14 February 2004 Ruediger Niehl
text typed (without italics) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - Could not identify errata-list item: 548. 1. lin. 46. stadium
06/2006; 12/2006; 02/2011 Cornelius Amberger; Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
spell check partially performed; the special sign ||: (resp. [erroneously?] ||. ) inserted (see the explanation of the printer: page 18)


image: s001

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM,



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

HIEROLEXICON SIVE SACRVM DICTIONARIVM AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI ET CAROLO EIVS FRATRE ROMAE Ex Off. Bernardoniana Sub Signo Virtutis Anno 1677 Superior [abbr.: Superiorum] permissu Et privilegiis



image: s004

[gap: blank space]

image: s005

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM, IN QVO Ecclesiasticae voces, earumque Etymologiae, Origines, Symbola, Caeremoniae, Dubia, Barbara Vocabula, atque Sac. Scripturae, et SS. PP. Phrases Obscurae elucidantur. AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI, Olim Cath. Eccl. Viterb. Canonico Theol. Sac. Indicis Congregationis Consultore, Proton, Apost. Eq. Aurato, Com. Palat. ET CAROLO EIVS FRATRE Biblioth. Alexandrinae in Archigym. Vrbis Praefecto. OPVS Figuris ornatum, quod praecedit Index Criticus, ac subsequuntur SYLLABVS graecarum vocum exoticarum, de quibus in eo agitur, et CONTRADICTIONES APPARENTES Sac. Script. ab eodem DOMINICO conciliatae, et ex eius Schedis in hac tertia, et postuma impressione auctae. [gap: illustration] ROMAE, Sumptibus PONTII BERNARDON. Via Parionis sub signo Virtutis. M. DC. LXXVII. SVPERIORVM PERMISSV, ET PRIVILEGIIS.



image: s006

[gap: praeliminaria]

page 278, image: s310

FORBANNVM. exilii bannum. [Vt Comes la tronem in forbannum miserit, vicinis suis, et aliis Comitibus notum faciat eundem latronem a se esse forbannitum, vt illi eum non recipiant. In const. Caroli Magni lib. 3. cap. 50.] et in eodem sensu Forbannio verbum, et Forbannitus nomen, id est, exulo, et exiliatus.

FORBORA. FR. filius vnicus. l. si quis dereliquerit. de succession.

FORCALQVERII. FR. Comitatus in Gallia cisalpina. [Necnon in Delphinatu, Burgundiae, Sabaudiae prouinciae, et Forcalquerii comitatibus. Extrau- comm. de Censibus exact. et procur.] Puto quod sint Pocunates populi in Sabaudia, de quibus Bigonius, qui vulgariter Foucignii, appellantur.

FORCEPS. quae in carnificinis Sanctorum Martyrum adhibebatur, et erat triplicis speciei. Vide Baronium in Notis ad Martyrolog. 26. Iunii. Quarum vna ex his speciebus in Vaticana Basilica adhuc ostenditur; Graeci antiquitus adibebant aureas forcipes ad tangendam reuerentiae causa Eucharistiam, quas labi/das2 appellabant, et Diuinam forcipem S. Theophanes epist. 3. appellauit; sed vocabulum hoc a Graecis translatum fuit deinde ad cochleare, quo ipsi Graeci Eucharistiam saecularibus conferunt. In caeremoniali Romano sit mentio de aureo cochleare, quo vtebatur Papa ad ponendam in calice aquam; sic enim habetur ibi: [Subdiaconus vero Latinus accipit cochlear praedictum, super quod Sacrista imponit aquam ex ampulla. lib. 2. cap. 34.] Vide Emundoria. Tenacula.

FOREACIO. erro, delinquo. [Vt, videlicet, satisfactio vnius omnibus imputaretur; sicut omnium peccata vnus ille portauit; nec alter iam inueniatur, qui forefaciat, alter, qui satisfaciat, quia caput, et corpus vnus est Christus. D. Bernardus. epist. 190.] FR. [Cum deprehenditur in aliquibus forisfactis. 5. decretal. tit. 33. cap. 27.] et ibi Glossa: [Forisfactis, id est, maleficiis, delictis, vel excessibus.] Vide Forfacta.

FORESTA. FR. Silua, saltus, eremus, solitudo. l. de forestis eod. tit. Sed Glossa in cap. 6. decretal. lib. 3. tit. 24. ait, quod foresta sit locus, in quo ferae includuntur, et habet quis vsum venandi. Vide Forestes. Garena.

FORESTARIVS. siluae, ac forestae custos. [Vnde conceperis superbiendi materiam; nisi quia cum Forestariis addictus, vt tyrannicas exactiones, quibus opprimuntur, redigas in scripturam. Belesen. epist. 21.] Ac idem epist. 29. cuiusdam siluae custodis hospitalitatem exaltans, sie ait [Prosapia Regis Angliae, quia vnus de antecessoribus eius cuidam leproso, quem in hospi tio receperat gratiam officiosae humanitatis exhibuit, ab officio forestarii, in eminentiam regiae dignitatis ascendit.

FORESTES. idem ac Foresta, de quo supra. [Post haec memoratus Rex Carolus exercitio venationis more deditus, per circumadiacentem forestem tuibabat rabidas feras a suis saltibus. In vita S. Gundulae.] Dicitur etiam Foresteria apud Regulares locus, in quo hospites recipiuntur.

FORFACTA RES. FR. bona, seu res ad bannum, vel sub hasta posita. l. de rebus forfactis. eod. tit. Vide Forefacio. Dicitur etiam Forisfacta. [Comestiones, banna, placita, et forisfacta. de praescriptionibus. cap. ad audientiam.] Vbi Glossa: Forisfacta, id est, pecuniarias poenas delinquentium. Et 5. decretal. tit. 33. cap. 27. [Cum deprehendantur in aliquibus forisfactis.] Et Glossa ibi. [Forisfactis, id est, maleficiis, delictis, vel excessibus.

FORFACTVS. FR. Exul, seu exilio mulctatus. In Regist. Farfen. num. 269.

FORFICVLA. Vide Emundoria. Forceps.

FORINSECA POTESTAS. FR. laicalis iurisdictio. can. si quis Episcopus in Conc. 11 quaest. 3. Vide Iudex.

FORISFACTA. Vide Forfacta.

FORIVDICO. mittere in exilium. in siculis const. 4. lib. l. tit. 14. significat, et adhuc vulgariter ibi Forgiudicare, et Forgiudicato, id est, exulare, et exul dicitur.

FORMA VERBORVM, in numero singulari, et plurali quando adhiberi debeat. Vide Singularis forma verborum.

FORMALIVM. Gemma, seu aurea lamina gemmara, posita in fibula pluuialis Episcopi. [Capiat paramenta, videlicet, amictum super rochetum, aut cottam, et super eo pluuiale tempori congruum, sine tamen formalio. Caeremonial. Episc. lib. 1. cap. 7.] vbi de Sacerdote Assistente loquitur. Aliquando tamen; Firmale dicitur. Vide Firmaculum. Pectorale. Rationale. Ephod.

FORMARIA; Monialium Vicaria. [Primiceriam etiam, vel formariam admoneo. In Regul. S. Caesariae.] Ita fortasse dicta, quia ad obseruantiae formam inuigilare teneatur.

FORMATAE LITTERAE. Vide Litterae.

FORMATICVM. FR. Caseum. [Eodem die Dominus Papa, et ceteri Romani oua manducant, et formaticum. Ordo Rom. de offic. dinino.] vbi de die Sabbati Sancti agitur, in quo ob gaudium Resurrectionis Christi lacticinia comedabantur.

FORMIDO. FR. sic quaedam curiosa antiquorum venatio appellabatur, cui Propheta Isaias his verbis alludit. [Formido, et fouea, et laqueus superte, qui habitatores terrae, et erit qui fugerit a voce formidinis, cadet in foneam, et qui se explicauerit de fouea tenebitur laqueo. cap. 24.] Erat itaque haec ferarum venatio tali attificio disposita; ex vna enim parte extendebatur funis variarum auium pennis referta, quam agitando venatores feras terrebant, quae in fugam positae, in praeparatis laqueis, vel in


page 279, image: s311

foueis incidebant; sic enim illam Seneca describit, ac significatum Formidinis declarat inquiens: [Nec est mirum, cum maximos ferarum greges linea pennis distincta contineat, et in insidias agat, ab ipso effectu dicta Formidol. ib. 2. de ira. eap. 12.] et alibi idem de hac venatione ait: [Si feras lineis, et pinna clusas contineas etc. lib. 2. de Clementia. cap. 12.] Atque eleganter Nemesianus.

Linea quin etiam magnos circumdare saltus,
Quae possit, volucresque metu concludere praedas
Digerat innexas non vna ex alite pinnas;
Namque vrsos, magnosque sues, ceruosque fugaces
Terrificare, linique vetant transcendere septum.

FORMVLA. FR. sedes, seu stallum in Choro, quod Galli Forme dicunt. [Cum nocte deuota vigilat super formulam. In vita S. Radegundis Reginae.

FORNAX FERREA. FR. captiuitas filiorum Israel in Aegypto. Deuteron. cap. 4. num. 20. 3. Reg. cap. 8. n. 51. Ierem. cap. 11. n. 4. et can. porro. 16. quaest. 3.

FORNIX. id est, arcus triumphalis. Vide Manus. In propria significatione. Vide Spiculus.

FORRATVS. Subsutus: [Cappa choralis pellibus variis forrata. Matth. Paris. in hist.

FORTE FORTVNA. FR. fortuito. [Forte fortuna episcopus, qui ipsum a communione segregauerit defunctus est. D. Clemens in can. apostol. can. 31.

FORTIA. vis, fortitudo, barbara vox. [Eo quod pagensis vester ille eidem terram suam in loco nuncupante illo per fortiam tulisset, et post se retineat iniuste. Marculf. lib. 1. formular cap. 28.

FORVM REI SEQVENDVM. Vide Pulso. Dicitur etiam Forus ex Isidoro in cap. forus. de verbor. signific.

FOSSARIVS. antiquum, ac pium Clericorum officium. [Primus igitur in Clericis fossariorum ordo, qui in similitudinem Tobiae sancti sepelire mortuos admonentur. D. Hieron. ep. 13.] et de Muliere septies icta idem ait: [Clerici, quibus id officii erat cruentum linteo cadauer obuoluunt, et fossam humum lapidibus construentes, ex more tumulum parant.] FR. Vide Baron. An. 34. num. 288. et hic Bordinantus. Decanus in dict. Decania. Laborantes. Lecticarius. Libitinarius. Porticani.

FOSSATA. FR. fouea, cauea: [Illae quoque expensae, quae fiunt pro fossatis, et alias pro teriis aedificandis, vt vberiores fructus producant. extrau. comm. de decimis. . Illae quoque.

FOSSATVM. FR. exactio quaedam. cap. 4. lib. 3. tit. 49. Decretal.

FOSSORES PVTEORVM. Vide Laccarius.

FOSSORIVM. fouea, cauea: [Fossoria habetis, venas aquarum viuentium possidetis. Petrus Cellen. lib. 3. epist. 2.] Aliquando Eremitarum lectum denotat, quia ad instar foueae formabatur. [Sequenti die conuentus a labore rediens, et ante portam, facto primo signo nonae, secundum exspectans, senior ex eis cum stans super fossorium suum, se reclinarit, et nonam de Domina nostra diceret, sic stando leuiter obdormiuit. Caesarius lib. 7. cap. 39.] FR. Aliquando vero ligonem significat. [Secures, et fossoria accipiunt. In vita S. Godardi cap. 11. L. Presbyter Canonicus Ecclesiae regularis praefatum iniquitatis filium, fossorio arrepto, percussit. lib. 5. decretal. tit. 12. cap. 18.] Et inferius ibidem clarius significatum vocabuli explicatur, sic: [Si vero (quemadmodum prohibetur) Sacerdos iste prius ab illo percussus, sacrilego mox cum ligone in capite repercussit:] Et post pauca sequitur. [Non videtur idem Sacerdos in poena homicidii penitus excusari, tum ratione instrumenti, cum quo ipse percussit, quod cum graue sit, non solet leuem plagam inferre etc.

FOTINIANI. FR. haeretici a Fotino ex Galatia, seu Gallograecia Smyrnensi Episcopo, ita denominati, qui asserebat Iesum a Maria ex Iosepho generatum, ac cum Hebionitis conueniebant. 24. quaest. 3. can. 39. Vide Hebionistae.

FORVM. armarium, quod vulgo Credentia dicitur, in quo vasa reponuntur, seu capsa, quae italice Foriiero dicitur. [Quomodo pertinet ad statum tuum visio fotri huius. Caesarius lib. 9. miracul. cap. 29.] Vbi ex verbis eiusdem Auctoris satis clare colligitur fuisse capsam pro vasibus ad fercula mensae necessariis conseruandis, vt hodie in Principum seruitio credentiae formari solent.

FOVEA Vide Fossata. Fossorium.

FRAGRASCO. fragrantiam reddo; hinc Petrus Cellensis de Ecclesia in persecutionibus subli, mata loquens, ait: [sententia dubia quaestionibus ventilata clarescit, species aromatica pistillorum tunsione fragrascit, Ecclesia oppressione malorum crescit. lib. 5. epist. 4.

FRAMEA. FR. Hasta, seu lancea. [Inimici defecerunt frameae in finem. psalm. 9. num. 7. Eripe animam meam ab impio, frameam tuam ab inimicis manus tuae. psal. 16. n. 13.] Idem nomen in psalm. 21. et psalm. 34. num. 3. [Frameam suscitare super passorem meum. Zachar. cap. 13.] Tacitus in multis locis de moribus Germanorum lanceam, seu hastam denotare ostendit; Diuus vero Aug. super psalmos ait: [Gladium bis acutum, hoc est framea.

FRANCIA. FR. Distincta a Gallia: [Sic in honorem duodecim Apostolorum eligimus quatuor plane de Francia, quatuor de Aquitania, quatuor de Gallia,] Et inferius. [Vocatur denique Prior huius scholae Raino, Ingelbertus, et Ingelerii de Francia. Alii de Aquitania Dosde, Amis, Amat, et Bernardus: de Gallia Frederig, Octone, Mellitus, Stefanus.] Et post


page 280, image: s312

pauca. [Pro qua causa annuatim volumus de Regnis nostris Francia, Aquitania, et Gallia remunerari. In Priuileg. Caroli Magni apud Torrigium de Cryptis Vatican. editione 2. pag. 507 et 508. Volumus atque praecipimus, vt omnes nostrae dictioni subditi tam Romani, quam Franci, Alemani, Bauari, Burgundiones, Saxones, Turingi, Frisones, Galli, Britones, Longobardi, Guascones etc. Idem Carolus Magnus apud Gratianum in can. volumus. 11. quaest. 1.] Haec tamen ratio differentiae a variis Auctoribus varie affertur. Robertus Canalis in primis Arboriacen. Episc. in sua gallicana hist. ait. quod tempore Attilae Gallo-francia vocari coepit. Gordonius vero in eius Chronica ad annum 451. inquit: [Ab hac victoria Moroneus ditionem suam in Galliam dilatauit, occupatasque prouincias Galliam nominauit.] Iuo tandem Carnoten. in eius Chronicon scribit. [Francos lingua attica Valentinianus Imp. a feritate vocari voluit.] Sed quicquid sit; Roberti tamen, Canalis relation non subsistit; nam multis saeculis post Moroueum, nempe, temporibus Caroli Magni, vt supra visum est, adhuc nomina Galliae, et Franciae a ceteris Celtiberis prouinciis distinguebantur, imo multo post praefatum Carolum Francia a Nauarrae prouincia, et Delphinatu diuersificabatur. In Etrau. comm. de censibus. Vide Bordinatus. Gallia. Porticani.

FRANCIGENA. FR. in Francia genitus. [Zacharias, scilicet, Regem Francorum, non tam pro suis iniquitatibus, quam pro eo, quod tantae potestati erat inutilis, a Regno deposuit, et Pipinum Caroli Imperatoris patrem in eius locum substituit, omnesque Francigenas a iuramento fidelitatis absoluit. can. alius item. 15. quaest. 6.

FRANCI. FR. Vassalli sine feudo. Glossa in l. penult. de maleficiis.

FRANCISCA. securis, bipennis, [Accepit autem Rex franciscam eius, quae vocatur bipennis, et proicit in terram. Hincmar. in Remig.] De eadem etiam inquit Flodoardus. [Rex ergo structas circumiens rite phalanges, ad eum, qui dudum percusserat vrceum peruenit, spretisque ipsius armis eius franciscam proiecit in terram. lib. 1. hist. Rhemens. cap. 13.] Alii tamen gladium, seu ensem significari exponunt. [Et extensa manu franciscam eius terrae deiecit, quae spatha dicitur. Ammon. de Gestis Francorum. lib. 1. epist. 12.] Vide Bisacutum.

FRANCISCANI. Regulares, de quibus hic fit mentio in dictionibus. Breuiarium. Cereus paschalis. Cippus. Cordigeri. Guardianus. Genuflexio.

FRASCATAE AEDES. FR. Oratorium in Vaticana Basilica. [Quidam de Anglorum gente Romam venerunt, qui in Oratorio B. Gregorii Papae, et Confessoris Christi, in Principis Apostolorum aede Frascatae constructa, vnam tabulam argenteam posuerunt. Anast. Biblioth. in Benedict. III.

FRATER. FR. titulus Religiosorum etiam tempore Io. Chrysostomi solitus, et Monachi. Fratues dicebantur. can. ad mensam. 11. quaest. 3. hodie tamen praenomen Donni vsurpant. Fratres vocat Papa Cardinales, et Episcopos. Vide Frerius. Quatuor modis in Scriptura frater dici notat Hieron. aduers. Heluidium.

FRATICELLI. Haeretici. Vide Beguardi.

FREA. FR. fatidica. Apud Septentrionales olim pro Dea habebatur. Hist. Longobar. cap. 8. et eius Annotat. in lib. 1. Item Frea dicebatur Mulier, quae sub tutore, vel curatore posita erat. l. si quis fream. De his, qui sine voluntate Mundualdi.

FREDA. et Fredda. FR. poena pecuniaria iuxta formam bannimenti, seu banni, vel legis. l. si quis alienam. de raptu. l. si quis cum altero. de testibus. l. sanguinis. De reuerentia Ecclesiae. et Bullar. Casin. tom. 2. const. 21. 40. 41. a Germanica voce Frid. Vide Fredum.

FREDVM. poena pecuniaria, siue compositio. Gregor. Turon. lib. 4. de miraculis S. Martini cap. 26. a vocabulo germanico Frid, quod pacem significat; nam mediante poenae solutione, componitur pax inter eum, et fiscum.

FRENDOR. fremitus, et stridor dentium in rabie; [Docuisti calcandos esse frendores diabolicos. S. Athanasius in epist. ad Luciferum Episc.] de comminatione haereticorum agens ait, de quibus alibi idem inquit: [Tamquam frendoribus tuis possis seruorum Dei vigorem superare.

FREQVENTIA - FR. ex duobus vicibus intelligitur. Vide Monialis, Item frequentia malorum actuum. Vide Passiuitas.

FRERIVS. Frater, nomen a Graecis corrupte Religiosis attributum. Greg. Pachim. in hist. lib. 5. cap. 8. Hinc Equites Hierosolymitanos, hodie Melitenses, Freiros Cantacuzenus appellat, Hispani Frailes, et Galli Frere dicunt.

FRETA. FR bona, seu possessiones. Bullar. Casin. tom. 2. constitut. 22.

FRIBVSCVLVM. indignatio, liuor parum considerabilis, vt solet inter cognatos, et amicos euenire. Alii vero Friuolusculum. Friuiculum. et Frigusculum legunt, a friuola passione.

FRICTRIX. Mulier inhonesta, et libidinosa. [Aspice lupas popularium, libidinum nundinas, ipsas quoque frictices, et si praestas oculos abducere ab eiusdem propudiis occisae in publico casti. tatis. Tertull. de pallio. cap. 4.] Quas mulieres Latrinarum antistites ibidem vocat.

FRIG. idem ac Frea in locis ibi cit.

FRIGORA. Vide Frigoriticus.

FRIGORATIO. Vide in dict sequenti.

FRIGORITICVS. quartana, seu tertiana febricitans. [Frigoritici quidam cum fide venientes, candelam in votis offerunt, et abra sum sepulcri puluerem sumunt, quem aqua mixtum


page 281, image: s313

bibunt, et sauitatem huius Sancti meritis adipiscuntur. Flodoard. lib. 2. hist. cap. 14.] Eodem vocabulo vsus est Gregor. Turonen. inquiens: [Postquam mihi vir ille retulit, et hanc mihi pallam tradidit, praesumpsi fateor eam abluere, et frigoriticis potum dare: sed mox, opitulante diuina virtute, sanabantur. De gloria Mart. lib. 1. cap. 6.] Hinc huius febris accessio Typus frigorit icus dictus est. [Nam si quis typos frigoriticos incurrens, nocte vna ad eius tumulum deprecans vigilauerit; mox compresso accessu, adipiscitur medicinam. Idem Turonen. lib. de gloria Confessorum cap. 15.] Eadem febris species a frigore Frigeratio etiam ab eodem ibidem appellatur, vbi sic: [Dato igitur mane, rediuit ad propria, nec vltra hoc modo frigorationis, vel confractionis vllius pertulit grauitatem.] FR. talis morbus dicitur etiam Frigma; sic in vita S. Caesarii Episcopi: [Si habes, da mihi de drappo S. Caesarii propter frigoras, quia multum valet.

FRISCHINGA. sucula, porcula. [Quando parochias circuitis, nolite graues esse Presbyteris, petentes frischingas. Hincmarus.] Et alibi idem de ordinantione Episcopi Hidenulphi lo quens ait: [Exigendo denarios, vel caballos, aut verres, seu frischingas.] Recentes Rheni colones Frischling, et Tholosani Fretigues huiusmodi tenera animalia vocant. Reperitur etiam in eodem sensu penes scriptores Friscinga, Frincinka, et Frisgunga.

FRIXVM. FR. sagitta, iaculum, italice Frezza. l. de omnibus. l. vt omnis. de quantitate solidorum.

FROCCA. Froccus, et Frocus. Vide Flocus.

FRONTELLVM. Vide Brudatus.

FRVMENTARIVS. Vide Cerealis.

FRVSTRATORIVS. Vide Dilatorius.

FVCVS. FR. Cerussa, et purpura, qua feminae faciem ornant, et colorant; sic Fucatus eadem cerussa coloratus dicitur; metaphorice tamen pro fictione accipitur. [Nunc patenter excusationibus fucatis, et friuolis innitentes. Clementina de sentent. excom. cap. 1. Si vitium frontis alienus fucus inauret. de consecrat. dist. 5 Fucatis tamen coloribus asserentibus, ob fugam melioris vitae, aut arctioris obseruantiae etc. In extrau. comm. de regularibus transeuntibus ad aliam relig. cap. 1.

FVCO. FR. infuco, seu fuco illinio, [Fucare figmentis, quo vel rubicundior, vel candidior, vel verecundior appareat, adulterina fallacia est. can. fucare. de cons ecrat. dist. 5.] Hinc distichon illud:

Si vitium frontis, alienus fucus inauret.
Gloria frontis obit, cum color hospes abit.

FVGALIA. FR. festa Romanorum in mense februarii ob memoriam recuperatae Rei pub. libertatis Regibus deletis, quae a Censorino Regifugium appellantur, in quibus diebus inhoneste, et libidinos debacchari solebant. r Quare D. Aug. ait: [Et vere fugalia, sed pudoris, et honestatis. lib. 2. de Ciuit. Dei cap. 6.] Qua immoderantia in eodem prorsus mense abutuntur etiam nunc Christiani in bacchanalibus, cuius synonima. Vide in dict. Bacchanalia.

FVGITIVVS. Vide Erulaticius.

FVLBORAN. vox Saxonica Follaberen, id est, bene genitus; sic in legibus Longobardicis filius legitimus intelligitur. [Si quis dereliquerit filium legitimum vnum, quod est fulboran. lib. 2. tit. 4.

FVLCARIVS. qui Principis falconum custodiae praeest: [Raynaldus Ioly ciuis Tolosanus fulcarius ducis Andegauiae. In vita S. Thomae Aquinati.] Vide Falconarius.

FVLCIMENTVM. Vide Destina. Fulmentam.

FVLCINATORIVM. Scipio, baculus incumbitorius. [Fulcinatorio, quo vtebatur, terram paulatim egerens, subito fideli famulo suo largam fonticuli vndam donauit. In vita. S. Deicoli. cap. 3. . 14.] Alii tamen melius Fulciatorium legunt. Vide Baculus.

FVLFREA. seu castigatius Fulfreal. FR. Ingenuus. [si mulier libera, seu fulfreal super furtum comprehensa fuerit. In legib. Longobard. lib. 1. tit. 25. leg. 6.

FVLGETRIDO. splendor. [Columnae priscorum fulgetridine emergunt. In Vita Sancti Boniti Episc.

FVLINA. Coquina, a fuliginum copia ita denominata. Isidor. in Glossa.

FVLINARIVS. Coquus. Isidor. vbi supra;

FVLLO. Vide Sarculum.

FVLMENTVM. fulcimentum, pro columna etiam accipitur. [Fulmentis aquitanicis supcrba. Sidon. lib. 2. epist. 10.

FVMAGIVM. solutio pro panis coctione pistoribus debita, quae etiam Furnaticum denominatur.

FVMENTERIA. FR. vectigal pro quocumque camino, seu domo soluendum. Bull. Casin. tom. 2. constit. 303. 304. 313. 314. 315, 316. 329.

FVNCTIONES PVBLICAS AGERE, vel habere. FR. collectas, gabellas, impositiones, seu tributa exigere, idem ac redhibere. l. audiuimus. Ne liberi homines opprimantur. Bullar. Casin. to. 2. constit. 71.

FVNDA. marsupium. [Inuenit in via bursam magnam, quasi plena esset denariis tumescentibus, quam vsitato vocabulo fundam appellant. Sanctu Bonauentura in Vita D. Francisci cap. 7. Reuersus est ergo ad fundam cum fratre, et iuuene quodam, qui erat in via. Ibidem.] Vide Sacciperium.

FVNDATVM. et Fundata, textile ex serico. [Fecit vela holoserica maiora sigillata, habentia periclysim, et crucem de blattis, seu fundata. Anastas. Bibl. in Leone III.] Et alibi idem; [Calicem octogoni fundatum in foliis.] FR. Adhuc tamen inexplicabile hoc vocabulum remanet an Fundatum Calicem dicat, id est, fusum a Fundo verbi supino corrupto in Fundatum, id est, fusum; sic idem Bibliothecarius in eodem Leone


page 282, image: s314

inquit. [Calices maiores fundatos ex argento.] vbi recte fusos, ad differentiam malleati metalli distinguere videtur; de textili siquidem erit facilis intelligentia, id est, attalica peristromata, quae gallice A fond dor, et italice In fondo d'opo, seu d'argento dici solet. At cum oculatissimo Henrico Spelmano in huius vocabuli significatione dicere oportet. [Tu tibi Oedipus esto.] Ceterum. vide Blattum. Drappus.

FVNERALE. Vide Baldachinum. Libitina.

FVNERARII. Vide Decani. Fossarius. Laborantes. Porticani.

FVNIS CONTENTIOSVS. Tertullianica metaphora, de prolixa contentione dicitur. [Sed non decet vltra funem contentiosum alterno ductuin diuersa distendere. De pudicit. cap. 2.] Ac alibi idem de longa, et infructuosa Christiani cum Hebraeo disputatione loquens, ait: [Alternis vicibus contentioso fune vterque diem in vesperam traxerunt. Aduer. Iud.

FVR.Vide Derectarius. Emansor.

FVRBATTO. praeter intentionem homicidium per leuem vapulationem committo. In l. Salica tit. 38.

FVRNIO. FR. in furnum imponere,id est, panem coquere. [Inuenimus eidem eonnentui doinos conuenientes, et necessarias ad brasiandum, et furniandum. Matth. Paris. in hist. ad An. 1258.

FVROR. verbum. Vide Derobo.

FVRIOSVS. Vide Fanaticus.

FVRTVM. Fr. Est omnis illicita vsurpatio rei alicnae. can. poenlae. 14. quaest. 5. Vide Peculatus. Furtum verborum quid significet. Vide Signum.

FVSIO. Vide Indictio.

FVSTANVM. tela ex lino, et bombace contexta ad modum (ut vulgo dicitur) spinae. [Quicquid ex priuata pecunia fustani, et purpurae coemere poteris, his iumentis in Pomeraniam dirigas. Andreas Abbas in vita Ottonis Bambergensis Episcopi.] Italice Fustagno dicitur.

FVSTIGO. et Fustigou. FR. baculo percutio, et percutior. 5. decretal. tit. 39. cap. 23.

FVSTIS. frutex, arbuscula. [Si quis in silua fustem signauerit, et non capulauerit, in l. Salica tit. 27.

FVXOLIVM. FR. Gabellae chartula. Italice Bolletta. Bullar. Casin. tom. 2. const. 308.

G

G. FR. Vltramontani in saeculis corruptis, quando, nimirum, barbara vocabula, et orthographiam in latinum sermonem immiserunt, huius litterae vicariam V. apposuerunt, sic Wlielmus pro Gulielmo, Wido pro Guido, Werra pro Guerra, Vadinm pro Gadium. Vide Gadium, et similia, de quibus dictum est in dictione Discapia.

GABALVS. in prima impressione huius tractatus dixi hanc vocem patibulum, seu crucem significare, ab etymologia germanica, in quo idiomate Gabal patibulum, seu furcam significat; sed deinde melius huius dictionis sensum perquirens, montem significare detexi; sic nomen Heliogabali Imperatoris, qui Gabalus, a vocabulo Gebel arabice, id est, mons appellabatur, deinde vocabulo Graeco-arabico Heliogabalus, hoc est, solis mons denominatus fuit: sic etiam simile perobscurum vocabulum ex Aldhelmo cap. 3. de Virg. dilucidatur, vbi sic ait, de Christo loquens: [Verticem Gabali scandens sexta sabbati, hoc est, parasceue.] ac bene intelligitur Redemptorem nostrum in hac die montem ascendisse caluarium, vt crucifigeretur. FR. Nihilominus adhuc primus sensus sustinetur; nam vt ait Capitolinus in Opilio Macrino, quod hic Imperator duo nomina Pii, et Felicis a Senatu ei oblata primum recusans, secundum acceptauit, ob id in eum graecum epigramma publicatum fuit, cui Imperator sic respondit:

Si talem graium retulissent fata poetam,
Qualis latinus Gabalus iste fuit,
Nil populus nosset, nil nosset curia [correction of the transcriber; in the print cnria], magno
Nullus scripsisset carmina tetra mihi.

Vi haec Casaubonus notauit: [Crucem vocabant gabalum, vt est apud Nonium hic gabalus, homo cruce dignus.

GABAONITA. seu Gebanita. Vide Stacte.

GABARVS. FR. Stultum, et insipidum significat. Isidori glossa.

GABASTA. vas ad vinum ferendum. [Iterum in Gabasta bibisti. Paul. Diacon. lib. 17.] Fortasse ex graeco idiomate ka/bos2, quod est vas pro vini mensura.

GABBAE. Vide Publicanus.

GABBAIN. FR. haebraica vox Publicanos, et Gabba Publicanorum Principem significant vnde Gabellae nomen deductum existimat Baron. An. 31. num. 73. Vide Parisim. Publicanus.

GABBARA. egyptiaca vox significat cadauer exsiccatum, et aromatibus conseruatum, quod vulgariter in officinis Mumsa dicitur. [Aegyptii ergo soli credunt resurrectionem, quia diligenter curant cadauera mortuorum. Morem enim habent siccare corpora, et quasi aenea reddere, Gabbaras ea vocant. D. Aug. tract. 1. de Resurrect. mort. cap. 12.] Et ibidem Plinium


page 283, image: s315

irridet, qui putatuit hoc vocabulum fuisse alicuius personae nomen. Isidorus tamen Galbares, et Gabares habet. FR. apud Baron. Anno 34. n. 145.

GABATHA. vas rotundum, et concauum, quod pro densili lychno inseruit ad cuius similitudinem Romae praesertim in Lateranensi Basilica ad Altare maius nonnullae perspiciuntur, ex dono Ascanii Cardinalis Columnae. In sacello pontificio, vbi Eucharistiae Sacramentum assernatur, noctu, dieque exsistunt duae gabathae, in quibus loco olei ardet continuo cera, quarum formam pro curiosa Lectoris eruditione hic delineandam curaui

[gap: illustration]

Qui lychni pro luminis alimento olim oleum habebant; sed Paulus IV. deinde (ut Io: Baptista Tufus in illius vita refert) cereo pabulo in eis lumen perenne seruari ordinauit. FR. Torrigius vero dde Cryptis Vatican. editione secunda pag. 513. addit insuper, quod praefatus Pon tifex ad curam harum gabatharum duos mi nistros deputauerit, et quod Gabatha Gauata etiam dicebatur, quae patinam significat, quarum aliquas vidisse memini ad lagenae signram ex Rhodo insula allatas, quando, scilicet, Equites Hierosolyn itani ex ea insula expulsi sacra vtensilia secum in Melitam attulerant, ac vsque ad nostra tempora hae Gauatae conseruabantur. Patina enim planiformis potius exsistit; hinc Ennodius Ticinen. Episc. ad subiecta eius carmina hic allata huiusmodi titulum super scripserat, nempe: [De compositile habente septem gauatas.] Carmina vero sunt haec: epigr. 22.

Diuersis dapibus confinia proxima seruat,
Dum claudit variis fercula multa viis
Limitibus certis, quod iunctus diuidit ordo
Vnus in argento, quam bene ventorhabet.

Itaque Gauata, vel Gabatha patinatiam formam retinebat, quam tamen in sacello pontificio diuersificatam fuisse existimo, quando ceram loco olei adhiberi Paulus IV. mandauerat et in formam phialae decollatae ab Artificibus fabricata fuit, ea ratione, quia cera liquescens, et rarefacta crescit, ac diffunditur. Ceterum apud Tortigium loco cit. pag. 505. in priuil. Caroli Magni habetur. [Fecimus ibi tres Cruces, vnam argenteam cum gautat, auream habentem aurilibram vnam, et aliae duae Cruces argenteae cum gauatis suis, habentem duodecim libras argentei vnam, et duodecim argenti alteram, et gauatas duo lib. argenti vnam et similiter et alteram] et inferius. [Duodecim gauatas duo aureas, et decem de argento cum catenis de oricalco]:||: Item Gabatha etiam dicitur. [Obtulit in Basilica S. Petri buttonem de argento purissimo cum gabathis argenteis pendentibus in catenulis septem. Anast. Biblioth. in Leone IV.] Et ibidem. [Gabatham saxicam ex argento purissimo pensantem libras tres.] Dicitur Saxica, quia ad formam conchiliae marinae fabricara erat, et Saxica dicitur conchilia, quia in saxis nutritur. Corrigendus igitur est Tertulliani locus. lib 5. cap. 5. aduers. Marc. vbi ait [Vasculorum, et grabatarum purgatio.] Latinius enim Latinius in eius biblioth. Sacra ad d. Tertull. locum Gabatharum corrigit. Item haec vox ex vi hebraicae vocis locum eminentem significat, vt in dict. Gabalus diximus; sic D. Io: cap 19. in significatione tribunalis vsus est, inquiens: [Pilarus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum, et sedit pro tribunali in loco, qui dicitur lithostratos, hebraico autem Gabbatha.] Quae vox hebraica, licer non sit Synonima graecae dictioni; in vtroque tamen idiomate idem locus significatur; erat enim locus iste, in quo Pilatus resederat, cum pauimento lithostroto, id est, variis coloratis lapidibus strato, atque pauimento eleuato, quia [Gabbatha dicitur, quod panimento eleuatus esset locus. Trimel. in notis.] Vide Lit hostrato. Hustingus.

GABELLVM. nonnullli existimant gabellam, et datium hoc vocabulum significare in Anast Bibliot. qui in Stephano III. sic ait. [Rex reddere promiserat Fauentiam, cum Castto Tiberiaco, seu Gabellum.] Itaque castrum, et non datium erat; nam Tybersaeum terra est, quae hodie vulgariter Bagnacauallo dicitur, et antiquitus Gabbeum, et Ad caballos; quare Gabellum, et Gabeum idem est.

GABRIEL. FR. hebraica vox, et est nomen Angeli, latine sonat Vir Dei; nam vt habetur in Isaia c. 22. n. 17. dictio Gaber homo intelligitur vnde legunt LXX. [Homo, qui non prosperabitur.] et El Deus hebraice dicitur: quare S. Proelus orat. 1. in laudem V.M. de eius Annuntiatione loquens, inquit: [Reuerere saltem o homo, Archangeli appellationem: is namque, qui laetum illum nuntium Mariae detulit, Gabriel vocabatur. Et quid quaeso Gabriel interpraetatum sonat? Arrige aures, et disce; Deus et homo. Quia itaque ille, quem annuntiabat, Deus erat, et homo; quo facilius dispensationis mysterium persuadeat, rei miraculum notatione nominis anticipat.] Sed aliter D.


page 284, image: s316

Hieronymus, qui sic inquit: [Gabriel in lingua nostra vertitur Fortitudo Dei, vel Robustus Dei: vnde eo tempore, quo erat Dominus nasciturus, et indicturus bellum daemonibus, et tfiumphaturus vi de mundo; Gabriel venit ad Zachariam, et Mariam. In Dan. lib. 1. cap. 8.

GADIVM. pignus, siue arrha, et specialiter in duellis in signum manifestum obligationis ad duellandum. [Cumque instaret rursum, ei iudices praeceperunt, vt secundum morem regionis, illud, quod ipsi vocant gadium, rei, videlicet, ab eo probandae argumentum manu propria in eiusdem Gerardi Prioris manu poneret, qui velut ex bona conscientia audacter gadium in manu eius ponens ait; huius, vt dixi, rei ego testis sum, aliis quoque testibus, vel duello idipsum probaturus. Petrus Muric. lib. 1. de mirac. cap. 8.] Alii tamen Vadium et nonnulli Gaium a gallica dictione Gage pignus vel arrhabonem significante deducunt. Vide Gageria.

GAGIRIA. FR. idem ac supra, et signanter denotat pignus, quod ratione debiti census recipitur. [Gageriae vlterius non recipiantur. Nom. Cisterc. par 1. cap. 3. Insinuatione praesentium declaramus, quod gageriac, quam de feudo Ecclesiae tuae ab M. dignos eris recepisse, a te potest libere detineri, fructibus non compensatis in sortem. 3. decretal. de feudis cap. 1.] vbi inepte Glossa hoc vocabulum explicat his verbis: [Gageria id est, pignus, siue feudum, vulgare Theutonicorum.] Si autem Gageria feudum significaret quomodo ibi diceretur, Gageria, quam de feudo: ergo sensus esset feudum, quod de feudo; at qualis ineptia? stultissimi insuper essent Cistercienses praecipientes recipi feuda, quandoqui dem dixere supra. [Gageriae vlterius non recipiantur.] Vide Gadium.

GAGIVM. et Gaia, lucus, et densa, ac opaca silua. [Si quis accipitres de silua tulerit, excepto de gaio Regis, habeat sibi. In legibus Longobar. lib. 1. tit. 25. leg. 28.

GAIANITAE haeretici. Vide Eutychiani.

GAIA. Vide Geium.

GALAEA. et Galea, nauis longa, trieris, vel triremis. [Vbi galaeam bene aimatam ascendi, et ad prosequendum iter vltramarinu, nauta remis, et velo sollicite insistebant. Guliel. de terra Sancta. apud Canisium.] Reperitur etiam vox graeca gale/a in eodem significatu. Item latine absque diphthonog. [Conuenire fecimus apud Pisas victoriosum stolium galearum Chron. August.] Fortasse a Galea piscis specie propter figuram sic appellata. FR. seu potius a Galea,id est, cassis; hincuersus ille

Armo caput galea, pelagus percurro galea. [Et lignam ina deferant galearum etc. Sunt etiam qui pro cupiditate sua in galeis, et piraticis Sarracenorum nauibus regiman, et curam gubernationis exercent. 5. decretal. tit. 6. cap. 6. Omnium tam Clericorum, quam laicorum, quos coeperat in galeis de sentent. et re iudicat. in sexto cap. 2. Mallem habere pauciores galeas bene armatas, et de bona gente, quam plures non sic. Sannutus de secretis fidelium cap. 5.

GALATIA. Vide Gomorra.

GALDONIA. Vide Geldonia.

GALEATVS Vide Prologus galeatus.

GALERIA. locus, seu cubiculum variis curiositatibus ornatum. [In curte alia, quae galeria dicitur, fecit latam, et spatiosam, vt amplissime Pontifices cum famulis hospitarentur. Anastas. Bibl. in Greg. IV.] Vide Curtis.

GALERVS. et Galerum. FR. pileus; hodie vero de Cardinalitio pileo fere intelligitur, quo in sollemnibus equitationibus, et festiuis processionibus vtuntur, at in illis pro tegumento, in istis pro vmbraculo adhibetur. Antiquitus autem in Consistorio quoque, et in Conciliis deferebatur, vt in dict. Consistorium, et dict. Calyptra scenographice demostrauimus. Quod concessum fuerat in Concilio Lugdunensi ab Innocentio IV. [Lugdunique ab eo Pontifice, quod seruatur; primum est constitutum, vt Rom. Eccl. Cardinales in publicum adequitaturi, galero rubente insignirentur, non solum, quo a ceteris sint inferioribus conspicui sed vt ipsi admoneantur debere, qui illa post pontificalem maiore omnium ornentur dignitate, ad effundendum pro fide catholica, et Christiani populi salute sanguinem paratos esse. Blond. decad. 2. lib. 7.] Circa vero huius Concilii tempus, sie idem refert: [At Philippus Rex Franciae ad annum, qui iam inchoauerat, duo de quinquagesimo, et duodecies centenum ad pontificem Innocentium Lugduni agentem se contulit:] qui Regis accessus ante celebrationein praefari Concilii interuenisse idem ait. At Odoricut Raynaldus Baronii continuator ad annum 1245. hoc Concilium ponit. Bernardinus vero Corius in mediolanensi eius historia inquit Innocentium anno 1242. galerum rubrum Cardinalibus concessisse ante praedicti Concilii intimationem. Vide Calyptra. Hura Pileus.

GALGVLVS. anis. Vide Aurugo.

GALILAEA. quo vocabulo totum tempus paschale vsque ad Ascensionem Graeci appellare solent, quia Christus in toto hoc temporis spatio in Galilaea regione visus fuerat. Item Galilaa locum in Ecclesia denotabat, vbi in omnibus Dominicis per annum processio terminabatur in qua praecedebat Episcopus, et sequebatur Clerus, ad denotandum Christum post resurrectionem Discipulos suos in Galilaeam praecessisse. Vide Processio.

GALILAEVS. agnominatus est Christus, ac etiam Christiani eius sequaces ex contemptu. [Quando autem me galilaeus ille conuenit recaluaster, naso aquilo, qui in tertium vsque coelum per aerem ingressus est. Lucianus.] qui de D. Paulo loquitnr. de Christianis vero apud Theodoretum sic habetur: [Ac primum vetuit, ne galilaei (sic


page 285, image: s317

fidei Seruatoris nostri consecratos nuncupabant.) poenticam, rhetoricam, aut philosophiam dscerent. lib. 3. hist. eccles. cap. 7.] vbi de Iuliano Apostata agit, qui semper Christum, ac Christianos Galilaeos appellare ob contemptum delectabatur, quod Chrysostomus etiam testatur inquiens Galilaeos nos in edictis suis pro Chritianis tum ipse appellans, tum Principes, vt idem factitarent, exhortans- Orat. contra Gentes.

GALLIA. FR. distincta a Francia. Vide Frant a. Eius prouincia. Vide Ambro. Galliae item sunt tres Bracata, Togata, et Comata. Glossa in can. In Galliarum. 25. Quaest. 2. Quo ad eius res Ecclesiasticas, ac alia. Vide hic Alleluia. Almutium. Annale. Baculus. Candela. Cantor. Capitilauium. Cereus paschalis. Chariuarium. Chrisma. Ciborium. Cenceptio B. M. V. Corbicularius. Diaconus. Euangelium. Excommunicatio. Heribannus. Hostia. Hugonottus. Inquisitio. Mitra. Noel. Octaua. Onoerotalus. Organum. Paraelitense. Pascha. Subuentio. Viaticum. Rogatio nes in Gallia primo institutae. Vide Litania. Tota Gallia morbo dyssenteriae laborabat. Vide Besentericus morbus. Prouincia Galliae comitatus quomodo latine dicatur. Vide Speculator. Galli primi saponis inuentores. Vide Smigma. Item Auctores solearum. Vide Solea.

GALLIA COMATA. Vide. Tonsuratus.

GALLIARVM REX. Eius filii miraculum in Baptismo. Vide Amen. Quando titulum Christia nissimi obtinuerit. Vide Christianissimus. In eius consecratione conceditur illi communio sub vtraque specie. Vide Communio. Reliqua ad eum spectantia. Vide Chouus. Defensor. Epanoclistus. Hostia. Missa sicca. Mitra Numisma sacrum. Organum. Vmbertus Princeps renuntiauit illi delphinatum de anno 1350. Vide Ordo. Recens eius moneta habet figuram Gammadiae. Vide Casula. Post Lotharii Regis mortem quinque Reges diuisim inter Francos regnare coeperunt. Vide Pentifarie. Robertus Rex Rhythmum composuit Veni Sancte Spiritus. Vide Prosa. Philippo Galliae Regi decimae super beneficia Eccles. concessae. Vide Saladinae decimae. Ludouicus XI. signi pulsatilis in meridie pro salutatione Angelica institutor. Vide Salutatio A gelica Pipinus Rex in Gallia a Zacharia Papacoronatur. Vide Francigena. Schola Graecorum. Ludouici XIV. caeremoniae in eius sponsalitio. Vide Euangelium.

GAMALIS. vsitatum in Longobardicis legibus nomen, quod in aliquorum sensu filium legimum significat, trahendo illud ex graeca etymologia gamh/lios2, id est, nuptialis, quia natus est ex legitimo matrimonio. [De proximis legitimis, aut naturalibus, aut de gamalibus, id est, confabulatis. l. 2. . 7.] Ex quibus verbis potius natum ante consummatum matrimonium significare videtur, id est, tempore sponsalium, quia huiusmodi lex triplicem filiorum speciem distinguit, nempe, legitimos, naturales, et gamales, quorum vltima species geniti intelliguntur sub promissione futuri matrimonii, sicut ibi sequens dictio, id est, Confabulatis declarat, a verbo Confabulor, quod negotiari, promittere pacisci, et similia significat. FR. Gamalus etiam dicitur. l. si contigerit. Qualiter quis se defendere debeat etc. Vbi vnum de prosapia, seu familia significare videtur.

GAMBVCA. Vide Baculus episcopalis.

GAMMADIA. Vestis sacra cum figuris in forma; litterae graecae. Gamma *g contexta, qua vtebantur etiam Latini, vt in musiuis, et antiquis Romae picturis conspicitur, ad praesens autem in planetis vtuntur Graeci Episcopi, vt in dict. Casula ostensum fuit. Vide etiam Polystaurium. Stauraeinus. Quae Figurae simul vnitae multas Cruces formant hoc pacto: [illustration: figure of a cross that consists of four letters] [Fecit vela serica de prasino quatuor, habentia tabulas de chrysoclauo cum effigie Christi, et in medio Cruces, et gammadias de chrysoclauo cum orbiculis, in: quibus sunt imagines Apostolorum. Anast. Bibliothe. in Leone IV.] Et alibi idem: [Gammadia duo, et columnas argenteas octo.] Igitur hoc vocabulum nedum vestem; sed etiam textile hisce characteribus angularibus formatum significat, ad denotandum, vt Balsamon inquit, quod Christus sit angularis lapis, item in paramentis figuratur etiam litera graeca, Ita, hoc pacto H, quae nomen Iesus denotat. In musiuis Latinorum picturis, vt iam diximus, leguntur etiam prima elementa, denotantia principium nominis alicuius Sancti depositi.

GANNATVRA. subsannatio, quam Itali Soggbigno appellant. [Sed quid mirum si Apostolorum oracu la, et Iurisperitorum scita praefatas friuolorum naenias abominantur? Cum etiam Gentiles Gentilibus, et Paganis Pagani, quasi ridiculosum subsannantis gannaturae opprobrium legantur improperasse. Aldhelm. de Virg.] Lacerda vero illicitum lucrum hoc vocabulum significare putat; sed ex verborum sensu clare significatum a nobis expositum elucescit. FR. deceptus est Lacerda fortasse, quia nomen ab eius patrio, et hispanico verbo Ganar, quod lucrari significat, originem trahere existimauerat.

GAPHANS. FR. cohaeres proximior debitoris. l. 3. de debitis, et guadimoniis. Vel is qui retinet vsumfructum donationis. Glossa ibidem.

GARALIS. vasis genus. [Tulit in coronis, ac baziis, atque amulis, garalibus, et cochleariis argenti. Chron Casin. lib. 1. cap. 28.] vbi Baziis pro vasis barbare scribitur.

GARATINX. FR. legitima hereditatis, clara, et vniuersalis donatio. l. si quis ancillam. de sponsal. et l. si quis res. 2. de Donat.

GARBA. Manipulus spicarum, qui theutonice Garb dicitur, hinc Anthelmus de coelibatus fructu cecinit.

Qui modo disrumpunt connubia nexa tororum,


page 286, image: s318

Et demunt proprias deuota mente lacebras,
Mundanae licita aspernentes gaudia pompae,
Sic demum decies metens ex aequore garbas,
Ternas accipiet, qui vinclo iugalia nactit.

GARDINGVS, magnae exstimationis in Hispania Visigothorum temporibus dignitas. [De accusatis Sacerdotibus, seu etiam Optimatibus Palatii, atque Gardingis. Concil. Tolet. XIII. can. 2.] Vossius putat fuisse Palatii Custodem, quem Itali Gnardiano vocant. Garzias tamen Loaisa Toletanus Archie piscopus in Collectione hispanorum Conciliorum recognoscit in hoc officio eximiam dignitatem; in Visigothorum enim legibus. lib. 2. itit. 1. l. 1. interueniebat in condendis statutis simul cum Sacerdotibus, et post Duces, et Comites in eisdem legibus lib. 9. tit. 2. l vlt. nominatur, vbi sic habetur: [Si maioris loci persona fuerit, id est, Dux, Comes, siue etiam Gardingus.] et passim inter huiusmodi digniorem regii palatii triumuiratum connumeratur.

GARENA. FR. hoc vocab. habetur in Clement. de statu Monachorum, sic; [Porro venationibus, aut aucupationibus omnes semper abstineant, nec eis interesse, aut canes, vel aues venaticos, aut per se, vel per alios tenere praesumant, nec a familiaribus secum morantibus teneri permittant; nisi saltus, viuaria, vel garenas proprias, vel ius venandi in alienis haberent etc.] Vbi Glossa sic explicat. [Garenae non est nomen vulgare, et forte dicuntur a garrio, garris.] Sed hic Glossator vltra quam quod nil explicet, quo ad subiectam materiam; nullum etiam cum Garrio verbo connexionem habet Garena; quia si hoc esset duplici. R. scribi deberet Item si canon strepit osas venationes Monachis hic prohibet, quomodo garritus illis permittat? Sed animalium, seu ferarum conseptum proprie significat ex Gallico vocab. Garant, id est, securus, se Garentia securitas; nam per talia consepta tuto animalia conseruantur, ne possint ex inclusione aufugere, quod conseptum etiam gallice Gauens dicitur. Probatur insuper ex Vincentio Salerna Monacho Lerinensi in descriptione insulae Lerinensis, quae hodie S. Honorati, teste Massonio, dicitur, ac S. Margarita insulae adiacet in Narbonensi pelago, haec habet in praefat. Chron. Lerinen. [Est ipsa insula oblonga, parum sublimata, in petrosae rupis portus plaga. Ibi torgens siagnum, in quo olim albioum sal eo agulabatur ad vsus mortalium; nunc omnia dirupta, et solo aequata, tum fer tilis rei frumentariae, pauidos nutrit cuniculos: eratque antiquitus quasi per dimidiam partem, muris lapideis circumcincta ad diuersigenas animalium species includendas, more garenarum etc.] Vide Forestes. Guarenum. Saraium. Vvarrena.

GARGANGVS. FR. Aduena. l. omnes gargangi. de Aduenis. Vide Allopbylus

GARGATANGVS. FR. Scilicet secundum qualitatem personae. l. in omnibus. de plagis, et compositionibus.

GARRENS. FR. Actor laudatus. l. si quis equum, et ibi Glossa. De rebus intertiatis.

GARRHARA. Corona, seu clerica Ecclesiasticorum. [Et nos gartharam in capite facimus in honorem omnino Principis Apostolorum, super quem Dei magna Ecclesia exaedificata est. Quod enim impii ad Sanctum diffamandum excogitauerunt, id nos pie facientes, in gloriam illius, et honorem agimus. Petrus Antioch. epist. ad Cerularium.] Quod vocabulum a voce Korac. arabica, quae spheram significat, corruptum fuisse censeo, seu potius a dictione Kura; nam graece koura/, coronam significat clericalem ex verbo koure/w, nempe, tondeo. FR. Erat enim antiquitus damnatorum poena, et praecipue Christianorum: quando enim hi ad metalla damnabantur, tondebantur illis capita; ita Paulus Diacon. lib. 24. Ac de eisdem S. Cyprianus inquit; [Semitonsi capitis capillus horrescit. ep. 77.] Vide Corona. Tonsura.

GARSIO. famulus, quem etiam Itali Garzone dicunt, ac proprie de ephebo dicitur: [Interim exeunt de domibus hospitum garsiones cibariis onusti, et ebrii; vt de superfluitate illorum pauperibus ingeratur cumulatior doloris, et tormenti materia. Petrus Blesen. epist. 102.] FR. dicitur etiam Gartio. [Et ipsa gattionibus, qui eam rapere nitebantur. lib. 2. decretal. tit. 18. cap. 11.

GARTIO. Vide Garsio.

GARZONOSTASIVM. uox barbaro-graeca ex vocabulo vulgari Garsio, seu Garzo, id est, puer, et ta/sis2, nempe, statio locus in medio Lcclesiae situatus, et pro pueris tempore diuinorum officiorum destinatus.

GASACHIO. Aduersarius, collitigans. [Rogote Iudex, vt homincum illum denominatum gasachionem meum, qui mihi fidem facit de debito tali denominato, secundum legem salicam mihi eum astringas.] Vocabulum compositum ex theutonicis vocibus Ga, nempe, cum, et Sache, id est, litem significante. Reperitur etiam in lege salica Gasachius: sic [Tunc iudex dicere deber, ego gasachium tuum illum in hoc malo, quod lex salica habet etc.] Ex hoc forsitan voeabulo Cosacchi denominati sunt inter Rutenos armigerl eorum militia strenui, qui saepe Ottomanicum Imperium exagitant. Quamuis nonnulli a dictione Cosa, quae in eorum idiomate capram significiat etymon trahant; sunt enim huiusmo di milites ad similitaudinem caprae in cursu agiles, et quasi rupicaprae praecipitosa loca ad depraedandum adsallientes.

GASINDIVM. FR seruitium. l. cognouimus. de seditione, et ibi Glossa. Item pro seruitutis tempore. l. si libertas. de succession.

GASINDIVS. Vide Gasindus.

GASINDVS. seruus: [Dum et nos ad praesens Apostolicum virum, aut illustrem pro nostris


page 287, image: s319

vtilitatibus ibi ambulare praecipimus; ideo iubemus, et dum illis partibus fuerit demoracus, omnes causae suae, suorumque amicorum, aut gasindorum, seu vndecum que ipsi legitimo re. dibit mittio: in suspenso debeanc residere. Marculph. lib. 1. formular cap. 23.] Vbi dictio Mittio, est posita loco Missio: sic alibi idem: [Si aliquae causae aduersus eum, vel suo mittio sutrexerint.] FR. Item legitur Gasindius. vt [Gasindius Regis] id est, Regis famulus. l. si quis causam. de offic. Iud. ||: Videtur vocabulum ex Case gallice, id est, domus, et Hynde saxonice, nempe, famulus compositum, ac proinde Casbyndus scribi deberetur.

GASMVLICA. FR gens erat, quae tempore Baldoini Constantinopoli regnantis, cum Graecis, ac Latinis neutralis viuebat, quae tandem in factionem se posuerat. [Gasmulica, quae inter Romanos (id est, Graecos) et Latinos viuebat etc. Nicephor. lib. 4.] a Casina, scilicet separatio.

GASMVLVS. qui ex parentibus amborum rituum Latinorum, scilicet, et Graecorum genitus est. Pachimer. lib. 4. histor. cap. 24.

GASTALDVS. erat antiquitus Aulae regiae officialis, qui hospitum curam gerebat, idemque fuisse ac Comitem, ex variis diplomatibus imperialibus satis liquet: dicebatur etiam Castaldio, et Castaldus. Vide Castaldio. FR. Ac etiam Gascaldius vocabatur actor, seu negotiorum gestor. Item turris, vel curtis regiae, seu alienae Custos, et consequenter idem, ac comes, vt in dictionibus citatis dictum est, et colligi tur ex l. si mancipium. de furtis, atque clarnlus ex Eremperto. [Adenulfus autem gastaldatum capuanum singulariter suscipiens, continuo se comitem appellari iussit. in eius Cron. An. 886.] Vide Guastaldus.

GASTRIMARGIA. gulae vitium. Vide Casirimargia.

GASTRIMARGVS. FR. gulosus. Vide Ambro.

GASTROLOGIA. FR. de crapula loquutio.

GASTROLOGVS. FR. qui de crapula loquitur.

GASTROMANTES. FR. Diuinaculus ex ventre obsessorum.

GASTROMANTIA. FR. In amphora, seu ex ventre obsessorum diuinatio.

GASTRONOMIA. FR. lex de ventre alendo.

GASTROPHILVS. FR. ventris atnicus.

GAVATA. Vide Gabatha.

GAVCIVM. Vide Caucus.

GAVDIMONIVM. vanagloria, superbia. [Et amputabitur exsultatio multitudinis eius, et gaudimonium eius erit in luctum. Baruch cap. 4.] Graecus enim Codex gauei/ama habet, quod superbiam, et vanam laetitiam significat. [Aliquando tamen in bonum sensum pro vera laetitia vsurpatur: [Quibus auditis Imperator immenso profusus gaudimonio. In vita S. Celsi Episc. Treuir.

GAVISCOR. gaudeo, [Et si in aliqua re visus fuerit sibi frater multum gauisci. In reg. Magist. cap. 82. . 21.] Plautum imitarus est, qui Fruisci pro Frui dixerat.

GAVISORIVS. laetabundus, seu laetificans: [Resonat tota Ecclesia vocibus gauisoriis. In vita S. Adelardi.

GAVSAPINA. Vide Ampbibalum.

GAZARI. FR. haeretici, qui et Patareni. 5. Decretal. tit. 7. cap. 8. vocantur. Item et Oathrei, Pathanii, Pauperes de Lugaduno, Passagini, Tossapini, Atnaldisuae, Sept ronistae dicuntur. ibidem cap. 15. Qui etiam Inzapati dicebantur a calceamentis apertis, quae Hispanice Sapados appellantur.

GAZETVM. praelibatum vinum, ex Gaza Syriae Ciuitate. [In die, qua Domino pro eius anima delibasset, semper sextarium gazeti vini praebuit in sacrificium Basilicae Sanctae; sed Subdiaconus nequam, reseruans gulae gazetum, acetum vehementiffimum offerebat in calice. Gregor. Turon. cap. 65.

GAZOPHYLACIVM. gazofula/kion, arca, inqua diuitiae conseruantur, a Gazauoce persica, id est, diuitiae; Gaza enim Ciuitas erat, in qua Persae eorum thesaurum eondebant, et fula/kion conseruatorium, seu repositorium denotat. Tria repositoria reperiebantur in Salomonis Templo, in quibus oblat iones ponebantur distinctae. Vide Corbona. FR. [Oblationes dissidentium fratrum, neque in sacrario, neque in gazophylacio recipiantur: similiter dona eorum, qui pauperes opprimunt, a Sacerdotibus refutanda sunt. can oblationes. dist. 90.] et ibi sic Glossa [Gazophylacium a Gaza, quod est diuitiae, et et phylacin, quod est feruare] et Pomp. Mela ait: [Gazam Pere aerarium vocant.] Item Q. Curtius inquit: [Igitur quasi parum munimentis Oppidi fidens, ante solis ortum pecuniam regiam (gazam Persae vocant) cum pretiosissimis rerum efferri iubet, simulans fugam. lib. 3. in fine.] Et Cic. 2. de offic. ait: [Omni Macedonum Gaza, quae fuit maxima, potitus est Paulus.] Horatius autem arabum vocab. gazas esse dixit: Gaza enim nomen Ciuitatis in Perside, ita dicta, eo quod Cambyses in eam, velut in munitissimam totius Regni arcem, omnes opes, pecuniasque coniecerit. Herodot. Sed vera Gazophylacia Exedrae a LXX. appellantur. Vide in dict. Periuolium.

GEBELLINVS. Vide Guelfi.

GEHENNA. vallis erat, in qua Idolo Moloch sacrificabantur infantes, hinc ex horroris similitune sic appellatus est infernus, quare hoc nomen esse graecum male arguit Theophylactus in cap. 10. Matth. Quae vallis dicebatur Ben ennom. [Transireque fecit filios suos per ignem in Valle Ben ennom. 2. paralip. cap. 33.] Eandem esse ac Vallem Gehennae affirmat Hieronym. in cap. 7. 19. et 32. Ieremiae, vocarique ait Tophet in Ierem. 7. et Isai. 30. Iosias vero, vt abominaretur locus huiusmodi idolatriae,


page 288, image: s320

praeceperat, quod cadauera animalium proicerentur ibi. 4. Reg. cap. 32. Itaque antiquissimum suerat inter Israeliticos a tempore Iosue hoc nomen vallis: [Ascenditque per conuallem filii Ennom. Iosue cap. 15. num. 8.] Origenes enim docet in cap. 23. Matth. quod idem sit in Sacra Scriptura Vallis Ennom, ac Vallis filii Ennom; sed in significatione inferni inquit Hieronymus in cap. 33. Paralipom. et in cap. 10. Matth. primo vuss est Christus. FR. Ioannes vero Drusius in libro vocum noui testamenti in dict. Gehenna ait: [Dissentio hic a Hieronymo, cum reperiam in Auoth. pro inferno], et in Zochar libro antiquissimo cap. 16.] Sed in duplicem errorum foueam mcidit Drusius: primum, quia Hebraei Auctores ab eo citati, licet Gehennam ignis hanc Vallem nominent; non ideo per hoc mfertur, quod infernum significare illi voluissent, quia, ex locis veteris testamenti supra allatis satis constat Gehennam ignis vocatam fuisse, ex eo, quod in igne ibi Moloch Idolo sacrificab antur infantes. Alterum equiuocum Drusii fuit in temporum distinctione; Auctores enim ab eo citati adhuc non fuerant in humanis ante Christum, quia Rabbi Simeon auctor libri Zohar ex Bux torphio, et ex Rabbi Dauide Ganae in Chronologia Scriptorum Hebraeorum a Ioanne Vossio latinitati donata satis constat tempore Adriani Imp. illum vixisse, et Pirchque Auoth est titulus in detestabili Talmuth, signific atque capitula, Patrum, Talmuth autem post Christi aduentum excogitatum fuisse patet. Appellatur etiam Topbeth vallis ista. Ierem. cap. 9. Vide Infernus. Gehenna sulpuratior, id est, ardentior. Vide, Sulpuratior. Topheth.

GELDA. Vide Geldonia. Suffocatus in fine.

GELDONIA. Confraternitas. nomen ex belgico, Gilda, quod societatem denotat, et Gildo, dest, socius. [Vt de collectis, quas geldonias, vel confratrias vulgo vocant, tantum fiat, quantum ad auctoritatem, et vtilitatem, atque rationem pertinet. Hincmar. cap. 6.] Reperitur etiam, Galdonia, et Gilda in eodem significatu.

GELDVS. monetae genus. [Si quis liberum de, terra effoderit, quidquid ibi tulerit, nouem, geldos restituet. Lex Aleman. tit. 2.] Vocabulum proprie pretium, et valorem significans, a Geldan Saxonico, ex quo formatur nomen barbaro-graecum xe/lton, id est, pretium. FR. Locus ab Auctore citatus non est in leg. 2. bene quidem in lege vltima, vbi sic habetur: [Si quis liberum de terra effoderit, quicquid inde tulerit nonem Vveregildis soluat. Vide Vvirgildus.

GELINA. fasciculus, seu manipulus spicarum, ex gallico vocabulo Glain, quod idem significat: [Archonium est aceruus gelinarum inculmatus, et in summo acutus. Hugo Card. in postilla ad Ruth cap. 3.] Vide Archonium. Gerba.

GELLO. Vide Gillo.

GEMELLARIVM. Vide sequens vocabulum.

GEMELLIO. vrceolus, a ge/ma fortasse, id est, impletum esse, seu ideo gemilliones, quia gemini ad Missam praeparantur, et ratione consimilitudinis, quasi gemelli dicuntur. FR. Reperitur etiam Gemellarium in eodem significatu. Eius synonima. Vide in dict. Vrceolus.

GENAE PARS. Vide Suboculare.

GENEARCHICVM. hereditas, quae ratione, primogeniturae prae ceteris fratribus primo distincte relinquitur, qua feminae excludi solent. Vox quidem graeca geteagxeko/n, quae primogenituram significat.

GENERALIS CAPITANEVS. Vide Drungarius. Dux.

GENERALIS. superior totius ordinis alicuius Religionis. Vide Pantecratorenus.

GENERAMEN. FR. germen. [Stirpis generamina. Aldelmus in lib. de Virg.

GENERATORIVM. generandi facultas. [Non est dubium, quin rationabile animae nostrae in, quinque sensus diuidatur, et vocem, et generatorium. D. Ambros. lib. de Noe, et Arca.

GENERIA. FR. generositas: [Ac Regum filiis, qui propter sub limitatem eorum, ac generias claritatem, sunt potioris praerogatiua gratiae attollendi etc. extrau. 10. XXII. de praebendis, et dignit. cap. vnico.

GENESIS. *ge/nesis2, id est, generstio, prinuis Sacrae Scripturae liber ita appellatus, quia in eo de antiquorum Patriarcharum genealogiis agitur. Vide Originalia.

GENETHLIACI. FR. Astrologi. [Neque illi ab hoc genere superstitionis perniciosae segregandi sunt, qui olim Genethliaci propter natalium, considerationes dierum, nunc autem vulg o Mathematici vocantur etc. can. illud. 26. quaest. 2. De iisdem habetur in can. illos planetarios. can. sed et illud. et can. licet aliquid. ibidem. Item, in can. igitur genus. 25. quaest. 3. haec referuntur. [Astrologi dicti sunt, eo quod in astris augurantur, Genethliaci appellati sunt, propter natalitiorum considerationes dierum: Geneses enim hominum per XII. coeli signa describunt, siderumque cursu nascentium mores, actus, et euentus praedicere conantur, id est, quis quali signo fuerit natus, aut quem effectum habeat vitae, qui nascitur, interpretantur. Hi sunt, qui vulgo Mathematici vocantur: cuius superstitionis genus constellationes Latini vocant, id est, notationes siderum etc.] Vide Astrologia.

GENICVLVM. et Geniculus, FR. generatio, seu linea, vel gradus generationis. Deriuatur enim geniculum a genu diminutiuum, hinc pro genetationibus sumitur; sic etiam vernacula lingua a Melitensibus computantur generationes, quas Rkub, id est, genus, seu generationis gradus appellant, atque in terminis Canonistarum bina, genicula vnicum generationis gradum efficiunt, sic vsque ad octo genicula inclusiue impedimen. tum contrahendi canonice obstat, et in lege, Longobardica habetur, quod: [Omnis parentela vsque ad septimum geniculum numeratur.


page 289, image: s321

lib. 2. tit. 14.] Vide Genitius. FR. Item geniculus filium minorem signific at. I. si quis aurum. de furtis.

GENITEI. sie appellabantur inter Hebraeos illi, qui veram originem, et descendeutiam ex Abrahamo trahere ostentabant; nam in captiuitate babilonica multi vtriusque sexus Hebraei cum infidelibus, et alienigenis matrimonio coniuncti fuerant; sed obseruantiores nonnisi cum feminis Israeliticis passi sunt commisci. Isidor. lib. 8. cap. 4. Nomen tamen hoc graecum est ginh=thi, et eiusdem prosapiae genitum significat.

GENITIVS. FR. aliquis ex propria generatione, quem recte Gentili ium dicimus, vel agnatum, seu cognatum. l. statuimus. de sanctimonialibus.

GENITVRA. generatio. [Qioniam genitura, peruersa est. Tertull. lib. 4. aduers. Marc. cap. 31.

GENIVM. mos, ritus, caeremonia. [Itaque pallium ad sacra Missarum sollemnia vtendum ex more transmissimus, cuius vos volumus per omnia genium vindicare. D. Gregor. lib. 7. cap. 126.] Vbi verba Genium vindicare ritum in vus pallii praescriptum obseruare significat. FR. ego tamen Per omn a genium vindicare intelligerem, per omnia, et in omnibus ad libitum exercere.

GENNADES. appellantur feminae nobiles, quae a propria nobilitate degenerantes viris plebeis in matrimonio iunguntur, de quibus agitur in l. 1. cod. de dign. Ifemina. de senat. quarum, filii conditionem patris sequuntur. l. cum legitimae. ff. de statu homin. apud aliquas tamen. nationes id non est in vsu.

GENTILIS. Vide Ethnicus, Faniticus. Foraflicus. Paganus. Gentilis Sacerdos. Vide Fanaticus. Lanista.

GENTILITAS. Vide Pagania.

GENVALE. Vide Cherubim. Cingulum. Epigonation. Genuale, id est, scabellum. Vide Pectorale.

GENVCVLVS. FR. genu. l. si quis homini libero. de conuitiis.

GENVFLEXIO. ex veteri Testamento in nouum, ab Apostolis introducta. [Petrus ponens genua orauit. Act. cap. 9.] Item Paulus: [Et cum haec dixisset, positis genibus suis orauit cum omnibus illis. Actor. cap. 20.] Idem ad Ephes. cap. 3. [Flecto genua mea ad Patrem.] Idem. [Et pofitis genibus in litore orauimus. Actor. 21.] sic de D. Stephano dicitur: [Positis autem genibus, clamauit voce magna, dicens, Domine ne statuas illis hoc peccatum. Ibid. cap. 7.] Optatus Mileuitanus Genua figere lib. 1. dixit. Itaque hic actus poenitentiae, humilitatisque in nobis signum est, quo Protoplasti lap sus recordamur; Sed: [Die dominico ieiunium nefas dicimus, vel de geniculis adorare, eadem immunitate a die Paschae in Pentecostes vsque gaudemus. Tertull. de coron. milit. cap. 3.] Idem Iustinus Martyr refert, inquiens: [Quod vero die dominico genua non flectimus signum est, et designatio resurrectionis.] FR. Idem que ex Concil. Nicquoneo apud Gratian. in can. quoniam. de consecrat. dist. 3. statutum habemus, sic: [Quoniam sunt in die dominica quidam ad orationem genua flectentes, et in diebus Pentecostes; propterea, statutum est a Sancta Synodo (quoniam consona, et conueniens per omnes Hcclesias custodienda consuetudo est) vt stantes ad orationem vota Domino reddamus] Quae consuetudo ab Apostolis laudabiliter incroducta demonstratur in can. si quis Presbyter. dist. 30. Eadem vero geniuflectendi im munitas in praefatis. priuilegiatis diebus per Alexandrum III. renouata fuit in decretal. lib. 2. tit. 9. cap. 2. de, feriis. Vbi sic habetur:o [In diebus autem dominicis, et aliis praecipuis fest iui tatibus, siue, inter Pascha, et Pentecosten genuum flexio nequaquam debet fieri: nisi aliquis ex deuotione id velit facere in secreto.] Hodie tamen scandalum fratribus prquoberi videtur, qui in publico etiam in praedictis festiuitatibus non genuflectatur Quod autem genuflexionem in signum adorandi Altissimum ex veteri Testamento Apostoli in Ecclesiam introduxerunt; de Salomone 3. Reg. cap. 8. habetur: [Surrexit de conspectu Altaris Domini: vtrumque enim, genu in terram fixerat, et manus expanderat in Coelum etc.] et sic passim in Sac. Script. de hac genuflexione in signum adorationis Dei:||: Quando in Missa dicitur Flectamus genua., omnes id facere debent, celebrante excepto, qui, vt ait. Amal. lib. 4. cap. 4. Christi personam gerit, quod ini Missa cantata intelligendum est; nam in priuata solet etiam Celebrans genuflectere. In Missa vero Sabbati Sancti, et Quatuor temporum non dicitur Flect mus genua post vltimam lectionem, in qua fit mentio trium puerorum, ad denotandam eorum repugnantem constantiam in adoratione statuae; sic etiam in Feria VI. Parasceue non dicitur Flectamus etc. quando oratur pro perfidis Hebraeis, qui in eo die illudentes Iesum, genuflectebant ante eum, quia, vt idem Amalar. de Diuin. off. cap. 13. aduertit, inquiens: [Nos ad demonstr andum, quod fugere debeamus opera, quae simulando fiunt, vitamus genuflexionem in oratione pro Iudaeis.] Eandem rationem Cencius Camer. in suo M. S. Caerem assignat sub his verbis: [Cum ad opationem Iudeorum deuenerit, non dicitur flectamus genua, quia ipsi hac die Domino genua flectebant: Ecclesia eorum horrescens facinus, genua pro ipsis non flectit.] Antiquitus non respondebat Subdiaconus Leuate; sed idem Diaconus post aliquod genuflexionis, et orationis secretae spatium dicebat Leuate; sic enim colligitur ex Rhemensis codicis verbis: [Et nuntiat Diaconus Flectamus genua, et populus silet, et dicit Leuate.] FR. Ego vero puto, quod verba illa, Populus silet intelligantur, interim non cantet, quia in Gallicana Ecclesia in diuinis officiis


page 290, image: s322

etiam populus canere solet:||: Quando Sacerdos profet confessionem, qui sunt in Choro genuflectere debent, exceptis Praelatis, qui habent vsum rochetti, et Canonicis sacris vestibus indutis. Caerem. Episc. lib. 2. cap. 8. Quin et Gauantus Canonicos etiam eximit, qui rochetti vsum habent, licet non sint parati sacriuestibus. Qui in Choro sunt etiam genuflectes re debent a Sanctus vsque ad Agnus Dei. Osculum enim pacis, vt ait Innocentius lib. 6. cap. 4. cum sit resurrectionis symbolum, stando accipitur. In Missis Defunctorum, Vigiliarum, quatuor temporum, Feriarum Aduentus, et Quadragesimae, (exceptis vigiliis Natiuitatis Domini, Paschae, et Pentecostes cum eius quatuor temporibus) dum celebrans Collectas canit genuflectendum in Choro est; in quo tempore obseruaui in Cappella pontificia, quod idemmet Papa de throno descendit, vt genuflectatur. Celebrans vero, si cum Ministris se det, dum in Choro canitur symbolum, ad illa, verba Et incarnatus est non genuflectit; sed tantum detegit caput, illudque inclinat cum Ministris; in die tamen Annuntiationis, et Natiuitatis Domini vna cum Ministris genuflectit, sicut etiam facit Pontifex descendendo de throno, qua actione humiliatio Incarnati Verbi in his diebus denotatur. Si vero occurrerit festum Annuntiationis transferri; tunc transfertur etiam genuflexio, quemadmodum in Cappella papali a me obseruatum fuit. In illis verbis, in quibus genuflectere ot ortet, quando canitur Euangelium; tunc Subdia conus, qui Euangeliorum sustinet librum, et Accoliti tenentes candelabra a genuflexione ab. stineant. Coeremon. Episc. lib. 1. cap. 10. Ad illa matutinalia verba Adoremus, et procedamus etc. Te ergo quaesumus famulis tuis etc. vtrobique genuflectendum est. Caerem. Episc. lib. 2. cap. 6. sic ad strophas hymnorum Aue maris stella etc. Veni Creator Spiritus etc. O Crux aue spes vnica etc. et quando expositum est Eucharistiae Sacramentum, eadem caeremonia fit ad stropham Tantum ergo Sacramentum etc. In, caeremoniali Minorum par. 1. cap. 12. ordinatur genuflexio in humno Natiuitatis Domini ad stropham Nos quoque, qui Sancto tuo redempti sanguine sumus. Genuflectendum etiam est in Vigilia eiusdem Natiuitatis, quando in, Martyrolog. leguntur verba. In Bethleem Iuda etc. sic enim in vltima eiusdem Martyrologii recognita impressione disponitur. Dum in Al tari expositum est Sacramentum vtroque genu flectendum est, quod etiam Romae Cardinales ipsi obseruant, atque in plano solo hoc faciendum a Celebrante, et non ad gradus, dum accedit ad faciendum Sacrum, vel eo peracto, descendit. Fitque insuper Episcopo genuflexio; sed vnico genu a Clero in propria Dioecesi, dum in Throno reperitur, quoties occurrerit transire ante eum, a quo actu exempri sunt Canonici Cathedralis. Caeremon. Epise. lib. 1. cap. 11. Eandemque caeremoniam Cardinalibus fieri ob seruaui, dum ad thronum eorum tituli sedent in sollemnibus officiis, sic pariter eifdem in Sede vacante. De aliis genuflexionibus satis expresse habetur in generalibus Rubricis. Graeci (excepto die Pentecostes, dum in officio legitur Euangelium) numquam genua flectunt; sed tantum profunde inclinantur, idemque inter Carthusianos obseruatur; raro enim genuflectunt, nec etiam ad Eucharisticum Sacramentum; sed profunde inclinantur, tam in celebratione Missarum, quam in aliis functionibus. Quando vero debeat in Choro caput inclinari. Vide Gloria Patri. Aliae inclinationes, Vide. Metanoea. Suffragium.

GEOMANTIA. Vide Hydromantia.

GEOMETRIA. Vide Lineator.

GEORGIANI. Vide Tonsura.

S. GEORGIVS. Martyr. Vide Tropaeophorus.

GEPHIREVS. Vide Pontifex.

GERBA. spicarum manipulus. [Compulit Gilbertus rusticum illum ex grangia bladum eicere, et per singulas gerbas coram se numerare, In vita S. Gilberti.] Ex gallico vocabulo Gerbe. Vide Gelina. Item significat maris foecem, Vide Nagerba.

GEREIDA. FR. terra. Bullar. Casin. tom. 2. constit. 73. Vide Zerbolaris.

GERGENNA. anulus, seu alicuius vasculi ansula, [Quod ilico valde concursum est, gergennaque operculi per sua bina foramina retrusa, longius proiecta est, operculum terra tenus cecidit, lac ex maiori mensura in solum defusum est. Sanctus Adamannius in vita Sanctae Columbae.

S. GERMANI CIVITAS, in radicibus Casini montis posita. Vide Eulogimenopolis.

GERMANIAE. arum, sicut Galliae, arum. can. Inuenimus. de consecrat. dist. 1. Apud Germanos ius hospitandi Sanctissimum. Vide Xenoparochus. Germanus bombardae inuentor. Vide Zarabotana.

GERMASCO. pro germinasco, sic Petrus Cellensis. lib. 2. epist. 7. vbi conditiones verae amicitiae describens, inquit: [Repentina quoque non omnimodo approbanda est amicitia; sed quae germinat cognatione, crescit familiaritate, frondescit consuetudine, germascit cordis familiaritate, fructificat perfecta identitate; Haec arbor fici plantanda, et circumfodienda est, vt dulcedinis fructum in agro amicorum afferat.

GERONTOCOMION. gerontokomei=on, hospitale, pro decrepitis. [Quin etiam suis Monachis, quorum propter senium, et labores longae exercitationis soluta erat vis membrorum, iis cum loco separato aptum exstruxisset gerontocomion, id eis permisit ad recreationem diuturnae afflictionis, tamquam bonis viatoribus longa via, et aspera defessis, accomodatum


page 291, image: s323

diuersorium. Metaphrast. in vita S. Theod. Coenobiarchae. Vide Archigerontes. Brephotrophium.

GEROPREPES. FR. senex venerandus, et pulchri aspectus, ex graecis vocabulis ge/rwn, id est, senex, et preph/s2, nempe, pulcher. [Retulit se vi disse quendam geroprepem vultum angclicum, et fulgidam speciem gerentem. In Vita S. Remacli Episc.

SS. GERVASI, ET PROTASII MISSA. quare incipiat, Loquetur Dominus pacem etc. Vide Introitus.

GERVLVS. FR. portatilis, leuis, a verbo gero. [Pisciculum Petrus piscatur, cuius in ore inuenit staterem gerulum didrachmati auri. Gloss. in can. tributum. 23. quaest. 8.] Ibi Postillator declarat. [Gerulum dicitur id, quod est aptum ad portandum sine grauitate ponderis.

GESILIS. Vide Gisilis.

GESTA. FR. purgatio, et significat purgationem foecis in cerusia, qua vtuntur postea pistores ad reddendum panem leuiorem. [In sale obulum, et in gesta obulum, et in candela quadrantem. Matth. Paris. An. 1203.

GEVISTI. Saxones. Baron. An. 635. num. 9.

GHETH. FR. repudium, vox hebraea, qua vtuntur Iudaei ad denotandum repudium in damnatione mulierum, et significat hodie locum separatum, ac septum, in quo, vbi rectum Vrbium Christianorum regimen viget, a fidelibus seclusa, et repudiata hebraica natio habitat; italice Ghetto etiam denominatur, quod vocabulum secundum Kabalae regulas numerum duodecim significat, ac quidem recte duodecim eorum tribuum repudium manifestat.

GIBELLINVS. Vide Guelfi.

GIA. Vide Boia. Taraga.

GIBEROSVS. Gibber in ciuilibus legibus.

GILDA. et Gildo. Vide Geldonia.

GILLO. guttum, vas aquarium. [Si quis igitur gillonem fictilem, quem bucalem nuncupant, aut huiusmodi aliud casu alique fregerit, aut perdiderit aliquid, non aliter negligentiam, suam, quam publica diluet poenitentia. Cassian. lib. 4. cap. 16.] Reperitur etiam Gello in, eodem significatu. [Gello cum aqua, quem, ad potum sibi praeparauerat, vertebat se. Ruff. lib. 3. num. 14.] Vide Baucus.

GINGINCVS. FR. regium genus a primo Rege Longobardorum Agelmundo. Paul. Diacon. Hist. Longobar. lib. 1. cap. 14.

GISILIS. et Gesilis. FR. testis. l. si quis res. de donationibus.

GITH. semen vile secundum D. Hieronymum, quod a Latinis Nigella dicebatur, et in officinis Niella vocatur [Nonne cum adaequauerit faciem eius, seret gith, et cyminum sparget, et ponet triticum per ordinem etc. Non, enim in serris triturabitur gith, nec rota plaustri super cyminum circuibit; sed in virga excutietur gith, et cyminum in baculo. Isaias cap. 28.] Vide Nigella.

GLADIATORIVS. Vide Ludus. Pancarpium.

GLADIVM MITTERE. FR. id est, discordiam, et separationem inferre. Gloss. post can. 5. causa, 33. quaest. 2. super illa Matthaei verba. [Non veni pacem mittere in terram; sed gladium. cap. 10.

GLADIVS imperialis, a Pontifice benedictus. Vide Lectio.

GLAVCOMA. infirmitas, et defectus oculorum, vox quidem graeca glau/kwma . [Contuebatur itaque istorum glaucomina fugatis tenebris. In translat. S. Sebastiani] FR. est caecitas, quae solet euenire hominibus glaucos oculos habentibus, ad quem defectum semper isti tales subiecti sunt, quos Melitenses Hama Esrach, id est, caecum caeruleum vocant.

GLAREA. Vide Cocytus.

GLEBA. apud Ecclesiasticos Scriptores significat compaginationem reliquiarum alicuius Sancti, sicut Terrae gleba, Auri gleba, id est, globus, et inuolucrum. [Quae latro secum omnia asportans, diripuit, solo relicto sarcophago cum, sacra Virginis gleba. In vita S. Gundulae.] Sic etiam de corpore S. Martini Gregor. Turonensis lib. 1. cap. vlt. ait: [Igitur vbi Turonici eos conspiciunt obdormisse, apprehensam sanctissimi corporis glebam, alii per fenestram, eiiciunt, alii a foris suscipiunt.] Ac Flodoard. lib. 8. cap. 8. de translatione S. Helenae Constantini Magni Genetricis loquens, ait: [Denique, vt perlata est ad praefatum Monasterium sacratissima gleba, quibusdam dubitantibus, an, ipsa foret Helena Constantini Augusti Genetrix.] Item hoc vocabulum in Cod. Theodosiano significat pensionem, et recognitionem, Principi a ...enatoribus [reading uncertain: print faded] solui solitam, et dicebatur Onus glebale, fortasse quia in alique globo, seu inuolucro ei praestabatur.

GLOBVLI. dicuntur calculi illi, quibus in corona B. Mariae, seu simili pie vtimur, numerando, scilicet, tot Salutationes Angelicas, et tot Dominicales orationes, cuius pius vsus iam pridem in Ecclesia ortum habuit ad imitationem Antiquorum in veteri testamento, qui solebant quinquaginta dauidicos psalmos recitare, sie Christiani centum, et quinquaginta vicibus orationem Dominicalem consueuerunt persoluere, quae recitationis combinatio Psalterium Christi, sicut Alanus Copus in sua Apologia, refert, dicebatur; deinde coeptum fuit totidem angelicas salutationes recitari, quod et Psalterium Virginis vocabatur; hinc ad memoriae adiumentum pro hoc numero praefixo, vtebantur humsmodi globulis, qui, vt idem Alanus refert, tempore Venerabilis Bedae erant in Angliae Ecclesiis ad publicum vsum appensi. Palladius, qui floruit de anno 429. in eius Lausiaca cap. 23. Paulum Abbatem tercentum similes preces quottidie recitare solitum fuisse his verbis testatur. [Habebat Paulus trecentas preces expressas, et praestitutos totidem habens


page 292, image: s324

calculos in sinu, et vnaquaque oratione iaciens vnum calculum.] Non fuit ergo Petri Eremitae inuentio haec pro calculandis precibus, vt male sensit in sua secunda Centuria de Scriptoribus Anglicis Ioannes Balaeus haereticus. Numerus proinde piorum globulorum non est superstitiosus, sicut recentiores haeretici latrant; sed quidem ad tot diuina mysteria meditanda, institutus, et huiusmodi orandi modus: [Cum ipsa pene Ecclesia pullulauit] inquit: Iudocus Beysellius in eius libro de Corona.

GLOMEX. glomus. [Vbi cum duabus vicibus ex gliomice, siue trama, quam manu tenebat, in tela fila transponeret. In Vita Sanctae Valburgis Virg.

GLORIA. Vide Doxa.

GLORIA IN EXCELSIS DEO etc Hymnus angelicus, cuius additiones a S. Hilario Pictauiensi Episcopo auctae fuerunt, a Graecis Patribus Doxologia, id est, glorificatio, seu glorificationis verba, vocatur. Telesphorus Papa, vt in, Missa caneretur sanciuit. FR. apud Baron. An. 154. num. 2. ||: Symmachus vero Pontifex, vt tantum in Dominicis diebus, et in festiuitatibus SS. Martyrum, quae tunc sollemniores erant cani ordinauerat. Alcuin. de diuin. off. cap. de, celebrat. Missae. Baron. Ann. 514. n. 12. FR. varios Auctores huius hymni affert Gauantus in Rubric. Missal. par. 1. tit. 8. num. 3.:||: Antiquitus solus Episcopus in Dominicis, et festiuitatibus praedictis canere poterat hymnum angelicum; mferiores tamen Sacerdotes in die Paschae tantum hanc facultatem habebant; sic enim ex Gregoriano Sacramentario habetur: [Canitur Gloria in Excelsis Deo, si Episcopus fuerit, tantummodo die dominico, siue diebus feslis. A presbyteris autem minime dicitur, nisi in solo Pascha.] Ideo Episcopis Cardinalibus in Vaticana Ecclesia celebrantibus concedebatur. Vide Ruga. FR. Zacharias proinde ex priuilegio Casinensi Abbati sub his verbis singulariter concessit: [Hymnum quoque angelicum, in Dommicis, et festiuis diebus concedimus in Missarum sollemniis decantandum. Bullar. Casin. com. 2. conslit. 7. num. 6.]:||: Item Durandus ait: [Episcopus tamen Bethlemitanus ex abusu omni die, et omni Missa etiam pro defunctis Gloria in Excelsis decantat, pro eo quod hymnus ille, Luca testante, primo in Bethlemitana regione cantatus est. lib. 4 cap. 13] Bonifatius ordinauit, vt in feria quinta Cenae Domini decantaretur ob signum laetitiae in publicorum poenitentium reconciliatione, quae in, hoc die celebrabatur. Idem Durand. lib. 6. cap. 75. Secundum autem regulam generalis Rubricae tunc in Missa dicendum est Gloria in Excelsis; quando in officio recitatur Te Deum; Sed licet hoc in feria quinta Cenae Domini, et Sabbato Sancto non dicatur; tamen in Missa, ambarum solomnitatum Gloria dicitur. 3. de. eretal. tit. 41. cap. 2. Ac licet in Missis votiuis. B. M. V. (exceptis sabbatis) non dicatur; in sacra tamen Lauretana Domo, in quacumque votiua de B. M. ex priuilegio speciali numquam, omittitur, vt ex synodo ab Em. Card. Roma, ibidem celebrata tit. 11. num. 4. liquet. Item, in signum moestitiae in Dominicis Aduentus, Septuagesimae vsque ad Pascha, in festo SS. In centium relinquitur; sic etiam cessant decantari Alleluia, et Te Deum. Micrologus, et Alemnus putant, quod ideo in festiuitate Innocentium moestitiae signis vtatur Ecclesia, quia ad Loimbum post eorum necem destinati illi fuerant; sed haec ratio minime adquoquat; D. enim, Io: Baptista etiam post decollationem ibidem, fuerat destinatus, et tamen in eius decollationis festo dicitur Gloria. Melius ergo Burcardi satisfacit responsio, aientis, Ecclesiam Rachelis ploratus, et vlulatus figuram gerentem talem proinde moestitiam propter Innocentium trucidationem demonstrare, quae opinio ab Amalario lib. 1. de Ecc. off cap. 41. approbatur, qui etiam addit propter genetricum dolentium commiserationem, Ecclesiam ini hac die cessare ab huiusmodi laetitiae signis. Imo in Caeremoniali M. S. Benedicti, qui de anno 1140.fuerat Basilicae Vaticanae Canonicus, legitur propter doloris signum, quod. [In isto die Romani non comedunt carnem, nisi venerit in Dominica.] in quo die reassumuntur laetitiae verba, vt in Missalis Rubrica. Quando in Missis votiuis dicatur Gloria. Vide Missa votina.

GLORIA LAVS HONOR etc. quod canitur ad processionem in Dominica Palmarum, a quo compositum. Vide Palmarum fectum.

GLORIA PATRI etc. Hunc laudis hymnum ex traditione Apostolica institutum fuisse docet D. Basilius apud Baron. An. 325. nu. 173. et 174. Ac ibidem ostendit Concilium Nicaenum addidisse illa verba. Sicut erat in principio etc. ad confutandum Atianorum errorem, asserentium Filium Dei non fuisse ab aeterno; nam hi haeretici, sicut formam baptismi deprauarunt; sic etiam adulterarunt huiusmodi hymnum, blasphemantes hoc pacto: [Gloria Patri per Filium in Spiritu Sancto. D Basilius ibidem.] Non tamen verum est praesatum Concilium, hunc hymnum decantari statuisse in fine cuiuslibet psalmi, quod clare ibidem demonstrat Baronius; sed quantae virtutis sit hic sacer hymnus, sufficeret referre id, quod de quodam, simoniaco Episcopo narrat Baronius An. 1055. num. 15. et seqq. nam cum in Lugdunense Synodo ab Hildebrando (qui postea fuit Papa, Greg. VII.) Apostolicae Sedis Legato simoniacus ille examinaretur, et nullus testis contra, illum inuentus esset; corruperat enim reus omnes eius accusatores pecunia; tandem Legatus illi iussit, vt praedictum hymnum pronuncizret, qui numquam potuit Spiritui Sancto, quem offenderat, proferre. FR. Fuit et Leontius genere Phryx in episcopatu Antiocheno Stephani


page 893, image: s325

successor, et Arianus. quem Theodoretus. lib. 2. cod. histor. cap. 10. animo versutum, et saxis in vndis maris latentibus similem appellat, qui vt eius perfidiam simularet in psalmodia praesatam SS. Trinitatis glorificationem submisse cantabat, vt refert idem Auctor loc. cit. cap. 24. sic inquiens. [Primum, tametsi sordibus erat arianae blasph emiae inquinatus; tamen eas calli de admodum occultare studuit. Etenim cum Clerum, et laicam etiam multitudinem in, duas partes dinisam cerneret, et alteram, quo laudes Filii magis celebrarent, hanc coniunctionem (EY) adhibere; alteram autem, hanc propositionem (PER) in eodem ponere, et cum ad Spiritum Sanctum ventum esset, prquopositionem (IN) adicere; ipse totam glorisicationem tacitus secum recitaret, adeo vt qui prope cum erant, solum hanc particulam IN SAECVLA SAECVLORVM audirent.] De quo etiam Nicephorus lib. 9. cap. 23. 24. et 29. Erat etiam, landabilis Sanctorum Patrum stylus contiones terminandi glorificando trinas Dei Personas, et ob diuersum declinandi Diuinarum Personatum modum, ortae sunt ex scrupulo variae quaestiones, et apologiae a laudato Baronio An. 371. num. 71. et seqq. relatae. Et quomodo varie proferebatur in Occidentali Ecclesia, et in Orientali. Vide eundem Cardinalem An. 382. n. 20. Itaque Damasus Papa hunc hymnum in sine psalmorum decantari statuit Baron. ibidem:||: Fictitia tamen est sub nomine Hieronymi ad Damasum epistola, in qua Pontificem exhortatur, vt ad exemplum Orientalium in Ecelesia Romana hymnum Gloria Patri introduceret. Vide Baronium loco proxime citato. Concilium. Toletanum IV. cap. 12. statuit sub poena excom vt in Eccles. Hispaniae in fine psalmorum pro nuntiarentur verba Apocalypsis: [Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen.] In prolatione Gloria Patri detegere caput, illudque inclinare, qui in Choro sunt: non vero se erigere debent ex praescriptione Episcopalis Caeremonialis lib. 2. cap. 1. Eadem caeremonia adhibenda est ex laudabili consuetudine ad verba inter psallendum occurrentia, nempe. [Sit nomen Domini benedictum etc. Sanctum, et terribile etc. Benedictum nomen Maiestatis etc. Benedictus. Dominus quottidie etc. Benedicamus Patrem. et Filium. cum Sancto Spititu. Gauant. sect. 10. cap. 2. num. 9.] Omittitur Gloria Patri ex decreto praefati IV. Concilii Toletani m signum moeroris ad responsoria hebdomadae Passionis, sic etiam in introitu Missae eiusdem temporis, et ad Psalmum Lauabo, sicut et in Missis defunctorum; sed in aliis psalmis huiusmodi finalis non relinquitur, nisi in triduo maioris hebdomadae; Psalmi enim operationes significant; ideo Ecclesia non incipit desistere, nisi in dicto triduo, quia Iudaei in hebdomada. Passionis, verbis, consiliisq, in Christum machinabantur; sed in triduo maioris hebdoma dque eius diuinam personam conculeantes, operibus malignati sunt. Durand. lib. 6. cap. 6.

GLORIA TIBI DOMINE, quare non dicitur in, Euangelio Passionis. Vide Passio.

GLOSSA. glw=ssa linguam significat, sic appellatur textus interpretatio; nam sicut illa explicat sensum mentis, sic glosla mentem textus declarat. Glossa ordinaria vtriusque Testamenti a Strabone Fuldensi Monacho Rabani discipulo anno 840. composita fuit, quae postea aucta, et ornat a, est a posterioribus. Bellar. de Script. Eccles. Anselmus vero Laudensis Scholasticus interlinearem glossam composuit. Idem Bellar. FR. Vel dici potest etiam a verbo latino Glos, quod sororem significat. l. 4. . gradus. ff. de, gradibus, et affin. quasi sit soror testus.

GLOSSEMATARIVS. Glossator.

GLVMVLVM. idem ac gluma, grani, nempe, frumenti folliculus. [Licet quidam certissimi fructus manipulos Euangelicis noualibus vbertim pollulantes, et granigera spicarum glumula, germinantes. Aldhelm. lib 3. de Virg. cap. 9.

GLVTO. Gulosus, [Ipse hospes nudus, et, a glutonibus exinanitus. in Reg. Magist. . 2.] FR. licet mendose in originali habeatur Gluttonibus; sed vnico, T, scribendum docet Ambrosius, inquiens: [Sic amat diabolus filios suos, vt perdat, sicut amat gluto porcellam, vt comedat] Nomen enim a verbo Glutio, cuius compositum, Deglutio proueniens est.

GNATHO. gena, maxilla, aut bucca, a vocabulo graeco gna/qos2 idem significans; hinc apud Terentium Gnatho parasitus introducitur;o sed proprie Alopum significat, qui ad populi oblectamentum propter mercedem genas inflat, alapasque patitur. [Qui his praesunt musicos, musicas, faltatriculas, tibicines, ridiculos gnathones, parasitos, turbam vanitatis comitem, atque pedissequam. Asterius Episc. homil. de. Diuite, et Lazaro.] Vnde Ganassa (id est, maxilla) Itali dicunt.

GNIDIVM VINVM. Vide Colatum.

GNOITAE haeretici. Vide Agnoetae.

GNOSIMACHI. haeretici, et graeco vocab. *gnwh/maxei, id est, sapientiae inimici; renuebant enim hi Sacrae Scripturae peritiam illam meram curiositatem appellantes, ac solum opera bona ad saluationem necessaria esse asserebant. FR. Vtrum iidem fuerint, ac Gnostici et Gnoitae. Vide Baronium An. 68. n. 12. An. 120. n. 21. 25. 26. 37. et 38. An. 145. n. 3. Et Latini Latinii epist. tom. 1. par. 2. pag. 344. et 345.

GNOSTICI. haeretici, proprie Menandri sequaces fuisse S. srenaeus. lib. 3. cap. 4. docet. Vide Menandriani. Nihilominus multae aliae sectae hunc speciosum titulum vsurpatque sunt, qua de re, inter facros Scriptores orta est deinde opinionum diuersitas circa Gnosticorum haeresiarcham, cum multae haereticorum sectae gloriatae sint hoc nomine; imo nonnulli Catholici ab haeresis


page 294, image: s326

macula immunes ex superbia, et ambitione nomen hoc affectabant, ita Clemens Alexandrinus lib. 1. Pedag. cap. 6. testatur. Vide Latinium loc. cit et hic Scorpiacum.

GOG. Vide Mogog.

GOLGOTHA. vox hebraica, quae cranium significat. Vide Cranium, Mons est, in quo Chri stus Crucifixus fuerat, quod hebraice proprie dicitur Golgoleth, vt Origenes Auctor est tract. 35. in Matth. quem secuti sunt Tertullianus. lib. 2. contra Marcion. cap. 4. Basilius in Leu-cap. 5. Athanasius Serm. de Passione, et Cruce Domini. Cyprian. Serm. de Resurrect. Dom. Epiphanius haeres. 46. Chrysost. in Ioan. hom. 84. Ambros. epist. 5. lib. 9. Atque ingeniose quidem D. August. rationem affert, quare Christus in caluariae loco crucifigi voluit, vbi Adam sepultum fuisse traditur, sic inquiens. [Et dignum erat, fratres, vt sanguis ille pretiosus etiam corporaliter puluerem antiqui peccatoris, dum dignatur stillando contingere, redemisse videatur. Serm 71. de tempore.] Contrariae tamen opinionis fuit D. Hieronymus, quia Adam in Hebron sepultus est ex Iosuem cap. 14. vbi sic habetur. [Nomen Hebron ante vocabatur Cariath. Arbe, Adam maximus ibi inter Enacim situs est.] Ideo existimat Hieronymus Caluarium ita vocari, ex eo quia ibi reorum capita detruncabantur, ibique humi eorum crania dispersa reperiebantur; sed vltra quam quod hoc nomen Adam hebraice hominem significat; propterea verba Iosue: [Adam maximus inter Enacim] intelligi posset. Homo maximus inter Gygantes: Enacim enim hebraice Gygantes sgnificat, quorum ossa in Hebron Ioseph Hebraeus vsque ad sui aetatem ostensa fuisse lib. 5. Antiq. cap. 2. testatur. Baronius autem An. 34. num. 115. Sanctos Patres pro affirmatiua sententia contra Hieronymum defendit. Insuper Villalpandus in Apparatu Vrbis Hierus. lib. 1. cap. 9. et Martinus del Rio in panegyrico 7. de Beata Virgine ex opinione Honorii Augustodunensis Noemum, aiunt, in Arca corpus Adami conuexisse, et post cataclysmum illius ossa ad instar pretiosissimi th esauri pro diuiso eius filiis consignasset, vnde Semo Noemi primogenito cum cranium habe re contigisset? in prquofato monte illud condiderat. Hac fortasse de causa vsus pingendi obtinuit, vt ad Crucifixi Redemptoris iniaginis pedes cranium primi mortalis effigiari soleat; nam, aeque a mortis Triumphatore illius eranium calcari debuisset, per quem mors introducta fuerat; deque eo concinit Ecclesia. [Qui mortem nostram moriendo dextruxit.] Fuisse etiam traditionem, in hoc monte Abrahamum suum vnigenitum pro diuina oboedientia sacrificio destinasse SS. Patres apud Baron. loco cit. affirmant, et vsque ad praesens ex relatione peregrinorum locus ad illud sacrisicium destinatus ostenditur. S. Basilius Seleuciae Episcop. orat. 38. contra, Iudaeos inquit, quod ante Christi crucifixionem, quaedam mulier in hoc monte infantem cum cornibus in capite peperisset, per quod omen, multi tunc praedixerant locum illum pro aliquo reali aedificio destinatum fore, ac Christi coelestis Regis crucifixione postea verificatum fuit, cui gloriosae aedes sacratae sunt. FR. Adrianus autem Imp. idolo Veneris hunc montem profanauerat, indeque Venerarium montem appellatum fuisse Baron. An. 137. n. 6. et 7. refert.

GOLIA. de familia Goliae qui dicuntur. Vide Goliardus.

GOLIARDVS. Ioculator, scurra. [Statuimus quod Clerici ribaldi, maxime qui goliardi vulgo dicuntur, et nuncupantur, per Episcopos, et alios Ecclesiae Praelatos praecipiantur tondi, vel etiam radi; ita, quod non remaneat in eis clericatus tonsura. In quodam Concil. a Bochelio in decret. lib. 8. tit. 70. cap. 6. allato.] In quadam, Sunodo Parisiense huiusmodi Clerici appellantur De familia Goliae. FR. [Clerici qui etc. se, ioculatores, seu goliardos faciunt, aut bufones; si per annum artem illam ignominiosam, exercuerint, ipso iure sint infames. de vita, et honest. Cleric. in sexto cap. 1.] Glossa tamen, in additione ibi ait esse gallicum verbum; sed Io: Andreas ibidem habet Glossam pro suspecta.

GOLIARDENSIS. idem ac Goliardus supra. [Recedentium autem quidam famuli, vel mancipia, vel illi, quos solemus goliardenses appellaret. Matth. Paris. an. 1229.

GOMOR. Mensurae species ini Sac. Scriptura, quae duodecim sestarios continet; licet secundum, communiorem opinionem quinque tantum, sextarios continebat. Gomor namque erat decima Ephae pars: sextarium continebat mediam Cotylam [correction of the printer; in the print Colylam]. In Ezechiele autem cap. 45. eadem, est mensura Bati, et Ephae;o ergo mensura Gomor erat decima pars Bati, centum et viginti libras continentis. FR. Vide Latinium in eius Biblioth. Sac. in Epiphanium. tit. de mensuris, et ponder.

GOMORRA. FR. Galatia regio: [Qui nunc a Graecis Galatae nuncupantur olim dicti sunt Gomorritae, quos Gomor instituit. Ioseph Hebr. lib. 1. Antiq. cap. 11.] De Gomorra, et Gomorritis saepe in Sac. Script.

GOMPHVS. clauus. [Ceruices ponimus ante plumbum, et glutinum, et gomphos; sine capite sunt dii vestri. Tertull. aduers. Gentes.] vox graeca gi/mfos2, quae non solum clauum ferreum; sed etiam assulam significat.

GOSACCHI. populi. Vide Gasachio.

GOSPEL. Euangelium ex antiquis Saxonis dictionibus God Spol, id est, Dei expositio, siue historia.

GOTHIA. Vide Septimania. Gothicus ritus. Vide Mozarabicus. Gothi. Vide Alani. Mogog.

GRABBATARII. dicebantur illi, qui exspectabant suscipere Sacramentum Baptismi, quando infitmi iam desperabant salutem in lecto iacentes,


page 295, image: s327

qui Clinici, et Lecticarii etiam dicebantur.

GRABBATVS. vox graeca kra/bbatos2, lectus hu. milis. [Tolle grabbatum tuum, et ambula, Io: cap. 5.

GRADILIS PANIS. FR. de quo saepe in Theodo siano Codice, dicebatur panis, qui pauperibus in quodam eminenti loco Ciuitatis Constantinopolitanae distribuebatur et Metaphrastes ait, quod pro tali quottidiana distributione numerus octuaginta milia panum requirebatur.

GRADINGVS. FR. persona in gradu dignitatis constituta, sic in vita S. Fructuosi Bracarensis Episcopi, in qua, vt ostendatur Benedictae nobilitas, dicitur: [Benedicta clara genere atque gradinga, Regis sponsa.

GRADVALE. Antiphona, quae post epistolam, notatur. Vide Cantatorium. Dicitur etiam Mem. brana. Vide Concil. Laodic. hic in dict. Cantus. In ritu ambrosiano Psalmellus vocatur, quia, penes Ambrosianos quoddam responsorium, significat, quod in Maturino feriali Quadragesimae recitatur. Dicitur Graduale, non quia, in gradibus Altaris canebatur, vt quidam male autumant; sed exeo, quia dum Diaconus ad petendam benedictionem Celebrantis, et dum, ascendebat gradus ambonis ad canendum, Euangelium; ne in silentio vacet totum illud tempus sine cantu, tunc in Choro canitur graduale, ita Bellarm. lib. 1. cap 16. de Missa. FR. Inio solet Romae a Cantoribus Graduale celenus, seu tardius canendo respectiue ad functioctiones Diaconi commensurari:||: Non desunt tamen pro opinione priori insigniti Auctores, qui in verbis Ord. Romani innitantur, vbi sic habetur, [Cantor, cum cantatorio ascendit, et dicit responsorium Graduale.] FR. sed verbum Ascendit non intelligitur tantum de gradibus Altaris, verum etiam de gradibus ambonis:||: Gradualia autem a DD. Gregorio, et Ambrosio, nec non a Gelasio composita fuere, quae Coelestinus I. in Missa cani iussit. Sigibertus An. 426. et Rupert. lib. 2. de diuin. off. cap. 11. quae ordinatio in sui initio apud Hispanos non modicam difficultatem passa est, eo quia Concil. Toletanum IV. inter epistolae, et Euangelii spatium pro eo interim aliquid cani prohibuerat. Symbolum laboris, ac poenitentiae esse graduale docet Rupertus, sic inquiens: [Graduale ad poenitentiae respicit lamentum, cantus asper, et grauis, adeo vt illud excellentibus efferre vocibus, nec vsus, nec decus sit; significat enim, non requiem remuneratorum; sed laborem operantium. De diuin. offic. lib. 1. cap. 34.] Quare tempore paschali, quod est symbolum beatitudinis, et requiei aeternae, non dicitur graduale; excepta tamen hebdomada prima tantum propter Neophytos, vt ex graduali intelligant, ac discant, quod in vocatione, qua vocati sunt laborare, et continuo se exercere debeant, vt Rupertus insinuat, inquiens: [Graduale, quod est cantus laborantium in hae peregrinatione iam dictum est, ad hos dies Resurtectlonis vsque ad Pentecosten non pertinere; sed propter baptizatos per hanc hebdomadam in officiis additum esse; ita tamen, vt sicut his, propter quos additum est, militiae laborem, quem arripuerunt, praesens subleuet gaudium de recenti remissione peccatorum. de diuin. off. lib. 8. cap. 1.] In Octaua tamen Pentecostes, licet Neophyti praesentes fuissent; nihilominus gradua le non canebatur, cum gloriae ea hebdomada sit symbolum: [Propter quod diebus post Pentecosten de officio tollitur, quia, videlicet, dies illi futurum in regno Dei felicem Sanctque Ecclesiae statum significant. Idem Ruper. lib. 1. de, diuin. off. cap. 34.] Item graduale dicitur etiam liber, in quo gradualia continentur, sicut Cantatorium quoque dicebatur; a Ioanne tamen Beleth. cap. 59. de diuin. offit. Graduarius vocatur.

GRADVALES. Vide Psalmus.

GRAECATIM. et Graecatus graeco more significat. Vide Depallo.

GRAECITAS. FR. graeca facundia. I. vnica. Cod. de stat. lib. Vrb. Rom. vbi aliqua exemplaria Grauitas mendose habent.

GRAECOLONVS. qui graecam linguam callet: [Graecolonum meum, id est, graecque linguque gnarum, qui non signorum signis; sed digitorum, seu capitis nutibus cum venditore emptor loquebatur; tantique nummis emebat quatuor, quanti graecolonus obsonium vno. Luitprand. in legat.] Sed dubito an inscitia Librariorum scribendum sit potius Graecosonus, seu melius Graecologus.

GRAECORVM RITVS, et alia. Vide Acolutus. Aqua benedicta. Aquaemanile. Archidiaconus. Archiepiscopus. Asteriscus. Baptismus. Brachialia. Breuiarium. Calix. Camelaucium. Camilabo. Camisatus. Campana. Casula. Candela. Psaltes. in dict. Cantor. Canon. Cantus. Cartophylax. Cherubim. Chasma. Cingulum. Cinerumdies. Communio. Completorium. Conceptio B. M. V. Concha. Contionator. Corporale. Crucigerus. Dalmatica. Deo gratias. Diacaenisimus. Diaconicum. Diaconissa. Dominica. Dominica noua. Dominica orthodoxiae. Domnus. Epigonation. Epimanicion. Epiphania. Episcopus. Epistola. Epitrachelion. Euangelismus. Euangelium. Euchologium. Exocatacoeli. Facio. Festus. Flabellum. Forceps. Galilaea. Gammadia. Genuflexio. Hostia. Hymnus. Ieiunium. Immersor. Lectio. Legatus a latere. Linostima. Mandyas. Manipulus. Margarita. Melchitae. Menaeum. Menologium. Metanoea. Missa. Missa sicca. Mitra. Monobambylum. Myrophori. Myrum. Mystagogia. Mystagogus. Mystes. Mystarchus. Neocorus. Neophylax. Nimbus. Nobilissimus. Nomen. Nomicus. Octaua. Offertorium in significatione tobaliae. Officium B.M.V. Officium. Defunctorum. Oleum Sanctum. Orarium. Ordo. Osius. Pallium. Panhypersebastus. Papa. Papale: hra. Pappias. Parasceue. Pascha. Patena.


page 296, image: s328

Patriarcha. Pax. Pentecostarium. Pentccostes. Peuiodeutis. Perizoma. Piscina. Praesentatio B.M.V. Procclsio. Proedrus. Protecdicus. Prothesis. Protonotarius. Protopapas. Protoplasius. Procopostulator. Protopsaltes. Protosebastes. Protosecretarius. Protostator. Protouestiarius. Psachnion. Psalmista. Pyxis, Referendarius. Sabbatum. Saccus. Sacellarius. Saccularius. Sacrarium. Sanctificatus. Sceuophylax. Scola Graecorum. Scriniarius. Sebasiocrator. Socretarium, Semanterium. Septimum. Sequester. Stauracinus. Stauropegium. Staurophylax. Sticarium. Subdiaconus. Suppedanea. Symandrum. Synapta. Syncellus. Tonsura. Trarfiguratio. Triodium. Troparium in dict. Tropus. Tufa. Viaticum. Visitatio B. M.V.

GRAMALLA. vestis longa, et lugubris. Errat tamen Io. Garzias in Annotationib. Concil. Bracar. can. 1. existimans hanc vestem appellatam, etiam fuisse Granum, quia, vt suo loco dicetur. Granus potius comam significat. FR. Ego tamen puto esse eandem gramallam, ac Amphimallam; nam particula graeca a)mfi\ nonumquam latitudinem, et magnitudinem signifieat, vt a)mfibro/ths2, id est, latus clipeus, qui totum corpus tegit; quo antiquorum mos erat vti, quorum vnum in Armaria, quam vulgo vocant, Equitum Melitensium vidi adhuc asseruatum; sic a)mfilafh/s2, nempe, abundans, magnus copiosus, ingens, et similia graeca vocabula: hinc Amphimalla dictio est composita ex Amphi, scilicet, ampla, longa, grandis, et Malla, hoc est, villosa, eodem modo Gramalla significat Grandis malla; nam solet fieri lata, et longa ex laneo et lugubri panno villoso, italice Baietta siue Saia a riuerso appellata, et adhuc in Sicilia, ac Melita similis lugubris vestis Gramaglia dicitur. Vide Amphimalla. Granus.

GRAMMATICA. FR. pro fabula. Gloffa in can. cum multa. dist. 86. Hic obiter notandum, quod ad Honorii III. vsque tempora nulla alia Grammati ea exstabat nisi Donati argum. ex cap. 15. de aetat. et qualit. ordin. Itaque antiquitus Poentarum interpretes (teste Suetonio de Illustribus Grammaticis) Grammatici dicebantur; imo idem Sueton. in praefat. eiusdem opusculi inquit, quod tales Grammatici Poentae, et Orato res semigraeci erant. In praeallegato canone, Grammaticam, id est, poenticam fabulque exposrtionem denotat.

GRAMMATOPHORVS; grammatofo/ros2, litteras ferens, tabellarius. D. Basilius. epist. 1.

GRANARIVM. FR. horreum. In extrauag. Io. XXII. de verborum signif. Vide Granieum.

GRANATARIVS. FR. qui custodiam granarii habet. In Constitut. Cluniacen. can. 64.

GRANATICVM. pensio, seu caron, qui in frumento soluebatur. [Abiectis siliquis, oneribus, vel granaticis. S. Gregor. in Regist. lib. 1. c. 42.

GRANDITER. ingenter, magnopere. [Quamquam mirandum granditer non sit. Sidon lib 3. ep. 3.

GRANGIA. territorium ad Monasterium spectans. [Ibique Abbas grangiam instruxit, et aedisicauit in vita S. Rogerii.

GRANGIARIVS. FR. Monachus exactor prouentuum ex grangiis. [In Cellerarios, et Magistrum Nouitiorum, Sacristanos, et Grangiarium, et omnes alios Officiales nominatim ordinauimus, vt decet. Bullar. Casinen. tom. 3. Constit. 371.

GRANICVM. horreum.

GRANVS. haec vox reperitur in decreto Concil. primi Bracaren. can. 29. vbi sic habetur: [Item placuit lectores in Ecclesia habitu saeculari ornati non psallant, neque granos gentili ritu dimittant.] Sic etiam vbi nos in vugata Sacrae Scripturae lectione legimus: [Discriminauit crinem capitis sui - Iudith cap. 10.] quidam anriquus interpres sic legit Granos fecit etc. Itaque errat Io. Garzias, qui putauit hoc nomen apud Isidorum vestem laicalem Clericis vetitam significare, vt in dict. Gramalla assertum fuit. FR. Sed in correctis Codicibus praefati Concilii Gradus, et non Granos legitur: sic habetur in, tomo Conciliorum Coloniae Agrippinae per Io. Quentel. 1551. edito. Item in editione Veneta, sub auspiciis Sixti V. per Domoinicum Nicolinum 1585. et in aliis subsequentibus impressionibus semper legitur Gradus. Dictus igitur canon de indumento in Choro, ac de modo psallendi agit, sicut et sequens can. 30. vbi inquit: [Placuit et veteris testamenti nil poetice compositum in Ecclesia psallatur; sicut et Sancti praecipiunt canones.] Seu si de vestium ornamentis sermo est, fortasse Granus idem ac Guarnachium erit. Vide suo loco, seu potius vbi antiquus ille, ac innominatus Auctor de Iudith dixerat, quod granos fecerat intelligendum est illam, capillos suos cineinnatos, ac crispos disciminasse, et quodammodo crisposam villositatem in panno laneo resultantem (italice Baietta, vt in dict. Gramalla dictum est) imitasse.

GRAPHIA. graeca dictio, id est, scriptura a verbo graeco gra/fw [De graphia pro latore, vt eam affirmet. In capit. Ludou. Imp. Addit. 3. cap. 73.

GRAPHIO. scriba, norarius; apud Anast. Biblioth. in Hadriano Graphones, et Graphiones legitur. Apud Baron. An. 774.

GRATIA. id est, collusio. Vide Colludium. Insufferibilis.

GRATIANVS Decreti collector. Vide Canon. Palea.

GRAVIO. Comes a dictione theutonica Graf: inde Langrauius, id est, prouinciae Comes. Leges Salicae, et hist. longobatd. lib. 5. cap. 36. Vi. de Catipanus.

GREGORIVS [1]. MAGNVS. Vide Dialogus. Nimbus. Schola cantorum. Suboculare.

GREGORIVS [2], dicitur Theologus iunior. Vide Theologus.

GREGORIVS [3]. Vide Thaumaturgus.

GREMIALE. pannus pretiosus, qui ponitur in


page 297, image: s329

gremio Episcopi, quando in cathedra, seu faldistorio pontificaliter celebrando sedet; solet in medio eius poni Crux.

GREMIVM. Vide Coetus.

GRISEVS MONACHVS, id est, Cisterciensis, quia in primordio illius instituti grisei coloris habebant cucullum, vt Scriptores illius saeculi referunt. FR. potius laicum, seu conuersum cisterciensem significat, nam laici istius ordinis griseo colore vestiuntur. Generaliter autem, Cistercienses S. Bernardi tempore Albi dicebantur, vt ex eius, et Petri Cluniacensis epistolis liquet.

GROSSA. FR. dicitur portio, seu praebenda, canonicalis quatenus a distributione sit diuisa; alias mensa communis dicitur. Quaranta in, summa Bullar. de residentia. Vide. Victuale.

GROSSESCO. FR. Crassesco, [Sicque fit, vt quottidie deteriores fiant, dum in eis culpa grossescit D. Gregor. in Regist. lib. 7. epist. 53.

GRVMVS. Vide Chomatum.

GRVNNA. locus coenosus, in quo grunniendo. sues se reuoluere solent. [In grunna profunda. In Vita S. Brigittae] vbi perperam Gronna Canisius legit.

GRVTARIA. [Qui vendebat grutaria. Palla dius in S. Macario] vbi male eius Interpres vertit. Vendebat bellaria; nam graeca dictio, gruta/ria rem friuolam, et leuis momenti significat.

GRYMPA. sic a Catanensibus prodigiosum D. Agathae velum appellatur; fortasse a verbo graeco grumta/nw quod inuoluere significat: solet enim ad hastam hoc sacrum velum inuolutum populo ostendi, vel quia inuolutum con seruatur, vel tandem quia ad caput martyris obuoluebatur, est quidem satis longum, colorisque castanei, et in extremitatibus auro ornatum, quod vidi, et veneratus sum; alii ta men Grymphia, vel Grypa scribunt.

GVADIA. FR. obligatio, vadimonium, vel fideiussio soluendi, aut aliud faciendi. Glossa in l. si quis alii guadiam. de debitis, et guadimoniis. Bullar. Casin. tom. 2. constit. 207. n. 2. [Si non habuerit vnde summam persoluat, semetipsum per guadiam in seruitio Principis tradat. In iisdem legibus lib. 1. tit. 15. Vnde, verbum Inguadio deriuatur, id est, pignoro, seu obligo. l. si quis liber homo. de exercitalibus, et in Bullar. Casinen. passim; eodemque sensu vulgariter in aliquibus locis Inguadiare, id est, matrimonium contrahere dicitur ratio. ne mutuae obligationis. Vide Guadianus. Guadigio. Inuadio. Pignera. Plegiaria. Replegio. Vador.

GVADIANVS. FR. sideiussor - l. final. vt de debito scandalis, et compositionibus.

GVADIGIO. FR. fide iubeo, vadimonium praesto, l. vt omnia. de debitis, et quadimoniis. Extali contractu italicum verbum Guadagna re, nempe, lucrari deriuatum censetur.

GVALAPVR. FR. furtiuis, vel alienis vestibus vti, seu alienis vestibus quis se transformari, ne cognoscatur ob malum finem significat. l. final. de eo, qui aliis antesteterit.

GVALDIMONIA. FR. adunatio. l. de Sacramentis. de aggressione in vico, quae etiam Guildonia dicitur ibidem:

GVALDVM. nemus ex theutonico vocab. Vvald. [Cellam de Gentiana, cum gualdo, terris, et siluis. Leo Ostien. in Chron. Casin. lib. 1. cap. 39. 53 et 55.] Vide Vualdora.

GVANILO. FR. proditor, insidiator: ortum, habuit hoc vocabulum a quodam Guanilo, seu Vvanilo nomine, qui communiter Episcopus Sennonensis ap pellabatur; is enim a deuotione Caroli Calui, et in contrariam factionem Ludouici Caroli fratris transiuerat hinc rebelles postea Guanili, seu Guanilones appellati sunt. Matth. Paris. Sic etiam antiquitus violator fidei Bara dicebatur, a quodam Barcinonensi Comite Bara nomine, qui a fide Imp. Ludouici Pii discesserat.

GVANTO. Vide Chirothecae. Gula. Manitia. Vuanto.

GVARDIANVS. FR. in Franciscanorum regula superior. extrau. Io: XXII. de verbor. signif. cap. 1.

GVARNACHIVM. FR. vestis ornamentum. Glossa in clement. de statu Monachor. cap. 1. Vide an idem sit ac Granus supra.

GVARENVM. FR. conseptum beluarum [De piscibus stagnorum, vel beluis guarenorum, quos pro vsu, vel esu suo consumi, vel sine fraude donare contigerit, decima non soluitur. extrau. comm. de decimis.] Vide Garena.

GVARENTO. FR. defendo alterius causam ex euictionis obligatione. In lege longobar. Alii tamen Guarentiso legunt.

GVASTALDVS. idem ac Gastaldus supra.

GVBA. siue Cuba. [In cisterna veteri, quam gentili sermone Syri cubam vocant, quinque caricis per singulos dies sustentabatur. D. Hieronymus in vita S. Pauli erem.] Ex hoc syriaco vocabulo, quando ibi morabatur equitum Hierosolymitanorum Religio, originem habuit denominatio Guuae, quae est penes ipsos carcer profundus, et obscurus. FR. Hispani tamen Al-goa perangustum cubiculum, et Catalauni Al-gorfa cameram superiorem denominant a syriaco, seu potius arabico vocabulo Gorfa in eodem significatu, quo etiam. Melitenses vtuntur. Latini etiam Cubam teste Festo lecticam appellabant, vnde postea, Cubiculum dictum est, vbi cubitur.

GVELFI. et Gibellini. FR. diuturnae, et perniciosae factiones in Italia, et in reliquis deinde Europae partibus, de quibus inter saeculari historiquo scriptores agunt Io: Villanus, Scipio Ammiratus tom. 1. hist. Florent. Flau. Blondus decad. 2. lib. 7. Cherubinus Ghiardaccius in. hist. Bonon. part. 1. pag. mihi 146. ac alii. Et


page 298, image: s330

inter Ecclesiasticos Scriptores. Odoricus Raynaldus. An. 1304. Anctor Vitae Gregor. Papae IX. in calce eiusdem Decretalium. Inter Iuristas vero Bald. in l. 1. ad fin. ff. quod cuiusque. Marian. consil. 22. colum. 2. lib. 1. post. Nellum in tract. ban. in 1. parte 2. temp. quaest. 16. Bart. in l. si quis a filio . vlt. de legat. 1. Martinus autem Crusius de etymologia horum nominum haec habet [Initium Gibelinae (Vvaibelinae a patria Conradi Regis) et Vvelficae concertationis. In Annal. Sueuicor. part. 2. lib. 10. cap. 3.] Vide quae diximus in dict. Draconarius:

GVERRA. bellum, quod licet barbarum vocabulum sit; vsitatissimum tamen penes Iuristas, quibus barbarizatio familiaris est, quod et apud Ecclesiasticos Scriptores non raro reperitur, praesertim apud D. Bernardum serm. 3. de Resur. vbi ait: [Haec enim aduersus Deum inimicitias exercens est, et guerram crudelissimam etc. Volumus igitur vobis significare quanta. mala, et quantae hominum strages in terra, nostra ex guetris quorundam nobiliorum hominum acciderunt. Petr. Cellen. lib. 6. epist. 16.] Fr. [Quandiu inter nos, et illos guerra durauerit. 5. decret. tit. 6. cap. 12. Armis acceptis, seditionem fecit, et guerram. Ibid. tit. 19. cap. 22.

GVEVX. Vide Eranista.

GVIDAGIVM. Vide Pedagium.

GVIDELBORA. FR. res libera. l. si quis Ancillam de sponsalibus. seu libertate donata. Vossius.

GVIDO. FR. idem ac Dux, a ducendo. Vide. Ducarius, et Ducatrix: Luitprandus in eius hist. ait, quod idem sit Guido ac Vgo, seu Hugo: similiter Luido: vnde [Luidonem, siue vt aliqui habent, Guidonem Spoletanum Ducem. Blondus decad. 2. lib. 2. [Item. Guidones dicebantur Clerici a Carolo Magno Romae instituti ad ducendos Peregrines in visitatione, sacrorum eiusdem Vrbis lcorum, eosque, mortuos ad sepeliendum obligauerat, quae Clericorum Congregatio dicebatur Schola. Gnidonum. De qua satis dictum est in dictionibus Brodinatus. Diasostis. Francia, et in dict. Porticani dicetur.

GVIDONEA. FR. erat vna ex quinque portis Vaticanae Basilicae, vbi nunc est porta Sancta. Auctores apud Torrigium de Cryptis Vatican. secundae editionis pag. 582. ita appellata, quia ibi Guidones (de quibus supra, diximus) residebant. Secunda porta dicebatur Romana, ex qua ciues vtriusque sexus ingrediebantur. Tertia, quae est in medio, vocabatur Argentea, quia ab Honorio Papa I. argento contecta fuerat, et a Leone IV. restaurata,; tandem ab Eugenio IV. ex aere cooperta eo modo, quo nunc videtur, (additione tamen excepta, quae a Paulo V. pro conformatione, eiusdem portae amplioris redditae facta fuerat) Quarta dicebatur Rauenniana; nam ad Rauennates, id est, Transtyberinos proximior respiciebat. Quinta vocabatur Porta Iudicii, quoniam per eam tantum mortui inferebantur. Torrigius ibiden. Vide Porticani.

GVIDRIGILD. FR. poena pecuniaria. l. si portunarius 17. de furtis. Vide Geldus. Vvirgildus.

GVIFFA. FR. ablatio rei alienae, I. de decimis, Eod. tit. Vide Hiufo.

GVIFFARE. FR. aliquid alterius sibi appropriare. l. si quis sua. de inuasionibus. l. de decimis tit. de decimis. Vossius tamen signum apponere, explicat, quod in idem significatum incidit: nam signum in titulum dominii apponitur in. re aliena sibi appropriata. Italice vero Graffare pro vsurpare dicitur.

GVILDONIA. Adunatio. Vide Gualdimonia.

GVILISARIVS. FR. idem ac Belisarius, dux, nempe, ille, cuius fortuna nimis tragica fuerat Vide. Velum.

GVLA [1]. chirotheca: [Chirothecas ex pellibus arietum rubricatis, quas gulas vocant. S. Bernard. in epist. ad Henericum Senonen. Archiep.

GVLA [2]. Durandus lib. 7. cap. 19. ait. quod ita appellatum fuerat festum S. Petri ad Vincula, quia Tribuni filia sacras illas catenas osculans, a vexatu gulae liberata fuit, ac ob tale miraculum illud festum institutum est; sed Breuiarii Romani lectiones in hoc festo aliter narrant, quibus maior est fides praestanda. FR. Mombritius tamen altius originem trahit, vbi de S. Petro in Vincula agit; quod, scilicet, hoc festum ab Octauio Aug. institutum fuisset ob victoriae consecutionem contra Antonium, quae festiua memoria vsque ad Theodosii Imp. tempora durauerat, sed deinde ob filiae eius Valentiniani Vxoris salutem applicatione vinculorum S. Petri recuperatam, prohibuit, ne inposterum in memoriam augustalis triumphi amplius haec dies celebraretur, cuius loco festum S. Petri ad vincula sollemnizari iusserat. Haec, nempe, est vna ex tribus causis, propter quas hoc festum Sancti Petri ad Vincula institutum fuisse refert idem Mombritius in historia huius sollemnitatis. Romae tamen exorbitantes comessationes ab Augusto Imperatore, institutque adhuc tolerantur, quae vulgo Feragesto dicitur. Vide Strena.

GVLIELMVS DVRANTES, siue Durandus. Vide Speculator.

GVLOSVS. Vide Lecator.

GVNA. et Gunna, tunica: [Orarium, et coculam, et gunnam breuem nostro more consutam. S. Bonif. epist. 74.

GVNNATVS. qui gunna indutus est. [Nec ipsa capiet eum, in quo ortus est pauper, et gunnata etc. Luitprand. in legat.

GVRCEBOLDVS. textrinum instrumentum, quod ex verbali contextu radium textoris, quo subtegmen stamini inseritur, significare videtur: Itaque in vita S. Valburgis Virg. sic habetur: [Eam forte despiciens zetas hiemales, et


page 299, image: s331

operosas ingrediens, guerceboldum, quem prius ad texendum erexerat, flexis digitulis texere coepit, vbi cum duabus vicibus ex glomice, siue trama, quam manu tenebat, in tela fila transponeret, etc. FR. de quo fortasse instrumento. Virgil. 6. Aeneid.

Excussi manibus radii, reuolutaque pensa.

GVRDVS [1]. FR. stultus, ineptus. [Audietis me tamen, vt gurdonicum hominem. Sulpit. dialogo 1. cap. 20.] Idem est ac Gurdus, de quo vocabulo Quintilianus ait: [Gurdos, quos pro stolidis accepit vulgus, ex Hispania traxisse originem audiui. lib. 7. cap. 9.] Sed ad Hispaniam ex Africa transmissum fuisse hoc vocabulum ex Liberio testatur Gellius lib. 16. cap. 7. sic affirmans: [Se gurdum ex Africa, venientem accepisse.] Hodie tamen Hominem gordum, id est, pinguem intelligunt Hispani.

GVRDVS [2]. Vide Gurdonicus.

GVRPIO. relinquo, relaxo [Galerenus saepe mittit ad me licentiam ineundi connubii petens, illam se gurpisse, suamque pecuniam, recepisse, licet vere protestans. Fulbert. Carno. ten. epist. 51.] Et clarius ex Ademaro in vita Caroli Magni, vbi ait: [Ibique multitudo Saxonum baptizata est, et secundum morem, omnem ingenuitatem illorum, et allodem gurpierunt.] Alii tamen Scriptores Vverpio in eodem significatu scribunt. [Nobis voluntatio ordine visus est laeso vuerpisse, vel condonasse. Marculfi formular. lib. 1. cap. 13.] Et in Chron. S. Benigni, vbi de Ruperto Vicecomite agitur, sic habetur [In ipso placito in praesentia Principum eosdem seruos vuerpiuit, et Sancto Benigno reddidit.] Verbum hoc a vocabulo germanico vuerpen, quod significat eicere, deriuatur. Vide Fistucus nodatus.

GVSTRVM. vasis genus [Gustrum perniciter adfore praecipit. In actis SS. Tyrsii, et Soc.] FR. Gutturnium vocat Festus.

GVTTERIA. dolor arteticus, seu articularis morbus: [Nulla enim huius generationis persona exstitit, quin clauda, vel aliqua pedum. debilitate detenta, vel etiam dira affecta gurteria praeteritum luat facinus. In vita S. Gundulae.] FR. Haec autem expositio est ex opinione Io. Ludouici de la Cerda, qui tamen fallitur, Gutteria enim est in iugulis tumor ex humore pituitoso, frigido, nempe, et humido in feminis praecipue exuberante, hinc Gutteria nona vocabulo italico Gotta; sed a Gutture denominata est; de qua sic Vitruu. lib. 8. cap. 3. [Equicolis autem in Italia, et in Alpibus, natione Medullorum est genus aquae, quam qui bibunt, efficiuntur turgidis gutturibus.] De Alpinis incolis audiui, quod ii turpem, et deformem vtriusque sexus personam hac gutteria carentem existimant; imo quando alienigenae hinc transeunt, non habentes iugulum, sine hoc ampullacco tumore, illuduntur a pueris illius regionis, et tunc eorum genetrices filios redarguunt, ne illos irrideant, aientes, quod sicut eos illusos Deus cum tali defectu creauerat; sic etiam illudentes potuerat efficere. Itaque Gutseria nedum ex supradictis tumorem iugularem denotare manifestatur; sed et ex Actis S. Vrsmari apud Surium 19. Aprilis clare probatur: ibi enim sic habetur. [Orta est quaedam in eius collo saeus nimis infirmitas, quae gutteria dicitur sermone gallico.] Atque Hubertus in vita S. Gundulae cap. 6. . 23. inquit. [Femineum genus gutteria obscenat.] Vide infra Gutturnosus, quare gutteria in feminis ex Heue peccato peruenisse Hincmarus credidit.

GVTTEROSVS. Vide Gutturnosus.

GVTTVRNOSVS. qui iugulari tumore aggrauatur. Quare Hincmarus in S. Remigio refert omnes illos, qui collectas segetes S. Remigii combusserant, tum eos, cumque descendentes eorum vtriusque sexus a Deo mulctatos esse hac, nempe, poena; vt viri ponderositate, hoc est, calculis laborarent, et feminae gutturali tumore, sic scribens: [Verumtamen omnes, qui hocegerunt, et qui de eorum germine nati fuerint; viri ponderosi fiant, et feminae gutturnosae sint] Fortasse melius Gutterosus dicendum esset. FR. Gutterosum appellat hunc tumore gutturali laborantem Vlpianus, inquiens: [Si quis natura gutterosus sit, aut oculos eminentes habeat. de aedil. edict.] Dictio vero Ponderosus non calculi morbum; sed herniae potius denotat, quod D. Gregorius prima patte Curae pastoralis cap. 6. et vlt. satis declarat, inquiens: [Vitium, quippe, est ponderis, cum humor viscerum ad viriiia labitur, quque profecto cum molestia dedecoris intumescunt.] Praefatus Hincmarus ibidem moraliter docet ambos hos tumores ex primorum parentum peccato nobis prouenire, nempe, hernia, seu ponderositas in viris ex Adamo, qui nos cum originali peccato generauit, et in feminis gutteria a b Heua, quae pomum vetitum praegustauerat. Synonimum. Vide. Ramex.

GYNAECONA. gunaikwn, locus pro mulieribus in Ecclesia destinatus, de quo alibi satis diximus. Refert Ioseph. Hebraeus lib. 6. de bello Iud. cap. 6. quod in Hierosolymitano Templo murus diuisorius inter mares, et feminas exstabat. Dicitur etiam Gynaecoeon. Item significat locus, vbi feminae Constantinopoli pro Imperatore vestes texebant. Vide. Transenna.

GYNAECIARIVS. qui Gynaecoeo incumbebat, vel praesidebat.

GYPSA vocabulum penitus ignotum, apud Aldhelmum.

O superi talem terris auertite gypsam.

Aliquid aerumnosum profecto significare videtur; fortasse a dictione graeca gu/y, quae vulturem significat, et allegorice rem pestiferam Aldhelmus intellexerat; nam hoc volatile campos cadaueribus plenos frequentare solet. FR. seu potius idem malum augurium a mortalibus


page 300, image: s332

auertere superos rogauit hic Auctor, ad Antiquorum sententias alludens, qui vulturis apparitionem infelix pestilentique nuntium reputabant: quandoquidem Plinius lib. 10. cap. 6. sic scripserat: [Vmbricius aruspicum nostro aeuo peritissimus tradit vultures triduo ante, aut biduo volare vbi cadauera futura sunt.] Ac Plautus in Truc. clarius expressit, cum de quibusdam diuinatoribus lepide dixerat: [Iam quasi vulturii triduo prius praediuinabant.] quod tamen posset naturaliter iuccedere, cum ex aeris infectione vultnres assuefacti animalium morticinia frequentare, cis sunertm fercula abundare, praeuideant; sicut et halcedines aues in rigido hiemis tempore praenoscunt halcyoniadum. quindecim serenitatis dies, in quibus ad litora earum oua pariant, foueant, ac pullos ilico educant: sic etiam ceterae marinae volucres ante rempestatem, eius aduentum naturaliter pronoscunt.

GYROVAGVS. erraticus, apud Patres vsitatissimum. [Quartum genus est Monachorum, quod nominatur gyrouagum, qui tota vita sua per diuersas piouincias ternis diebus per diuersorum cellas hospitantur, semper vagi, et numquam, stabiles, et propriis voluptatibus, et gulae illecebris sernientes. in Regula S. Benedicti reg. 1. Venerunt ad nos duo Sacerdotes gyrouagi, ingressum petentes de quorum perseuerantia, cum pene nulla esset nobis spes, negandum est eis, quod postulabant. Cesar. lib. 1. cap. 10.

GYRVM. FR. circuitus et translatiue capitis vertiginem significat. [Et sicut, qui corporaliter saltat; volubilitate membrorum se exercens, gyrum sibi salt ationis acquirit. D. Ambros. Serm. 80.] quem locum perperam Antonius Dadinus Syrum legit.

H

HABACVCH PROPHETA. Vide Disco. horus.

HABEO. pro debeo: [Subrogato in loco meo Episcopo, quod nondum, factum est, et spero, quod nec aliquando fieri haber. Anaft. in Exil. S. Martini Papquo. Habebat induere hominem. Victorinus lib. 1. aduersus Arium.] Phrasis quidem Graecorum, qui verbum e)/xw, pro habeo, et debco promiscue vsur. pant, hinc Nazianzenus inquit: [Habeo breuius loqui. Orat. 20.] vbi Habeo stat loco debeo. FR. verbum Habero sub praedicta significatione passim in Sacra Scriptura reperitur, vt: [Quid ergo habeo instae querelae, aut quid possum etc. 2. Reg. cap. 19.] id est, quid debeo, aut quid possum. [Simon habeo aliquid tibi dicere. Lucae cap. 7.] nempe, debeo tibi aliquid dicere [Quottidie morior per vestram gloriam fratres, quam habeo in Chisto Domino nostro. 1. Corinth. cap. 15.] hoc est, quam debeo in Christo etc. [Nihil habens dicere de vobis. ad Titum cap. 2. Dabo autem operam, et frequenter habere vos post obitum meum, vt horum memoriam facietis. 2. Petri cap. 1. Plura habens vobis scribere. epist. 2. D. Io: Multa habui tibi scribere. Eiufdem Io: epist. 3.] Sed re vera in huius. modi phrasibus intelligenda est dictio Necesse, vt in epist. Iudae ponitur explicite, hoc pacto, [Necesse habui scribere vobis.] De qua expressione saepe in nouo testamento. [Iesus autem dixit eis, non habent necesse iiae. Marth. cap. 14. Primus dixit villam emi, et necesse habeo exire. Luc. cap. 14. Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum vnum. Ibid. cap. 23 de. charitate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis. 1. Thessal. cap. 4. Et non necesse habetis, vt aliquis doceat vos. epist. prinia Io. cap. 2.] licet e conuerso, vt dixi in dict. Lebitum, quod aliquando dicitur, non solum respectu illius, qui habet soluere; sed etiam intelligitur respectu illius, qui ius habet exigendi; vnde Habeo, et Debeo promiscue, sed inusitate vnum pro alio vsurpatur.

HABIATICVS. Vide Abiaticus.

HABITVS PRAELATITIVS. Vide Vestes praelatitiae, Religiosus.

HACELDAMA. vox Chaldaea Kakeldam, id est, ager sanguinis. Matth. 27. Acta Apost. 1. FR. Andricomius in descriptione Hierosolymitanae Vrbis num. 216. Haceldama ait esse ad latum. australem Montis Sion, cuius longitudo est septuaginta duorum pedum, et latitudo quinquaginta, a Sancta Helena muro circumdatum, arcuatumque cum septem spiraculis, per quae sepeliuntur defunctorum Christianorum cadauera.

HAEC DIES, QVAM FECIT DOMINVS etc. versus, qui recitatur in officio paschali. Vide Versus.

HAEMORRHOIDES. Vide Exoche. Rbagas. Viscus.

HAEMORRHOISSA. Mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur, et a Christo Domino sanata est, de qua Maat. cap. 9. et Luc. cap. 8. et de eadem Eusebius lib. 7. hist. cap. 14. refert, quod cum esset difissima, et nobilissima femina ex Cquosarea Philippi oriunda; duasstatuas aereas eius sumptibus ob memoriam accepti beneficii erexerat,unam, scilicet, quae suam effigiem genuflexam, mani busque extensis in actu implorandi repraesentabat, et alteram lesu Christi stantis talari vesie, induti, atque eius dexteram ad eandem feminam


page 301, image: s333

porrigentis; ad basem autem Christi statuae herba quaedam nascebatur, quae ad fimbram vestimenti succrescens, ac pertingens virtutem acquirebat praedictum morbum sanandi; hanc narrationem idem Auctor vt oculatus testis refert apud Baronium An. 31. num. 75. Qua statua a Iuliano Apostata demolita, in eius loco suam posuit. Baron. An. 362. num. 158. Attamen in quadam M. Sograeca historia in Bibliotheca Regis Christianissimi asseruata, et a Francisco Combesis latinitate donata, ac Parisiis An. 1664. impressa habetur, quod Iulianus non suam essigiem; sed duas statuas louis, scilicet, et Veneris erererat, cum inscriptione. [Ioui omnium inspectori. Iulianus etc.] Narratur insuper ibidem, quod Hquomorrhoissa illa a Christo sanata Berenices vocabatur. FR Berenices eadem est, ac Veronica. Baron. An. 34. nu. 138. An autem Berenices nomen ex Ciuitate, quae multae sic appellatae sunt, vel nomen proprium erat, ambigiur; hoc tamen verum est, quod Bereniices sine ciuile siue proprium idem est, ac Beronica; quare Iosephus Hebraeus lib. 8. Antiq. Ind. cap. 8. inquit: [Beronica Ciuitas, quae in sinu aegyptiaco a Salomone aedificata ob commoditatem fabricae nauium. Asiongabar appellata fuit, non procul a Ciuitate Hellena.] Vnde satis constat Veronicam, Beronicam, et Berenicem esse idem nomen, et consequenter dubitari licet, an Haemorrhoissa a Redemptore liberata ipsamet fuerit, quae eidem crucem baiulanti sudorem, vt fertur, absterserat.

HAEREDIPETA. adiens hereditatem, sicut Romipeta adiens Romam. D. Hieron. de euit. suspect. contub. Vide Cretio.

HAEREDITAS. Vide Diatheca.

HAERESIS. error cum pertinacia, aliquando tamen vsurpatur in bonum sensum, sic Synesius per Haeresim Philosophiam intellexerat, et Constantinus Imper. vt Euseb lib. 5. hist. refeit, hoc vocabulo Christianam religionem appellauit, quam etiam Diuinam sectam Tertull. de pallio cap. vlt. vocauit, sed communiter in malam partem accipi solet. Vide Cacodoxia in dict. Orthodoxia. FR. quid sit Haeresis. Vide can. inter haeresim, et can. Haereticus. 24. quaest. 3.

HAERESIARCHA. Auctor alicuius sectae falsae. can. Haeresis. 24. quaest. 3.

HAERETICVS. FR. quem D. August. lib. 2. contra Cresconium cap. 3. et seqq. sic definit: [Haereticus est, qui non sequitur catholicam vnitatem. Schismaticus est, qui non amplectitur catholicam pacem.] Haereticus dicitur Tituban 5. Gloss. in can. aperte. . titubabat. 24. quaest. 1. et cap. in nostra. de procuratoribus. Item appellatur Alienigena, Vide suo loco. Vide Conscotinus. Item dicitur Heterodoxus. Vide Orthodoxus. qui in Spriritum Sanctum hquoreticalia asserit Pneumatoma: bus dicitur. Vide suo loco.

HAESITANTES. hquoretici. Vide Acephalus.

HAGA. locus conseptus ex germanico vocab. Hag. de quo Ekardus [correction of the printer; in the print Ekarcdus] in vita S. Galli. Itaque quoquiuocancur, qui originem huius dictionis a graeca, a)/ria, diest, Sancta, trahunt. FR. Ego tamen, aliter sensi in ea Apologia, quam in Hieronymum Brusonem italico idiomate scripsi, cuius titulus est: [Il valor Maltese difeso da Carlo Magri contro le calunnie di Girolamo Brusoni Romquo edita MDCLXVIII.] Vbi ad propositionem IV. . I. Turchi. dixeram, quod Tureque Scythique populi antea Agathyrsi vocabantur, et quod hinc Agi penes ipsos adhuc manet, titulus, nempe, praefecti in consepto feminarum libidim Turcarum Tyranni inseruientium; mdeque Thyrsi mutata, Y, in, V, lene Tursi, et corrupte postea Turcae dicti sint. Vide Nicephor. hist. lib. 2. cap. de Scythis. Potest tamen esse, quod tam conseptum, quam eius custos idem nomen habeat, sicut in dictione Bidillus dixi tam atrium, quam eius Custodem Bidellum appellari, sicut etiam, in dict. Bora sapra vidimas, instrumentum esse ad collum reorum positum; hinc tortorem, seu Lictorem italice B ium etiam appellari.

HAGIOGRAPHVS. agio/grafos2, (cuius antithesis est Apoeryphus) signdicat rectum, sanctumque Scripturae textum.

HAGIOMACHVS - Vide Iconomachus.

HALABARCHES. seu Alabarches. a(laba/rxhs2, apud Rufinum quam dictionem Eusebius Principem salis interpretatur; sed si hoc esset a(lia/rxas2; deberet scribi. Alii tamen Arabarches legunt, id est Arabum Princeps. Cuiacius vero lib. 1. obser. cap. 37. putat esse datii praepositum, etymologiam a dictione alaba trahens, scripturam significante, in qua rationes notabantur; hanc tamen opinionem reicit Fullerius lib. 1. miscel. Theolog. cap. 16. Nam dictio haec atramenti Principem denotat; imo nullibi legitur, Hebraeos cum Aegyptiis habuisse commercium pecudum, vt Cuiacius asserit, et continuae Nili inundationes talem commercium impediebant. FR. Differt Halauarches ab Arabarche. Halabarches enim Alexandriae magistratus erat, si Iosepho Iudaeo lib. 20. Antiquit. cap. 3. credendum est: vbi sic ait: [Fado autem successit Tiberius Alexander, eius Alexandri filius, qui Alabarchiae magistratum gessit.] quem Tacitus lib. 15. et 17. Equitem Romanum; sed natione Aegyptium, appellat. Item idem Iosephus eodem lib. cap. 5. inquit: [Eodemque tempore etiam Marianna dedignata Archelaum, migrauit in thalamum Demetrii primi in Alexandrinos Iudaeos, tam opibus, quam genere, et tum Alabarchique Magistratum gerentis, ex quo filium Agrippinum. genuit.] Ex quo liquet magnum, et extimabile fuisse hoc officium. Arabarchen, seu, vt alii legunt Anabarches Summus Sacerdos Templi dicebatur, vt idem Iosephus testatur, inquiens: [Nunc restat dicendum de vestitu tam reliquorum Sacerdotum, quos illi Chaneas vocant, quam Pontificis, quem Arabarchen nominant, sic summum Sacerdotem significantes, et primam de


page 302, image: s334

vulgo Sacerdotem etc. lib. 3. Antiq. cap. 8.] Item Arabaneth apud Hebraeos antiquos tunicam. Saccerdotalem denotabat: [Arabaneth. appellauit Moyses, nos autem a Babyloniis discentes, Hemsaneum vocamus; sic enim hquoc apud eos tunica nuncupatur. Ibidem.

HALIAEETVS. volatile ex specie accipitrum. [Haec sunt, quae de auibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam, et gryphem, et haliaeetum, et miluum, ac vulturem iuxta genus suum etc. Leuit. cap. 11.] FR. idem habetur in Deuter. nempe: [Omnes aues mundas comedite; immundas ne comedatis: aquilam, scilicet, et gryphem, et haliquoetum, ixion, et vulturem, ac miluum iuxta genus suum. cap. 14.] et est idem volucris, ac Nisus, de quo Virg. 1. Georg.

Apparet liquido sublimis in aere Nisus.

Hinc solet aliquando proponi hoc aenigma: [Regulares Teresiani non comedunt carnem nisi die veneris.] Vbi apparenter sensus esset, quod hi Religiosi numquam comedunt carnem, die veneris excepta; sed te vera sensus est, quod non comedant carnem Nisi auis in die veneris. Nomen igitur huius Nisi a Niso Megarensium Rege in hoc volatile fabulose mutato inditum, fuisse Ouid. lib. 8. Metamorph. ait:

Et modo factus auis, fuluis haliaeetus alis Et Thuanus in haliaeeti descriptione lib. 1. de re accipitraria inquit.

Forma eadem huic, lanioque eadem est, atque inter vtrumque.
Obscurum discrimen habet, quo quisque marinus,
Vel lanius dici possit. Quin saepe periti
Ambiguo peccant decepti lumina vultu;
Et nisi diuerso pastu gauderet vterque,
Saepe repertores artis turpissimus error
Argueret.

Sed Thuanus frustra in dubium reuocat huius volucris qualitatem, et nomen, dum Ouidius supra adductus ait fuisse nisum, sicut idem Naso lib. 13. Metamor. ait Diomedem Aetoliae Regem, et eius socios in Diomedeas aues, quas alio nomine heroidas vocant mutatos fuisse; sic a Niso Rege Nisum accipitrem dixit, quem etiam. Haliaeetum vocauit.

HALSBERGA. thorax, lorica, ex Saxonica dictione Hals, id est, collum, et Bergen, nempe, ocorpus, quia a collo vsque ad praecipuam corporis partem defendit, inuenitur hoc vocab. in Caroli Magni constitutionibus. Itali Vsbergo appellant. Vide Clibanum.

HAMA. Vide Ama.

HAMARTIGENIA; sie appellauit eius Apologiam in Marcionem Prudentius; vocabulum quidem graecum est a(martigen/eia, id est, peccatorum origo; nam Marcionislae duos Deos bonum, scilicet, vnum, et malum alterum; actiones rectas illum, et huncmalas causantes asserebant; ideo Prudentius hunc falsum malorum Deum inueniri negans, eius proinde im pugnationem Hamartigeniam intitulauit.

HAMVLA. Vide Ama.

HANC IGITVR OBLATIONEM etc. Vide Canon Missae.

HANNAPVS. incensi nauicula. [Incensaria argentea auro parata quatuor, hannapi argentei superaurati tredecim. In vita Sancti Gilberti Abb. 18. Feb.] Eius Synonima. Vide in dict Nauicula.

HANNIPA. vas. [Vas, quod hannipa nominatur. In vita S. Valburgis Virg. 25. Febr.

HARACIVM. grex, seu stabulum equorum sobolis causa detentorum, ex gallieo vocabulo Haras, quod Itali Razza appellant. [Sciatis me regia largitione concessisse Poncio Abbati Cluniacensi, eiusdemque successoribus Abbatibus, et Monachis Cluniacensibus totam decimam. haracii, Priuileg. Henrici I. in Biblioth. Cluniacen.

HARMISCARA. in legibus Longobardorum obscurum vocabulum: denotat tamen coercitionem, qua reus infamis habebatur: fortasse ex theutonico vocabulo Har, id est, honor, et Schade, nempe, damnum, vel quorumna. FR. Melitenses Har vocant dedecus; forsan ex arabico vocabulo ad Italos translato Mashhara, quo illi scurram, et hi ludibtium bacchanale intelligunt:||: Alii tamen Harniscaram legunt.

HARMONIA. Vide Tonus.

HARNASCA. armatura, germanicum Harnasch. In Diplomatibus Caroli Magni.

HARVSPEX. Vide Hydromantia.

HASTA. Vide Siromastes.

HASTARIVM. locus, vbi bona subhastabantur. Hinc de Idolis, quae sub asta vendebantur Paganis, Tertullianus scribit: [Quos in haslario vectigales habetis. Apolog. cap. 13.

HASTILLA. hastula, diminutiuum ab hasta: [Quando enim venit ad eam Flias, illa colligebat hastellas. Chrysost. hom. 40. in cap. 23. Matth.] ramunculos, assulas, stirpes, et frutices intelligit.

HASTILVDIVM. Vide Torneamentum.

HASTVLA. extensorum mensura. [Hastulas vinearum numero quatuor. D. Gregor. in Regist. lib. 8. epist. 63.] In aliquibus tamen eius Codicibus Iastulas legitur.

HAVBERTICVM, feudi genus, quod vassallis concedebatur cum obligatione militandi loricate, quae lorica a Gallis Haubert dicitur.

HAVERI. FR. possessiones. Item officiales in. Ciuitate Bononiensi. Bullar. Casinen. tom. 2. constit. 320. et 330.

HEBDOMAS. et Hebdomada. Graece e(bdoma\s2. FR. per hanc tamen dictionem nedum spatium septem dierum; sed septem annorum in Sacra Scriptura, et in iure canonico intelligitur; ita in Genes. cap. 29. postquam Iacob pro Rachelis desiderio Labano eius patri septem annis ex pacto inseruierat, quibus transactis instante


page 303, image: s335

Iacob, vt Laban conuentionis pactum adimpleret; ait Laban: [Imple hebdomadam dierum huius copulae, et hanc quoque dabo tibi pro opere, quo seruiturus es mihi septem annis aliis. Acquieuit placito, et hebdomada transacta, Rachel duxit vxorem.] et Leuit. cap. 25. [Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quae simul faciunt annos quadraginta nouem etc.] Sic etiam euangelicus Propheta Daniel tempus veri Messiae commonstrauit, dicens: [Scito ergo, et animaduerte; ab exitu sermonis, vt iterum aedificetur Ierusalem vsque ad Christum Ducem hebdomadas septem, et hebdomadae sexaginta duae erunt etc.] Canones quoque pro hebdomada aliquando septem annos intelligunt. [Ad imitationem namque illius dominicae sententiae Dauid de adulterio, et homicidio reprehensus, vnius hebdomadae ieiunium in satisfactionem admissi sceleris Deo legitur obtulisse. Hinc etiam ecclesiastica consuetudine est vsurpatum, vt maiorum criminum poenitentia septem annorum spatio concludatur. Gratian. post can. Hoc ipsum 33. quaest, 2.] septem heb domadae plenae spatium est a septuagesima vsque ad Pascha. can statuimus. dist. 4.:||: Aliquando hae dictio Hebdomada Dominicam significat, vt in Kalendario MS. apud S. Genouefae Parisiense Monasterium seruato habetur.

HEBDOMADA CRVCIS. Vide Crucis hebdomada.

HEBDOMADA DE EXCEPTO. FR. sic in ritu Ambrosiano appellatur vltima hebdomada Aduentus; quia in ea excluditur omne aliud officium.

HEBDOMADA MAIOR, id est, vltima quadragesimae Constitut. Apostol. lib. 8. constit. 39. Chrysost. homil. 30. in cap. 10. Genes. Maior dicitur ex pluribus causis; in ea enim magis specialiter Passio Domini nostri memoratur; maius, seu longius officium in hac hebdomada celebrabatur, et arctius ieiunabatur. [Per sex dies ipsius Paschatis omnes populi in siccorum esu perseuerant, pane, inquam, et aqua, et sale tunc vtentes ad vesperas. Epiphan. lib. 1. contra Haereses.] Ideo Hebdomadam Sanctam, et panosam appellat Durandus. lib. 6. cap. 67. quae maxime colitur ab Orientalibus Christianis; imo Aethiopes, et precipue nobiles per totam hanc hebdomadam lugubres vestes deferre, parum loqui, ac raro e domo exire solent. Godign. lib. 1. cap. 19. Dicitur etiam Hebdomada indulgentiae. Gemin. lib. 3. cap. 71. quia in ea reconciliabantur publici poenitentes. Item Hebdomadam vltimam eam appellauit Ambrosius epist. 33. in cuius ritu dicitur quoque Authentica. Vide Lamentationis dies. Item in eius triduo relinquitur capitulum ad horas. Vide Capitulum.

HEBDOMADARIVS. dicitur ille, ad quem spectat in Choro officium in ea hebdomada ordinare. Antiquitus Cardinales Episcopi Hebdomadarii dicebantur. Vide Cardinalis.

HEBIONITAE FR. Haeretici. [Hebionitae ab Hebione dict. siue a paupertate: Christum enim per prouectum solum virum iustum putant effectum. Vnde competenter Hebionitae pro paupertate intelligentiae appellati sunt. Hi enim Iudaei sunt, et ita tenent Euangelium, vt legem carnaliter seruent, aduersus quos Apostolus ad Galatas scribens inuehitur. Photiniani a Photino Gallograeciae Smyrnae Episcopo nuncupati, qui Hebionitarum haeresim suscitans, asseruit Christum ex Maria per Ioseph nuptiali coitu fuisse conceptum. 24. quaest. 3. can. quidam. Hebiones Haeretici dicti pauperes propter paupertatis intelligentiam, putantes Christum solum hominem. Otho Episcop. Frising. in chron. lib. 3. cap. 21.] Vide Ebionaei.

HEBRAEVS. Vide Cidaris in dict. Mitra. Coelicolae. Colentes. Dominicida. Dosithei. Ephemereuta. Ephod. Esseni. Genitei. Gheth. Hebionitae. Hemerobaptistae. Herodiani. In capillo. Lautia. Macabaei. Manus. Metempsychi. Nathinei. in dict. Subdiaconus. Nazareus. Neomenis. Nohestan. Nudipedalia-Palaestini. Pharisaeus. Philistaei. Phylacterium. Rechabiti. Recutiti. Sabbatum. Sabbatum recutitum Sabbatarii. Sabbatum Enoch. Sabbati iter. Sadducaeus. Samareus. Sanhedrim. Scenopegia. Scriba. Selab. Siclus. Sollemnitas. Spathister. Synedrus. Talentum. Talmud. Targum. Quare includi iubentur Hebraei in hebdomada maiori. Vide Lamentationis dies.

HEBRAEVS SACERDOS. Vide Lanista. Hebraeorum menses. Vide Menses Hebraeorum.

HECATONTARCHVS e(kato/ntarxos2, centurio, quo vocabulo vsus est Balsamon in can. 6. in Trull. ad exprimendos senes quosdam, qui in arte diabolica ceteros instruebant, quosque Primicerios, et Pseudotheos appellat, id est, Deos mendaces.

HEDERA. planta. Vide Helix. Habet virtutem praeseruandi a vertiginis capitis morbo. Vide Helucus. Vitem dare.

HEGIRA. sic fugam Mahometi pseudoprophetae appellant eius sequaces, quando, scilicet, ex Ciuitate Mecchae expulsus fuerat, vbi eius perfidam sectam coeperat seminare, ex qua Hegira, siue fuga Mahometani suam Aeram numerant, sicut nos a Natiuitate Christi calculamus. Fugae autem haec successerat 16. Iulii anno nostrae redemptionis 622. die veneris, quem ipsi sollemnizant, sicut nos Dominicam diem feriamus.

HEGVMENVS. h(gou/menos2, id est conductor; sed inter ecclesiasticos Scriptores Abbatem Monasterii denotat. [Theodorus Hegumenus Studii. Paul. Diacon.] vbi dictio Studii significat quoddam Monasterium, ita appellatum, quorum Monachi Studita dicebantur, vt suo loco dicemus. [Scilicet, Pardum hegumenum Beati Sabae. anast. biblioth. in Adriano.

HEGVMENARCHIVM. Abbatia primaria apud eundem Anast. Biblioth.

HELENA MATER CONSTANTINI


page 304, image: s336

IMPERATORIS. Vide Stabularia. Quomodo inuenerit Crucem Domini. Vide Aqua benedicta.

HELEPOLIS. bellicum instrumentum ad expu gnanda inimicorum moenia: etymon graecum e(le/poles2, quo vocabulo metaphorice vtitur Philo Hebraeus in tractatu, cuius titulus est Quid vir bonus etc. ad exprimendam eloquentiae vim animorum debellaticem; sic inquiens: [Sunt enim ista helepoles quaedam animorum imbecillium, nec bene recta ratione confit. matorum.

HELIOCAMINVS. vox graco-latina, caminus, per quem sol ingreditur. FR. Plinius epist. 17. lib. 2. ad Gallum de sua Laurentina Villa scribens, ait: [Amores mei reuera amores ipse posui. In hac heliocaminus quidem, alia xystum, alia mare, vtraque solem etc.] Quo vocabulo vsus est Vlpianns in. si arborem ff. de seruit. vrban. praed. solaris fornax a Buaeo in priorib. annotat. in Pandect. interpretatur.

HELIX. pampinum vitis ex graeco e(/lic. [Deligans ad vineam pullum suum, et ad helicem pullum asinae suae. Genes. cap. 49.] iuxta versionem graecam, vbi nonnulli huius linguae imperiti perperam Ilicem verterunt. FR. Plinius tamen lib. 16. cap. 34. ait esse hederae genus; sed ita appellatum, ex similitudine pampini vitis; sic etiam Theophrastus lib. 1. hist. plantarum cap. 16. de variis haedarae speciebus loquens, ait: [Folia vero pluribus ipsa quoque differentiis inter se distare videntur: quippe, cum arborum aliis ampla sint, vt viti, fico, plantano etc. [Vbi ma nifeste videtur, quod species haec hederae folia similia pampinis vitis obtineat.

HELVCVS. capitis obtusio, seu vertigo. [Liberum eundem apud Aegyptios Osirim. Harpocration industria hederatum argumentatur, quod hederae natura sit cerebrum ab heluco defensare. Tertull. de corona milit. cap. 7.] Vide Scotoma. Scetomaticus.

HELVIDIANI. FR. Haeretici, ab Heluidio haeresiarcha, qui blasphemabat alios filios Mariam Virginem ex Iosepho eius sponso suscepisse. 24. quaest. 3. can. 39. Et D. Hieron. adu. Heluid.

HEMEROBAPTISTAE. secta iudaica, ita appellata, quia tales sequaces quottidie se lauabant ad sanctitatem acquirendam, (qui error penes Mahometanos viget.) Imo hominem viuere non posse asserebant absque quottidiano lauacro, vt de eisdem refert Sanctus Epiphanius; hi namque fuere, qui Christi Discipulos inlotis manibus panem manducare exprobrabant. Vide Baronium in appar. num. 14. et ann. 33. nu. 14. Nomen vero hoc graecum est h(merobaptisth/s2, id est, qui quottidie lauatur.

HEMERODROMVS. quottidianus cursor, graecum vocabulum h(merodro/mos2. [Et ad eum quidam mittunt ex iis, qui apud ipsos hemerodromi vocantur. In vita S. Nili Abb.

HEMSANEVM. Vide Halabarches.

HEMICYCLVS. Vide Tribana.

HEMIOLIA. FR. exactio sesculpa ratione vsurae. can. quoniam multi. dist. 47.

HEMITRITAEVS. qui febri tertiana laborat; graeca tamen dictio h(mitri/ths2, proprie senuternarium significat; nam tertiana in quolibet triduo accedit, id est, ex tribus diebus duae extremae sunt liberae, secus vero intermediatrix dies. [Nemo supra vnam febrem cupit adhibere peiorem ne incipiat hemittitaeo insanabili labore. S. Cyprde Sing. Cler. cap. 6.

HENERGVMENVS. Vide Energumenus.

HENERICIANI. et Henriciani. FR. Haeretici sumoniaci Henrici Imp. sequaces, illius nempe, qui Sanctum Gregorium Papam VII. persecutus est, et Wibertum, seu Gubertum Antipapam, de quo Baron An. 1080. num. 21. intrudere in papatum conatus est. [Henricianos vero penitus, penitusque, nisi post magnam demum conuersionem, et poenitentiam reprobauit. In vita S. Anselmi Lucensis Episc. a Luca VVadingo in lucem edita, et comentariis illustrata 38.] Inter alios Henrici errorex, asserebat, quod quando dixerat Petro Christus Dominus pasce oue. meas; tunc Reges exceperit. Blond. decad. 2. lib. 3.

HEPTALISMVS. sic legitur apud Petrum Chrysol. in serm. 134. de S. Felicitate inquiens: [Beata, quae non solum pro lege patitur; sed ipsius legis heptalismum meruit Mater Sancta generate:] sed Heptalychnum legendum ex graeco vocabulo e(pta/luxnos2: sic enim septem lucernarum candelabrum, de quo Exod. cap. 25. appellauit Nazianzenus, ad quod alludens Chrysologus, ei septem Felicitatis filios comparat. Sanctus vero Irenaeus idem antiqui testam enti candelabrum e(pta/mucon denominauit, id est, septem myxis, sicut enim dicimus Dimyxos, Diomyxos, Trimyxos, Polymyxos; sic etiam Heptamyxos dicendum. [Vbique enim Ecclesia praedicat veritatem, et hoc est heptamyxis lucerna Christi, baiulans lumen. S. Irenaeus lib. 5.

HEPTALYCHNVM. et HEPTAMYXIS, Vide Heptalismus.

HEPTATEVCHVM. Vide sequentem dictionem.

HEPTATICVM. [In septuagesima Paschae ponunt heptaticum vsque in quintam decimam diem ante Pascha. Ord. Rom. Idem vocabulum reperitur in vita S. Gregorii Magni, id est, [Scripsit praeterea super Prouerbia, super Cantica, de Prophetis, de libris Regum, de Heptatico.] Sed rectius Heptateuchum dicendum est ex graeco vocab. e(ptateu=xon, quold septem volumina significat; nam Pentateuchum dicuntur quinque Moysis libri, quibus additis Iosue, et Iudicum, tunc, heptatenchum, id est, septem libri appellantur. Quare de eodem ritu, quo Romanus Ordo supra, Micrologus agens correctius, sic inquit: [In Septuagesima heptateuchum incipiunt. De Eccles. Obseru. cap. 47.] Vide Glossam in can. qualiter. 7. quaest. 1. . heptateuchi. FR. Probatur insuper, quod textus Ioannis Diaconi in


page 305, image: s337

vita S. Gregorii fuisset a Libratiis deprauatus; quia non de Heptatico; sed de Heptateucho composuerat Gregorius; nam tractatum ab eius successore Stephano II. Cantorum Scholae donatum fuisse habetur. [Reuerentiam B. Gregorii Praedecessoris sui prae oculis cordis habens, tribuit idem Summus Pontifex in hospitali ipsius B. Gregorii in proticu B. Petri Apost. sermonum librum vnum, et in schola Cantorum, quae pridem Orphanotrophium vocabatur, Heptateuchum. Gulielm. Biblioth. apud Torrig de Cryp. Vatican. secunda impress. pag 189.

HERACLITAE. FR. Haeretici ab Heraclio seducti, qui nimis superstitiose coelibatum colebant; nam coniugium esse malum asserebant; negabant insuper infantes posse cum baptismo reguum aeternum consequi. 24. quaest. 3. can. 39.

HERA DIANA. Vide Noctiluca.

HERBILIA. pisum, legumen. [Pis, quod rustici Herbiliam vocant, ex aduentus sui tempore per singulos annos sponte nascitur. In Vita S. Columbani. Abb.

HERCEIA. famula, ex graeco vocabulo e(/rkeios2 quod familiarem, et domesticum denotat. Aliqui tamen Sterceiam legunt. Vide Sterceia. Tertullian. aduersus Valentinian inquit. [Quare enim non et quinquaginta, et centum procreantur? Quare non et Herceiae, et Syntrophi nominantur?

HERCVLIS COGNOMENTVM. Vide Seytalo-sagitti-pelliger.

HEREMIA. eremus, solitudo, desertum, graeca vox e)rhmi/a. [Lassati sumus iniquitatis in via, et perditonis, et ambulauimus heremias difficiles; viam autem Domini ignorauimus Lucifer Caralitan. lib. 1. ad Constant. Imp.] Verba enim sunt Sapientiae cap. 5. nempe: [Lassati sumus in via iniquitatis, et perditionis, et ambulauimus vias difficiles; viam autem Domini ignorauimus.] Vide Eremus.

HERIBANNVS. ex theutonicis dictionibus Here, nempe, exercitus, et Bannus, id est, acclamatio, saepe de hoc vocabulo in canonibus. [Ideo non videtur mihi iustum esse, vt heribannum soluere debeant, qui non alibi fuerunt, nisi vbi ipse Imperator praecepit. Einhard. epist. 22] FR. Heri-bannus potius ex Heri, id est, Domini, et Bannus, seu Bandus signum, et vexillum signi ficat; nam Heribannus impositionem domini, teu Principis quotannis illi a vasallis soluendam denotat, quae vulgariter Caput solidum dicitur. 1. Heribannus. eodem tit. Sed pro poena sumitur in l. Quicumque liber homo. de exercitalibus. Vide Heribergo. Galli tamen adhuc ex antiquis Franconibus hoc vocabulum retinent, aliquando variant Arriereban pronuntiando, apud quos significat, quod vniuersi ad bellum incedere debent.

HERIBERGIVM. FR. castrense tabernaculum, seu tentorum, ex theutonicis vocibus Heir, quae aciem, et Bergen diuersorium signifcant. Vbi enim legimus in Cantica cap. 1. [Sicut tabernacula Cedar] Gulielmus Abbas in eiusdem Canticae praefatione [Sicut heriberga Cedar] vertit.

HERIBERGO. FR. Verbum, hospitor, diuersor: [Nec pro heribergare, nec pro alio banno heribannum Comes exactare praesumat. In capitulis Caroli Magni lib. 3. cap. 68.

HERISILITIVM. genus poenae in profugos milites, exercitium relinquentes. Vox quidem germanica Herisiliez armorum depositionem significans, de qua fit saepe mentio in legibus Longobar.

HERISTALLVS. FR. locus, in quo castrametatur exercitus, ex Heir, id est, exercitus, et Stal mansio germanicae voces. Hinc Perdebonensis ille Monachus in Vita Caroli Magi ceclnit lib. 1.

Nomen Heristalli dederat, cui barbara lingua etc.

HERLININVS MILES, hoc vocabulo ex contemptu Aulicos appellauit Petrus Blesensis, quia magis cum poculo in manu, quam cum gladio dimicant, sic inquiens: [Nunc autem sunt Martyres saeculi, mundi professores, discipuli curiae, herlinini milites; per multas si quidem tribulationes intrant iusti in regnum coelorum; hi autem per multas tribulationes promerentur infernum. epist. 14.] seu potius ita denominati ad cuiusdam Herlinini nomine Angli similitudinem, qui aeuo eiusdem Blesensis exstitit, et cum esset exercitus in Sarracenos Ductor; sed parum in arte militari peritus, in ea acie vna cum eius sequacibus trucidatus succubuit, quod ita incautis aulicis post longos, et laboriosos seruitutis conflictus euenire inquit Blesensis.

HERMA. Herman, seu Hermes. FR. latine Mars. Est inter duos purpura, et eruditione Eminentissimos ingens quaestio Baronium, scilicet, et Bellarminum; hic enim de Scriptoribus Ecclesiasticis in primo christiano saeculo florentibus, tit. de auctore libri, qui Pastor inscribitur, ait. [Quis autem iste Herman fuerit non parua quaestio est.] Atque eundem fuisse Baronius ad An. 159. num. 6. quem Paulus in epist. ad romanos salutasse ex auctoritate Origenis, Eusebii, Hieronymi, et aliorum contendit. Contra vero Bellarminus, cui non videtur fieri posse, vt Hermes frater Pii Pontificis ille sit, quem Apostolus ad Rom. scribens salutari iusserat; nam inter illam salutationem, et Pontificatum Pii intercedunt ad minus anni centum: insuper quando Hermes ab Apostolo salutatus fuerat, non erat infans; sed prouectae aetatis. Ergo diuersus est Hermes ab apostolo nominatus, ab Hermete Pii fratre asserto libri Pastoris auctore. Sed reuerentia amborum Praestantissimorum contendentium, dicere audeam, quod vterque sibi contradicat. Baronius enim affirmans eundem esse Hermetem, quem salutauerat


page 306, image: s338

Paulus, eodem loco ex libro gestorum Pontificum fratrem Pii Papae fuisse asserit; hinc manifeste ex oppositione Bellarmini supra adducta duos, et non vnum Hermetem fuisse conuincitur. E contra Bcllarminus qui auctoritate Damasi de Gestis Pontificum vtitur ad affirmandum Hermetem iuniorem fuisse Pii fratrem; in eodem deinde eius de Scriptoribus Ecclesiasticis libro ad An. 367. in Damaso Papa negat illum librum de vitio Pontificum a Damaso fuisse compositum, sic inquiens. [Tribuitur S. Damaso liber de vitis Pontificum, qui exstat in tomo primo Conciliorum; sed liber ille est Anastasii Bibliothecarii, non Damasi, vt notum est.] Igitur liber de vitis Pontificum, dum non est illius Papae, non esset proinde tantae auctocitatis, ac multo magis, quia non constat ex einsdem Pontificis Pii confessione Hermetem eius fratrem fuisse Pro qua re sciendum est, quod tempore eiusdem Pontificis Pii inter Romanam Ecclesiam, et nonnullas alias vertebat quaestio; An in Dominica celebrandum esset Resurrectionis Pascha. Pontifex autem Pius pro Apoftolica traditione instabat, quod, nempe, a D. Petro celebrari Pascha in Dominica stabilitum fuerat, vt ex eodem Baronio An. 58. num. 82. et seqq. et An. 159. num. 1. et seqq. et lib. 7. Constit. apost. cap. 37 apparet. Scripsit igitur his verbis Pius apud Gratian. De consecrat. dist. 3. can. 20. vbi talis titulus habetur. [Pius Papa IX. a Petro Apost. in primo capitulo suarum decretalium.] 9quod iuxta seriem Pontificum a Baronio traditam legendum est Pius Papa X. a Petro etc.) cuius rescriptum talis est. [Nosse volumus, quod Pascha Domini tantum die dominico annuis temporibus sit celebrandum. istis enim temporibus Hermes Doctor fidei, et scripturae effulsit inter nos. Et licet nos idem Pascha praedicto die celebremus; quia tamen inde quidam dubitabant, ad corroborandas animas corum, eidem Hermeti Angelus Domini apparuit in habitu Pastoris, et praecepit ei, vt Pascha Domini die dominico ab omnibus celebraretur: vnde et nos apostolica auctoritate instituimus, omnes eadem seruare debere, nec debetis a capite quoque modo discedere.] Quae epistola registrata etiam reperitur im 1. tom. Concilio rum. Igitur si Hermes fuisset frater Pii, idem Pontifex de hac cius consanguinitate in ea decretali apistola mentionem fecisset. De hoc Hermete Pastore plura, et erudite congerit Labbe de Scriptoribus Ecclesiasticis pag. mihi 429. et seqq. Item in Addenda pag. 791. Sed bona venia omnium tam Eminentissimorum Auctorum, quisnam fuerit iste Hermes, (cui agnomen vt Baronius. An. 159. num. 8. Pastoris fuisse putat) vnusquisque eorum anceps defectu verae historiae redditur. At si illum recte internoscere quis desideret, legat in 2. tomo Mombritii, vbi agit de Sancto Petro ad Vin cula, et ibi inueniet istum Hermetem virum insignem ex idolatra ab Alexandro Papa ad fidem conuersum, et quomodo illi prima vice Angelus Domini apparuit, ac alia de eo lectu digna ibidem. Coeterum allqua etiam de hoc Pastore adiecimus in nostro Transtyberi illustrato ad notitiam sextam italice exarato.

HERMAPHRODITVS. FR. an testis esse possit. Vide glossam in can. si testes. 4. quaest. 2. et 3. . Hermaphroditus.

HERMINIVM. FR. mustellina pellis, quae vulgo Armellino appellatur. [Mille vero nobilissimis iuuenibus comitatus est, qui omnes herminio induti, fercula cum ipso ministrabant. Guelfndus lib. 9. cap. 13.

HERMODITIVM. Vide Eremodicium.

HERMOGENIANI. FR. Haeretici, quorum seductor fuerat Hermogenes: [Hermogeniani ab Hermogene quodam vocati, qui materiam, non naturam introducens: Deo non naturae eam comparauit, matremque elementorum Ideam asseruit, quos Apostolus improbat elementis seruientes 24. quaest. 3. can. quoniam autem.] Sed si D. Paulus contra eos scripsit, non est intelligendus Hermogenes ille, quem Baron. exstitisse ait Anno 170. Verum potius illum Hermogenem Magum fuisse credendum est, de quo idem Baron. An. 44. n. 2

HERNESIVM. germanica vox Harnisch, seu potius italica Arnese armaturam in vtroque idionate significans. [Monachus non habeat hernesium. Matth. Paris. in vitis Abb.] Sed italice Arnese denotattam armaturam, quam aliud corporis indumentum, et metaphorice pro domi supellectilibus etiam accipitur, vnde de eo, qui compte instructam habet domum; dicere solent itali: [La casa di colui sta bene in arnese.] Ex gallico vocab. Harnois.

HERNIAE. Vide Gutturnosus. Ramex.

HERO. heronis. FR. In hoc vocabulo errore lapsi sunt Calepinus in dict. Pero, Ioseph Laurentius in eius Amalthea Onomast. in ead. dict. et alii, Budaeum sequentes, per quem etiam varii Antiquorum Codices alterati sunt in hac dictione, vt inferius ostendemus; ita vt contra hanc dictionem alterantes iure his verbis insurgat Adrianus Turnebus lib. 24. Aduersar. cap. 2. inquies: [Hic me assertorem veterum librorum auctoritatis, et vindicem contra primarios homines. ipsaque literarum culmina praestare non verebor etc.] Hoc itaque vocabulum, nedum apud Profanos; sed etiam penes Sacros Scriptores reperitur, quod defectu intelligentiae diuersimode corruptum fuit. Apud Plinium in primis lib. 36. hist. natural. cap. 14. vbi de magnifico Dianae Ephesinae Templo agens, inter alia, haec ait: [Summa miracula epistylia tantae molis attolli potuisse, id consecutus est beronibus harena plenis, molli puluino, super capita columnarum exaggerato paulatim exinaniens ab imo etc.] Sed libariorum incuria litteram b. pro, b. tran scripserunt. Budaeus tamen in eius Annotat.


page 307, image: s339

in pandect. mendose B, in P, mutauit, et Peronibus male correxerat, ea ratione motus, quia Pera saccum significat, vnde Perones saccos intelligi putat; nam de saccis harena plenis videtur loqui Plinius in textu praeallegato: vnde recentiores pliniani Codices ex consilio Budaei Peronibus mendose retinent; sed in antiquis Codicibus ex testimonio Turnebi, Cuiacii, Iacobi Dalecampii, et ipsius Budaei loc. cit. ac aliorum Eronibus, et Heronibus reperiebatur. Item in M. Vitruuii textu lib. 5. cap. 12. etiam Amanuensium negligentia Meronibus pro Heronibus reperitur, ita in Codice Venetiis per Ioannem de Tridino, alias Tacuino de Anno 1551. impresso habetur, nempe: [In quibus autem locis puluis non nascitur, his rationibus erit faciendum, vti arcae duplices relatis tabulis, et cathenis colligatae in loco, qui finitus erit, constituantur; et inter destinatas creta, et meronibus ex vlua palustri factis calcetur. Cum ita bene calcatum, et quam densissime fuerit, tunc cocleis etc.] Sic etiam habet italicus Codex Venetiis per Franciscum Lutium Durantinum de Anno 1535. impressus: nempe: [E tra le ordinate tauole la creta con li meroni di herba palustre fatti sia calcata etc.] Item in editione latina Argentoratensi de Anno 1550. eodem modo: [Et inter destinatas creta meronibus etc.] Eodemque pacto in textu latino Veneto per Franciscum Senensem, et Crugher Germanum Anno 1567. impresso Meronibus habetur. At Veneta italica editio per Gotardum de Ponte Anno 1521. ex opinione Budaeana Peronibus habet; vbi Glossator omnes rationes Budaei pro hac versione asserit. item in l. in nauem. ff. locati. habentur haec verba. [Quod si separatim tabulis, aut heronibus, aut in alia cuppa clausum vniuscuiusque triticum fuisset.] Sic in impressione Parisiensi primo per Sebastianum Niuellum, et postmodum Venetiis 1584. sub signo Aquilae renouantis; sed ibidem in textu Veneto apud Iuntas 1598. excuso ex opinione Budaei Peronibus mendose habetur. Pero autem non saccum; sed calceum rusticum significat, in quo sensu vsus est Iuuenalis Satyr. 14. inquiens.

Nil vetitum fecisse volet, quem non pudet alto.
Per glaciem peronetegi, qui summouet Euros
Pellibus inuenti, peregria, ignorataque nobis.

Et pro tibialibus vsus est Virgilius Aeneid. 7. sic canens:

--- Crurum tegit altera pero

Peronatus arator. Persius. Item Pero genus nauigii apud Festum; vnde Myoparo piraticum. Concludendum ergo est cum Turnebo loc. cit. quod in Plinii, Vitruuii, atque Pandectarum supra allegatis textibus, non Beronibus, siue Meronibus, aut Peronibus; sed Heronibus restituendum sit; ait enim Turnebus: [Herones autem accipio texta quaedam storiarum, et tegetum more, in quibus interdum pauperes dormiebant, et fruges reponebantur; sed et vasa sic viminea vocabantur, tegetibus similia, et cophinis; fo/rmei a Graecis dicuntur. Haec obsignabimus testimonio interpretis Terentiani in Prologo Phormionis; cuius haec verba sunt: Phormio non a formula; sed a phormione dicitur sparteo, quem nos Heronem dicimus triuialiter, et pro consuetudine.] De quo vocabuli vsu etiam penes Sacros Scriptores reperitur. Mombritius enim in passione S. Theodosiae Virg. et Mart. sic habet: [Post haec ait Praeses; rebellem Virginem in angustiam heronem coarctate, et eius collo grauissimum saxum alligate, eamque in mari proicite:] Sed Vincentius Belouacensis in Speculo histor. lib. 12. cap. 48. corrigit: In angustam heronem. Ac tandem vterque corrigitur ex antiquissimo M. S. in Bibliotheca Vallicellana asseruato tom. 9. pag. 66. a tergo; nam hoc vocabulum non in feminino; sed in masculino genere ponit, hoc pacto. [Et rebellem Virginem, qnia nobis contumax fuit, in angusto herone coarctate, et saxum ei grauissimum ligate etc.

HERODIADES. pro Hera Diana. Vide Noctiluca.

HERODIANI. vna ex Hebraeorum sectis, qui Herodem Messiam existimabant, ex eo quia tunc temporis ablatum est sceptrum de Iuda etc. inxta Iacobi prophetiam Genes. cap. 49. Nam Herodes, qui intrusus fuerat in iudaicum regnum, alienigena erat; sed D. Hieronymus hanc assertionem refellit, inquiens: [Quidam Latinorum ridicule Herodianos putant, qui Herodem Christum esse credebant, quod nusquam omnino legimus. In cap. 2. Matth.] Aliqui tamen putant Herodianos appellatos fuisse, quia de Herodis familia erant. Alii dixere ita esse denominatos, quia celebrabant annualem Herodis diem; sed magis consona Damasceni opinio videtur, qui existimat Herodianos ex inde dici, quia ad Herodis complacentiam Romanis soluebant tributum, quod verisimilius apparet, dum hi cum Pharisaeis ad Christum accesserant, interrogantes, an liceat date tributum Caesari; haec ergo habet Damascenus de haeresib. [Herodis milites, seu quos illudentes Pharisaei, quia Romanis tributa soluebant. Herodianos vocabant, et non diuino cultu deditos.] Hinc refellitur Philastrii opinio, qui putauit Herodianos illos fuisse, qui alium Herodem ab Angelo percussum, vt in Act. Apost. cap. 12. dicitur, pro Messia habuerunt. FR. In quodam Hebraeorum libro Gemera appellato, in capite Silluab Haken, legitur Herodianos graecos fuisse, et ab Herode ex deserto conductos, cuius verba latine sic sonant. [Herodes Rex adduxit secum Graecos ex deserto, et educauit eos in terra habitata, et fecerunt sectam, vocatique sunt Herodiani.] Qui etiam a loco, vbi amoti fuerant Dosiothaei, et Dorsiani dicebantur, de


page 308, image: s340

quibus suo loco dictum fuit.

HERODION. et Herodius, auis: [Haec sunt, quae de auibus comedere non debetis etc. herodionem etc. Leuit. cap. 11. Immundas non comedatis etc. herodium etc. Deuter. cap. 14. Penna struthionis similis est pennis herodii, et accipitris. Iob. 39. Herodii domus dux est eorum etc psalm. 103.] graeca vox e(rwdio/s2, vbi Suidas Ciconiam exponit, aut aliquid simile; ait enim; herodium quasi e(lw/dion, id est, palustrem dictum fuisse. D. Augustinus fulicam esse credidit, Theo doretus ardeolam, Ambrosius sturnum, Hieron, miluum. FR. Vbi in vuigata psal. 103. legitur Herodi domus, Hieronymus vertit Miluo abietes. Paraphasis Chaldaica Ciconiae caendidae abietes habet. At in sensu Hieronymi adhuc difficultatis nodus indissolubilis est, quia cap. 11. leuitici, et cap. 14. Deuteron. supra adductis, vbi ad vescendum Herodion prohibetur, etiam specialiter Miluus interdicitur; quare frustraneum videretur bis in quolibet supradicto capite eandem auem specificare. Contra tamen Diuum Augustimun, augustinus alter Steuchus Egubinus in interpretatione dicti psalm. 103. ait: [Hebraei magis ciconiam sentiunt: D. Augustinus pro herodio vertit fulicam, cum fulica sit, vt idem ait, auis marina, non amans arbores; sed abietes arbores sunt altissimae etc.] de hac volucre mentionem facit Homerus. Iliad. 10. inquiens, ex versione Budaei.

His autem prosperum misit Erodium prope viam
Pallas Minerus.

Spondanus vero legit.

His autem faustam misit Ardeolam prope viam
Pallas Minerua.

Et in eius Commento subiungit: [Cum hanc autem mittat Minetua, potest facile colligi eam sacram Mineruae existimatam a Poeta, quod et Claudium philosophum existimasse refert Etymologus; cum alii contra dicant auem esse veneream, vnde etiam *erw/dion, quasi e(rwti/dion appellatum volunt, quod Etymologus ita reconciliari putat, cum multa Ardearum genera sint secundum Arist. lib. 9 hist. cap. 1. possint quaedam Mineruae, quaedam Veneri esse sacra.] Ardeolum etiam Scapulae Lexicon habet.

HEROIDES. pro Hera Diana. Vide Noctiluca.

HEROTOCHIVS. FR. Exercitus Dux, cx Saxonis dictionibus Heir, de qua saepe diximus significari exercitum, et tog conductor. In anglicis legibus post Vicecomites collocatur: sic [Comites, Vicecomites, Herotochii.

HESYCASTA. Monachus dicebatur, a communi vita segregatus, et ab aliorum consortio separatus, vt coelesti contemplationi vacaret, ex graeco verbo h(suxa/zw, quiescere, et silere significante. [Hesycastae, id est, quiescentes. Iustin. Nouel. 5. tit. 3.

HETAERIARCHA. Romanorum, id est, Graecorum Ductor: [In hostem lento passu, et ordine Exotrocho Magno Hetaeriarcha ducente producebat. Cantacuz lib. 1. c. 6.] Idemque Capitaneus a Gulielmo Tyrio Megaetaeriarcha appellatus fuit: [Erant per id tempus Hierasolymis Domini Imperatoris Nuntii Andronicus, Angelus Ioannes vir magnificus Megaetaeriarcha. hist. sac. lib. 1. cap. 16.] Deriuatur hoc vocabulum a graeco e(taieia/rxis2, id est, confidentium, et amicotum caput.

HETERODOXVS. FR. alterius opinionis (cuius antithesis Orthodoxus) sumitur pro Haeretico, siue schismatico. [Quam inepti sunt plerique heterodoxi recentiores. Philippus Labbe. de Scriptoribus Ecclesiastis in S. Irenaeo.] Vide Cacodoxus in dict Orthodoxus.

HEXAMERON. e(ca/meron, id est, sex dierum opus, sic appellata sunt opera D. Basilii, et D. Ambrosii, in quibus de operibus sex dierum mundi Creatoris agitur.

HEXAPLA. graeca dictio e(capla=, id est, sextuplicata, sic appellat Eusebius lib. 6. hist. editionem Sacrae Scripturae, opus origenianum ingens, pro quo longo labore Tyrum Auctor se abdicauerat, atque sex columnaribus diuisionibus distinxit pro sex eiusdem variis versionibus, id est, duobus hebraicis, et quatuor graecis, Symmachi, nempe, Aquilae, LXX; atque Theodotionis. Composuerat namque prius idem Origenes aliam Bibliam quatuor versiones continentem, quam Tetraplam nominauerat; sicut tandem aliud iusdem opus exegerat octo biblicarum versionum, quod Octopla intitulauit. Vide Baron. An. 231, num. 9.

HEXARCHVS. Vide Exarchus. Eius tituli. Vide Titulus.

HIDA. FR. Praedium cum casa, in qua vnica familia habitare possit. [Semperque ad finem saeculi in omnis suae hereditatis decima hida pauperum vestiri, et cibari praecipit. Guliel. lib. 1. degest. Reg.] Itaque male existimauit Polydorus Virgilius, quod territorium viginti iugerum solum intelligatur. Vide Familia.

HIBEO. FR. Obsoletum verbum, ex quo Cobibeo componitur, ac idem valet: [Horruit, et erubuit Tribunus; et ita iussit illos manibus hiberi. In pass. SS. Perpetuae, et Felicitatis per Lucam Holstenium tupis mandata. pag. 28.

HIERA. Vide Iera.

HIERARCHIA. sacer principatus, graece *(ierarxi/ai sic eius opus de Angelorum principatu, et Militantis Ecclesiae appellauit Dionysius Areopagita, qui ob eandem rationem Episcopum Hierarcham vocat, id est, sacrum Principem.

HIEROMARTYR. Sacerdos, Episcopus, seu Diaconus Martyr.

HIEROMNEMON. *(ieromnh/mwn, rerum sacrum praefectus, diaconale officium magnae extimationis erat in Constantinop. Ciuitate, ad quod pertinebat Patriarcham pontificaliter induere, preces in libro indicare, in throno locum


page 309, image: s341

electis, ac consecratis assignare, contacium ordinationis consuetum intonare; itaque officio Caeremoniarum Magistri correspondebat.

HIEROMONACHVS. *ieromo/naxos2, Sacer monachus; Alii tamen melius nomen hoc a vocibus graecis iereu/s2, et mo/naxos2, id est, Sacerdos Monachus compositum esse docent. [Viris, et feminis illustribus, et probatis hieromonachis, et Deo consecratis virginibus veniam annuebat. Pharanz. in Chron. lib. 2. cap. 5.

HIEROPHANTA. *ierofa/qths2, Sacerdotis titulus apud Athenienses, qui, (ut D. Hieronymus contra Iouinianum scribit) ad exstinguendos venereos ardores, cicutae sucum absorbebant, et alibi idem: [Hierophanta apud Athenas euiratur. et aeterna debilitate fit castus. epist. 11.] FR. quod minime tamen consulendum est; nam cicuta hominibus venenum est, quamuis pecucudibus sit causa pinguedinis; hinc Lucretius lib. 5. cecinit.

Quippe, videre licet, pinguescere saepe cicuta
Barbigeras pecudes, hominque est acre venenum.

HIEROPHYLAX Sacrista, graeca dictio *(ierofu/lac, id est, sacrarum rerum custos.

HIEROSOLYMITANI. Vide Equites Melitenses.

HIEROTHECA i(eroqh/kh, sacrum repositorium [correction of the transcriber; in the print repositurium], seu tegumentum; accipitur pro pyxide, vel alio Sacro vase, in quo sacrae Reliquiae conseruantur. Item sacrum sepulcrum, sacrae vestes, et similia.

HIN. liquidorum mensura, quae iuxta D. Hieronymi sententiam in cap. 4. Ezech. binos italos sextarios capiebat, cui alii Sacri Expositores adstipulantur. [Quod habeat mensuram quartam partem hin. Exod. cap. 29.] Vide Sextarium.

HINNVLA. genus ludi. Vide Ceruula.

HIPPAGIVS. equorum conductor ex graeco e(/ppos2, id est, equus, et a)/gw, conduco, accipitur etiam pro seruo, vel ephebo, pedisequo, vnde vocabulum italum Paggio prouenit, id est, ephebus, qui Dominum suum pedester famulatur; sic etiam Equipaggio italice, id est, sarcinae, aliaque impedimenta intelliguntur, quae in itinerario Principum sequuntur. FR. hinc. Hippoperae, Festo auctore, dicebantur sacculi, seu bulgae, quae equis imponuntur.

HIPPOPERAE. Vide Hippagius.

HIRENARCHVS. Vide Ierenarcha.

HIRRIO. Ringo, seu ringor, quod proprium est canis rabiosi [Veluti est canibus innatum, vt et si non latrent; tamen hirriant. Sidon. Episcop, lib. 7. epist. 3.

HIRRITVS. actus caninus ringendi. [Prodat hirritu rabiem canino. Sidon. Episc. lib. 8. epist. 16.

HIRVNDINEVS ADVENTVS, id est, ver: vnde adagium, [Vna hirundo non facit ver.] et Sidon Episc. [Vsque ad aduentum hirundineum, et ciconium. lib. 2. epist. 14.

HISPANIAE ECCLESIAE RITVS, et alia ad eandem pertinentia. Vide Aera. Altare. Amagabari. Aspergillum. Baptismus, Barbacanum, Bethilica. Boia. Bursa. Calix. Chias. Confessio. Ferdinandus. Graduale. Hostia. Hydria. Icona. Litaniae. Malachinus. Marabotinus. Maran Atha. Missa pro morte inimicorum. Mitra. Moatra. Mozarabicus. Mystarchus. Oleum Sanctum. Canebant Praefatium post epistolam. Vide Laudes. In Hispanis nauibus consecratur. Vide Missa sicca. Diaconi hispani quandoquidem duas stolas ambiebant gestare, et in aliis temporibus eos pudebat patenter stolam deferre. Vide Orarium. Cetera. Vide Palmatus. Portingberius. Praestimonium. Priscillianistae. Quadragena. Rumigerulus. Saccularius Salambona. Scholasticus. Spanicus. Sparta. Spartea. Zanca. Realis Moneta. Vide Siclus. Rex Aragoniae Petrus in papali cappella de anno 1355. communionem per manus Innocentii IV. sub vtraque specie sumpserat. Vide Siphon. Iuuencus Presbyter Hispanus tempore Constantini Poeta sacer. Vide Tetrauangelium. Hispani pronuntiant A. pro V. et quare. Vide litt. V. in principio. Habent innumerabilia vocabula arabica. Vide Amagabari. Versus leoninus Canunt Vesperas de nocte. Vide Vesperae. Hispaniarum Regis Philippi VI-caeremoniae occasione matrimonii eius filiae cum Galliarum Rege. Vide Euangelium.

HISTORIA. aliquando significat responsorium officii diuini: [Pro quo praenotetur, quod antiphonae, et responsoria ad vnum diem, vel obseruationem pertinentia vocantur historia. Radulphus lib. de can. obseru. cap. 12.] FR. dictio Historia a Radulpho allata non cadit super Responsoria, sed super Obseruationem: nam obseruatio grece historia dicitur; quare nemo scribebat historiam, nisi qui res ipsas, de quibus agebat vidisset, obseruasset, seu cognouisset. [Historia secundum Isidorum in 1. lib. Etymologiarum dicitur ab historein grece, quod est latine cognoscere, vel videre; apud Veteres enim nullus scribebat historiam, nisi qui interfuisset. alii dicunt, quod dicltur ab historon; graece, quod est gesticulatio, id est gestuum ropraesentatio; vnde, et histrio vocatur gesticulator, id est, aliorum gestorum recitator, et repraesentator. Archidiac. in postilla ad can. Ieiunium quarti. dist. 76.] Et confirmatur ex eodem Radulfo ibid. vbi inquit: [Sancti ergo dominici dies excellentius in romano, quam in ambrosiano officio historiis sollemnibus sunt decorati.] id est, ritibus ac obseruationibus sollemnioribus honorantur: sic Histrie secundum Archidias. id est, aliorum gestorum obseruator, recitator, ac repraesentator: quare Gellius inquit: [Earum tamen proprie rerum sit Historia, quibus rebus gerendis interfuit is, qui narret. lib. 5. cap. 18.] id est, obseruauit. Sensus igitur Radulphi in textu allato est [Et ad obseruationem pertinentia vocantur


page 310, image: s342

historia] nam illud Vel stat loco Et, vt in particula Vel dicemus. Ex quo infertur historiam eandem esse, ac obseruationem. Historia dicitur fabula. Vide Fabula. Item historia vna est ex quatuor Sacrae Scripturae sensibus. Vide Biblia. Historia tripartita. Vide Palea.

HISTRIO vnde dicatur. Vide Historia. Synonimum. Vide Hypocrita.

HISTRIX. animal. Vide Choerogryllus.

HIVFO. verbum pro fisco signare, vel sequestrare. [Casae eorum hiufentur, quonsque pro ipsa decima, sicut supra dictum est, satisfaciant. In Capitul. Caroli Magni.] a germanico vocab Hufar, id est, possessio, vel a Guiffa, id est, ablatio rei alienae. Vide Guiffa.

HOBA. FR. praedium, seu fundus, quantum Colonus colere possit. [Duas hobas seruiles. In traditionibus fuldensibus. Dotem Ecclesiae, id est, duas hobas possessas, et beneficium Presbyteri in eodem loco deseruientis, id est, vnam hobam. In quadam Bulla Othonis I. Imper. apud Torrig. de Cryptis Vatican.] Legitur etiam Hobunna, et canis possessionis custos Hobauuasib ex germanico Hoube, dicitur.

HODEGITRIA. sic appellatur imago illa Constantinopolitana miraculosa Beatissimae Mariae Virginis, quam Diuum Lucam depinxisse creditur, ex graeco o(dhghtpi/a, id est, viae ductrix, eo quia in expulsione Latinorum, quando Imp. Michael Palealogus Constantinopolim triumphans ingressus est, hanc sacram imaginem sibi praecedere ordinauerat, quam pedester Imperator sequebatur, vt refert Gregoras lib. 4. qui sic subdit ibidem: [Post dies complures Imperator Constant inopolim intrat; non prius tamen, quam sacrosanctae Deiparae, quam quasi viae monstratricem Hodegitriam vocant, imago per portam quam Auream dicunt in gressa est.] Haec prodigiosa imago Constantinopolitanam Vrbem saepe a Barbarorum incursionibus liberauit. Hodie in Sicilia, et Messanae praecipue Deipara sub titulo Hodegetriae summe veneratur, quam corrupte Itriae dicunt, Romaeque ipsi Siculi sub eodem titulo Ecclesiam habent propriam, vbi vulgariter Constantinopolitana appellatur. FR. cuius fundatores fuerunt etiam Melitenses. Florauantes Martinellus in eius Roma Ethnico-sacra in tit. S. Mariae Constantinop.:||: Solet depingi supra arcam a duobus Caloiris, Monachis, nempe, graecis super humeros delata, eodem modo, quo qualibet feria III. processionaliter per Vrbem Constantinopolitanam deserebatur. Nicephorus lib. 15. Inde vulgus commentari coepit, quod ita depingatur, quia haec imago ex Itria Bixantium miraculose per mare in arca deportata, et a duobus Monachis graecis ad littus inuenta fuerit, quod fabulam esse demostrat Baronius. Itaque Siculi qualibet feria III. ob deuotionem huius Iconae ieiunant. In eius honorem Pulcheria Imperatrix magnificum templum erigi curauit. Nicephor. loc. cit. et a Dominicanis conseruabatur ibi in vico Ballata nuncupato; at quia Templum illud in Meschitam a Turcis profanatum fuerat; ideo anno 1629. mediante ingenti pecuniae largitione Oratoris Veneti, a ministris Turcarum Tytanni concessa fuit eisdem Dominicanis licentia, vt ad alterum eorum Conuentum Ciuitatis Perae subtitulo S. Petri haec Sacra Imago collocaretur. FR. Triumphus Michaelis Paleologi post Latinorum expulsionem ex Constantinop. Ciuitate retertur a Fl. Blondo decad. 2. lib. 8. et ab Oderico Raynal. An. 1261. num. 29. et seq. atque a Georg. Logotheta describitur. Eadem imago triumphaliter delata ad eandem Vrbem ab Imp. Io. Comneno pedibus tamen praecedente describitur a Niceta Coniata apud Baron. An. 1123. n. 7. Aliam quoque Latinorum expulsionem ab eodem Cardinali ex eodem Niceta in Andronico affertur. An. 1183. n. 8. et seq. Sed quo in loco praedictam historiam vti fabulosam refellat Baronius non inueni. Qui tamen de hac imagine hodegitria noscere cupit, legat opusculum Michaelis Iustiniani Romae in typogr. Reu. Cam. Apostol. de Anno 1656. impressum.

HODEPORICVM. graecum vocabulum o(dhpoeiko/n, nempe, itineris relatio, itinerarium. [Hodeporico licet difficiliter expleto. In vita S. Sebastiani Mart.

HOLOBERVS. ex o(/lon, id est, totus, et pur)r(o/s2, nempe, purpera. [Obtulit pallia holobera. Anast. Biblioth. in Hormisda.] Vide Oloberus.

HOLOCAVSTVM. o(/lon, totum, et kausto/n, combustum; in hoc enim sacrificio victima tota in igne consumebatur; ita vt nulla reliquia remaneret, ad differentiam Hostiae sacrificii, quae non consumebatur totaliter; ex ea enim de trahebatur Sacerdotis portio. Dicitur etiam Holocaustum a verbo graeco o(lokausto/w, id est, totaliter comburo. FR. [Sententiam, quae vetat misericordiam, non solum tenere fratres; sed etiam audire fugite; quia potior est mi sericordia omnibus holocaustomatibus, et sacrificiis. can. ponderet. dist. 50.] Glossa autem sic interpretatur: [Holocaustum ab holon, tocum, cauma, incendium. in can. sic populus. 1. quaest. 1.] Holocaustum iuge. Vide Endelechismus.

HOLOCHRYSVM. totum ex auro, o(/lon, totus, et xru/sos2, aurum. [Leo ex Abbate S. Martini ordinatur Episcopus. Fuit enim faber lignarius; faciens etiam turres holochtyso tectas, ex quibus quaedam apud nos retinentur. Gregorius Turonlib. 10. cap. vlt.] FR. dicto Turres significar ciboria. Vide Ciborium:

HOLOGRAMMATON. Vide sequentem dictionem.

HOLOGRAPHVS. plenarie, et absolute scriptus: graeca dictio o(lo/grafos2. [Vbi holographa manus est, falsum dici non potest. Ambros. in epist. ad Galatas cap. 6. Tamquam non sit holographas membranas arbitratus. Sidon. epist. 11. lib. 9.]


page 311, image: s343

Dicitur etiam Hologrammaton in eadem significatione.

HOLOPHORVS. Olopherus, seu Olophorus. Vide Oloberus.

HOLOPORPHORVS. et Holoporphyrus. Vide Oloberus.

HOLOSERICVS. FR. Heliogabalus fuit primus Romanorum, qui holoserica veste vsus est, cum antea subserica in vsu essent. Lamprid. in Heliogab. Vide Chrysoclauus. Oloberus.

HOLOVITREVM. vox graeco-latina, mere vitreum: [Vas illi holouitreum valde pretiosum, et alexandrini operis arte compositum cum tritis est pigmentis allatum. Surius in vita S. Odilonis 1. Ianuar.

HOMOEOTELEVTON. Vide Versus leoninus.

HOMAGIVM. FR. Actus subiectionis, seu fidelitatis professio. Glossa in cap. indignum. de reguliuris. Atque Sigonius de Regno Italiae ait, quod Homagium sit ius a Rege acceptum cum dignitate pro feudo beneficii nomine. [Indignum est, et a Rom. Ecclesiae consuetudine alienum, vt pro spiritualibus facere quis homagium com. pellatur. lib. 2. Decretal. tit. 41. cap. 11.] et de eodem vocab. fit mentio ibid. tit. 1. cap. 15. et tit. 3. cap. 17.:||: [Contigit, vt die quadam infirmaretur, et ecce Satan adfuit, qui diceret ei, vis milli facere homagium, et ego tibi dabo scientiam omnium linterarum? Caesar. lib. 1. cap. 32. Detestabile, quippe, est in Monacho, vt sub quocumque coloris habitu, honore, aut titulo potestatis, habeat feuda, seruos, et ancillas, homagia, et fidelitates. Petr. Blesen. epist. 102.] Dicitur etiam ab aliis Hominatio, Hominiscum. Hominiscatus. Alia synonyma. Vide Hominium. Vassallagium.

HOMILIA. o(mili/a, populi coadunatio; hinc postea Sancti Patres eorum sermones homilias appellauere, ad denotandum actos fuisse eorum sermones ad populum congregatum. FR. Sed aliter ex SS. Patribus colligitur: Sanctus enim Victor Vticen. lib. 1. inquit: [Augustinus ducentos iam triginta, et duos confecerat libros, exceptis innumerabilibus epistolis, atque tractatibus popularibus, quos Graeci Homilias vocant.] Inde Tractatores dicti sunt, qui sermocinarentur ad populum, vt in dict. Tractator dicetur. Discrimen autem inter lo/gon, et o(mili/an ostendit Photius in eius Biblioch. num. 174. in B. Io. Chrysost. . 1. de eiusdem homeliis in Genesim inquiens: [Orationum nomen praeferunt libri (sic enim in iis reperi exemplaribus, quae legi) Homeliis tamen similes magis esse vi. dentur cum ceteris rebus, tum quod saepenumero tamquam praesentes respiciens auditores, sermonem ad eos conuertit, interrogat, respondet, ac pollicitationibus vtitur, vt possit maxime alio in dicendi genere, quam homiliarum isto, similia formare, atque exhibere; quia tamen illud assidue, constanterque sine vllo dispensationis ordine seruat, homilias illas esse satis, superque declarat: habuit siquidem eas ad populum.] vbi docet, quod Oratio sit, quae Oratorum adstricta praeceptis, constanti dispositionis ordine dispositam, ornataque sit: homilia vero sine dispositionis ordine, et popularis potius allocutio erit appellanda.

HOMINICVLAE. FR. Sic per ludibrium vocabatur Christiani ab Apollinaristis, quia nos in christo duas naturas confitemut: [Calumniam in nos statuentes, duos filios dicere nos dicitis, et hominiculas appellatis. Athan. de Incarn. Domini.

HOMINIVM. FR. idem ac Homagium supra: [Indignum est igitur, vt clericus, qui iam in Dei sortem est assumptus, et iam laicorum dignitatem excessit, pro terrenis lucris hominium faciat laico. Lucas Vuaddingus in Notis epist. S. Anselmi lib. 3. epist. 45. Hominium, et fidelitatem iurantes. Petr. Cistercicn. Vallis Sarnien. Monachus in hist. Albigen. cap. 25. Contra Ordinis vestri regulam Villas, Ecclesias, et altaria possident, fidelitates, et hominia benigne suscipiunt. 3. decretal. cap 3. tit. 35.

HOMO. FR. dictus est Diabolus a Christo Domino: [Inimicus homo hoc fecit. Matth. cap. 13.] glossa in cap. licet. de elect. et elect. potest. fic explicat: [Diabolus dictus est homo ab euentu, quia deuicit hominem; sicut Imp, dictus est Africanus ab euentu, quia Africam deuicit.] Homo vero a Christo dicitur Omnis creatura, quod de aliis creaturis nequit praedicari. [Sed creaturae nomine signatur homo; omnis autem creaturae aliquid habet homo; habet namque commune esse cum lapidibus, vinere cum arboribus, sentire cum animalibus, intelligere cum Angelis. D. Gregor. homel. 29. in cap. 16. Marci.

HOMODIANA. pro Hera Diana. Vide Noctiluca.

HOMOLOGIVM. seu Homologatum. FR. laudum, et arbitrum pronuntiatum. ancaranus, et IO. Bapt. Caccialupus, quos citat, et sequitur Decius consil. 198. col. 3. Dicitur etiam Emologare in eodem sensu. Dictionar. alberci verbo Emologo. Baldus in tit. de pace Constant. . sententiae, et consil. 342. 9. fuit factum. in fin. lib. 3. Quamvis non pauci errent in hoc. Vide Omologo.

HOMOLOGO. Vide Omologo.

HOMOLOGVS. o(mo/logos2, assensor, et vsurpatur pro Vassallo, qui ratione fidelitatis suo legitimo Principi subiacere consentit; de quo fit mentio in Cod. Theodos. l. vltim. de patroc. vic. Itaque non a dictione Homologius, vt aliqui existimant, hoc vocabulum deriuatur.

HOMOPHAGIA. crudorum ciborum comestio, graece o(mofag/a. [Non enim magno labore corporis fatigatur, quia nec tanta cura inter nos parandorum ciborum, vel coctionis impenditur, quippe qui maxime xerophagiis, et homophagiis vtuntur. Cassian. lib. 4. cap. 22.] FR. Xerophagia significat siccarum rerum comestio Vide


page 312, image: s344

suo loco. Homophagi appellati sunt Aetoli populi a Thucydide:||: [Bacchanalia etiam praetermittimus inania, quibus nomen homophagiis graecum est, in quibus furore mentito, sequestrata prectoris sanitate, circumplicatis vos anguibus, atque, vt vos plenos Dei nomine, ac maiestate coceatis, caprorum reclamantium viscera cruentatis oribus dissipatis. Arnob. lib. 5. aduers. Gent.

HOMOVSION. FR. Sanctissimae Trinitatis attributum, id est, consubstantialitas. [Ego Berengarius etc. Iurans per Sanctam, et homousion Trinitatem, et per haec Sacrosancta Christi Euangelia. De consecrat. dist. 2. can. Ego Berengarius.] Ibi glossa: [Homousion, id est, eiusdem substantiae] Ibique Archidiac. [Humousion in graeco idem est, quod idem, vel vnum. Vsia, id est, snbstantia; ideo dicitur Trinitas homousion, id est, vnius substantiae,] et Anastasius de pseudosynodis loquens: [Quae contra homousion factae sunt iussiones Imperatorum firmant, et non pia fides. In disputat. S. Maximi Mart. in eius Collectan. a Iacobo Sirmondo in 8. edita pag. 161.] In aliquibus codicibus D. Aug. Homusion perperam legitur. [Homusion verbum, vnius, eiusdemque substantiae sonat in graeco. tom. 2. epist. 177. seu potius Altercatio inter Augustinum, et Pascentium.] Vide D. Ambros. lib. 3. de fide cap. vlt. Vide etiam hic Deiuirilis.

HOMOVSIONES. Homousiani, et Homousionistae, FR. sic Ariani, et ceteri Haeretici negantes in diuinis consubstantialitatem Filii Catholicos appellabant; hinc Rex Hunericus Arianus in suo edicto contra Hpiscopos Catholicos scripsit: [Rex Hunericus Vandalorum, et Alanorum vniuersis episcopis homousianis. apud Victor. Vticen. lib. 4. de persecut. Vandalica.] Et D. August. epist. 177. supra citata inquit: [Absit vt erubescamus Catholici in vniuerso manentes, nos appellari propter fidem veram vnius, eiusdemque substantiae a nonnullis verbum graecum non intelligentibus, Homonsiones, qui nos appellari gaudemus de Christi nomine Christianos.] Et idem in libro contra Arianos tom. 6. ait: [Ecce qui nos quasi macula noui nominis vocant homousiones, nec se ipsos, cum ista sentiunt, intuentur insanos.

HOMVNCIONISTAE. FR. Haeretici, qui et Photiniani a Photino appellati sunt, negabant in Christo duas naturas. Baron. An. 357. num. 8. Vbi enim textus S. Dionysii aiebat in Christo nouam Dei virilem operationem, illum adulte rantes hi haeretici, legebant vnam Dei virilem etc. Baron. An. 649. num. 18. De his quoque Prudentius. in Apotheos. poem. 4. cecinit.

Sunt qui iudaico cognatum dogma furori
Instituunt, media Christum ratione sequuti
Hoc tantum, quod verus homo est, at coelitus illum
Adfirmant non esse Deum, pietate fatentur,
Maiestate negant, morum pro laude sacratum
Concelebrant.

A quo tamen Humuncionitae etiam nuncupantur.

HOMVNCIONITAE. FR. haeretici, qui asserebant imaginem Dei non in hominis anima, sed in corpore consistere, vt notat Sirmondus in lib. cui tit. Praedest. l. t. haer. 76. An autem iidem sint ac Homum. cionitae, de quibus Prud. supra, videant Ernditi.

HONORATVS. Qui aliqua dignitate functus est. Vide Possessor.

HONRIGERA VIRGINITATIS NOTA, dicitur Velum Monialium. vide Velum professionis.

HOPLOTHECA. FR. graeca dictio o(ploqh/kh, id est, armorum theca; sic appellatus est liber, in quo omnes Sanctorum Patrum sententiae ad confutanda Haereticorum falsa dogmata compilatae erant, quod opus Petrus Possinus in eius eruditissimis notis ad Historiam Pachimerae, ab eodem latinitati donatam, putat iussu Emanuelis Comneni Graecorum Imperatoris fuisse compositum.

HOQVETA. ex gallico Hoquet, id est, suspiria, et singultus, quos Cantores affectare solent. [Sed nonnulli nouellae scholae discipuli, dum temporibus mensurandis inuigilant, notis nouis intendunt fingere suas, quam antiquas cantare malunt, in semibreues, et minimas ecclesiastica cantantur, notulis percutiuntur; nam melodias hoquetis intersecant, discantibus lubricant, triplis, et motetis vulgaribus nonnumquam inculcant; adeo vt interdum antiphonarii, et gradualis fundamenta despiciant. In extr. Io. XXII. cap. vnico. de vita, et honest. Clericor.

HORAE CANONICAE, quas recitare tenentur Ecclesiastici, quae in Gallia Cursus appellabantur. Vide Cursus. Canonicae dicuntur, quia sunt regulares, seu quia canonis pensio est, quam tenentur Deo quottidie persoluere Ecclesiastici; nam psalmodia canon noster dicitur. [Sane quemadmodum vnus aliquis agricola, nisi suum canonem plenum, ac bonum reddiderit in carcerem conicitur, suspenditur, conscinditur plagis, quousque omne redditur creditori debitu: ita continget Monacho, cum per oscitantiam sibi praescriptum transmiserit canonem. Antioche homil. 105.] Diuisae igitur sunt huiusmodi preces in septem horas; nam [Septem horas canonicas in die quasi ex debito canimus pro septem gradibus, quod a septiformi spiritu suscipimus formam autem habemus ab Apostolis, et aliiis Sanctis, vt septies in die Creatorem nostrum laudemus. Gem. lib. 2. cap. 53.] Diuus vero Hieronymus has septem horas sic distin. cte recenset: [Assuescas quoque ad orationes, et psalmos nocte consurgere, mane hymnos canere, tertia, sexta, nona hora stare in aciem, quasi bellatorem Christi, accensaque lucerna reddere sacrificium vespertinum. De Reg. Monach.] Itaque fallitur Polydorus Virgilius, existimans has horas canonicas a D. Hieronymo, siue ab Eleutherio Papa institutas fuisse; ex diuis enim Clem. Basilio, aliisq. Patrib. satis


page 313, image: s345

colligitur ab Apostolis ad imitationem antiquae Synagogae, eas in primaeua Ecclesia laudabiliter introductas esse; quandoquidem Psaltes Regius cecinit: [Septies in die laudem dixi tibi. psal. 118.] Neque can. Eleutherius. dist. 91. aliud probat, quam Vigiliarum obseruantiam, ipsum tantum restituisse. Cirea vero horarum numeeum, non satis inter se conueniunt Auctores: alii enim laudes tamquam horam a Matutino distinctam assignant, ita Amalar. lib. 4. de Eccles. off. cap. 7. seu 10. D. Antoninus, et Nauarrus; quorum inter alias rationes ab eis allatas, haec praecipua est, nimirum, Ecclesiae vsum, quae in nocte Nariuitatis Domini a laudibus separari solet matutinum. Communis vero Patrum, ac Conciliorum enuntiatio in septem canonicas hotas semper distinguit; licet antiquitus distincte a Matutino recitarentur laudes, vt ex quorundam opinione in dict. Laudes dicetur; septenarium tamen numerum semper mysteriosum fuisse Innocentius III. in prooemio septem psalmotum satis demonstrat, et Philo Hebraeus numerum hunc septenarium: [Ingeneratum, immortalem, victoriae symbolum, virginem, perpetuum, et Deum ipsum,] in tractatu de opificio mundi appellat. Prima itaque hora ad solis ortum recitanda est, in memoriam Christi Resurrectionis; ita communiter Canonistae in cap. 1. de celeb. Miss. atque ante Cassianum hanc horam canonicam institutam fuisse ex constitutione apostolica lib. 8. cap. 40. et ex D. Athanasio lib. de Virg constat, et quamuis Sancti Patres Christum media nocte resurrexisse dicant; fuisse tamen ipsam Sanctis Mulieribus reuelatam summo mane existimatur, quo instanti temporis Christum exsecrabilibus sputis spretum, et alapis percussum, atque ad Pilatum ductum fuisse Rupertus meditatur. Hora tertia, quae Aurora etiam dicitur, atque Hora sacra. can. non liceat. dist. 44. Sacra, nempe, appellatur, quia tunc sacrum celebratur: in hac hora Saluator noster ad mortem damnatus fuit, et Spiritus Sanctus spuer Discipulos congregatos descendit dict. constitut. apostol. lib. 8. cap. 40. D. Ignatius Mart. epist. 8. ad Trallian. Tertullian. lib. 1. de ieiun. cap. 10. Sexta vero hora ab Antiquis Partribus magis feruide preces fundebantur, quia ad expugnandos spiritus meridiani aggressiones praeparabantur, quod ex hymno istius horae. [Aufer calorem noxium] colligitur, et in ea Adamum fuisse creatum Origenes tract. 35. in Matth. meditatur, quam opinionem sequuntur Theophyl. in Matth. et alii, qui putant eadem hora Cruci affixum fuisse Christum: quare inquit Theoph. [Qua igitur hora Deus hominem condidit, eadem et lapsum curauit.] Et Cyrill. hierosol. [Quo tempore euersio fuit, eodem rursus facta est reparatio. Cataches 14.] Aliqui tamen textui Euangelistae Marci inhaerentes existimant in hoc temporis spatio Christi crucifixionem sequutam fuisse; nam c. 15. inquit Euangelista: [Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum.] Quod re vera de crucifixionis sententia intelligendum est potius, quia Ioannes crucifixionis actum accidisse refert, quando, nempe, [Erat hora, quasi sexta;] et ita declarant Const. apost. lib. 8. cap. 40. supra cit. Cyprian. de orat. Domini. Athanas. de Virg. additque Moses Barcepha eadem sexta hora e terrestri paradiso eliminatos primos parentes fuisse. Nonam tandem horam tempore Apostolorum fuisse in vsu ex Actis Apostolicis cap. 3. satis constat, vbi habetur: [Petrus autem, et Ioannes ascendebant ad horam orationis nonam.] in, quo temporis termino Christum in Cruce explrasse dicitur. De Matutino autem, Vesperis, et Completorio, in peculiaribus eorum locis agitur. Mysteria igitur, quae in singulis horis contemplanda sunt, in his versibus continentur, nempe:

Matutina ligat Christum, qui crimina purgat,
Prima replet sputis, dat causam Tertia motis.
Sexta Cruci nectit, latus eius Nona bipertit,
Vespera deponit, tumulo Completa reponit.

Inuocatio autem diuini auxilii semper in quolibet horae principio sub illis dauidicis verbis; [Deus in adintorium meum intende etc.] recitanda est, cuius Auctorem Damasum Papam (ex hieronymiana suasione) facit Nauarrus de orat. cap. 3. num. 64. alii vero hanc caeremoniam D. Gregorium instituisse putant, apud Polydorum virgil. lib. 6. de inuent. cap. 2. Ceterum ex Cassiano lib. 12. cap. 23. et collat. 10. cap. 10. a Monachis antiquitus versiculum praefatum proferri solitum fuisse constat. Vide Beuiarium, Officium diuinum.

AD HORAM. FR. id est, tunc, quod Itali All'bora dicunt. [Rogabat ergo Sanctus ille, vt sineretur in eadem custodia, quousque exularetur, et ad horam auferetur, de custodia. Exilium S. Martini Pape, et Mart. in collectan. Anastas. a Iacobo Sirmondo in 8. edta pag. 101. Quoniam etsi contristaui vos in epistola, non me poenitet, et si poeniteret, videus quod epistola illa, etsi ad horam vos contristauit, nunc gaudeo, non quia contristati estis; sed quia contristati estis ad poenitentiam. 2. Cor. cap. 7.

HORAMA. Vide Horoma.

HORARIVM. Vide Orarium.

HORNVS. id est, currentis anni tempus. [In Synodo apud Vermarium palatium olim ab horno habita. Flodoard. lib. 3. cap. 33.] Idest, Synodo hoc anno celebrata.

HOROMA. et Horama. FR. Visio. [Postridie quam pugnaremus, video in horomate hoc venisse Pomponium Diaconum etc. In passione SS. Perpetuae, et Felicitatis per Lucam Holstenium edita] in cuius notis sic habet. [Res exigit, vt rescribatur, horamate; nisi haec vox ita deformata in vsu populari Afrorum erat. Est autem


page 314, image: s346

o(/rama vox graeca, sonans visum, siue visionem Vsurpatur in Actor. cap. 12. v. 9. Latini Scriptores ea rarius vsi sunt; tamen aldhelmus lib. dc Virginit. cap. 3. vbi de S. Io: Euangelista loquitur ait eum in Pathmo raptum in oromate; vbi Meursius recte Oramate substituit in Mantisa Critica (sicque in Bibliotheca SS. Patrum editum reperio) frustra reprehendente Suuartio Analectorum lib. 3. cap. 9 qui chroma ibi rescribendum persuadere nequiquam conatur. Reperio etiam apud Alcuinum lib. 1. de vita S. Willebrodi cap. 2. haec verba: Mater intempesta noctis quiete coeleste in somnis vidit horama.] Sed bona venia dictorum Eruditorum vtroque modo dici potest a verbis graecis o(ro/w, et o(ra/w, quae videre significant, licet vltimum visitatius sit.

HOROSCOPVS. Vide Hydromantia.

HORRIPILATIO. horror, qui crispat, et echinatos capillos format, quod ex subitaneo timore accidere solet. [Loquela multum iurans horripilationem capiti statuet. Eccles. cap. 27.

HORTALIA. FR. hortensia. Bullar. Casinen. tom. 2. Const. 75.

HOSA. calciamenti genus, exgermanica dictione Hose. [Calcei his erant ad sun. mum pollicem pene aperti, et alternatim laqueis corrigiarum retenti; postea vero coeperunt hosis vti. Paul. Diac. de gestis Longobard. lib. 4. cap. 23. Cumque omnes ad obsequium Domini cuncti hosas suas vellent extrahere, ille prohibuit. Monach. Sangellen. in hist. Caroli Magni. lib. 2.

HOSANNA. hebraica vox Hoscianna, id est, saluum fac nunc; seu saluum fac: secundum vero phrasim hebraicam Hoscibanna, vel secundum paraphrasim chaldaicam pronuntiatur. Baronius infra citandus. Hosciha enim denotat saluifica, et interiectio Na valet quantum apud Latinos Quaeso. S. Hilarium non recte hoc vocabulum Redemptionem interpretatum fuisse Hiero nymus testatur, in quem errorem etiam Ambrosius incidcrat. Vide Baron. An. 34. num. 6. et seqq. Inquiunt Rabbini, quod haec proclamatio Hosanna dicebatur ab Hebraeis, quando die prima festiuitatis Tabernaculorum excidebant ramos ex arboribus, vt habetur in Leuit. cap. 23. scilicet: [Celebrabitis ferias Domini etc. sumetis vobis die primo fructus arboris pulcherrimae, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et letabimini etc. et habitabitis in vmbraculis septem diebus.] Quae deprecatio Hosanna in scenopegiis fiebat. Vide eundem Baron. ibidem num. 6. Igitur ex acclamatione turbae, [Quae venerat ad diem festum; cum audissent, quia venit Iesus Hierosolymam, acceperunt ramos palmarum, et procesterunt obuiam ei, et clamabant Hosanna. Io: cap. 12. num. 12.] Remansit haec acclamatio tam in graeca, quam in latina Ecclesia, quae bis in Missa dicitur, semel, nempe, Angelorum vice, ac iterum hominum nomine. FR. In postilla lo: Andreae in cap. firmiter. de summa Trinit. habetur significare salua nos, et deberetur scribi Osianna; sed elisa vocali, corrupte dicitur Osanna.

HOSPITALARII. V. Equites Melitenses. Parabolus.

HOSPITALE. V. Brephotrophium. Cerontocomium: Metatorium in dict. Aspaticum. Nosocomium. Orphanotrophium. Ptochotrophium. Typhlocomium. Xenodochum.

HOSPITALITAS. est signum praedestinationis Vide Xenoparochus.

HOSPITICLVM. FR. paruum hospitium, can. si quis de seruis. 12. quaest. 2.

HOSPITIVM. Vide Pandochaeum.

HOSPITIVM NOVVM. FR. id est, sepultura [Qui certe rationis causa nouum suo corpori quaerit hospitium. D. Gregorius apud Gratianum post can. 7. in . sed aliud. 13. quaest. 2.

HOSTIA. victima, Hostia ab hoste victo dicta; nam post obtentam inimicorum victoriam offerebatut; sed inter Christianos Hostia, tam ea, quae adhuc in panis substantia, pro Eucharistia praeparatur, quam etiam iam con secrata, et in corpus Christi transubstantiata intelligitur, et praeparanda est de azymo apud Latinos, quod in fermentato fit a Graecis. Honorius Papa III. auno 1220. vt in ea imago crucifixi imprimeretur mandauit. Antiquitus in eleuatione Hostiae consecratae fideles manus attollebant. [Illas manus, quas ad Dominum extuleris, postmodum laudando histrionem fatigare. Tertullianus de spectaculis. cap. 25.] FR. in Melita, et in multis Italiae locis solent rustici extendere palmam versus hostiam eleuatam, et tangere postea proprios oculos, quem actum faciebant gentiles, oriente sole, et mahometani faciunt luna recenter visa; vnde inter Christianos mos iste creditur, quod tempore Leonis Papae introductus fuerit; nam Romani solebant eius tempore, more paganico hos actus in reuerentiam solis agere, quos idem Papa serm. 7. de Natiuitate. sic increpauerat: [De talibus institutis etiam illa generatur impietas, vt sol incohaticne diurnae lucis cxsurgens, a quibusdam insipientioribus de locis eminentiorib. adoretur: quod quidem nonnulli etiam Christiani adeo se religiose facere putant; vt priusquam ad B. Peti Apost. Basilis. quae vni Deo viuo, et vero est dedicata, perueniant; superatis gradibus, quibus ad suggestum Arae superioris ascenditur, conuerso corpore ad nascentem solem, reflectant, et curuatis ceruicibus, in honorem splendidi orbis inclinant etc.] et: inferius [Abiciatur ergoa consuetudine fidelium, damnanda peruersitas nec honor vni Deo debitus eorum ritibus, qui creaturis seruiunt, misceatur] Et versus finem [In ipso Sacramento Natalis Domini cogitemus, quod naturae nostrae gratia diuina contulerit]:||: In Hostiae eleuatione etiam aliquae acclamationes decantari solebant, atque Ludouicus Galliarum Rex a ciuilibus coniurationibus oppressus, etiam in actu dictae eleuationis decantari ordinauerat verba hymni:



page 315, image: s347

O salutaris Hostia,
Quae coeli pandis ostium:
Bella premunt hostilia,
Da robur, fer auxilium.

Cliton. lib. 5. hymn. ecclesiast. Erat etiam Galliae vsus, vt sacerdotes nouelli in ordinatione eorum ab Episcopo consecratam hostiam intra candidissimam pergamenam reciperent, quam ipsi postea intra quadraginta dierum spatium consumebant, quottidie, nempe, particulam sumendo in eorum celebratione; in symbolum videlicet, vt Fulbertus Episc. epist. 2. refert, quadraginta dierum, in quibus Saluator noster post Resurtectionem suam cum eius discipulis manserat. Ponebatur antiquitus Hostia non ante calicem, vt modo fit; sed ad eius latus, ad denotandum vt ait Mierolog. de Eccles. obseru. cap. 14. Sanguinem Christi de eius latere ema natum, cuius haec sunt verba: [Vnde, et con grue calix sub brachio eius collocatur, quasi de latere dominico sanguinem Domini suscepturus.] In Ecclesia Mileti vidi antiquum Missale de anno 1509. m. s. vbi Hostia ad latus calicis depicta erat: eandem caeremoniam obseruant Graeci, et ob eandem rationem Summo Pontifici, sollemniter celebranti, ad thronum per subdiaconum sistentem ad eius leuam, defertur Hostia consecrata, stante Diacono cum calice ad dexteram eius. Vide Communio. Quo vero ad vaeremoniam fractionis Hostiae, varia symbola adducuntur ab Auctoribus; Microlog. enim loc. cit. cap. 18. inquit: [Cum dicit. Per Dominum nostrum, rumpit Hostiam ex dextero latere iuxta ordinem, ad designandam dominici lateris percussionem. Deinde maiorem partem in duo confringit, vt rres portiones de dominico corpore efficere possit; nam vnam in calicem, faciendo Crucem, mittere debet, cum dicit Pax Domini sit semper vobiscum, ad desi gnandam corporis, et animae coniunctionem in Resurrectione Christi. Alteram vero ipse Presbyter necessario sumit ante calicis partici pationem, iuxta dominicam institutionem. Tertiam autem communicaturis, siue infirmis necessario dimittit.] Alii hanc triplicem Hostiae diuisionem triplicem Ecclesiae statum significare docent, nempe, particula in calice, Ecclesiam continuo militantem in calice tribulationis agitatam denotare dicunt, ac aliae duae partes Ecclesiam triunphantem in purgatorii, scilicet, et Paradisi statu. Biel. in can. et Durand. lib. 4. cap. 51. Diuus autem Thomas 3. par. quaest. 83. art. 5. ad 8. particulam in sanguine immersam Christum triumphantem signifieare instruit, et illam, quam Sacerdos absumit denotare corpus Christi conuersantis; tertiam denique, quae in transactis saecuis vsque ad finem Missae conseruabatur, (quod, et Graeci adhuc obseruant) Christi corporis in sepulcro symbolum esse. Ac alibi idem Sanctus Doctor ait, quod hae tres Hostiae partes, duinitatem, aui mam, et corpus Christi significent. FR. Quae ritur inter doctores vtrum ex hac Hostia diuisa possit Sacerdos vnam partem laico ad communicandum dare, quod communiter negatur; quia sacerdos debet consumare totam facrificii materiam, quam sibi destinauit sumendam, vt colligi videtur ex cap. relatum, et cap. comperimus. de consecr. dist. 2. cui etiam fauet Rubr. Miss. de defect. tit. 10. n. 3. sie tenent Iacob. de Graffiis, et alii apud Magistrum meum Paul. Mariam Quartum in Rubr. Miss. par. 2. tit. 10. sect. 3. dub 3. difficul. 4. sed affirmatiue respondendum cum Auctoribus ibidem citatis, quos sequitur idem Praeceptor, et praeter rationes ab eo cumulatas, addendus mihiuidetur antiquorum vsus, non solum Latinorum, vt supta ex Microlog. vbi aiebat: [Tertiam autem communicaturis, siue infirmis necessario demittit] et ex D. Thoma citat. habetur, quod Latinius Sacerdos vnam tantum portionem sibi sumebat, et aliam vsque ad finem Missae nonnisi pro communicaturis relinquendam esse colligitur; sed etiam ex Graecorum ritu comprobatur. Nam antequam gaecus Sacerdos sumat consecrationem, discedit ab altari, circuitque cum Sacramento in manibus vsque ad mediam Ecclesiam, et hoc facit, vt ante consummationem Sacramenti inuestiget, an aliquis ex Laicis communicaturus sit. Ad contraria argumenta satis ibidem Quartus respondet. Notandum hic quoque est, quod in Liturgia gothica, quam aliquae Hispaniae Ecclesiae adhuc obseruant, et vulgariter eam Mozarabicam appellant (de qua suo loco dicemus) diuiditur in eo ritu Hostia in nouem partes in memoriam nouem praecipuorum vitae Christi mysteriorum, attribuendo, scilicet, cuilibet parti suum peculiare nomen, id est, Corporatio. Natiuitas. Circumcisio. Apparitio, (uidelicet Epiphania) Passio. Mors. Resurrectio. Gloria. Regnum:||: Vlterius quaeritur, an particula Hostiae, quae in calicem immergenda sit, debeat frangi ex parte superiori, vel inferiori. Petrus Ruiz in suo caeremonial. et Graffius lib. 2. cap. 4. tenent, quod ex parte superiori demenda sit: contrarium tamen sentiunt Gauantus, et Quartus. Aduertendum tandem est, quod in Feria IV. parasceue, quando Sacerdos immittit praedictam particulam in calicem, non debet facere consuetas caeremonias in illius orificio. Congreg. Rit. 28. Aug. 1627. et clarius in Caeremoniali iussu Innocentio X. correcto lib. 2. cap. 26. vbi habet: [Sed sine signo Crucis] Hostiae synonima. Vide Holocaustum. Communio. Margarita. Caeremonia adhibenda in oblatione Hostiae, et alii casus in offertorio Hostiae occurrentes. Vide Offertorium.

HOSTIA SEMIPLENA. FR. sacrificium extra catholicum ritum. [Vnquam pro desideriis vestris sine ritu catholico, et cano more semiplenas nominati Antistitis hostias obtulerunt? Ennodius in Apologet.