14 February 2004 Ruediger Niehl
text typed (without italics) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - Could not identify errata-list item: 548. 1. lin. 46. stadium
06/2006; 12/2006; 02/2011 Cornelius Amberger; Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
spell check partially performed; the special sign ||: (resp. [erroneously?] ||. ) inserted (see the explanation of the printer: page 18)


image: s001

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM,



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

HIEROLEXICON SIVE SACRVM DICTIONARIVM AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI ET CAROLO EIVS FRATRE ROMAE Ex Off. Bernardoniana Sub Signo Virtutis Anno 1677 Superior [abbr.: Superiorum] permissu Et privilegiis



image: s004

[gap: blank space]

image: s005

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM, IN QVO Ecclesiasticae voces, earumque Etymologiae, Origines, Symbola, Caeremoniae, Dubia, Barbara Vocabula, atque Sac. Scripturae, et SS. PP. Phrases Obscurae elucidantur. AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI, Olim Cath. Eccl. Viterb. Canonico Theol. Sac. Indicis Congregationis Consultore, Proton, Apost. Eq. Aurato, Com. Palat. ET CAROLO EIVS FRATRE Biblioth. Alexandrinae in Archigym. Vrbis Praefecto. OPVS Figuris ornatum, quod praecedit Index Criticus, ac subsequuntur SYLLABVS graecarum vocum exoticarum, de quibus in eo agitur, et CONTRADICTIONES APPARENTES Sac. Script. ab eodem DOMINICO conciliatae, et ex eius Schedis in hac tertia, et postuma impressione auctae. [gap: illustration] ROMAE, Sumptibus PONTII BERNARDON. Via Parionis sub signo Virtutis. M. DC. LXXVII. SVPERIORVM PERMISSV, ET PRIVILEGIIS.



image: s006

[gap: praeliminaria]

page 339, image: s371

IVDICIVM DEI, et Ecclesiae quomodo differant. Vide Ecclesia.

IVDICIVM FORENSE. FR. est illud, quod constat ex quatuor personis, id est, electo Iudice, idoneo accusatore, congruo defensore, et legitimis testibus, Iudices autem debent vti aequitate, testes veritate, accusatores intentione ad amplificandam causam, defensores ad il. lam minuendam. can. nullus vnquam. 4, quaest. 4.

IVDICIVM DE PLANO. FR. quid sit, in Clementina cap. 2. de verb. signif. his verbis declaratur. [Saepe contingit, quod causam committimus et in earum aliquibus simpliciter, et de plano ac sine strepitu, figura iudicii procedi mandamus etc. Nos autem dubitationem huiusmodi (quantum nobis est possibile) decidere cupientes etc. Sancimus, vt iudex cui taliter causam committimus, necessario libellum non exigat, litis contestationem non postulet, in tempre etiam feriarum ob necessitates hominum in dultarum a iure procedere valeat; amputet dilationum materiam etc.] Vide de Plano causam cognoscere.

IVDICIVM PEREGRINVM. FR. erat duellum. Vide Duellum. Dicebatur Purgatio vulgris, id est, saecularis; sic etiam iudicium peregrinum ad differentiam iudicii ecclesiastici nuncupabatur. Vide Iudex compurgationis. Missa iudicii. Palea. . Sed huic digressioni. Glossa tamen sibi contradicit; nam in can. priuilegia. 25. quaest. 2. bene exponit esse ferri candentis; sed in cap. 8. lib. 5. decretal. tit. 34. . peregrina iudicia. alitera exponit. Vide Iuramenatum.

IVGALITAS. matrimonialis societas, et coniunctio. [Iugalitas, quae ad propagandam posteris sobolem, et liberorum procreandorum gratia licitis connubii nexibus traditur. Aldhelm. de virg. cap. 4.

IVGALIS. consors, de viro in suo Regist. lib. 1. cap. 17. D. Greg. sic ait. [Felicem iugalem suum heredem instituisse.] Et de vxore in Synodo Valent. [Dominus Rex, vel supra nuncupata iugalis sua.

IVGES. par [Et iuges suos, hoc est, corpus, et animam vulnerabit. S. Maximus. hom. 10.

IVGVLVM. Vide Iocalia. Anastasius in Nicolao. [Iugulum de auro mundiffimo fecit in confessione ipsius Basilicae, pensans libras duas.

IVGVM dicitur velum professionis. Vide Velum professionis.

IVLIANVS APOSTATA, quando in Ecclesiam Christianorum interueniebat. Vide Anagnosta. Epiphania. Cetera Vide Labarum. Misopogon. Thurifico.

IVNCARICVM. FR. pagus prope montem Casinum, qui adhuc nomen retinet. Bullar. Casin. tom. 2. const. 182. num. 2.

IVNCITA. FR. conterminatio. Bullar. Casinen. tom. 2. constit. 74.

IVNCVS. Vide Sparta. Eriophoron.

IVNIOR. nedum quo ad aetatem inferior; sed etiam quo ad gradum intelligitur: sicut e contra de senioribus dicitur. [A iunioribus Ecclesiae iussit bannos exigi pro eo quod in exercitu non ambulassent. Gregor. Turonen. lib. 5. cap. 25.] Et de vtrisque dicitur. [Vt primo omnium seniores se ipsos de ebrietate caueant, et eorum iunioribus exemplum bonum sobrietatis ostendant. In capitul. Caroli Magni.

IVNIORATVS. minoratus, seu minoritas. [Super haec dedimus iunioratum Ecclesiae de Pontegodonis cum omnibus hominibus nostris. Iuo Carnoten. epist. 286.

IVPANVS. titulus dignitatis in Regno Seruiae, qui solebat secundogenito Regio tradi: [Vt videre est ex litteris Stephani eius filii Magni Iupani Seruiae. in vita S. Sabae Episc.] FR. inter Innoc. III. epistolas reperitur quaedam Magno Iupano Seruiae missam. quae est epist. 167. lib. 2. Vide Ioannem Lutium in eius hist. de Tragur.

IVPPITER. Vide Thur.

IVRAMENTVM. FR. non est obligatorium contra bonos mores. de regul. iur. in secto. regul. 58. item Iuramentum pro confessione accipitur aliquando. can. et iurabunt. 22. quaest. 1. Iurare ad arma sacrati, id est, per instrumenta Sacrificii, sicut in dict. Acmi Sacerdotalia dictum est, de quo modo loquendi in l. si qualiscumque causa, et ibi glossa, et l. si contigerit. qualiter quis se defendere debeat. Sacerdotes iurare non debent; sed vice iuramenti per sanctam conserationem interrogentur, et interrogatus sub hac formula iuramenti respondere debet: [Illum testem profero, cui nuda sunt omnia. can. si quis presbyter, et can. presbyter, vel quilibet Sacerdos. 2. quaest. 5.] Itaque canonica lex prohibuit iuramentum per purgationem pergrinam can. Mennam. ead. quaest. 5. Vbi sic habetur [Vulgarem denique nulla canonica sanctione fultam legem, feruentis, scilicet, siue frigidae aquae ignitique ferri contactum, aut cuiuslibet popularis inuentionis, (quia fabricante haec sunt omnino ficta inuidia) nec ipsum exhibere, nec aliquo modo te volumus postulare: imo apostolica auctoritate prohibemus firmissime.] et Anacletus in can. priuilegia. 25. quaest. 2. ait. [Peregrina submouemus iudicia.] Quod Glossae exponit: [Idest, ferri candentis] de quo etiam cap. 9. lib. 3. decretal. tit. 50. et in can. dilecti filii. lib. 5. decretal. de purgatione vulgari. Vide Purgatio vulgaris. Duellum. Iudicium peregrinum. Licet Palea (et fortasse apocryphe) dicat, quod Conc. Triburiense decreuerat, quod qui ingenuus non erat feruenti aqua, vel candenti ferro se expurgaret. . Nobilis homo. 2. quaest. 5. igitur canonicum iuramentum iudicium, seu purgatio explicatur in cap. 5. et 16. lib. 5. decretal. tit. 34. Vide Professio. Landulfum in dict. Septimum.

IVRARE PER CRVCEM. Vide Stauropata.

IVRARE PER DEOS. Vide Dii.

IVRARE SVPER LAPIDEM FALSVM. FR.


page 340, image: s372

exponit Glossa [Forte coopaertum ab aduersario, vt credantur esse euangelia. in can. ecce. 22. quaest. 5.

IVRARE. in quibus diebus non licet. FR. Vide can. decreuit. 22. quaest. 2. Tandem qui iurat superiori suo sex semper in memoria debet habere. [Incolume, tutum, honestum, vtile, facile, et possibile. can. de forma 22 quaest. 5.

IVRATORIVS. FR. [Praeter iuraroriam cautionem. in decretal. de praesumptionibus. cap. 14.

IVRIDICINA. iurisdictio. [Idem Cato iuridicinae suae tempore humerum exsertus, haud minus palliato habitu Graecus fuit. Tertull. de pall. c 3.

IVRITHEVM. Vide Colatum.

IVRNALE. campus in vnico die arabilis. [Vno iurnali in terra arabili. In vita S. Lugder. Episc.] Vide Gerbida. Zerbolaris.

IVRVLENTIA. FR. iuris coctionis abundantia: [Arguunt nos, quod etiam xerophagias obser vemus, siccantes cibum ab omni carne, et omni iurulentia. Tertull. de ieiunio.

IVS. FR liquor eorum, quae coquuntur. Quare quidam perperam verba illa in librum Iudicum cap. 6. num. 19. Ius carnis iurisdictionem carnis interpraetatus est, quod non nisi carnis liquorem significat. Sic in eodem capite num. 20. [Ius desuper defunde] Et in Isaia cap. 65. nu. 4. [Ius profanum in vasis,] Quo vocabulo vsi sunt Latini. [Cancri marini decocti ius contra dorychnium efficax habetur. Phil. lib. 32. cap. 5.] Dorychnium enim venenosa planta est. [Medici curationem non probo, ius tibi dandum non fuit. Cicero. lib. 16. epist. 6] Hinc Iusculum diminutiuum, quando, scilicet, ius maxima decoctione minuitur, et consumitur, quod Itali Brodetto vocant. [Iusculum frigidum sorbere, Cato de re rustica cap. 156.

IVSCELLVM. idem, quod iusculum: [Propter te haec iuscella paraui. Gregor. Turon. lib. 1. histor. cap. 18.] Vide Ius.

IVSSORIVM. praeceptum. [Iussorium vestrum ac. cepimus vna cum exemplari de litteris Domni Sulpitii, vbi Domnus innotuit, quod instum placitum de ista Synodo frater vester Domnus Sulpitius visus est immutasse. Paulin. epist. ad Desider.

IVSTA. Vide Iustitia.

IVSTINIANVS IMP. Vide Analphabetus. Pandectae. Item dictus est Chalcedoniensis, et quare, Vide Melchita. Iustiniani corona in incendio deperdita, et post liquod tempus inuenta. Vide Septimum. Iustinianus II. Imp. Vide Rhinotmetus.

IVSTITIA. vinarium vas. [Apto pede torna vascua vinaria, quae iustitias vocant, vel similia concauare, et componere tenta. Petrus Cluniacen. lib. 1. cap. 20. Statutum est, vt non in vasis illis vinariis, quae iustitiae vocantur, sicut olim facere cogebantur; sed propriis scyphis vnusquisque bibat eo tempore, quo post nonam ad potum fratres pergere solent. idem in regula Cluniacen.] Item hoc vas Iusta etiam appellatur: [Tres quottidie panes, et quatuor vini iustas. Andreas Quercetanus. Vide Misericordia.

IVSTITIARIVS. FR. Iustitiae Praeses: [A regio iustitiario capti fuerunt. 3. decretal. tit. 21. cap. 5. Vt Iustitiarius eorum fiat, clericorum quisquis exercere praesumat. Ibidem. tit. 50. cap. 4.] Vide Quaestionarius.

IVSTITIARIA. FR. Vide supra Iudiciaria. [Episcopus Dunelmensis habuit iusitiariam a magno flumine, vsque ad Scotorum mare. Matth. Paris. an. 1188.

IVSTRA. Vide Torneamentum.

IVSVM. infra. [Apud Ligonas Natale SS. geminorum Speusippi, Eleusippi, et Meleusippi, qui ligatis manibus sursum, et pedibus iusum etc. In martyrol, Adonis. 17. Ianuar.] Siculi solene hoc vocabulo vti, Iuso, et Suso, pro infra, et Sur sum. Vide Susum.

K

KABALA. hebraicum, seu Syriacum nomen a Kabil, id est, occursus, congruentia, assimilatio; accipitur pro illa symbolica scientia, per quam aliquod vocabulum cum altero, seu per numerationes atithmeticas aliquid aliud mystice designatur. Hanc scientiam fertur ab Angelis Adamo traditam, succeffiue ad posteros peruenisse, quae tantum inter Patriarchas, et antiquos Dei amicos conseruabatur, nec vulgo communicabatur; sed ea abusus fuit Cham Noemi filius, qui Aegyptios eam superstitiose docuit, veluti in idolatriae cultu, in hieroglyphicis: atque Esdram de veris patrum traditionibus in hac scientia tractatum reassumpsisse dicitur, verensne ob continuas populi electi cap. tiuitates inter Idolatras recta traditio superstitionibus denuo corrumperetur, sicut recentes Hebraeos abuti videmus, quorum Rabbini veras iam traditiones fabulosis narrationibus, et superstitiosis obseruationibus deprauarnnt. Hodie tamen per scientiam Kabalae solet tantum intelligi numerica productio, quae ex dictionum litteris extrahitur, et dum Catholicae


page 341, image: s373

disciplinae terminos non excedat, ab Ecclesia toleratur, adi Bullam Clementis VIII. sub data pridie Kalend. Martii MDXCII. pontificatus sui anno II. Itaque ex permissa Kabala profundiffima mysteria colliguntur, vt habetur in Apocalyp. cap. 13. in quo per numeros Antichristi nomen exprimitur, inquiens: [Numerns eius sexcenti sexaginta sex,] sic etiam Sybilla per numeros nomen futuri Messiae expresserat, id est, *ih(seu=s2, Iesus; nam Iota valet decem, Ita octo, Sigma 200. Omicron 70. Ypsilon 400. quae faciunt summam 888. per quem numerum ipsa Sybilla loquuta fuit. Vide Mammona. Sadducaeus.

KALENDAE. Vide Neomenia.

KALENDARIVM. cuiuslibet mensis Sanctorum nota, quod Radulfus Matriculam Sanctorum appellauit. [Ne obliuiscaris Kalendarium. in epistola S. Pacomii ad Cornelium Archiman dritam apud Gennadium.] Vide Calendarium.

KALENDATICVM. FR. impositio quaedam: [Dimittimus, et condonamus vobis ea omnia, quae nos, et praedecessores nostri Normandi eirca Beneuentanam Ciultatem habuerunt fidentias subscriptas, videlicet, denariorum, redditus, salutes, angarias, teraticum, herbaticum, carnaticum, kalendaticum, vinum, oliuas, releuum etc. apud Falconem Beneuent. in chron. ad ann. 1137.

KALENDATIM. menstruatim, in quolibet mense, [Vbi kalendatim diuersas species erogat. In Vita S. Gregorii Papae cap. 26.

KALIPHI. Vide Amiras.

KANNA. cyathus, [Comes argenteam kannam emerat. in vita S. Caroli Comitis] vox quidem Germanica, et Belgica.

KATAPAPA. sic cognominatus fuit Guilbertus Antipapa in chronica Casinen. lib. 3. cap. 70. qui nomen Clementis sumpserat. Igitur hoc vocabulum aliqui ex graeco Sub Papam interpraetantur, et nefarie Lauretus eiusdem Chronicae mendas commentator Beatum Papam interpretatus est. Sed rectius Angelus de Nuce olim Casinensis Abbas, hodie meritrissimus Rosanesis Archiepiscopus ad notas eiusdem chronicae Kacopapam legendum censuit, in sequentium ipsuis Chronicae verborum coniectura innixus, vbi de eodem pseudoclemente dicitur, sic: [Idem vero Guilbertus, qui multo rectius Papa demens, quam Papa Clemens dici debuit] FR. legendum vt in priori modo; nam Kata graece significat etiam contra, aduersus.

KATIPANVS. Vide Catipanus.

KNEZ. et Knezi. Vide Satnicus.

KYRIACA. Vide Cyriaca.

KYRIACHI. Vide Cyriacha.

KYRIE ELEISON, ex graeco *ku/rie e)le/hson, id est, Domine miserere, quae crebro in graecorum Missa, et aliis diuinis officiis replicantur; sic etiam in Missa Ambrosiana. In Ecclesia autem Latina introductae sunt hae preces a S. Siluestro; sed intermissae, deinde a D. Gregorio renouatae sunt, vt ipsemet ad Ioannem Syracusanum Episcopum epist. 63. lib. 7. scribens, excusatur ab imposita sibi calumnia, quod ipse, nempe, fuerat graecorum rituum in Ecclesia Latina introductor; nam centum, et quinquaginta annis ante ipsum per totam Italiam erant in vsu. Vide Bellarm. lib. 2. de Missa cap. 16. Dicuntur ergo ter Patri, ter Filio, terque Spiritui Sancto. Innocent. III. lib. 2. cap. 19. et D. Th. 3. part. quaest, 83. art. 4. Quibus Sacerdos ante orationes posulat a Deo eius Diuinam misericordiam, vt apud illum dignus efficiatur pro populo Christiano, intercessor. In Anglicana autem Ecclesia coepit cani Kyrie eleison anno nostrae salutis millesimo, quando Dunstanus Episcopus Missam celebraturus, somno sopitus, et in extasi raptus audiuit Angelos Sanctissimae Triadi has easdem preces canere. Vincentius Bellouac. lib. 24. Specul. historial. cap. 85. FR. Dunstanus Episcopus Dorouernensis, seu Cantuariensis, quod idem est. Baron. an. 971. nu. 1. obiit secundum eundem Baron. anno 988. ibidem num. 3.:||: Solebant Gentiles aliqua verba supersitionse pronuntiare, quando infundebant in doliis vinum, mensuras, nempe, numerando, in principio numeri non dicebant vnum sed Multa; ita refert Varro de lingua latina lib. 4. fortasse multa fortunae bona implorantes, quare Christiani. vt Gentilium vitiis pie se opponerentur, in principio numerandi solebant Kyrie eleison proferre, vt refert Balsa, in can. 62. Synod. 6. in Trull. vbi ait: [Et quod Agrestes frequentius dicant in vnaquaque fere mensura Kyrie eleison] In nostra vero aetate Christiani numerando, ad trigesimum numerum peruenientes, solent pronuntiare verba In nomine Domini, seu In Bonum, quod in detestarionem triginta denariorum Iudae introductum fuisse autumat Menochius in eius storeis parte 3. centur. 6. cap. 44. FR. Kyrie eleison etiam acclamationum synodalium signum erar: [Vniuersa synodus surgens acclamauit; Vt ita fiat, rogamus, Dictum est octies etc. Exaudi Chiste (id est, Christe eleison) Symmacho Papae vita, (nempe, viuat) Dictum est duodecies. can. in canonibus. 16. quaest. 1.] Et in gratiarum actione Melitenses a Saracenorum seruitute per Rogerium Normandum anno 1089. seu vt alii volunt 1090. liberati, liberatori obuiam occutrerunt, vt ait Goffredus Malaterra lib. 4. cap. 7. [Ligno, vel calamis, prout quisque primo inueniebat, conipositas cruces in dextris ferentes, Kyrie eleison proclamando.] Monachi Cluniacenses quasdam prosaicas preces canere solebant, quae incipiunt. [Clemens Rector, Aeterne Pater, Immense Eleison. in statutis S. Petri Abb. statuto 74. exstant in Biblioth. Cluniac.]:||: In Sabbato Sancto, et Sabbato Pentecost. Missa incipit a Kyrie eleison. Vide Introitus. Item ab aliquibus Auctoribus dictae preces Litaniae dicuntur,


page 342, image: s374

quia graece litanei/ai preces significat. FR. Ro mae in processionibus canebatur centies Kyrie eleison, centies Christe eleison, et iterum centies Kyrie eleison. Auctores penes Florauant. Martinellum in eius Roma Sac. pag. 157. Ad Kyrie eleison neuma canebatur. Vide Neuma. Kyrie eleison loco Deus in Adiutorum dicebatur tempore paschali. Vide Vesperae. Cetera. Vide Rogus Dei.

KYRILIES. FR. adiectiuum, id est, preces Kyrie eleisou. [Peractis rite Missarum sollemniis fit laetitia ab omnibus clericis hymnum concinentibus, signaque compulsantibus; laicis veto Kyrilies celebrantibus. In Vita S. Berlendis Virg. belgicae 3. Februarii.

KYRION MEGAN, denominabatur Princeps Boeotiae, et Thebarum. Vide Dapifer.

KYRVS. Vide Domnus.

L

LABANDAGO. vox quidem obscura apud Luciferum Caralitanum; sed ex eius verbis instrumentum dilaniandi fuisse colligitur, qui sic inquit in eius tractatu, vbi deberi mori pro Dei Filio probat: [An ad palum me, an ad crucem alliges, igne torreas, an viuum humo condas, saxo praecipites, an in maria mergas, labandagine magnis viribus conatus vno vastissimo ictu longe a me meum caput excutias, an in omni subtilitate subtilior sagitta diutiffime figens in meo corpore ludas, centum milia licet formas poenarum credulitas tua faciat.] Fortasse genus balistae fuerat, quam adhuc Hispani Bandoge, siue Bandoque appellant. FR. in aliquibus codicibus Labadagine legitur. An a Labe da id est, forcipe. Vide Forceps.

LABARVM. vexillum militare, quo Constantinus Imp. vsus est in exercitu, erat hasta longa, cui alia transuersa coniungebatur, ex qua pendebat velum, et in eo hi aurei characteres depingebantur, [gap: illustration] qui aliquando in culmine hastae ponebantur, et in velo erat Imperatoris effigies; significabant autem hae graecae litterae Christum. Vide Christus Ante tamen Constantinum reperiebatur Cantabrum. FR. de quo Baron. an. 312. num. 33. et 34. 35. et 36. Vide Cantabrum. Item Alabarum fusum dicebatur. Vide Calepinum in hac dictione:||: De labaro Prudentius lib. 1. contra Symmachum in tit. de Cruce sic cecinit.

Christus purpureum gemmanti textus in auro
Signabat labarum. Clypeorum insignia Christus.
Scripserat. Ardebat summis Crux addita cristis.

Gretserius tamen. lib. 2. de Cruce cap. 38. tom. 1. affert numismata Prolemaei Aeguptii Regis, quod in Biblioth. Ingolstadii se vidisse testatur cum labaro, et littera praedicta, quae ipse Gretserius xristo/s2 exponit, id est, vnctus, et consequenter, lenis, mitis, clemens, benignus, allusiue ad boni Principis qualitates referri ait, quibus signis prudenter vsus est Constantinus ex Antiquorum more, ne quid inter Gentiles innouaret; sed cum applicatione ad Christum Redemptorem. FR. non bene fortasse a duertit Gretserius cuius Ptolemaei memoratum numisma esset; nam nemo Antiquorum de eo signo ante Magnum Constantinum mentionem fecit vnquam, et multo minus in Ptolemaeis Aegyptiorum Regibus: posset quidem esse hoc numisma de Ptolemeo Romae Tyranno, qui temporibus Paschalis II. et Gelasii II. vixerat, de quo Blondus, et Baronius. Vlterius, quod hoc signum a Constantini Christiana pietate adinuentum sit euidentia patet; nam a Iuliano Apostata in odium Christi huiusmodi signum ex labaro detractum. Baron. an. 363. num. 27. et 30. refert, quod temporibus deinde Gratiani Imp. restitutum fuerat. Idem Baron. an. 378. num. 18. Denuo ab Attila Apostatae Iuliani imitatore detractum fuit. Idem Baron. an. 415. num. 59. Igitur index Christianae Religionis erat:||: Ceterum quo ad etymologiam, et alia labari documenta. Vide eundem Baron. anno 312. num. 35. et seqq. Adrianus Schenkius etymon ex belgico Lab-Hair, id est, panniculus exercitus deducit. FR. SEd mihi magis ad historiam, et originem huius signi accedere, videtur Eusebius in Vita Constantini lib. 2 cap. 8. vbi ait, quod Laborum signum prius dicebatur; vnde postea corrupte Labarum dictum fuit, vt etiam loc. proxime cit. existimat Baronius. Ac eo magis hoc credere inducor, quia de Sept. Seuero haec scribit Spartianus: [Iussit deinde signum Tribuno dari Laboremus, quia Pertinax, quando in imperium adscitus est, signum de derat Militemus.] Ac idem refert Dio. Vnde hoc Laborum signum, siue Labarum corrupte nomen traxerat:||: Qui vsus retentus est in processionibus Ecclesiasticorum, in quibus praefertur crux hastata cum velo pendenti, seu panno: clerus enim spiritualem militiam designat. De vexillis ecclesiasticis. Vide Draconarius. Supparum.

LABEDA. Vide Forceps.

LABENA. labecula, lasus. [Vsitatum humani


page 343, image: s375

generis vitium est, vt Beatus Gregorius ait, et labena peccatum committere, et commiffum non consitendo prodere. Burcardus. lib. 19. cap. 4.] Mendose tamen in textu D. Hieronymi epist. 113. Lauina pro Labina, seu rectius Labena legitur, vbi inquit: [Ceterum amat Deus hominem, vt artifex fabricam; sed odit mala opera, quibus fabrica vergit in lapsum, et cogitur in lauinam.

LABOR. Vide Fatigium.

LABORANTES. Clerici dicebantur, qui sepeliendi mortuos curam habebant. [Saluto hypodiaconos, lectores ianitores, laborantes, exorcistas. S. Ignatius Martyr. epist. 112. ad Antioch.] Item dicuntur Copiatae ex graeco kopia/tai. Vide Synonima in dict. Fossarii.

LABORICVM. FR. fatigatio, labor in abstracto. de verbor. signif. in sexto lib. 5. tit. 12. cap. 3.

LABRA. FR. Parochia, seu vicus, Aegyptiaca vox [Quaecumque Ecclesiae Alexandrinae ad catholicam Ecclesiam pertinent, vni subsunt Archiepis copo; speciatim vero Presbyteri, siue seniores illis praefecti sunt propter necessitates ec clesiasticas habitatorum suam Ecclesiam, ac colentium, regionumque circumstantium, vel paraeciarum, quae voce patria dicuntur labrae ab iis, qui Alexandriam colunt. Epiphanius contra Ariomanitas.

LABRATVM. et Lauratum osculum. C. de pub. laet. nunt.

LACCARIVS. FR. puteorum fossor ex graeco le/khos2, id est, fossa, puteus, vel cauea, seu potius crustarius.

LACCVS. FR. fossa crustata, seu colatorium, in quo vua calcata in mustum descendit, et non torculat, vt Budaeus existimat, vt ex ante dicta etymologia graeca patet.

LACEBRA. pro illecebra, vnde cecinit Althelmus.

Qui modo disrumpunt connubia nex tho. rorum,
Et demunt proprias deuota mente lacebras.

LACERNA, seu Lacernum. Vide Birrum. Penula in fine.

LACORA. FR. lacus. [Lacora, portora, piscationes, per singulas auas, lacoras, et flumina. Bullar. Casin. tom. 2. const. 20.

LACERTA CHALCIDICA quaenam sit, et quare sic appellata. Vide Seps.

LACRYMAE. Vide Fletobotomia. Threni.

LACTICINIA. Vide Formaticum. Sementina.

LACTENVS. et Lactinius, lacteus. [Intra monasterium interdum soleas accipiebat, frequenter nudis ambulabat, casulam pretiosam, vel superbi coloris nec ipse habuit, nec monachos suos habere permisit. Subtus casulam nigello, vel lactinio colore pallio circumdatus incessit. In vita S. Fulgentii cap. 18. Tinctura in monasterio nulla fiat nisi, vt supra dictum est, laia, et lactena. In Regula S. Caesariae Virg.

LACTORONES. herbae sic denominatae, quas edunt pecudes ad augendum lac: [Vnus quidem deferebat nuces, alius lactorones. Ruf. in Vita Patrum lib. 3. num. 200.

LAETANIA. laetitiae dies, siue festiuus: [In laetaniis sollemnibus, id est, Natalis S. Ioannis Bapitstae etc. D. Gregor. lib. 4. cap. 54. ad Archiep. Rauennat.] Vbi se quitur numerare reliquas festiuitates, in quibus vti debeat pallio, nec intelligi potest de Litania; nam ibidem cauetur, ne vti possit pallio extra Ecclesiam, quod si de litaniis diceretur, occasione processionis vti deberet pallio etiam extra Ecclesiam: Laetania igitur a verbo Laetor deriuatur.

LAEVA. FR. seditio. [Sed haec tam praesentium, quam futurorum auaritiae, aut nequitiae obuiantes omnes seditiones, quas laeuas dicunt, seu direptiones in cuinscumque morte, aut electione fieri auctoritate apostolica interdicimus. Bullar. Casin. tom. 3.const. 235. num. 15.

LAGVNCVLA. FR. [Decem enim iugera vinearum facient lagunculam vnam. Isaia cap. 5. num. 10.] id est, paruam lagenam, quae etiam Lagunculum appellatur: [Proinde cum venabere licebit, et panarium, et lagunculum, sic etiam puglilares feras. Plin. epist. lib. 1. ep. 6. In iis inuentae sunt quinque lugunculae matronarum. Cic. epist. ad Atticum lib. 4.] vbi Imagunculae aliqui legendum autumant.

LAICA COMMVNIO. Vide Communio laica.

LAICVS. FR. saecularis, id est, non ecclesiasticus: [Aliud vero genus est Christianorum, vt sunt laici; laos enim graece est populus latine. 12. quaest. 1. can. Duo sunt.] Item accipitur Laicus pro ecclesiastico conuerso, qui etiam clericus dicitur: [Clerici Deo deuoti, videlicet, conuersi. ibidem] vbi Glossa clericos saeculares, et ordines equitum intelligit. Item laici aliquando dicuntur Lupi, et aliquando Oues. Glossa in can. Nihil. dist. 83. Item Laicus religiosus nonnumquam pro pio saeculari accipitur. Vide Religiosus.

LAISVS. curua linea inguinis, terminus legis salicae tit. 48. FR. vide Glossam Lindembrogii ad Cod. II. antiq.:||: et Burgundi Vnlais partem vestis curuam dicunt; ac proinde sortitum est vocabulum, quo alicuius rei cessio denotaret, in cuius signum festucam, seu chirothecam in sinum acceptantis in actu donationis Donatarius proi iciebat, sic Festucam, seu Vuantum, id est, Guantum (latin e Chirothecam) in laisum iactare dicebatur. [Et ipsi in cuius laisum festucam iactauerit. Marculph. in formular.] vbi diffuse de hac caeremonia agit. Vide Fislucus-Vuarpio. Ex quo ritu Laisuerpio, seu, Laisiuuerpio, id est, in sinu proicio dicebatur. [Ipsas villas in supra scriptis locis, nobis voluntario ordine visus est laisuerpisse, et condonasse. Marculs. lib. 1. form. cap. 13.

LAIVS. color naturalis pili caprini. [Tinctura in monasterio nulla fiat, nisi, vt supra dictum. est, laia, et lactena. In regul. S. Caesariae Virg.] cuius etymologia sumitur a graeco lai/+s2, id est, Caper, ex cuius candido pilo texebantur Monialium vestes.