14 February 2004 Ruediger Niehl
text typed (without italics) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - Could not identify errata-list item: 548. 1. lin. 46. stadium
06/2006; 12/2006; 02/2011 Cornelius Amberger; Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
spell check partially performed; the special sign ||: (resp. [erroneously?] ||. ) inserted (see the explanation of the printer: page 18)


image: s001

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM,



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

HIEROLEXICON SIVE SACRVM DICTIONARIVM AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI ET CAROLO EIVS FRATRE ROMAE Ex Off. Bernardoniana Sub Signo Virtutis Anno 1677 Superior [abbr.: Superiorum] permissu Et privilegiis



image: s004

[gap: blank space]

image: s005

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM, IN QVO Ecclesiasticae voces, earumque Etymologiae, Origines, Symbola, Caeremoniae, Dubia, Barbara Vocabula, atque Sac. Scripturae, et SS. PP. Phrases Obscurae elucidantur. AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI, Olim Cath. Eccl. Viterb. Canonico Theol. Sac. Indicis Congregationis Consultore, Proton, Apost. Eq. Aurato, Com. Palat. ET CAROLO EIVS FRATRE Biblioth. Alexandrinae in Archigym. Vrbis Praefecto. OPVS Figuris ornatum, quod praecedit Index Criticus, ac subsequuntur SYLLABVS graecarum vocum exoticarum, de quibus in eo agitur, et CONTRADICTIONES APPARENTES Sac. Script. ab eodem DOMINICO conciliatae, et ex eius Schedis in hac tertia, et postuma impressione auctae. [gap: illustration] ROMAE, Sumptibus PONTII BERNARDON. Via Parionis sub signo Virtutis. M. DC. LXXVII. SVPERIORVM PERMISSV, ET PRIVILEGIIS.



image: s006

[gap: praeliminaria]

page 269, image: s301

FASTIGIVM. Baldachinum. [Fecit argentum fastigium battutile, quod habet in fronte Saluatorem sedentem. Anastasius in Siluestro.] Argenteum battutile, id est, ex lamina argentea. Vide Batutilis. Vide Baldachinum.

FASTIGIATISSIMVS. superbissimus. [Sed seruata pace reliquorum, duo fastigiatissimi consulares Gennadius Auienus, et Cecinna Basilius prae ceteris conspiciebantur. Sidon. lib. 1. epist. 9. Ad arcem fastigiatissimae felicitatis euectus Idem lib. 2. epist. 4.

FASTOSVS. Vide Philocompicus.

FATALITAS. Apud Scriptores Ecclesiae pro necessitate naturali vsurpatur; sed non absque concursu diuinae prouidentiae. [Gratias ago Deo, qui aduersus necessariae fatalitatis vrgentias benigne pro afflictis excipiens, suscitat, iuxta verbum Amos, de filiis Prophetas, et de inuenibus Nazaraeos. Petr. Blesen, epist. 127. Vt sicut turbato fatalitatis ordine filius vos praecessit ad mortem; sic ordinato huius mortalitatis excursu ceteros praecedatis ad vitam. Idem epist. 2.

FATESTORIVM. Vide Faldistorium.

FATIBILIS. et Fatitius. FR. Aduena, seu aduentitius Bullar. Casinen. tom. 2. constitut. 46. 79. et 117.

FATIGIVM. labor: hinc Fatiga italice. [Numquam fatigii montis huius ascensus, nimis tunc erat cliuosus, arctus, et horridus. In Chron. Casin. lib. 3. cap. 28.

FAVON. Vide Fanon.

FEBRICITAS. febris. [At nunc, et febricitates, o marcionita, et ceteros tribulos, et spinas dolor carnis tuae tibi aedit. Tertull. lib. 1. aduers. Marcion: cap. 24.] sic corrigit hunc locum eruditissimus Latinius contra Pamelium, qui febricitas, ac si esset verbum exponit, scilicet, Et febricitas o Marcion.

FEBRIENS. Febricitans. [Quis febriens aegrotanti tactu pulsam distinguat incolumen. Sidon. lib. 6. epist. 1.] Vide Frigoriticus.

FERRIS. Vide Inaequalitas. Typus.

FEGVM. FR. territorium, vocabulum adhuc in Sicilia, et Melita retentum. [Concedimus et c. exceptis oblationibus et c. et exceptis equitum fegis, siue beneficiis, ex quibus, videlicet, de beneficiis equitum, et manualis conuentus, si poterimus alibi eis concambium dabimus, et ipsa omnia fega, et manualia] et infra [Praefata Castella ad hoc perficiendum opus constituemus. Ex Regist. Farfen. Abbatiae num. 1156.

FELLITO. exsugo, mulgeo, verbum frequentatinum. [Exngerent fellitantes mamae. Arnob. lib. 2. aduers. Gentes.

FELONIA. rebellio. [Felonia culpa, siue iniuria, propter quam vassallus amittit feudum. Hostien.] Ex verbo germanico Felen derinatur, quod errare significat.

FEMELLA. ferrea ansula, exqua ianuae pulsatile pendet. [Regia monasterii circellum habeat ferreum in femella, quo ab adueniente concusso et c. In Reg. Magist. cap. 95. . 3.

FEMELLARIVS. effeminatus. Gloss. Isidor. Vide Famellaris.

FENDICA. lucanica. [Non fendicas, quae et ipsae sunt hirae. Arnob. lib. 1. contra Gent.

FENOLIVM. Planeta. Vide Hieronymum Fabrum in sac. memor. Rauenn. part. 1. pag. mihi. 19.

FERDINANDVS. FR. est nomen arabicum a Ferh-din-haudu id est, Gaudium fidei habet ipse, siue Gaudium fidei apud enm; ideo hoc nomine appellatus fuit primus S. Ferdinandus Rex Hispaniae, eo quia hoc Regnum a Saracenorum tyrannide ipse liberauerat.

FERDONI. FR. monerae species. [Habebat enim mille sexcentas piscatorias naues, quarum quaelibet per totum annum ad quatuordecim dies fisco regio persoluebat nummum aureum, qui perperam vocari solet ferdoni, id est, quarta parte marcae vnius aequiualens. Guntherus in in hist. Constantinop. apud Canisium tom. 5. Antiquar. Lection.

FERETRVM. sandapila, quo mortul ad sepeliendum feruntur. Vide Libitina. Loculus. Item pro triumphali curru. [quale in illo viro feretrum Deus de diabolo extraxit? Tertull. lib. de patien. cap. 4.] de Iob loquitur.

FERIA. Ethnicum vocab. ad Christianos translatum; sed in diuerso significationis vsu, scilicet, ad feriandum in sollemnitatibus Sanctorum Martyrum. Baron. An. 44. num. 86. Item, vt tolleretur superstitiosa Deorum maiorum Gentilium in hebdomadae diebus tutelaris denominatio. Baron. ibidem. num. 88. et An. 58. num. 87. Falluntur siquidem, qui asseruere hanc inter Christianos denominationem tempore Silustri Papae coepisse; nam Tertullianus, qui ante Si luestri tempora floruerat, saepe de hoc feriae vocabulo inter fideles vsitato, mentionem facit; quin S. Ignatius Martyr in epist, ad Philippen. et Iustinus Martyr quaest. 65. huiusmodi Christianorum ferias commemorant, qui aetatem D. Siluestri praecesserant. In Ecclesia ambrosiana omnes currentes dies ab vltima Dominica Aduentus, vsque ad Christi Natiuitatem, Feriae de excepto dicuntur; maiori enim sollemnitate celebrantur. Vide Festus. Profestus.

FERIAE AVGVSTI. Vide Gula Augusti.

FERIAE LEGITIMAE, in sacris canonibus dicuntur secunda, quarta, et sexta feria, quia hi dies pro poenitentium ieiunio erant assignati. can. presbyter. dist. 82. Ideo Monachi graeci in praesenti, praeter ieiunium quartae, et sextae feriae, que Laicis sunt communes, ieiunant etiam in feria secunda, ob memoriam Christi ieiunii, quod ab hoc die incaeperat. Vide Baron. An. 57. n. 99. et 100.

FERIA II. Dicebatur prima Sabbati. Vide Sabbatum.

FERIA IV. CINERVM. Vide Cinerum dies. In hac


page 270, image: s302

die si occurrerit festum XL. Mart. Vide Collecta. Feria IV. post domin. IV. Quadrag. Vide Introitus.

FERIA V. IN CENA DOMINI. In hac feria Sacerdotes omnes, ac Clerus ex decreto Soteris Papae communionem recipere debent. can. in Cena Domini. de consecrat. dist. 2. Quod renouatum fuit a Sac. Rit. Congreg. 27. septembr. 1608. In quo actu Sacerdotes, et quandocumque communicari debent, cum stola in collo faciant. Concil. Bracar. III. can. 3. Communio autem cleri facienda est intra presbyte rium; laicorum vero extra. Concil. Toiet. III. cap. 17. Antiquirus tamen haec communio post cenam celebrabatur, in quo tempore etiam consecrabatur. Sinod. 3. Carth. de quo vsu D. Aug. epist. 118. ad Lanuar. ita ait: [Non ideo putari debet institutum esse multis locis, vt illa die post refectionem offeratur.] Et in Concil. Matisconen. II. habetnr. [Sacramenta altaris nonnisi a ieiunis hominibus celebrentur, excepto vno die anniuersario, quo Cena Domini celebratur.] Vide Capi itauium [perhaps: Capitilauium]. Chrisma. Natalis calicis. Quare pax in hac die non datur in Missa. Vide Pax. In hac die Papa communicabatur absque fistula. Vide Siphon. Quare in hac die legitur publice excommunicatio. Vide Processus. Vtrum Sacerdotes non celebrantes in hac die peccent mortaliter, si absque stola se communicauerint. Vide Stola. Lotio pedum in hac die. Vide Mandatum. Quare non dicatur Credo. Vide Symbolum. Feria V. totius anni erat celebris in primitiua Ecclesia. Vide eiunium. Feria V. Quadragesimae dicebatur Vacans: Microl. de Eccles. obseruat. cap. 50. Vide Panetaria.

FERIA VI. Parasceue, quomodo in ea dicenda est oratio pro Imperatore, si iam obierit. Vide Cereus paschalis. Episcopus in hac die non vtitur chirorthecis. Vide Chirothecae. Vide Cena pura. Contionator. Quid significet Confessoribus in oratione huius diei. Vide Confessor. Papae Indumenta in hac die. Vide Cingulum. Croccea. Fanon. Crucem adorat Sacerdos. Vide Crux. In Missa profert alta voco Libera nos quaesumus Domine. Vide Embolismus. Reliqua ad hanc diem spectantia. Vide Cingulum. Cena pura. Faldistorium. Genuflexio. Hostia. Laus tibi Christe. Lectio Parasceue. Passio.

FERIA PROPTER MESSEM, et propter vindemias. FR. in quibus non compellitur quis in iudicio respondere. Gloss. in cap. 21. de iudiciis. Vide Messiuus.

FERIA SCRVTINII. Vide Scrutinium.

FERIALE. dicebatur calendarium, in quo festa notabantur, quae Ferios diuinas Asterius appellauit.

FIRITA. FR. vulnus, plaga. l. si quis in curte. de homine in curte aliena. Paulus Diac. Hist. Longobard. lib. 3. cap. 31.

FIRMENTARII. Vide Azymitae.

FIRMENTVM. panis benedictus, qui in Ecclesia distribuebatur, ita quidem ad distinctionem azymi panis pro Eucharistia destinati, appellatus, [De fermento vero, quod ore dominico per titulos (idesi, Ecclesias) mittimus per Acoluthos. Anast. Biblioth. in vita Melchiadis.] Aliqui putant Eulogiam appellari; sed pro specifico nomen genericum intelligunt; nam Eulogia benedictionem, munus, eleemosynam, et oblationem significat, de qua suo loco diximus. [Vt de oblationibus, quae offeruntur a populo, et consecrationi supersunt, vel de panibus, quos deferunt fideles ad Ecclesiam, vel certe de suis conuenienter partes incisas habeat, in vase nitido, et conuenienti, et post Missarum sollemnia, qui communicare non fuerint parati eulogias omni die dominico, et in diebus festis ex inde accipiant. Ex decreto Pii Papae cap. 4.] Eulogias, id est, eleemposynas, vel munera, quae et benedictiones dicebantur. Sic et Oblata generice etiam dicebantur. [Deinde destribuit fidelibus oblata non consecrata; sed signo tantum Sanctae Crucis benedicta in memoriam Cananeae, quae micas solas optabat mensae Domini. In Liturgia Armena.] Et hac caeremonia erat vnionis signum. Baron. An. 645. Idem affirmanit D. Augustimus inquiens: [Panem vnum, quem vnanimitatis indicio misimus Charitari tuae, rogamus accipiendo benedicas. epist. 31.] Atque Paulinus. [Panem, quem misimus vberiot benedictio fiet dilectione accipientis. epist. 34.] Itaque per ob lationum, et eulogiarum residua, nedum panis; sed etiam vinum intelligebatur; nam vtraque species, quae non consecrata supererat, simplici benedictione adhibita, propulo in Ecclesia congregato distr ibuebatur, quae in sacrificii rationem offeruntur, postea, [Quae in Sanctorum vsum consummuntur, Clerici diuidunt, et nec Cathecumenus ex iis bibat, aut comedat; sed solum Clerici, et qui cum eis su nt fideles fratres. Theophil. Alexandr.] Concil. Laudicense can. 4. sanciuit, vt haec distributio fieret post Missam: sed in die paschae fieri vetuit; tunc enim omnes fideles Eucharistiam sumere tenentur. Tempore iciuniorum Diaconus in Missa cantata, et in priuata Sacerdos ante orationem' super populum dicunt Humiliate capita vestra Deo. Quod erat signum propter ieiunium, fermentum, et ceteras oblationes, seu eulogias non distribui; de qua caeremonia ieiuniorum rempore. Vide Collecta. Inter eruditissimas Latini Latinii epistolas, quas Romae nuper typis mandari curauimus, in tom. 2. pag. 167. et seqq. inuenies Lector satis longam, doctamque illius Auctoris de hoc Fermento opinionem, et ibidem. pag. 171. habes super eandem quaestionem Antonii Augustini responsionem. Quibus addendum, quod in parisiensi. S. Genousfae conuentu reperitur quoddam pernetustum calendarium de anno 720. in quo notatur haec caeremonia in. Sabbato ante Dominicam palmarum, nempe: [Sabbato datur fermentum in Consistorio Lateranensi.] Vide


page 271, image: s303

Baron. An 313. num. 48. vsque ad 54. Nicolaum Card. Cusanum epist. 7. ad Boemos. Theophilum Raynaud. contra Iustellum. Petrus Damianus Fermentum vocauit Adamum, quid transfudit in nobis originale peccatum. Tertullianus haereticos Valentinianos irridens, quia quandam generationem spiritualem asserebant per modum contemplationis, vt aiebant, sic inquit: [Simulque contemplatione ipsa Angelicorum Iuminum, vt ita dixerim, subfermentata pudet. cap. 11.] FR. Fermentum Arton Graeci appellant: [Vos quidem panem, nos Arton dicimus. Artos autem interpretatur eleuatus, et sursum portatus, a fermento, et sale calorem, et eleuationem habens. In Dialogo Humberti tit. S. Priscae Cardinalis in Append. 11. tom. Baronii asserit Constantinopolitanus.] quam tamen etymologiam ibi idem Cardinalis negat. Vide Antidoron. Zyma.

FERONYMOS. ferw/numos2, id est, secum ferens nomen: sic D. Hieronymus ad Desiderium de Serenilla, quae secum serenitatem attulerat, scribens ait: [Gratulor tibi, et sanctae, atque Venerabili sorori tuae Serenillae, quae feronymos, calcatis fluctibus saeculi, ad Christi tranquilla peruenit. epist. 154.

FERQVIDIVM. et Ferquidum. FR. traditio rei similis, seu aequiualentis. Glossa in l. de eo praecipimus. De eo, quod pater filiis necesse habet relinquere. Ferquidum autem simile quid alterius rei. l. si quis facussit. De dammo, et iniuria. Item compositionem, restitutionem, seu compensationem in rem similem significat. l. si quis res. 4. De damno, et iniuria, et l. de poenis. De eo, qui peculium. Restituere ferquidum, id est, simile, vel consimile. in Regist. Farfen. num. 223 et 770.

FERRATA CALCE, FR. violenter ab equino ferrato calce translatiue desumptum pro violenti, et conuincenti argumento. [Sed foetidum opus vestigiis insequar, et ferrata, si valeo, calce contundam. Ennod. Ticinen. Episc. in Apolog.

FERRVGO. aliquando non pro rubigine; sed pro eodem ferro sumitur. [Gladios ferruginis perfectae. Tertull. de resur. carnis.

FERTVM. offertorium, seu oblatio, quae in Sac. Altari fit. [Offertorium tali ex causa sumpsst vocabulum. fertum enim dicitur oblatio, quae Altari offertur. Isid. lib. 6. cap. 19.] a verbo fero, quia a Sacerdote ad Altare fertur. Ferta Melitenses vocant eleemosynam, quae tempore offertorii in Ecclesia colligitur.

FERVLA. Vide Baculus episcopalis. Narthex.

FESTINANTIA. festinatio, properatio. D. Bernardus in vita S. Malachiae Hiberniae Episc.

FESTVS. et festum dies sollemnis pro aliquo Sancto, de festiuitatum antiquitate, ac ritu Baronius An. 58. num. 81. et seqq. quae in honorem SS. Martyrum tantum celebrabantur, vt dictum est in dict. Feria. Sed deinde An. 813. ex decreto Moguntini Concilii etiam ad honorem Sanctorum Confessorum festa celebrari coeperunt. Bellarm. lib. 2. de Missa cap. 20. itaque Bonifacius IV. in honorem omnium illorum Sanctorum Martyrum, quorum festa in diurno anni circulo celebrari nequeunt, ad primam diem Nouembris celebrari Romae statuit, in qua die Christiani ieiunare solebant, vt Isidorus refert. Gregorius vero IV. (ut in Chronica Sigiberti ad An. 835. habetur) eandem festiuitatem per vniuersam occidentalem Ecclesiam celebrari ordinauit, quam Graeci in dominica post Pentecostem sollemnizare solent, quando Latini Sanctissimae Trinitatis festum agunt. Ambrosiana, et graeca Ecclesia nullum festum celebrant in quadragesimali tempore; sed Graeci excipiunt annuntiationis, et Quadraginta Martyrum festa, vt alibi diximus. Imo Toletanum Concilium ordinauerat quod festum Annuntiationis Virginis celebrari deberet ad diem 18. Decembr. de quo vsu adhuc aliqua memoria remanet in Ecclesia; nam in feria quarta quatuor temporum Decembris Missa tota ad mysterium Incarnationis directa legitur. Ambrosianum Breuiarum hoc festum Annuntiationis in Dominica vltima Aduentus notat. Ceterum festum dicitur Natalis, et Natalitium, quia in hac die Sancti moriendo ad gloriam nascuntur. Ac alia Synonima. Vide Annale. Duplex. Feria. Profestus. Absque Sedis Apostolicae licentia non possunt amplius Episcopi festa Sanctorum superaddere in calendario. Sac. Congreg. Rit. 8. Apr. 1628. Imo nec festa de praecepto stabilire, nisi vnius sancti tantum in qualibet Ciuitate, seu pago sub titulo Protectoris; et aliud festum vniuersale totius Prouinciae, siue Regni ex prohibitione Vrbani VIII. vigore eius Bullae, quae incipit. [Vniuersa per Orbem] emanata de anno 1642. in qua etiam iubetur, ne tam faciliter concedant Episcopi laborandi licentias, et in casu necessitatis concedatur gratis, sine vlla solutione. De festiuitatibus in primitiua Ecclesia. Vide Feria. Ieiunium. Professus.

FESTVM CANTORIS, et Succentoris. Vide Can. tor.

FESTVM EPVLARVM, festum Cathedrae S. Petri, in quo die Christiani praecipue in Africa epulari solebant, de quibus D. August. lib. 6. confess. cap. 2. inquit: [Cum ad memorias Sanctorum, sicut in Africa solet, pultes et panem, et merum attulisset.] Mos ex Gentilium superstitione introductus, qui in eodem prorsus die super mortuorum sepulchra cibos collocare solebant, contra quem abusum inuehitur idem Sanctus Doctor Serm. 15. de Sanctis, vbi de S. Petri Cathedrae festo agens, inquit: [Cum sollemnitatem hanc Ecclesiis merito religiosa obseruatio introduxerit; miror cur apud quosdam infideles, hodie tam perniciosus error increuerit, vt super tumulos defunctorum cibus, et vina conferant, quasi


page 272, image: s304

egressae de corpore animae carnales cibos requirant.

FESTA FVCALIA. Vide Fugalia.

FESTVM HEBDOMADVM, messis, primitiarum. Vide Pentecostes.

FESTVM LVMINVM. Vide Epiphania.

FESTA MOBILIA totius anni in die Epiphaniae annuncianda. Vide Epiphania. Et a Septuagesima regulanda. Vide Septuagesima. Et in quo Missae tempore. Vide Breuiculum.

FESTA PAGANALIA. Vide Septimontium.

FESTVM QVINQVE CANDILARVM, et Septem candelarum. Vide Candela.

FESTVM STELLAE, dicitur Epiphania. Vide Septuagesima.

FEVDVM. FR. est ius a Rege, vel Imperatore concessum cum dignitate, et statu, vel praedio, beneficii nomine. Sigon. de regno Ital. lib. 7. Bullar. Casin. tom. 2. constit. 32. 42. 187. n. 4. et 11. Vide Beneficium. Sed postea feudum etiam dictum fuit concessio hereditaria fundi a priuatis, et directis dominis cum recognitione aliqua, vel solutione concessum. [Constat possessiones tenere in feudum. cap. ceterum quia. de Iudiciis.] Feudum autem a foedere dicitur; quamuis aliter teneant alii. Dicitur etiam Fodrum. Vide suo loco. Vide Hauberticum. Paradogum.

FEVDATARIVS. FR. qui feudum fruendi vsum habet, et ad eius obligationes respondere tenetur. Sigon. de Regno Ital. lib. 7. Vide Releuium.

FEVGANDVS. FR. fur manifestus, latro. l. si quis ingum. de furtis. l. 1. si quis togas. Glossa in l. si liber homo. de furtis. Vide Fingardus.

FIALA. organum musicale. [Cum vice quadam iocularem introduxisset, et ille dulcedine fialae dormientem excitasset. Caesarius. lib. 6. mirac. cap. 7.] Quod ex eius sequentibus verbis declarat, inquiens, [Monachi Tuitienses in organis cantant.

FIALARIVS. minister in Palatio Apostolico, cui incumbebat pro lucernis ellychnia adaptare, et praeparare. Cencius Camerar. in eius Caeremonial. M S. In aliquibus eiusdem codicibus corrupte Foliarius legitur.

FIBRAMEN. lucis radium. [Plus licet ex centro Titan fibramina fundat. Aldhel. de Virg.] desumpta metaphora ab extremitatibus erum, quae fibrae dicuntur, quamuis alii Vihramina legant in hoc loco.

FIERINVS. Vide Caflorinatus. Vibrinus.

FIBVLA. Vide Annulus. Axungia. Fibulatorium. Firmaculum. Morsus. Sentis; Item Fibula in homine vnio animae, et corporis translatiue intelligitur. [Substantiarum duarum. quemadmodum fibula. Tertullianus de resurrect. carnis.

FIBVLAM CARNI SVPREMAM IMPONERE, in lib. de monog. castitatem intellexit Tertullianus, et vice versa de immoderata liccnita: [Vt etiam voluntarii delictis fibulam laxant. Idem de coron. milit.

FIBVLA RHETORICA. FR. id est, ratio costringens. [Rhetoricam fibulam momorditis. Ennod. Ticin. Episc. in Apologet ad Schifmaticos.] et ibidem pro vnione. [Quos fibula Religionis piomordens dente coniungit.] De duobus Patribus loquitur, qui zelo religionis ad pie schismaticos mordendos concordantur.

FIBVLATORIVM. fibula. [Fibulatoria maiora, et minora quinque. Anast. in Leone IV. Amulas superauratas paria duo pendentes, fibulatoria numero quinque. Idem in Greg. III.

FICONES. calceamentorum genus, seu calones potius ex materia lignea confecti. [Tunc inuenit a Deo bonum consilium, et impleuit duos ficones suos carbonibus ignis, et infixit pedes suos in eis. In vita S. Brigidae ad primam diem Februarii.] Vide Cuspus. Secculus.

FICTA. dolor in homine, quasi claui cuspis infixa, quae punctio, seu punctura dicitur, et aliquando frigidum humorem in neruis constipatum significat, qui arteticus morbus appellatur - [Matri vero meae hoc ordine Sanctus subuenit. Tempore, quo transactis parturitionis doloribus me edidit, dolorem in vno tibiae musculo incurrit; erat autem subitaneus, tamquam clauus affigens, atque ita fictam grauissimam dabat, vt plerumque eclysim generaret, neque erat, quod eum mitigare posset. Gregor. Turon. lib. 3. miraculor. S. Martini cap. 10.] FR. sic intelligenda sunt illa verba Pontificis. [Tanta nequitia ad aures nostras de senectute tua peruenit; vt eam, nisi humanitus pensaremus, fixa iam maledictione feriremus. can. tanta. dist. 86.] id est, cuspidata maledictione.

FICTIO. Vide Fucus.

FICVS. FR morbi species. [Erat vir quidam, qui ficus aegritudine vehementer virente et c. in vita S. Anselmi Lucensis Episcopi a Luca VVadingo edita. cap. 74.] Arbor, et fructus. Vide Sycamen, et Sycomorus.

FIDAGIVM. FR. Vectigal pro pascuis. Bullar. Casim. rom. 2. Constit. 177. Et dicitur etiam Fidentia, de quo vocabulo Falco Beneuent. [Imperator ipse Beneuentanos liberaret, videlicet, de vinearum fidentiis, et angariis, et terratico et c. in Chron. ad An. 1137.] Ibidem etiam in iuramento Rogerii habetur idem vocabulum.

FIDAMEN. confidentia. [Corrige delictum fidamine. Tertull. in carm. ad Senat.

FIDELIS. Vide Christianus. Catholicus. Drudus. FR. Vtrum fidelis dicatur infans post baptismum, et ante Vsum rationis? affirmatiue resoluitur in can. paruuli fideles. de consecrat. dist. 4.

FIDENTIA. Vide Fidagium.

FIDES ATHANASII, id est, eius Symbolum. [Die Dominica, dum ad primam staret, et chorus psalleret fidem Athanasii, illa de mysterio summae Trinitatis cogitans et c. Caesarius. lib. 9. cap. 39.



page 273, image: s305

FIDEI DOCTORES. Vide Patrini in dict. Baptismus.

FIDEIVSSOR. id est, patrinus. in dict. Baptismus. Item pro sponsore. Vide Plegiaria.

FIDICVLAE. FR. [Nullus omnino, cui inconsultis, ac nescientibus nobis fidicularum tormenta offeruntur, militiae, vel generis, aut di gnitatis defensione vti prohibeatur: excepta tamen maiestatis causa, in qua sola omnibus aequa conditio est. lib. 9. eod. tit. ad l. Iuliam maiest. et can. nullus. 6. quaest. 1.] Vbi Glossa [Fidicularum, id est, chordarum, quae ligantur eirca frontem hominis, et stringitur caput per eas, et est fides eadem ac chorda.] Sed Baronius in Notis ad Martyrol. 22. Ianuarii lit. b. sic inuehitur, inquiens; [Increbuit hactenus complurium error vt fidiculas, a fidibus deriuatas putarent, nihilque aliud esse fidiculas, quam vincula neruea, quibus ad equuleum manus, pedesque hominis ligarentur; sicque torquere fidiculis reum, idem esse, quod ligatum in equuleo fidiculis hominem intendendo, ossium commissuras cum immenso dolore distrahere. sensit haec Sigonius lib. 3. de Iudic. cap. 18. Sic etiam errauit in his et Valla lib. 1. cap. 5. dum ait, fidiculas esse instrumentum ex duobus obliquatis lignis compactum; ita dictum, vel ab extorquenda fide, vel a nerueis funibus, quibus torquendi alligantur. Omittimus alias hic referre complurium Iure-consultorum de fidiculis a veritate prorsus remotas sententias. Mitatus sum vehementer, cum Sanctus Isidorus. lib. 3. Origin. exacte monstrarit, quid sint fidiculae, eruditos viros, eo praetermisso, in perquirendo de illis adeo laborasse, ac a rei veritate tantopere aberasse. Fidiculas enim iden esse, quod vngulas testatur, cum ait: Vngulae dictae, quod effodiant: hae, et fidiculae, quia iis rei in equuleo torquentur, vt fides inueniatur. Haec Isidorus. Cum itaque fidiculis aeque, ac vngulis finderentur latera hominis in equuleo distensi, easdem vngulas ea de causa dictas esse puto fidiculas, quod reorum latera finderent, sicque a findendo dictas fidiculas esse, quasi findiculas, vel a fodicando, quod illis latera reonum fodicarentur, dictasque esse fidiculas, quasi fodiculas; fodicare latera fidiculis, vsurpatum apparet ab Ammiano, vt dicemus paulo inferius. His in primis adstipulatur Prudentius hym. 10. Peristeph. in Romano, cum quas vocat fidiculas, easdem vngulas dicat. Sunt haec verba Asclepiadis Iudicis:

Vertat ictum carnifex
In os loquentis, inque maxillas mannum,
Suclcosque acutos, et fidiculas transferat,
Verbositatis, vt rumpatur locus.

Et paulo post, per fidiculas Asclepiadem intel lexisse vngulas, quae mox Auctoi subdit, declarans his versibus:

Implet iubentis dicta lictor improbus,
Charaxat ambas, vngulis scribentibus.
Genas, cruentis et secat faciem rotis.
Hirsuta barbis soluitur carptim cutis,
Et mentum ad vsque vultus omnis scinditur.

Haec Prudentius. Eodem sensu fidiculae accipiuntur, l. Decuriones. Cod, de quaest. nam fidiculis torqueri Imperator appellat cruentam conditionem. Sic apud Ammianum lib. 29 qui haec genera cruciamentorum recensens, ait. Intercluduntur equulei, expediuntur pondera plumbea, cum fidiculis, et verberibus. Cumque paulo inferius reorum maiestatis latera dictis tormentis fodicata dicat, fidiculis id fact vm apparet. In hac eadem sententia fidiculas accipere tam apud Senec. lib. 3. de ira, quam a pud Valerium de patientia lib. 3. cap. 3. 4. 5. vel alios, nihil vetat. Tantum apud Suetonium in Tiberio aliud genus cruciamenti inuenies dictas esse fidiculas, dum ait: Excogitauerat inter genera cruciatus etiam, vt larga meri potione per fallaciam oneratos repente veretris deligatis, fidicularum simul, vrinaeque tormento distenderet. Haec Sueton. Sed remotissimum est eiusmodi genus tormenti ab eo, quod in actis Sanctorum Martyrum, aliisque citatis locis per fidiculas testatum apparet. Inuenies frequenter equuleo iunctas esse fidiculas, vel vangulas; ea nimirum ex causa, quod extento corpore in equuleo, fidiculis, vel vngulis a tortoribus membra sulcarentur, quibus aliquando succederet ignis tormentum. Haec cum habeas in nonnullis actis Sanctorum Martyrum Sanctus Cyprianus demonstrat, dum ait lib. de Lap sis: nunc equuleus extenderet, nunc vngula esfoderet, nunc flamma torreret. Et August. epist. 59. ad Marcellin. Non extendente equuleo, non sulcantibus vngulis, non verntibus flammis etc. Eadem Hieronymus epist. 49. Prudentius saepe, et alii. Ante hos omnes. Seneca lib. 3. controuers. 1. 4. pluribus.] Huc vsque Baronius; sed Latinus Latinius, qui priorem opinionem sequitur, fidiculam nerueam chordam fuisse putat, cum qua super equuleum condemnatorum membra distendebantur, et prose auctoritatem Quintiliani adducit, qui 19. id est, vleima declamat. ait: [Ideo enim equuleos mouebam artifex, senex tendebam fidiculas ratione saeuitiae, vt leuiter sedibus suis emota compago per singulos artus membra laxaret.] Alii tamen; Codices loco Tendebam, habent Tenebam; sed magis consona est prima lectio.

FIERNALDVS. Vide Filius arnaldus.

FIGVRA. haec dictio apud Origenem non excludit veram realitatem, quare quamuis scripserit ille in Eucharistia Corpus Christi In figura reperiri; non ideo negauit ibi realem Christi praesentiam adesse: sed vltra diuinam exsistentiam realis Christi Corporis, allusiue compluria alia mysteria ibidem contineri; hinc frustra recentiores Haeretici, ad negandam realem Christi praesentiam in hoc Sacramento, hac origeniana auctoritate abutuntur: probatur enim


page 274, image: s306

ex multis eiusdem Auctoris locis, quod per dictionem In figura realitatem intellexisset Origenes, quemadmodum quando scripserat D. Ioannem Euangelistam In figura supra pectus Domini recubuisse. Eodem modo dixerat, quod quando Iudas in horto Christum osculatus est, noctem In figura fuisse. Et tamen de fi de euidens est tam Ioannem realiter supra pectus Domini recubuisse, quam realiter de nocte fuisse accessum Iudae in horto. Igitur Origenes significare voluit, quod actiones illae mysteriosas figuras, et spirituales allusiones continerent. FR. alio modo huic obiectioni Bellarminus contra Petrum Martyrem respondet lib. 2. controuer. de Eucharistia cap. 8.

FILA. FR. terrae spatium. [Concedimus etiam nouem filas ad salem faciendum etc. in priuil. Caroli M. apud Torrigium de Cryptis Vatican. secunda impress. pag. 506.] et inferius. [Alias tres filas ad salem faciendum.

FILAVNECHILD. FR. donatio, seu remuneratio rei singularis propter meritum. l. si quando de sponsalibus.

FILIA IN CAPILLO. FR. filia in domo paterna degens. l. si quis Longobardus. de succession.

FILIASTRA. et Filiastrus. FR. Priuigna, et priuignus. can. nosse, et can. de his. 30. quaest. 1.

FILIOPARES. Vide Li.hopharius [sic].

FILIVS. Vide Tegnon.

FILIVS ARNALDVS, eques recentior in tempore respectiue receptus in Sac. Melitensi Relig. ex voce gallica, et communiter Fiernaldus appellatur eques, qui respectu alterius minus antiquior sit, ac tali vocabulo agnominabantur in Terra Sancta aduentitii Christiani occidentales, et recentiores, et e contra, qui ibi nasce batur Polanu dicebatur.

FILIVS LEGITIMVS. Vide Fulboran. Natus tempore sponsalium. vide Gamalis. Illegitimus. Vide Manzer.

FILTORTVS. et Flitortus, fugitiuus, ex Germanico vocab. Fliet est, de quo in l. Salica. tit. 1.

FIMBRIA. Vide in dict. Phyla erinm.

FINAIDA. FR. confinium, terminus, seu linea finalis. l. si quis propter. de eo, qui terminum etc. Vide Fingualdia. An sit idem ac Fiuuaida. Vide suo loco.

FINETENVS. FR. aduerbium, vsque ad finem, seu omnino significans: [Sed auxi liante Deo, illud, quod praedicamus, finetenus obseruandum censemus. Zacharias papa epist. ad Bonifacium Episc. in tom. 3. Concil. edit Paris. de Ann. 1585.

FINGAGIVS. Vide Feugandus. Fingardus.

FINGALDIA. FR. idem ac finaida ibidem.

FINGARDVS. FR. publicus latro. l. si quis iugum. de furtis, qui etiam Feugandus, et Fingagius dicitur. Vide Feugandus.

FINGVNDVS. Vide Feugandus. Fingardus.

FIRMA. FR pensio: [Puta ad pensionem, vel firmam annuam. Extran- comm. cap. vnico. de decimis,] et infra: [Perceptores pensionis, vel firmae] Item. [De ipsa pensione, vel firma ibid.] Vide Burdatio. Firmanus. Sed in Bull. Casin. vi. detur genus locationis fuisse, vbi sic habetur. [Beneficia etc. propter accontumationem, seu eiusdem fructuum locationem, vel ad firmam. dationem etc.] et inferius: [Beneficia etc. post cessum, et decessum aut aliter, quomodocumque ad firmam, seu coptimum, vel locationem etc. const. 314. tom. 2.

FIRMACVLVM. clithrum, sera. [Domum illam spiritualem, in qua multis obserata firmaculis scripturarum intelligentia clausa est, intrare satagimus. Ioach. Abb. in Apocal.] Aliqui tamen Codices men dose Obsecrata firmaculis nabent. Item fibulam etiam denotat. [Ipse Archiepiscopus cappam illam pretiosam, qua superius indutus erat, dilacerauit, et firmaculu, quod vulgariter morsus dicitur, auulsit. Matth. Paris. an. 1250.] Vide Fibula. Formalium.

FIRMARIVS. FR. pensionarius a firma, id est, pensione. Vide Firma. Pro Vicario etiam accipitur. [Sed ecclesiastica persona, quae in Ecclesia sua, vel beneficio (quod residenciam personalem requirit) non residet; sed facit in eodem per firmarium, vel vicarium deseruiri deputando ipsi vicario, vel firmario certam suorum prouentum portionem, non e vicariatus, seu firmarii portione etc. in Extrau comm. de decimis.

FISCLINVS. FR. de fisci familia, sicut a Curia Curialis dicitur. l. indices. de officio iudicis. sunt tamen de genere seruorum fisco addictorum. l. Aldiones. Qua lege Aldiones viuere debent, et l. de Ecclesiastico et Fiscalino. de homicidio liberi hominis. Est etiam nomen familiae in Italia.

FISTVCVS NODATVS. FR. palea cum nodo, quam tradebat venditor emptori in signum venditionis, et cessionis bonorum stabilium, quod hodie fit per tactum pennae. Hic etiam stilus in donationibus vna cum aliis ceremoniis obseruabatur, de quibus in Bullar. Casinen. tom. 2. constit. 52. 76. 137. et alibi passim ibidem. Vbi etiam Festuebum legitur: vnde Ex festuco, et Infestuco. Vide suis locis. Vide etiam Gurpto. Varii enim terminis, et caeremoniis renuntiabant, tradebant, ac vendebant eorum bona. [Tedgarius Castaldius de Furcone cum Odila eius vxore bona sua tradidit Monasterio Farfensi secundum legem salicam per festucam, et andi laginem, et per guasonem, et per leulangon, et per cultellum, et per ramos arborum. ex Reg. Farf. n. 352. Helperimus, et Drogo filii Hactonis ex natione Francorum, tradiderunt Ratfredo Abb. Farfen. bona eorum, et inuestierunt per feltucam, et andilaginem per guasonem, et andilagon, et per terram, et cultellum, et ramos arborum, et per oftium domorum iuxta legem salicam. Actum in Amiterno Anno Dom. 934 in eodem


page 275, image: s307

Registr. n. 375. Ingebaldus filius Ingelberti, et Theudoranda Romana filia Gratiani coniuges, lege viuentes salica donarunt Monasterio Farsen. Castellum Bucinianum per festucam no datam, et per cultellum plicatum, seu guasonem, atque guandilaginem, et pet ramos arborum, et fustuum de ipsis domibus. Ibid. num. 400. Benedictus, qui pro nomine Nitto Sproccus vocor, refutaui per virgulam etc. Ibid. num. 503. et 509. Bucco, et Caua la fossa apprenderunt partem fustis in manibus, et refutauerunt bona Monasterio Farfen. n. 527. Refutare per fustem. num. 499. 80 +. 1027.] Item dicebatur tradere possessionem per assem portae. ibid. num. 225. Item dabatur inuestitura petr vexillum. [Honorius Papa III. inuestiuit Marchionem Estensem de Marchia Anconitana, tradendo in eius minibus vexillum anno 1222. Febr. 18. Cencius Camerar. fol. mihi 517.] Item per cuppam argenteam - [Innocentius Papa III. inuestiuit Comitem Ildelbrandinum de Castro Montis Alti, et Comitatu de Rosellis per cuppam argenteam anno 1207. Iulii 31. Cencius. fol. 503. Idem Innocentius inuestiuit Comitem Ricardum de Sora de Comitatu Sorano per traditionem cuppae argenteae deauratae anno 1208. Octobr. 6. Idem Camerar. fol. 507.] Dabatur etiam inuestitura per ostium, et clauem, [Rainerius Vercellensis Episc. inuestiuit Bern ardum Abb. Farfen. de ecclesia S. Valentini in Burgo S. Valentini per ostium, et clauem. Registr. Farsen. num. 1101.] Item per annulum aureum Cencius. Camer. fol. 549. Item per Infulam capitis Episcopi, cui traditur possessio, et a quo recipitur noua possessio. Idem Camerar. fol. 581. Item Refutare, id est, cedere bona per camattum. [Nicolaus quondam 10: de Gualtalbruno apprehendit camattum in manu sua, et refutauit etc. In Registr. Farfen. n. 1142.

FISTVLA. Vide Siphon.

FIVVAIDA. FR. pascua communia. In Registr. Farsen. n. 318. Vide Finalda.

FIXA. Vide Ficta.

FLABARIVS. Suarius, porcarius, porcorum custos. Isidorus in eius Glossario, qui tamen huiusmodi vocabuli etymon non reddit.

FLABELLO. Vide Conflabello.

FLABELLVM. seu Flabrum, ventulum muscarium, ventilabrum, instrumentum, quo ventilando muscae, calidumque circumambiens aer expelluntur. Flabellum autem ecclesiasticum ex pauonum pennis efficitur, eoque Diacones tempore sacrificii ab altare muscas repellunt. Duo Diaconi ex vtraque parte altaris teneant flabellum ex tenuibus membranis, vel ex pauonum pennis, vel ex velo, quibus leniter abigant praeteruolantes bestiolas, ne in pocula incidant. lib. 8. constit. apostol. cap. 19.] Hinc in collatione diaconatus Graeci inter alia, quae Diacono traduntur, consignant in eius manibus etiam hoc instrumentum, quod ipsi r(ipi(dion vocant, et ideo in vita S. Nicetae haec verba habentur: [Sanctus vero Athanasius assistebat cogitatione, et mente tota intentus, ministerii flabellum tenens; erat enim Diaconus. Apud Surium. 3. April.] Notatur ignorantia Robertus Greygton circa hoc graecum vocabulum hic in dict. Monobambylum. Allusio autem huius instrumenti ad seraphicos spiritus ante Diuinam Maiestatem cum timore, et tremore assistentes dirigitur; propterea ex oculatis pauonum pen. nis formatur. Graeci in medio eius Seraphim depingunt. [Flabella vero, et Diaconi indicant Seraphim sex alis praedita, et multi ocnlorum Cherubim effigiem. S. German. in theor. rer. Ecclesiast.] quod etiam Latini formare consueuerant. Vide Cherubim. Aliud significatum S. Hidelbertus affert, inquiens: [Dum igitur destinato tibi flabello, descendentes super sacrificia muscas abigeris, a sacrificantis mente superuenientium incursus tentationum catholicae fidei ventilabro exturbari oportebit. epist. 7.] Maronitae vero orbiculatis flabellis ex argenteis, seu cupreis laminibus vtuntur, ac circumcirca tintinnabula addunt, quae a duobus clericis hinc inde post Celebrantem tremulo motu agitantur; imo et ipse Sacerdos pronuntiando illa verba Sanctus etc. tremorem Beatorum Spitituum manibus repraesentat, qui temor tunc in organi pulsatione solet etiam penes varias Ecclesias formari- Prior Conuentualis Equitum Melitensium, et Archiepi. scopus Messanensis, vt mihi relatum fuit, solent huiusmodi flabellis vti.Episcopns Troiae in Apulia vtitur eisdem in processione festi Gorporis Christi. Etiam Dominicanorum caeremoniale num. 6. hanc caeremoniam in sollemni sacrificio fieri praecipit, vbi sic habetur. [Tempore quoque muscarum debet eas Diaconus slabello amouere, ne molestent Sacerdotem, et abigere a sacrificio.] Per has oculatas pennas admonitur Praelatus, quod in suis actionibus summopere circumspectus incedere debeat, in quem numerosissimi populorum oculi assidue collimant; ob eandem enim causam Romanus Pontifex, qando pontificaliter in sella defertur, ex vtroque latere similibus flabellis obumbratur. Tandem hoc instrumentum in D. Epiphanii vita Ventilabrum ministeriorum vocatur his verbis: [Primus obseruat Diaconum, qui a sinistris tenebat ventilabrum ministeriorum.

FLAMINEATVS. Sacerdos habitibus sacris ornatus: [Eo autem rationabiliter flamineato, accedit ordinate omnis processio. Abbas Rotaldus in eius caeremoniali MS.

FLAMMIGERI. FR. sic filii Ranulphi Flammandi ab Iuone Carnotense appellati sunt; intruserat enim ille in Cathedram Dunetmensis Ecclesiae duos eius filios, quorum maior vix duodecimum aetatis annum attigerat, ac pro eo inuestituram a Normandiae Comite extorserat,


page 276, image: s308

cum conditione, vt vnus post alterum ex natis eius in ea Ecclesia succederet; sed an bo a Culielmo Rothomagensi Aichiepiscopo expulsi sunt, de qua institie vindicatione Gulielmo graegit praefatus Iuo epist. 174. inquiens: [Crm et ipsos flammigeros pueros de praedicta Ecclesia eici feceris etc.

FLAMMVIA. et Flammularis. Vide Tufa.

FLAMONIVM. [Honor, qui datur Flaminibus. Isidor.] Et Sidonius Episcopus de inuidiosis loquens ait: [Hi sunt, qui inuident tunicatis otia, stipendia paludatis, viatica veredariis, mercatoribus nundinas, munuscula legatis, portoria quadruplatoribus, praedia prouincialibus, flamonia municipibus. lib. 5. epist. 7.

FLASCO. Oenophorum, lagena. [Flasconemque vino a se benedicto plenum dedit, praecipiens, vt tam longe ad bellum procederet, quandiu illi, et suis illud vinum non deficeret. Florentius in Chron.] Eodem vocabulo D. Gregor. vsus est: inquiens: [Quodam quoque tempore Exhilaratus noster, quem ipse connersus nosti, transm issus a Domino suo fuerat, vt Dei viro in mona sterium vino plena duo ligena vascula, quae vulgo flascones vocant, deferret. lib. 1. dialog. cap. 18.

FLATON. placenta, crustum, panis subcinericius: nomen gallicum Flaon. [Flatones in litaniis vnumquodque triginta. In vita S. Aigilberti Abb.

FLATVRALIS. res, quae ventum, et flatum spirat. [Idcirco ea spiritu carere, quia flaturalibus artubus structa non sint. Tertull. lib. de anima. cap. 10.

FLECTAMVS GENVA. Vide Genuflexio.

FLETOBOTOMIA. FR Oratio funebris, quae graece, et latine epicedium, et noenia dicitur, arabice Nauhh. hebraice autem Threni. V. Threni. quo vocabulo vtitur S. Odilo Abbas in Vita S. Adelesiae, quae primo Lotarii Italiae Regis, deinde Othonis I. Imperatoris fuerat vxor. In Biblioth. Cluniacen. Vide Plangimonium.

FLETVS. locus antiquitus extra Ecclesiam pro publicis poenitentibus assignatus, colligitur ex Synodo Neocaesariensi apud Matthaeum Blastarium, vbi sic habetur. [Si quis ex perfectioribus catechumenis peccauerit, peccare cessans, cum audientibus stet, si ex audientibus est, et a peccando non abstinet in deflentium locum ab Ecclesia extrudatur.] de quo supra in dict. Ecclesia dictum fuit. Vide Hiemantes. Narthex.

FLEXVMINES. Celeres. Vide Trossulus.

FLOCVS. capucium monachale, cuius diminutiuum nomen Flocellus, et mozettae paruum capucium significat, vt in dict. Capucinus dictum fuit. [Dominus Ernaldus, quem Diaconum vestrum dicitis; si sibi seruandum iustitiam placuisset, teste flocello de capite suo, potius in nostra, quam in vestra sorte manere debuisser. Goffredus. Abb. et Cardinalis S. Priscae.] Reperitur etiam Frocus in eadem significationem, vt Turreciemata in regulis Sai cti Benedicti tract. 221 cap. 15. notauit, eratque Canonicale insigne, vt ex decreto Vibani II. colligitur. FR. Froccus, et Fiocca ab Henrico Spelman vestem monachalcin fuisse affimatur, quae subtunicalis erat; nam certe ex Ingulphi Saxonis verbis in hist. Croilandae disunctam a cueulla, et tunica fuisse colligitur; sic enim ibi ait: [Induit omm anno totum Conuentum cum secta sua de tunicis; altero anno de cucullis; omni ertio anno de froccis.] Itaque aliquibus R. in L. commutare placuit. Aimon de Episcopis, et Abbatibus Turonensibus agens, ait: [Et insuper ordinauit, quod fioccum cum cuculla portaremus, sicut modo deferimus. In Abb. 19.] Ita etiam Galli vtroque modo vulgariter proferunt Floc de moine, seu potius Froc de moine. Sed iuxta Romanum stylum Flocus dicendus est. Vide Cuculla. . FR.

FLORIO. floresco, sic legit S. Bonifacius Mogunt. Episc. et Martyr versiculum illum ps. 102. [Homo sicut foenum dies eius, et sicut flos agri sic floriet. In eius epist. 1.] Verbum quidem aut barbarum, aut nimis obsoletum est.

FLORIANI. haereticorum secta. Vide Collitiani.

FLORIDVS. Vide Confessor.

FLVCTIVAGVS. FR. qui per fluctus vagatur, vel agitatur. Item ipsius maris epithetum: [Ex ipsius portu fluctiuagi maris. Bullar. Casinen, tom. 2. constit. 49.

FOCARIA. contectalis, concubina. [De focariis Sacerdotum prohibendis. Matth Paris. in hist.] Vide Synonima in dict. Concubina.

FOCVMETES. Sabaudiae populi. Vide Fortalquerii.

FODERATVS. vox barbara, subsutus. [Die quadam, Deo permittente, omnium bonorum inimicus diabolus ante ostium Militis (id est Gerardi) plusans sub forma, et habitu peregini in nomine Sancti Thomae hospirium petiuit, quo sub omni festinatione intromisso, cum esset frigus, et ille se algere simularet, Gerardus suam cappam foderatam bonam satis, qua se tegeret, iens cubitum, transmisit. Caesarius lib. 8. cap. 59.

FODRVM. FR. frumenti portio, quae Imperatori, vel Regi in Italiam venienti populi soluere tenebantur. Sigon. de regno Italiae. Bullar. Casinen. tom. 2. const. 66. num. 2. et constit. 98. vbi sic habetur. [Seruitium, quod vulgariter dicitur fodrum:] et can. praeterea. de sur. patron. [In alios transferre praesumant fodrum, albergarias, regium, et similia.] Vbi Glossa ait esse Longobardorum vocabulum. Vide Albergaria. Collecta. Census. [Vt quoties in Italiam veniret consuetum praestaretur, fodrum germanica voce nominatur, latine vero aurum coronarium ex sententia Alciati. Gaudentius Merula lib. 2. de antiqua Gallia Cisalp. cap. 9.] Et idem est ac Behem. de quo suo loco diximus.