14 February 2004 Ruediger Niehl
text typed (without italics) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - Could not identify errata-list item: 548. 1. lin. 46. stadium
06/2006; 12/2006; 02/2011 Cornelius Amberger; Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
spell check partially performed; the special sign ||: (resp. [erroneously?] ||. ) inserted (see the explanation of the printer: page 18)


image: s001

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM,



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

HIEROLEXICON SIVE SACRVM DICTIONARIVM AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI ET CAROLO EIVS FRATRE ROMAE Ex Off. Bernardoniana Sub Signo Virtutis Anno 1677 Superior [abbr.: Superiorum] permissu Et privilegiis



image: s004

[gap: blank space]

image: s005

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM, IN QVO Ecclesiasticae voces, earumque Etymologiae, Origines, Symbola, Caeremoniae, Dubia, Barbara Vocabula, atque Sac. Scripturae, et SS. PP. Phrases Obscurae elucidantur. AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI, Olim Cath. Eccl. Viterb. Canonico Theol. Sac. Indicis Congregationis Consultore, Proton, Apost. Eq. Aurato, Com. Palat. ET CAROLO EIVS FRATRE Biblioth. Alexandrinae in Archigym. Vrbis Praefecto. OPVS Figuris ornatum, quod praecedit Index Criticus, ac subsequuntur SYLLABVS graecarum vocum exoticarum, de quibus in eo agitur, et CONTRADICTIONES APPARENTES Sac. Script. ab eodem DOMINICO conciliatae, et ex eius Schedis in hac tertia, et postuma impressione auctae. [gap: illustration] ROMAE, Sumptibus PONTII BERNARDON. Via Parionis sub signo Virtutis. M. DC. LXXVII. SVPERIORVM PERMISSV, ET PRIVILEGIIS.



image: s006

[gap: praeliminaria]

page 344, image: s376

LAMA. piscina: [Et qui eum de piscina, quae eorum lingua lama dicitur, abstulit, lamisio eidem nomen imposuit. Paulus Diac. lib. 1. cap. 15. de gestis Longobard.] Adhuc inter Saxones Alam piscatorium rete fingificat. Vide Lauina.

LAMENTATIONIS DIES. FR. triduum maioris hebdomadae. [In diebus autem lamentationis, et dominicae passionis in publico minime prodeant; (id est, Iudaei) eo quod nonnulli ex ipsis talibus diebus (sicut accepimus,) et ornatius non eurbescunt incedere, ac Christianis, qui sanctissimae passionis memoriam exhibentes lamentationis signa praetendunt, illudere non formidant. cap. 15. lib. 5. decretal. tit. 6.

LAMINA. Vide Batutilis. Bractea. Charta. Petalum.

LAMISIO. Vide Lama.

LAMPADARIVS. Vide Candela.

LAMPAS. Vide Butio. Enofotius.

LAMPENA. currus resplendens ex graeco lamph/nh; quod tamen regium currum, seu lecticam significat. [Adducent fratres vestros de cunctis nationibus donum Domnio cum equis, et rhedis in lampenis mulorum. D. Hieronymus exponens versionem LXX. in cap. 66. Isaiae] Vbi Sanctus Doctor inystice Sanctorum Corpora splendescentia intelligit.

LAMPIVM. Vide Ambo.

LAMVEL. hebraice dilectum Deo significat, sic appellatus est Salomon in prouerb. cap. 31.

LANCEA. Vide Lunchus. Siromates. Lancea ex vno de Christi clauis. Vide Clauatum in fine.

LANCEO. vibro, seu lancea transfodio: [Qui ante norint lanceare, quam lancinare. Tertull. lib. 3. aduers. Marc. cap. 13.

LANCEATVS. uibratus, et lancea transfossus.

LANCES. et Statera. FR. metaphorice ratio intelligitur. 24. quaest. 1. can. 3. Ibi Glossa. Vide Bisantinus. Exagella.

LANCINO. lanceam tracto. [Qui ante norint lanceare, quam lancinare. Tertull. aduers. Marc. lib. 3. cap. 13.] Pamelius ibi. Quamuis non raro pro lacerare accipiatur, in quo sensu Arnobii textus lib. 3. aduers. Gentes, sic habtet: [Et membratim coniugem lacinatum] redde Lancinatum. Sic etiam in Flodoardo lib. 4. cap. 52.hist. Remens. vbi ait. Lacinator eius, restitue Lancinato, eius, id est, carnifex.

LANDA. Vide Lanna.

LANGRAVIVS. seu Lantgrauius. Vide Grauio. Seu Langrauius- Vide Lanna.

LANGVS. effeminatus, mollis; fortasse ex graeca dictione la/gnos2, siue la/gnhs2, id est mollis.

Loth quoque, qui langos sceleratos vixerat inter,
Hospes hospitibus, Praebens vmbracula tecti.

Aldelmus, vbi octo capitalia vitia describit Rosueidus putat Longobardos antea Langobardos appellatos, et ex hoc nomine deductum etymon fuisse, quia effeminati erant: sed aliter historici referunt, quod, nimirum, a Langbard, id est, longa barba denominati sint, eo quod longam barbam nutriebant, et vlterius non constat eos molles; imo strenuissimos milites fuisse, ac feroces.

LANICVTIS. aries. Vide Testitrahus.

LANIENA. FR accipitur aliquando pro Martyrio: [Laniena grauior adhoc diu perseuerauit, non vt stantem fidem deiceret; sed vt homines Dei ad Deum velocius mitteret. D. Cyprian. lib. 2. epist. 6.

LANIPENDIA. Monialis, quae curam habebat vestiarii, et per consequens lanam pendendi: [Omnis lanificii cura, vnde vestimenta sanctis sororibus ministrentur, ad sollicitudinem Praepositae, vel Lanipendiae pertinebit. In Regul. S. Caesariae Virg.

LANISTA. In Plerisque m. ss. inueni hanc inscriptionem NN. Presbyter lanista. FR. in explicatione huius vocabuli Lipsius lapsus est tripliciter. Primo enim lib. 1. Satur. serm. cap. 15. vbi sic ait: [Hi iidem lanistae honestiori inuidendo verbo doctores dicti.] Nam licet Nagister Lanistarum, et non Doctor apud aliquem Auctorem reperiatur; differunt tamen aera lupinis, quia quaelibet ars vilis suos Magistros, et Praeceptores habere potest, ac Doctor in liberalibus artibus tantum dicitur. Itaque Lanista dicitur de eo, qui lanienam artem in macello exercet. [Defessus sum querere per medicinas, tonstrinas, in gymnasio, atque foro, per myropolia, et lanienas. Plautus in Epid.

Testandum cum sit lenonibus atuqe lanistis.

Iuuenalis Satyra 6. vbi Ioannes Britannicus commentator ait, lenones dici non solum, qui quaestum lenonium exercent; sed etiam qui cauponariam artem, si questuaria mancipia habuerit ministrantia. l. Athleta. 4. . ait. Praetor. ff. his, qui not. infam, atque idem Iuuenalis Satyr. 11.

Scripturus leges, et regia verba lanistae
Multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum
Creditor introitum solet exspectare macelli,
Et quibus in solo viuendi causa palato est.

Vbi euidenter de his, qui escariam carnem in macello laniant, Poetam loqui patet. Item Martial. Epig. 82. lib. 6.

Quidam me modo, Rufe, diligenter
Inspectum, velut emptor, aut lanista.

Poetae sensus est, nempe, se fuisse a quodam inspectum, eo modo, quo res emibiles ab emptoribus, seu animalia pro macello a lanistis diligenter inspici solent. Ac idem epigr. 67. lib. 11.

Et delator es, et calumniator:
Et fraudator, es, et negotiator.
Et fellator es, et lanista; miror
Quare non habes Vacerra nummos.

Quibus vitiis laniones abundare solent. Hinc miror Lipsium tam eruditissimum hominem veloci calamo excurrisse, et in saensu gladiatorum


page 345, image: s377

praedictas auctoritates expendisse, quod fuit secundus error per me notatus loco supra citato. In sensu vero gladiatorum loquutus est A. Hirtius de bello Africano inquiens: [Caesar contra eiusmodi hostium genera copias suas, non vt Imperator exercitum veteranum, victoremque maximis rebus gestis; sed vt lanista tyrones gladiatores condocefaccre etc.] Et in eodem sensu Suetonius in Iulio Caesare ait lib. 1. cap. 26. [Gladiatores notos sicubi infestis spectationi bus dimicarent, vi rapiendos, reseruandosque mandabat. Tyrones neque in ludo, neque per lanistas; sed in domibus per equites romanos, ac etiam per Senatores armorum peritos erudiebat.] Et Iul. Capitolinus in Marco Philos. Imp. de eius filio Commodo inquit: [His mori bus fuit, quibus nullus lanista, nullus scenicus, nullus harenarius, nullus postremo ex omnium dedecorum, ac scelerum colluuione concretus.] Tertius denique Lipsii error fuit, dum ibidem iniuste his verbis Prudentium reprehendit, nempe: [Pro ipsis gladiatoribus Prudentius vsurpat parum proprie, imo improprie.] At quis non stuperet de hac incauta lipsiana calumnia contra tam benemeritum Ecclesiae virum; cuius hymnis illa inoffenso pede in psalmodia vsa est. Quinimo se ipsum laedit, et contradicit Lipsius; nam si antea largo modo lanistam gladiatorem significare asseruerat; quae ergo Prudentium improprie lanistam pro gladiatore vsurpasse increpat? Sed videamus vtrum recte, an male Pru dentius hanc vsurpationem adhibuisset. Praebuerat, inquam, libellum Imperatori Symmachus Paganorum defensor contra Christianos, in quo inter alia haec porrigebantur: [Quanto commodo aerarii vestri Vestalium Virginum praerogatiua detracta est? Sub largissimis Imperatoribus denegatur, quod parcissimi praestiterunt. Honro solus est in illo velut stipendio castitatis, vt vittae capiti decus faciunt, ita insigne ducitur sacerdotii vacare muneribus etc.] Cui non minus eleganter, quam neruose responderat Prudentius lib. 2. contra Symmachum sect. 8. ac praecise super hoc Verstalium caput. Ostendit primo virtuosam appellari casutatem, quae in Christianis Virginibus Deo dicatis reperitur, inquiens Versu 146.

Sunt, et Virginibus pulcherrima praemia nostris,
Et pudor, et sancto tectus velamine vultus,
Et priuatus honos, nec nota, et publica forma,
Et rarae, tenuesque epulae, et mens sobria semper,
Lexque pudicitiae vitae cum fine peracta.

Ac deinde contraponendo Vestalium vitia, ea rum opprobria demonstrat, mitto reliqua; sed tantum locum male criticatum a Lipsio referam, vbi Prudentius Vestalium immodestiam in gladiatoriis spectaculis describit, sic inquiens:

Pilento residens molli, seque ore retecto
Imputat attonite virgo spectabilis Vrbi,
Inde ad consessum caueae, pudor almus, et expers
Sanguinis it pietas, hominum visura cruentos
Congressus, mortesque, et vulnera vendita pastu
Spectatura sacris oculis; sed et illa verendis,
Vittarum insignis phaleris, fruiturque lanistis
O tenerum, mitemque animum! consurgit ad ictus,
Et quoties victor ferrum iugulo inserit, illa
Delicias ait esse suas etc.

Vides iam Lector, quam immerito sit calumniosus Lipsius in Prudentium, de quo ait ille improprie vsum fuisse hoc vocabulo Lanictae in sensu gladiatoris; at side spectaculis, sermo eius erat, et gladiatores Lanistae per eundem Lipsium appellantur. Quare eidem Prudentii in eodem sensu vsurpationem parum proprie imo improprie ibi appositam fuisse ait? Dicitur etiam Lanicta Gentilium Sacerdos, qui animalia mactat, de quo idem Prudentius lib. 1. contra Symmachum cecinit:

Credere monstra Deos, quos sanguinolentos edendi
Mos iuuat, vt pinguis luco lanietur in alto
Victima, visceribus multa inter vina vorandis.

Et Ennodius Ticinen. Episcop. dictione 2. pro dedicatione Basilicae Apostolorum, vbi templum fuerat Idolorum, inquit: [Hic ante fallacibus dedicata praestigiis, et turpi pecudum cruore perfusa veteres simulacra coluerunt etc. Hic iuuencum exta semiutuis palpitantia motibus misero inquisitori futura cecinerunt. Hinc fumus sordidis aerem ipsum polluit, sparsus per multa contagiis. Ad vltima hinc mactata per lanistas hostiarum multitudo quicquid Deus est effugauit, dum farra, sanguis, tura, veruina Idolis exhibentur.] Accipitur item pro Hebraeorum Sacerdote, in quo sensu Petrus Blesens. serm. 46. inquit: [Est ergo caro Christi thuribulum aureum, in quo omnes thesauri sapientiae, et scientiae sunt absconditi. Haec est vrna aurea manna plena, quae dum peteretur, erat in ma. nibus lanistarum.] Alludit ad Hebraeorum Sacerdotes, de quibus Apostolus ait, in epist. ad Hebr. cap. 9. [Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta Sanctorum, aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua vrna aurea habens manna etc. His vero ita compositis: in priori quidem tabernaculo semper introibant Sacerdotes, sacrificiorum officia connsummantes etc.] sic per lanistam Sacerdotem hebraeum etiam Ennodius praefatus in benedictione 2. cerei intellexit, inquiens: [In virtute tenemus quidquid colorata legis vmbra promi.


page 346, image: s378

serat. Tempus est, quo corpora nostra, vel animae Redemptori Christo feriato mucrone dedicentur, quo salus per vulnera non queratur, quo Sacerdotis dextera lanistae opus abiuret.] Et clarius in benedictione prima Cerei. [Procul hinc abierit lanista iudaicus, qui per cicatrices inguinum animas sibi acquisitas tot solet numerare, quot vulnerat. Christi nostri libamina infucata simplicitate complentur. Peragit dedicationem corporis nostri Crux, vnde confessio.] Inscriptiones igitur ab Auctore in m. ss. repertae, et supra addductae, nempe, Sacerdos lanista nullo modo de Sacerdote Christiano: sed de hebraeo, vel gentili intelligendae sunt. Ceterum alias inscriptiones mihi non contigit inuenire, nisi duas apud Gruterum, videlicet [P. Poetillus P. L. Syrus lanista] pag. 33. num. 1. et [Cn. Maetius Felix Lanista August. ibid. n. 2.] Vide Criobolium.

LANNA. FR. nomen corruptum in vita S. Gildae, corrigi debet Landa, id est, territorium, a Saxonica voce Land in eodem significatu; vnde Land. grauius, nempe terrae comes. [Quae insula vsque in hodiernum diem Lanna Hilduti vocitatur. In praefata vita.

LANOSITAS. lanugo. [Nam et de mari vellera, quae muscosae lanositatis lautiores conchae comant. Tertull. de pall. cap 3.

LAPIDES. Vide Asbesios, Chodchod. Chrysocolla. Enidius. Sylenite. Mercuriis in trinio cumula. bantur. Vide Aceruus Mercurii.

LAPSANA. agrestes herbae ex graeco laya/nh, quod proprie herbarum hastulam significat: [Lapsana, id est, agrestia olera, et herbas alias praeter oleum consueuerunt edere. In vita S. Palaemonis.

LAPSVS. excipulus, seu nassa, qua pisces capiuntur; in hoc enium instrumento facilem pisces ha. bent igressum; sed egressum difficilem. [Tandem abierunt ad lapsum, aspicientesue inuenerunt eum ita refertum piscibus etc. Greg Tu. ronem. in libel. S. Nicasii.] Item significar Aposta. tam. Vide Stantes.

LARCANX. Vide Larnax.

LARDARIVM. Cellarium; sic in quodam antiquo Rituali Abb. Grimaldi legitur. [Oratio in lardario] aliquando Laridiolum, seu Lardulum acum, nempe, significat, quod in carnibus astandis lardi frusta transponuntur.

LARDARIVS. cellarius. Vide Cellarius.

LARGICA. FR. coxa. l. si quis homini, de conuitiis.

LARNAX. la/rnac, vrna, capsa, repositorium, [Adduxerunt sanctum corpus eius cum canticis, et hymnis spiritualibus in sextam regionem, et posuerunt in onychinum larnacem. In vita Sanctae Martinae Virg. et Mart.] FR. in quodam m. s. antiquo in Archiuio Basilicae Vaticanae, dum de Corporibus SS. Epiphanii, et Concor. dii Martyrum agitur, quae iuxta corpus prae. fatae D. Martinae iacebant, sie habetur. [Ibi iuxta arcum triumphalem posuerunt in honorabilins larcancem S. Martinam; Epiphanius vero, et Concordius in singulis collocauit Sarcophagis. Apud Torrigium de Cryptis Vaticanis secundae impressionis pag. 551.] qui optime Larnacem corrigit.

LARVA. Vide Ceruula. Masca.

LARVS. la/ros2, auis species. cap. 11. Leuit.

LATERALIS. FR. concubina, sic appellata est Bertrada illegitime cum Philippo Callia rum Rege coniuncta. [Conuenit etiam Rex, et late. ralis sua. Iuo Carnot. epist. 169.

LATERANENSIS ECCLESIA. Vide Constantiniana Ecclesia.

LATERANENSIS CARCER. Vide Cellarium in dict. Cellarius. Incastello. Lateranense Archiuium olim copiosissimum. Vide Arcibum.

LATERANENSE PALATIVM. Vide Constantiniana Ecclesia. Patriarchium.

LATERCVLENSIS. tabellio, qui in laterculis notare tenebatur.

LATERCVLVS tabella, in qua festa mobilia adnotantur, vt sunt illa in Breuiario apposita. [Vt Sanctum Pascha secundum laterculum Victoris ab omnibus Sacerdotibus vno tempore celebretur. Concil. Aurelianense IV. can. 1. Diuersa enim obseruantia laterculorum paschalis festiuitatis interdum errorem parturit. Concil. Tolet. IV. can. 4.] Apud Tertullianum vero significat tabellam, in qua magistragus notabantur; sic enim contra Valentini anum scripserat: [Ex eorum ergo laterculo, et in Reges, et in Sacerdotes allegare consueuerat.

LATINA SIGNA, quid inter nautas significent. Vide Tufa. Latine loqui. FR. pro vulgari italica loquutione aliquando intelligitur. Camilus Peregrinus. de Principib. Longob. tit. fines Ducatus Beneuent. ad septentr. pag. 66.

LATRINARVM ANTISTA, meretrix. Vide Frictrix.

LATRIA. Vide Dulia. Vide Colideatus in dict. Colideus.

LATRO. Vide Derectarius. Emansor. Parisim. Pharisaeus.

LATROCINALIS. furtiuus; Latrocinalem Synodum appellauit Nicolaus Papa conciliabulum per photium Patriarcham Constantinopolitanum anmno 863. contra eundem Papam congragatum.

LATVRARIVS. delator, sic D. Aug. serm. 40 pauperes appellauit, quia elargientium eleemosynas, seu eleemosynae meritum in coelum deferunt- [Quid sunt pauperes, quibus damus, nisi laturarii nostri, per quos in coelum de terra migramus? Si laturario tuo das, ad coelum portat, quod das.

LAVABO. psalmus in missa, quando in eius fine non dicitur Gloria Patri. Vide Gloria Patri.

LAVDANA. ornamentum aureum, vel argenteum, instar viragae, quod suspendebatur ante Altare, ita dictum, quod ad laudem, et honorem


page 347, image: s379

Martyrum ponebatur, id ex opinione Calepini. [Fecit laudanas duas de argento pensantes libras octenas, quas posuit supra rugas de presbyterio, vbi arcus de argento exsistit. Anast. in Adriano.] Vide Ruga.

LAVDA SION SALVATOREM etc. Missae sequentia a quo composita. Vide Prosa.

LAVDEMIVM. solutio, seu pensio, quae sit pro emphyteotici contractus renouatione. Aliqui tamen etymon trahunt a verbo Laudo, et alii a voce Longobardica Laden, id est, impositio, seu inuitatio.

LAVDES. ita denominatae, quia in eis recitantur psalmi Laudate Dominum etc. Vide Benedictio bes, et laudes in dict. Benodictio beatica, non vero sicut putauit Durandus, quia incipiunt ab hymno Te Deum. Secundum communem opi nionem non distinguuntur a Matutino, vt variis rationibus in dict. Horae Carnonicae probatum est, praeter quas addendum etiam est, quod Episcopus Diaconibus, et Subdiaconibus in eorum ordinatione solet imponere onus recitandi his verbis: [Dicertis nocturnum talis feriae,] et non ait, Dicetis matutinum, ne comprehendat etiam iaudes, quae tamen separari possunt a matutino, et tunc terminabitur hoc cum solita ora tione currenti, in cuius fine cicatur Benedicamus Domino. Vtrum autem in tali casu recitanda sit Dominicalis oratio, vna cum slutatione angelica, sicut in principio cuiuscumque horae fieri solet; affirmatiuam partem tenet Nauarrus. de orat. cap. 3. num. 64. Nam laudes asserit esse a maturino distinctas, et quod horae canonicae sint octo. Alii tamen affirmantes horas canonicas esse septem, vt visum est supra in dictione Horae canonicae, putant, quod dicendum sit in eius principio Pater, et Aue Maria. Habent Laudes Maximam cum Vesperis similitudinem, ideo eisdem prorsus caeremoniis, et sollemnitatibus cam solent. Caerem. Episc. lib. 2. cap. 7. Item per Laudes nonnumquam Missae Praefatio intelligitur. [In quibusdam quoque Hispaniarum Ecclesiis laudes post Apostolum, (nempe, epistolam) decantantur. Concil. Tolet. IV. in quo talis ritus damnatur. Canticum Benedictus in laudibus positum. Vide Canticum.

LAVDIS. instrumentum musicum, italice Leuto, et a quibusdam scriptoribus etiam Leutus appellatur: [Laude, tuba cithara festa coluntur. Gotisriod. Viterb. in Chron. par. 9.

LAVDO. Vide Pandoxo.

LAVDVM. Arbitri sententia ex communi consen su partium electi, terminus legalis est. Vide Homologium.

LAVINA. FR. Lacuna, piscina. Paulus Diac. lib. 1. hist. cap. 15. et lib. 23. cap. 23. Vide Lama.

LAVNEGILD. FR. id est, donum. [Donamus omnia ea parti vestri Longobardorum per Launegild receptum a vobis exiguum, et faciendum omnia exinde, quae volueritis. In pacto DD. Neapolis cum Principe Landulfo I. apud Camillum Peregrin. de Princip. Longobard. pag. 324.] et Bullar. Casinen. tom. 2. constit. 122. vbi Launesbilt scribitur. Non ergo donum propter nuptias tantum, vt, Vossius existimat, vel donum propter maritum, vt Cornelio Margarino placet; sed quodlibet munus significat, vt ex pacto Landulphi supra adducto liquet, quamuis donum propter nuptias quandoque significet, vt in l. si quando. de sponsal, et in l. si quis. de praescript. et ibi Gloss.

LAVRA. Conuentus, Monasterium: sed videtur fuisse aliquam differentia inter Lauram, et Monasterium; nam ex Cyrillo in vita S. Sabae Laura habitationem eremiticam pro Monachis fuisse colligitur, qui in angustis cellis ad instar Camaldulensium, seu Carthusianorum inclusi per totam hebdomadam viuebant a ceteris separati, cum quibus tamen congregabantur in folis Dominicis diebus in Choro, et Refectorio. Etymon tamen huius nominis graecum est lau=ra, quod Pagum significat; multitudo enim cellularum illarum inuicem separatarum ad instar Pagi videbantur. FR. Parum consona videtur differentiae assignatio inter Monasterium, et Lauram a Francisco Quaresimo tom 2. lib. 6. Peregrin. 3. cap. 9. ex mente cuiusdam Graeci, vt ipse ait, adducta, nimirum, quod Laura intelligatur Monasterium, in quo solet excedere familia mille monachorum; nam praeterquam quod regulariter impossibile videtur reperiri posse in vnico Monasterio numerum tam exorbitantem, ac confusionem generantem Monachorum; legimus etiam in vita S. Euthymii apud Surium 20. Ianuarii, quod eius Laura in, Palaestina non continebat, nisi quinquaginta Monachos; sic etiam in Laura S. Grasini apud Surium ibidem, et Sophronium prat. spirit. cap. 107. quae iuxta Iordanis slumen erat, solebant septuaginta Anachoretae habitare, et licet in laura S. Sabae aliquando mille Monachos habitare contigerit; in eius tamen exordio non erant plusquam septuaginta, vt ex Cyrillo in eius vita colligitur. Vide Io. Stephanum Menochium in eius storeis par. 4. cent. 8. cap. 54. Vbi diffuse de his lauris egit. Euagrius tamen, lib. 1. cap. 21. inquit Eudoeiam Imperatricem multas Lauras in Palaestina erexisse,in quibus degentes omnia in communi habebant, exceptis aliquibus voluntariis poenitentiis, de quibus. Vide Yperthesmus. Licet aliam speciem Monachorum hic Auctor ibidem fuisse narret. qui siquidem separatim viuebant, de quibus ita scribit: [Alii autem aliud ingrediuntur viuendi genus, idque diuersum a superioribus. Nam se separatim in aediculas concludunt, quae tantum habent latitudinis, altitudinisque, vt in illis neque corpore erecto consistere, neque se libere inclinare possint. Quorum alii, vt est apud Apostolum, in speluncis, et cauernis vitam assidue degunt, vnaque cum bestiis habitant, et in quibusdam occultis, et ignotis terrae latibulis Deo


page 348, image: s380

precationes adhibent. Quin etiam alius viuendi modus a nonnullis eorum excogitatus est, qui omnem fortitudinis et vim superat; etenim viri, ac mulieres in solitudiem ardoribus efferuescentem se abdunt, et solis illis membris, quae naturae seruiunt necessitati, obtectis, reliquum corpus frigoribus inmensis, et feruidis aeris caloribus nudum exponunt, aestu aeque, atque algore contempto; eo accidit, quod alimentis, quibus homines vesci solent, penitus eiectis, depascuntur terram, vnde, bo/skoi, id est, pabulatores appellantur etc.

LAVRATVM. Imperatoris imago lauio coronata [Lauratis, et iconibus, quae mittuntur ad Ciuitates, vel regiones, obuii adeunt populi cum cereis, et incenso, non cera perfusam rabulam, sed Imperatorem venerantes. Optat. Milenit.] sic etiam Christiani non coloratas telas, sed re presentatos in eis Sanctos colunt, et thurificant, de quo cultu. Vide Dulia. Iconomachus. Has imperiales imagines Sophronius in epist. ad Leonem Papam, et Concil Chalcedonense Laurata Sacra appellat. Vide an. 603. num. 1. in Baronio.

LAVREATVS. Vide Baccalaureus.

LAVRETANA DOMVS. Vide Euangelium. Gloria in excelsis.

LAVRETANAE LITANIAE. Vide Litaniae in fine.

LAVS TIBI CHRISTE, verba, quibus in fine Euangelii respondetur, quorum, qui primus inter sciptores mentionem faciat, est Burchardus: antiquitus tamen varie respondebatur, qui enim Amen, qui Deo gratias, qui Benedictus, qui venit in nomine Domni dicebant. Durand. lib. 4. cap. 24. In feria sexta Parasceue non dicitur ob memoriam improperiorum Christi.

LAVS TIBI DOMINE etc. Dicuntur haec verba in principio horarum loco Alleluia a Dominica Septuagesimae vsque ad Pascha ex decreto Alexandri Papae II. Gemin. lib. 4. cap. 117. Baron. ann. 1073. et significant idem, quod Alleluia, nihilominus in signum moestitiae pronuntiantur latina lingua, quae inferior, et humilior est hebraica. Alcuin. cap. de Septuagesima.

LAVSIACA. *lausiaka/, sic appellatum fuit Palladii opus, quod Patrum gesta continet, quia a Lauso Praeposito scripta fuerant, solebatque in determinatis temporibus legi, vt ex Triodio habetur.

LAVTIA. FR. pro azimelis hebraeorum. [Si quis Episcopus etc. cum Iudaeis ieiunauerit, aut lautia festi, nempe, azima etc. S. Clemens in can. apostol. can. 69.] Antiquitus etiam lautitia dicebatur farina ex tritico aqua conspersa. Festus. In alio signiicatu apud Latinos. Vide Xenoparochus.

LAZARVS. FR. dicitur primus inferni proditor a Glossa in can. quantuislibet. de poenit. dist. 1. Vide Loculatus.

LAZVL. Armeniam, et lapidem significat. Vide Chrysocolla.

LAZZVS. Vide Lidus.

LEBITONARIVM. et Lebiton, seu Leuiton, et Leuitonarium, graece lebhtwua/eion, et lebhtw/n, id est, tunica sine manicis, qua monachi aegyptii vtuntur. [Nihil habent in cellis praeter psiathium, et duo lebitonaria, quod Aegyptiis monachis genus vestimenti est sine manicis. Hieronym. in praefat. ad regulam S. Pachomii. Leuitonarium est colobium sine manieis quali Monachi Aegyptii vtuntur. Isidor. lib. 19. cap. 22. Induuntur autem noctibus leuitonis lineis praecincti lumbos. Dionysius Exiguus. in Vitis Patrum.] FR. Puto hanc tunicam Leuitonarium seu Leuitou a leuitica tunicella dictam fuisse; antiquitus enim tunicella sine manicis erat, vt dictum est in dict. Colobium.

LECCATOR. FR. gulosus [Ante conuersionem leccator opere, vino, et tesscribus [correction of the printer; in the print testeribus] dedicatus totus. Caesarius Heisterbacchensis lib. 4. miracul cap. 6.] corrigendum tamen est Tesseris [correction of the printer; in the print Testeris], loco Testeribus. Lecca est proprietas lingendi; inde Leccacitas. Leccator, et Leccatrix. Leccator reperitur etiam in Glossa Isidori.

LECTARIVM. lectisternium, lecti vtensilia. [Lectaria vero ipsa simplicia sint. in regul. S. Caesariae Virg.] Dicitur etiam Lectuale, vel Lectisternium in Chronica Cistercien. [Lectualia, vel lectisternia moderata dispensatione Magistri vnusquisque habeat.] FR. in Clement. de statu Monachorum cap. 1. etiam lectisternium dicitur. Vide Stratilectilium.

LECTICARIVS. libitinarius clericus, a ferenda lectica, seu sandapila ita dictus. Vide synoni. ma in dict. Fossarius.

LECTIO. tam in Missa (quae alias epistola dicitur) quam in officio diuino ita appellatur, quia legitur, et non canitur. Durand. lib. 5. cap. 2. Lectiones Breuiarii collectae sunt a D. Hieronymo, qui librum composuit Lectionarium, siue Comes S. Hieronymi appellatum. Legendae seu vitae Sanctorum, quae ponuntur in secundo Nocturno a Paulo Diacono, et ab Vsuardo iussu Caroli Magni compositae fuerunt; sed quae hodie habentur iussu Clementis VIII. a Baronio, et Bellarmino correctae sunt. lectiones, quae recitantur in triduo hebdomadae Sanctae, non habent titulum, quia Ecclesia in illo triduo orbata videtur eius titulari, et capite Christo Iesu. Gem. lib. 3. cap. 89. Rupert. cap. 9. lib. 7. et Sabbati Sancti lectiones etiam non habere titulum Alcuinus ait, quia in illo die caecitas catechumenorum, qui nondum illuminati sunt, denotatur. Nec dicitur. [Tu autem Domine miserere nobis,] quae verba in fine lectionum totius anni ideo dicuntur, vt a Domino venia poscatur de defectibus in legendo commissis. Rupertus lib. 1. cap. 13. et ideo flexis genibus dicuntur. Caerem. Episc. lib. 3. cap. 5. In quorum fine osculatur Episcopi manus, si aderit; exceptis tamen Canonicis, qui hanc caeremoniam non tenentur adhibere. In lectionibus


page 349, image: s381

etiam officii Defunctorum non dicitur Iube etc. nec Tuautem etc. in aliquibus tamen Ecclesiis solebant terminari his verbis [Beati mortui qui in Domino moriuntur.] Durand. lib. 7. cap. 35. Antiquitus antequam legi incepisset lectio Diaconus silentium obseruari monebat. [Facto autem silentio, scripturarum sunt lecta diuina sollemnia. Aug. de Ciuit. Dei. lib. 22. cap. 8.] Et Isid. lib. 1. de Eccles. ossit. subiungit: [Ideo et Diaconus clara voce silentium admonet.] quod adhuc in Ecclesia graeca obsernatur, vbi Diaconus ante lectionem alta voce profert pro/sxwmen, id est, Attendamus, quod ab ipso Sacerdote in defectu Diaconi dicitur, et in Ecclesia Ambrosiana ante lectionem elata voce dicitur, [Silentium iubere, habere silentium.] Antiquitus ante lectionem auditores signabant se crucis signo: [Cum lectio legitur, facto si lentio, aeque audiatur a cunctis; nam et si tunc superueniat quisque, cum lectio celebratur, adoret Deum, et praesignata fronte, aurem sollicite accommodet. Isidor. lib 1. de diuin. off. cap. 10.] Lectio audiebatur sedendo, sicut etiam nunc fit. Amalar. de Eccles. off. lib. 3. cap. 10. Graeci tamen stant, dum lectiones noui testamenti leguntur, et sedent in lectionibus veteris testamenti. In Maturino Natiuitatis Domini, quando occurrit gladium a Pontifice benedici vna cum eius pileo, Dux si praesens fuerit, debet canere quintam lectionem superpellicio indutus, super quod cingit gladium, et superinduitur pluuiali albo, cuius aperitio, seu scissura erit a latere dextero, et caput pileo tectum habet, quod tamen detegit, et adstanti ministro consignat, dum lectionem canit: sed antequam incipiat, et solitam benedictionem postulet, gladium euaginabit, quo ter percutier terram, terque vibrabit in aerem, et super sinistro brachio illo deterso, in vaginam reponet, atque finita lectione praefatis para mentis exuitur. Sed si contigit eandem caere moniam Imperatori fieri, tunc eisdem paramentis indutus erit; sed pluuiale more solito, ac recte ante pectus gerit, pileoque non tegitur, cum sit ducale insigne; illum tamen in manu eius scutiferi ferunt, itaque sic indutus Imperator incedit ad canendam lectionem, quae erit octaua, nempe. [Exiit edictum a Caesare Augusto etc.] duobus Cardinalibus Diaconibus associatus, et facit ante lectionem supradictam caeremoniam euaginandi gladium etc. sic in praxi obseruatum fuit tempore Pauli Papae Secundi cum Imperatore Federico III. de anno 1468. Si vero Imperator noluerit integram lectionem canere, sufficit vt vsque ad homeliam proferat, quam subinde vnus ex duobus assistentibus Cardinalibus Diaconibus perficiet. Itaque in Nocte Natiuitatis Domini a Ponti sice gladius, et pileus benedicuntur, qui deinde alicui Supremo Principi dono mittuntur, ad denotandum, quod saecularis potestas, et administratio iustitiae gladii a Regum Rege recepi debeat, pro cuius recta administratione indigent regnantes Spiritus Sancti directione, ideoque pileus mittitur, in quo margaritis columba est effigiata, quae mysteriorum significationes a Regmaldo Cardinali Polo in quadam epistola Regi, et Reginae Angliae missa, quibus Iulius Papa III. gladium, et pileum in Natiuitatis nocte benedictos miserat, explicantur. In Capella papali duodecim lectiones Sabbati Sancti in Missa papali leguntur graece, et latine; sicut etiam in eadem Missa papali semper Epistola, et Fuangelium in vtraque lingua canuntur, idem faciebat Constantinopolitanus Patriarcha, vt ex epistola Nicolai Papae ad Michaelem Imperatorem data liquet, in qua Papa ostendit Imperatorem male ex contemptu linguam latmam appellasse barbaram.

LECTIONARIVM. Vide Breuiarium in fine Epstolarium. Lectio.

LECTIVNCVLA. Vide Capitulum.

LECTISTERNIVM. Vide Lectarium.

LECTOR. qui lectoratum ecclesiasticum ordinem habet, cuius officium est lectiones recitare, et antiquitus legebat etiam epistolam in Missa Concil. Tolet. I. sicut fit etiam nunc inter Graecos. Vide Anagnosta. A Balsamone appellatur, lito\s2 pappa=s2, hoc est simplex presbyter. In Africana Ecclesia lector solebat super ambonem legere Euangelium, vt ex epistolis S. Cypriani colligitur, nimirum, ex epistola 33. in qua de Aurelio lectore, et epist. 34. in qua de Celerino lectore mentionem facit. FR. lector etiam intelligitur Magister, qui in aliqua vniuersitate doctrinam aliquam docere tenetur, quibus Magistris crepitaculum a Glossa pulsatur in can. Ponderet vnusquisque. dist. 50. . docuit, sub hoc tono. [Docturum se promisit, et sic eo ipso, quod quis promittit se velle docere, Deo obligatur etc.] Lectores enim nedum promittunt; sed iruant se do cere. Item Lector Notarius dicitur. Vide Notarius.

LECTRICIVM. lectorium. [Accipit Diaconus textum S. Euangelii, quod baiulans ad lectricium etc. Rup. de diu. off. cap. 26.] et ab Isidoro Lectrum appellatum est. Synonima. Vide Ambo.

LECTORIVM. Vide Ambo.

LECTVALIA. Vide Lectarium.

LECTVLARII. dicuntur infirmi diu in lecto iacentes. Item Medici, qui circa infirmorum lecta versantur. Vide Clinicus.

LECTVS. FR. campus, planities. Bullar. Casinen. tom. 2. const. 218.

LEDO. maris aestus. [Semper peragitur, et per alternatas hebdomadas ledonis, et malinae vicissitudo comitatur. De mirabilib. Sacrae Scripturae cap. 7. inter opera D. Aug.] In quodam autem peruetusto Martyrol. m. s. Lido legitur. [Frisones, vbi martyrum sanguis erat effusus, aggesta terra collem excitarunt propter lidonis


page 350, image: s382

et malincae quotidianae eruptiones ex maris aestu quottidiano prouenientes, vbi Ecclesiam exstruxerunt.

LEGATIA. legatio [Praeterea Dominus Papa concessit Rogerio Eboracensi Archiepiscopo Legatiam in Scotia. Rog. annal. tom. 2.

LEGATARIVS. Nuntius, Missus: [Legatarius animi felle commotus, quod Abbas loci sibi non dedisset occursum. Flodoardus. lib. 1. cap. 25.

LEGATVS. missus, aut nuntius. Inde Legatus a latere, Pontificis missus, qui solet esse Praelatus, et vt plurimum Cardinalis. Dicitur A latere, quia sumit insigne suae iurisdictionis, et facultatisstans a latere Pontificis sub eius baldachino, quem Graeci Legatum a facie appellant: [Legati qui a facie dicuntur, qui et particularem habenr iurifdictionem. Balsamon in sextam synodum.] Item etiam Legati Principum A latere dicebantur [Quatenus praesente misso nostro illustri viro illo, quem ex nostro latere]illuc pro hoc direximus. Marculf. lib. 1. formul. cap. vlt.] Sed haec formula antiquissima apud Sedem Apostolicam fuerat, vt ex D. Greg. Registro lib. 12. epist. 12. colligitur, vbi sic habetur. [A quo cum veneritis, quem a latere nostro transmisimus, eas possit accipere] FR. Cardinalis legatus a latere nouem habet priuilegia. Vide Glossam in extrau. cap. vnic. de praebendis. Et hic in dict. Cardinalis:||: Multae legatorum species creantur, alii, qui ad sponsalitia Principum mittuntur, alii vt Baptismalem caeremoniam pro Regum primogenitis celebrent, alii ad gubernandas status Ecclesiastici prouincias, siue vt praesideant in Oecumenicis Conciliis: [Cum enim propter causam fidei, quam Eutyches perturbare rentauit, de latere meo mitterem, qui defensioni veritatis assisterent. S. Leo papa epist. 14. ad Faust.] Sed in rigore legati a latere illi tantum dicuntur, qui a latere Pontificis sollemnibus caeremoniis creantur, et pro aliquo publico christianitatis negotio ad Reges mittuntur. Item sunt, et Legati nati, metropolitani, nempe, qui ratione Ecclesiarum, quas possident, annexa ex priuilegio hac dignitate fruuntur, vt sunt in Anglia Eboracensis, seu Cantuariensis Archiepiscopus; in Gallia Rhemensis; in Italia Rauennatensis, et Pisanus Archiepiscopi, et sic alibi alii, quorum tamen Priuilegia nonnisi ad facultatem ordinariam Archiepiscopi, seu Primatis extenduntur; nam nequeunt ferte Crucem extra Prouinciae limites. cna. antiqua. de priuileg. et excess. lib. 5. decretal. Nec possunt clericorum publicos percussores absoluere cap. 9. de offic. legati lib. 1. decretal. tit. 30.

LEGES. Vide Lex.

LEGIBVS. pro legitime. [Si quis ad mallum legibus monitus fuerit, et non venerit etc. in Const. Caroli Magni lib. 3. cap. 45.

LEGITIMVM. Vide Canon Missae.

LEGITIMVS FILIVS. Vide Fulboran.

LENTICVLVM. vasculum ad conseruandum oleum, de quo saepe in S. Scriptura a forma lentis ita denominatum.

LENTO. FR. laxo, negligo. [Vt ea, quae ei a nobis mandata sunt, districtus exsequi, et nulla debeant occasione lentari. D. Greg. in Registro lib. 10. epist. 35.

LEONINVS VERSVS. Vide Versus Leoninus.

LEPORARIVS. canis lepores insequens. Matth. Paris. in Vita Abbatum.

LEPRA morbus. Vide Elephantinus morbus. FR. leprae species sunt quatuor, quae in Leuit. cap. 13. Dominus per Moysen praeceperat ostendi Sacerdotibus. ex his. post can. 60. de poemit. dist. 1 et ibi Glossa.

LEPTA. moneta. Vide Talentum.

LETHARGICI. Vide Nyctages.

LETHE. carcer in Perside. [Et xdescendens in Persidem retrusus est in carcerem, qui appellatut lethe, id est, oblinio. S. Ioannes Eleemosynarius cap. 25.

LEVA. FR. significat direptionem, et expoliationem. Leo Ostiensis in Chron. Casin. et Petrus Damianus.

LEVAMENTVM. cymba, qua leuantur onera ab ingentibus nauibus onerariis [Et tertia feria venit ad me omnis clerus, et multi erant, qui se parauerunt ad nauigandum mecum, qui res suas iam immisserant in ea, quae vocabantur leuamenta. Anastas. Biblioth. in exilio S. Martini Papae, et mart.

LEVCOTHEA. aurora, leukoqe/a, id est, Dea Matuta, ita a candore denominata: [Reuertente leucothea plane sequentis diei. In vita S. Vincentii Presb.

LEVDES. Regis familiares: [Chlotarius cum proceribus, et leudibus Burgundiae Trecassinis coniungitur. Greg. Turon. lib. 9. cap. 54. Burgundiae Barones vero tam Episcopi, quam ceteri leudes timentes Btunichildem. Ibidem cap. 41.

LEVIGABILITAS. alleuiatio. [Super infirmitatis suae grauitudinem inuenire promeruit aliquantulam leuigabilitatem. de miraculis S. Maioli. lib. 2. cap. 33.

LEVITA. et Leuites, de tribu leui, apud quos in veteri testamento erat hereditarium sacerdotium; sed in nouo testamento Diaconum significat. Vide Diaconus.

LEVITHAN. Vide Behemot.

LEVITON. et Leuitonarium. Vide Lebitonarium.

LEX. Vide Euua. FR. et per antithesim. Vide Exlex. Leges Gothorum, et Longobardorum. Vide Auricabeones. Lex Saxonica, et Francigena. Vide librum 4. decretalium. tit. 1. cap. 1. Lex mundialis, id est, ciuilis. can. Prima. 16. quaest. 3. Leges rubrae dicuntur Rubricae ex eorum titulis, quia rubro colore scribuntur. Lex sensualitatis. [Si Paulus vidit legem in membris suis repugnantem legi menti suae, et captiuantem in legem peccati. can. si Paulus. 32. quaest. 5.] Vbi Glossa inquit. [Aliam legem, id est,


page 351, image: s383

sensualitatem, siue concupiscentiam, quae dicitur lex, quia ligat, et trahit ad peccatum: vnde dicit alibi, Ago quod nolo in legem peccati, id est, peccatum, quia ligat hominem] Lex Ecclesiastica consistit. in canonibus, de vibus suo loco actum fuit. Item Statuta, quae eadem sunt ac Motu proprio. Item Decretales, quas hodie Rescr ipta dicimus. Glossa in prooem. decretal. . constitutiones. et Baron. an. 142. num. 9. Suntque ad similitudinem annotationum Principum, quia. [Annotatio dicitur scriptura, quam Imperator proprio animi motu facit de aliquo negotio, nemine rogante. Glossa in can. Dicenti. 25. quaest. 2.] Vide Praceptum. Pragmatica est saecularis con stitutio, quae ventilata est coram Principe, et de hoc facta est scriptura. Glossa in can. dicenti 25. quaest. 2. Vide Pragmaticus typus Dicitur etiam Pragmatica Ecclesiastica Sanctio. lib. 3 decretal. tit. 19. cap. 1. Ceterum leges nullum benefacere cogunt; sed male facere prohibent. Glossa in cap. 8. de off Iud. ordinar Item deceptis, et non decipientibus subueniunt. lib. 3. decretal. tit. 19. cap. 8. et tit. 24. cap. 8. Vtrum autem lex recens deroget antiquam? dic quod non, nisi expresse derogatur. Argumentum ex can. hoc ip sum 33. quaest. 2. Vbi sic ait. [Illius sententia magis teneatur, cuius antiquior, et potior exstat auctoritas] Idem etiam habetur in can. Domino Sancto. dist. 50. in fine, et ibi Glossa.

LIBACVNCVLVM. Lacrimatorium vas, italice Lambicco, ex graeco lei/bw, id est, stillo. [Proinde habe, ac si stillicidia mellis de libacunculo venenato. Tertull. de spect. cap. 27.] sed in aliquibus codicibus iuxta stylum illius temporis, v, pro, b; ponitur, id est, Liuacunculum.

LIBATORIVM. locus, in quo oblatio fiebat. Item vas oblationis.

LIBELLARIVM. processus scripturarum. [Similiter et hi, qui consequentes erant ei, stupentes, accepto libellario, seriatim cuncta dicta a Beato viro conscribentes, recesserunt. An ast. Biblioth. in exilio S. Marcelli Papae.] Vide Libellus.

LIBELLARIVS. Vide Tremissis. Item colonaticum canon, seu solutionem pensionis significat. [Siue ipsi tenebant, siue libellario nomine ad censum plerisque concesserant. Chron. Casin. lib. 1. cap. 7.] Vide Canon. Colonitium. Libellus.

LIBELLARIS. marsupium, sacculus, [Interim vt erat acris ingenii filiam eius desponsare desiderans, loricam, vt ferunt, in libellari, quo chartae abdi solent, recondit, dicens mulieri, coniugique Vrsi, quia multitudinem aureorum meorum amplius, quam sexdecim milia in hoc libellari reconditam tibi commoneo, quod tuum esse poterit, si mihi filiam tuam praestiteris desponsari. Gregor. Turon. lib. 4. hist. c. 41.] Vbi astutiam illius refert, qui in sacculo loricam ferream ostenderat, simulans esse monetam, vt sic commode vxorem ducere posset. FR. sed haec lorica dum in sacculo includebatur, ex lamellis cam compactam fuisse oportet.

LIBELLATICI. lapsi in idolatriam ob martyrii timorem, qui duplicis generis erant; aliqui enim dicebantur Sacrificati. Sacrificianti, et Thurificati. Vide Thurifico. Thurificatus. Thurarius in dict. Exsuflo, et communi nomine Idolatrae; alii Libellati, et Libellatici; alii Mittentes. Sacrificati dicebantur, qui sacrificia Idolis praestabant. Thurificati, qui tus Idolis dederant. Idolatrae, qui Idolis tribuerant aliquem publicum religionis cultum. Libellatici autem, quos pudebat manifeste fidem Christianam negare; sed occulte id per se, vel per alios praestabant, et sic ab insectationibus per magistratus libellum securi red debantur, mediante pecunia. Mittentes, qui incensum tantum in ignem mittebant, vti fecit S Marcellinus Papa. Baron. an. 253. nu. 18. et 19.

LIBELLENSIS. Vide Regestum.

LIBELLVS. FR. Scriptura, in qua continetur res, quae petitur, et causa petendi, et nomen actoris, et rei, et coram quo Iudice. Multipliciter Libellus dicitur, scilicet, Reclamationis, seu Postulationis, qui datur in ciuilibus actionibus. Glossa in tit. de libelli reclamatione cap. 1. Semper autem offerendus est libellus Iudici, et per ipsum reo, vt ipse reus possit deliberare. 3. quaest. 3. can. Iudicia. . offeratur. Item semper debet dari in scriptis tit. de libelli oblat. cap. 1. et in authent. offeratur. Cod. de lit. contest. et in decretal. de probat. cap. quoniam contra. Quod debet fieri in principio litis. d. Authent. . offeratur. Non est tamen necessarius libellus in iudicio de plano procedente. Vide Iudicium de plano. De libello famoso. Vide Contestatio. Item libellus conuentionalis, de quo Glossa in cap. 3. de libelli oblat. Item Libellus significat canonem, colonaticum, libellarium, quod Itali Liuello vocant, de quo saepe D. Greg. in eius Registro hoc modo, Libellos facere. Vide Canon. Colonitium. Libellarius. Et dicitur etiam Liuellus. [Tam fictus, quam liuelli, vel emphytheosis, aut feudi nominibus possidentur etc. Bull. Casin. tom. 2. const. 352.] Item libellus significat Missale. Vide Missalis. Item libellus officialis. Vide Rituale.

LIBER OFFITIALIS. Ita a Radulpho appellatum fuit Officium diuinum. Vide Officium diuinum.

LIBER PASTORIS. Vide Hermes.

LIBER MYSTERIORVM et Liber Sacramentorum. Vide Missalis.

LIBERA. inferorum pars. quae penes Theologos Sanctorum Patrum limbus dicitur, vbi Christus in triduo mortis descendit: [A quo boni immunes sunt tantum, quod in inferno erant, sed in superiori quasi in libera. D. Ambros. in epist. ad Rom. cap. 1.] Fortasse ita dicitur, quia locus libertatis futurae erar. Sed haec commentaria S. Ambrosii minime fuisse probat Bellarm. de Scriptoribus Eccles. in Ambrosio, et plane videntur esse alterius, ac linguae graecae parum periti.