14 February 2004 Ruediger Niehl
text typed (without italics) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - Could not identify errata-list item: 548. 1. lin. 46. stadium
06/2006; 12/2006; 02/2011 Cornelius Amberger; Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
spell check partially performed; the special sign ||: (resp. [erroneously?] ||. ) inserted (see the explanation of the printer: page 18)


image: s001

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM,



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

HIEROLEXICON SIVE SACRVM DICTIONARIVM AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI ET CAROLO EIVS FRATRE ROMAE Ex Off. Bernardoniana Sub Signo Virtutis Anno 1677 Superior [abbr.: Superiorum] permissu Et privilegiis



image: s004

[gap: praeliminaria; body text (tomus primus)]

image: s391

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM, IN QVO Ecclesiasticae voces, earumque Etymologiae, Origines, Symbola, Caeremoniae, Dubia, Barbara Vocabula, atque Sac. Scripturae et SS. PP. Phrases Obscurae elucidantur. AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI, Olim Cath. Eccl. Viterb. Canonico Theol. Sac. Indicis Congregationis Consultore, Proton. Apost. Eq. Aurato, Com. Palat. ET CAROLO EIVS FRATRE Biblioth. Alexandrinae in Archigym. Vrbis Praefecto. OPVS Figuris ornatum, quod praecedit Index Criticus, ac subsequuntur SYLLABVS graecarum vocum exoticarum, de quibus in eo agitur, et CONTRADICTIONES APPARENTES Sac. Script. ab eodem DOMINICO conciliatae, et ex eius Schedis in hac tertia, et postuma impressione auctae. PARS SECVNDA. [gap: illustration] ROMAE, Sumptibus PONTII BERNARDON Via Parionis, sub signo Virtutis. M. DC. LXXVII. SVPERIORVM PERMISSV, ET PRIVILEGIIS.



page 359, image: s393

[gap: body text (tomus secundus)]

page 404, image: s438

NOEL. haec vox gallice Natalem significat, ideo in cantilenis noctis natiuitatis Domini iterari solct, sed Nohe proferendo. Alii tamen a Neumaut suo loco dictum fuit, deduci putant.

NOETIANI. FR. Haeretici. [A quodam Nocto vocati, qui dicebant Christum eundem esse ac Patrem, et Spiritum Sanctum; ipsamque Triniratem in officiorum nominibus, non personis accipiunt. Vnde et Patripassiani vocantur, quia Patrem passum dicunt. Sabelliani ab eodem Noeto puludasse dicuntur, cuius discrpulum perhibent fuisse Sabellium, ex cuius nomine maxime innotnerunt, vnde et Sabelliani vocati sunt. Hi vnam personam Patris, et Filii, et Spiritus Sancti astruunt. 24. quaest. 3. can. 39.] et can. His qui baptisma. 1. quaest. 1. Qui et iam ex eo quia in personalitate vnitam, et non distinctam Trinitatem praedicabant Vnionitae appellati sunt, de qui bus Prudentius in tit. contra vnionitas cecanit.

Cede prosanator Christi, iam cede Sabelle,
Depositorque Patris, Natique in sane negator.
Nonne Patrem violas, dum natum seine recusas?

Natum, id est, Filium intelligit, et non Patrem natum, vt quidam haereticaliter Prudentii sensum ex ignorantia construxit.

NOHISTAN. hebraica vox, quod aeneum opus significat, vnde in Sacra Scriptura ita vocatur aeneus serpens a Moyse in deserto erectus, et deinde ab Ezechia Rege confractus, vt aboleret Hebra orum idolatriam, quem illi offerentes sacrificia, et incensum adorabant. [Vocauitque nomen eius Nohestan. 4. Regum cap. 18.] Quod nomen a Rege ex contemptu inditum fuit. FR. Alii tamen ad hebraeum textum melius se conformantes, Nehusian legunt.

NOLA. Vide Campana. Tintinnabulum.

NOLARIVM. campanarum turris, de quo vocabulo saepe Romanus Vaticanae Basilicae Canonicus, qui tempore Calixti III. de praerogatiuis eiusdem Basilice sripserat. FR. in Ecclesia S. Mariae ad Martyres Romae reperitur talis memoria de anno 1270. [Factae fuerunt Nolae, et Nolarium: apud Torrig. de cryptis vatic. secunda impraess. pag. 561.] Vide Campanile:||: Mahometani tamen loco campanarum in altissimis, ac cylindraceis turribus ad Meschitas contiguis solent in carum culminibus quinqutes in die conclamando ad superstitiosas preces deperditum populum conuocare, et in die Veneris, qui semper est festiuus penes ipsos, conduplicatis vociferationibus dant praedicta signa. Parum quidem informatum in boc fe praebuit Hieronymus Dandinus in eius Itinerario ad Montem Libanum, dum asseruit Mahometanos septies in die, ad instar Ecclesiasticorum Christianerrm orare, quod falsum quidem est; nam ad Pieces solrm illi conuocantur ad auroiam, ad meridiem, ad vesperas, ad Solis occasum, et ad primam noctis horam transactam. Quin etiam male quasdam preces arabicas descripsit ibidem Dandinus, a peius interpraetatus est. FR. Quo ad vicissitudines Machometantatum precum fuse habetur ex Glossa in Clement. de Iudaeis, et Sarac. his verbis. [Quaelibet Mesquita habet vnum Sacerdotem de primis, et vnum Ministrum, qui vocatur Muerdem, quod sonat proco, qui supplet defectum campanarum, quas licet Sarraceni multum comendent, quia tamen Christiani in eis habendis praeuenerunt, nolunt eis vti.] Sed alia ratione in tutcico imperio prohibitas esse campanas in dict. Campana, iam ostendimus, sequitur itaque Glossa, inquiens: [Illius praeconis officiu est: quia horis, de quibus infra dicetur, ascendit turrim Mesquitae, quadratam, in qualibet parte sui fenestram magnam habentem, et ad illarum quamlibet clamat obturatis auribus cum digitis, vt vox fortius resonet in sua lingua verba haec sonantia. nil aliud posse, nis Deus, et Machometus eius nuntius: venite ad orationem faciendam in releuationem peccatorum nostrorum: et poslea submittit, legalip ale halla, quod est dicere, non est alius victor, nisi solus Deus. (haec arabica verba, vltimo dempto, sunt male allata) et haec verba omnes milites, Sarraceni portant in scutis suis: et adhuc submittit, Deus est omnipotens. Horae autem, quibus hoc facit (de quibus infra sequitur) sunt quinque. Prima est in Aurora, quam vocant Zalaraxophi, quae est dicere Oratio matutinalis. Et forte haec fuit causa erroris huius verbi secundum cum male recepti, cum ab illo praecone profertur, (id est, secundum cum, qui Glossatori retulit, quem antea nominauerat) secunde hora est in tertiis. Tertia in vesperis. Quana in completorio, quae resonat in cena. Qninta in crepusculo noctis, quae sua lingua resonat in tenebris; et qualibet istarum horarum Saraceni faciunt certas genuflexiones: sicnt de sero nes facimus ad laudem Virginis.

NOLVNTAS. voluntatis negatio. [Itaque cum dissentimus abeo, quod accidere nolumus, talis noluntas metus est, cum autem difsentimus ab co, quod nolentibus accidit, talis noluntas tristitia est. Diuus Augustinus de Ciuitate Dei lib. 14. cap. 6.

NOMEN. FR. id est, error: [Et metueret tanti nominis debitor nauigare. can. adnocauit. 24. q. 1. Ideo nisi eius nomine refutato, ceterisque consortibus huius erroris, cum nullo prorsus corum participare mensae dominicae puritatem. can. Nec quisquam. 24. quaest. 2.] Vbi Glossa per Nomen errorem intelligit:||: Mos est recitare in sacrificio nomina offerentum, pro quibus preces funduntur: [Ad communicationem admittuntur, et offertur nomen eorum, et nondum poenitentia facta, non dum exomologesi finita, nondum manus eis ab Episcopo, aut Clero imposita, Eucharistia illis datur.


page 405, image: s439

Cyprianus lib. 3. epist. 14. Energumenum, qui ab erratico spiritu exagitatur, huius nomen neque ad Altare cum oblatione est recitandum. Concil. Iliberit. cap. 29.] In ritu graeco, dum praeparatur panis in Altariolo pro sacrificio, ibi dum ministri seligunt aliquas particulas, nominantur personae secundum intentionem, tam vinae, quam defunctae, imponendo vnam particulam in patena pro quocumque nomine, quae omnes deinde consecrantur. Hoc enim fit, quia multi panem pro sacrificio offerunt, et cum non possit tota illa quantitas consecrari, sumitur ex quolibet pane vna tantum particula. vide Canon Missae, Diptychum. Oblatio.

NOMENCLATORIS PAPAE OFFICIVM. Vide Saccularius.

NOMICVS *nomiko/s2 legis doctor, qui *nomofu/lac id est, legum custos etiam dicebatur. In vitis tamen Patrum significat dispensatorem; fortasse quia in distributione leges monasticas prescriptas obseruabat. Alii putant fuisse Cantorum Praefectum.

NOMOCANON. distributio, siue collectio canonum, vox a Balsamone visitata. *no/mos2 cuim graece, latine legem significat.

NOMOTHETA. nomoqe/ths2 legum promulgator. Item Legislator.

NOMOPHYLAX. Vide Nomicus.

NONA HORA. Vide Horae Canonicae.

NONNA. et Nonnas, antiqua Monialis quam Galli Nonne vocant [Monachi, et Nonnae. in Synod. Confluentiae.] Vide Nonus.

NONNATVS. FR. ita cognominatus est S Raymun. dus Cardinalis, quia non natus est; sed ex latere mortuae matris chirurgicis instrumentis extractus fuerat.

NON NEGO. FR. id est permitto. [Imperatori non dono, sed non nego. can. tributum. 11. quaest. 1.

NONNVS. Monachus antiquus: [Iuniores priores suos Nonnos vocant. In Reg. S. Benedicti.] Vide Nonna.

NOO. si tamen non sit error scriptorum, pro nugo, [Dum hinc inde discurrerent cum ludentibus, et cachinnantibus pueris choros ducentibus, et friuola quaedam, et scurrilia noarent. Petr. Damian. lib. 4. epist. 17.] Vbi Constantinus Caietanus legit Boarent pro Noarent: ego tamen Nugarent corrigendum puto.

NORAX. FR. peccator in Isidori Glossa exponitur; alii tamen Noxas melius legunt.

NOSOCOMIVM. *nosokomei=on Hospitale. [Et primo omnium Nosocomium, id est, languentium villam instituit, in quo aegrotantes colligeret de plateis, et consumpta languoribus, atque inedia miserorum membra refouerent. D. Hieronym. espist. 39.] FR. de hoc vocabulo sit mentio in l. illud . 1. et in l. pen. cod. de Sacrosanctis Ecclesiis et in Authent de alien. et emphyt. . Emphyteusim per totum; licet in aliquibus exemplaribus mendose habeatur; cuius synonima. Vide Brephotrophiun. Hospitale. Orpbnotrophium. Xenodochium.

NOTA. cicatrix. Glossa in can. Monachus. dist. 77. Vide Notatus.

NOTAMEN. nomen, notatio. [Pro foribus autem petrae, scilicet, superpositae praefixa erant notamina, quorum interius busta iacebant. in translat. S. Benedicti. Abb. 21. Martii.

NOTARIATVS. Vide Tabellionatus.

NOTARIVS. officium Ecclesiasticum in primitiua Ecclesia institutum, quod per multa saecula durauit, quorum Collegium Schola Notariorum dicebatur, de qua saepe mentionem facit in eius Registro D. Gregorius Papa I. Erant tamen duplicis generis; alii Ordinarii, et alii Regionarii, hi ouram habebant Ecclesiae Romanae patrimonii, et saepe ad maiores dignitates promouebantur iuxta corum meritorum, seruitiorumque exigentiam. FR. Notarius dicitur a Nota. Glossa in can. Monachus. dist. 77. Vide Exceptor. Graphio. Protonotarius. Scriniarius. Tabellio. Item notandum quod quando in Menaeo Graeco sit mentio Sanctorum Notariorum intelliguntur SS. Martyres Marcianus, et Martyrius, non quod officium Notariatus exercuissent, vt nonnulli crediderunt; sed quia fuerunt lectores. Ideo in Martyrolog. Rom. sub eadem die 25. Octobr. dicitur, quod Martyrius fuerat Subdiaconus, et Marcianus cantor. Sed Subdiaconus est I ector apud graecos, idem etiam Cantor, quem Latini Confessorem Psalmistam dixere, vt in dict. Confessor . Tandem Confessor. diximus. Itaque Lector. et Notarius erant synonima in Ecclesia Romana, vt colligitur ex can. 9. dist. 77. vbi sic habetur [Monachus vero Nouitius morum honestate fulcitus, continuo Lector, vel Notarius, aut certe defensor effectus, postres menses exsistat Acolytus etc.] et ibi Glossa pro Defensore exorcistam intelligit. Igitur dum Menaeus graecus Sanctos Marcianum, et Martyrium Notarios appellat, et Martyrolog. Rom. cosdem Subdiaconum vnum, et Cantorem alium vocat, et Lector Subdiaconus, et Cantor, et Notarius promiscue nonnunqu am accipiuntur; intelligendum ergo est, hos Martyres non officium notariatus; sed ordinis exercuisse: confirmatur praeterea ex Balsamone, qui Notarium a notis musicalibus, siue Lectores a perlegendis notis appellat in can. 62. Trull. de his duobus Sanctis Martyribus agens his verbis. [Quae fiebant in Sanctorum Notariorum festo a Notariis pueros docentibus, cum scenicis personis forum obeuntibus, ante aliquot annos exoluerunt Sanctissimi illius Domini Lucae Patriarchae decreto] Sed Notarios pro Ludimagistris numquam legisse memini, hic asse rere indncor fuisse hos cantores, siue Lectores, vt supra visum est, qui pueros notas canendi docebant, et aliquas cantilenas cum scenicis personis forum obeuntibus canebant. Hinc fortasse


page 406, image: s440

eadem erat Romae Schola Cantorum, ac Schola Notariorum. Nam Notarii Regionarii, qui Acta Martyrum scribebant, non erant plusquam septem, totidemque Diaconi regionarii, ac de fensores regionarii, si ergo isti septem regionarii Notarii scholam habebant, quare non de septem Diaconibus, defensoribusque scholas habuisse dicatur? Quid autem D. Gregor. in suop regist. lib. 4. epist. 14. ad 10. Archiepisc. Rauen, intelligat per illud adgium, non facile pereipitur, dum inquit: [Deinde graue mihi est, quia irrisiones illas, quas habere Notarii adhue pueri solent, vsque hodie fater meus Ioannes in lingua sua retinet.] Et inferius [Emenda illos mores Notarii.] quos inquam mores prauos solent adhuc pueri Notarii habere? Quare puto de Baiulis potius esse sermonem, qui linguae libertatem, et offensiuos morum terminos habere solent, et maxime in pueritia; Notarii enim dicebantur etiam Baiuli, si Glossario Basil. credendum sit a Calepino in dict. Notarius adducto. Notarii officium, id est, graphium, po test in diebus festiuis exerceri, quod seruile non est. Ita Vestius de stylo Datariae: errat tamen Glossa in etymologia huius nominis.

NOTATVS. FR. aliqua nota infamis [An vero notatus aliquis sit, et reprehensibilis. can. si testes omnes. 4. quaest, 2. et 3 . Item testium] Quare cicatrix in facie ad reminiscentiam alicuius infamiae Nota dicitur. Vide Nota. Et excommunicare est infamia notare. Vide Noto.

NOTHVS. vide Manzer. Tremuis.

NOTO. FR. excommunico. [Illicita ergo excommunicatio, (ut ex praemissis apparet) non laedit eum, qui notatut: sed illum, a quo notatur. I Et inferius [Sicut ab imprudentibus familiae potentum pro peccatis dominorum consueuerunt notari. can. certum est. 24. quaest 3.

NOTORIA. ita vocabatur epistola, vel accusatio, qua de lictum iudicibus denuntiabatur, siue citatio sub poenis etc. [Circumcelliones quosdam, clericos Donatistas cura eorum, qui publicae disciplinae inseruiunt, praemissa notoria, ad iudicia, legesque perduxit. August. epist. 160. Qui non accusantibus nostris; sed illorum notoria, ad quos tuendae pacis vigilantia pertinebat, praesentari videntur examini. Idem epist. 159.] Vide Elogius.

NOTORIVM. FR. dupliciter dicitur, vel per confessionem delinquentis, vel per per sententiam, Glossa in cap. 7. de cohabit. Cler. et Mulier. Vide Diffueor. Differentia autem est inter notorium, et publicum, nam notorium licet publicum dicatur; publicum tamen non semper dicitur; ratio enim differentiae cst quia notorium, tunc dicitur, quando nempe adest euidentia facti; publicum vero ex sola fama non raro di citur. argum. ex cap. 8. eiusdem tituli.

NOVALE. FR. dicitur terra de nouo culta, et redacta ad agriculturam, quae numquam fuerat culta in memoria hominum. Glossa in cap. 1. de verbor, signis, et Innocent. III. in 5. decretal, cap. 21. de verbor. signif. [correction of the printer; in the print cap. 21. ] inquit [Quid per nouale vocabulom intelligi debeat tua fraternitas requisiuit. Licet autem quidam dixerint, quod nouale sit terra praecisa, quae anno cessat:] Haec assertio habetur in ff. de verbor. signif. l. silua cedua . penult. Sequitur ibidem. Innocentius. [Aliis asserentibus, quod ex silua, quae [correction of the printer; in the print quod] arboribus exturpatis ad cultum redigitur, fieri nouale dicatur: quarum vtraque interpretatio ex ciuilibus legibus colligitur.] Haec secunda assertio inuenitur in l. illam. ff. de temrino. mo. l. vlt. . antepen. Sequitur idem Innoc. [Nos igitur inquisitioni tuae Reuerentiae, quum eam credimus, prae decessorum nostrorum intentionem fuisse cum piis locis indulgentiam de noualibus concesserunt, vt nouale intellexerint agrum de nouo ad cultu redactum, de quo non exstat memoria, quod aliquando cultus suisset.] Haec autem Innocentii opinio confirmatur Hierem. cap. 4. vbi habetur. [Haec dicit Dominus vito Iudas, et Ierusalem, nouate vobis nouale, et nolite sedere super spinas.] nam terra quae spinas germinat inculta est.

NOVATIANI. FR. Haeretici, a Nouato Presbytero Rom. qui contra Cornelium Papam se erexerat, conatusque est ex cathedra eum deponere, apostata effectus, iam baptizatos rebaptizabat. 24. quaest. 3. can. 39. Vide Cathari.

NOVECVPLVM. FR. multiplicatio vnitatis per nouem vices, sic in legibus Visigothorum; sed potius Nouuplum, sicut Decuplum, et Septuplum etc. dicendum esset.

NOVEMDIAL. Vide D. Aug. in dict. Missa defunctorum:

NOVERCOR. FR. Esse contrarium, et malignum ad instar Nouercae, translatiue aduersari siguificat; sic Negligentia eruditionum Nouerca. id est, contraria dicitur. Vide Negligentia. [Fortuna sibi nouercante etc. captus est. Anonym. Cansin. Monachi. Chron. an. 1205.

NOVITIOLVS. Neophytus, siue potius Catechumenus. [Sed praecipue nouitiolis istis iminet, qui cum maxime incipiunt diuinis sermonibus aures erigere, quique catuli infantiae adhuc recentis, nec perfectis luminibus incerta reptant. Tertullian. de poenit. cap. 6.] Vide Cataechume. nus. Neophytus.

NOVITIVS. Vide Neophytus.

NOX. FR. cuius sunt quatuor partes. Conticinium, Intempestum, Gallicinium, Antelucanum. Gloss in can. superueniente. 1. quaest. 1. Sed Isid. lib. 5. etym. septem partes diuidit, nempe Vesperum, Crepusculum. Conticinium. Intempestum. Galliticium. Matutinum, et Diluculum de quibus diserte Archidiac. in d. can. superueniente. Vide Nocturnus. Et melius Censorinus de die natal. cap. 24. et ibidem Lindembrogius.

NOXA. et Noxia. FR. verba intaer se significatus differen tis, quod explicatur hoc versu.



page 407, image: s441

Noxia delictum, delinquens noxa vocatur.

. noxa. Instit. de noxal. act. Gloss in cap. consuluisti. de regular. et trans. ad relig.

NOXAS. Vide Norax.

NVDIPEDALIA. ita vocabatur ritus ille antiquorum, cum in signum poenitentiae nudis pe dibus in processionibus, vel aliis ecclesiasticis, publicisque functionibus incedebant. Tertull. in Apolog. cap. 4. et in lib. ad Vxor. D. Leo Papa serm. 4. de ieiun sept. mens. D. Hieron. in cap. 2. epist. ad Galatas. Quod etiam Hebraeos occasione luctus, et poenitentiae obseruasse Ioseph. Hebr. testatur. Imo et Gentiles ad impetrandam pluuiam. [Aquilicia Ioui immolatis, nudipedalia populo denuntiatis. Tertull. adners. Gentes cap. 40.

NVDVS. Vide Inuestis.

NVLLIFICAMEN. nihileitas, nihilipenditas, epitethum, quod Tertullianus Christo Crucifixo tribuit, quia ad nihilum redactus erat. [Nullisicamen populi Christus crucifixus. lib. 3. contra Marcion. cap. 7.

NVMERARIVS. Arithmeticus, Computista. [Quod Bonifacii numerarii nostri suorum aliquid apud te interesse audiuimus. D. Greg. in Registr. lib. 10. cap. 16.] Vide Arithmetica.

NVMERORVM LIBER sacrae Bibliae. Vide Arithmus.

NVMERVS. Vide Litteratura.

NVMISMA SACRVM. quod solent fideles in coronis appendere, incoeperunt de anno 1566. qua occasione. Vide Famianum Stradam de Bello Belgico lib. 5. decad. 1. Quamuis antiquior fuerit deuotio numismatum sacrorum ex plumbo, vel stanno in peregrinorum pileis, quae Romae illis vendebantur, scilicet, de anno 1200. vt ex epist. 533. Innocentii Papae III. colligitur, in quibus ex vna parte erat effigies Vultus Sancti, ideo in eius epist. ait: [Vendentes Veroni. cas,] et in eius Bulla. Imo apud Robertum Montensem Abbatem in supplemento ad hist. Sigiberti legitur B. Virginem de anno 1183. cuidam fabrolignario apparuisse, eique sacrum numisma reliquisse, in quo erat effigies S. Salnatoris inculpta, et in eius circuitu legebantur verba: [Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem.] cui etiam iusserat B. Virgo, quod Episcopo Podiensi id deferret, vt per cius Dioecesim omnibus simile numisma deferre secum mandaret, ad fruendam quietem, et pacem, quod exsequutum fuit, atque ex tunc exstingui coeperunt dira bella, quae diu totam Europam affsixerant. Vide Agnus Dei. Bulla.

NVMVS. Vide Moneta.

NVNC DIMITTIS, canticum ad completorium. Vide Canticum.

NVNCIVS. FR. dicitur procurator, seu Agens: [Vt pro Bordinatis, qui fuerint in ipsis loci praed. per ipsorum nuntiorum manus destinentur in Bul. Caroli Magni apud Torrig. de Cryptis Vatic. pag. 508. secund. impress.

NVNDINAE. FR. quae sint habetur in ff. de Nundinis. Qui nundinas impetrat, facit in praeiudicium multorum, vnde breuiori tempore hoc prinilegium amittit, cum sit odiosum; secus si fiat in praeiudicium singularis personae. Postillator. in can. priuilegia. 26. quaest. 2. Vide Catabulum. Internundinium. Mercada. Panegyris. Torneta.

NVPTA. ponebatur ei velum in capite. Vide Mauortes, et annulus in digito. Vide Annulus.

NVTRIMAS. FR. nutrimentum, pabulum, cibus. l. de nonis, et decimis. De decimis.

NVTRIX. dicitur Ecclesia. Vide Ecclesia. FR. Quare christianae nutrices Iudaeorum infantes lactare prohibentur. Vide cap. 13. lib. 5. decretal. tit. 6.

NYCTAGES. et Nyctazontes, *nuktagos/, *nuktaze/ntes2, Haeretici, ita appellati, ex eo quia nocturnas vigilias, precesque damnabant. can. Quidam autem. 24. quaest. 3. et Isid, lib. 8. cap. 1. Qui etiam Lethargici dicebantur.

NYCTASTRATEGVS. *nuktastrathgo/s2, Nocturnus Strator, siue Capitaneus, Romae Praefectus vigilum dicebatur.

NYCTICORAX. *nuktiko\rac, nocturnus Coruus: [Factus sum sicut nycticorax in domicilio. Psal 101.] Noctuam volucrem communiter intelligunt Expositores. S. Paulinus epist. 26. Nycticoram legendum docet ex graeco *nuktiko/rh, id est, nocturna pupilla, quia eius pupillae noctu tantum vident. Noctua siquidem nullam proprsus cum coruo similitudinem habet.

NYMPHA. locus Romae in via Cornelia 13. mil. pas. ab Vrbe distans. Baron. in notis ad Martyrol. 19. Ianuar. FR. Item Nympha viri nomen; licet D. Ambrosius femininum esse crediderit, vbi Apostolus ad Colossen. cap. 4. ait: [Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham, et quae in domo eius est, Ecclesiam.] Nihilominus manifestatur esse marem; in textu enim graeco, et arabico, in quibus idiomatibus pronomen Eius est differens masculinum a feminino; in graeco au)tou=, et in arabico Baitu generis masculini legitur, quod ex Theophylacto confirmatur, qui ait: [Nympha vir egregius erat, qui et domesticos omnes fideles haberet.] Haud absimilis error ex ore cuiusdam egregii nostri temporis Contionatoris auditus est, qui dixerat Scapulam, cui Tertullianus sctibebat, nobiliffimam romanam matronam fuisse; quasi deficerent, inter Romanos similia: nomina femininae vocis, significationisque masculinae, vt Aquila, Catilina. Numa, Agrippa, et similia; quin et multi Romani vocati sunt Scapulae, vt Annius Scapula homo prouincialis, et equestris, maximae dignitatis, ac gratiae, familiaris Q. Cassii Proprae. toris, in cuius tamen necem cum aliis coniuratauerat. Hirtius commentar. 4. Cornelius Scapula Consul Anno V. C. CCCCXXVI. Liuius lib. 8. Hostorius Scapula bello egregius


page 408, image: s442

Britanniae post Plautium sub Claudio praefuit. Tacitus lib. 12. et in vita Agricolae Institution. lib. 3. c. 9. licet in aliquibus Codicibus appelletur Afterius Scapula pro Hostorio Scapula. P. Quintius Scapula cum cenaret apud Aquilium repente exspirauit. Plin. lib. 7. cap. 53. T. Quintius Scapula auctor, et concitator belli in Hispania cum Q. Aponio, a quibus expulsus est Trebonius Proconsul a Caesare vlteriori Hispaniae praefectus, cuius exitus traditur Commentar. 6. et Dio. lib. 43. Item Tertullo Scapulae scripserunt Marcus, et Commodus Impp. teste Marcello de offic. Praesidis. Scapula cui librum direxerat Tertullianus pro Christianis erat Carthaginis Praeses, qui censetur cognominatum fuisse Tertullum.

NYMPHAEVM. Fons ad Ecclesiae ianuam, vbi manus lauabant Christiani, antequam ad orandum ingrederentur. [Nymphaeum, et triporticum ante oratorium Sanctae Crucis. Anast. Biblioth in Hilario,] de quo passim idem Auctor.

NYMPHIVM. FR. locus fontis, siue [orig: siu] alterius rei intra Monasterii septa, de quo Ioannes Diaconus in vita S. Greg. Papae lib. 4. cap. 83. Non vero locus pro mulieribus destinatus, quemad modum salso existimauit Ioannes Mabbilon Benedictinus Monachus in notis ad praedictam vitam; mulieres enim intra Monasteria non habebant ingressum, et quod intra Monasterii atrium fuisset nymphium, ex eiusdem Ioannis verbis ibidem manifestatur, vbi sic inquit: [In cuius Venerabilis Monasterii atrio iussu Greg, iuxta nymphiom duae Iconae veterrimae artificialiter dispositae] vsque hactenus videntur.

NYSSA *nu/ssa, terminus, meta, et septa; vnde Incitaue equum iuxta nyssam prouerbialiter, pro co, qui in discursu extra terminum propositi digreditur; ideo monetur, vt inciter discutsum iuxta nyssam, id est, terminum. [Incita equum iuxta nyssam, et de festo discurre. D. Greg. Nazian. in serm. Paschae.] Ac idem adagium sub nominae Metae replicat in serm. Natiuitatis Dominit inquiens: [Ne velut equi feruidi, et intractabiles posteaquam rationem, et sessorem excusserimus, et religiosam cautionem pulere nos septis cohibentem, procul a meta curramus.] Vide Meta. FR. puto, quod a Nyssa, nempe, septum, etymon trahat Nassa latinum, italumone vocabulum septum, scilicet, ex viminibus contextum, intra quod capiuntur pisces.

NYSVS. FR. vox Syracusana, id est, claudus, ideo Syracusani Bacchum Die-nysum, ex *dio/s2, et *nusos2, id est. Iuppiter claudus appellabant. Nam, vt refert Nonnus in Dionysiacis.

--- Capiens Atlantide cretus
Hinc Bacchum, patris illum de nomine dixit
Mox dionysum, quod gestans haec pondera tanta
Poplite claudus iit Saturnius ipse granato.
Namque Syracusii soliti sunt dicere Nysum,
Claudum. Hic assutus, nuper natusque vocatus
Tum fuit: ipse parens foemori nanque afsuit illum.

Apud Natal. Comitem lib. 5. Mythol, cap. 13. Hinc Nyseus non est nomen Bacchi; sed illius patronymicum, in quo errauit Calepinus, vt ex Ouid. lib. 4. Metam. colligitur, qui sic inquit.

Thuraque dant, Bacchumque vocant, Bromiumque, Lyeumque,
Indigenamque, satumque iterum, solumque bimatrem.
Additur his Nyseusque, indetonsusque Thyoneus,
Et cum laeneo genialis consitor vuae.

Sic Chori nysael Propert. lib. 3. eleg. 17. Palmes nysaeus vitigineus. Sil. lib. 7.

Festas nysaeo redi mite palmite mensas.

Quod pro libitu cum diphthongo, vel sine scribitur, et idem significat ac Baccheus, licet autem aliquando pro Nyseo, siue Nyfaeo, Nysias, Nyseidos, vel Nyseidis reperiatur, vt apud Ouid. 3. Fastorum habetur: [Nymphae nyseides] in etiam pro Baccheo. Baccheis, Baccheides vsurpauit Statius 2. syl. Itaque si vera esset Calepini assertio Bacchus cognominari deberet non Dionysus; sed dio-nyseus, vel dio-nysaeus.

O

O. FR. haec littera in sAcra Scriptura est perfectionis nota. Vide Ephron.

OASENA DEPORTATIO. FR. exilium ad quendam Aegypti locum, qui Oasis dicebatur, de qua poena fit mentio in Theodos. Codice: [Oasenae deportationi constringendis. lib. 9. tit. 32.

OBAVDIENTIVS. oboedientius. [Quid igitur obaudientius potest esse, quam vt Christi sequamut exemplum. D. Ambros. epist. 32.

OBDVCO. quid significet apud Textullianum. Vide Traduco.

OBEDIENTES. FR. Haereticorum secta. [Oboedientes vocant, qui ex oboedientia omnia faciunt, osculantur se mutuo ex oboedientia, et alia turpissima faciunt, quae honestatis gratia


page 409, image: s443

praetermittenda puto vt patuit de societate Barelotti Bononiae, qui omnia habebant communia, vxores filios, diuitias. Ferdinandus Cordubensis in tract. de exigendis annatis. cap. de Oboedient.

OBEDIENTIA. FR. in can. sciendum. 8. quaest. 1. sic commmendatur. [Oboedientia victimis inre praeponitur, quia per victimas aliena caro, per oboedientiam vero voluntas propria mactatur etc. quod contra ariolandi peccatum inobedientia dicitur, vt quanta sit virtus oboedientiae demon stretur. Ex aduerso ergo melius ostenditur quid de eius laude sentiatur. Si enim quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idolatriae nolle acquiescere; sola est, quae fidei meritusn possidet oboedientia, sine qua quisquis infidelis conuincitur, etiam si fidelis esse videatur.] Vide Obaudientius.

OBEDIENTIALIS. FR. chori distributor. [Singuli Canonici, qui ad matutinas surrexerint, accipiant per manus obe dientialium, qui ad hoc fuerunt instituti, duos denarios etc. Innocent. Papa III. apud Torrig. de. Crypt. Vatic. impress. 2. pag. 306.

OBELISCVS. et Obelus. Vide Asteriscus.

OBEROS. FR. Curtis ruptura, seu agressio curtis alienae l. si mulier. l. si quis peculium. de homine in curte aliuna, et l. si seruus. de culpis seruorum.

OBESVS. FR. in duobus contrariis significationibus vsurpatur; aliquando enim Obesus, teste Nonnio, pro gracili, et colroso accipitur, aliquando vero pro crasso, et carnoso, eodem Nonnio, et Gellio lib. 7. c. 7. testibus, desumitur, in quo postremo significatu Hypocr. in aphorismis docuit: [Grassa, et obesa corpora, quae crescendi mensuram impleuerint, nisi cito ablatione sanguinis minuantur, in paralysim, et pessima morborum genera erumpere. in can. ne tales. de consecrat. dist. 5.

OBIECTIO. pro repraesentatione, vel suggestione: [In peccatis esse quatuor gradus dicunt Sancti Patres. Obiectionem, seu primum motum; luctationem, assensionem, et actum. Quorum duo quidem prima non esse poenae obnoxia; in duo autem, quae sequuntur poenam cadere. Balsamon in can. 4. Nicaenae Synodi.

OBITORIVM. Vide Necrologium.

OBLAGIVM. corrupte ex Eulogio. Vsurpatur hic terminus penes germanicos scriptores ad significandam panis, et vini oblationem, ibi Parochis pro iure funerali debitam.

OBLATIO. FR. [Ipsae enim res fidelium oblationes appellantur, quae a fide libus Domino offeruntur. can. videntes. 12. quaest. prima. Et quae pro remedio peccatorum, vel pro salute, et requie animarum suarum vunsquisque Venerabili Ecclesiae contulit. can. indigne. 12. quaest. 2.] Item pro benedictionibus nubentium, pro exsequiis mortuorum, pro emendis in absolutione excommunicatorum, pro legatis piis, vt colligitur ex extrau. comm. de decimis. Item pro fabrica. Item ratione alicuius sestiuitatis. Ibidem . de eleemosynis, seu oblationibus. Huiusmodi oblationes siue eleemosynae a largientibus in Ecclesia oblatae multis modis recipi vetuntur in can. oblationes. dist. 90. et ibi Glossa. Item Oblationes, quae Minutissimae dicuntur, nempe, pro sepulturis, et dandis poenitentiis. Ibidem . Insuper. Item oblatio significat Missam. Vide Missa:||: Ordo Romanus modum describit, quo Papa in pontificali celebratione oblationes panis, et vini, acceptare solebat. Descendebat namque ad Senatorium, locus autem erat hic pro Principibus destinatus, quibus propriis manibus oblationes recipiebat, tradens ipse postea panem Regionario Subdiacono, et hic secundo Subdiacono consignabat, qui eum in tobalia munda a duobus Acolytis delata, re. ponebat, quae Offertorium dicebatur. Vide Offertorium in fine. Archidiaconus autem accepta a Pontificis manu vini oblatione, illud in calice a Subdiacono sustentato infundebat, et illo impleto euacuabatur in aliud vas, ab Acolyto delatum; transibat deinde Pontifex per Matronarum locum, et ab ipsis eadem caeremonia adhibita, similes oblationes recipiebat. Episcopus uero [orig: uer] hebdomadarius, a populo panem colligebat, illumque in tobalia reponebat, et a Diacono associatus, vinum acceptabat; ex hac massa panis oblata Archidiaconus sumebat quantitatem pro communione populi sufficientem. Hoc peracto Pontifex in Throno sedebat, et offerebat vini ampullam in manibus Subdiaconi Oblationarii, hic autem eandem ampullam Archidiacono porrigebat, qui per colatorium argenteum (de quo in dict. Colaterium) insti Ilabat, et instillatum vinum in calice cum aliquibus aquae guttis delatae a Subdiacono imponebat. Surgebat a Throno postea Pontifex, conferebat sead Altare, vbi recipiebat oblationes a Presbytero hebdomadario; tandem Archidiaconus ex manibus Oblationarii sumens panem iam oblatum in Throno a Pontifice, ei iterum porrigebat in Altari, super quod Papa propriis manibus reponebat, et interim a parte dextera panis consecrandi Arcidiaconus calicem vino, vt supra, praeparatum collocabat. Hae caeremoniae etiam ab Episcopis in propriis Dioecesibus adhibebantur, sed minoribus sollemnitatibus; sicque a reliquis Sacerdotibus respectiue, qui propriis manibus panis oblationes a populo sumebant, ac in tobalia, a duobus Acolythis delata, reponebant. Erat enim dedecoris nota inter fideles antiquitus ad communionem accedere sine [orig: sin] praeuia oblatione, quod ex Sanctis Patribus manifestatur; vnde August. serm. 215. de tempore inquit: [Erubescere debet homo idoneus, si de aliena oblatione communicauerit.] Atque Cyprianus serm. de eleemos. aiebat [Locuples, et diues in dominicum sine sacrificio venis, et panem de sacrificio, quod pauper obtulit, sumis] Sed Cantores in


page 410, image: s444

Choro occupati aquam offerebant. [At Cantores, qui sunt de genere Leuitarum propter instantem necessitatem cantandi, non habent licentiam huc, illucque discurrendi, vt singuli offerant cum ceteris.: statutum est eis, vt penitus non sint extorres a sacrificio, custodire aquam, et hac vnam offerre pro ceteris. Amalar. lib. 1. de Eccles. off. cap. 19.] Quod dictum fuit in dict. Aquarii, et Camisatus. Recitabantur insuper elata voce nomina oblata tribuentium, et dicebatur Nomen offerre, quae actio tamquam vana a D. Hieronymo in Hierem. lib. 2. cap. 11. redarguitur, sic aiente: [Nunc publice recitantur offerentium nomina, et redemptio peccatorum mutatur in laudem.] Hanc autem nominum recitationem ad alium Missae locum transtulit Innocentius Papa. can. 2. Vbi ita decteuerat: [De nominibus vero reeit andis antequam preces Sacerdos faciat, atque eorum oblationes, quorum nomma recitanda sunt, sua oratione commender, quam superfluum sit, ipse per tuam prudentiam recognoscis, vt cuius hostiam nec dum Deo offeras, eius ante nomen insinuas, quamuis illi incognitum sit nihil. Prius ergo oblationes sunt commendandae, et tunc eorum nomina, quorum sunt oblationes, edenda.] De qua te dictum est in dictionibus Canon Missae. Diptychum. Nomen. In Ecclesia Ambrosiana hic oblationis ritus sic obseruatur, vt duo Seniores ex virorum parte tres hostias, et vnum vas albi vini offerant, sic vice mulierum duae Matronae faciunt. Synonima. Vide Anaphora. Fertum. Offersio. Peccatum. Cetera. Vide Offerterium Scyphus.

OBLATIO PVERORVM, in aliquo loco sacro quomodo fiebat. Vide Palla.

OBLATONARIVS. dicebatur Subdiaconus, qui recipiebat oblationes in Missa, vt dictum est in dict. Oblatio: [Benedictus Subdiaconus, et Oblationarius. Luitprandus lib. 6. cap. 6.] Vbi de Concil. Rom. agit: [Deinde Archidiaconus suscipit Oblatas duas de Oblationario, et dat Pontifici. Ord. Rom. de off. Missae.

OBLIGATIO RESIDENTIAE. Vide Personatus.

OBLIGATOR. Fascinator, incantator: [Praecipimus, vt nec cauculatores, nec tempestarii obligatores faciant etc. In capitulari lib. 1. cap. 64.] FR. quos Matrimonii inuidos appellat D. Hieronymus, inquiens: [Rei Vkoriae hostes quinque vel perpetuas, vel nimirum, diuturnas nuptiarum ferias feriali carmine, et nodo indicumt.] Vide Caragus. Hydromantia. Tempestarii.

OBMVSSITO. id est, contra aliquem murmuro. [An non etiam Poetae haec nobis semper obmussitent. Tertull. de Anima cap. 8.

OBNOXATIO. FR concessio vsusfructus alicuius rei; retento tamen dominio: [Charta obnoxationis in filiis facta. Marculf. lib. 2. cap. 9.] id est, bona materna filiis concessa cum clausula praedicta, ne dominium Pater amitteret, qui solum filiis vsumfructum dictotum bononim, concesserat.

OBNOXIO. obligo: [Et ego de rebus meis, vnde vestra beneficia rependere debuissem, non habeo; ideo pro hoc statum ingenuitatis meae vobis visus sum obnoxiasse. Mareuif. lib. 2, cap. 28

OBOLARES MVLIERES, viles meretrices, quae pro obulo carnes suas offerunt. Vide Mandrageroute.

OBORTIO. aborior, id est, ante tempus pario, siue abortum facio. [Non recolis in Exodo dixisse Deum, si rixauerint duo, et percusser int mulie. rem, in vtero habentem, et obortiuerit non deformatum, detrimentum patientur. Lucifer Caralitanus.] FR. Textus vero habet: [Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem, et abortiuum quidem fecerit; sed ipsa vixerit, subiacebit damno, quantum maritus mulieris expetierit. Exod. cap. 21. numer. 22.

OBRYZIATI. solidi dicuntur, quia constant ex auro purificato, italice Di 24. caratti dicitut, de quibus solidis Iustinian. agit in l. vniuerso Cod. de vet. numis. potes. lib. 11. et l. 1. Cod. de obligat. votor. lib. 12. Licet in vtroque textu verba mendose legantur.

OBRYZVM. aurum perfectissimm, ab Obradio ita dictum, vt Isidorus putat, quia nimis obradiat, atque resplendet; sed Hieronymus aliunde etymon trahit in cap. 13. Isaiae, nempe, ab Ophir Indiarum regione, ex qua Salomon aurum deuehi curabat, et ita ait corruptum fuisse vocabulum obryzum ex Ophirizo, FR. Diuus tamen Gregorius inquit: [Obryzum obrude aurum, id est, rudis auri molem siduciam credidit. in cap. 31. Iob. in cius exposit. lib. 22. cap. 2. in editione Romana de anno 1613.] sed impressio Basileae de anno 1551. mendose Obrysum habet.

OBSCARIONVM SACRAMENTVM. FR. forma quaedam particularis iuramenti. lege si quis in curte, qualiter quis se defendere debet.

OBSCVRIO. Vide Scurio.

OBSEQVIA. seruitus, famulatus, concomitantia. [Hic dimisit per obsequia sua ad omnem cleru rogam vnam integram. Anast, in Greg. Hic dimisit omni clero per obsequia sua rogam integram. Idem in Bonifac.

OBSERVO. pro attendo, exspecto; legitur enim in Romana Synodo sub Bonifacio II. celebrata, quod Diaconus ad ianuam affistens, Pates einsdem congressus monuerat, Thedosium Metropolitam foris esse exspectantem, ad suam cansam exponendam, quibus sic Diaconus dixerat: [Sicut praeterita sessione constituistis, obseruat quid iubetis.] Vbi colligitur Ostiarii officium in Conciliis ad Diaconum spectasse, qui vsus adhuc in Conclaui obseruatur; nam primus Diaconus Cardinalis frangit claufuram, et annuntiat populo noui Pontificis electionem;


page 411, image: s445

itaque etiam in Sac. Scriptura pro attendere, seu exspectare Obseruo vsurpatur: [Obseruat ad postes ostii mei. Prouerb. cap. 8.] FR. potius videtur ex supra allatis exemplis Obseruo inuigilandi si gnificatum habere, quod ex aliis auctoritati bus ecclesiasticorum scriptorum manifestatur. Gregorius, namque Papa in Registr. lib. 7. epist. 92. ob defectum Monachorum Sacerdotum Monasterii Praecoritani, eis saecularem Sacerdotem concesserat, quem ob id a cura suae Ecclesiae exemit sub his verbis: [Atque eum nec in Ecclesia (id est, sua) nec in alio loco obseruare] nam improprie hic obseruare pro exspectare intelligeretur, vnde potius inuigilare germanus sensus esset. Item Clerici ad aliquam Ecclesiam addicti Obseruantes dicebantur, vti in can. 26. Aurelianensis IV. Concilii legitur, nempe: [Si quae Parochiae in Potentum domibus constitutae sunt, vbi obseruantes Clerici ab Archidiacono Ciuitatis praemoniti etc] vnde Obseruantes, id est, inseruientes, et inuigilantes denotat. Item in cap 8. Prouerb. super allegato, ibi dicitur: [Beatus homo, qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quottidie, et obseruat ad postes ostii mei,] vbi Vigilare, et Obseruare sunt idem; solet enim saepissime Sacra Scriptura synonimice loqui, et ne longius exempla petamus, desumi posset ex supra allata dictione Obryzum. Ait enim Iob cap. 31. [Si putaui aurum robur meum, et obryzo dixi: siducia mea.] vbi aurum, et obryzum synonima sunt Quin multa adduci potuissent ex ead. Sac. Scrip. exempli grat. [Obserua custodias Domini. 3. Reg. cap. 2. Et obseruet excubias Domini. 4. Reg. cap. 6. In porta Regis ad orientem obseruabant per vices suas de filiis Leui etc. 1. Paralip. cap. 9.] et similia, vbi semper verbum Obseruo inuigilare significat.

OBSESSVS. id est, a Daemone: [Contigit, vt in etc. quidam obsessus esset, in quo daemonium tam nequam erat, vt coram astantibus improperaret peccata, quae per confessionem veram non fuissent tecta. Caesar lib. 3. cap. 2. Mulier obsessa. Idem lib. 5. cap. 11. Puella obsessa. ibidem cap. 14.] Vide Energumenus.

OBSTINATVS. Vide Buccadurus. Duricordium.

OBVIO. pro contradico: [Quicumque obuiauetit Imperatori feriatur gladio. Sanct. Ambros. epist. 32.

OBVLVS. FR. ponderis, et monetae species, de quibus can. Iudices. 1. quaest. 1. Atque Teren tius: [Obulo emptus] dixit in Andria. Item Raph. Volaterranus Philolog. lib. 30. Com ment. Vrb. vbi de Siclo. Budaeus de asse lib. 1. et 5. qui medietatem scrupuli, et XLVIII. partem vnciae obulum valere asserit. Vide hic Siclus. Tulentum.

OBVMBRO. FR. scribo, firmo, signo. [Emittens, videlicet, de suscepta per Nomenclatorem suum manu suaobumbrata. Anast. Biblioth. in Agathone.

OBVNCO. inunco: [Quem nefandis vlnarum gremiis procax obuncabat. Althelmus cap. 17.] Vide Incroco. Inhamo.

OCCIDENS. Vide Plagae mundi. Solsatis in dict. Placitum.

OCCIDENTALIS. Vide Dyticus.

OCCVPATOR. Vide Incubator.

OCCVPO FR. uerbum, quod vt plurimum vsurpare, vel rapere significat, vt: [Si quis autem sequestrationem huiusmodi impedire, vel stuctus sequestratos quoquomodo praesumpserit occupare. Clementin. de sequestrat, possess. cap. vnic. Qui etc. bona Ecclesiarum, seu Monasteriorum, aut locorum ipsorum vacantium occupare praesumant etc de electione, et electi potest, in 6.] et ibi Glossa in sensu praedicto multa congerit. Aliquando tamen praeuenire denotat, vt: [Secus si sint in solidum constituti; sed tunc illius melior erit conditio qui per litis contestationem negotium primitus occupabit. Post occupationem autem huiusmodi aliter se intromittere nequibit vlterius, cum ille litis dominus sit effectus; nisi dictum in constitutione fuisset, quod non fieret melior conditio occupantis: tunc enim, si eum, qui occupauit, infirmari, mori, absentari, vel alias impediri contingat etc. de procuratoribus in 6. cap. 6.] In quo sensu multa exempla affert ibi Glossa.

OCCVRRO. id est, possum, vel accidit. [Sed quia morte occupatus, nec dum hoc occurrit implere. D. Greg. in Regist. lib. 5. cap. 144.] qui passim hac phrasi vtitur.

OCTAVA. prorogatio sollemnitatum per dies octo. Radulph. prop. 19. Quae sollemnitas etiam in Leuitico ordinatur, ac Psalmista in multis psalmis titulum apposuit Pro Octaua, quod iuxta Rabbinorum expositionem significat musicum instrumentum octo chordarum, vt Genebrardus testatur, siue Psalmum, qui octo notis canitur, vt Iacobus Valentia autumat. Sed Iansenius ait, quod in illis psalmis, in quibus praefatus titulus habetur, semper de vniuersali Iudicio mentio fit, post quod sequi debet mystica octaua, id est, aeternae quietis Beatorum in anima et corpore glorificato, quo sensu faciliter verba ambrosiana lib. 1. in cap. 6. Lucae, alias vix intelligibilia enodantur, vbi Sanctus Doctor de aeterna beatitudine agens, inquit: [Sicut enim spei nostrae octaua perfectio est, ita octaua summa virtutum est] Dixerat enim ante. [Et mandatum accipis, octo illis partes dare fortasse benedictionibus] id est, cum benedictionibus, nempe, cum eleemosynis; nam benedictio, vt suo loco dictum est, quandoquidem eleemosynam significat, quibus verbis ad illud Ecclesiast. cap. 2. allusit, vbi habetur. [Da partem septem, nec non octo, quia ignoras, quid futurum sit mali super terram.] Itaque D. Ambrosii verba denotant, quod octo beatitudines in largiendo octo partes pauperibus in benedictionibus, scilicet, eleemosynis consistant: hinc concludit, quod octaua largitio summa virtutum est. sicut spei


page 412, image: s446

nostrae octaua (id est, beaticudo) perfectio est. Nam in capite 6. Lucae ab Ambrosio exposito loquebatur dominus de beatitudinibus, vbi valde ellemosynam commendauerat, inquiens: [Veruntamen, vae vobis diuitibus etc. vae vobis, qui saturati estis etc. sed vobis dico etc. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere: omm autem petenti te tribue, et qui aufert, quae tua sunt, ne repctas etc.] sed vt ad propositum redeamus de octaua ab Ecclesia instituta, et quo ad eius antiquam institutionem, atque mysteria. Vide Paulum Quartum in comment. Rubr. Miss. par. 1. tit. 2. et licet Graeci nunc octauas festiuitatum non celebrent; constat tamen antiquitus illas sollemnizasse, vt ex D. Basilio Selcueien. lib. 2. de. miraculis S. Teclae cap. 18. satis colligitur, vbi octauam festi diem a)po/lusin vocat, id est, discessum, seu dissolutionem: nam in octauo die terminatur, ac dissoluitur festum, dum ait. [Festum erat Martyris, et postremus iam eiusdem diei, quam vocant dissolutionem.] Cur autem occurrens octaua Epiphaniae in Dominica, officium illius Dominicae anticipatur in antecedenti Sabbato, dum potest in propria eins die cum nona lectione, et commemoratione fieri, vt in aliis festis fieri solet? Hoc dubium resolutum legi in quodam Breuiario de anno 1300. manuscripto in Sacristia Perusinae Cathedralis asseruato, in quo dicitur, quod hic ritus obseruatur, ne confundatur vitae Christi ordo triginta annorum, qui in ea octaua repraesentantur, atque duodecim annorum in sabbato. Octaua autem solis certis Domini festiuitatibus, et Beatae Mariae conceditur. Item principalibus Patronis, vel Titularibus totius Vniuersalis Ecclesiae, vt sunt Natiuitatis, et Assumptionis B. Mariae Virg. SS. Petri, et Pauli S. Io. Baptistae natiuitatis, Io: Euangelistae, Protomartyrum Stephani, et Laurentii, siue Patronis, et Titularibus particularium Ecclesiarum. Inter Octauas autem Domini fit aliqualis differentia: in primo enim gradu, sunt Paschae, et Pentecostes, quae alias festiuitates, nec Titularis nec Patroni admittunt. Secundi gradus est octaua Epiphaniae, quae solum Patronos, et Titulares, et Dedicationis diem admittit; sed non in die octaua, quia in eo celebratur bap tismus Saluatoris. Durand. lib. 7. cap. 17. quam Octauam suppletionis idem vocat, cum in ea commemoratio praefati baptismi suppleatur. In tertio vero gradu habetur octaua Corporis Christi, quae admittit duplicia; non vero translata, nisi essent sollemnissima, ex decreto Ioannis XXII, qui declarauit, quod Indulgentiae concessae in die alicuius Sancti; licet propter impedimentum alicuius Octauae, de eo non fiat festum; nihilominus ab interuenientibus ad diuina officia currentis diei acquirantur, quod decretum in Bibliotheca S. Isidori Romae asseruatur. FR. Sac. Rit. Congreg. die 21. Innii 1670. facto prius verbo cum Sanctissimo, prohibuit ne [orig: n] in poslerum infra Octauam Corporis Christi Missae votiuae quaecumque, vel pro Defunctis celebrarentur:||: Insuper in festiuitatibus Domini Ecclesia non solet complere octauam diem; nam in Octaua Natiuitatis eiusdem celebratur ipsius Circumcisio; in octaua Epiphaniae fit commemoratio de eius Baptismo. Octaua autem Paschae, et Pentecostes ad Sabbatum terminatur, quod non sine mysterio fit ab Ecclesia, ad denotandam, scilicet, perfectam Saluatoris gloriam, tum animae, tum corporis. In Ascensione siquidem tantum tota octaua completur perfecta; in ea enim vltimata huma nitatis gloria manifestatur. In Quarto gradu sunt Octauae Natiuitatis, et Ascensionis Domini, et aliorum Sanctorum, in quibus admittuntur etiam semiduplicia. Circa dubia, quae in octauis occurrere possunt, aliqua notanda sunt, et in primis non debet dici nona lectio simplicis festi; sed fiat de eo tantum, commemoratio, licet aliter alii sentiant; sed ego ordinem officii Venetae Impressionis sequor, in quo habetur. [Fit tantum commemoratio.] quae verba ibi replicantur in octaua Epiphaniae, Paschae, et Pentecostes, vbi dictio taxatiua Tantum excipit, et exceptio firmat regulam iuxta Iuristarum axioma quod etiam ex mente Rubricae institutoris esse probatur, dum in sola Ascensionis octaua, et non in aliis apposuit haec verba, de simplici nempe alt: [Fit tantum commemoratio cum nona lectione.] FR. quod con firmari etiam potest ex Sac. Rit. Congregationis decreto, sub die 8. Lunii 1669. emanato, vbi declaratur, quod in Octaua Corporis Christi non debet recitari nona lectio simplicis Sancti, et ex inde aliud extortum decretum sub die 22. Nouembris 1659. reuocauit, in quo sub equiuocis praetextis dixerat fieri nona simplicis lectio, ex suppositione, quod octaua Corporis Christi fuisset eiusdem classis, ac Ascensionis, in qua conceditur simplici nona lectio: sed re melius considerata primum decretum reuocatum fuit, vt dixi:||: Et in hoc non solum saepe solet falli director Ordinis officii romanae im pressionis; sed etiam in aliis casibus, vt exempli gratia in impresso de anno 1662. in die S. Philippi Nerii praetermittit commemorationem feriae, assignans pro tertia oratione de Beatu Maria, et tamen Rubrica est euidens, vbi ait: [Si vero in feria sexta occurrat festum nouem lectionum, fit de festo cum commemoratione officii eiusdem diei.] Itaque tunc secunda oratio de feria, et tertia de Sancto Eleuterio debebat notari. In impresso de anno 1663. propter impedimentum Dominicae V. transferri ordinat ad diem quintam mensis Maii, nempe, intra octauam Ascensionis, coutra Rubricam de Translat. fest. num. 5. debebat itaque festum S. Petri Martyris transferri ad 21. eiusdem mensis. Item in eodem anno in secundis vesperis S. Gregorii Nazianz. praescribit a Capitulo de Octaua Ascensionis, quae habet


page 413, image: s447

pro se totum vesperarum officium integrum, vt in primo notando tabellae de concurrentia exprimitur. At notabilior est error eiusdem in S. Gregorii festo de anno 1668. in Vigilia Ascensionis occurrentis, in quo die Ordo officii posuit in primo noctutno lectiones de scriptura occurrente, quae non exstant, ac inde nonam lectionem vigiliae reliquit. Sic etiam de anno 1671. cadens in Dominica Sanctorum Apostolorum Petri, et Pauli Vigilia, ideo anticipata fuit in antecedenti Sabbato, in quo Sabbato Ordo officii praecipit celebrari Missam S. Ioan nis Bapt. cum ex Rubrica Missalis debuisset de vigilia celebrari. Haec tamen non in contem ptum Directoris sint dicta, quem compati debeo; nam errorum fragilitati omnes subiecti sumus; sed tantum annotari volui, ne in aliis smilibus occurrentiis iterum in errorem incidatur. SAcrae Rituum Congregationi visum fuit, vt Gauantus eiusdem Congregationis osim secretarius affirmat, quod a die 17. Decembris, quando in Aduentu incipiunt cani ad Magnifitat Antiphonae O, tunc excludi octauas, si occurrerent, itaque in simili occurrentia in primis vesperis non fit commemoratio, vt exempli gratia occurrens octaua dies in feria quarta Cinerum; nam debet relinqui ex Rubricae ordinatione, et tunc in primis vesperis non debet de octaua fieri mentio. Idemque obseruandum est in similibus casibus. Ita etiam quando festum habens octauam, transferri contigerit post octo dies, octauam amittet pro illo anno, si dies octaua venerit in Dominica priuilegiata, in qua tantum fiet commemoratio octauae, tunc in primis vesperis recitentur psalmi feriales Sabbati, et capitulum de Dominica priuilegiata, solam octauae commemorationem addendo. Sac. Rit. Congreg. 19. Nouembris 1622. quae in reuerentiam Octauae relinqui precos, et consueta suffragia in ea Dominica indulsit. Licet generalis rubrica ordinet, quod quando venerit semiduplex intra octauam, de to dicantur Vesperae vsque ad Capitulum; fallit tamen haec regula in secundis Vesperis SS. Io. et Pauli qui ex peculiari priuilegio habent integras Vesperas: sic etiam in primis Vesperis festorum secundae classis non fit commemoratio diei inter octauam, si in sequenti die non fiet officium eiusdem. Item ex vigore praefati Sac. Congregationis decreti, occurrens octaua in Dominica priuilegiata, de qua octaua fit tantum commemoratio, vt dictum fuit, inde sequitur, quod si in praecedenti Sabbato venerit festum semiduplex, tunc recitari debent in Vesperis psalmi illius Sancti semiduplicis, et a Capitulo de Dominica priuilegiata, et secunda oratio erit de Sancto, tertia de Octaua. Reliqui occurrentes casus clare habentur in Rubricis. Solum dicendum superest Octauam Natiuitatis Beatae Mariae Virginis de anno 1245. ab Innocentio IV. in Concilio Lugdunensi ex voto Cardinalium in praecedenti Sede vac ante Coelestini IV. quae per viginti menses durauerat, institutam fuisse. ita Longin. lib. 7. Blond. de cad. 2. lib. 7. quare suspecta redditur mentio huius octauae in Bedae martyrologio, tum quia in eodem opere M. S. de ea nihil agitur: tum etiam quia in Martyrologiis Vsuardi, Adonis, aliorumque illius aeui scriptorum, qui Innocentium IV. praecesserant, de tali octaua numquam egerunt. Alii vero autumant hanc octauam Natiuitatis Virginis fuisse a fidelibus antiquitus celebratam; sed maiori sollemnitate celebrari iusserat Innocentius praedictus. Ecclesia Parisiensis in octaua Assumptionis Mariae excludit festa cuiuslibet classis, ac si de principalibus octauis esset. Qui non tenentur recitare, octauam patroni loci. Vide Officium Diuinum-Praefatio infra octau am dicenda. Vide Praefatio. Reliqua ad octauam pertinentia. Vide Commemer atic. Vigilig in fine. Titulus aliquorum psalmorum inscriptus Pro octaua quid significet. Vide Psalmus. In octaua Paschae ordinabatur Neophytorum processio, et non dicebatur; Deus in adiutorium etc. Vide Vesperae.

OCTEMBER. october mensis. [Octember primam cum daret atque diem. Flodoard. lib. 3. cap. 3.] eodemque modo habetur in Vandelberti Martyrologio. FR. reperitur in eadem significatione Octimbrius [Cum etc. et cursum martyrii consummasset, mensis Octimbrii die vndecima, feria prima, hora tertia, cum diceretur inter sancta officia, Sancta Sanctis, indictione decima. Hypomnest. in collectan. Anast. Biblioth. a Sirmondo in 8. edita pag. 256.] Haec caeremonia Sancta Sanctis ex Liturgia Sancti Iacobi Apostoli desumpta, a Diacono proferebatur illis, qui communionem sumebant, et populus respondebat Vnus est Sanctus. Baron. ann. 63. num. 7. Vide Sancta Sanctis. Item October mensis. Vide Hyperberaeteus.

OCTOGAMVS. FR. qui ad octonas nuptias transiit. can. aperiant. 31. q. 1.

OCTOGILD. FR. compositio pecuniaria. l. si plures homines. de furtis.

OCTOPLA. Vide Hexapla.

OCTONEVS. id est, ex aurichalco. [Aderant duo candelabra octonea, in vita B. Andreae. de Galleranis. 19. Mart.

OCVLO. uerbum, oculos illumino, visionem reddo. [Caecos, et ignaros ad agnitionem veritatis ocularet. S. Cyptian. de Idol. vanit. Ex caecatos hirundo pullos nouit oculare de sua chelidonia. S. Pacianus. de poenit. et confess.

ODALIVM. purgatio vulgaris, per ferrum candentem, de qua dictum est in dictionibus. Educere se per aeneum. Iudex compurgationis. Iuramentum. Missa Iudicii. Purgatio vulgaris.

OECONOMIA oi)konomi/a, regula domestica, siue domestica gubernatio, apud Sanctos Patres tamen, et Sacra Concilia nonnumquam pro Incarnatione, et vnione Verbi diuini cum carne


page 414, image: s448

humana vsurpatur. Hinc eleganter D. Hieronymus de Apollinaris Haeresiarchae errore loquens, qui solam in Christo humanitatem fatebatur, diuinitatem negabat: inquit [Fortissimos libros contra Porphyrium scribit Apollinaris. Ecclesiasticam pulchre Eusebius histo riam texuit. Alter eorum dimidiatam Christi introduxit oeconomiam. Alter impietatis. Arii propugnator est. epist. 65. ad Oceanum.

OECONOMVS. *oikone/mos2, regulator domus, erat officium Ecclesiasticum, cui incumbebat curare reditus Ecclesiae, Clero stipendia dispensare, ruinas Ecclesiarum reparare, eleemosynis egenos subuenire; omne tamen id arbitrio Episcopi exsequebatur. Isid. in epist. ad Laudefred. Episc. Vbi sic inquit. [Ad Oeconomum pertiner reparatio Basilicarum, atque constructio, actiones Ecclesiae in iudiciis, vel in proferendo, vel in respondendo, tributi qu oque, acceptio, et rationes corum, quae infer vntur, cura agrorum, et cultura vinearum, causae possessionum, et seruitialium stipendia clericorum, viduarum, et deuotarum pauperum, dispensatio vestimenti, et victus domesticorum Clericorum, seruitialium quoque, et artificum, quae omnia cum iussu, et arbitrio sui Episcopi, ab eo impleantur.] Qui ab omnibus Ecclesiasticis eligabatur. Metaphrastes. Idem pios legatos exigebat. . si quis autem, Auth. de Eccltit. Mortuo Episcopo ad illum inuentarium ecclesiasticarum suppellectilium formare pertinebat. can. charitatem. 12. quaest. 2. In Ecclesia Constantinopolitana Magnus Oeconomus erat ex principalioribus dignitatibus, quem Simeon Thessalonicensis S. Stephani Protomartyris, et primitiuae Ecclesiae Oeconomi successorem appellat. FR. merito quidem Ecclesiae Oeconomus gerit vices S. Stephani Diaconi; nam Ecclesiae oeconomia ad Archidiaconum spectabat, vt in dictione Archidiaconus dictum fuit; postea Camerarius, vulgo Camerlingo, appellatus fuit: de eo in can. quoniam. 16. quaest. 7. Qui Camerarius etiam hodie a cuncto Clero eligitur. Ad Episcopos tamen attinet proponere oeconomum, ipsis vero negligentibus deuoluitur ius ad Metropolitanum: sic etiam de regularibus dicendum: can. cum simus. 9. quaest. 3. et ibi Glossa. Item Oeconomus dicitur, qui vacante beneficio, donec prouideatur, illud administrat. cap. 4. de off. Iudicis. ordin. Item Vicedominus appellabatur. [A. Vicedominus Ecclesiam eandem tamquam sequestratam accepit. de indiciis cap. 15.] Dicitur etiam Praepositus. Vide Arcarius. Armarius. Cimeliarca in dict. Cemelium. Viccdominus. Yconomus.

OECVMENICVS. vniuersalis, graeca dict. oi)koumeneko/s2, quasi ex tota terra habitabili, quae a graecis oi)koume/nh dicitur. Nuncupatur enim Oecumenicum Concilium illud, ad quod ex omnibus Orbis partibus Praesules adueniunt. FR. FL. Blondus decad. vlt. lib. vlt. Concilium Florentinum, ad quod quasi totius Christiani Crbis Episcoopi tempore Eugenii IV. accesserant Icmenicum Concilium appellat. In Tridentina Synodo maxima controuersia inter Patres agitata fuit, vtrum Synodus illa appellanda fuistet Oecumenica, de qua re. Vide magistrum meum Sfortiam Cardinalem Palauicinum in eius historia Tridentini Concilii:||: Itaque Vniuersale Concilium ab Athanasio Magnum dicitur Apolog. 2. in princip. vb de Concil. Sardicense loquitur. Plenarium epist. 162. vocat August. Oecumenici tituli, quem sibi arrogant Constantinopolitani Patriarchae, primus vsurpator Patriarcha Ioannes fuit cui Pelagius Papa II. obstitit ac multo magis eius successor Gregorius. Baron. an. 586. num. 9. ann. 587. num. 2. et seqq. an. 593. et seqq. ann. 595. num. 31. 32. 36. 37. 38. et 39. Foca Imp. propter odium in Patriarcham Cyriacum, eum prohibuit Oecumenieum appellari. Baron. an. 606. num. 7. Imperator tamen Iustinianus in Cod. Nouell. 41. Mennae Patriarchae hunc titulum tribuit, sic ei rescribens. [Imperator Caesar Fl. Iustinianus etc. Mennae Sanctissimo, ac Beatissimo Archiepiscopo, et Vniuersali Patriarchae] sed vt aduertit Baronius ad an. 536. num. 103. et seqq. in tomo secundo Conciliorum dictio Vntuersalis non habetur, ac dato, quod Vniuersalis appellatus fuistet Patriarcha, non debet intelligi, nisi respectu ad eius iurisdictionem, et dioecesim cum in Concilio, vt ibidem notat Baronius, ab eo celebrato saepe, et clare expresserat idem Menna eius Cathedram subactam esse Papae Romano, et recentiores Graeci Schismatici etiam concedunt eorum Patriarcham Oecumenicum, siue Vniuersalem respectu Orientalium Ecclesiarum et non alibi ita denominari, vt idem Baro nius ibidem testatur. Sic etiam pari sensu in Concilio Florentino sub Fugenio IV. Ioseph Patriarcha in eius professione fidei declarauit, atque Anastasius Biblioth. in praefatione septimae Synodi ad Ioannem VIII. excusat Graecorum Patriarcharum ambitionem in hoc Oecumenici titulo, quod non respectu ad totius Orbis parres intelligatur; sed quo ad vniuersalitatem Orientalium: oi)koume/nh siquide m graece, latine vniuersum habitabile significat, eo pacto, quo superior vniuersalis alicuius Religionis, licet Generalis dicatur; eius tamen generalitas respectiue ad vnam tantum Religionem extenditur, vt in dict. Pantocratorenus dictum fuit. Item Conclonator Oecumenicus Doctor appellatus est ab aliquibus. At vero quando hic titulus Papae tribuitur, intelligitur de vniuersalitate totius Orbis: in hoc enim sensu praefata Synodus Constantinopolitana sub Menna scripserat Papae his titulis. [Domino nostro, per omnia Sanctissimo, ac Beatissimo Patri Patrum Archiepiscopo Romanorum, et Oecumenico Patriarchae Agapeto.] Sic Cypri Episcopi Synodalem Epistolam Theodoro Papae cum his


page 415, image: s449

titulus misere: [Sanctissimo, ac Bcatissimo a Deo honorabili Domino meo Patri Patrum, Archlepiscopo, et Vniuersali Pape Domino Theodoro Sergius humilem in Domino salutem. Baron. an. 643. num. 9. et seqq.] sic etiam Constarinus Pogonatus Dono Papae scripserat. [Flauius Constantinus fidelis, Magnus, Imperator, Dono Sanctissimo, ac Beatissimo Archiepiscopo antiquae Romae, et vniuersali Papae. Baron. an. 678. num. 3. Item Leo Magnus in eodem sensu Mariano Imperatori scribens hos titulos sibi apposuit. [Leo Romanae, et vniuersalis Catholicae Ecclesiae Episcopus] quo titulo reli qui successores vsi sunt.

OENANTHE. graecum nomen oi)na/nqh, id est, flos vini, de quo vocabulo D. Hietouymus lib. 2. contra Iouian. FR. Plinius lib. 12. cap. 28. inquit: [Eodem (id est, in Lyria) et oenanthe pertinet; est autem vitis labruscae vua. Colligitur cum floret, id est, cum optime olet, Siccatur in vmbra substrato linteo, atque in cados conditur.] Et inferius de secundaspecie loquens, sic scripserat: [Nam quae in Africa fit ad medicos tantum pertinet, vocaturque Massaris. Omnis autem ex alba labrusca praestantior, quam e ni gra. Est praeterea arbor ad eadem vngnenta pertinens, quam alii elatam vocant, quod nos abietem, alii palmam, alii spathen,] et post pauca: [Dum taxat in locis sitientibus odorata, pingui lacrima, quae in vnguenta additur ab domandum oleum. In Syria gignitur, et cinamum, quod caryopon appellant. Hic est sucus nuci expressus (fortafse nuci muscatae) mul tum a surculo veri cinami differens; vicina tamen gratia. Pretium in libras asses quadraginta.] Et lib. 15. cap. 7. de oleo faesticio loquens inquit. [Et oenanthium fit de ipsa oenanthe, vt dictum est in vnguentis. [Item lib. 23. cap. 4. de de hoc oenanthino oleo agens, ait: [Oenanthino idem esteffectus, qui rosaceo.] Item [Oenantheherba, quae nascitur in petris, folio pastinacae, radice magna, numerosa. Idem Plin lib. 21. cap. 24.] Sed creditur diuersa ab alia, ex diuer. sis virtutibus a Plinto loc. citatis. Dioscorid. lib 5. cap. 334. hanc postremam speciem Ceras comion vocat, quae ab aliis Corniger, et ab aliis Postinsca siluestris dicitur.

OENOPA VESTIS, id est, vinaceicoloris quemadmodum fuit Christi vestis. Vide Birrus.

OENOCHVS. Vide Archioenochus.

OENOPHORON. oi)nofo/ron, vas, quo vinum fertur: [Redeo ad Danielem, et fratres eius, legumenum pabulum, et aquae potum ferculis, et oenophoris regiis praeferentem. Tertull. de ieinn. cap. 9.

OFFENSVS. substantiuum nomen pro offensa? [Qui lapides sancti oppositi omnium offensui volutabant. Tertullian, lib. 4. aduers. Marcion.

OFFERENS. Patrinus. Vide Baptismus.

OFFERENTIA. opportunitas: [Considerare causarum offerentiam. Tertull. lib. 4. aduers. Marcion. cap. 23.

OFFERSIO. oblatio, donum. [Et haec cartula offersionis nomine firma, et stabilis permaneat, in donatione M. S: a S. Specioso Florentiae praesule facta ad fauorem Canonicorum S. Io. Baptiste de anno 744. quae in Archiuo Metropolit. Ecclesiae eiufdem Ciuitatis conseruatur.] FR. in donatione Comitissae Matildis Ecclesiae Romanae facta habetur: [Eidem Ecclesiae dono offero, et per praesentem chartam offersipnis itidem habenda confirmo.] Et passim in Bullar. Casinprae sertim tom. 2. constit. 57. 75. 78. 131. 149. et alibi. Vide Oblatio.

OFFERTORIVM. Missae pars, in quadam breui antiphona consistens, quae tempore oblationis canebatur, ad imitandum Israeliticum populum, vt Innocentius III. ait, de quo in 2. Paralip. cap. 9. legitur: [Etrussit Ezechias, vt offerrent holocausta super Altare: cumque offerrentur holocausta, coeperunt laudes canere Domino etc.] Fuerunt hae antiphonae compositae, siue ordinatae a D. Gregorio. Gem. lib. 1. cap. 87. Alii a Coelestino, ac alii ab Eutychiano Poncificibus putant. Dicebatur haec Antiphona etiam Offerenda. In Missa Sabbati Sancti offertorium non dicitur, quia in eo die oblatio non, fiebat, cum adhuc Resurrectio Saluatoris in aeo Missae termino non celebretur. Durand. lib. 6. cap. 8. seu melius, quia tacent Cantores, Mulieres Dominum quaerentes in taciturnitate imitantes: nam illae nocturni sileutii fauore vnguenta Saluatori attulerunt. Albin, de diuin. off. Celebrane in offertorio Hostiae, in primis eius verbis debet oculos ad coelum eleuare, et statim dimittere quemadmodum rubrica. [Oculis ad Deum eleuatis, ac statim dimissis] prdinat: oculus cnim cum sit rectae intentionis symbolum, debet in Deum dirigi, cum sacrificium sit actus latriae, diuinitati soli debite, vt docet Suatez disput. 94. sect. 1. . 3. debet, inquam, statim oculos dimittere, eum se ipsum Sacerdos nominet, qui tamquam peccator indignus imitari tenetur Publicanum, non audentem oculos in coelum leuare. In Calicis offertorio Crucifixum aspiciat; fit enim tunc suauissimi odoris pretiofissimi Christi sanguinis mentio. Diaconus in illo actu manu sustentaus calicem, proferre debet vna cum Celebrante eandem oblationis orarionem, significans, quod Christus proprio sanguine mediante promulgauerat Euangelium, cuius Diaconus typus est. Quid autem significet offertorium. Vide Schola Cantorum. Quaeritur a Theologis, an peracto offertorio, et ad Altare delata particula consecranda, posstt licite consecrari. Negagt aliqui, inter quos Bonacina; Diana vero fieri posse ait Tract. 14. de celebrat. Missae Resolut, 71. Dummodo tamen non sit iam Praefatio incoepta, in quo casu mentaliter Celebrans illam, seu illas particulas offerre posset. FR. iptellectu difficilissima sunt


page 416, image: s450

verba offertorii in Missa Defunctorum, nempe: [Ne absorbeat eas Tartarus, ne cadant in obscurum.] Animae enim Purgatorii, pro quibus funduntur preces, iam in tuto salutis statu sunt, et Tartarus, scilicet. Infetnus eas absorbere nequaquam potest, neque in obscurum infra purgatorium cadere periclitantur. Ad quod respondetur primo pradictam Antiphonam antiquitus recitari consueuisse in actu agoniae 5 tunc enim temporis Missa propria Defunctorum non reperiebatur, quod probatur euidenter ex ipsiusmet verbis: [Fac eas Domine de morte pransire ad vitam.] Secundo dicunt, quod per nomen Tartari, et Obscuri Putgatorium intelligatur, Sed haec responsio prima fronte non arridet; si enim Animae sunt iam in Purgatorio, quomodo precatur, ne absorbeat cas Purgatorium, et ne cadant in obscurum, Ad quod replicatur, quod pro eis quidem precamut, ne diu absorbeantur ibi, et ne cadant (fecundum nostrum captum) in obscuritatem obliuionis; sic etiam intelligenda sunt Psalmistae verba in Psalm. 68. Vbi ille aiebat: [Eripe me de luto, vt non infigar,] et tamen iam se infixum fuisse in eiusdem psalmi principio fatebatur, inquiens: [Infixus sum in limo profundi] rogabat igitur ne infixus rerraneret in luto miseriae. Tandem respondetur pia, ac fauorabili D. Hieronymi opinione, quae in aliquibus Defunctorum Missalibus imprimi solet, nimirum: [Animae, quae in Purgatorio torquentur, pro quibus solet Sacerdos in Missa orar, interim nullum tormen tum sustinent dum Missa celebratur.] Igitur haec Offertorii oratio ad supplicandum dirigitur, ve iterum cadant in tormentis post Missam, a quibus pro illo interim subleuatae sunt animae illae, pro quibus rogatur, et in summa, ne amplius ibi detineantur. Pari modo explanantur verba illa: Fac eas etc. id est, quod a diris illis, et (ut ita dicatur) mortiferis tormentis, faxit Deus, vt ad transitum aeterniae gloriae mox quiescere mereantur, Offertorii synonima. Vide in dict. Oblatio:||: Item offertorium tabaleam, significat, de qua in dict. Oblatio diximus, in qua nempe oblationes panis recipiebantur, eademque mappa Archidiaconus subleuebat calicem coopertum cum Hostia in Missa Pontificali ante prolationem Orationis Dominicalis, sicut ad praesens, propriis manibus eum subleuat idemmet Celebrans: [Leuat cum offertorio Calicem per ansas. Ordo Rom.] sic faciunt etiam Graeci. Caeremoniae, quae tempore offertorii fiunt. Vide Prothesis. Oblatio

OFFERTRIX. FR. Oblatrix. Bullar. Casin tom. 2. const. 95. et 115.

OFFICIOSVM. quid significet. Vide Testamentum.

OFFITIALIS LIBER, ita a Radulpho nuncupatum fuit officium diuinum, de quo in dictione sequenti.

OFFITIVM DIVINVM, quotidianae preces, ad quas tenentur Ecclesiastici ratioue ordinis, siue [orig: siu] Beneficii, siue religiosae professionis. De quo dictum est in dictionibus Breuiarium. Canon. Cursus. Horae Canonicae. Officialis liber. Sacife cium. Ac membratim. Vide Antiphena. Duplex. Hymnus. Laudes. Lectio. Matutinum. Nocturnem. Octaua. Semiduplex. Et quommodo recitandum. Vide Farsura. Responsorium. Rubrica. Semiduplex. Te Deum. Versus. Versus aperitionit. Vesperae. Incipit autem in Subdiacono obligatio tecitandi ab eodem instanti, in quo recipit sactum ordinem; itaque tenetur recitare illam canonicam horam, quae in eo tempore solet in Choro persolui. Si vero ante ordinantionem, illam canonicam horam anticipasset; denue illam post ordinationem recitare tenetur. Auctores penes Bonacinam de horis canonicis, disp. 1. quaest. 2. punct. 5. num. 9. Idem dicendum de Beneficiato, cui incipit obligatio recitandi officium ab hora captae possessionis. Qui plura beneficia possidet vnum tantum officium in die recitare tenetur; sed qui vnum beneficium inste possidet, et aliud iniuste tenetur duo officia recitare quottidie ex rationib. a Bonacina adductis in d. tract. de Horis canon. disp. 1. quaest. 2. punc. 4. num. 4. Non est permissum dicere officium de quolibet Sancto sine expressa Sedis Apostolicae licentia, dum in Calendario non reperiatur. Nec locorum Ordinarii habent facultatem addendi in dicto Calendario alios Sanctos. Sac. Rit. Congregat. 9. Decembr. 1628. Neque officium mutari potest, cum iuxta Calendarii praescriptionem recitari debeat, et qui fruitur beneficio ecclesiastico teneretur ad rest itutionem emolumentorum illius diei. Congreg. Rituum 8. April. 1628. Quod decretum fait deinde ab Vrbano VIII. approbatum. Excipiuntur tamen, qui per duo saecula ante Pii V. Bullam in Breuiario appositam, ritum diuersum obseruarunt, vt ibidem exprimitur. Quando in Bulla Cannmzationis conceditur illius Sancti Canonizti officium, intelligendum est, si esset Patronus ille Sanctus, vel Titularis, iuxta Rubricar vm ordinationes. Sac. Rit. Congr. 9. Decem br. 1628. Qui est ascriptus alicum Ecclesiae, recit ari debet officium secundum ritum in choro eiusdem Ecclesiae obseruatum, non obstante Ascripti alibi degentia. D. Congr. 8. Sept. 1602. Regulares tenentur recitare officium Sancti Patroni illius loci, in quo morantur; licet non teneantur ad octauam illius officii. In festo dedicatienis Cathedralis de octana fieri debet tantum in ea Ciuitate, vbi Cathedralis residet, per Dioecesim vero fit officium sine octaua. d. Cougreg. 2. Maii 1619. FR. de officio vero ad libitum Sac. Congrat. Rit. sub die 20. Decemb. 1673. sub his conceptis verbis decreuit: [Quamuis Sac. Rit. Congregatio die 18. Iulii 1671. annuente etiam Sanctissimo, die 16. Septembris eiusdem anni ad dubium, An de Sanctis ad libitum fieri posset transsatio, sicut fit de aliis sanctis, qui non i


page 417, image: s451

sunt ad libitum similiter translatis? Responderit affirematiue; nihilominus eadem Sac. Congr. habita die 2. Decembris currencis, praedicto decreto non obstante, censuit in futurum officia Sanctorum ad libitum non esse transferenda, quando dies eorum festiuitatum sunt imperditi dominico, aut aliquo alio die festorum mobilium, si Sanctissimo Dommo Nostro visum fuerit. Et facto de praedictis verbo cum Sanctissimo per me secretarium, Sanctitas sua sensum eiusdem Sacrae Congregationis approbauit, et confirmauit, et in posterum ita iussit, et seruari mandauit, quibuscumque in contrarium non obstantibus etc.] Igitur in casu concurrentiae officii ad libitum cum aliquo festo immobili, posset officium ad libitum transferri; nam hoc vltimum decretum de anno 1673. non abrogauit primum emanatum de anno 1671. nisi quo ad dies dominicos, et ad cetera mobilia festa, ac propterea in hoc anno 1676. exempli gratia vigore vltimi decreti nihil fit de Osfitiis ad libitum S. Canuti, quia cadit 19. Ianuarii in Dominica II. post Epiph. Nec S. Vincentii Ferrerii, quia cadit 5. April. in Dominica Paschae Resurrec. Nec S. Margaritae Reginae Scotiae, quia occurrit 4. Innii in Vigilia Corporis Christi. Nec S. Io Gualberti Abb. quia occurrit 12. Iulii in Dominica VII. post Pentecost. Contra vero ex priori decreto possunt transferri officia ad libitum, quamuis concurrant cum aliis immobilibus festiuitatibus, vt sunt S. Elisabeth. Reginae pormaglliae infra octauam SS. Apostolorum Petri, et Pauli cadentis. Item S. VVinceslai cum festo SS. Cosmae, et Damiani concurrentis. Officium Sancti Titularis. Vide Beneficium.

OFFITIVM AMBROSIANVM, quo Ecclesia Mediolanensis vtitur, non a D. Ambrosio, sicut aliqui dixerunt, institutum fuit; sed a S. Barnaba Apostolo eiusdem Ecclesiae fundatore; ac deinde confirmatum fuit regulis, ritibusque psallendi a D. Mirocle eiusdem Cathedrae Archiepiscopo, appellatumque fuerat Ambrosianum, quia Doctor ille Ecclesiae illud vltimo approbauerat. Ita Ioseph Vicecomes lib. 2. de Rit. Missae cap. 12. de quo ritu plura indicata inuenies in dict. Ambrosianum:

OFFITIVM B B. M. VIRC. quod paruum dicitur, introductum fuit a B. Petro Damiano, qui suis Monachis ordinauit, vt post canonicas horas illud quottidie recitarent, cuius contradictores Monachi quommodo a Deo mulctati fuerint, ex eo quia nolebant hanc piam Virginis deuotionem introducere. Vide Baron. an. 1056. n. 4. et seq. Quod deinde anno 1095. Vrbanus II. in Concilio Claramontano ab omnibus Clericis, vt opem Genetricis Dei in calamitatibus illius temporis grassantibus implorarent, recitari ordinauerat. Baron. in dict. anno num. 51. Sed re vera Damianus potius restaurator fuerat, quam institutor; nam scribit Vincentius Bellouacensis in lib. 17. specul. histor. cap. 103. quod D. Io. Damascenus: [Reginae Virginum horas quottidie stu diosissime decantabat] Qui Damaescenus per tria ferme saecula aute Damianum floruerat. Imo Damianus ipse in commento ad Regulas D. Benedicti M. S. cap. 64 mentionem facit de officio B. Mariae, tamquam a Zachariae Papa Congregationi Casinensi praeordinato, altque Gregor. II. praefati officii Auctorem fuisse, atque apud Graecos antiqua fuit similis deuotio. Quando in Choro recitandum est officium B. Mariae paruum, postponitur singulis horis, Matutino excepto. Cistercienses tamen, et Carthusiani Monachi semper illud anteponunt, excepto Completorio, propter quandam reuelationem Carthusianis manifestatam, vt in eius Chronica Petrus Damianus refert. De officio Sanctae Mariae in Sabbaro. Vide Sabbatum. De officio Conceptionis eiusdem. Vide Conceptio B. Mariae.

OFFITIVM CAPPELLARE. Vide Breuiarium.

OFFITIVM DEFVNCTORVM, circa eius Auctorem sunt variae opiniones, aliqui ex quibusdam auctoritatibus D. Augustini, et Isidori apud Durandum existimant ab Origene habuisse principium. Alii vero Amalarium Fortunatum Auctorem faciunt. Isidorus Insulanus D. Ambrosio attribuit. Certum quidem est, quod officium Defunctorum vti antiquissimus Graecorum, et Latinorum ritus ad omnibus fatetur. De eorum Missa. Vide Missa Defunctorum. Offertorium.

OFFITIVM EVSEBIANVM, a S. Eusebio primo Vercellensi Episcopo in ea Ecclesia institutum fuerat; sed opera Francisci Bonihominis eiusdem Ciuitatis Episeopi de anno 1572. derelictum est, in cuius loco Officium romani ritus introductum fuit; licet in Astensi pedemontanae Ecclesia quidam ritus peculiaris in officio obseruertur.

OFFITIVM MOZARABICVM. Vide Mozarabicus.

OLCA. Terra fecunda. Melitenses appellant Olgia, siue Vlgia territorium in planitie situm, atque fecundum: [Haud procul a Basilica campus tellure fecundus; tales enim incolae olcas vocant. Greg. Turon. de gloria Confessor. cap. 79.] Vide Orgia.

OLEARIVM. vas, in quo oleum conseruatur. [Exinaniuit tamen dolia diuitum Siccitas, cum viduae pauxillum olearium redundaret. D. Ambr. lib. de Vid.

OLEVM. Vide Elaeon. Nama.

OLEVM CRVCIS. Vide Crux.

OLEVM SANCTVM, praeter Chrisma, de quo dictum est in dict. Chrisma, et Myrum, duae aliae species olei consecrati ab Episcopo in feria V. Cenae Dom. reperiuntur, id est, oleum Catechumenorum, quod Dauantria in suo Caeremon. M. S. Oleum exorcizatum vocat, quo pectus, et scapulae baptizandi liniuntur, ad reddendum illum verum Athletam Christi, vt in conflictu, et aduersitate toleranter sustinere valcat, tali


page 418, image: s452

fortitudine in ingressu fidei armatus; eodemque oleo vnguntur Sacerdotes in eorum ordinatione, ad denotandum robur in internis animae potentiis impressum, quae characterizata remanet vnctiones Sancti Spiritus, ac praecipue vt in sacerdotalibus manibus ad supernaturalia opera eas extollendo, vigor athleticus reinaneat. Item eodem oleo Reges consecrantur, primo vnctione capitis ad sanctificandas cogitationes, secundo in pectore vt constans audacia illis conferatur, tertio in scapulis, vt patientes reddantur; tandem in dextero brachio, vt christiana fortitudine roborentur. Reginae autem tantum in scapulis, et in brachio liniuntur. Thomas Cantuariensis in ea epistola, in qua de consecratione Regis Angliae agit, alios significatus tradit, inquiens: [Inunguntur enim in capite, in pectore, et brachiis, quod significat gloriam, scientiam, et fortitudinem.] Secunda olei sancti species dicitur Oleum Infirmorum, quo iuxta D. Iacobi praeceptum, vnguntur infirmi, non solum, vt venialium remissionem accipiant, seu mortalium oblitorum, cum sit verum, et distinctum Sacramentum; sed et pro corporis salute, et ideo ad mortem damnatis non admi stratur, cum tali medio corporis salutem mi nime exoptart possint. Graeci tamen praedicta olea in eo tempore benedicunt, in quo vti debent, quae benedictio inter eos a simplicibus Sacerdotibus fieri permittitur. Dictum iam fuit supra, qnod Oleum sanctum dabatur ante viaticum. Tempore autem pestis posset haec vnctio infirmis fieri mediante vitga. Dian. tract. 4. de Sacram, resolut. 167. Imo aliqui sufficer putant vnius tantum membrorum partis vnctionem. Siluest. 3. part. quaest. 32. art. 7. quae qui dem opinio ab vniuersitate Louaniensi de anno 1588. comprobata fuit. Mihi tamen placet Dianae consilium, qui in tali casu recte existimat vnum tantum ex conduplicitatis membris festinanter inungi, et sub vnica forma prolata dicere: [Per istas sanctas vnctiones, et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Deus quidquid per visum, auditum, odoratum, gustum, et tactum deliquisti.] Non approbatur in hoc Sacramento a quibusdam Doctoribus forma illa, quae in ritu ambiosiano obseruatur, quia non est deprecatiua; sed iudiciaria. Apostolus enim in forma deprecatiua adhiberi docuit, dum ait: [Orent super eum.] Nihilominus sustinetur a Suarez tom. 4. disp. 40. sect. 3. num. 8. Solebant in Hispania perpetuo Dei obsequio dedicare cos, qui superuixissent post acceptum Oleum sanctum, vti miraculose virtute huius Sacramenti, gratiaque coelesti a mortis articulo liberati; ideo XIII. Toletanum Concilium nonnisi illis hoc Sacramentum conferendum censuit, qui sui compotes, ac sana mente illud postulauerint. In casu necessitatis oleo currentis anni consecrato non iuuento, posse vti illo anni transacti Sac. Congreg. Episcop. die 20. Maii 1560. decreuit. Autiquitus per manus Presbyteri oleo benedicto cadauera Sacerdotum, seu aliorum Ecclesiasticoru aspergebantur, quod etiam ad praesens Graeci obseruant. [Tum Antistes oleo mortuum perfundit, sanctaque precatione pro omnibus adhibita inloco honorato corpus cum aliis ciusdem ordinis sanctis corporibus reponit, et condit. S. Dionys. dc Eccles. hierarch. cap. 7.] Qui ibidem mysterium huius cetermoniae explicat, inquiens: [Ac tum quidem olei perfusio ad sacra certamina eum, qui initiabatur, vocabat; nunc autem oleum, quod infunditur, eum, qui excessit e vita in ipsis certaminibus certasse ac decessisse declarat] ex quibus verbis satis colligitur, quod Sacerdotes antiquitus oleo sancto consecrabantur contra calumniantes recentiores Graecos, qui Latinorum ritum in consecrando oleo sancto Sacerdotes, et Episcopos, dum ordinantur, calumniare non cessant, et tamen euidenter a Dionysio Graeco Doctote, et A postolorum Discipulo affirmatur. Aliquando tamen pro oleo sacro abusiue oleum de lychno, quod in honorem alicuius Sancti ardet, intelligitur, et solebat infirmis deuotionis causa distribui, vt hodie etiam fieri solet; sic Palladius in Lausiaca, vbi de S. Macario Alexandrino loquitur, ait: [Cuius commis erans fusis precibus, et sacro oleo eam propriis manibus inungens, ad dies viginti immunem a malo redditam, in Ciuitatem propriam dimisit.

OLIBANVM. incensum; Graeci li/banos2, et Arabes Alluban dicunt, quo vocabulo Romanus Basilicae Vaticanae Canonicus passim vtitut; is enim (ut alias diximus) scripserat de eadem Basilica tempore Calisti III. sic inquiens: [Vna libra cerae, et dimidium de olibano per mensem, cap. 42.

OLITANVS. antiquus, ab aduerbio Olim: sic Anastasius Biblioth. in Paschali Papa inquit: [Etolitanis temporibus nimis emarcuerant.] Idemque in Adriano in quadam ibi epistola ad Regem Francorum ait: [Sed olitanam traditionem Sanctae Catholicae, et Apostolicae Romane Ecclesiae tenentes.

OLIVETI MONS. vide Elaeon.

OLOBERVS. Vide Holoberus, id est, totum et purpura; aliqui tamen in eodem significam conuenientes Holophorus, et Olopherus dixere: vocabulum tamen contractum, et abbreuiatum est ex Holoporpyro. Alii vero autumant esse nomen graeco latinum, ac significare totum verum, et non falsificatum, cum sit textile sericum, tam in stamine, quam in tegmine. Sic etiam reperitur Holosericus, id est, totus sericus.

OLOLYGMVS. o)lologmo/s2, moestitiae clamor. Melitenses Laghma, siue Naghma confusionis vociferationem appellant. [Aliud est ololygmus, hoc est, clamor, aliud alalagmus. Chrysost. in psal. 91.] Nam Alalagmus significat


page 419, image: s453

aclamationis, et laetitiae clamorem; hinc nauticum vocabulum Alare dicitur, quando mempe Nautae omnes simul funem trahunt, quod laete simul vociferando faciunt.

OLOPHERVS. seu Olephorus. Vide Oloberus.

OLOVITREVM. vocab. graeco latinum, id est, totum vitreum. Vide Holouitreum.

OMOHYPOSTATON. o(mou+po/staton, res diuersae substantiae sub vnica subsistentia, vt exempli gratia, anima, et corpus eandem subsistentiam; sed non easdem substantias habent; illa enim spiritualis est, et hoc materiale. Vide Hypostasis.

OMOLOGO. et Emologo. FR. confirmo, ratum habeo. Goffr. in summ. de Arbitr. . effectus Vide Homologium.

OMONOEA. FR. o(mo/noia, id est, concordia, sic ap pellatum fuit SS. Pantaleonis, et Marini Martyrum Templum, ex eo quia ibi CL. Episcopi Concilium Constantinopolitanum celebrantes, omnes concorditer falsam Macedonii Haeresiarchae doctrinam condemnarunt.

OMOPHAGIA. et Omophagi. Vide Homophagia.

OMPHORION. episcopale pallium. Vide Euangelium. . Simeon Thessalonicensis.

OMOVSION. Vide Homousion.

ONERIFERVS. baiulus, gerulus. Vide Baiulus, atque [Oneriferum animal] Chryso, in homel. Asinum intellexit.

ONESIMVS. minister seruus, ex graeco o)nh/simos2, id est, vtilis, [Et forsitan parias aliquem onesimum. Tertull. aduers. Valent. cap. 32.

ONIROCRITICVS. somniorum interpres.

ONIROPOMPVS. ex graeco verbo, o)neirope/mpw, id est, somnia incito; itaque Oniropompus Dae mon ab Irenaeo. lib. 1. de Haeresi Sim et haeres. Carp, appellatur, qui iuxta Magorum superstitionem, hunc spiritum malignum mala somnia expellere, et bona introducere, putant.

ONISCON. Vide Tilion.

ONOCROTALVS. o)nokro/talos2, auis speeies. Lenit. cap. 11. Deuteron. 14. Isaiae 34. Soph. 2. FR. quam Auctor vocab. eccles. ait dici ab onos, quod est asinus, quia faciem gerat asini, et semper est famelicus; sed quis vnquam ei talia reuelauit? quandoquidem Plinius lib. 10. cap. 47. inquit: [Olorum similitudinem onocrotali habent, nec distare existimarentur, omnino nisi faucib. ipsis inesset alterius vteri genus. Huc omnia inexplebile animal congerit, mira vt sit capacitas. Mox perfecta rapina, sensim inde in os reddita inferam in aluum ruminantis modo refert. Gallia hos septentrionali proxima oceano mittit.] At quam similitudinis figuram olor cum asino habet, si Onocrotalus olori prae ter vterum, quem sub rostro gerit, omnino si milis est? Melius ergo cum Samuele Buchardo de animalibus Sac. Script. lib. 2. cap. 21. dicendum ex auctoribus libidem citatis, quod volueris ista ita dicatur, quia duplicem vocem mutat; aliquando enim voce rudentem asinum imitari videtur, et aliquando graciliter vodem emittit. Hinc ab o)/nos2, id est asinus, et Crotalus, seu Crotilus, vt vult Varro lib. 6. id est, gracilis nuncupatur; vbi perperam Scaliger Crotilis corrigit, quia haec volucris modo asininam, modo tenuem vocem emittit.

ONONYCHITES. Christianorum Deus a Gentilibus ex contemptu, teste Tertulliano, appellatus; graece enim o)nonuxi/ths2, asininis vnguibus praeditum significat, quae fictio originem traxerat ex Tacito lib. 5. hist. FR. vbi loquens de fuga Iudaeorum ex Aegypto, inter alia haec inquit: [Sed nihil aeque quam inopia aquae fatigabat. Iamque haud procul exitio toti campis procubuerant, cum grex asinorum agrestium e pastu in rupem nemore opacam concessit. Secutus Moses coniectura herbidi soli argas aquarum venas aperuit.] id est, quando Moyses trina virgae percussione ex silice aquam emanare fecit. Num. 20. sequitur ibidem post pauca Tacitus: [Effigiem animalis, quo mostrante errorem, sitimque depulerant, penetrali sacrauere caeso ariete etc.] At hoc non ignoranter, sed ficte asseruit Tacitus; nam cum Moyses duos cherubim, qui alis sibi facies velabant, super tabernaculum in penetrali posuerat: hinc alas illas per ludibrium aures asininas appellauit Tacitus, et cherubim capita, ac si essent Onagrorum:||: Eadem ludibriosa fabula ab Apione Alexandrino Iudaeis ex nimia auersione apposita fuit, contra quem Ioseph Haebraeus scripserat. Quare cum in Ecclesiae primordio Christiani a Gentilibus iidem, ac Hebraei reputati essent, vt alibi diximus, propterea ethnici in Christianorum opprobrium formabant eorum Deum cum capite, et auribus asini cum hac inscriptione, vt Tertullianus in Apol. cap. 16. refert. [Deus Christianorum ononychites.

ONVS. FR. [Onus Babylonis. Isai. cap. 13. Onus Niniue. Nahum cap. 1.] Et similia saepe in Sac. Scriptura, Aquila visionem interpretatur, cum quo concordant LXX. in dict. cap. 13. Isaiae, et D. Hieronymus Prouerb. 30. et 31. sed Symmachus, et Theodotion Sumptionem, seu Assumptionem vertunt. Iterum LXX. aliquando Verbum transferunt, et Hieronymus alibi ait, quod Massab in hebraeo textu habetur, quod proprie onus significat, et translatiue calamitosam poenam denotat. Vide Sarcina.

ONYX. siue Onychites, gemma, cadmia, et piscis. Vide Solea.

OPERA. id est operator. Vide Condition ilis. FR. Item Opra, operae significat labor, operatio. [Opera tua non indigeo. 1. Cor. 11.] Item Opera operata, et Opera operantia, siue Operantis, Theologorum termini. [Sic in diuinis aliqua attributa conueniunt alicui ex Personis, et quae singillatim de tribus non praedicantur. Aliax vero Triadi conueniunt. Quae igitur tribus personis diuinis aequaliter conueniunt, sunt opera


page 420, image: s454

operata; quae singulis tantum, sunt opera operantia. Glossa in can. sic enim. . inseparabilia. 28. quaest. 1.] Item reperitur duplex gratiae effectus in Sacramentis, nempe, Ex opere operato, et Ex opere operantit, quod notissimum est in Scholis.

OPERATIO. Vide Energema.

OPHAZ. Vide Ophir.

OPHIOMACHVS. Lucertae species, de qua fit mentio in Leuit. cap. 51. estque graecum nomen o)fioma/ xos2, id est, serpentis inim icus, contra quem solet certare; alii tamen putant esse locustae speciem absque alis.

OPHIR. FR. hebraica dictio, autum significans, vnde. [Terra ophir. 3. Reg. cap. 9.] auriferam regionem denotat. Indagant autem Scriptores, quaenam fuisset haec regio, ex qua Salomoni defere batur aurum. Quod si fides praestanda sit Iosepho Haebraeo, non intelligenda erit India; ait enim ille, quod suo aeuo, et non antea pro auri terra recognita fuerat. Eupolemus ab Eusebio lib. 9. cap. 4. de praeparat. euang. adductus, ait quendam insulam in mari erithraeo fuisse Vrphe, siue Vrfi appellatam. Marius autem Niger Cbersoneam Ptolemaei fuisse maluit, quam tamen nullus Auctor ait esse auriferam; sed tantum ex nominis etymologia connectit. Tomas Lopez in eius indica nauigatione refert, habitantes regionis Cephalae in Aethiopia in eorum antiquis monumentis habere, Salomonem ibi misisse ad extrahendum aurum. Gropius in rebus hispanicis, et Benedic. Arias Montanus asserunt, quod ex vocabulo Ophir tractu temporis deperdicta aspirationis littera Opir, et corruptius Peru dictum fuit; tempore tamen Iob de aquilonari plaga deferebatur aurum. [Ab aquilone aurum venit. idem cap. 37.] tempore autem Dauidis de Arabia. [Et dabunt ei aurum de Arabia, psal. 71.] Verum qui cupit in hoc vocabulo Auctorum siluam inspicere, legat Franciscum Toreblancam lib. 10. iuris spirit. pract. cap. 4. nu. 6. in Ieremia tamen cap. 10. Ophaz legitur. Vide Paz.

OPHITAE. haeretici serpentis adoratores, qui graece o)/fis2 dicitur. [Ophitae a colubro nominati sunt, coluber enim graece ophis dicitur: colunt enim serpentem, dicentes ipsum in paradisum introduxisse virtutis cognitionem. Isidor. lib. 8. etymol. cap. 1. Accesserunt enim haeretici illi, qui Ophitae nuncupantur; nam serpentem magnificant in tantum, vt illum etiam ipsi Christo praeferant. Tertull. lib. de praescr. haeretic.] FR. Idem habetur 24. quaest. 3. can. 39. Vide Hystera.

OPHTALMICVS. ocularis, ex graeco o)fqalmo/s2, oculus. [Cum vero aures, oculofue peruaserit in otalgicum, siue in ophtalmicum vertitur morbum. Cassian. collat. 14. cap. 15.

OPICVS. Vide Carenum. Opirus.

OPINIOSVS. suae opinionis tenax. Alii propriam existimationem iactantem, id est, superbum intelligunt. Vnde Tertullian. lib. 2. aduers. Marc. de decem leprosis a Christo sanatis loquens ait: [An tamquam legis illusor, vt in itinerecuratis ostenderet, nihil esse legem cumipsis Sacer dotibus? Et vtique viderit, si cui opiniosus videbitur Christus.] Itaque dicere voluit Tertullianus, non erat legis nouator, dum ad legis Sacerdotes leprosos iussit eis se ostendere. FR. Calepinus tamen ex Catholicon descripserat Opinosus; sed vitiatum, vel ab Ambrosio Calepino, vel a Tupographo fuit, nam Toannes Genuensis in suo Catholicon Opiniosus habet, cuius opus vetustissimum habeo, quod penes me vidisse testatur Eruditissimus Michael Iustinianus in eius opere de Scriptoribus Liguris pag. 313. col. 1. Atque Cicero lib. 4. Academ. inquit: [Quod duo vel principes dialecticorum Antipater, et Archidamus opiniosissimi homines, nonne in multis rebus dissentiunt?] Ergo Opiniosus, et non Opinosus, vt falso Calepinus ait. scribi debet.

OPIRVS. vos corrupta, cum deberetur fortasse Apyrus scribi, ex graeco a)puros2, ex particula a, priuatiua, id est, absque, et pu/r, ignis, id est, absque igne, quod sonat non coctus, dum de pane Matth. Paris. in hist. ait: [Panis eorum opirus, et mucidus] si non vellet potius fortasse Opicum, id est, sordidum, et immundum intelligere, dum hic Auctor non videtur habere linguae graecae notitiam.

OPISTHOGRAPHVM. o)pisqo/grafon, pagina ex vtraque parte exarata, quam Latini Atergo dicebant. FR. nam veteres dumtaxat ab aduersae tantum facie chartae scribebant, quo licerer e regione adicere, si quid placeret postea; aut etiam id faciebant ob tabulatum vitia. Hinc Plinius in epist. 5. lib. 3. inquit: [Electorumque com, mentarios centum sexaginta mihi reliquit, opistographos quidem, et minutissime scriptos.] Vide Claud. Min. in obseruat. d. epist. 5. quam significationem Alex. ab Alexan. lib. 2. genial. cap. 30. approbauit. Corruptae tamen Episthographum apud Vlpian legebatur. Vide Hermolaum Barbarum in comment. ad Plinium, vbi locum Vlpiani in leg. 4. ff. Bonor. poss. secund. tab. adducit.

OPISTHOTONVS. o)pisqoto/nos2, dolor in scapulis, vbi nerui congregantur, ac taliter indurantur, vt patientum caput vergere non sinant. Quo vocabulo vsus est Origenes in homel. sup. lib. Regum.

OPORTET. FR. hoc verbum non semper importat necessitatem; sed quandoque honestatem, et conuenientiam significat. Glossa in can. confidimus. 25. quaest. 1.

OPPASSVS. obiectus, oppositus, interpositus [Solis enim Sacerdotibus adire licitum, et conspectus ceterorum, velo oppasso, interdicebatur. Tertull. aduers. Gent. cap. 16.] Loquitur enim de velo, quod Sancta Sanctorum tegebat, acoppositum erat conspectui populari. In aliis codicibus Oppanso legitur.