14 February 2004 Ruediger Niehl
text typed (without italics) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - Could not identify errata-list item: 548. 1. lin. 46. stadium
06/2006; 12/2006; 02/2011 Cornelius Amberger; Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
spell check partially performed; the special sign ||: (resp. [erroneously?] ||. ) inserted (see the explanation of the printer: page 18)


image: s001

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM,



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

HIEROLEXICON SIVE SACRVM DICTIONARIVM AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI ET CAROLO EIVS FRATRE ROMAE Ex Off. Bernardoniana Sub Signo Virtutis Anno 1677 Superior [abbr.: Superiorum] permissu Et privilegiis



image: s004

[gap: praeliminaria; body text (tomus primus)]

image: s391

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM, IN QVO Ecclesiasticae voces, earumque Etymologiae, Origines, Symbola, Caeremoniae, Dubia, Barbara Vocabula, atque Sac. Scripturae et SS. PP. Phrases Obscurae elucidantur. AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI, Olim Cath. Eccl. Viterb. Canonico Theol. Sac. Indicis Congregationis Consultore, Proton. Apost. Eq. Aurato, Com. Palat. ET CAROLO EIVS FRATRE Biblioth. Alexandrinae in Archigym. Vrbis Praefecto. OPVS Figuris ornatum, quod praecedit Index Criticus, ac subsequuntur SYLLABVS graecarum vocum exoticarum, de quibus in eo agitur, et CONTRADICTIONES APPARENTES Sac. Script. ab eodem DOMINICO conciliatae, et ex eius Schedis in hac tertia, et postuma impressione auctae. PARS SECVNDA. [gap: illustration] ROMAE, Sumptibus PONTII BERNARDON Via Parionis, sub signo Virtutis. M. DC. LXXVII. SVPERIORVM PERMISSV, ET PRIVILEGIIS.



page 359, image: s393

[gap: body text (tomus secundus)]

page 462, image: s496

PECCATOR. Vide Delictor. Norax.

PECCATVM. FR. Vide Peccamen. Peccati gradus quatuor. Vide Obiectio. Aliquando haec vox pro oblatione vsurpatur, quae in remissionem peccatorum fieri solet. In quo sensu Apostolus 2. Corinth. cap. 5. ait: [Qui non nouerat peccatum pro nobis peccatum fecit:] id est, fecit ob lationem pro nostris peccatis. In quo sensu Osea cap. 4. ait: [Comedent peccata populi;] nempe, oblationes.

PECTEN. instrumentum, quo caput pectitur. Antiquitus Sacerdotes ante celebrationem Missae nedum manus lauabant, sed etiam hoc instrumento caput poliebant. [Deinde ministretur ei aqua ad manus, et pecten ad caput. In quodam peruetusto Caeremon. M. S. Abb. Rotaldi.

PECTORALE. sic appellatur gemma illa, quae in Pontificali celebratione ponitur pendens ante pectus Episcopi; ita vt fibulam pluuialis cooperiat, vel in fine aperturae collaris casulae. Significat antiquum Summi Sacerdotis rationale; ideo etiam Rationale in quodam antiquo M. S. Caeremoniali appellatur. Et in Caeremoniali Episcoporum Forma lium denominatur, vt dictum est suo loco. Italice etiam Fermale, et Fermaglio dicitur. Item aliquando Pectorale scabellum genuale significat: [Prior Subdiaconorum cum Subdiacono Romanae Curiae, cum Cappellanis Aulae imperialis ad pectorale dextrum ante Crucifixum argenteum laudes Imperatoris cantat. petrus Burgensis olim Papalis Caeremoniarum Magister in suo Caeremoniali, vbi de Coronatione Imperatoris agit.] FR. sic etiam explicat Torrigius eiusdem Burgensis verba, in tract. de Crypt. Vatic. secunda impress. pag. 593. et 594. Synonyma Pectoralis in priori sensu. Vide For malium. Logium.

PECTORIS percussio, quando sit facienda. Vide Benediorio. Confessio. Antiquitus fiebat ad verba Dimitte nobis etc. Vide Confessio. Vide conceptum Blesensis in dict. Scupha.

PECVLATVS. FR. furtum pecuniae publicae, vel priuatae, non ab eo factum, cuius periculo fuit. I. sacrile gii. 9. . 1. ff. ad l. Iul. pecul. gloss. autem dicit esse surtum, quo Res pub. defraudatur. in cap. vt nostrum. . Actore int. tit. vt Ecclesiastica beneficia. can. quid ergo 23. quaest. qu. 4. et ff. ad l. Iuliam pecu. l. 1.

PECVLIARE. FR. Peculium: [Peculiare, quod nunc habetis, vel quod deinceps assequi potneritis, sicut vobis placitum fuerit, absque calumnia possideatis. Burcard. lib. 2. cap. 30. Item Peculiaris adiectiuum in eodem significatu: [Vt hoc vitium peculiare radicitus amputetur, den tur ab Abbate omnia necessaria. In Regul. Sancti Benedicti cap. 55.

PECVLIARITAS. FR. Religiosorum vitium contra paupertatis votum, quae communiter proprietas dicitur: [Hoc autem praedicto fratri, et Coepiscopo nostro omnino dicere studet, vt peculiaritatem quatuor, aut quinque Monasterii Monachis studiosissime compescat. D. Greg. lib. 10. epist. 22.

PECVLIVM. ouium, et pecudum grex. [De his, quae Parochus in terris, vineis, mancipiis, atque peculiis quicumque fideles obtulerint, antiquo rum canonum statuta seruentur. Synod. Aurelian. I. can. 17.] Et Fulbertus epist. 96. deuastationes pestiferas describens, inquit; [Peculia sola remanebant in pascuis, nullo astante pastore.] Quia vero in prioribus mundi saeculis tota fortunae facultas in pecudibus consistebat, hinc pecunia, et peculium monetae quantitas appellata deinde fuit. FR. Peculium in significatione gregis habetur in l. si quis caballu. de eo, qui peculium etc. Glossa in Clement. de verb. signif, cap. 1. haec addit. [Nota differentiam inter denarios, et pecuniam, quia denarius est, qui pro decem nummis olim computabatur; pecunia vero proprie est substantia de pecoribus proueniens: tamen hoc hodie commimiter accipitur pro eodem.] vide Pecunia. Ceterum Peculium armentum et gregem animalium significat. I. si quis Caballum. de eo, qui peculium etc. De differentia pecuniarum. Vide Moneta.

PECVLIVM profectitium, aduentitium, castrense, et quasi castrense quid sit. Vide DD. in . 1. Inst. Per quas pers. nob. acq.

PECVNIA. FR. nedum nummos; sed etiam omnia fortunae bona significat. [Torum quic quid homines habent in terra, omnia, quorum domini sunt, pecunia dicitur. Ideo autem pecunia vocata est, quia antiqui quod habebam in pecoribus habebant. can. totum. 1. quaest. 3.] Atque nomen pecuniae etiam iura continet quam doque. ff. de verb. signis. l. pecuniae, Item et rem quam libet. ff. de legatis. 3. l. quisquis item quan doque ea tantum, quae consistunt in pondere, et mensura. ff. de legat. 1. l talis scriptura. Pretium tamen non consistit, nisi in numero tantum, vt instit. de empt. et vend. . item pretium.

PECVSCVLVM. paruum pecus. [Omnia pecuscula secum inuasores abegerunt. In vita Sancta columbae.

PECVS. apud Tertullian. reperitur semel in sensii partus in vtero matris exstincti. [Cum hebete vnco, quo totum pecus adtrahitur violento puerperio. lib. de anim. c. 25.

PEDAGIVM. seu Pedaticum. FR. datium, et tribustum, a viatorib. soluendum, [Cum pedagia, guda gia, salinaria tibi Legatus interdixerit memoratus: Auctor itate Apost. duximus declarandum, illa esse ped agia. salinaria, guidagia interdicta, quae non apparent Imperatorum, vel Regum, vel Lateranen. Concilii largitione concessa, vel ex antiqua consuetudine, a tempore, cuius non exstat memoria introducta. De verbor. signis. cap. super.] Vbi Glossa sic exponit: [Pedagia, quae dantur transeuntibus in locis constitutis a Principe etc. Guidagia, quae dantur pro ducatu per terram alicuius, vt securus vadat. Salinaria, ole dantur pro sale: omnia ista dicuntur porta.


page 463, image: s497

toria.] Quae ped agia nonnisis a Regibus, et absolutis Principibus imponi possunt. cap. inno vauimus. de censib. et exactionibus. Vbi Glossa mutas auctoritates cumulat. Et in 5. Decretal. tit. 40. cap. 25. ibi etiam Glossa. Item pedagia, et guidagia a Iure Canonico, et Ciuil. sunt regulariter damnata. de Censibus. in sexto c. 4.:||: Aliquando pedagia mercedem Iudici, et Cutiae Ministris pro aliquo accessu ad locum determinatum ratione necessariae inspectionis debitum, intelligitur.

PEDANEVS IVDEX. Vide Iudex Pedaneus.

PEDATVRA. pedatio, cum vites pedaminibus fulciuntur, talem enim sensum S. Remigii Rhemensis Episcopi verba in eius testamento praebent, vbi sic habetur: [Delegoque Benedictae filiae Hilariae Diaconae ancillam nomine Nocam et vitum pedaturam, quae suae iungitur vineae.] Apud aliquos tamen Scriptores Ecclesiasticos legitur mendose Pedecura.

PEDECVRA. Vide Pedatura.

PEDIBVLVM. inuenitur hoc vocabulum in vita SS. Fructuosi, et Sociorum, hoc pacto: [Qui cum sensisset pedibulum ipsorum confestim surrexit, et prodiit foras ad eos in soleis.] Vbi Cardinalis Baronius, et Bollandus existimant significare virgam Lictoris, qua solebar protas pulsare, quando Consul ingredi volebat; sed ego magis strepitum ambulantium pedum significare puto, vnde Pedibulum, quasi diceretur Pediambulum, quod ex Gregorii Turonensis verbis lib. 3. hist. cap. 15. euidens sit, vbi sic ait: [Quibus pergentibus audiunt pedibulum equitum currentium.

PEDISEQVVS. Vide Deiuidus. Sequax. Sequipes. Subcisiuus.

PEDITO. frequentatiuum uerbum a Pedo, as, id est, pedester iter facio. [Cursores Papae etiam peditando debent esse ante eum. Dauantria in suo M. S. Caeremoniali,] vbi saepe verbum hoc replicat.

PEDVLE. Vide Suggesium. Suppedaneum.

PEDVLES. lintea calce amenta, seu quid simile ad pedes tegendos, vt supra tibialia ferre so lent Orientales; nam antiqui Monachi induti cubabant, exceptis pedibus, vt ex sequentibus verbis colligitur. [Vt de caligis pedules abscinderentur, quatenus praeter pedes totus Monachus iaceret vestitus. doleb at enim nonnullos in religioso habitu ad sanctitatis incuriam tibiis dormire nudatis.] Hodie tamen a dominicanis obseruantibus haec regula obseruatur, et proprie tibiale breue, quod pedem tantum munit, significat. De quo Dauantria in suo Caeremoniali M. S. de domesticis Papae indumentis scribens, sic ait: [Et habere debet caligas de panno rubeo sine pedulibus, et cum staphilibus.] FR. de hoc vocabulo mentionem facit Vlpianus. lib. 34. tit. 2. l. 25.

PEIERARIVM. sic locus ille inf amis, in quo gloriosi Martyres ad danda Idoli s thua, et peierandum ab Idolatris cogebantur, de qua actione diximus in dict. Caeremonior. Facio, et infra in dict. Prolto, et Thurisico dicemus. [Et ceterorum Martyrum, quorum nomina subicio, Bassi in peierario, Mappalici in quaestione, Fortunionis in carcere. Cyprian. ep. 22.] In aliquibus tamen Codicibus mendose Pererarium, et in Codice Vaticano Imperarium legitur, quas dictiones Pamelius Commentator se non intelligere fatetur.

PELAGIANI. FR. Haeretici a pelagio Monacho ita appellati, qui diuinae gratiae liberum arbitrium anteponens, nostram tantum voluntatem ad exsequenda diuina praecepta sufficere asserebat. 24. quaest. 3. can. 39. et dist. 4. can. si ex bono in malum.

PELAMIDES. pisces vnde dicti. Vide Esox.

PELLAX. expulsor, et verbo pello deriuatum. [Nec factione pellaci inimicum suorum (id est porcorum) requirere possessorem. S. Chrysologus. serm. 17.] vbi de Christo Doemonum expulsore, et de Daemonibus in sues introire cupientibus loquitur.

PELLEX. FR. meretrix. [Pellex autem quasi pa/llac, id est, quasi pallaki\s2, vt pleraque alia, ita hoc quoque vocabulum de graeco fiexum est. Gell. lib. 4. cap. 3.] Sed potius a dictione graeca pe/llh, nempe, mulctra; nam vt ait Valla. lib. 6. Elegant. Pellex a blandiendo dicitur, quod idem est, ac mulcens, quam quam ipse latinum nomen a verbo pellicio deriuari putet; sed etiam hoc verbum dici potest a graeco pe/llh etymon trahere. Itaque Iunii Lexicon differentiam facit inter pallacam, et pellicem; nam pallaca est, quae cum coelibe fornicatur; pellex vero, quae cum vxorato. in dict. pallaki\s2. Diuus autem August in epist. 2. Petri inquit, quod Pellices cicantur meretrices a pollutione, vel pellis formositate, qua incautos alliciunt, et decipiunt; in qua tamen epist. Petrus de adulteris hominibus loqui videtur; et translatiue de pseudoprophetis; dum inquit: [sectas non metuunt introducere, blasphemantes etc. oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti pellicientes animas instabiles etc. Superbia enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis Iuxuriae eos, qui paululum effugiunt, qui in errore conuersantur: libertatem illis promittentes, cum ipsi serui sint corruptionis. 2. Petr. cap. 2.

PELLICATVS. FR. Actus, quem pellex exerct. [Sororem vxoris tuae in pellicatum ipsius non accipies, nec reuelabis turpitudinem illius adhuc illa (id est, vxore) viuente. Leuit. 18. 18.

PELLICIVS. mundus, atque corpus a Petro Blesensi intelligitur. Serm. 26. [Nunc scio vere quia misit Dominus Angelum suum et eripuit me de manu Herodis, id est, pellicii, id est, corporis,] et inferius. [Pellicius enim a pelle dicitur.] et sub hoc vocabulo mundum etiam intellexerat, [Nunc scio vere, quia eripuit


page 464, image: s498

me de manu pellicii, id est, Mundi. Ibidem.

PELLICVLA. corrigia calceamentorum pellicea: [Pellicula caligae, et cingulum, et si quid aliud perierit, qui perdiderit increpabitur. in Regul. S. Pacomii reg. 120.

PELLITI SATELLITES. FR. Ita Gothi protectores corporis regii a Sidonio lib. 1. ep. 2. vocantur, quod pellibus induerentur. Vide Sauarum. Ibid.

PELTA. FR. pe/lth paruum scutum. [Fecit quoque Rex Salomon ducenta scuta de auro purissimo, sexentos auri siclos dedit in laminas scuti vnius: et trecentas peltas ex auro probato, trecentae minae auri vnam peltam vestiebant; posuitque eas Rex in domo saltus Libani. 3. Reg. cap. 10. Deditque Ioiada Sacerdos Centurionibus lanceas, clypeosque, et peltas Regis Dauid, quas consecrauerat in domo Domini. 2. Paralip. cap. 23. 9.] Forrasse ita denominatum fuerat hoc scutum ex oppido Peltarum in Phrygia, a quo contiguus campus Peltinus appellatus erat. Strabo. lib. 12. cap. 13. vn de amazonidae peltae dicebantur haec scuta. At Plinius lib. 12. cap. 5. inquit amazonicas peltas ad formam foliorum fici indici fuisse: Virgilius vero 1. Aeneid. lunatas vocat:

Ducit amazonidum lunatis agmina peltis.
Penthesilea furens.

Et 11. Aeneid.

--- seu cum se Martia curru
Penthesilea refert, magnoque vlulamte tumultu,
Feminea exsultant lunatis agmina peltis.

Erant insuper aeratae. Idem. 7. Aeneid.

Aerateque micant peltae.

Atque am azonicas etiam Nonius, et Sueton. in Nerone Claud. cap. 44. appellant, qui de eodem sic ait: [In praeparanda expeditione primam curam habuit deligendi vehicula, portandis scenicis organis, concubinasque, quas secum educeret, tondendi ad virilem modum, et securibus, peltisque amazonicis instruendi.] Causa vero introductionis huius generis scutorum a Diodoro Siculo lib. 15. Biblioth. ita affertur: [Mos fuerat Graecis hactenus prolixa gestare scuta; sed cum haec propter grauitatem ad motum impeditiora forent, scuta abstulit Iphicra tes atheniensis, et peltas modice conformatas substituit, duo praecipue hac innouatione spectans, tum vt corpus satis tegeretur tum vt leuitate agiliora ad vsum essent. Commoditas haec experimentis statim probata, effecit, vt qui a scutis pridem hoplitae dicti fuerant, tum a pe litis Pel tati nuncuparentur.] Quod scutum Cetractiam dicebatur, eiusque scutiferus Cetratus. [Nocte cetratos, quos peltastas vocant, loco opportuno inter bina castra in insidiis abdiderat. Liu. lib. 1. bell. Macedon.] et idem lib. 1. bell. pun. [Hispani sine vlla mole in vtres vestimentis coniectis ipsis Cetris superpositis incumbentes, flumen transnatauere.] Et Virg. Aeneid. 7.

Laeuas cetra tegit, falcati cominus enses.

Alii tament hunc Virgilii locum Certa legunt.

PELTASTA. et Peltatus. Vide Pelta.

PENDENS. Baldachinum. Caeremonial. Episcop. Eius Synonyma. Vide Baldachinum.

PENDERE SENTENTIAM, quam Tertullianicam phrasim se non intelligere fatetur Pamelius, ex eo quia nouum sibi videtur, tale verbum cum accusatiuo coniungi; sed noster oculatissimus Latinius Pendere pro soluere intelligi demonstrat. Verba autem Tertulliani de resurr. Carnis. c. 17. talia sunt: [Et ideo in quae de suo sussicit, eorum interim sententiam pendit.] Fr. Sed proprie pendere sententiam, sustinere condemnationem significat. [Indignantur mariti, si audiant adulteros viros pendere similes adulteris feminis poenas. can. indignantur. 23. quaest. 6.] Vbi Glossa sic exponit: [Pendere, id est, sustinere, a Pendo, pendis.

PENSILIS IACTATIO. Vide Oscillum.

PENSIO. Vide Angaria. Burdatio. Calcariae. Firma.

PENSIONARIVS. Vide Firmarius.

PENTACONTARCHVS. penthko\ntarxos2, id est, Praefectus quinquaginta militum. [Et post haec constituit Iudas Duces populi, Tribunos, et Centuriones, et Pentacontarchos, et Decuriones. 1. Macob. c. 2.

PENTALORIS. Vide Triloris.

PENTATEVCHVM. penta/teuxon, id est quinque Sac. Scripturae Libri Mosaici, qui suut Genesis, Exodus, Leuiticus, Numeri, et Denterono mium. Quod volumen omnibus aliis antiquius creditur; nam, vt Ioseph Hebraeus refert, licet inuenirentur Characteres tempore Moysis, non tamen libri reperiebantur, nec vlla lex scripta. FR Et hi sunt quinque libri Moysis, quos proprie Thora hebraice, id est, legem appellat D. Hieronymus in prol. galeato, eodemque modo ab Arabibus appellantur, atque his tantum quinque libris credebant Esseni. Vide Esseni

PENTECOSTALIS. FR. Adiectiuum ad Pentecosten pertinens. [Circa processionem Pentecostalem. In Decretal. de praesumpt. cap. 15.] De Processione Rogationum loquitur, quae ante Pentecosten fit.

PENTECOSTARIVM. sic appellatur a Graecis liber, in quo preces pro tempore Paschali conrinentur.

PENTECOSTES. penthkosh/, id est, Quinquagesima, quia hoc sollennissimum Pascha post quinquaginta dies a Pascha azymorum celebratur, in qua Hebraei traditionem legis a Deo Moysi factam sollemniter commemorabant. FR. Glossa in cap. vnico Clementin. de reliq. et vener. Sanct. . Pentecostes, haec habet: [Pentecostes sic dicitur a pente, quod est quinque (facit de decimis cap. 1. in fin. et quod ibi notatur,) et coste decem, quia quinquies decem


page 465, image: s499

dies sunt inter festum Resurrectionis, et Pentecostes, computato vtroque festo, et quidam declinant Pentecoste pentecostes, alii vero hoc Pentecostes indeclinabile]:||: Hoc Pente costes Pascha appellatur etiam Quinquagesima, Festum bebdomadum, Festium Messis, Festum Primitiarum. Et penes Hebraeos incipiebant praedicti dies quinquaginta a secunda die azymorum numerari, in quo die spicas metebant, vt Domino offerrent. In eo vero anno, quo Redemptor noster mortem subierat, dies secunda azymorum in Sabbato acciderat, in qua die cum prohibitum sit Hebraeis omne ser vlie opus, ideo in alterum diem, nempe, dominicum Resurrectionis obtulerunt manipulum spicarum Hebraei, quod non sine Prouidentiae diuinae mysterio occurrerat; nam manipulus ille, in altum eleuatus (iuxta eorum ritum) Christi resurrectionis symbolum fuit itaque eo anno cum ab Hebreis principium eorum quinquagesiniae numerari inciperet a Dominica; sic etiam eorum Pentecostes in Dominica concludebatur, eo prorsus die, quo supra sacrum Apostolorum Collegium Spititus Sanctus descenderat. Hoc enim pacto dubium a multis agitatum soluitur, quomodo, nimirum, eo anno in die Dominica hebraicum Pentecostes occurrerat. apud Bellarm. lib. 3. de cultu Sanctorum cap. 3. Melius tamen praedictum dibium, si rabbinicam obsernationem admitteremus, resolueretur, qua obseruatione cauetur in eorum Calendario ne azymorum pascha in die Lunae, Mercurii, ac Veneris ob sequentes rationes incidat. Non enim de die Lunae, aut Mercurii celebrant praedictum Pascha, ne scilicet dies Chepur in Veneris, aut Dominicae diebus cadat: Chepur siquidem remissionem significat, quod in septimo mense celebratur, in quo die coquere, aut cibos praeparare nequeunt, et iemnare debent a primis vesperis Chepur, vsque ad sequentes festiuas vesperas, cum apud eos maximus culparum vensae destinatus dies sit, itaque si in Lunae, vel Mercurii diebus Pascha celebraretur, caderet Chepur in veneris, vel dominicae diebus, et sequeretur quod per biduum abstineri debuissent a cibis, dum in Sabbato, vel antecedenter ad Chepur, si caderet in Dominica, vel subsequenter si idem in die veneris ventiret cibos praeparare, aut coquere nequirent. Subterfugiunt vlterius Pascha in die veneris ne cadens postmodum in Sabbato primus scenopegiarum dies praetermittere tenerentur ramos ex arboribus caedere, cum sit opus seruile, et in Sabbato prohibitum; nam ex cap. 23. Leuitici in prima die scenopegic praescribitur eis talis ramorum caesura, vt dictum est in dict. Hosanna. In anno igitur, in quo passus est Christus, iuxta Iunarem computum hebraicum, pascha venerat in die veneris, quem admodum idem Redemptor obseruauerat, qui rabbinicas traditiones minime curans, agnum comederat in die Iouis ad vesperas Paschae sequentis dici; sed secumdum rabbinicam obseruationem incedentes Hebraei pascha in die Sabbari celebrarunt, ne illud ex adductis obseruationibus in diem veneris incideret, et ideo comestio agni hebraica ad cenam veneris facta fuit, in quo die 10. vt Euangelista cap. 18. vers. 8. bene notauit: [Et ipsi non introierunt in praetori] id est, in die veneris, quando, nempe, Christus patiebatur, quia in illis vesperis manducaturi erant agnum paschalem, ideoque subdit: [Vt non contaminarentur; sed vt manducarent pascha.] Idemque manifestauit idem Euangelista, quod tale parasceue pascha non erat iuxta mosaicam institutionem, et apostolicam obseruationem, nam Christus cum Apostolis pridie, quam pateretur, id est, in Iouis die ad cenam comestionem agni celebrauerat, illa autem posticipata celebratio Hebraeorum rabbinica fuerat, et ideo in cap. sequenti subdit: [Erat autem paraseue paschae,] id est, vt non sine mysterio addit. [Parascane Iudaeorum.] Et cum eadem reflexione alibi. [Iudaei quoniam parasceue erat;] ad demonstrandum, quod talis paschae praeparatio secundum calculum Iudaeorum illius remporis fiebat; non vero iuxta lunarem computum a Christo Domino obseruatum. Quod ex Talmud comprobatur, in quo, vbi de Christi morte agitur, illam in die Paschae antecedenri accidisse legitur. Quae traditio si pro vera habeatur; dicendum neccsse est, quod manipulus spicarum in die Dominico tunc oblatus fuisset, cum pascha in die Sabbati celebrata esset. Quae responsio magia consona videtur; non enim pro diuina oblatione prohibitum erat spicas colligere, messemque exercere in die Sabbati, cum in ordine ad sacrificandum permissum quidem sit seruile opus in eodem Sabbato, sicur et pro sacrificio niactare victimas licitum erat; prima igitur opinio absque suppositi fundamento infulcita remanet. In eodem autem die, in quo penes Hebraeos propter festum Pentecostes recens frumentum Domino offerebatur, sub eadem frumenti specie Corpus Christi D. Petrus sacrificauit; primam enim Missam in hac die intra Cenaculum Sion celebrauerat. Pamel. tom. primo Liturg. Eccl. Lat. Antiquitus quando in hac die tempore Missae canebatur sequentia Veni Sancte Spiritus etc. resonabant etiam tubae, ad denotandum repentinum sonitum ab apostolis congregatis auditum, quando in hac die Spiritus Sanctus super singulos eorum descenderat. Item ob eundem significatum ex Ecclesiae tecto ignitas flammas proiciebant, ac rosas spargebant. Durand lib. 6. cap. 107. quod Messanae adhuc durat. Item per nomen Pentecostes rotum tempus praecurrens inter Resurrectionis Pascha vsque ad Pentecostes olim intelligebatur, huncque sensum habent verba illa in can. 43. Concilii Eliberini contenta, vbi dicitur': [Prauam insitutionem emendari placuit iuxta auctoritatem Seripturarum, vt cuncti


page 466, image: s500

diem Pentecostes post Pascha celebremus non quadragesimam, sed quinquagesimam.] nam per totum hoc temporis tractum sollemnes dies celebrabantur; ideo Tertullianus dixerat festiuitates Pentecostes Christianorum in numero Gentilium sollemnitates excedere dum ait: [Excerpe singulas festiuitates nationum, vix Pentecosten implete potuerunt] In quibus tamen diebus opera seruilia a Christianis exercebantur; quamuis opera spiritualia magis frequentarentur, et ideo ad instar Hebraeorum hi dies etiam Dies remissionis dicebantur, ac stantes fideles orationes fundebant. In quo tamen temporis cursu Maronitae in signum laetitiae carnem comedunt. Graeci vero per totam Paschae octauam tantum id faciunt. FR. Dicebatur pente costes tempus hoc festum immediate praecedens, sicut tempus immediatum ante pascha, Paschae dicebatur, vt in dict. Pascha dictum est. Item dicebatur Quadragesima. Vide Quadragesima.

PENTECOSTES MEDIA. FR. feria quarta infra octauam Pentecostes ita appellata, sicut Pascha medium, de quo dictum est in dict. Pascha medium. Qui loquendi modus reperitur in epist. S. Maximi Martyris in Collectan. Anastasii a Sirmondo edita in 8. vbi pag. 139. sic habetur: [Media pentecostes heri, quod fuit octaua decima mensis dies, qua sollemnitas agebatur sancta mediae pentecostes.

PENTECTES. FR. ita appellata fuit Synodus, quae a Latinis Quinisexta dicitur; quemadmodum graeca vox sonat, quia haec Synodus fuerat quinti, et sextii Constantinopolitani Concilii supplementum, in quibus canones minime constituti sunt; sed in dicto supplemento in Trullo de anno 707. celebrato, de quo dictum est in dist. Agnus Dei.

PENTEPITROPVS. pentepi/tropos2, erat vnus ex quinque procuratoribus, qui simul Collegium formabant: [Coniux quoque alterius cu iusdam Pentepitropi nomine Cosmia. In vita. S. Auxentii Archimandritae. 14. Februar.

PENTICA. FR. Romae S. Martini in Pentica Ecclesia ita appellata, alias in Portica. Torrigius de Crypt. Vatican. edit. secunda pag. 561.

PENTIFARIE. diuisim in quinque partes. [Per idem tempus, defuncto dicto Lothario, pentifarie regnum Francorum diuisum est. Chron. Casin. lib. 1. cap. 19.

PENTILORIS. Vide Triloris.

PENV. Vide Promptuarium.

PENVLA. inter Expositores est maxima contentio de huius vocabuli significatione, quo D. Paulus vsus est epistola secunda ad Timotheum cap. 4. scribens: [Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.] Ambrosius, Anselmus, et Haymon senatoriam vestem fuisse dicunt, qua vtebantur Romani Ciues extra Vrbem geniti, quando ibi ingrediebantur, et ideo ea indigebat Apostolus, vt Romam accederet; nam ex priuilegio Ciuitatis Tarsensis eius patria, ciuitate romana fruebatur. Baronius vero ad an. 58. volumen legis in aliqua oblonga membrana scriptum, et more hebraico innolutum fuisse autumat. Aliqui censuerunt Thecam librorumesse; sic enim textus syriacus habet, ac arabicus Vas librorum legit. Tertullianus lib. de Orat. cap. 12. Planetam fuisse existimuit, qua Missa celebratur, cum quo graecus textus concordat, qui felo/gion habet, et Graeci planetam praedictam sacerdotalem sic appellare solent. Tandem Hieronymus, Chrysostomus, Theophylactus, et alii exteriorem vestem hibernalem esse affirmant, quibus fauent Iuuenalis. Satyr. 5.

--- Et multo stillaret penula nimbo:

et Lampridius in Seuero Imp. vbi inquit: [Penulis intra Vrbem frigoris causa, vt senes vterentur permisit, cum id vestimenti genus semper itinerantium, aut pluuiae fuisset.] FR. De Penula varie apud Scriptores; qui affirmant fuisse oratoriam vestem, auctoritatem desumunt ex oratorum dialogo, qui Tacito inscribitur, vbi sic habetur: [Quantum humilitatis eloquentiae putamus attulisse penulas istas, quibus astricti, et veluti inclusi cum Iudicibus fabulamur.] Qui vero putant penulam fuisse senatoriam vestem, vtuntur auctoritate Lampridii in Alexandro Seuero, vbi ait: [Illum statuisse, vt senes penulis intra Vrbem, arcendi frigoris gratia, vterentur, cum olim esset vestimentum viatorum.] quia plebeiis senatoriae vestes prohibitae erant. Vnde Martialis lib. 13. epig. 1. differentiam facit inter rogam, quae est proprie senatoria, et penulam, quae est cuiuscumque conditionis vestis. inquiens:

Et toga cordylis, et penula desit oliuis:

Item Vlpianus in l. vestis. ff. de auro, et argentlegat. inter communia vestimenta, quibus viri, et feminae promiscue vtuntur posuit. Alii autem contendunt fuisse hibernalem vestem, ex Lampridio supra allato probantes, quia Imperator, vt ibi dicitur, earum vsum arcendi frigoris gratia senibus concesserat, et ex Quintiliano lib. 6. cap. 6. vbi ait: Poscenti penulam interrogatum respondisse fertur. [Si non pluet, non est opus tibi, si pluet, ipse vtar.] Sed alii contra cum pro aestiuo, tum pro hiberno tempore penulas diuersimode inseruisse malunt, quod et Horatio lib. 1. epist. ad Bullatium probant in primis, qui ita cecinit:

Penula solstitio, campestre niualibus auris,
Per brumam Tyberis, sextili mense caminus.

Secundo ex Suetonio in Claudio Netone cap. 48. vbi ille loquens de hoc Imperatore a Galba trucidato, inquit: [Vt erat nudo pede, atque tunicatus, poenulam obsoleti coloris superinduit] et cap. 49. idem de eodem refert, quod hoc indumento ab ictibus se defendebat: [Poenula ad vultus apposita.] (sic cum diphthongo in aliquibus Suetonii condicibus) Sed cum Nero


page 467, image: s501

Imp. vt refert Baron. an. 70. num. 2. ad diem 10. Iunii occisus fuerit, in qua die etiam ipse suam vxorem Octauiam occiderat. Ergo si astiuo tempore penula vsus est Nero, penulae diuersae pro diuersis temporibus conficiebantur, sed vtraque ratio minime concludere videtur; quia Horatii verba clare apparent ironice figurata, ac Neronis factum casuale fuerat, priusque credendum, quod Imperator penulam pro nocturnis necessitatibus, vt fieri solet, ad cubile praeparatam reperierat; itaque non obstat, quod talis penula hibernalis non fuisset. Redeundo igitur ad penulam, quam D. Paulus poscebat, de ea sic Tertullianus ait praedicto lib. de Orat. cap. 12. [Quorundam consuetudinem fuisse, positis penulis orationem facere: sic enim adeunt Idola nationes, quod vtique si fieri oporteret, Apostoli, qui de habitu orandi docent, comprehendissent; nisi si qui putant Paulum penulam suam in oratione penes Carpum reliquisse. Deus, scilicet, non audiat penulatos, qui tres Sanctos in fornace Babylonii Regis orantes cum sarabaris, et thiaris suis exaudiuit.] Et in lib. de Coron. milit. cap. 8. [Plus est, quod et Christus vestietur, habebit etiam penulam Paulus.] Ceterum D. Hieronymus lib. 3. adners. Pelag. penulam, seu lacernam interpretatur: lacerna autem in cuculli modum caput obtegebat.

PEPLVM. Vide Velum.

PERA. Vide Bursa.

PERAEQVATOR. FR. Taxatorem tributorum, et non exactorem tributi significat, vt Alciatus asseruit: [Vbi primum fabricis suis per praetoria domini tributa dissoluunt, dum antiquorum lacunas parca nituntur frugalitate repara re, et profligantia patrimonium fulcire culmi na. Indigenarum copia ad hoc tantum seruata, vt functioni publicae peraequatoris etiam vota transcendens numerus non deesset. Ennodius. epist. 6. lib. 1.] Vbi loquitur de Telonariorum, seu Publicanorum iniustitia, qui in transitu Larii fluminis prope Comum a transeuntibus exigebant vectigalia vltra taxam a peraequatoribus impositam. Peraequatores etiam dicebantur, qui taxam in pretiis rerum comestibilium imponebant. Cassiod. de formula magisteriae dignitatis, quos Romani Extraordinarios hodie vocant. Vide Catipanus. in fin. Item hoc officium Peraquatio dicebatur. Cod. Theodos. lib. 13. tit. 11. de Censitoribus. leg. 6. et 13.

PERANGARIA. Corrupte pro Parangaria. Vide Augaria.

PERDISSENA. et Perendissena. FR. ex D. Augustino, apud Gratiani Decretum. in can. quaeris. de Consecrat. dist. 4 vbi sic habetur: [Nempe saepe ita loquimur, crastinam, vel perdissenam, vel perendissenam Domini passionem dicamus, cum ille ante multos annos passus sit.] Vbi Glossa sic exponit. [Perdissenam, id est, per senum, scilicet, per sextum diem. Perendissenam, id est, perempto die seno, siue sexto, nempe, post sex dies, vno perempto.] Sic etiam Perdius diciturille, qui per diem vigilat. Gellius lib. 2. cap. 1.

PERDIVS. Vide Perdissena.

PEREGRINA COMMVNIO. Vide Communio peregrina.

PEREGRINA IVDICIA. Vide Duellum. Iuramentum. Iudicium peregrinum. Purgatio vulgaris. Purgator.

PEREGRINOR. FR. hoc verbum non satis expositum est a Glossatoribus epistolae primae Beati Petri, qui cap. 4. sic ait [Nolite peregrinari in feruore, qui ad tentationem vobis sit, quasi noui aliquid vobis contingat; sed communicantes Christi passionibus, gaudete.] Glossa ordinaria legit: [Peregrinari ab amore Dei] Hugo Card. [Deficere a statu fidei] Lyranus [Corpore elongari] Beda [Exttaneos a Christo] Dionysius Carth. [Deficere a statu fidei.] Sed omnes hae interpretationes a germano, et litterali sensu nimis distant; quia Peregrinari vsus est Latinus interpres ex graeco ceni\zesqai, id est, peregrinari, a verbo ceni\zw, quod proprie significat fieri peregrinum. et nouum in aliqua scientia, seu nouas doctrinas instruere, de quo vide Dogmatizo, in scapula in eius Iexicon, et alii: sensus igitur Apostolorum Principis talis videtur esse iuxta graecam vim verbi, nempe [Nolite mirari acsi esset quid noni, et peregrini, si in ardore tentationis vobis occurrat, ita vt videamini, quasi noui aliquid contingat, sed communicantes (id est, imitante) passionibus Christi, gaudere.] Quod syriaco rextu confirmatur, qui eodem loco sic habet: [Ne miramini in tentationibus, quas habetis, quasi quid alienum vobis acciderit; quandoquidem vestri probationem fiunt] sic etiam textus arabicus habet, nimirum, Nolite mirari: vbi nos legimus Nolite peregrinari. Dictio autem In feruore: significat ad similitudinem metallorum, quae per ignem probantur: quae phrasis familiaris fuit eiusdem Apostoli in eodem sensu. [In quo exsultabitis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus: vt probatio vestrae fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inueniatur in laudem etc. Ibidem cap. 1.] Peregrinandi licentiam quis dare possit. Vide Chorepiscopus.

PEREGRINVS. Vide Palmarum festum. Palmatus. Porticani. Romeus. Romipeta.

PEREMPTORIVS. mortifer, letalis [Quod sicut peremptoria est altitudo quaesita; ita et periculosissima oblata, non quod potestas, quae a Deo est, sit damnabilis, aut ordinatio diuina peccatorum sit obstetrix. D. Hieronym. de Ieiun. et tentat.] de dignitatibus ecclesiasticis loquitur. FR. inde in vtroque foro contentioso terminus vltimus citationum Peremptorius dicitur; de quo quid sit, et a quo fieri posset. Vide cap. Et hinc Sanctus. post can. 6. . De conuetione. 24. quaest. 3.