14 February 2004 Ruediger Niehl
text typed (without italics) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - Could not identify errata-list item: 548. 1. lin. 46. stadium
06/2006; 12/2006; 02/2011 Cornelius Amberger; Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
spell check partially performed; the special sign ||: (resp. [erroneously?] ||. ) inserted (see the explanation of the printer: page 18)


image: s001

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM,



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

HIEROLEXICON SIVE SACRVM DICTIONARIVM AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI ET CAROLO EIVS FRATRE ROMAE Ex Off. Bernardoniana Sub Signo Virtutis Anno 1677 Superior [abbr.: Superiorum] permissu Et privilegiis



image: s004

[gap: blank space]

image: s005

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM, IN QVO Ecclesiasticae voces, earumque Etymologiae, Origines, Symbola, Caeremoniae, Dubia, Barbara Vocabula, atque Sac. Scripturae, et SS. PP. Phrases Obscurae elucidantur. AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI, Olim Cath. Eccl. Viterb. Canonico Theol. Sac. Indicis Congregationis Consultore, Proton, Apost. Eq. Aurato, Com. Palat. ET CAROLO EIVS FRATRE Biblioth. Alexandrinae in Archigym. Vrbis Praefecto. OPVS Figuris ornatum, quod praecedit Index Criticus, ac subsequuntur SYLLABVS graecarum vocum exoticarum, de quibus in eo agitur, et CONTRADICTIONES APPARENTES Sac. Script. ab eodem DOMINICO conciliatae, et ex eius Schedis in hac tertia, et postuma impressione auctae. [gap: illustration] ROMAE, Sumptibus PONTII BERNARDON. Via Parionis sub signo Virtutis. M. DC. LXXVII. SVPERIORVM PERMISSV, ET PRIVILEGIIS.



image: s006

[gap: praeliminaria]

page 328, image: s360

INCARDINATVS. stabilitus, et in possessionem iam positus.

INCARMINATRIS. incantatrix. [Comes transiturus erat per pontem iuxta incarminatricem. In Vita Sancti Caroli Comitis.] eius Synonima. Vide in dict. Maga.

INCARNATIO VERBI DIVINI. Vide Oeconomia.

INCASTELLO. as, verbum. FR. appropriare denotat. [Et Ecclesias a laicis incastellari, aut in seruitutem redigi, auctoritate apostolica prohibemus. can. Sanctorum Patrum. 10. qu. 1.] Glossa tamen ita explicat verbum Incastellari, vt inde fiant propugnacula, quod potest etiam hoc pacto intelligi. [At Romanus populus cum Patricio suo Iordano (id est, Petri Leonis filio) in fauorem versus Praefecturae dignitatem abolentes, omnes principes, ac nobiles ex ciuibus ad subiectionem Patricii compellunt, et non solum quorundam illustrium laicorum turres; sed et Cardinalium, ac Clericorum domus subruentes, praedam immensam diri piunt. Ecclesiam etiam B. Petri omnium Ecclesiarum caput incastellare sacrilege, ac profanissime non metuunt; peregrinos causa orationis aduenientes ad oblationem, quaestus gratia, plagis, ac verbetibus cogunt, et quosdam ex ipsis ofserre nolentes, in ipsa porticu, et vestibulo templi nefario ausu occidere non verentur, quos venerabilis Pontifex (id est, Eugenius III.) percusso prius cum quibusdam fautoribus suis anathematis gladio Iordane, adiuncta Tyburtinis Romanorum antiquis hostibus militia coercuit, tandemque pacem petere coegit. In epist. Lucii Papae III. ad Corradum Imp. apud Ottonem Frising. lib. 7. cap. 31.] Item in appendice ad Radeuicum Frising. de gestis Feder. Imp. de eo sic habetur: [Anno 1168. Imperator Anconam obsidet etc. ceciderunt ibi Romani fere 9000. et capti fere 300. subsequitur cos Imp. Leoninam Vrbem, et Porticus Sancti Petri ciemat, Ecclesiam incastellatam capit.

INCAVTELA. FR. incuria, et sine cautione. [Vnus incautior periit, ne multi per incautelam postea deperirent. Saluianus lib. 6. de. guber. Dei.

INCENSARIVM. FR. Thuribulum. [Incensaria argentea auro parata quatuor. In Vita S. Gilberti Abb. 18. Febr.

INCENSATIO. Vide Bulla. Thuribulum. Thurifico.

INCENSORIVM. hoc nomen, quod reperitur. lib. 2. Chron. Casinen. cap. 98. non potest denotare thuribulum, quia ibi in quibusdam donis monasterio factis postquam de thuribulis facta est mentio, sequitur, referendo: [Incensorium de argento vnum.] Itaque nauiculam incensi significare videtur.

INCENSVM. Vide Olibanum.

INCISIO. FR. insectio, quae in propriam carnem prohibetur in Leuitico cap. 21. et etiam in aliis a Clerico fieri cauetur lib. 3. Decret. tit 50. de clericis, et Monachis. cap. 9. Vbi sic habetur: [Nec vllam chirurgiae artem Subdiaconus, Diaconus, vel Sacerdos exerceat, quae adustionem, vel incisionem inducit.

INCISORES DENTES. FR. dentes primiores. Isidor. Etymolog.

INCISORIVM. Culter, nouacnla, vel quid simile. [Haec (id est, charitas.) non delebitur in diluuio aquarum multarum, quia aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem. Haec nullo incisorio sollicitudinum, siue occupationum radetur. Haec nullo igne tribulationum, et malorum conflagrabit. Charitas enim, nostra numquam excidit. Petr. Cellen. lib. 6. epist. 20.

INCLAMATVS. FR. publico monitorio ad tribunal cit atus. [Edictis sollemniter inclamatus ad iudicem, cuius praeceptione conuentus est, venire neglexit. In edicto Theodorici Regis cap. 155.

INCLINATIO CAPITIS, quando in Choro fieri de beat. Vide Gloria Patri.

INCLINIS. flexibilis, propensus. [Inclinem ad miserendum supernam didicit Maiestatem. Chrysolog. serm. 93.

INCLVSVS. claustralis Monachus. [Ex Presbyteris, et inclusis in exilium, in Romanam directi sunt Ciuitatem. Anast. in Agathone.

INCOGNITVS. FR. Auctor, qui scripseratin Psalmos, et propter humilitatem eius nomen celauit; sed ex m. ss. Benedicti XII. quae exstant in Biblioth Vaticana num. 4006. et alibi constat illum Michaelem Ayguanum appellatum fuisse.

INCONCILIO. disiungo, implacabilem reddo. [Qui per oboedientiam pietatis suae reconciliauit Patri mundum, quem inconciliauerat primi parentis inobedientia: S. Paulin. epist. ad Seuer.

INCONFVSIBILIS. FR. sine confusione. [Sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis. 2. Timothei cap. 2.] eins synonimum, Vide Zorobabel in dict. Papa.

IN CONTINENTI. FR. [Mandamus quatenus actione plebani, et clericorum proposita, et responsione facta, monitione praemissa, compellatis eosdem etc. in continenti coram vobis super suis quaestionibus respondere etc. de mutuis petitionibus cap. 1.] Vbi. Glossa sic exponit: [istud in continenti intelligendum estnullo actu medio interposito, et est simile illi, mox, quod habes supra de electione cap. quia propter, vbi habes multas interpretationes de huiusmodi dictionibus. Istud in continenti intellige durante iudicio, vt dicitur in prima notula in fin.

INCONTRADICIBILIS. incontestabilis, inconuincibilis, et eius comparatiuum incontradicibilior. Tertull. lib. 4. aduer. Marcion. ait: [Quid


page 329, image: s361

enim sapientius, et incontradicibilius confessione simplici?

INCORDOR. FR. cordi inspiro. [Diuina clementia Iargiente, aliae fidei sorori dignatus est Dominus incordari. In vita S. Rusticulae Abbatissae.

INCORPORALIS. Vide Inanimalis.

INCREDVLVS. pro incredibili. [Isti vituperantes incredulum, et stultum asserunt. D. Ambros. cap. 8. in epift. ad Romanos.

INCREMENTO. FR. verbum, accresco. [Dominus, qui incrementat,] vertit D. August. textum D. pauli 2. Corint. cap. 3. vbi habetur. [Deus incrementum dat.

INCROCO. inunco, vnco traho, vel suspendo; Siculi Incroceare, et Croccare dicunt a gallico Croc, id est, vncus. [Si quis hominem sine consensu Iudicis de ramo, vbi incrocatur deponere praesumpserit. In lege Salica tit. 69. . 2.] Vide Inbamo. Obunco.

INCVBATOR. FR. vsurpator, occupator. [Ab his, qui suarum reum incubatores, vel vtilitatibus seruientes, atque vacantes fuisse noscuntur. can. haec huius. 12. quaest. 2.] vbi de bonorum ecclesiasticorum vsurpatoribus loquitur; sic Macrobius de Dionysio Syracusarum Tyranno agens. [Aulae incubatorem,] id est, iniuste occupatorem illum appellauit.

INCVBO. lethargicus morbus, qui maximam somnolentiam causatur. [Genus fuerat grauiotis aliquanto soporis, vt de incubone praesumptio est. Tertull. de anima cap. 43.] Vide Nyctages.

INCVLTVS. adiectiuum nomen, id est, deformis, inornatus. [Tota domus horret inculta. S. Ambrosius. lib. 1. Hexam. cap. 9.

INCVRRO. falli, et labi significat. [Ecce Maria interrogat, et si qui interrogat, dubitat cur solus Zacharias, velut quaerulus percunctator incurrit? Chrusol. serm. 142.

INCVRSAX. incursans, qui incursione vexat. [Ac si tibi nunc esset ad limitem Danubium contra incursaces Massagetas proficiscendum. Sidon. lib. 8. epist. 12.

INDEFECTVS. indefessus, infatigabilis. [Ieiunus, scilicet, semper, et indefectus oscitans vescitur, follicans ruminat. Tertull. de pallio cap.3.

INDEFINITVM. FR. dictio, quae vniuersali aequiualet. Glossa in cap. 2. 5. dcretal. tit. 33.

INDENTOR. vtitur hoc barbaro verbo Lucifer Caralitanus Episc. vbi pro S. Athanasio scribens, ait: [Et vos veritati resistentes indentemini Episcopi interuentu.] Aliqui existimant esse hoc verbum paffiuum, quod separari significet. Ludouicus de la Cerda inintelligibile hoc verbum esse fatetur, quod ideo pro Indentemini corrigit Integerrimi; sed Vossius eruditissimus nostri saeculi vir Indeptemini legit, quod consequi, et acquiri significare docet, atque Luciferi verba significant, quod Athanasii calumniatores, eius interuentu, veram cognitionem illius integritatis consequi debuissent, qui sensus consonans est; nam etiam nomen Indeptor in eadem significatione apud alios Ecclesiasticos Scriptores reperitur: sic Salianus epist. 5. scripserat: [Gaudeo, quod post grauamen, diuturnumque morbum spem etiam praesentis vitae in depta es.] et Greg. Turon. lib. 10. cap. 28. inquit. [Cuius nomen indeptus est.] Tandem Latinus Latinius oculatissimus Sanctorum Patrum obseruator in Biblioth. sacra ad eiusdem Luciferi opera inueniri affirmat verbum Indento, quod conuincere significat. Sic in hoc sensu Luciferiana verba supra allata, quod accusatores Athanasii eius praesentia conuincti essent, intelliguntur.

INDEPTOR. Vide Indenter.

INDEX. erat tabella quaedam, qua loco campanulae vtebantur Monachi, ad praebenda exercitioium signa. [Cum index in oratorio per cuslus fuerit, mox omnes audientes antequam currant, faciant sibi crucem in fronte, respondentes Deo gratias, et tunc laborantes opus proiciant, artifices ferramenta dimittant, scriptores litteram non integrent, omnis fratrum manus deserat, quod agebat. Smaragdus Regulae benedictinae Commentator. in cap. 4.

INDI. Populi quare per triduum tantum sinebant diuersare aduenas? Vide Xenoparochus.

INDICTIO. FR. est reuolutio quindecim annorum, qua peracta iterum incipitur ab vnitate, initiumque sumit a Ianuario, in bullis pontificiis. Rubrica Breuiarii can. 5. sed in diplomatibus imperialibus, et in aliis instrumentis principium sumebat ab 8. Kalend. Octobr. [Constantino imperante anno Christi 313. ante diem 8. Kalend. Octobris, quo die victus est Maxentius, Religioque Christiana in libertatem vindicata est; ergo quasi primordiis christianae libertatis Nicaeni Conuentus auctoritate institutum est, vt sublatis olympiadibus, annorum ratio, ab eo tempore iniretur: sic vt quindecimo quoque anno noua esset indictio; anni autem singuli in dictionis computarentur. Hotomannus]:||: sed aliter colligitur ex Gratiani Imperatoris rescripto lib 18. de annona, et tributo in Cod. Theodos. nimirum, quod 8. Kal. Octobr. incipiebat indictio, quia tunc iam annona collecta erat; ita vt vnusquisque soluere poterat indictionem. FR. hinc in can. Maiores. 16. quaest. 17. hec habentur, nempe: [Maiores nostri ideo copiis omnibus abundabant, quia decimas Deo dabant, et Caesari censum reddeb ant. Modo autem, quia discessit deuotio Dei, accessit indictio fisci. Nolumus partiri cum Deo decimas; modo autem tollitur totum. Hoc tollit fiscus, quod non accipit Christus.]:||: Itaque Indictio duplex erat imperialis, et pontifieia, illa incipiebat ab 8. Ka. Octobris. Baron. An. 312. num. 109. haec autem a die Natiuitatis Domini, id est, post tres menses indictionis imperialis inceptae, quae prima vice in Concilio Constantiensi in vsu pofita fuit. Item Indictio appellata est Distributio, et Fusio,


page 330, image: s362

adi Baronium ad An. 312. num. 108. Appellata autem est indictio, quia Imperator illam dednuntiabat. idem Baron. ibidem nu. 110. Quando, et quare inuenta sit Indictio. ibidem num. 106. 107. et 108. Iustinianus Imperator, vt in scripturis apponeretur iusserat. Ide Baron. An. 537. num. 19 Cassiodorus indicat modum inueniendi Indictionem apud eundem Baron. An. 562. num. 5. In Graecorum autem fastis habetur, quod prima vice coepissent indictiones nominari in praedicto anno 312. vbi sic habetur: [Indictionum Constantinianarum hinc exordium.] FR. Aliquando indictiones cum nomine Imperantis, notantur, vt Indictio Valentiaca. a Valente Imperatore. l. 10. de indulg. et debit. cap. 75.:||: In scripturis ecclesiasticis prima mentio inuenitur in Concilio Romano sub Iulio Papa Primo, et in epist. S. Ambros. ad Aemiliae Episcopos. Vide Epacta.

INDICVLVS. citationis cedula. [Indiculus Regis ad Episcopum. Marculf. lib. 1. formul. cap. 6.] Et clarius idem: [Si sacramentales homines cum ipso venire renuerint, iussione dominica, aut indiculo, aut sigillo ad palatium venire cogantur. lib. 3. cap.38.] nomen enim est diminutiuum Indicis, quia cedula Sukperioris praeceptum indicat.

INDIGERIES. indigestio. [Atdiues variis crakpulatus ferculis, indigeriem suam ructabat ad coelum. Chrysol. Serm. 121.

INDIGNVS. FR. [Indignis portae dignitatum patere non debent. lib. 5. decretal. tit. 31. c. 11 Vide Inemeribilis.

INDISCVSSVS. FR. solutus a rationibus administrationi. [Sed scholastici dixetunt, quia de fraudibus indiscussus esse non potest. D. Greg lib. 1. epist. 42.

INDITIVM. Vide Intersignium.

INDIVIDVITAS. inseparabilitas. [Ad initium reuocat matrimonii indiuiduitatem. Tertull. demonogam. cap. 5.

INDOMINICATVS. appropriatus, de quo vocabulo saepe in donationibus Ecclesiae fauorabilib. vt Vinea indominicata. Horreum indominicatum, et similia, id est, sub sola proprietate directi Domini. Vide Dominicalis. Dominicatura.

INDVCO. illinio, casso, aboleo. [Possumus iam consultationem tuam inducere. Tertull. de fuga in persecut. cap. 4.] id est, ineptam illius consultationem a memoria delere. [Amplissimis verbis collaudatum, in integrum restituit, inducto priori decreto, Sueton. in Carsar.] FR. Et alibi ibidem: [Multa et deleta, et inducta, et superscripta inerant.] Verbum iuris est, et origo ea est, quia quae in pugillaribus cereis scripta erant, ducto per ceram stylo interlini solebant, et obliterari.

INDVLCORO. Vide Edulcoro.

INDVLGENTIA. in festo alicuius sancti concessa acquiritur quamuis in eo die festum non celebretur ex impedimento dignioris officii. Vide Octaua. Statio.

INDVMENTA SACRA. Vide Arma Sacerdotalia. Vestis.

INDVSIATVS. FR. inuestitus. [Cuius dignitatis honore indusiatus, et a Principe regni legaliter inthronizatus: In vita S. Adelardi Abb.

INEBRIOR. Vide Debrior. Inebriatus. Vide Debriatus.

INEMERIBILIS. qui non meretur. [Non quia aut substantiae ipsi inemeribili sit, aut Deo impossibile. Tertull. aduers. Valent.] Vide Indignus.

INERVO. FR. Eneruo, debilito.

Humor in venis dominetur aegrum,
Corpus ineruat.

Prudentius in hymno post Ieiunium.

--- Ne torpens, et inexercita virtus
Robur ineruatum gereret sine laude palestrae.

Idem lib. 2. contra Symmachum.

INEVENTILO. FR. Euentilo. [Paleis veto lectuli ineuentilatis multo tempore, velique sagello constrictis, pellicioque superposito conquieuit. In vita S. Eugendi Abb. 1. Ianuar.

INFABRICATVS. incompositus, inornatus. [Si infabricata verba intra verecundum penetrale contineam. Ennod. Ticin. Episcop. in. 7. Dictione.

INFANO. profano: [Quem in contemdptum Dei, et Sanctorum eius non fuerant crudeliter infanare reueriti. In vita S. Caroli Comitis.

INFANS. apud ecclesiasticos scriptores nonnumquam pro seruo, et ministro accipitur. [Saturninus Presbyter cum filiis quatuor, primo Saturnino iuniore, et Felice lectoribus, Maria sanctimoniali, Hilarione infante. Sur- in vita SS. Dat. Fel. et Apul.] Qui omnes dum in quadam priuata domo sacra ministrabant, Tyranni iussu comprehensi sunt, ergo Hilarion infans seruus, et minister erat. In eadem significatione vsus est Fortunatus lib. 2. inquiens.

Pontificis monitis clerus, plebs psallit, et infans.

Vide Impans. Puer.

INFANTO. verbum, infantes educo, alo, nutrio. [Sed ille nec aquam reprobauit Creatoris, qua suos abluit, nec oleum, quo suos vngit, nec mellis, et lactis societatem, qua suos infantat. Tertull. Aduers. Marcion. lib. 1. c. 14.] Ad liquores alludit, qui baptizatis praeberi solebant, de quibus in dict. Baptismus dictum est.

INFERI. dicuntur mortui. Vide Superi.

INFERNVS. FR. locus damnatorum. Quare autem iuste ibi aeternaliter detenti crucientur? erudite Gregorius Papa respondet inquiens: [Voluissent iniqui, si potuissent, sine fine viuere; vt potuissent sine fine peccare. Ostendunt quia in peccato semper viuere cupiunt, qui numquam desinunt peccare, dum viuunt. Ad


page 331, image: s363

magnam ergo iustitiam iudicantis pertinet; vt numquam careant sukpplicio, qui in hac vita numquam voluerunt carere peccato. Apud Gratian. in can. voluissent. de poenit. dist. 1.] Sic ergo e contra dicendum, quod Beati in gloria aeternaliter remnnerentur; quia si infinitas vitas habuissent, numquam Deo displicere voluissent. Inferni proditor Vide Lazarus. Infernus Chaos etiam dicitur: [Similiter et mulieri, quae tali suerit scelere lapsa, vt fornicationis non ducatur ad chaso. can. si quis cum duabus sororibus. 33. quaest. 2.] Vide Gehenna.

INFERTOR. Dapifer. [Si quis maiorem infertorem occiderit. in lege salica tit. 2.] Vide Dapifer.

INFESTVCO. FR. immitto in possessionem. Eius etymon. Vide Fistucus. Synonimum. Vide Vuanto. ANtithesis. Vide Exfestuco.

INFEVDO. Vide Imbeneficio.

INFIDELIS. FR. dicitur etiam peccator; nam concupiscientia idolatria dicitur. Vide Idolatria. Hinc Concubina infidelis appellatur. [Quotiescumque autem Natalis Domini, aut reliquae festiuitates aduenerint, non solum ad infidelium concubinarum consortium; sed etiam a propriis vxoribus abstinere debemus. can. Quotie scumque. 33. quaest. 4.] et ibi Glossa. Infideles, nempe, Pagani possunt in Ecclesia manere vs que ad Missam catechumenorum. Glossa in can. Iudaei. de consecrat. dist. 4. Vide Paganus. Forasticus.

INFIDVCIO. FR. opignoro. [Si infans res suas vendiderit, vel infiduciauerit. lib. 2. tit. 29. l. 2. de prohibita alienat. minor.

INFIRMITAS. Vide Morbi genera.

INFIRMVS. Vide Clinicus.

INFISCOR. confiscor. [Quod vbi Rex annuisset, audiens Dominus Hincmarus Praesul, qui sedem tenebat Ecclesiae Rhemensis, hanc infiscari Villam, regalis praecepti chartam in archiuio huius Ecclesiae repertam, dationis huiusce seriem continentem Carolo mittit. Flodoard. lib. 1. hist. Rhem. cap. 24.

INFLABELLATVS. non agitatus a ventis, seu insufflatus: [His omnibus elementis, atque corporibus ignis inflabellatus est. Tertull. aduersus Valent.] Eius antithesis. Vide Folleo.

INFLORO. FR. sane aequiuocauit Io. Lud. de la Cerda hoc verbum exponens pro flores colligere; nam Defloro diceretur potius, in quo sensu Deflorationes Anastasius Biblioth. appellauit opera ex variis auctoribus excerpta, quae a recentioribus Florilegia dicerentur. Itaque Infloro floribus adornare significat; sie enim populum ad festiuitatem D. Benedicti concurrentem florum serto, corollaeque comparans Oddo Abbas in sermone pro eodem inquit: [Nam non quique Pagenses; verum etiam plebs vrbana nobilibus viris conserta, Clericorum etiam honestis quasi inflorata personis laetabunda conflauit.

INFOEDERABILITER. implacabiliter. [Orationibus, et eleemosunis quorundam aduersus eos infoederabiliter certantium. Petr. Damianus in vita S. Odilonis. cap. 10. . 22.

INFRA. Fr. pro intra. [Infra Vrbem, et porticum S. Petri. Bullar. Casin. tom. 2. const. 112. Qualem fratres alicuius Monasterii Cluniacensis infra Italiam commorantes etc. Ibidem const. 180. Omnia, quae D. Benedictus infra Vrbem Capuanam possedit. Herempertns in epitom. An. 887. Obsitus vallo infra Vrbem. Ibidem Ann. 909.] In propria significatione. Vide Iusum.

INFRA ACTIONEM. Vide Actio Missae. Canon Missae.

INFVGO. FR. in fugam impello. [Etsi suspicio fuerit, vt post Sacramentum pacis, direxerimus eos quocumque, vel infugauerimus etc. in capit. Radelchisi. cap. 16. apud Camillum Peregrinum in Hist. Princ. Longobard.

INFVLA. FR. imperialis diadema. C. de quadr. prae. l. finali in fin. antiquum enim vsum coronandi Imperatorem ex Alciato Laurentius Merula lib. 2. de Antiq. Galliae Cisalp. cap. 9. ita refert: [Coronandi autem hic mos obseruabatur. Ante arma pontificiis vestibus indutus Antistes, petentem se coronari Romanorum Regem sacro oleo dextro in humero perlinibat: in medio dextrae manus digito annulum mox collocabat, deinde ensem nudum tradebat, subinde capiti coronam, dextraeque sceptrum imponebat; hancque omnem sollemnitatem publicis documentis iubebat esse testatam; sceptri fastigio pomum aureum stabat, quo Asiae, Africae, et Europae inscriptio breuis inest, supra pomum Crux aurea inseritur etx.] cetera quae ad Imperatoris coronationem spectant. Vide Pectorale. Item Infula mitram significat. [Cum apostolicis infulis celebrantem. Anastas. Biblioth. in Adriano II. Hoc anno (nempe, 1244.) Papa Innocentius (id est, IV.) concessit decano maioris Ecclesiae, vsum Mitrae, seu infulae in praecipuis festiuitatibus. Trithemius in Chron. Sponhimense. Extranearum habitatores vrbium tanto se tripudio iactabant, quasi ipsis proprie profuturus infulas sacerdotales exceperit. Ennodius Ticinen. Episc. in vita S. Epiphanii.] Item Infula aliquando pileum denotat. Clement. c. 2. de vita, et honestate Clericorum, et ibi Glossa. . Infulam. [Domino carissimo Summi Pontificatus infula praedito, viro Apostolico Zacchariae Bonifatius seruus seruorum Dei. in tom. 3. Concil. pag. 428. edit. Venetae.] Vide Mitra.

INFVNDARIVM. seu Infusidarium, quaelibet leguminum species in aqua infusa; ideo Romae lupinos in aqua infusos Infusaglia, seu Fusaglia vulgus appellat. [Totidem aliquando diebus nullo refecisse cibo, nisi parco leguminum infundario. in vita S. Petri Damiani.

INGENITVRA. sterilitas, impotentia generandi. [Ingenituram, et sterilitatem suam eidem


page 332, image: s364

Patri. referens. In vita Sancti Vitalis Abb.

INGENIVM. FR. instrumentum Notarii. [Siue per traditiones, siue per chartularum inscriptiones, siue per aliquo legali ingenio, vel tenore. Bullar Casin. tom. 2. Const. 90.

INGENVILIS. FR. res libera. [De vnoquoque manso ingenuili exiguntur sex denarii, et de seruili sex. De Gestis. Normand.

INGENVVS. FR. licet nomen hoc sit liberi hominis appellatiuum, seu illius, de quo Iustin ianus lib. 1. institut. tit. de ingenuis. In decretalibus tamen aliquando pro libertinis sumitur. [Forte dicit aliquis, Clericus fieri non permittitur, nisi ante clericatum ingenuitatis dignitate potiatur. can. instruendi. de seruis non ordinandis.] Ibi Glossa. Vide Fulboran.

INGLANDOR. glandibus cibor, vescor. [Sed et porcos, qui annue saepius dictae domocultae inglandati fuerint, capita centum exinde occidantur, et in eodem paracellario reponantur. Anast. Biblioth. in Adriano I.

INGRATIA. ingratitudo [Poenitet fidei, amoris, simplicitatis, patientiae, misericordiae, prout quid ingratiam cecidit. Tertull. de poenit. cap. 1.

INGRATIFICENTIA. ingratitudo. [Dum ingratificentiam reddunt gratiae Saluatoris. Fulg. lib. 3. ad Max.

INGRATITVDO. pro offensa, et indignatione. [Sed vt longius se ingratitudo nostra, quam tu tibi excitasti, produceret. D. Gregor. in regist. lib. 7. cap. 8. Vos nostram incurrisse ingratitudinem iudicastis. Ibidem. cap. 3. ad Marcellinum Pro consulem, ac passim ibi hoc loquendi modo idem vtitur.

INGRAVIDO. odium intrinsecum, animi auersio, antipathia. [Nullus in hac contentione ingrauedo vires accipiat; sed sola inter te, et filios tuos pax, sicut decet, et charitas perseueret. S. Gregor. in registr. lib. 7. cap. 108.

INGRESSA. et Ingressora idem significans. Bullar. Casinen. tom. 2. const. 61. Vide Introitus.

INGVADIO. Vide Guadia. Inuadio. Vador.

INHAMO. hamo capio. [Nam sectatores christiano dogmati, ac sensui si repugnauerint, mox te magistro vernaculis implicaturis, in retia sua praecipites implagabuntur, syllogismis tuae propositionis vncatis volubilem tergiuersantium linguam inhamantibus, dum spiris cathegoricis lubricas quaestiones tu potius innodas, acrium more medicorum, qui remedium contra venena, cum ratio compellit, et de serpente conficiunt. Sidon. Episc. lib. 9. epist. 9.] Vide Incroco.

INIMICITIA. Vide Faida. Inimicus. Vide Faidosus.

INITIATORES. dicti sunt Apostoli. Vide Apostolus. Dicuntur Initiatores etiam Patrini. Vide Baptismus.

INITIVM NOCTIS. Vide Completorium.

INIVRIA. Vide Paroenia.

INLVDIVM. illusio. [Praesumens, scilicet, nihil aliud se, quam inludia animarum somniaturum vrguentium, et inquiet antium sanguinis sui concubinum. Tertull. de resurrect. carnis. cap. 16.] Dictio Vrguentium pro vrgentium, est Tertulliano familiaris. Vide Colludium.

INNOCENTIAE PRIMVS GRADVS. FR. est odisse nefanda. can. odio. dist. 86. Innocentia, id est, sceptrum Graeci Imperatoris. Vide Acacia.

INNOTESCO. FR. hoc verbum penes D. Gregorium in sensu transitiuo reperitur, id est, notum facere. [Petrus Diaconus nobis innotuit etc. lib. 7. epist. 112.

INNVPTVS. coelebs. [Quando nouissimus Adam, id est, Christus innuptus in totum, quo deiam primus Adam ante exilium. Tertullian. de Monog. cap. 5.

INOBEDIENTIA. Vide Inaudientia )( Oboedientia.

INOFFICIOSVM TESTAMENTVM, quid significet. Vide Testamentum.

INORDINABILITER. absque ordine, confuse: [Ipsi nos fallimus quoties inordinabiliter credimus. In lib. cuis titulus est. de singul. Cleric. sect. 2.] qui tractatus communiter, S. Cyprian. existimatur.

INORMIS. FR. pro Inermis, fortasse scriptoris error est:

Flammis combussit inormem. Aldelmus.

INORO, in oram vsque corono; antiquitus enim cratera triumphantium coronabatur. [At enim, et calix bene sibi conscius, et diligentia ministerii commendatus, de coronis quoque potatoris sui inorabitur. Tertull. de resurrect. carnis cap. 16.] FR. et in sensu accommodatitio intelligi posset illud Ecclesiast. [Et coronauit eum in vasis virtutis. cap. 45.

INQVISITIO. FR. Sic appellatur inquisitionis tribunal contra haereticam prauitatem. De origine, et progressu huius tribunalis tractatum composuit Ludouicus Paramus; sed nimis late ab Adamo transgressore diuini praecepti, coram Deo inquisito, eius exordium refert. Constat tamen antiquum fuisse, et dicebatur Decania. Vide Decania, cuius praeses Decanus dicebatur. De Inquisitoribus haereticae prauitatis fuse agitur in sexto. de haereticis, et recenter Sebastianus Salelles, et Thomas del Bene eruditissime seripserunt. Inquisitor in rigore non dicitur Iudex. [Quasi non Iudices, sed Inquisitores proprie exsisterent. lib. 2. decretal. cap. 19. de. de Iudiciis. [Antiquitus erat etiam rigorosissimum in Gallia hoc tribunal; sic enim de Anno 1310. Ioannes Villanus par. 1. lib. 9. cap. 3. testatur: [Arnoldo di Villanoua Prouenzale si parti de Parigi per tema dell' Inquisitione, e se n' ando in Sicilia.] Concilium postea Viennense de Anno 1312. auctoritatem Inquisitoribus ampliauit. Odoricus Raynaldus in hoc Anno num. 21. Eius poena. Vide Immuratio.

INRVFATVS. Rubens. [Si tibi lenticulam de. fruto inrufatam obtulero, statim totos


page 333, image: s365

primatus tuos vendes. Tertull. de ieiun. aduers. Psych. cap. 17.] Vbi contra gulosos loquitur, qui ad instar Esau primogenituram rubentibus lenticulis commutauti. Vide Rubrico.

INFANGENTHEOF. Vide Saca.

INSEPVLTAM FACERE SEPVLTVRAM, Optati Milenitani phrasis. id est, de indignis defunctis nullam in Altari commemorationem facere, imo illos sepultura priuari intelligit, dum in quit: [Clarius Presbyter in loco Sabbulensi ab Episcopo suo coactus est, vt insepultam faceret sepulturam.] de Donatistis loquitur, qui in loco sacro sepeliri non debuerant.

INSIGNE SVBIECTIONIS, dicitur velum mulieris. Vide Velum professionis.

INSINVATIVA. Vide Emphanistica.

INSINVATIVVM. FR. donum a Clericis praestitum Episcopo in principio sui ingressus, vt in eius gratia insinuarentur. Vide Xenon.

INSPECIATVS. deformis. [Spiritualem tamen substantiam illam, vt naturalem quendam impetum Aeonis; sed informem, et inspeciatam. Tertull. de resurr. carn. cap. 16. Vide Infabricatus.

INSTALLO. FR. in possessionem immitto per sessionem stalli in choro. [inuestientes eundem, et sollemniter installantes. de concess. praebendae. cap. 7.] Vide Inthronizo.

INSTALLATIO. possessio per stalli sessionem tradita. [Quod tam in curia romana, quam alibi, pro confirmatione electionum, admissione postulationum, prouisione, installatione, et inuestitura de Ecclesiis Cathedralibus. de cetero nihil penitus exigatur ratione litterarum. Concil. Basilien. sess. 21.

INSTRATVM EQVI. Vide Dorsuale. Mappula. Nacus. Synthema.

INSTRIGO. FR. viscera transfodio. l. si quis certunm. de damno.

INSVBSTANTIVVS. sine substantia; sic atomos appellauit D. Ambrosius, inquiens: [Qui sic minuta, et insubstantiua principia coelo, ac terris darent. lib. 1. Hexamer. cap. 2.] Vbi contra philosophos loquitur, qui rerum principia atomos esse asserebant, quae principia D. Basilius a)entosta/tes2 a)rxa\s2 appellauit.

INSVFFERIBILIS. intolerabilis, [Ideo lex insufferibile pondus; gratia autem delectatio cordis est. Chrysost. hom. 28. in cap. 11. Matth.

INTARTA. et Intartizo mendose. Vide Antarta.

INTERANEVM. intestinum. [Et iussit eum extensum in equuleo vnguibus radi, vt patefacta eins interanea viderentur. In vita S. Hilarii Epis. et Soc. mart.

INTERCALARIS DIES. Vide Epacta.

INTER CANEM, ET LVPVM, hic modus loquendi apud ecclesiasticos Scriptores significabat crepusculorum tempus, quo defectu luminis non discernitur canis a lupo. [Infra horam vespertinarum inter canem, et lupum venerunt, et interfecerunt dictum Ioannem. Marcul. Vide Crepusculascens] FR. Gallice etiam dicitur Entre chien, et loup.

INTERCAPEDINO. interponor. [Intercapedinante etiam tantummodo noctis spatio. In vita Sancti Marcelli Papae. lib. 2. cap. 3. . 10.] Vide Interstes.

INTERCEDO. FR. Sancti Patres Africani: pro obsto, et contradico vsurpant aliquando: [Cumani senes intercesserunt. August. lib. 3. de Ciuit. cap 11. Quos Deus non intercesserit aduersus ea. Tertull. lib. 2. contra Marc. cap. 7.] Vide Expungo.

INTERCESSOR. FR. Visitator Sede vacante. Glossa in can. constitutum. 7. quaest. 1.

INTERDIARIVS. FR. latro diurnus, et e contra nocturnus latro Dormitator dicitur.

INTERDICTVM. FR. ecclesiastica censura. Quomodo sepeliantur mortui tempore interdicti. Vide lib. 5. decretal. tit. 18. cap. 11. Quomodo in reliquis functionibus tempore interdicti agendum sit. Vide in eodem lib. 5. decretal. tit. 40. cap. 17. Vide etiam hic in dict-Clausura. Dogma.

INTERNECIDA. Vide Internecinum.

INTERIBILIS. qui interire potest, mortalis. [Aut si et anima interibilis, id est, non immortalis. Tertull. de resurrect. carnis. cap. 43.] FR In eodem sensu Arnobius lib. 2. aduer. Gent. ait. [Argumenta quibus animas passiuas, atque in. teribiles inuenitur.

INTEREMPTOR. Idem FR. ac Proxeneta in can. Clericus quilibet [correction of the printer; in the print quantumlibet]. dist. 91. quasi sit medius inter emptorem, et venditorem. Glossa ibid. Vide Proxeneta.

INTERNECINVM. FR. falsum testamentum, cuius causa scriptus haeres interfecit testatorem, vt videlicet, ex eo acquiri hereditas posset. Notarius autem, et alii fraudem hanc committentes Internecidae appellantur, et reuelantes in praemium hereditatem acquirunt. l. qui vel internecini. C. Theodos. de accusat. Glossa Isid. Cuiacius in obseruat.

INTERNVNDINIVM. FR. spatium nouem dierum, in quo durant nundinae, et non nonus, et vltimus nundinarum dies, vt aliqui aequiuocarunt. Alii tamen, Internundinum legunt, qui reprehenduntur a Victorino Afro.

INTERPOLO. FR. obscuro, seu interrumpo. Gloss. in extrau. de poenit. et remiss. cap. 1. . Interpolatis.

INTERPRISA. FR. ex gallica dictione Entreprise. italice vero Sorpresa dicitur, id est, aggressio. [Si forte Rex Francorum contra formam treguarum aliquas fecisset interprisas. Matth. Paris. An. 1242.

INTERSATILIS. Vide Diacopton.

INTERSIGNIVM. FR. argumentum, signum, congruentia, indicium. [Vnde praefatus Potestas ad eundem scholarem nuntios destinauit; vt exponeret si quae sciret de fure praedicto, vel traderet intersignia.] Et inferius: [Potestas igitur receptis talibus intersigniis, latronem


page 334, image: s366

ipsum apparitoribus suis tradidit punien dum. lib. 5. decretal. tit. 12. cap. 19.

INTERSTES. interpositus, [Et si desierunt vetera, coeperunt noua, interstite Ioanne. Tertull. lib. 4. aduers. Marcion.

INTERSTITIVM. Vide Parastitia.

INTERTIO. depositatio pignoris apud tertiam personam; vnde formatur postea adiectiuum intertiatus, depositatum, et sequestratum in manus tertii significans: [Si res intertiata furto ablata fuerit, licear ei, super quem intertiata fuerit, sacramento se excusare de furto. Benedictus Leuita lib. 6. cap. 209.

INTERTIVS. pignoris depositarius, seu conseruator.

INTERVERSOR. FR. Dilapidator. Cod. Theod. lib. 10. tit. 1. quem D. August. lib. 3. Confess. cap. 3. Euersorem, et alibi Decoctorem appellat.

INTESTABILIS. FR. is, qui testis esse non potest. ca. si testes 4. quaest. 2. et 3. in testimonium. Sed in Extrauag. Io. XXII. de poenis Intestabilis dicitur actiue, et passiue, ibi Glossa.

INTESTATVS. FR. qui absque testamento decesserit. Glossa in cap. 7. lib. 3. decretal. tit. 26.

INTESTINVM. Vide Interaneum.

INTHRONIZO. possessionem trado in throno collocando. [Beatus Valerius Episcopus, dum sibi prouidet successorem, magnum Augustinum Ecclesiae Hipponensi inthronizat. Petr. Damian. epist. 9.] FR. [Nam sicut Episcopi habent potestatem ordinare Episcopos, et reliquos Sacerdotes: sic quoties vtilitas, aut necessitas coegerit, supra dicto modo mutare, et inthronizare potestantem habent; non tamen sine sacrosanctae Romanae Sedis auctoritate, et licentia. can. mutationes. 7. quaest. 1. Principies enim inthronizauerunt eum. can. sane. 16. quaest. 7.] Vide Installo.

INTHRONISTICVM. stipendium, quod pro consecratione Episcopi soluebatur, quod simoniacum esse declaratum fuit.

INTIMO. affigo, impono. [Nullus clauus argentum intimat tabulis. Tertull. de habit. mulier. cap. 5.] Ac idem, exponens cap. 4. epist. D. Pauli ad Ephesios in tract. de resurrect. carnis. cap. 40. inquit: [Sensibus vtique intimandum Dominum significauit.] FR. Hinc quia citationes affigi solent, et exponi Intimationes postea dictae sunt. [Henericus Presbyter nobis humiliter intimauit, quod cum laicum quendam etc. lib. 5. decretal. tit. 14. cap. 2.] vbi Intimauit; id est, exposuit, ac sequitur facti expositionem, saepe enim in sac. canonib. Intimare pro exponere vsurpatur.

INTOLERABILIS. Vide Insufferibilis.

INTRA. Vide Infra.

INTRAMVRANEVS. intra ambitus murorum contentus. [Ad intramuraneam eum Castri Ecclesiam detulerunt. In vita S. Greg. Episcopi Ligonien.] Ita e contra apud S. Ambrosium Extramuraneus. legitur.

INTROITVS. principium recitationis Missae, quod fit in cornu Altaris sinistro. Introitus dicitur, quia cantur, dum calebraturus Sacerdos ingreditur ad Altare; ideo Ingressa in ritu ambrosiano denominatur: a Sancto vero Gregorio Antiphone dicitur, quia alternatim canitur. Valaf. lib. de reb. Ecceles. cap. 12. qui existimat hanc Missae partem a Coelestino Papa I. institutam fuisse, sic inquiens: [Antiphonas ad introitum dicere Coelestinus Papa quadragesimusquintus instituit, sicut legitur in Gestis Pontificum, cum ad eius vsque tempora ante sacrificium lectio vna Apostoli tantum, et Euangelium legeretur] sed ex Cassiano lib. 3. de Institur. Monach. c. 11. ante Coelestinum cani Introitum solitum fuisse colligitur. Quare Baron. ad An. 432. num. 34. Introitum ad Missam pro Ecclesia Romana decretasse Coelestinum putat, idem quoque opinatur Bellarm. lib. 2. de Missa cap. 16. In Introitu antiquitus psalmus integer canebatur; sed postea propter populi toedium (Vt ait D. Aug. serm. 115 de tempore) detruncatus est; ita vt vnicus psalmi versiculus cum replicatione antiphonae cani coeperit: De Introitu Dominicae II. post Epiphaniam refert Durandus lib. 7. cap. 19. quod Caesar. Augustus iusserat omnibus Ciuitatibus Romano Imperio subiectis, vt in signum subiectionis, Romam quotannis pubillum terrae mitterent, quo in determinato campo proiecto, in collem tractu temporis creuerat; vbi deinde Christiani Ecclesiam aedificauerant, quae in praefata Dominica dedicata fuit; ideo in Introitu eius Missae habentur illa verba: Omnis terra adoret te etc. Inttoitus feriae IV. post Dominicam IV. Quadrag. totus ad Sanctum Baptismum allusiuus est, quia in eo die tertium, et sollemnius Catechnumenorum scrutinium fieu solebat. Durand. lib. 6. cap. 56. Quare in Dominica Septuag. dicitur Introitus Circumdederunt me etc. et quare ad Sabbatum in albis Introitus incipit Eduxit etc. Vide Septuagesima. In festo S. Agathae dicitur Gausdemus omnes etc. ad denotandam singularem, insolitamque laetitiam, qua Beata haec Virgo ad martyrium incesserat. Durandus lib. 7. cap. 47. In Missa SS. Geruasi, et Protasii habetur introitus, Loquetur Dominus Pacem et c. a Gregorio Magno compositus, quia in eo die conclusa fuerat pax cum Agislufo Longobard. Rege. Durand. lib. 7. cap. 13. Introitus Salue Sancta parens de Sancta Maria ex Sedulii versibus decerptus fuit. Symbola autem Introitus, denotant in primis Saluatoris nostri in terris aduentum, ideo eo tempore canitur, quo Celebrans de sacrario, sine Pontifex de throno ad Altare procedunt. [Hierar cha igitur sacra facturus, de throno, in quo aliis circumstantibus, sedt, descendens Dei Verbum ad nos condescensionem figurat. Simon Thessalonic. lib. de Templ. cap. de mystag. l Quin et tam thronus, seu cathedra Episcopalis, quam sacrarium ad australem Ecclesiae


page 335, image: s367

partem collocabatur, vt illis propheticis Habacuch verbis alluderetur, nempe [Deus ab austro veniet] exstant enim adhuc in peruetustis Ecclesiis Sacristiae in earum australi parte, et ex. lib. de diuin. offic. habetur, quod: [Ab australi parte sit, declarat Dominum Iesum a parte meridionali ortum esse: nam Hierusalem in meridie habet Bethleem, a quo loco ipse Saluator venit.] FR. Torrigius etiam de Cryptis Vatic. impress secunda pag. 436. ex Iacobo Grimaldo refert picturam inueniri, quae Ioannem Papam XXII. repraesentat indutum planeta sub baldachino ex sacristia exeuntem II: Item denotat Introtus rei teratas SS. Patrum veteris testamenti preces pro aduentu futuri Messiae, et ideo replicari introitum ait Innocentius III. lib. 1. de myst. Miss. cap. 18. In Sabbato Sancto, et Sabbato Pentecost. non dicitur Introitus. Quando autem in Introitu non dicitur Gloria Parti. Vide Gloria Patri. Introitus Cum sanctificatus fuero etc. Vide Scruinium.

INTRVSIO. Vide Purprestura.

INVADIO. FR. pignoror, cautionem exhibeo. [Possessionem pro CXC. marcis, et libris denariorum inuadiauit. Burcher. de casib. S. Galli cap. 11.] Dicitur etiam Inguadio. Vide Guadia. Pignora. Vador.

INVECTIVALITER. inuectiue. [Qui satis inuectiualiter abusi nominum nuditate, carpebant plurimum vitia. Sidonius lib. 1. epist. 11.

INVECTVM. donum. [Siquidem rector animus facile communicat spiritui inuecta. Tertull. de pallio.] Vide Behem.

INVENTARIVM. Vide Breue. Commemoratorium.

INVENTIO S. CRVCIS. FR. ad Nonas Maii celebrari iussit Fabianus Papa, quia hoc die Crux inuenta fuerat. can. Crucis Domini. de conseer. dist. 3.

INVESTIS. nudus, sine veste. [Nudus, et inuestis figulo suo consistit. Tertull. de pall. cap. 3.] Vbi de Adamo loquitur. Item puerum denotat.

Tradidit inuestem rectorem forte Magistris,
Vt puer indocilis librorum disceret artes.

De Sancto Chrysanto puero cecinit Aldhelmus; et in eodem sensu vsu est S. Felix Papa in eius decretal. vbi de poenitentia pueris imponenda ait: [Pueris autem, quibus, quod adhuc inuestes sunt etc.] Synonimum huius vocabuli. Vide Vesticeps.

INVESTIO. Inuestitor, et Inuestitura. FR. possessionem trado. [Ecclesiae pro quiete Monachorum a Sanctis Catholicis Episcopis traditae per Sacerdotes ab eis ordinatos, et inuestitos debeant institui. can. visis litteris. 16. quaest. 2.] et inferius [Maius enim fuit possessionem dare, quam inuestituram concedere.] Et mox: [Quomodo possessoris iura cognoscentur, et suarum rerum fibi tributa reddentur, vbi quod suum est, per alterum datur, et cum voluerit aufertur.] Et inferius: [Monachis deinceps omnino licentiam damus suarum Ecclesiarum inuestitores fieri.] Vide Redinuestio. Varias carimonias Antiquorum in inuestituris bonorum. Vide Fistucus nodatus.

INVESTITVS. Vide Indusiatus.

INVESTITVRAE ANTIQVORVM, qua caeremonia sollemnizabantur. Vide Fistucus nodatus. Vuarpio.

INVICEM. quid significet apud antiquos Theologos. Vide Sine inuicem.

INVIDI DESCRIPTIO, Vide in dict. Flamonium.

INVITATORIANVS. Officiales Monachorum Cistericensium, qui curam habebat intonandi in choro. Item Subinuitatorianus, ad quem, defectu primi Choristae intonare pertinebat, seu secundario intonabat.

INVITATORIVM. antiphona, quae replicatur ad psalmum Venite exsultemus, qua inuitatur populus ad adorandum Deum. In officio Mozarabico appellatur Sonus. In regulis monasticis denomintur Versus aperitionis, siue Responsorium bortationis. Vide Versus ateritionis. Et in nonnullis peruetustis caeremonialibus vocatur Antiphona inuitatoria. Igitur in tribudo hebdomadae maioris relinquitur, ne vnite cum iudiaco populo Christum adoremus, quem illi in passione eius illudentes adorabant, ob eandem rationem in festo Eiphaniae etiam reticetur, vt dictum est in dict. Epiphania. Amalarius autem ait cap. 5. de ord. Antiph. quod: [Solet Apostolicus canere in vigiliis, et in Ecclesia S. Mariae ad Praesepe sine inuitatorio.] Fortasse, quia ibi est idem Christi Praesepe, vt significaretur, quod idem infans ibidem proprio vagitu ad eius adorationem populum inuitet. Inuitatorium in Conuersione S. Pauli, quod incipit Laudemus Deum nosirum in conuersione et c. ab Hermanno Contracto compositum fuit:

INVITO. FR. induco. Glossa in cap. 1. extrau. Io XXII. de verbor. signif.

INVXORA. Virginitatis epitheton. [Non tibi sufficit de summo illo inuxorae Virginitatis gradu, in secundum deliquisse nubendo. Tertull. de exhort. ad castit. cap. 9.] graecam phrasim imitauit a)/gamon. In aliquibus tamen codicibus mendose Iunxere habetur, quod a Pamelio correctum fuit.

INZAPATI haeretici. Vide Gazari.

IOANNIS BAPTISTAE CAPVT. Vide Lucas. Equites Melitenses. Eius Missa. Vide Missa Natiuitatis S. Io Luminaria in eius festo. Vide Nedfratres. Ioannes Euanglista, Vide Theologus.

IO. DAMASCENVS. Vide Chrysorrous. Mansur.

IOCALIA. res pretiosae, vt sunt gemmae et similia ornamenta, de etymologia huius nominis, quo Latini numquam vsi sunt, est proinde maxima inter Auctores opinionum diuersitas; sed magis consona mihi videtur Angeli Roccae sententia, qui a Ioco nomen hoc deducit, quae a Doctore Io. Francisco. lib 2. cons. 452. num. 5. confirmatur, qui inquit: [Iocalia dicuntur, quae ioci,


page 336, image: s368

ac festiuitatis gratia parantur.] FR. puto tamen Iocalia a iugulo dici: in quo loco ligantur, et pendent, vt sunt aureae murenulae viriolae, viriae margaritarum, et aliarum gemmarum fila, catenae aureae, torques, et similia, siue a Iugalitate, id est, sponsalitio, quia tunc iugalia solent sponsis donari. Vide Iugalitas. Iugulum.

IOCISTA. iocularis: [Iocista saepe iocis intendit. Glossa vet.] Vide Goliardus.

IOCVLARIS. Vide Iocista.

IORDANIS aquae incorruptae [note of the transcriber: in the print: IORDNAIS]. Vide Ephiphania.

IOVINIANI. FR. haeretici can. fugerat. et can. si enim. de poenit. dist. 2. Dicuntur etiam Iouinianistae a Iouiniano Monacho, qui non admittebant differentiam aliquam inter continentiam, et coitum; inter abstinentiam, et crapulam. 24. quaest. 3. can. 39.

IOVIS DIES in primitiua Ecclesia celebris. Vide Feria quinta. Ieiunium.

IRENAEVS. ei)rhnai=os2, pacificus, quietus. Ierenaeum appellatum est quoddam in Bithinia monasterium, ex eo quia remotum a populari strepitu erat. FR. Irenaeum pacis studiosum interpretat. Eusebius lib. 5. histor. Eccles. cap. 24. in fin.

IRENARCHA. *ei)rhna/rxhs2, Princeps pacis, nomen Christo Domino adaptatum, quia nos Aeterno Partri conciliauit. [Vere princeps pastorum, et irenarcha Christus ab omnibus concorditer habetur. Michael Syngellus.] Erat etiam saeculare officium: [Irenarchae, qui ad prouinciarum tutelam quietis, ac pacis per singula territoria faciunt stare concordiam, a decurionibus iudicio praesidum prouinciarum idonei nominantur. Codex Iustiniani lib. 10. cap. 75.] FR. incumbebant etiam tales Irenarchae ad publicas morum disciplinas, et vitia corrigenda l. vlt. . Irenarchae. 7. de muneribus, et honoribus. Sed ex abusu deinde propriae auctoritatis Irenarchae publicae quietis turbatores euadendo, ab Impp. Honorio, et Theodosio abrogati ideo fuerunt, vt in Cod. Theodos. lib. 1. de Irenarch. habetur. Instinianus vero denuo eos restituit, vt in leg. vnica Cod. de Irenarch. habetur.

IRINGVS. FR. pacis internuntius. [Mittitur igitur Iringus ab Irminfrido cum supplici legatione, et omnibus suis thesauris ad Theodoricum pro pace, ac spontanea deditione, et accedens Iringus, haec ait, misit tibi quondam tuus propmquus, modo seruus etc. Vuitichindi Monachi hist. Saxonum lib. 1.] dictio quidem ex graeco vocab. ei)/rein. quod est nuntiare; Vnde Iris dictus est arcus coelestis, quia pluuiae cesationem nuntiat.

Irim de coelo misit Saturnia Iuno.

Virg. 5. Aeneid. ex Homero, qui saepe hac fabula vtitur.

IRRECOGITATIO. aduertentia. [Quasi irrecogitationem excessus sui passa statim se refroenat, et reuocat. Tertull. de exhortat. ad cast. cap. 4.

ISACH. Vide Senile pignus.

ISCARIOTHA. patria Iudae Redemptoris Discipuli, et proditoris, de qua patria varii varia; sed si aduertamus, quod omnes Christi Discipuli ex Galiaea fuerant, recte non extra eam regionem Iudae patriam inueniti debet; at cum Carioth situata sit in tribu Iudae. Iosue cap. 15 et Isch. hebraice hominem significet, Ischarioth. recte homo ex Carioth. interpretatur. FR. Odo autem Cluniacensis Abbas in sermone de Magdalena Scarioth illum appellat.

ISIDIS Deae vestigia Romae per errorem in quodam lapide pro Sancti angeli vestigiis diu adorata. Vide Litania.

ISIDOS PLOCAMON. Vide Spatalium.

ISOTYPON. Vide Antitypon.

ITALI, nonnullis arabicis vocabulis vtuntur. Vide Versus Leoninus.

ITE ENERGVMENI, proferebat Diaconus ante Missae consecrationem. Vid Energumenus.

ITE INPACE. Vide Ite Missa est:

ITE MISSA EST. Verba in fine Missae, quibus fidelis populus dimittitur; nam benedictio a Sacerdote non post Ite missa est, vt modo fit; sed post communionem dabatur, hinc Alcuinus inquit: [Finitis omnibus adstanti, et obseruanti populo absolutio datur, inclamante Diacono, Ite missa est. de diuin. off.] Quam Caeremoniam a Leone Papa institutam fuisse Radulphus refert; sed antiquior reperitur, in Liturgia, scilicet, Sancti Petri. Dicitur autem in diebus festiuis, quando populus adesse supponitur. In ferialibus vero dicitur Benedicamus Domino, quia tunc fere Ecclesiastici reperiri solent, quibus non fiebat missum, cum ad diuina officia persoluenda remanere deberent in Fcclesia. Hinc in prima noctis Natiuitatis Missa Ita missa est non dicitur, ne populus, qui ad laudes audiendas remanere debet, dimitratur: [In prima Missa Natalis Domini non debet dici Ite missa est, ne videatur populus licentiam habere redeundi. Io. Beleth. cap. 49. Rat. diuin. off.] qui Auctor sloruit circa annum 1153. Tempore autem aduentus, et a septuagesima vsque ad Sabbatum Sanctum ratione moestitiae non dicitur, licet sit populi concursus. In antiquis graecis liturgiis sinmilis dimissio reperitur, vbi Diaconus haec verba proferebat a)podeu/eqai e)n ei)rh/nh, id est, Ite in pace, quae verba dimissionem denotant Apostolis ab angelis factam, quando illi post Ascensionem Redemptoris stabant admirantes in Coelum;

ITINERARIA TABVLA. Vide Altare.

ITINERARIVM. Vide Hodeporicum.

ITINERO. iter facio. [Itinerantibus per desertum ad viam trium dierum. Petrus Cellen, lib. 3. cap. 4.

IVBE DOMNE etc. petitio benedictionis ante lectionem officii diuini, vbi verbum Iube non praecipere; sed velle significare ait Nonnus Marcellus cap. 4. Quando Sacerdos priuatim celebrat, et secrete petit benedictionem ante Enangelium, quia eam a Deo postulat, debet


page 337, image: s369

dicete Iube Domne. Gauant. tom. 2. sect. 5. cap. 11. Similiter faciet Papa quando in Cappella matutinalem lectionem canit, cui nemo respondere debet in precatione benedictionis, idemque Episcopis fit. Caerem. Episc. lib. 2. cap. 7. sed non caerteris superioribus, vt in suo caerimoniali asseruit Gastaldus, qui contradicitur a Gauanto. loc. cit. num. 4. Reliqua. Vide in dictione Domnus.

IVBILATE. quando in matutino relinquatur. Vide Matutinum.

IVBILAEVM. ex voce hebraica Iobel, id est, cornu, quo promulgabatur Iubilaei annus, ita Liranus, R. Salomon in cap. 25. leuit. Alii tamen etymon a Iebul, id est, germen trahunt; nam per totum Iubilaei annum inter Hebraeos non colebatur terra; sed praecedenti anno miraculose dupliciter germinabant campi. Ioseph vero Hebraeus lib. 3. antiq. cap. 10. existimat deriuari a Iobal, quod significat libertatem, seu remissionem, quia in anno Iubilaei in libertatem remittebantur mancipia, restituebantur possessiones emptae, cancellabantur obligationum contractus: hodie tamen spiritualiter in Ecclesia celebratur, Iubilaeum a Bonifatio VIII. quolibet saeculi fine institutum de anno 1300. sed a Clemente VI. de anno 1450. ad instar Iubilaei antiqui testamenti quolibet semisaeculo reductum, et ab Vrabano VI. ad annos triginta tres limitatum, tandem Sixtus IV. de anno 1474. humanae vitae breuitatem considerans, ad terminum quinque lustrorum ftabiliuit, sicut semper postea vsque ad nostra tempora obseruatum fuit. Quo ad causam institutionis Iubilaei non eam fuisse dicimus, quam aliqui dixere, vt nempe, synagoga imitaretur; sed potius quia semper Pontifices vanas obseruationes Gentilium in sacras caeremonias erga Dei cultum conuertere conati sunt, ideo ad tollendum superstitiosum Romanorum saecularem annum, annum Sanctum indulgentiis Romani Pontifices instituerunt. FR. Non videtur circa rei materiam Iubilaei de anno 1650. popularem concursum, deuotionem, et caeremonias ex Christophori Ranzouii relatione hic describere, quae fuerunt suae ad fidem connersionis causa; sic enim ille in epistola ad Georgium Calixtum haereticum licet eruditum scripserat, quae impressa fuit Romae per heredes Ludouici Grignani anno 1651. vbi pag. 7. ita loquitur: [Atque istam tunc coniesturam minime me fefellisse abunde deinceps Catholicorum hominum vsu, et conuersatione expertus sum; maxime cum ad Vrbem accessissem. Nam vbi tu superstitionibus, nugis, et nouitatibus me offensum iri existimasti, ibi inspirato, planeque admirando spectaculo vniuersa Catholicae Ficclesiae facies antiquae pietatis sanctitatisque plena oculis, animoque meo sese aperuit, in ipso Iubilaei anno, quod Innocentius X. Pont. Max. Orbi Christiano indixerat. Vidi enim sollemni supplicationis ricu, ad Basilicam Vaticanam procedentes numerosissimas infantium scholas, a gmina Monachorum, et Religiosorum hominum num sodalitia, inde Collegia diuersa Clericorum, et Ecclesirarum presbyteria. Clerum suum sequebatur Pontifex, veneranda episcoporum corona circumfusus. Hunc populi Christiani Ducem, et Antistitem supremum immensa fidelium turba sequebatur, eo animi ardore, vt Coelum ipsum expugnaturi, manuque violenta direpturi viderentur, homines plerique omnes sacco tantum, et cilicio tecti, et scipione viatorio armati, Vbi in porticum ad limen Ecclesiae peruentum, Pontifex in genua prouolutus, cum, oratione super plebem data, misericordiam diuinam implorasset, occlusas valuas non tam aperiens, quiam diruens, primus templum ingreditur, rectaque pergit ad altare, preces sollemnes inchoaturus. Interim non sine stupore spectaui, quo impetu populus ille ingens in Ecclesiam irrueret, limina certatim exosculantes, genibusque perreptantes; templum ingressi pars in terram proni, totoque prostrati corpore, pars B. Petri, vt vocant, Confessioni, et Altaribus prouoluti lacrimas, precesque funderent; et ad misericordiam Dei extorquendam; non tam pectus palmis, quam Coelum ipsum inuidia tunderent. Haec fateor noua tum visa mihi, cui nihil simile apud nostros antes obseruatum, vbi homines ad orationem genuflexi non nisi in sepulcrorum memoriis picti, sculptiue conspiciuntur Sed nouitas illa clarissimum antiquae sanctitatis indicium mihi praebuit: vnde Ecclesiam etiam nunc vitali vigore Spiritus Sancti vegetari, regique certo perspicerem. Eaque in sententia magis confirmatus sum, vbi populum illum agmine immenso, et continua serie ceteras Ecclesias precibus starionibusque praestitutas obuentum vidi, supplicationibus interim, et litaniis suo quoque ordine; sed vno coniunctoque pietatis certamine diuinam opem exposcentes. Tum vero perspexi quanta pietatis aemulatione peregrini ad Vrbem confluentes, et publicis Ecclesiae, et suae quique nationis priuatis hospitiis excipiantur; ad haec quo studio, curaque foueantur aegroti, quod fidem propemodum excedit. In tanto populorum, et nationum numero facile perspexi, quod Catholica Ecclesia a sectis, factionibusque priuatis distet, cum hic omnes gentes, onnesque linguae vnius fidei, et charitatis vinculo socientur etc.] At re vera de recenti Iubilaei portento memoriae numquam proditum fuit, vbi suprae quam quod facile credi posset, tot Romipetarum myriades concurrere visum est; vt dubitari queat an triumphantis Vrbis tempore intra sui moenia tam ingens populorum numerus annuatim confluxerit; et quod sane spectandum in hoc vltimo Iubilaeo magis dignum fuit, indefessa, nempe, piarum sodalitatum Hospitalitas, deuotaque Sacras Basilicas litantium modestia, cum diuinarum laudum frequentatione, ac


page 338, image: s370

prodigiosa Sanctissimi Patris nostri Clementis X. prouidentia in victualium abundantia, securitatis viatico, pacisque vinculo, qui tandem omnibus proficiscentibus dimissorialem benedictionem largiendo, spiritualiter laetificauit, adeo vt ipsimet Haeretici, qui curiositatis gratia in magna copia huc accesserant, in Catholicae Ecclesiae gremio genus Dei electum, Regale Sacerdotium, populumque acquisitionis vere reperiri, libere fassi sunt.

IVBILAEVS. sic appellatus est S. Remigius Rhemensis Archiepisc. quia XCVI. annis vixerat, ac prope saeculi ad aetatem peruenerat. Flodoard. lib. 1. hist. Rhemen cap. 17.

IVBILATIO. seu Iubilus ab aliquibus appellatur sequentia, quae post epistolam in aliquibus festiuitatibus cantiur.

IVCVNDOR. delector. [Quottidie autem iucundabar ante faciem eius. Lactantius. lib. 4. cap. 6.] FR. [Iucundabitur in filiis. Eccl. cap. 3. Non iucundabitur in bonis. Ibid. cap. 14. Ne iucunderis in filiis impiis. Ibid. cap. 16. Qui iucundatur in malitia. Ibid. cap. 19. Qui incundatur in filiis. Ibid. cap. 25. Et inhabitatores terrarum gaudebunt super illos, et incundabuntur. Apocalyp. cap. 11.

IVDAEVS. Vide Hebraeus.

IVDAS. Vide Iscariotha.

IVDEX. Vide Cognitores. Ministralis. FR. in italicis Rebus publicis Iudex Potestas dicitur. [Florentina potestas etc. definitiuam senten tiam promulgauit. in lib 2. decretal. de iudiciis cap. 21. Vulneratum iuunenem Potestati Vincentiae tradiderunt. lib. 5. decreta] tit. 12. cap. 19.] et hic Potestas declinatur [Vnde Praefatus Potestas etc. in eod. cap. 19.] In Sabaudia Consules Iustitiae denominabantur [Si vero Consules iustitiae, tamquam merito suspecti, fuerint recusati. lib. 2. decretal. de foro compet. cap. 10.] Vbi Episcopo Vercellensi Innocentius III. scribit. Item Iudices appellabantur Consules artium. [Venienti Romam Carolo, Pontifex obuios, qui deducerent, misit clerum, et romanos cines, quos miror Bibliothecarium fuisse triginta milia iudices affirmare: quamquam non ea tunc fuit, quam noftra habet aetas consuetudo, vt soli iuris ciuilis doctrinae addicti iudices dicerentur; sed eo nomine appellatos fuisse inuenio omnes, qui a fabrilibus vilioris exercitii opificiis temperantes, siue magistratibus administrandis, siue contrahentium adstipulandis conuentionibus, siue ipso dicendo, interpretandoue iuri erant dediti. Flau Blond. decad. 2. lib. 1.] Sed adhuc intelligentiae duritia restat; nam omnes, quos Blondus sub vocabulo iudicum concludit non potuissent ad tam copiosum numerum, nimirum, 30000. ascendere. Plin ius enim secundus lib. 6. epist. 33. ait quod Romae suo aeuo omnia vrbana consilia simul, quae erant quatuor, non amplius, quam centum, et octuaginta Iudices constituebant, sic inquiens: [Sedebant iudices centum, et octuaginta (tot enim quatuor consiliis conscribuntur) ingens vtrimque Aduocatorum etc.] Probabilius ergo erit si cum D. Hieronymo interlligamus indices esse presbyteros. 2. quaest. 7. can. non omnes Episcopi. Vb Iudices a Daniele damnati presbyteri appellantur. Sic de eisdem Lucifer Calarit. [Venerunt duo presbyteri pleni iniqua mente aduersus Susannam, vt mortificarent eam. lib. 2.] Iudices cleri, et Iudices militiae reperiuntur apud eundem Anastasium Biblioth. in Hadriano, quorum primi Ecclesiae Primates, secundi militiae optimates erant, et 30000. Romanos Iudices Senatores intelligit Camillus Peregrinus de Princip. Longobar. in Castigat. ad Falconem Beneuent. Pag. 150. et 152. Puto tamen illum Anastasii locum curiales significare, vt habetur in quadam Bulla Siluestri Papae II. nempe. [Post haec autem idem Reuerendissimus Papa cum Romanis iudicibus decreuit. Bullar. Casin. tom. 2. constit. 72.] Item Consultores dicuntur Iudices. Ceterum Iudices Sacri Palatii octo subscribuntur in constit. 61. tom. 2. Bullar. Casinen. Item imperiales Iudices alii Spectabiles erant, alii Illustres. can. anteriorum. 2. quaest. 6. Vbi sunt plures Iudices, seu Arbitri, vnus pro omnibus numero singulari, respondere potest. Vide Singularis forma verborum. Iudex ad quid incumbere debeat ante sententiam. Vide Rimor. Vide Centenarius. Iudicium. Sagi baro. Sculdascio.

IVDEX COMPVRGATIONIS. FR. dicitur Iudex delegatus ad cogendum aliquem canonice se purgare ab imputato delicto, qui et Compurgatores dicebantur. Vide Iuramentum. Purgator. Iudicium peregrinum.

IVDEX PEDANEVS. FR. [Numquid non praefatae Ecclesiae derogatur honori, si ipsam oporteat nunc in foro ecclesiastico, nunc in saeculari, et interdum quoque coram pedaneis iudicibus, et plerumque pro rebus paruis, et vilibus litigare? in extrau. Io: XXII. cap. 3. de verb signis.] Pedaneus enim est Iudex, qui pro rebus vilibns, et paruis iudicandis constituitur. C. de pedaneis iudicibus per rotum, et praecipue in l. vltima. In Melita Iudex idiota appellatur.

IVDICATVS. FR. Iudicis officium. [Iudicatus, et tabellionatus officiis se nouerint esse priuatos de elect. in sexto cap. 17.] Item sumitur pro arbitrio, et voluntate. [Hanc enim chartulam iudicati mei, et ordinationis meae Ioanni no. tario etc. Ad scribendum dedi atque rogaui; in qua subtus confirmans, testibusque obtuli roborandum: vnde dues (sic) chartules iudicati vno tenore scriptae sunt (sic) In donatione Monast. Thealdus Marchio Matildis Comitissae auus Bullar. Casin. tom. 2. constit. 73.

IVDICIARIA. FR. districtum, in quo extenditur Iudicis iurisdictio l. et hoc. de exercitalibus. Vide Iustitiaria.