligant, quae deinde ad verticem reuoluta, vsque ad talos pendent. Phylacteria vero, quae ad brachium sinistrum illi deferunt, etiam loro constringunt. Fimbriae autem, de quibus in


page 474, image: s508

Matthaeo supra sit mentio, sunt quatuor lanea fila ex quatuor angulis lintei quadrati pendentia, quod linteum super humeros ferunt in eorum precationibus iidem Hebraei. Insuper illa fila debent octo fila lanea cum quinque nodis continere ab ipsis Zizit appellatis, quod irre prehensibile esset si verba sacra fuerint, et absque superstitionis commixtione. Item inter Catholicos Phylacterium pro reliquiario vsurpatur; [Phylacteria tenui argento fabricata, vilique panno de collo suspensa. Io. Diacon. in epist ad Carol.] idem vocabulum in hac significatione apud D. Greg. reperitur, cuius verba posuimus in dict. Euangelium. Vide etiam Encolpium. FR. Phylacterium nomen ex graeco verbo fu/lattw, quod custodire significat. D. Hieronymus Pictaciola vocat quasdam tabellas, in quibus res memorabiles notantur fortasse ad similitudinem tabellarum Orientalium, quas gypso liniunt, et ibi scribunt, delentque characteres, et ibi solent pueris alphabetum delineare, quae tabellae albae sunt, quare inquit S. Doctor Pictaciola, id est, albas tabellulas. In Euangelio autem, quod sub nomine Matthaei hebraice circumfertur vbi nos legimus Dilatant phylacteria, in dicto hebraico textu habetur Thosaphot, quod Rabbini Thephilin legunt; forsan a Tephil, quod puerum, vel puerile significat; nam sicut matres solent pueris filum in digito pro aliqua recordatione alligare, sic Deus verba legalia in brachio colligare iusserat pro eorum recordatione, dum inquit: [Suspendite ea pro signo in manibus vestris, et inter oculos vestros collocare. Docere filios vestros, vt illa meditentur etc. Deuteron. cap. 11.] Nam, vt Chrysostomus notauit, haec Dei ordinatio Hebraeis facta fuerat, quia circa diuina praecepta sunt illi memoriae labilis. Ceterum ridicula est quidem Talmudi expositio in dict. caput 11. Deuteronomii. Sic enim ibi inepte commentantur. [Tosaphot, siue Tephilin, hoc est Phylacteria, et conseruatoria, sunt membranulae, in quibus scribuntur sententiae quaedam biblicae, et necesse est, vt fiant de iumento, aut fera munda etc.

PHYSICA. Ecclesiasticis prohibita. FR. Medicina intelligitur in sex. decretal. lib. 3. tit. 24. cap. 1. et 2. Ibi Glossa.

PHYSIOLOGIA. Vide in dict. Pantologia.

PIA AVIS. Ciconia. [Nouit hirundo, quando reuertatur; nouit etiam pia auis annuntiare aduentus sui testimonio veris initium. D. Ambros. lib. 6. Hexam.] Pia auis dicitur ex officiis pietatis erga eius genitores: [Aues non erubescunt reuerendi senis membra portare. Est enim vectura pietatis, quod eo vsque percrebuit, vt congrue mercedem remunerationis inuenerit. Nam Romanorum vsu pia auis vocatur, et quod vix vni Imperatori consulto senatu delatum dicitur, istae hoc aues in commune meruerunt. Ibid. lib. 5.

PIACVLARE FLAGITIVM FR. poenam purgabilem significat. I Qui prius comiserit hoc piaculare flagitium. can. quisquis per pecuniam. 1. quaest. 1.

PICRIS. FR. Graeca dictio pikri/s2, vna extribus lactucae generibus penes antiquos, quae amariffima est: vbi enim in vulgata legimus. [Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis aggrestib. Exod. 12. 8.] LXX. e)pi\ pikei/dwn legunt. Vaticana autem translatio habet: [Et azyma super picrides comedent.] Fortasse Cum picridibu, quia simul cum carnibus comedebantur picrides. Sanctus enim Cyprianus Cum picridibus legit: habemus enim in vulgata. [Cum azymis, et lactucis agrestibus comedent illud. num. 9. 11.] ibique pikri/dwn habent LXX. De qua lactucae specie ita Plinius lib. 19. cap. 8. scripserat: [Lactucae Graeci tria fecere genera: vnum lat caulis, alterum rotundi caulis; pessimum autem genus cum exprobatione amaritudinis appellauere picrida.] et lib. 21. cap 17. [Amara. et aphace, et quae picris nominatur, nomen ei amaritudo imposuit.] Ex quo colligitur hoc vocabulum Pieris amaritudinem significare absolute; ideo D. Ambrosius absoluto vocabulo huiusmodi lactucam Amaritudinen appellauit, si inquiens: [Cum lex dicat pascha edendum cum amaritudine. lib. de paschal. celebrat.] Ac idem clarius serm. Dom. 6. post Epiph. ait: [Cum paschae illis celebrandae sacramenta disponeret ait: Manducabitis illud cum amaritudine. Non enim (sicut illi putant) iussit herbarum vilium acerrimos sucos cum assis agni carnibus manducari; sed Christi mandatorum amaros sermones etc.] Item vbi Vulgata legit: [Vua fellis, et botri amarissimi. Deuter. 32. 32.] *bo/trus pikri/as2 LXX. habent.

PICTACVLA. et Pictaciola. Vide Phylacterium. Pittaciolus.

PICTORVM abusus. Vide Clauatum. Icona.

PIETAS. Vide Eusebia.

PIGNERA. pro Pignora. Gregor. Turon. lib. 10. cap. vlt. de Sanctorum corporibus loquens: [Nacti enim sumus, et alios lapides ita, vt hic erat, concauos, in quibus Sanctorum Apostolorum, et reliquorum Martyrum pignera continebantur.] Eadem orthographia Flodoardus passim vsus fuit: [Dum Clerici iam cum Patroni sui pigneribus ad Ciuitatem confugissent. lib. 1. cap. 2.] Pignoris synonyma. Vide Guadio. Inguadio.

PIGNVS SENILE, id est, Isach. Vide Senile pignus.

PIGRITOR Fr. Verbum passiuum ab actiuo Pigro, as, apud Accium, sed obsoletum; significat negligi, morari, ac tardari [Quod vero me in medio eorum, quae dicta sunt, latuit, dicere non pigritabor. Anastasii Apocrisarii epist. ad Theodosium in Collectan. Anastasii Bibioth. per Sirmondum in 8. edita pag. 205.] Et ibidem pag. 39. [Apostolicam Sedem mentiri, temere pigritati sunt.