14 February 2004 Ruediger Niehl
text typed (without italics) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - Could not identify errata-list item: 548. 1. lin. 46. stadium
06/2006; 12/2006; 02/2011 Cornelius Amberger; Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
spell check partially performed; the special sign ||: (resp. [erroneously?] ||. ) inserted (see the explanation of the printer: page 18)


image: s001

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM,



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

HIEROLEXICON SIVE SACRVM DICTIONARIVM AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI ET CAROLO EIVS FRATRE ROMAE Ex Off. Bernardoniana Sub Signo Virtutis Anno 1677 Superior [abbr.: Superiorum] permissu Et privilegiis



image: s004

[gap: blank space]

image: s005

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM, IN QVO Ecclesiasticae voces, earumque Etymologiae, Origines, Symbola, Caeremoniae, Dubia, Barbara Vocabula, atque Sac. Scripturae, et SS. PP. Phrases Obscurae elucidantur. AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI, Olim Cath. Eccl. Viterb. Canonico Theol. Sac. Indicis Congregationis Consultore, Proton, Apost. Eq. Aurato, Com. Palat. ET CAROLO EIVS FRATRE Biblioth. Alexandrinae in Archigym. Vrbis Praefecto. OPVS Figuris ornatum, quod praecedit Index Criticus, ac subsequuntur SYLLABVS graecarum vocum exoticarum, de quibus in eo agitur, et CONTRADICTIONES APPARENTES Sac. Script. ab eodem DOMINICO conciliatae, et ex eius Schedis in hac tertia, et postuma impressione auctae. [gap: illustration] ROMAE, Sumptibus PONTII BERNARDON. Via Parionis sub signo Virtutis. M. DC. LXXVII. SVPERIORVM PERMISSV, ET PRIVILEGIIS.



image: s006

[gap: praeliminaria]

page 199, image: s231

CVRTIS et Cortes, territorium, villa, possessio, platea, et atrium. sic varie in variis codicibus. Pro villa autem, territorio, ac possessione ita habetur in diplomate Caroli Regis pro Corbeiae Coenobio. [Villas, seu curtes, vel ea quae deinceps in parte ipsius Ecclesiae vo luerit diuina pietas augeri. et Flodoar. lib. 2. cap. 11. Morabatur tunc apud gerniacam tortem, quam villam cidem oblatam, vbi gratam haberi Beato Pontifici comperit, offert ei.] Idem habctur in l. si quis in curte. 1. de homnune in curte aliena. Item pro Atrio. [Curtem fecit Ludouicus de suo pretioso fisco perpetuali vsu. Anast in Leone III. In curte alia, quae galeria dicitur. domum fecit latam, et spatiosam, vt amplissime Pontifices cum samulis ibi hospitarentur. Idem in Greg IV.] de dictione Galeria. Vide suo loco. Hinc curtis, seu cortes a Cohorte, quae in atrio residebat, Corte, et Corteggiano italice deinceps aula, et aulicus dicti fuerunt. Item Curti a Latinis intelligebantur Hebraei; vnde Horatius. [Curtis Indaeis oppedere] dixit, qui tali epitheto ex defectu praeputii appellantur. FR. sic etiam Hispani Cortado, Hebraeum, et Turcam ex di cto defectu vocant, et Decurto pro rescindere, seu recidere dicitur. [Nos concessa priuilegii decurtabimus. cap. dilecti filii de priuil.] Vide Curto.:||: Aliqui Antiquarii ideo S. Saluatoris de Curte in Transtyberim Ecclesiam ita appellari opinantur, quia ibi circa vsque ad B. Pii V. tempora habitarunt Curti, hoc est, Hebraei.

CVRTICELLA FR. parua Curtis. Bullar. Casinen. tom 2. Constit. 5. et 148.

CVRTO FR. abbrenio, diminuo. [Mantellum tuum curtabo. Falco Beneuen. in chron. an. 1122.] ex quo componitur verbum Decurto. Vide in dict. Curtis.

CVRTVS FR. breuis. [Habitus curtos, strictos etc. assumerent. In Extrau. 10. XXII. de verbor. signif. cap. 1.

CVSARSATON FR. hebraica vox, quae nomen Regis Mesopotamiae, sub quo israeliticus populus per octo annos in seruitutem manserat. Iudic. cap. 3. Cusarsaton igitur humiliatio eorum interpretatur. Glossa in textu D. Hieronymi a Gratiano de poenitentia. dist. 1. can. 69. relato: ibique in postilla citatur etiam Origenes. hom. 3. in cap. 3. Iudicum; sed vulgata loc. cit. Chusan Rasathaim habet.

CVSINVS puluinar, seu puluillus, super quem in Altari ponitur Missale. [Per puluillum, qui fesso supponitur ad quietem, signatur vitae solatium, vt, videlicet, auditores quasi pro mercede laboris praedicanti sibi necessaria subministrent. Innocent. III. lib. 2. cap. 41.] Item significat cor morbidum, tenerum, ac flexibile erga Dei verbum; non vero durum ad instar Hebraeorum. Hugo lib. 2. cap. 20. Item est symbolum veteris testamenti, super quod Euangelium adimpletione quiescit: [Euangelio substernat puluillum, quia, videlicet, ad omnia, quae loquitur Euangeliu, lex competens suggerit testimonium. Rupert. lib. 1. de diuin. off. cap. 36.] Ideo antiquitus a Subdiacono vna cum libro Euangeliorum deferebatur puluinar, sicut in quodam vetusto Caeremoniali, vbi haec verba leguntur: [Subdia conus ante cum puluinar deferat; per puluinar, quod praecedit, lex figuratur, quae Euangelium praecessit: per plumas, quae intus occultantur, mysteria, quae in lege continebantur: per leuitatem plumae, praecepta veteris legis leuia ad comparationem nouae.

CVSIO Vide Coinus.

CVSO FR. suo. [Faciebat quoque plectam de ipsis palmis, et cusabat vsque ad horam sextam. Pelagius Diacon. in translat. Vitarum Sanctorum Patrum. lib. 5. . 5.

CVSPVS calo, nis. [Ligneos cuspus putantur. In Reg. Magist.] At in M. S. Vtantur, loco Putantur habetur. Vide Socculus.

CVSTOS AQVARVM, Hydrophylaca. Vide Signatus manu.

CVSTODIA Vide Ciborium.

CVSTRIX femina, quae custodit. [Beithilda custrice Ecclesiae. In vita S. Valburgis Virg.] fortasse Diaconissam intelligit.

CVTHEI Populi. Vide Samaritani.

CVZVBA Cuzubica, et Cuzubita. FR. Monasterium quoddam. Vide Baronium an. 325. n. 19. et 20.

CYANIVS LAPIS. Vide Chrysocolla.

CYCEON potio ex variis herbis melle, et vine mixta, vox graece kuke/wn, id est, mixtio ad exstinguendam sitim. [Mendacia iucundis fabulis permiscens, et quasi cyceonem quandam concinnans, inebriauit homines. Theodor. de prouidentia.] Ac alibi: [Sitienti ardori potionem oggerit cinnum, cyceonem, quam nuncupat Graecia. Arnob.] Hanc potionem Tertullianus Cocetum vocat, etusque Auctorem Nestorem fuisse, ait: [Acci patinam, Nestoris cocetum, miscellanea Ptolemaei. Aduers. Valent. cap. 12.

CYCLAS adis. FR. Vestis muliebris auro texta: ex graeco vocab. ku/klas2, id est, tunica, quae habet imbum. nam Graeci ku/klon limbum vocant. [Induit me Dominus cyclade auro texta. In pass. S. Agnetis.] Vnde Lampridius in Alex, Seuero ait: [Matronas autem regias contentas esse debere vno reticulo, atque inauribus, et baccato monili, et corona, cum qua sacrificium facerent, et vnico pallio auro sparso, et cyclade, quae sex vnciis auri plus non haberct.] Trebellius autem Pollio de Zenobia Regina, inquit: [Conuiuata est Imperatorum Romanorum more. Ad contiones galeata processit cum limbo purpureo, gemmis dependentibus per vltimam simbriam


page 200, image: s232

media etiam cyclade veluti fibula muliebri astricta.] Quod videtur intelligi de strato, seu vestis cauda, eodem modo, quo Cardinales, Praesules, ac etiam Mulieres hodie vtuntur, in cuius medietate fibula est, quae ad subleuandam caudam, vel dimittendam inseruit, cui opinioni fauet Propertii versus:

Et cyclade longa verrit humum,

Atque Flau. Vopiscus inquit, quod cum Saturninus a lmilitibus ad imperum inauguratus esset; [Deposita purpura ex simulacro Veneris, cyclade vxoria, militibus circumstantibus, amictus, et adoratus est.

CYCLON Vide Exedra.

CYMATIVM tectum domus, ex graeco vocab. kuma/tion, id est, aquae inundatio, seu columnae capitellum. [Scit albarius tector, et tecta sarcire, et tectoria inducere, et cisternam liare, et cymatia distendere. Tertull. de Idolatr. cap. 8.] Hoc tamen vocabnlum in vero Tertulliani sensu terram laterariam, et argillosam significat, quae, madida, et per aliquos dies bene super tectum persussa comprimitur, et indutata tegularum loco inseruit secundum Africae vsum, vbi degebat idem Auctor, ac in Melita communiter, et Neapoli non paucae domus ita reguntur Vide Doma. Tecta densare.

CYMBA Vide Ascus.

CYMBALVM Vide Campana.

CYMBILIA et Cymelia. Vide Cemelium.

CYNOCEPHALVS FR. graece kunoke/falos2, canis caput significat. Ita Anuben Agyptiorum Idolum. Aug. lib. 2. de Ciuit. Dei cap. 14. appellat, ex eo quia canino capite sigutabatur, inquiens; [Alicui cynocephalo postremo, partim sua propria sacrauerunt.] Eodem vocabulo a Tertulliano lib. 6 Apologet et Cypriano. Epist. ad Demetr. Idolum hoc denominatur.

CYPHONISMVS FR. genus supplicii, de quo fuse Baron. in Not. ad Martyrolog. 28. Iulii Littera F.

CYPRIANA festiuitas S. Cypriani, et nautae solebant Stellam Cyprianam vocare, quia circa tempus huius festi excitantur tempestates in mari. sicut eadem rationc vocant hodie stellam SS. Simonis, et Iudae, S. Catherinae, et S. Andreae; nam circa hos diex maris commotio succedere solet: ita etiam Alcioniadum dies Aestatem S. Martini nautae dicunt, quia tunc circiter per quindecim dies interstitium serenum sidera praebent. Itaque ob eandem rationem Petro Subdiacono in Sicilia moranti, et Romam venire cupienti, D. Gregorius scripserat, inquiens [Stude si Deo placuerit, vt in hanc vrbem ante natalem Beati Cypriani transeas; ne ex signo, quod diebus istis semper imminet, quod absit, aliquod periculum possit euenire. lib. 12. ep. 39.] Quae tempestas appellatur etiam a graecis Auctoribus kupriana/. Niceph. lib. 16. cap. 13. Euagrius lib 4. cap. 16. FR. Euagrius tamen loco cit. hanc narrationem a Procopio excerpsisse fatetuir, et Procopius a D. Basilio in Examerone didicisse credendum est. Cyprianaeam hanc diem vocat Baron. in Not. ad Martyrol. 14. Septembr. lit. c. Sed Cyprianam Latinius in eius Biblioth. tit. obseru. etc. in Martyrol. Baronii appellari contendit. S. Cypriani pronomen. Vide Thascius.

CYPRIARCHES ex graeco idiomate *kupria/rxhs2, id est, Cypri princeps, seu venustus princeps. [Et Nicanor Cypriarches non sinebat eos in silentio agere. 2. Machab. cap. 12.] Prior vero expositio est magis propria huius loci; nam in versione arabica Princeps Cypri legitur. FR. Dubitationis tamen scrupulum hic occurrit, cum versio arabica multis erroribus scateat, quae in parte nuper correcta fuit; Nicanor enim Patrocli de primioribus amicus. 2. Machab. cap. 8. appellatur, ac elephantun. Demetrii Regis Praepositus. ibid. cap. 14. atque Dux, virque potens. 1 Machab. cap. 3. et non Cypri princeps dicitur: ergo Cypriarches Principi gratus, et venustus intelligitur, quare Machab. c. 3. etiam Principis amicus dicitur: et licet Nicanorem, qui in 2. Machab. refertur, diuersum fuisse videatur ab eo, qui in 1. Machab. exstiterat; nam de hoc 1. Machab. cap. 7. a Iuda trucidatum fuisse apparet; et de Nicanore Cypriarcha constat. 2. Machab. c. 15. fuisse occisum; tamen collationanti caput 7. primi libri, cum 15. secundi, facile patebit ex genere moris, victore Simone, tempore Adar, id est, Martii mense, ac aliis conformibus circumstantiis, vt dicere oporteat historiam Nicanoris, quae in 15. secundi, fuisse epilogationem narrationis in capite 7. primi libri contentae, quod in aliis rebus etiam patet, dictis, nempe in 1. lib. et in 2. lib. reiteratis, vt optime norunt, ac fatentur Scripturales omnes.

CYPRVS hoc nomen in Cantica cap. 4. Ligustrum denotat, plantam, scilicet, quae florem candidum, et odoriferum gignit, vt Matthiolus in cap. 107. lib. 2. Dioscor. optime probat. Quare in eius Sacrae Scripturae Vocabulario Rupertus Stephanus falso existimat esse camphoram: Vocabulum graecum kupro/s2. [Cypri cum nardo, nardus, et crocus. Cantic. loco cit.] De materiis enim odoriferis, ac aromaticis loquitur. FR. at camphora, teste Schindlero in Lexico, est materia glutinosa, qua aliquid oblinitur: Seraphion tamen in lib. de Aromat. inter aromatum species connumerat ac speciem gummi ex arboribus scatentem esse ait, cum quo concordat Auicenna: quae vero in officinis Europae hodie habetur, ad instar salnitri est, et habet odorem acutum, et ingratum, ergo Cyprus, de quo in Cantica, non est camphora; nam ibi de aromatibus odoriferis agitur. Quare assertio Auctoris ex Plinio confirmatur, sic attestante: [Ligustrum eadem arbor est, quae in Oricnte Cypros. Suos in Europa vsus habet sucos eius neruis,


page 201, image: s233

articulis, algoribus: folia vbique vteri vlceri, cum salis mica, et oris vlcerationibus prosunt lib. 2. cap. 10.] Et clarius lib. 12. cap. 28. [Cyprus in Aegypto est arbor ziziphi foliis, semine coriandri, flore candido, odorato. Coquitur hoc in oleo, premitur postea, quod cyprus vocatur. Pretium ei in libras quinque Optimum habetur ex Canopica in ripis Nili nata: secundum Ascalone Iudeae: tertium Cypro insula odoris suauitate. Quidam hanc dicunt esse arborem, quae in Italia ligustrum vocatur.

CYPRINVS Vide Cypsinus.

CYPSINVS mendosum vocabulum. apud Anast. Biblioth. in Leone III. [Fenestras ipsius Ecclesiae mirae pulchritudinis ex merallo cypsino decorauit.] Legendum Cyprino. FR. de quo Plin. lib. 34. cap. 2.

CYRIACA sic a multis Ecclesia appellatur, ex dict. graeca kuriakh/, id est Dominica, quae vox cum multis aliis nominibus ad Latinos transiuit. [Sic etiam Cyriaca, id est, Dominica a Domino nuncupatur, quia Domino Dominantium, et Regi Regum in illa seruitur Valaf. de exordio, et incremento Ecclesiae cap. 7.] Dicitur etiam Dominca. Vide Dominicum. Item Cyriaca Dominica dies significat. Vide Dominica. Dies Solis. FR. dicitur Chiriachi, et Kyriachi, et aliquando Hieracensem in Calabria Ciuitatem significat, quia Hiera, dominam denotat: [Anno 986. comprehenderunt Sarraceni sanctam Chiriachi Ciuitatem, et dissipauerunt Calabriam totam. Chron. Lupi protosp.] alia lectio in codice Ducis. Andriae habet Sanctam Ciuitatem Hieracem

CYRICSEATTVMuocabulum [correction of the transcriber; in the print uocbulum] nimis obscurum in vita S. Inae Saxonum Regis. Alii tamen Cericseatium legunt, quod quaedam semina, pro primitia Ecclesiae debita, significat. [Cyricseatta reddita sint in festo S. Martini] ex vocibus Saxonis Kyrik, seu Kerek, id est, Ecclesia et Seat semen

D

DACTILI Palmae fructus, Vide Palmacinae.

DACTYLOTHECA [note of the transcriber: in the print: DACTYTOTHECA] daktuloqh/kh. Capsula, in qua digitorum anuli conseruantur. FR. Sed ex Plinio quantitatem, seu museum gemmarum significare colligitur; sic enim ille lib. 37. cap. 1. inquit: [Gemmas plures, quod peregrino appellant nomine dactylothecam, primus omnium habuit Romae priuignus Syllae [reg: Sullae] Scauri.

DAEMON graece dai/mwn sapiens, et astutus; antonomastice tamen ad spiritum infernalem refertur. Quid autem Dauid psal. 90. intellexerit quando dixit [Ab incursu, et Daemonio meridaino] est quaestio inter Expositores; nam denotae explicationes a Sanctis Patribus traditae, quod, nimirum, Daemon meridianus sit insultus sensualis, qui in eo temporis interuallo hominem exagitare asso let; ad moralem potius intelligentiam spectant, quam ad litteralem. Igitur nonnulli Daemonem Siluae habitatorem in parte meridionali ex opposito Hierosolymae, vbi hunc pfalmum composuerat Dauid, per hunc Daemonium meridianum intellexerunt. Rabbini autem in versione hebraea fundati, quae habet Ketcf. mereri, id est, truncatio moetoris, meridionalem quendam ventum explicant, qui infirmitates malignas, et perniciosas in diebus praecipud canicularibus, secum trahebat, cum phrasi, psalmi huius simillima sit cantisi verbis Moysis in Deuter. cap. 32. scilicet. [Morsu amarissimo] vt in nostra traductione habetur, quae D. Hieronymus [A morsu insanientis meridiei] vertit FR. lmo etiam Christiani antiquitus putabant Daemonium meridianum esse ventum meridianum corporibus indisositiones afferentem, sic in vita S. Rusticulae Abbatissae habetur: [Nam vna de sororibus, cum grauiter ab infestatione meridiani daemonis nimiam fatigartionem sustineret, et corpore tremebunda, nullatenus se erigere posset.] Sic etiam de hac infirmitate Gregorius Turonensis de miraculis S. Martini in Serenati vxore. quae in meridie viribus destituta in terram ceciderat, ait. [Interea accedentibus accolis, ac dicentibus eam meridiani daemonis incursum pati. lib. 4. cap. 36.] De aliquibus pueris ab eodem vento, seu turbine meridiano in terram elisis fit mentio in vita S. Iouini Abb [Qui vexillo Crucis a Monachis consignati meritis SS. Martini, et Iouiani a daemone meridiano sunt libetati.] In Aegypti regionibus, vt mihi quidam Cophtus narrauit, aliquando ex meridionali plaga ventus libycus inflare solet, qui aerem in flauum colorem conuertit, et tam pestilentialis est, vt homines


page 202, image: s234

eius respiratione necet:||: Tandem daemon infernalis antonoinastice Malus vocatur. [In tentationibus nihil Malo liceat, nisi potestas inde tribuatur. S. Cyprian. de orat. Domin.] Quod vocabulum frequens apud Africanos Pattes. [Lata atque diffusa est operatio Mali. Tertull. lib. de pat.] FR. Item Aquilus daemon dicitur; Aquilus tamen non ab aqua (ut aliqui perperam existimant) sed a colore aquilino, fusco, nigroque ita dicitur, atque fuscus, et niger etiam pro malo translatiue, et pro bono albus sumitur. Vide quae diximus in dict. Asprum. et in dict. Calculus. Aquilus igitur color fuscus est. Plant. in Poen. [Statura haud magna, colore aquilo.] Synonima vide Antispiritus. Diabolus. Homo. Niger. Oniropompus. Paredrus. Satan.

DAEMONICOLA Daemonis cultor. hinc D. Aug. lib. 18. de Ciuit. cap. 41. Daemoniculam Ciurtatem illam appellauit, in qua Daemonia colebantur.

DAGVA pugio, sica, ex germanico Dagge. [Nec daguas, nec cultellos ferant in Concil. Pisan. 2.] Hispani, Itali, et Melitenses adhuc retinent vo cabulum Daga in cadem siguificatione.

DALMATICA uestis sacra Episcopi, et Diaconi. ita appellata ex Daimatia, vbi primo inuenta fuerat. Isid. lib 19. etymol. cap. 22 vel quia ibi eius vsus incoepit. D. Tho. in 4. dist. 24. quaest. 3. art. 3. Institutor pro Diaconibus Romanis tantum Siluester Papa fuit. Ordo Rom. Estque laetitiae signum can. de leiuno. dist. 76. Erat regius, quo pertinax Imperator induebatur, dicebaturque almitica chirodata, ides, manicata ad distinctionem Colobii, quod absque manicis erat. Baron. An. 261. nu. 40. et seqq. Item Tunica dicebatur. Baron. ibidem. FR. Credendum est, quod tempore Apostolorum Diaconi Colobium, scilicet, tumcam absque manicis ferrent; nam in Constitut. Apost. lib. 2. cap. 57. habetur. [Astent Diaconi succinti, et expediti, sine multa veste.] Colobium etiam tempore Apostolorum in vsu fuisse testatur hic infra Gem.:||: Symmachus Papa illam Diaconibus S. Caesarii concesserat. Baron. An. 608. num. 15. Qua soli Diaconi Romani vtebantur. idem An. 598. n. 30 S. Gregorius Archidiacono Francotum concesserat can. com munis filius. dist. 23. Cuisus vsus Abbati Montis casini concessus etiam fuit Baron An. 1049. num. 5. Erat autem Dalmatica antiquitus albi coloris, ante, et retro duobus lineis coccineis virgata. [Dalmatica a Domini inconsutili tunica, et Apostolorum colobio est mutuata; est vestis candida manicata duas lineas coccineas ante, et retro habens, et tramites purpuieos. Gem. cap. 211.] Vsus dalmaticae sub planetam olim solius Papae, quae secundum Ord. Rom. erat lanea, atque ex priuilegio in Missis so lemnibus est omnibus hodie concessa. S. Eutychianus Papa sanciuerat, quod Martyres abs que dalinatica, seu colobio purpureo nonspelirentur, ac deinde ex abusu etiam ad mortuos ministros ecclesiasticos transierat, quod a D. Gregorio cautum fuit: ita vt neque Sununi Pontifices cum dalmatica sepeliri ordinauerit in Regist. lib. 7. cap. 48. In Caerimonial. M. S. Dauantriae, qui temporibus 10. XXII. vixerat, habetur, quod Cardinales sub dalmaticam etiam tunicella induebantur, inquit cnim: [Diaconi autem Cardinales cotea, amictu, stricta tunicella, et dalmatica.] Hoc indumentum (ut ait Innocent III. cap. 56.) Iargitionem in pauperes significat, quod ex traditione apostolica Diaconorum munus est. graeci vero Diacones non induuntur dalmatica; sed eorum Patriarcha, et Metropolitae quadam simili veste in lateribus clausa, et longa vtuntur, quam Saccum vocant, cuius muentor D. Chrysostomus fuerat. Cum dalmatica nedum Sacerdotes Sancti pingebantur, vt videre est in pictura antiqua a Ioanne Diacono relata in descriptione. S. Gordiani Gregorii Magni Genitoris, apud Baron. An. 604. FR Sed etiam Virgines dalmatica indutae figurabantur, vt in tribuna Sanctae Caeciliae in transstyberina Ecclesia, vbi haec Diua S. Paschalis opere musiuo dalmatica vna cum sociis induta adhuc sic effigiata, et in eius porticu depicta exsistit: nam ex Eutychiani Papae sanctione, quod, nempe, Maryres cum dalmatiea sepelirentur; sic etiam cosdem Ecclesiam pingere consueuisse credendum est:||: Tunicella vero sub dalmaticam cerulei coloris crat, vt in musiuo S. Mariae Maioris perspicitur; fortasse quia ieiuniorum tempore deposita Ministri dalmatica, vt dictum est in dict. Casula; remanebant cum hac tunicella coloris ad ieiuniorum tempora congrui. Vide Birrus. Colobium. Diaconus. Saccus. Tunica.

DALMATICATVS dalmatica indutus.

DAMASCI Civitatis descriptio. Vide Samericus. Serici ferax. Vide Baldachinum.

DAMASVS Papa. an gesta Pontificum scripserit. Vide Hermes. Palea.

DAMNATICVS FR. ad metalla damnatus, id est, ad metallorum fodinas, et liquefactionem. [Caecilia dixit: Mirot, vt non intelligas figutas fictiles, gypseas, ligneas, atque lapideas, vel cumscumque metalli Deos esse non posse, quas araneae texunt, et aues stercorant, in quorum capitibus solent sibi ciconiae nidos instruere, quos damnatici faciunt; nam ad omne metallum pro criminibus damnati mittuntur; ergo a damnatis initium accipientes, quomodo possunt dii vel aestimari, vel credi? In Passione S. Caeciliae Virg. et Mart.] Dicebatur etiam Ad bestias damnatus; id est, ad secandos lapides, vel fodienda, siue liquefacenda metalla pto Idolis formandis, quae in bestiarum figuris, vt plurimum effingebantur; hinc Tertullianus dixerat. [Ad bestias impellimur certe, quas Libero, et Cybele, et Cereri applicatis ignibus


page 203, image: s235

urimr (nempe in metallorum liquefactione) hoc et illi a prima quidem massa. In metalla damnantur, inde censentur Dii vestri. in Apolog. cap. 12.] Fuisse a Caligula multos honesti ordinis viros deformatos prius stigmatum notis, et ad metalla damnatos refert Suetonius in Calig. cap. 27. de qua poena saepe fit mentio apud Vlpianum, Marcerium, Martianum, Callistratum, Hermogenianum, Paulum, Modestinum, aliosque iurisconsultos in l. 9. 10. 17. 23. 28. 36. 38. ff. de poenis. At Vlpinus de iure damnat. in metal. has differentias terminorum internoscit: nempe: [Inter eos autem, qui in metallum, et in eos, qui in opus metalli damnantur, differentia in vinculis tantum est; quod qui in metallum damnantur, grauioribus vinculis praemuutur, qui in opus metalli leuioribus. I Demum haec metalli poena a Iustiniano Imp. . 1. vers. capitalia. Instit. de public. Iudic. inter capitalia iudicia connumeratur. Tondebatur illis caput. Vide Garrbara.

DAMNATVS repagulis clausus. [Attenderunt ad cryptas, viderunt autem aditus, missa macetie damnatos. D. Greg. in Regist. lib. 9. cap. 38.] Vide Damnaticus.

DAMNIETAS FR. damnum. l. omnibus qualiter quis se defendere debeat. Reperitur etiam [correction of the transcriber; in the print . ] Damnitas. In capitulare Radellchisi cap. 3. apud Camillum Peregrin. in hist. Princip. Longobar

DANIELIS pulchrum dictumcontra [correction of the transcriber; in the print conrra] Simoniacos. Vide Simonia.

DANGERIVM ex gallico sermone Danger, periculum significat. [Perhorrescebat plurimum dangerium. In vita venerabilis Mariae de Maliaco.

DAPIFER ferculorum delator. [Dapifer Abbatis Prumiae. Caesar lib. 5. cap. 29. histor. Dapifer mensae Christi. Petr. Blesensis serm. 47.] Hodie adhuc durat huius officii dignitas in aula imperiali, qua Rheni Palatinus inter Electores fruitur. FR. Haec dignitas in palatio Imperatoris a Constantini temporibus initium habuit. [Magni enim Constantini temporibus Rossicus locum, et dignitatem Dapiferi: Peloponesiacus, Principis Atticae, et Athenarum Magni Ducis, Boeotiae, et Thebarum magni primicerii, Magnae vero Siciliae Regis: alii denique alia nomina obtinuerunt etc. sed velut illa dignitatum nomina ad posteros propagare licitum fuit etc. Atticae, et Athenarum magnum Ducem; pro magno Duce, nunc Ducem vocant. Nicephor. Gregora lib. 7. historiar.] Primicerius vero Boeotiae, et Thebarum postea Megan. Kyrion dictus est; quare ibidem Gregora ait: [Nam Beoetiae, Thebarumque Principem, pro magno Primicerio Megan Kyrion nunc appellatur.] Vide Primicerius. Discophorus. Domesticus mensae. in dict. Domesticus. aliud etiam Synonimum. Vide Infertor.

DAPSILITAS abundantia, et ciborum fertilitas, a voce graeca dayi/leia, affluentia. [Munifica dapsilitare recreata. Gunterus in hist. Constantiop. cap. 8. vitam S. Adelhaidis describens. apud Canisium.

DARDANARIVS Vide Regratarius.

DARICVS FR. moneta. ex Ioseph. Heb apud Latinium in eius Bibliot. pag. 188. col. r. vers. vlt.

DATARIVM CALENDARII, Martirologium. In M. ss.

DATARIVS PAPAE, officium magnae aestimationis, estque praelatitium, et aliquando cardinalitium, sic appellatur a Data, et signatione supplicationum expediendarum, atque aedes Dataria dicitur. Antiquitus hoc officium ad Archidiaconum de iure spectabat. De offic. Archidiac cap. 7.

DATVM FR. in instrumentis, et diplomatibus, differt Actum, a Data. Aliquando Actum, et Datum ponebantur sub eadem die; aliquando vero Actum significabat diem, in quo factum fuerat instrumentum, et Datum quando dimissa fuerat ex originali copia. [Darum an. DCCXCVII. etc. Actum, in mense decembris die 22. apud Torrig. in Crypt. Vatic. secunda impress. pag. 610. Data 17. Kal. Aprilis, Christo propitio, Imperii Domini Klotharii Pii. etc. Actum etc. Bullar. Casin. tom. 2. Constit. 28. et 29. Acta sunt haec anno Incarn. Dom. 1226. mense Madii 14. indictione etc. Datum apud Ymolam Anno etc. Ibid. Constit. 246. Scriptum (id est actum) per manum Petri Scriniarii Sac. Palatii. Datum per manum Ioannis S. R. E. Diac. Card. VI. kal. April. An. Dom. M. XCVII. Anno autem Pontificatus Vrbani Papae II. Decimo. Bullar. Casinen tom. 2. Constit. 126. Sciptum per manus Stephani Scriniarii S. R. E. in mense Aprili. Indictione suprascripta XV. Beneualete Pax. Data VIII. Kal. Maii per manus Vvidonis Episc. Bibliothecarii S. Sedis Apostolicae Anno Pontificatus Domini nostri Iohannis Sanctissimi, ac Religiosissimi XIII. Papae: Imperii vero D. Ottonis maioris XI. Iunioris autem V. In mense, et indict. XV. suprascripta. Bullar. Casin. tom. 2. Constit. 53.] Et sic passim reperitur in calce vetustorum diplomatum, et instrumentorum. Item Datum significat mandatum, et praeceptum. [Et effudit illam (id est, sapientiam) super omnia, opera sua, et superomnem carnem secundum datum suum, et praebuit illam diligentibus se. Eccles. cap. 1. Da Altissimo secundum datum eius. Ibid. cap. 35.

DATITIVS FR. Seruus, qui voluntarie alicui magnati se subdit. [Ita vt non parua loca patrimonii eius propriis nudata cultoribus, largius datitiorum habitatoribus restaurauerit. D. Gregor. lib. 1. epist. 73.] Vbi Africae Exarcho gratias agit. eo quod multa Ecclesiae Romanae praedia in illis partibus colonis, ac habitatoribus restaurasset: qui tamen a Saliano lib. 5. de guber. Dedititii appellantur; ita eos describente. [Tradunt se ad tuendum, protegendendumque maioribus, dedititios se diuitum faciunt, et quasi in ius eorum, dictionemque


page 204, image: s236

transcendunt.] Etiam Dedit itii dicebantur, qui post rebellionem iterum subiugati; ab eorum superiore, seu confoederato denuo in libertate constituebantur; municipii vero priuilegium amittebant. [Enim vero in dubium censoriae intentionis episcynio disperso, quantum denotaui, passiuitas offert: libertinos in equestribus, subuerbustos in iberalibus, dedititios in ingenuis. Tertull. de pallio. cap. 4.

DAVID PROPHETA, Vide Psalmagraphus.

DE FR. propositio haec in regula S. Benedicti aliquando Post significat. [Amplius de media nocte pausetur cap. 8.] Item Pro nonnumquam denotat. [Iam de nocturnis, vel matutinis digessimus ordinem psalmodiae. ibidem cap. 17.] Item ponitur loco Ex. [Pro ipsis tribus lectionibus, vna de veteri testamento memoriter dicatur. ibid. cap. 10.] Item est nota deformitatis. Glossa in can. pudenda. 24. quaest. 1.

DEALITAS diuinitas. [Quid aliud confitetur fides catholicae Ecclesiae, nisi quia et Trinitas sit perfecta, et vna sit dealitas Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Lucifer. Caralit. lib. 1. aduers. Const. Imp.

DEARCHIEPISCOPO uerbum. Vide Episcopo.

DEBITVM FR. pro credito. [Festinabat vnus quisque debita etiam maxima perdere. Optat. Mileuit. lib. 3.] est phrasis africana, seu potius melitensis, vbi tam creditor, quam debitor eodem vocabulo Medien appellatur.

DEBRIOR inebrior. [Deque sophiae illum debriari fonte. Trithemius in epitaph. pro Venerabili Beda.

DEBRIATVS inebriatus. [Et nos, qui carnis voluptatibus debriati, alios etiam peccare facientes, peccatis inebriamus, Hincmar in vita S. Remigii.] Ita etiam intelligendus est locus epist. 31. Gerberti, qui fuit deinde Papa Siluester II. vbi ait: [Fontemque fallacissimo poculo debriatum expurgans.

DECACHORDVM graecum nomen deka/xordon, musicale instrumentum decem chordarum. [In decachordo psalterio cum cantico. psalm. 91.] Metaphorice tamen decalogi obseruantiam significat, quae in diuinis auribus melodiam redolet. FR. Clemens vero Alexandr. aliam piissimam allegoriam in hoc vocabulo meditatur, et nomen Iesus significare autumat; nam prima littera Iesus, apud Graecos decadis nota est quare sic inquit: [Numquid autem decachordum psalterium verbum Iesu significat, qui manifestatur verbo decadis?] Vide Cithara.

DECALOGVS deka/logos2, decem verba id est, praecepta diuina, quae decem sunt in duobus lapideis tabulis a Deo Moysi tradita. Eius duae lapideae tabulae. Vide Diptychum.

DECANIA, Decanicus, et Decanicum, uoces, quae carcerem penes ecclesiasticos Scriptores denotant. [Exsecutor autem litium constitutus in decanicis Ecclesiarum recludatur, competentes poenas luiturus. Iulian. Const. 73.] FR. Decania Decani carcer; Decanus enim erat is, qui in oppidis, et villis praeerat, ad inquirendos maleficos. l. de seruo fugace. De furtis. Bullar. Casin. tom. 2. constit. 47. 130. et alibi, qui tamen erant inter Ecclesiasticos Archipresbyteri Villarum. [Ibi adesse debent Decani, id est, Archipresbyteri. can. in capite Quadragesimae. dist. 50.] et ibi Glossa inquit: [Loquitur de rurali Decano.] Ac idem textus clarius infra. [In sacra autem Domini cena rursus ad eorum decanis, et eorum presbyteris Ecclesiae luminibus repraesententur.] et in extrau. comm. de censib. . si vero habetur. [Decanis ruralibus dumtaxat exceptis, qui in aliquibus regionibus Archipresbyteri nominantur.] Hinc est, quod cogebantur Decani sacerdotium suscipere Baron. An. 1095. n. 25. et An. 1100. n 22. quia rusticorum Parochi erant, et Parochus infra annum tenetur in Sacerdotem graduari. Vide. Vicarius. Firmarius. Seruator loci, Aliqui existimant a Decade nomen Decani prouenire:||: Dicitur etiam Decurio. [Decuriones, seu Decani, qui sub Vicariis quaedam minora exercent. Valfridus de reb. Eccles. cap. 3.] Est etiam dignitas inter Canonicos in multis Cathedralibus. Item inter Monachos est officium. In Constantipolitana Ciuitate Decani appellabantur funerarii, et idem carnifex decanus dicebatur, quare in Cathedralibus Decanus alio nomine, nempe, Praepositus appellatus fuit.

DECANVS Vide Decania.

DECARCONES FR. Tribuni Romae tempore. Ioannis Papae XII. [Romae enim duo Consules ex nobilitate quotannis tunc fiebant, qui ad verusti consulatus exemplar summae rerum praeessent, et Praefectus item ex nobilitate creatus, populo ius dicebat: ex plebe autem creati singulis annis duodecim, quibus Decarconibus erat appellatio; Senatus vicem in conciliis, et deliberationibus obtinebant. Blondus decad. 2. lib. 2.

DECEMBRICA LIBERTAS, saturnalia, ita Gulielmus Duran. lib. 6. Rational. cap. 8. vbi de Episcopis ait, qui ludentes cum seruis ad imitationem, Gentilium, mense decembris in saturnalium festis cum seruis commiscebantur.

DECERVICO decollo. [Siquidem, quos humari nox succincta prohibuerat, deceruicatis liquere cadaueribus. Sidon. lib. 1. epist. 3.

DECIMA FR. de hac materia multi scripserunt: sed hic tantum videre est primo. Quid sit Decimas secundo a quo, tertio cui, quarto propter quod, quinto quando soluenda sit, sexto in quo consistat. Quo ad primum Decima est tributum de iure diuino animarum egentium gratia Dei debitum. can. Decimae. 16. quaest. 1. Quo ad secundum Coloni partiarii. qui partem fructuum percipiunt hoc dare tenentur. Glossa in can. quaesti. 16. quaest. 1. Quo ad tertium debetur Ecclesiae, vel ex voto, vel de iure. Gloss. in can. moderamine. 16. quaest. 1. Si


page 205, image: s237

decimae sunt praediales, dandae sunt Ecclesiae, vbi praedia sunt sita; sed si personales Ecclesiae sunt dandae, vbi persona se transfert. Gloss. in cap. quod priori. 13. quaest. 1. sed pro Ecclesia intelligenda est Baptismalis. Gloss. in can. qui cumque. 16. quaest. 1. et in cap. cum contingat. de decimis, et primitiis. Quo ad quartum diximus esse de iure diuino cap. tua. de decimis, et primit. et quod hoc in iure diuino fundatum sit. Glossa in d. can. moderamine. multas rationes affert. Quo ad quintum decimae praestandae sunt, quando fructus colliguntur. Gloss. in can. Reuertimini. 16. quaest. 1. Tandem quo ad sextum: Decima alia dicitur maior, alia minor. cap. cum in multis. de decimis; et primitiis. Pro maioribus decimis intelligendi sunt terrae fructus. tam aridorum, quam liquidorum; pro minutis autem explicat ibi Glossa. [Minutae decimae appellantur partus animalium, et de pullis, ouis, et hortis. Itaque debentur decimae: [De grano, aut de vino, aut de fructibus arborum, aut de pecoribus, aut de horto, aut de negotio, aut de ipsa venatione sua. can. quicumque recognouerit. 16. quaest. 7.] et ibi Glossa multa cumulat. Olim quatuor modis dabantur decimae, Vide. Gloss. in can. Ecclesias. 13. quaest. 1. Item decimae noualium non pertinent ad laicum, qui decimas habet in feudum. cap. Tua. et infra de decimis etc. Quid autem sit nouale. vide suo loco. Vide Primitiae. In quibus aliis rebus imponendae sint decimae, Vide de decimis. in. Extrau. comm.

DECIMATA FR. liquidorum mensura. [Et vini decimatas viginti pro sustentatione debeat ministrare. Gregor. epist. 44. lib. 1.] quae mensura ex Anast. Biblioth. in Adriano continebat LX. vini libras.

DECISVS FR. dimembratus. [Parochiam militatis quondam hostilitatis discrimine fuisse decisam. can. prima. 16. quaest. 3.

DECOCTOR Vide Interuersor.

DECRETALIS FR. est epistola, seu rescriptum Pontificis ad instantiam partium. Quem vigorem habeant huiusmodi decretales. Vide can. si Romanorum. dist. 19. et can. de libellis. dist. 20. Vide etiam hic Leges. Decreta ad fidei dogmata spectantia Vide Tomus.

DECRETISTA doctor canonum. [Nuper in terra nostra quidam decretista nominatus mortuus est. Caesar. lib. 11. Mirac. cap. 46.

DECRETVM GRATIANI. Vide Canon. Cuius valoris sit. Vide Palea.

DECVRIO Vide Decanas. Vide *bouleuth\s2 in dict. Sanhedrim.

DECVRTO Vide Curtis.

DEDICO pro initiare, frequenter penes africanos Scriptores. [Auspicatus est pacem, dum dedicat lectionem. D. Cyprianus. epist. 33.] id est, incipit: sic de idolis fictilibus, quae fabricari incipiuntur in pertica transfixa [correction of the transcriber; in the print tranfixa], Tertullianus cap. 11. aduers. Gent. ait. [In patibulo primum corpus Dei vestri dedicatur;] id est, incipitur, [Reperietis primum Neronem in hanc sectam; tum maxime Romae orientem caesariano gladio ferocisse; sed tali dedicatore, (id est incaeptore) damnationis nostrae etiam gloriamur. Ibidem cap. 4.

DEDICATIO ECCLESIAE, Vide Agapa. FR. Antiquitus non poterant dedicare Ecclesias Praesules sine licentia Papae. Baron. An. 598. n. 22. Dedicatio Basilicae Vaticanae celebrabatur in mense nouembris. Marriquez. in Chronica Cistercien. rom. 2, an. 1145. cap. 3. pag. 6. Vide. Encaenia.

DEDITITIVS Vide. Datitius.

DEFENDO pro offendo, seu potius punio. [Ceterum omnes species malorum, quae etiam Ethnici indubitate, et prohibent, et defendunt; ex operibus Dei constant. Tertull. lib. de Spect.] In eodem significatu defensio pro punitione ponitur. [Vt quam sit periculosum non solum manibus; sed etiam in Sacerdotem verbis excedere, ex nostra cuncti possint defensione cognoscere. D. Gregor. in eius Regist. lib. 2. cap. 40.

DEFENSOR ecclesiasticum munus, Aduocatus erat, qui iurisdictiones, et bona Ecclesiae defendebat, atque pauperes patrocinabatur. FR. Qui duplicis generis erant, Magnatum, scilicet, et Scholasticorum. Magnates item erant, vel vniuersalis Ecclesiae, quos Defersores deuotos appellat Anastas. Biblioth. vt Imperatores, et Reges Catholici, qui in coronationc praestabant iuramentum in manibus Papae, et deuouebant fnturos esse Ecclesiae defensores; sic Francorum Regem S. R. E. Defensorem Innocentium IV. declarauit. Odoricus Raynal. in Annal. an. 1244. Hi enim armis iura Ecclesiae defendere vouebant: vel erat Ecclesiae particularis, qui vir illustris, et poteus esse debuerat, et etiam erat defensor Synodorum, qui a Graecis e)/ndikos2, id est, Iustus dicebatur, et ab aliis Syndicus; hic ab Episcopo, Clero, et nobilibus ciuibus eligebatur, cuius idoncitates, et requisita in C. Theod. l. Defensores ita praecipimus. 8. C. de offit. et iurid. notantur, et habebat iurisdictionem in Regularibus in aliquibus casibus, can. quoniam Monachi, can. Probinum. 16. quaest. 1. et can. in singulis. dist. 77. quorum primum S. Sebastianum fuisse refert Baton. An. 268. Scholastici autem Defensores, qui non armis; sed doctrina iura Ecclesiae defendebant, quos Aduocatos vocamus. Vide Adminiculator. Conclamator. Protecdicus. Defensorem scholasticum Oecumenius in Acta Apostolorum a)gorai=on, id est, fori proclamatorem vocat. Iustinianus Imperator Aduocatos etiam Defensores appellauit, cuius haec sunt verba; [Et Sancimus omnes appella. tiones, siue per se, siue per procuratorem, siue per defensores etc. 2. quaest. 6. can. Anteriorum.] Ex his septem a D. Gregorio pro septem vrbis regionibus constituti sunt, quos nunc Aduocatos Consistoriales appellamus;


page 206, image: s238

tunc autem Regionatios Defensores appella bant: (temporibus enim istius Pontificis septem tantum Vrbis regiones exsistebant) in praesenti autem ad duodecim Sixtus Papa IV. auxit, cum differentia tamen praeeminentiarum, vt habe tur in tractatu Dominorum fratrum de Rubeis, cuius titulus est. Desenfor rediuiuus. Vbi de Collegii Aduocatorum Consistorialium ori gine, habitu tam priuato, quam publico, de muneribus corum in Conciliis pontificiis, admissione, ac ordine fedendi in Conciliis generalibus, de iure doctrinandi, ac transmittendi officium, et locum Aduocationis ad liberos, et de aduocationibus pauperum, et fisci diserte agitur, quorum superioritatem ratione officii Bibliothecae Archigymnasii Almae Vrbis agnosco; quorum omnium DD. Aduo catorum Sac. Consist orii tam decessorum, quam exsistentium vitas pleno, ac erudito calamo exarauit Dom. meus Carolus Cartharius eorundem Aduocatorum Decanus, sapientiae decus, et Apostolici Archiuii Adrianae Arcis Praefectus. Erant etiam alii Scholastici Defensores, qui ad Orbis Regiones a Pontificibus Romanis ad patrocinanda S. R. E. possessionum, et recognitionum iura debita, mittebantur, quod ex eiusdem D. Gregorii epistolis non raro liquet: et hi, S. R. E. Sub diaconi etiam appellabantur. Vide Subdiaconus. De malis Aduocatis Anacletus Papa inquit: [Dum humana lucra attendunt, aeterna praemia perdunt. can. quia Episcopus. 5. quaest. 3.] Item Defensores possunt fieri Clerici. can. in singulis. dist. 77. Item Defensor dicitur Exorcista. Vide Exorcista.

DEFENSORIA FR. defensionis officium. Extrau. Ioannis XXII de maior. et oboedientia. cap. vnico.

DEFERCVLOfercula [correction of the transcriber; in the print fereula] de mensa aufero. [Quid mirum dictu, mensa numquam disarmatur, numquam deferculatur. In Vita S. Othonis Episc. lib. 2. cap. 11.

DEFLORATIO id est, florilegium. Vide. Infloro.

DEFOLLIO uentilo. sic de frumento, quod in areis ventilatione mundatur Ambrosius inquit: [Gementibus areis, dum caeditur messis, frumenta defolliunt. lib. de Viduis.

DEFORCIO FR. cogo, violento. [Si forte aliquis deforciaret Domino Regi rectitudinem suam; Archiepiscopi, Episcopi, et Archidiaconi de bent eum iustitiare, vt Regi satisfaciat.

DEFORMIS Vide. Infabricatus. Inspeciatus.

DEFROENOR, effroenor, [Cumque venter reficitur lingua defroenatur. D. Greg. lib. 1. in cap. 5. Iob.

DEFRONDO Vide Capello.

DEFRVCTO arborem fructibus spolio, et metaphorice fructum spiritualem ex lectionibus excerpere significat. [Quaesitum volumen inuenio, produco, lectito, excerpo, maxima e magnis capita defructans. Sidon. lib. 9. epist. 9.] FR. sed Defruslaus habent correcti Codices, id est, frustatim colligo.

DEFVNCTVS Vide Missa defunctorum. Defunctorum tituli. Vide Bonae memoriae. Pro defumctis colore rubro Graeci in funeralibus vtuntur. Vide Saccus. Dubmm circa benedictionem incensi, quo Defuncti incensantur, Vide Absolutio. Dubium in verbis Offertorii, quod in Missa Defunctorum recitatur. Vide offertorium.

DEGAMIA et Degamus. Vide Agamus.

DEGRADATIO [1] Vide Exauctoratio.

DEGRADO FR. Dehonoro, quando, scilicet, ad laicam communionem Clericos exterminabant. [Vnde non oportet, vt degradetur, et de. honoretur vnaquaeque Prouincia. can. scitote. 16. quaest. 3 can. Subdiaconus. 24 quaest. 1.] Dicebatur etiam Ex auctoratio. Depositio. de quibus Baron. An. 57. num. 22. et 23. Item Deiectio. Damnatio. can. sexta actione, cum seq 15. quaest. 7. Item Depositio, et Interdictio. in decretal. de Clerico excommunicato, deposito, et interdicto per totum. Item Excitari de presbyterio, id est, degradari. Vide. Presbyterium. Hodie vero degradatio denudationem a sacris ordinibus significat, de qua can. si quis cum Clerico. 11. quaest. 2. Vbi sic habetur: [In criminalibus vero causis etc. Non autem aliter puniatur Clericus, nisi obnoxius repertus, sacerdotio nudatus fuerit ab Episcopo suo, vel Clericatus honore] et traditur brachio saeculari. 5. decretal. tit. 40. cap. 27. Vide. Dissecratus. Exsecratus Item de poenis in sex. Quomodo autem fiebat antiquitus. Vide Orarium.

DEGRADATIO [2] Vide Degrado.

DEGRANDINOR FR. explodor, expellor. [Et velut homicida in extemo examine a insto iudice degrandinabuntur, (id est expellertur.) can. inter cetera. 22. quaest. 4.] Vbi Glossa extra scnsum grandine poenae aeternae flagellari interpretatur; non enim in extremo iudicio flagellabuntur damnatorum animae poenis; sed ad flagella, et poenas damnantur, vbi a iusto iudice expellentur.

DEGREGATVS seiunctus, segregatus. [Quod degregata ob pastum forte pecora, sollicite vestigarent. in Vita S. Genouefae. Virg.] Vide Demembrator [correction of the printer; in the print Dememarbtor].

DEGVTTO guttatim stillo. [Verubus tranfixi, assati, deguttabantur ad ignem. Matth. Paris. in hist.

DEHABEO careo, non habeo, [Maxime si dehabent, et egentiores sunt. Pallad. in lausiaca. cap. 13.

DEIERO FR. Iuramentum Deo promissum frango. in tit. 14. cap. 2 lib. 1. in. 6. et ibi Gloss.

DEIEIVNATVS qui ieiunium fregit. [Deieiunatum iam fratrem, non vellet taberna suscipere. In Reg. Magist.

DEIFER [note of the transcriber: in the print: DEIFERVS] ferens Deum, graecum epitetum *qeofo/ros2, Deifer Polycarpus, et Deifer Ignatius a


page 207, image: s239

S. Dionysio de eorum Martyrio loquente appellantur, quia Deum ferebant in corde. Ob eandem rationem, vt notat Maximus, Deifer appellatur Angelicus Thionorum Ordo a praedicto S. Dionysio sequentibus verbis; nempe, [Aduerte etiam Sanctorum Thronorum ordinem, Deiferum dixisse.

DEIFICATIO Vide Apotheosis.

DEIFICVS diuinus; epithetum Sacrae Scripturae ab Optato Mileuit. tributum. [Felicem autem Religiosum Episcopum liberum esse ab exustione instrumentorum deificorum manifestum est. lib. 1.

DEILOQVVS FR. qui a Deo inspiratus loquitur. [Nullus Imperator potuit mediis vocibus suadere Deiloquis patribus, vt conuenirent in ea. quae ipsi sectabantur. In Collat. S. Maximi Mart. a Sirmondo in 8. edita. pag. 222.

DEIPHANTOR FR. Idem ac Deiloquus. [Praeuidens etiam vere Deiphantor Dionysius non vnam vocauerit haud; sed noua quadam Deiuirilis nobis eum dixerit operatione versatum. S. Anastasius Monachus in eius epist. a Sirmondo in 8. edita. pag. 146.

DEISONA Diuina Saluatoris nostri lingua. [Audierant enim ex Deisona lingua; Qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Concil Carthaginen. IV. can. 45.

DEIVIDVS uidens Deum. [Deiuidos dicimus Ministros Ecclesiae, quibus credita sunt eloquia Dei, quibus dictum est, Vobis datum est nosse mysterium regni Dei; ceteris autem in parabolis. Petr. Blesen ser. 18.] Idem Auctor duo ge nera Christianorum dignoscit. ser. 8. inquiens [Est namque duplexgenus hominum Pedissequum, et quoddam Deiuidum Pedissequum hominum genus est, qui deum non possunt cognoscere per intelligentiam scripturarum sed vestigla eius quoquomodo indagant; per visibilia enim huius mundi inuisibilia conspiciunt Dei. Huic generi hominum praedicta non proponuntur; sed Deiuido, qui, scilicet, Deum videt per intelligentiam scripturarum.

DEIVIRILIS FR. sic appellata fuit a D. Dionysio Areop. Christi personalitas. Vide. Deiphantor. Homousion. Homunctonistae. Theandrica. Monothelita.

DELATVRA litis expensa. [Capitale, et delaturam restituat. In lege salica. tit. 18.

DELECTOR Vide. Iucundor.

DELEGATVS APOSTOLICUS, Responsalis dicebatur. [Per eos, qui nostri sunt, vel fuerint in Vrbe regia Responsales, si mediocris est quaestio, cognoscatur. can. Frater. 16. quaest. 1.] Vide Apocrisarius.

DELIBERATIO in quo differat a voto. Vide Votum.

DELIBRATVS suspensus, et in statera ponderatus. [Non nouem mensium cruciatu delibratus. Tertull. lib. 4. contra Marc. cap 11.] Loquitur de infante in vtero matris; inde mendose legitur Deliberatus. quae correctio eruditissimi Latini Latinii est. FR. vt videre est in eius Bibliotheca Sac. pag. 202. col 2. num. 312. Huius vocabuli Synonimum. Vide Depensus.

DELICTOR Deliquens, et enormis peccator. [Porro autem etiam si grauissimis delictoribus, et in Deum multum peccantibus, cum postea crediderint, remissio peccatorum datur. Cyprian. epist. 59.

DELICTVM aliquando genus peccati penes ecclesiasticos Scriptores significat, quod ex obliuione, vel ignorantia committitur. ita intelligenda sunt Apostoli verba ad Ephes. cap. 2. vbi inquin [Et vos cum essetis mortui delcitis, et peccatis vestris] Graeca lectio habet paraptoma, quod rem per ignorantiam commissam significat, ac Psalmistae verbis confirmatur, vbi ait. [Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me. psal. 68] ideo subiunxit ibidem: [Deus tu seis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita.] Sic in praefatam Paull Epistolam D. Hieronymus, Procopius, Ribera, Cornelius a Lapide, et alii ex ponunt. FR. In delicto non solum locus, tempus, quantitas, et qualitas consideranda est; sed etiam aetas, scientia, sexus, atque conditio delinquentis. cap. 6. lib. 5. tit. 12. decretal. Vide Excessus. Plagium.

DELITIOSI PRINCIPIS, FR. Aulici, et familiares eius. l. relatum de his, qui secreta Regis etc.

DELONGARIS Vide Drungarius.

DELPHINVS Elluchnium, lucernae funiculus. [Fecit pharum vnum cum decem delphinis. Anast] Et alibt idem. [Fecit coronam cum delphinis quatuor oleo ardentibus.

DEMEMBRATOR FR. qui conatur a subiectione se eximere. hinc Iuo Carnotensis de quodam suffraganeo, qui conabatur a iurisdictione sul Metropolitae libetari, inquit: [Huic iniuriae meae grauiorem superadditis, quod demembratorem Metropolitanae Sedis non apte satis appellat. epist. 8.] Et inferius ibidem. [Me non ad demembrationem; sed ad supplendum locum demortui.] Vide Degregatus.

DENARIALIS HOMO. FR. seruus factus liber a Rege mediante pecunia. l homo denarialis. De manumis. dicitur etiam Denariatus, et Denariarius.

DENARIVS Quaenam differentia sit inter denarium, et pecuniam. Vide Peculium. De variis denariorum speciebus. Vide. Moneta.

DENDROPHORVS, dendrofi/ros2 faberlignarius, seu ligniferus, vel potius arboriferus, et interdum silua intelligitur, ex eo quia arborum ferax est.

DENOTO inculpo. [Si et spiritum quis agnouerit, et audiet, et fugitiuos denotantem. Tertullian. de fuga in persec. cap. 11.

DENSO Vide Tecta densare.

DEO GRATIAS, salutatio inter fideles iam


page 208, image: s240

pridem vsitata. Sed hodie inter Religiosos solum, et in sacris officiis remansit. De laudato hoc antiquorum Christianorum vsu a Donatistis deriso sic D. August. in psal. 132. scripserat: [Hi, scilicet, Donatislae inspltare nobis audent, quia fratres, cum vident homines, Deo gratias dicunt. Quid est, inquiunt, Deo gratias? Ita ne surdus es, vt nescias quid sit Deo gratias? Qui dicit Deo gratias, agit gratias Deo. Vide si non debet frater Deo gratias agere, quando videt fratrem sum; non enim est locus gratu lationis, quando se inuicem vident, qui habi tant in Christo: et tamen vos Deo gratias nostrum ridetis.] Ideo in opprobrium huiusmo di irridentium, ad Missae praefationem apposira sunt verba illa. [Gratias agamus Domino Deo nostro,] et populus re spondet. [Dignum et iustum est,] atque Sacerdos reassumens, ait; [Vere dignum, et iustum est, aequum, et salutare nos tibi semper, et vbique gratias agere.] Semper, nimirum, in omni loco, et occasione Deo gratias proferre debenmus. Insuper in Africa multi Catholici ex hac causa Deo gratias appellati maluere vide D. Augustinum ad Deo gratias scribentem. Ecclesia vero hac caeremonia vtitur in fine sacrarum lectionum ad agendas Deo gratias pro spirituali pasculo in eis capto, quod in fine quintae lectionis in Missa Quatuor temporum siletur, ne sensus subsequens interrumpa tur; va etiam ad moestitiae signum in lectionibus officii defunctorum, et in triduo hebdomadis maioris non dicitur. In vltimo Missae Euangelio semper profertur, quod Apostolorum praedicationem vsque ad extremum terrae significat; primum enim Euangelium Redemptoris praedicationem denotat. Antiquitus in Missae lectionibus alicuius Apostoli dicebatur. Pax tecum D. Aug. epist. 163. quod adhuc Graeci obseruant; semper enim lectionem noui Testamenti dicunt in Missa, qua a lectore peracta, Sacerdos respondere solet ei)rh/nh soi.

DEOSOPHVS FR. Theologus. [Vna cum concertatore sno, et vere Philosopho, imo Deosopho, magnoque commartyre Christi veri Dei, et Saluatoris Maximo etc. In Hypomnes. ad collect Anastasii Bibl. a Sirmondo in 8. edita. pag. 252.] Vide Theologus.

DEPALLO pallium depono. [Re vera enim quale est graecatim de pallari. Tertull. de pall. cap 4.] Vbi notandum, quod suo more argute Tertull. graecatim idem, ac graeco modo intelligit; nam inferius subiungit: [Nisi aurum graecatos minime decet;] id est graeco more, et [Crepidas graecatas] pro graecas etiam dixit.

DEPALO propalo, manifesto. [Virtutum suarum ostenta depalauit. In vita S. Germani.] Verbum a Tertulliano frequentum, qui contra Herniog. cap 19. ait: [Siquidem omnia opera sua Deus ordine confirmauit, incultis primo elementis depalaus quodammodo mundum. Idem lib. 5. contra Marcionem. [Depalatorem disciplinae diuinae, I D. Paulum appella. vit.

DEPANNATVS Vide Drappus.

DEPECTIO FR. pactum. [Vt si citra depectionem id fiat. Cod. Theod. lib. 4. tit. 37.] Differt autem pactum a transactione; nam transactio est pactio non gratuita. Glossa in rubrica in cap. 4. de pactis affert hos versus.

Incerta de re transactio dicitur esse;
Sed siant certa pacta fauore rei.

Vide Transactio.

DEPENSVS FR. ponderosus. [Et ideo dilecte fili depensae salutationis affatu supra dictos Clericos tibi commendo can. Christianis. 11. quaest. 1.] Vidae Delibratus.

DEPERSONATVS dehonoratus, ex personalitate degradatus. [Non es depersonatus mihi ministrando, cum sis filius comitis, ego Regis, et Reginae. Matth. Paris in hist,] Dicere, nempe, voluit, quod non ideo exinaniuerat suam personam ille, licet filius comitis esset, dum Regis filio seruiebat.

DEPLICO explico, enodo. [Cuius pedes tanta erant contractione natibus comp;icati; vt nulla inde possent arte deplicari, In vita S. Genouefae Virg. . 30.

DEPONOR Vide Periclitor.

DEPOSITARIVS Vide Intertius.

DEPOSITATIO Vide Intertio.

DEPOSITVM FR. id est, mutuatum, saepe in sac. can. atque etiam apud ethnicos Scriptores: sic etiam de Christianis Plinius Secund. lib. IC. epist. 100. Traiano scripserat: [Seque sacramento, non in scelus aliquod obstringere; sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati denegarent.

DEPRECIO in contemptum habeo, [Sic et Epicurus omnem cruciatum, doloremque depreciat. Tertull. in Apolog. cap. 45. Amant, quos multant; depreciant, quos probant, Idem de Spect. cap. 22. Hanc fidei cautionem mens teneat, conseruet memoria, ne diulnitatis pretio summunus depreciet charta vilis, ne mysterium lucis atrum tenebret atramentum. S. Petrus Chrysolog. serm. 59.] Vbi de vita aeterna fidelibus promissa loquitur.

DEPRECIATVS despectus, spretus, et in vili pretio habitus.

DEPRESSVS resplendens. Vide Cataclistus.

DEPVTATVS ex Latino Graeci *depouta/tos2 dixere, officialis erat in Constantinop. Ecclesia, ad quem pertinebat cum luminibus accensis Euangelium associare, ac sacra dona quando ad Altare processionaliter deferebantur. quae caeremonia a Graecis Magnus introitus dicitur. Induebatur deputatus manto simili episcopali, sed absque virgatis coloribus, seu fluminibus, et hoc officium exercebat Graecus Imperator in die coronationis eius cum maxima circumstantium aedificatione, tempore, nimirum, processione


page 209, image: s241

induebatur hoc manto super pretiosum saccum, praecedebat coronatus, gerensque sacra dona super caput, in manu autem dextera crucem, et sinistra fernlam *na/rqnc appellatam, de qua Vide Narthex. Antiquitus vero in Ecclesia graeca Deputatus erat officium ordinis minoris, id est, Acoliti, de qua ordinatione Simeon Thessalonicensis in Dialog. de Myster. Eccl. Antiqua Ritualia, et Petrus Arcud. lib. 5. concord. cap. 9. scripsere. Erat etiam hoc officium laicale, et in exercitu Deputatus debiles, et vulneratos restaurabat, equites e sella delapsos iterum reponebat, et ideo ad liberandos milites a periculis in dorso sui equi ad sellae laeuam ferebat exiguam schalulam [correction of the printer; in the print sclalam]. Itaque in exercitu hoc fine multi Deputati numerabantur.

DEPVTATVS IN POENITENTIAM pro eo, cui poenitentia imposita fuit. [Insinuatum nobis est Marcellum Barbicanae Ecclesiae, ibidem in Panormitana Ciuitate, in Monasterio. S. Hadriani in poenitentiam deputatum, nec solum victus necessitatem pati; sed et nuditatis nimiam sustinere molestiam. S. Greg. lib. 4. epist. 8.

DERECTARIVS FR. Latro, qui a Iuristis etiam Apertularius, id est, fractor dicitur.

DERELICTA Vide Paralipomenon.

DEROBO furor: ex gallico Desrober. [Orphanorum, viduarum, et aliorum miserabilium personarum quae depraedatae, et derobatae, famisque subiectae angustiae clamant ad Dominum. Clemens Papa VI. in epist. ad Edoardum III. Angliae Regem.

DEROGATOR calumniator. [Quia tantus est linor derogatorum, vt materia, quam mittis velocius sortiatur inchoata probrum, quam terminata suffragium. Sidon. lib. 9. cpist. 2. De ceteris vero studii nostri derogatoribus, quid ex asse pronuntiem, nec dum deliberani. Idem lib. 3. cap. 14.] FR. Derogator inuestigatorem etiam significare videtur, a verbo Derogo, quod interrogo, et inuestigo sonat. [Quis taliter commentatitiis laudibus locupletauit fama dominum actuum suorum veritate mendacium? Non derogo vobis de Scriptoribus, (id est, non interrogo) quorum beneficio contigit ornata ad nos maiorum gesta perduci. Ennod. Ticinen. Episc. in Apologet.

DEROGO pro interrogo. Vide Derogator.

DESAGMOR Vide Disagmo.

DESCRIPTIO Vide Diagraphum.

DESERTVM Vide Eremus.

DESERTOR FR. qui deserit, inter ecclesiasticos tamen Scriptores pro eo, qui fidem deserit, accipitur, id est, Apostata. [Cum errorem corrigo desertoris. can. quemadmodum 23. quaest. 7.] ibi Glossa ait: [Cum desertore strictius agitur, quam cum haeretico, vt dicitur in summa; desertor enim in iure ciuili dicitur, qui diu vagatus, reducitur. ff. de re militari. leg. 3. . 2.

DESFOEDERATVS FR. foedere solutus. [Reconciliati sunt cum Duce Spoletano, non desfoederati. Heremperti Epitome. An. 878.

DESIGNATOR FR. In l. Athletas. in principio. ff. de his, qui not. infam. significat illum, qui decernit, ac disponit loca sedentium, quem Cotta in suo Mem. verbo Designatores, ait, hodie vocari Caeremoniarum Magistri.

DESIPIO altero, corrumpo. [Fermentum modicum desipit totam conspersionem. Tertull. lib. de Pall. cap. 3.] ad Apostoli verba alludens, qui ait: [Modicum fermentum totam massam corrumpit. 1. Corinth. cap. 5. et ad Galat. c. 5.] Ergo Desipit, pro Corrumpit Tertnllianus posuit.

DESITVDO FR. desidia, otiositas. [Si quid ex his studiis olim fortasse libassem, totum desitudine tanti temporis perdidissem. Sulpitius in praefat. ad Vitam S. Martini.

DESOCIO dissocio, disiungo, separo. [Cum enim impru dens ille, et impudens Lucifer se a Deo, et socialibus desociaret Angelis; ipsi in societate perstiterunt in mansuetudine sua roborati. Petrus Blesensis. Ser. 33.

DESPICIO Vide Superhabeo.

DESPLENDESCO denigror, splendorem perdo. [Qua deplendescat nitor cordis vestri. S. Paulin. epist. 26. ad Aprum.

DESPOTES Dignitas conspicua, et absoluta, auctoritas in Graecorum Imperio, de qua varii varie exposuere. ideo mihi hic bene visum est pro Eruditorum satisfactione; quicquid de ea Cardinali quondam de Aragonia Ioannes Lascaris retulerat, afferre, quod inter Manuscripta Eruditissimi Latini Latinii Viterbiensis inneni, quae relatio in retro pagina habetur.

[gap: illustration]

page 210, image: s242

DE NOMINE, AC DIGNITATE DESPOTAE AD CARDINALEM ARAGONIAE. ILLVSTRISS. DOMINE. Vt referam quod sentio de nomine Despotae, ac dignitate, prout mihi Summi Pontificis nomine iniunxisti. Aio Despotae appellatione significari dignitatem aequalem regiae, proximam imperatoriae. Loquor autem de vsu nominis, florente adhuc imperio, atque ad aetatem vsque nostram; quoniam apud antiquiffimos, et in vetere illa Graecia, vt ex priscorum scriptis cognoscere licet, Despotes erat, quem herum dixere Latini, itidem antiqui. Etymologia autem vera, inque loquendi ratione differunt haec vocabula inter se, quia herus quasi heros est: Despotes metus auctorem indicat, siue metu factum, ob reuerentiam, scilicet, quae debetur heris, atque iuxta illud Primus in orbe Deos fecit timor; quandoquidem Deus quasi *de/os2; sed vetus illa linguae proprietas in antiquorum libris, quibus pepercit vetustas, seruatur intemerata. Lingua vernacula, quod palam est omnibus, iamdiu adeo degenerauit ab antiqua, vt veterum sermo penitus faciem mutasse videatur. Quamobrem, vt cetera fere omnia vocabula corrupta sunt dominatia, admissis frequenter exteris, omissis veteribus, suggestisque nouis: ita quoque horum nominum alterum ab vsu linguae vernaculae abiit; praesertim in Italia, nisi forte Missere pro mi here dici asseueres, vt corruptum sit tantum. Alterm si omnio mutatum non sit; attamen significatione auctum videmus, quando henli conditione, aut statu Maiestas regia longe maior, longeque sublimior, succefsitque in locum heri nominis apud Italos, aut supra dictum, aut aliud huiusmodi vulgo notum, quod seruitori, seruo, inquam, famuloque respondeat; apud Graecos *despo/ths2, quod antiqu tus quandoque Dominus significabat olim, qui sibi ipse mortem consciuisset: Sic vsus etiam i artificiosa, doctaque loquutione variat dictiones, mutatque significata. Tyrannus antiquis Rex erat. Dexuram tetigisse Tyranni; posteris inuisum nomen. Hostis, hospes Atque hostem supplex affer re superbum; postmodum inimicus, pluraque alia eiusmodi vsui inseruiunt, vt recte admodum Horatius enuntiauit.

Multa renascentur, quae iam cecidere, cadentque,
Quae nunc sunt in honore vocabula, si volet vsus,
Quem penes arbitrium est, et ius, et norma loquendi.

Si igitur penes vsum est loquendi arbitrium, nemini mirum videri debet Depotae appellationem olim herum. ac Dominum significasse, nunc dignitate regia insignitum. Verumtamen dicet aliquis: Rexapud Gracos *basileu=s2 appellatur, prout veterum indicant monimenta. Reges Medorum, Persarum, Lacedaemoniorum, Macedonum, Romanorum, quicumque Reges apud Latinos dicti sunt; passim apuc Graecos *basileu=s2 appellatos; hoc proculdubio verum est; nam qui Latinis, ceterisque ad Occidentem vergentibus peculiari nomine Rex: is Graecis erat *basileu=s2; sed posteaquam Impera tores Graeciam frequentarunt, ex quo etiam Graeci omnes, Romani coepimus vocari, sicuti propalam Impetatori *basileu-=s2 nomen est attributum; ita procedente tempore regiae dignitati in Graecia, potestatique Despotes nomen est inditum: siquidem quemadmodum in his regionibus Reges post Imperatorem, ceteros Principes antecellunt: sic in Graecia *despo/ths2 post vnum *basile/a ceteris omnibus praeferuntur. Vnde Caesares *sebastokra/tores2 alias ab Augusto nuncupati, ad maiorem dignitatem euecti Despotae vocabantur, quando, et qui primus ex palaeologorum familla imperium occupauit, Ioannem fratrem, quum is in bello aduersus Aetoliae, seu Acarnaniae Despotas strenue se gessisset, ex Augusto Despotem [correction of the transcriber; in the print Depotem] fecit; ne inferiorem dignitate ducibus hostimm opponeret Ducem; ratus optime dictum ad destruendum Regem, Rege altero opus esse; creatique Despotae nonnullis aliis honoribus, et ornatu quodam prodibant insigniti, ceteris omnibus interdicto, etiam Principibus quibuscumque infra dignitatem Despotae conslitutis: Imprimisque Imperatorum filii hoc nomine, insignibusque eiusmodi ornabantur; neque hi quidem tantum, verum et si quos alios Principes etiam extraneos, inito cum eis foedere, aut affi nitate contracta eiusmodi titulo, honoreque dignatus esset Imperator, quemadmodum et Serbiae, id est, Triballorum Exarchae Despotas. Atqui rursus obicere posset aliquis, scire se Imperatorem au)tokra/tera a Graecis appellari solitum, et hoc frequens esse in Graecorum libris; neque ego iam quidem neguerim; imo etia h(gemw\n a quibusdam antiquioribus dicitur; sed haec quoque nomina non absque ratione quapiam idem vsus mutauit, variauitque; etenim quemadmodum antiquitus Imperator dicebatur, tam Consul, educto exercitu, quam quiuis alius, cui summa rerum delegata esset: Princeps vero, qui insignem aliquam victoriam adeptus esset, vt L. Lucellus, aliique


page 211, image: s243

illustres eadem fere tempestate Imperatores ab exercitibus appellati; postea Romanorum Monarchae. Demum qui in his regionibus potestatis eius, decorisque vtcumque participes facti sunt, ea, scilicet, conditione, vt iidem submouendorum Ecclesiae hostium curam susciperent; tutandisque et promouendis Christianae Rei publicae finibus operam impenderent; quemadmodum, inquam, hoc in nomine apud Latinos contigit; sic a Graecis Romanorum Imperatores primum h(gemw/nes2, ductores, videlicet, dicti sunt, quippe qui exercitus ducerent, deinde au)tekra/tores2, quoniam presbei=s2, au)tokra/tores2, et strathgei/ apud Athenienses, reliquosque Graecos dicebantur quicumque Duces, Legatiue cum summa potestate belli, pacisque a Ciuitatibus mitterentur; denique *basilei=s2, potestate slquidem populi penitus sublata; illud nomen, vt coniectare licet, quantumuis Regem referat. non fuit amplius inuisum in nostris praesertim regionibus, hominum auribus haud insuetum, quando *basileu=s2, quam au)tokra/twr, non solum est auditu iucundius nomen, suauiusque propter elementorum lenitatem, quibus constat, eorumque inuicem compositionem, sed etiam ob erymologiam longe praestantius, excellentiusque: etem au)tokra/twr nihil praeterea innuit, quam ipse potestatem habet iniuncti sibi negotii; *basileu=s2 basim praelefert, firmamentumque, vbi tuto consistant subditi, firmetque populus sua vota; nihilque praeterea nomen hoc asperitatis habet; atque idcirco summam in omnes suditos potestatem habentibus est concessum. Quandoquidem et galhnota/ehs2 dum alloquerentur, id est, tranquillissimos, serenissimosque Imperatores tam Graeci, quam Romani appellabant; eos videlicet, admonentes quotiescumque connenissent, quietem, tranquillitatemque animi in vniuersos imperium habentibus in primis conuenire, eamque ante omnia expeti ab ipsis, exigique tamquam praeter cetera populis, et ciuibus salutarem. Ob haec igitur, quantum coniectura assequi possum, Imperator apud nostros *basike/os2 nomine fuit insignitus. Romae autem, atque in his regionibus idipsum nomen remansit, neque vnquam amplius immutarum est, praelatum regio dumtaxat. Redeo ad Despotem; Despotes, vt dictum est, herum olim significabat, dominumque; nunc regia dignitate insignitum. Quantisque fieret hunis nominis dignitas, quodque haud quaquam regia minor esset, inde etiam percipere possumus. Quippe, Despotem alloquentes, tam alii Principes, quam cuiuscumque conditionis homines renerentissimeque eum appellantes, non secus atque Imperatorem h( *basilei/a sou, quasi imperium, siue regnum tuum dicebant; sicuti in occidente tam Regem, quam Imperatorem conuenientes frequenter iterant Maiestas tua, vt aeque proxima dignitas appareat *basilei= *despo/ths2, atque Imperatori Rex, pariterque vocabula significato respondeant. Praeterea Imperarori Despotem quodammodo aqualem haberi cupientes, vxorem eius de industria ab Imperatoris nomine *basile/ssan appellabant, Imperatoris vero vxorem a Despote *despoi/nan, quatuorque personas in summa dignitate constitutas binis inuicem nominibus adeo insignibus, altern arim inditis aequaliter nuncupantes, identidem celebrant. Quod autem ad potestatem, atque imperium Depotarum attinet, Despotarum regna in Graecia duo erant; alterum Peloponnesus, quae nunc Morea dicitur, et alias Apia ob frequentiam id genus arborum dicta est: Hoc quidem a filio, fratreue Imperatoris possessum, licet fractis postmodum rebus nostris, labente iam imperio, contractoque vndecumque a duobus Despotis Imperatoris fratribus Peloponnesus, eadem nouissime teneretur: alterum autem Aetoliae pariter, et Acarnaniae, adiectis insulis etiam adiacentibus, inter quas praecipuae Leucas, Cephalonia. Ithaca, Zacynthusque, hoc ipsuin etiam Arethae dictum, quia Aretha vrbs Aretho fluuio adiacens antiquitus, ni fallor, Argoe, Amphilochicum Acarnaniae Metropolis habebatur, atque haec regio late patens, quemadmodum vulgo ducatus a Ducis, regnum a Regis nomine; ita Despotatus a Despote in hunc vsque diem peculiari nomine nuncupatur. Tertium extra Graeciam Serbiae, Triballorum, nimirum, prouinciae, cuius quoque Despotes porentia, regnisque opulentia clarus fuit. Haec habui, quae ad nomen Despotae, ac dignitatem pertinentia dicere partim a maioribus meis accepta, partim in opusculis perlecta, vbi dignitates, Magistratusque Imperatoris Curiae describuntur, partim a nostris in recentioribus historiis excerpta, praeterquam de quibus per coniecturas disserui: Historici sunt Chomates, Gregoras, Pachimeres, Acropolites, Christodolus, et nouissime omnium Chalcondyles. Horum ego testimoniis, vt breuitati consuleretur, abstinui; sed exemplaria omnia, et habeo, et proferre possum. De Acarnaniae Despote; seu Arethae paterno genere, maternoque a praedictis Depotis omnibus propemodum deducto, nec Imperatorum agnitione diuerso, quod magis notum est aliis ex nostris, qui grandiores natu in Vrbe degunt, tacere satius duxi; si tamen res exigat, de eo etiam, quae pro comperits habeo, dicere non recuso. Ioannes Lascaris. Rhyndacenus Patricius Constantinopolitanus. Vide Tufa.

DESTINA sustentaculum, fulcimentum. [Parieti inclinato, et maceriae impulsae non neglexit Doctor egregius consolationis destinam, Christo in se loquente, supponere Fulgen. epist. 1. de conig. deb.

DESVSCEPTVM cautio, apoca. [Aliud facere desusceptum te conuenit, in quo tua fraternitas fateatur, quia desusceptum de eisdem rebus in scrinio nostro emiserat. S. Greg. in Regist. lib. 2. cap. 88.] Exigerat Pontifex duplicatam


page 212, image: s244

apocam, quam ibidem. Susceptum etiam ap pellat. Vide Susceptum. Testamenti pagina.

DESPINA. et Despinicus. Vide Domesticus.

DETRECTO FR. contradico, vel contemno. Gloss. in can. pudenda. . detrectat. 24. quaest. 1.

DETERMINO Vide Sedeo.

DETRIVMPHO triumpho. [Hi ergo Principes crucifixerunt Dominum, quos detriumphauit libere in semetipso. Ambros in prima epist. ad Romanos cap. 5.

DEVESTIO FR. Spolio, priuo, l. 4. de beneficiis, et Bullar. Casin. tom. 2. constit. 62. 64. 65. 68. 77. et alibi.

DEVIRGINATA FR. puella vitiata. D. Hieron. de monogam. epist. 25.

DEVOTA Monialis. [Mitra est pileum phrygium, quale est ornamentum capitis Deuotarum. Isidor. lib. 19. Orig. cap. 31. Deuotam peccan. tem non recipiendam in Ecclesiam. Concil. Tolet. 1. can. 16.] de Mitrellis Monialium. Vide. Mitra. Velum. Synonima Deuotae. Vide Agapetae sorores. Antiphona. Monialis.

DEVOTAMENTVM uocabulum, quod in bonum, et in malum sensum accipitur; aliquando cum rem Deo dicatam, et e conuerso exsecrandam significat, vt de dictione Anathema dictum fuit, quia sicut rem Deo dicatam, non est fas tangere; ita etiam rem interdictam. [Vt interficerentur omnes incolentes eam, et deuotamenta fierent vniuersa eius. Tertull. Scorp. cap. 3.

DEVS caret nomine, Vide Atheus. Non fallit, neque fallitur. Vide Ecclesia. Eius attributa. Vide Opera.

DEVS IN ADIVTORIVM. Vide Horae Canonicae. Non dicebatur ad Vesperas tempore paschali. Vide Vesperae. Non dici debet in Vesperis Sabbati Sancti, etiam si recitentur Vesperae extra Chorum. Vide Vesperae.

DEVTERIARIVS Abbatis, seu Archimandritae Vicarius officium inter Monachus considerabile: ex graeco deutereia/rios2, quod secundarium significat, id est post Abbatem secundum. Vide Secundarius.

DEVTEROSIS Vide Pharisaeus.

DEVTERONOMIVM ex graeco *deuterono/mi on, id est, secunda lex, est vnus ex libris Pentateuchi. Dicitur Secunda lex, quia in eo Leuitici praecepta replicantur. Dubitatur an a Moysi scriptum fucrit; quia in altimo eius capite de eius dem Legislatoris morte fit mentio; ideo multi Expositores ab Eleazaro, seu Iosum compositum fuisse existimant; sed Ioseph Hebraeus cundem Moysen Auctorem facit, propriam mortem prophetizantem, inquiens: [Moyses in sacris voluminibus scripsit se mortuum, veritus, ne propter excellentem eius virtutem a Deo raptum praedicaretur. lib. 4. Antiq. cap. vlt.

DEXTERA; Aliquando meridionalem plagam significat; homo enim ad orientem aspiciens, dextera eius ad meridiem collocatur, hinc vbi in psalmo 88. vulgara habet: Aquilonem, et mari tu creasti; Hieronymus vertit: Aquilonem, et dexterum Alii vero legunt: Aquilonem, et meridem. FR. auxilium nonnumquam denotat Dextera ita Nicolaus Papa III. alias IV. in cap. 17. de elect. et electi potest: in sexto de SS. Petro, et Paulo loquens, ait: [In Petri constaret firmitate: cui Saluatoris nostri miranda prouisio B. Paulum in Apostolatum genitum per dexteras societatis adiunxit.] Ibi Glossa per Dexteram pacem, fidem, et concordiam intelligit; sed proprie hic auxilium, et associationem significat; sic idem Apostolus ad Galatas cap. 2. scripserat: [Iacobus, et Cephas et Ioannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi, et Barnabae societatis etc.] De dexterae, et sinistrae collocatione eorundem Principum Apostolorum. Vide Eulla. Vbi alia ratio addi posset, quod cum Petrus haberet spiritum lenitatis, et ideo ad partem cordis, id est, sinistram ponitur; at Paulus propter feruentem, ac rigorosum spiritum, ad dexteram, vtpote vigorosiorem, collocatur. Vide Districtio. Item in 3. Reg. cap. 7. num. 21. habetur, quod Salamon Rex: [Statuit duas columnas in porticu Templi; cumque statuisset columnam dexteram vocauit eam nomine Iachin: similiter erexit columnam secundam, et vocauit nomen eius Booz.] Quod ibidem sic interpretatur Dionysius Carthus. art. 12. [Dexteram columnam vocauit Iachin, quod interpretatur firmitas, et sinistram Booz, quod interpretatur robur, et fortitudo.

DEXTRARIVS militis auxiliarii equus, hinc italice Destriero dicitur equus. [Omnia sua arma valde decentia cum tribus dextrariis per eundem Paganum Norandino misit. Caesar. lib. 4. cap. 15. Multitudo stabat dextrariorum sellas deauratas, froenaque aurea habentium Idem lib. 6. cap. vlt.

DEXTRO associo. sic in antiquis M. SS. Caeremonialibus, in quibus Addextero, et Addexteratores Pontificis legitur. Vide Addextro.

DIABAMBYLVM Vide Monobambylum.

DIABOLVS ex Graeco dia/bolos2 id est, calumniator, deceptor, proditor. Didymus in epist. Ioannis cap. 3. Hinc Nonnus. cap. 6. dia/bolon ne/on, id est, Diabolum nouum Iudam appellauit, ex eo quia eius delictissimi Magistri proditor fuerat. D. Bernardus super illa verba. [Ecce nos reliquimus omnia etc.] ait. quod Diaboli nomen est compositum a dictionibus graecis dia/ quae in compositione diuinitatem significat, et bo/los2, id est, hasta, sic inquiens: [A duobus itaque bolis Diabolus dicitur.] Vide Daemon. Zabulus.

DIACAENISIMVS FR. graeca vox diakainh/siais2, [Feria quinta hebdomadis, quam a renouatione Diacaenisimum, vocitant, recepit se Patriarcha cum Episcopis, et reliqui Ecclesiae


page 213, image: s245

primioribus; insuper, et cum Archimandritis, et monasteriorum Praesectis ad Palatium. Mutat igitur Patriarcha vestes, et ad Imperatorem venit stantem in throno suo, proceres Aulici tunc non adsunt, neque circumstant; sed eorum locum supplent Episcopi, vt diximus, et Ecclesiae Primiores cum aliis, de quibus iam dictum est. Incensat, seu thurificat sussitu honorat Patnarcha Imperatorem: deinde tradit thuribulum Archidiacono. Ipse vero accedens benedicit, et osculatur Imperatorem in ore; eodemque modo fert ipse osculum ab Imperatore. Postea Patriarcha stat vicinus Imperatori. Episcopi porro duo simul accedentes osculantur, et ipsi Imperatorem: primum quidem manum, deinde genam. Postea idem faciunt omnes Ec clesiae Proceres, Archimandritae etiam, et Monasteriorum Praefecti: quibus peractis, Patriarcha precationem sacram superaddens, discedit. Imperator suum in Conclaue se confert. Codinus Curopalata de Off. Constantinop. c. 14.] Quare Iunius in suis notis hanc Diacaenisimi hebdomadam putat esse Rogationum, qua macerationis hebdomada interpretatur; nam daenh/amei legit; sed fallitur primo; nam omnes Rituales Graecorum deakanh/amos2 habent, vt supra ex Curopalata: secundo ex Gretserii commentariis in eundem Codinum satis apparet hoc vocabulum hebdomadam post Pascham significare; sic ille lib. 3. commentar. cap. 9. in cap. 14. Cod. inquit: [Hebdomadas *diaranh/shuos2, est tota hebdomada pascalis, quae festum Paschae proxime sequitur, et qua Resurectio Domini sollemni caeremonia celebratur; id ostendo primum testimonio Maximi Margunii Episcop graeci, qui consultus, quidnam hoc vocabulo significetur; respondit his verbis; significatur hoc nomine apud nos prima hebdomas festi Resurectionis Saluatoris nostri.] Vide catalogum Bibliothecae Aug. ab Hoeschelio editum. Quod confirmatur vlterius ex Typico S. Sabae cap. 4. vbi habetur: [Forma modi sanctae, et magnae Dominicae Paschae, et hebdomadis dia caenisimae] Hinc error Iunii nedum ex praedictis sit enidentior; sed etiam, quia nullibi constat Graecos solitos fuisse vnquam Rogatio nes celebrare, nec in hebdomada Paschae ieiu nare, imo diebus mercurii, et veneris in ea hebdomada occurrentibus vescuntur carnibus, vt Balsamon. in can. 69. Apost. testatur, qui etiam ad dit ibi. [Hebdomadas Diacaenisimi tamquam ipse magnus dominicus dies reputatur.

DIACATOCHVS FR. graeca vox diaka/toxos2. Possessorem bonorum significans. [De Diacatochis, quosdam comperimus; ita fiscales lacerasse actiones. Cod. Theodos. lib. 10. tit. 16] Vide Possessor.

DIACONA Diaconissa, [Delegoque Benedictae filiae Hilariae Diaconae ancillam nomine Nocam etc. S. Remigius, Rhemensis Episcopus in eius testamento.] Vide Diaconissa.

DIACONIA graece, latine administratio; Romae dicitur Ecclesia, in qua Diacones regionarii eleemosynas eiusdem regionis pauperibus dispensabant. [Diaconiam SS. Sergii, et Bacchi concedens omnia, quae in vsum diaconiae exsistunt, statuit perpetuo tempore pro sustentatione pauperum in diaconiae ministerio deseruire. Anast. Bibl. in Steph. III.] Apud D. Greg. lib. 9. indict. 4. epist. 24. reperitur formula, qua diaconia tradebatur, et est huiusmodi: [Igitur te Ioannem religioso intentionis tuae studio prouocati, mensis pauperum, et exhibendae diaconiae eligimus praeponendum.] Significat etiam haec vox eandem eleemosynam in Ecclesia collectam. Caffiod. Coll. 18. cap. 7. de qua etiam 2. Corinth. cap. 18. peai/ me\n diakoni/as2, et ibidem cap. 6. pro ministerio ponitur diakoni/a tou= lo/gon id est, Ministerium oerbi. Et apud Graecos *kaou= diakoni/a, adagium erat, id est, Arietis ministerium, et de ingratis dicebatur, qui veluti arietes cornibus benefactores, et pasculum praebentes incutiunt. Tandem Diaconia legationem significat. vt in dictione Diaconus dicetur.

DIACONALE OFFICIVM. Vide Hieromnemon.

DIACONICVM et Diaconion. Vide Aspaticum. Item Diaconion penes Graecos etiam liber continens preces, quae in Missa, et officio a Diacono canendae sunt, intelligitur.

DIACONISSA Ecclesiae ministra, quae tamen non erat consecrata; sed tantum benedicta vt ex Eucholgio colligitur. mulier erat aetate prouecta, cuius incumbentia erat ad Ecclesiae ianuam obseruare, per quam feminae ingrediebantur, et ad locum pro hoc sexu separatum, eas dedu cebat, et adhuc inter Orientales, Graecosque Christianos, et in ruralibus Melitae Ecclesiis locus pro vtroque sexu separatus obseruatur, qui tamen laudabilis vsus in hac insula Parochorum incuria sensim deperditur. Erat igitur locus etiam pro catechumenis mulieribus disiunctus. [Fuitque illi mater spiritualis sancta domina Romana diaconissarum, quae accipiens eam, ascendit in Catechumenum. In vita S. Pelagiae cap. 8.] Custodes sacrorum vestibulorum appellatae sunt Diaconisse a S. Ignatio Martyre epist. 12. quarum munus erat etiam ad periculae euitanda persequutionum tempore absconditis mulieribus commiffiones, et ordinationes Episcopi, seu Parochi deferre, per quas ad constantiam confirmabantur, eleemosynisque subueniebantur. Item feminas ad recipiendum baptismum, seu extremam vnctionem exuebant, seu detegebant corporis partes vngendas, easdemque vnctas extergere, item mortuas vestire, et ornare solebant. Concilium Aurelianense II. can. 16. et Chalcedonen. can. 14. sub poena excomunicationis prohibent feminas post diaconissatum maritum habere. FR. in quodam Heraclii Imp. diplomate tom. 1. graeci Iuris, et Iustinianus in Noull. 3. sanxerunt, quod in Constantinopolitana Ecclesia non possent constitui plusquam vndecim Diaconissae. In quodam antiquo M. S.


page 214, image: s246

lectionario in Archiuo S. Petri Vatic. conseruato, legitur S. Martinam Virg. et Martytem fuisse Diaconissam, vt testatur Torrigius de Crypt. Vatic. secundae impress. pag. 557. S. Regina etiam Diaconissa fuerat. Baron. An. 513. n. 30 et 31.:||: D. Gregorius Nissenus cum in sacris fuisset ordinatus Theosebia eius vxor ab eo ideo sciuncta, etiam Diaconissam freri voluit. Nicet. Schol. 19. in orat. Gregor. Nazianz. de laudib. S. Basilii. In Ecclesia Metropolitana Mediolanensi adhuc durat hoc Diaconissarum officium, et sunt Matronae aliquae, quas Vetulones vocant, quae in Missa cantata, iuxta ambrosianum ritum, ad offertorium ferunt panem, et vinum pro sacrficio. FR. in Arcispriorae Castro Tusculanae Dioecesis vidi aliquas similes, quas ibi Sanctesas dicunt, hae in Quadragesima per do mos commestibilia pro Contionatore, et in autumno pro Parocho, eiusque Vicario oblationes fructuum colligunt. Reperitur in Nicaena Synodo cap. 74. decretum de habitatione sororum viduarum, et Diaconiffarum in monasterium retinendarum, et de ratione docendi eas, et de electione Diaconissarum, et officio, atque vsu earum:||: Graeci tamen *diakoi/sshn Diaconi vxorem appellant, quae in Ecclesia honoratur, praestando ei diguorem inter feminas locum, candidoque velo tegitur, nec auro, gemmisque ornari, nec crebro publice apparere permittitur, ac scmel viduata, si ad secundas nuptias transierit, inuisa, et spreta remanet. Vide Custrix. Diacona.

DIACONITA FR. sicut Leuita, ita Diaconita Diaconus appellatus fuit. [Omnium hic deseruientium Diaconitarum Apud Torrigium de Crypt. Vatic. impress. secunda pag. 537.

DIACONVS. ni, et Diacon, nis, Leuita ex graeco vocabulo *dea/konos2, id est, minister. FR. dicitur etiam Diaconita, Vide supura, Et Diaconius gradus. [Alienum est a consuetudine ecclesiastica, vt qui presbyterali honore, aut diaconii gradu fuerint consecrati. can alienum. dist. 50.] Cum igitur a ministrando Diaconus dicatur, vt in dict. Diaconia dictum est; eius munus erit praedicare, et eleemosynas destribuere. can. in sancta. dist. 92. Et ante Sacerdotes praedicabant. ean. Diaconi sunt dist. 93. ibi Glossa. [Leuitae ante Sacerdotes orant, id est, praedicant.] Qui successerunt in locum Nathinaeorum. Vide Sub. diaconus. Ieiunia publicabant. Vide Ieiunium. Item Populum silere admonebant tempore recitationis lectionum. Vide Lectio. Item custodiebant Concilii ianuam. Vide Obaeruo. D. Hiero nymus multa Diaconorum munera connumerat, et inter alia, inquit: [Sufficit huic ordini per Deum concessum, vt non solus Sacerdos in templo Dei totum agere, et implere videatur d. dist. 93.]:||: Diaconus ex licentia Episcopi seu Parochi potest dare viaticum moribundis, et in casu vrgentiae absque vlla licentia, vt ex D. Th. in 4. dist. 13. quaest. 1. art. 3. colligitur, vbi sic inquit: [Diaconus non debet corpus dispensare, nisi de mandato Presbyteri, vel Episcopiiuel Presbytero longe posito in casu necessitatis.] Alii tamen dicunt: quod deferens viaticum Sacerdoti infirmo, Diaconus non debeat propriis manibus illum communicare; sed in illius manibus tradere debeat Eucharistiam, vt propriis manibus se ipsum communicet, ita enim definitum videtur in prima Nicaena Synodo can. 17. vbi sic disponitur: [Vt ab his, qui potestatem non habent offerendi, illi qui offerunt, Christi corpus accipiant.] Nonnulli vero non esse necessariam hanc limitationem asserunt; certum enim est, quod Diaconus sc ipsum etiam communicare potest: immo nec desunt grauissimi Auctores a Suarez tom. 3. disp. 72. sect. 3. et a Diana tom. 2. resol. moral. tract. 4. de Sacram. resol. 47. relatos, qui ad laicos quoque hanc facultatem in casu praedicto neccssitatis extendunt, ita vt variis exemplis conentur probare laicos posse in simili casu se ipsos communicare: sed re vera, quo ad dubium de Laicis est, magis in praxi opinio contraria; nam praeceptum diuinum sumendi viaticum in extremo vitae periodo est infirmis, non autem ministrantibus impositum, qui hoc agere tenentur debita decentia, ac reuerentia, et vice versa infirmus, dum ei, qui Eucharistiam administret non reperitur idoneus, remanet a simili obligatione exemptus; et licet Scotiae Reginae ex facultate B. Pii V. permissum fuerit, vt ante eius martyrium posset sibimet Eucharistiam praebere, in quo exemplo prior opinio praecipue innititur: hoc tamen solum probaret, quod, nempe, laicus in tali necessitare Posset se ipsum communicare, quod ex pietatis congruitate non parum probabile videtur: non vero quod laicus posset in simill easu aliis viaticum ministrare. Aetas, quae requiritur ad suscipiendum Diaconatus ordinem post Concilium Tridentinum debet esse ad vigesimum secundnm annum. De Sancto vero Caesario Arelatensi legitur, quod. [Adiecit etiam hoc, vt, numquam in Ecclesia sua Diaconum ordinaret ante trigesimum suae aetatis annum. Verum etiam hoc addidit. vt nec in qualibet maiori aetate numquam ordinaretur, nisi quatuor vicibus in ordine libros veteris testamenti legerit, et quatuor noui.] In ordinatione Diaconi solebat in Gallia chrismate manus perungi. Vide Gbrisma. Quando quis in Pontificem electus debeat Diaconatum suscipere. Vide Papa. An Diaconus possit benedicere. Vide Cereus paschalis. Et ex abbundanti addam hic. quod rogatus scripseram, occasione dubii in Sac. Rit. Congregatione agitati: An Diaconus Card. possit in sua Diaconia benedicere, et mea allegatio talis fuit, nempe, Ampliffimus Cardinalis Albitius. qui non solum Romanam Curiam eruditionis suae fama; sed omnes longe positas nationes mirifice commouet, in locuplentissimo, doctissimoque tractatu de Iurisdictione


page 215, image: s247

Cardinalium in suis Titulis, docet Cardinales Diaconos posse sollemniter populum benedicere, quam quidem doctrinam satis, superque comprobatam tamquam magnae mentis prolem venerari potuis, quam eorroborare his meis rationibus ausus sum, ne videar noctuas Athenas deferre. Perfusus igitur eius radiis, quod ingenio meo assequi nequeo, eius doctrinae beneficio fretus incalescam.

Quanta fuerit in Ecclesia tam Latina, quam Graeca Diaconorum auctoritas, et excellentia luce meridiana clarius est sacrorum rituum peritis, vt ex Oecumenicis Conciliis, sacrisque Canonibus manifeste constat: nil igitur mirum est, si Archidiaconi noluerint Sacerdotio initiari, vt ex Sancto Gregorio habemus, qui acriter reprehendit Episcopum Solitanum coegentem suum Archidiaconum ad susciprendum ordinem Sacerdotalem: quare Episcopis per Dalmatiam scripsit in haec verba. [Praefatum Archidiaconem, vt dicitur, contra morem ad fortiorem honorem prouehens conatus est callide degra dare. lib. 2. ep. 15. Hinc Zonaras Diacones appellare non est veritus xeirw=n tu/ton, quia ad similitudinem manus non solum in Ecclesia thesauros; sed etiam circa sacrum Altare, diuinaque ministeria munus praestabant, quod de Diaeonibus Romanae Ecclesiaemagis, ac magis asserendum est, quibus solis, et Messanensibus ex priuilegio speciali compagis vti licebat in sacris ex Diuo Gregorio lib. 7. epist. 28. et ego fusius hic in dict. Compagi. Hinc Archileuita Laurentius, vt scribit S. Ambrosius, ad Xysti Pontificis pedes prouolutus, exclamabat. Cui commisisti dominici sanguinis consecrationem. In hac lectione licet aliqui mendum agnouerint, legerintque Dispensationem; nihilominus retinenda est antiqua lectio, vt docet P. Chrysolius in suo mystagogo; nam Verbum Consecratio non significat confectionem sanguinis; sed perfectionem sacrificii; sicut ipsemet Sacerdos miscendo hostiae particulam cum sanguine profert illa verba Canonis. Haec Commixtio, et consecratio etc. Imo ex Instino Apolog. 2. Diaconus vtramque speciem fidelibus ministrabat, quod munus praestabat etiam praesente Presb vtero, vt decreuit Concilium Carthaginense IV. [Diaconus praesente Presbytero Eucharistiam corporis Christi, si necessitas cogat, iussus erogat. can. 38.] Nec audiendus est Sotus, asserens id factum esse ex peculiari Ecclesiae dispensatione, quia Ecclesia non valet dispensare in iure diuino. Si ergo Diaconus tantam potestatem exercebat in corpus Christi reale, cur non poterit tandem exercere in corpus mysticum, nimirum sideles, illis benedictionem elargendo? His praemissis assero, Diacones Cardinales posse tuta conscientia populum benedicere sollemniter: ita legimus de quodam Diacono, qui missus a S. Gregorio Thaumaturgo sua benedictione publica soeleratas hominum fraudes repressit, vt scribit Nyssenus in eius vita. In Ecclesia Constantinopolitana Exocatacoeli, qui sunt Diaconi patriarchales, aequiparanturque Cardinalibus Romanis; eodem enim honore habiti sunt in Concilio Florentino; Pontificis manum, ac genam osculati sunt, vt ex acts eiusdem Concilii. [Patriarcha Papam stantem osculatus est in gena; nos vero cum Exocatacoelis sedentis dexteram, et genam osculati sumus.] Hi etiam in Conciliis supra /episcopos sedebant, et tamen cum essent de ordine Diaconali, nihilominus in Missis apud suas titulares Ecclesias benedictiones sollemnes praestabant, de quorum auctoritate numero, ac priuilegiis multa scripsi in dict. Exocatacoeli. Est igitur Diaconus non ordinatione, sed auctorirate, et dignitate Sacerdos, vt bene aduertit Hesychius ad illa verba Leuitici cap. 9. [Ingressi Moyses, et Aron tabernaculum, et egressi benedixerunt populum.] Certum tamen est, Moysen non fuisse ex ordine sacerdotali, sed leuitico; censendus nihilominus ratione dignitatis inter Sacerdotes, iuxta Psaltem canentem: [Moyses, et Aron in Sacerdotibus eius.] In quo sensu 15. quaest 1. can. 1. Diaconus appellatur Sacerdos, quia ratione dignitatis, et iurisdictionis indulgentias concedere valet, vt probat Calderin. in Repert. cap. Postulasti de poen. et remiss. num. 68. Loquor autem de benedictione inuocatiua, seu deprecatiua; non autem de constitutiua, quae constituit rem in esse sacro, vt docet Caiet. 2. secundae. quaest. 88. art 11. Imo aliquando Diaconus, praesente Sacerdote, communicat rebus benedictionem constitutiuam; nam in Sabbato Sancto benedicit sollemniter cereum. Nonne Diaconus sollemniter salutat populum illis verbis, Dominus vobiscum, sicut ipsemet Sacerdos? a qua salutatione se abstinet si esset excommunicatus. Et quamuis Ferdinandus Paez in cap. Missas de consecrat. asserat solum Episcopum posse benedicere canora voce proferendo illa verba, Sit nomen Domini benedictum etc. nihilominus fatetur Sacerdotem in Missa, praefente Diacono Cardinali, non debere benedicere absque eius licentia tacita, quia tunc censetur delegare Sacerdoti auctoritatem, ergo multo magis poterit ipse Cardinalis Diaconus exercete id, quod delegat, iusta philosophicum axioma, [Propter quod vnumquodque tale, et illud magis.] Nouissime in lucem prodiit tractatus de Ecclesiastica Hierarchia, anctore Guilelmo Beyer Parisiis excusus; hic scriptor quaest. 6. cap. 8. multis, validisque rationibus probat, Episcopos, Presbyteros, ac Diaconos posse benedicere, cum sint sacri Hierarchae; eandem proorsus sententiam tuetur Franciscus Hallier. lib. 3. cap. 2. art. 3. . 3. Sed audimus quaeso Arcudium virum in sacris Graecorum ritibus eruditismum. [Quia Diaconi etiam poterant baptizare, Eucharistiam distribuere, publicos poenitentes reconciliare, praedicare, et fere omnia


page 216, image: s248

munera Episcoporum, et Presbyterorum in corum absentia exercere, de quibus omnibus agit Dionysius. Quae causa etiam est, vt in sacro Colle gio Cardinalium praeter hos ordines hierarchicos, nullus alius reperiatur, lib. 6. de Sacram. Ord. cap. 6.] Ratio a priori est, quia hi soli initiantur per manus impositionem S. Thomas Theologorum Magister hos tres ordines pares agnoscit in iurisdictione hieratchica. Diaconis enium subicitur ordo purgandorum, Presbyteris illuminandorum, Episcopis perfectorum; et sic Diaconorum ordo est purgatiuus, Presby terorum illuminatiuus, Episcoporum perfectius. ita in opusc. 18. cap. 23. Hic etiam fuit sensus Patrum Africanae Ecclesiae: nam Tertullia nus enumerans eos, qui legitime ex officio pos sout conferre baptimum, ait: [Dandi quidem habet ius summus Sacerdos, qui est Episcopus, dehinc Presbyteri, et Diaconi. lib. de baptis. cap. 17.] Ast, humanissime Lector, si cupis exempla, quae magis mouent, en vnicum instar omnium desumptum ex Notis ad Chronicon Casinense latinae linguae nitore, sacra profanaque eruditione exornatis studio, ac diligentia doctissimi R. P. D. Angeli de Nuce Archiep. Rosanen qui euidentissimis argumentis numero marginali 248. probat Sanctum Patriarcham Benedctum non fuisse Sacerdotem, sed Diaconum: primo ex quadam oblatione, seu donatione tempore Alexandri Secundi, desumpta ex Registro Petri Diaconi, quam refert barbarismis, et soloecismis pollutam, incuria Scrinarii, vt veritatem impollutam erueret. [Propria spontanea nostra voluntate vobis quidem Christe Redemptor mundi, et specialis Sancto eius Confessor, et Lenita Benedicto, qui spes, et refugium nostrui esse confidimus, in cuius honore, et nomine dedicatum, et consecratum est venerabili Monasterio, qui situm est in monte, qui appellatur Castro Casino etc.] Alterum testimonium exhibet codex vetustissimus Bibliothecae Casinensis signatus num. 353. exaratus ab ectingentis iam anuis, in cuius prima membra na est imago Sancti Patris Benedicti, qui sedet in Cathedra, dalmatica indutus, stola diaconali ab humero sinistro ad latus dextrum transuersa. (Sed ego ab auctoritate tanti Viri recedere cogor; nam illa vestis non videtur Dalmatica; sed potius Colobium, vel Armiclausa corrupte ab aliis Armilausa appellata.) Sanctus Maurus Patris exemplum secutus vltra Diaconatum assurgere non praesumpsit. Idem praestitit Sanctus Placidus Martyr. Quare non solum Sancti Benedicti aeuo, sed post multa tempora Abbates fuerunt Diaconi, vt probat de Ragimprando Abbate Casinensi circa annum 900. de cuius obitu haec habentur in Necrologio Casinensi cod. 47. [Octauo Idus Nouembris Regimprandus Leuita, et Abbas huius loci.] Luculentissimum assertae veritati testimonium praeber Sanctus Gregorius Magnus lib. 2. dialog. cap. 35. [Alio quoque tempore Seruan dus Diaconus, atque Abbas eius Monasterii.] et tamen certum est, omnes praedictos Abbates benedictiones dedisse ad lectiones matatutinas in Choro, ad Euangelia, ceterasque horas Canonicas iuxta praescriptum regulae 9. et 11.

Omissis tamen omnibus supra dictis probationibus, en denique argumentorum Achilles tibi propono. Sanctus Antoninus Florentinae Vrbis Archipraesul, Ordinis Praedicatorum decus, ac moralis Thologiae tutissima cynosura de speciali, ac indiuidua Diaconorum Cardinalium benedictione non de possibili; sed de facto, ita clarissimis verbis loquitur: [Quamuis etiam benedicant Diaconi Cardinales; sed hoc nullus Archidiaconus praesumit. 3. par. tit. 14. cap. 16. . 9.] Quanti ponderis sit haec doctrina nullus est, qui non intelligat. Nil igitur mirum si Petrus Cellensis lib. 7 epist. 16. appellet omnes Cardinales Coeli Senatores, qui etiam Angelos cum Apostolis sint iudicaturi; ergo multo magis homines benedicturi.

Paris de Crassis celeberrimus caeremoniarum Magister, ac Rector, consultus: An Cardinalis non Presbyter posset benedicere, respondit, Non posse benedicere populum, nec rem aliquam sine speciali, et expressa licentia Papae. ita lib. 2. cap. 23. vbi refert aliquorum opinionem, qui existimarunt, Cardinalem Diaconum posse sollemniter benedicere, absentibus Sacerdotibus. Imo idem Auctor loquens de visitatione Diaconiae praestanda a Cardinali, asserit Diaconum cardinalem in dicta functione posse vti Pluuiali, ac mitra: ergo eum aequalem constituit Cardinali Presbytero. Tandem ipse ingenue fatetur hanc controuersiam esse potius iuris canonicis, quam caeremonialis; ideoque iudicio, et censurae Doctorum rectius intelligendam reuerenter suam opinionem submittit; sicut et ego idem humillime praesto. Igitur eadem Sac. Congreg. dle 15. Septembr. 1668. affir matiue declarauit, quod exsequutum prima vice fuit ab Eminentiss. Decio Card. Azzolino in eius Diaconia S. Eustachii in festiuitate Sancti praedicti ei vsdem anni. FR. dicuntur Diaconi Episcoporum Assessores, can. Apostolor. lib. 2. cap. 44. Vide Testimonialis Ite ex traditione apostolica ad votum castitatis tenentur. can. cum in praeterito. dist. 84.:||: Ceterum quo ad Diaconi caetemonias; quod, nempe, non debeat osculari manus Celebrantis, nec aspersorium, dum expositum est Eucharistiae Sacramentum. Vide Benedictio. Item quando induatur casula. Vide Casula. Vtebatur compagis. Vide Compagi. quando ad Altare deferre debeat corporale. Vide Corporale. Quo tempore incipiat ei facultas proferre Dominus vobiscum. Vide Dominus vobiscum. quo ad eius vestes, et paramenta. Vide Colobium. Dalmatica. Ad Diaconum spectabat ante consecrationem Obsessos expellere. Vide Energumenus. Reliqua ad Diaconum


page 217, image: s249

spectantia. Vide Archidiacorus. Apocrisarius. Cardinalis Conmunio. Hieromnemon. Regionarius. Quid Dia con in Missa ministrans debeat agerein actu offertorii Calicis. Vide Offertorium. Quomodo stolam debeat cingere in actu communionis. Vide Orarium. In ordinatione Diaconorum inter alia instrumenta eis tradita apud Graecos etiam flabellum consignatur. Vide Flabellum Dicitur quodamodo Sacerdos. Vide Sacerdos. Antiquitus Diaconus semel in anno incensabat Altare, quando, et cur? Vide Thuribulum Graecus Diaconus semper incensat Altare. Ibidem. Dicitur etiam Zacon. Vide suo loco.

DIACOPOSIS ex Graeca dictione diakoph/, quae scissurram, seu rimam significat. sic Diacopi diako/poi dicti sunt canales illi per quos Nili inundatio in aegyptiacos campos compartiebatur. [Vt insitam sibi misericordiam suis famulis lar. giatur, et super illam diacoposim, vel vnum nugistrum militum dignetur concedere. Io: Diac. in vita S. Gregorii.

DIACOPTON ex graeco diako/ptwn intermittentem significante, quod de arteriae pulsatione diceretur; sed metaphorice ad Anastasio Biblioth. pro coelaturae intercisione accipitur. nam ad instar venarum pulsatilium, quae cutem exaltant, sculpturae ars eius figuras a planitie intermissiue releuat, quod opus alibi Intersatile idem appellat.

DIADEMA FR. corona, circulus; translatiue circuitus intelligitur. [Inter me. et illum grande est diadema. In passione SS. Perpetuae, et Felicitatis] vbi aliqui Diastema corrigunt; sed perperam; nam sicut limbus extremam togae fasciam significat, et translatiue de vasto zodiaci, ac inferioris terrae circuitu dicitur; sic etiam pro diadema gyrus ingens intelligi potest. Item Diadema significat caputii ornamentum. Item eomplementum totius, inde Diadmata Apostolorum SS. Petrum, et Paulum Ennodius Dict. 2. in dedicat. eorum Templi Nonariae appellauit: In eodem sensu Apostolus [Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi; gaudium meum, et corona mea. Ad Philip. cap. 4. Mulier diligens corona est. Prouerb. 12.] Item accipitur pro perfectione, et aternitate. [Accipiet coronam vitae. Iacob. epist. 1. Dabo tibi coronam vitae. Apocalip. cap. 2.] id est, perfectione, seu aeternitatem vitae. Diadematis synonima in proprio significatu. Vide Anadema. Camelaucium. Corona. Epanoclistus. Infula. Nimbus.

DIAETA unius diei iter. [Vna die, siopus fuerit, quatuor, aut quinque diaetas excurrit. Blesen. epist. 66.] id est, in vnico die excurrit iter quatuor, vel quinque dierum. [Porro cum iam diaetam illam, aut totam, aut fere totam, nostri praeambuli peregissent. Idem epist. 14.] Aliqui ramen perperam diaetam pro leuca accipiunt, quorum error ex Guglielmi Tyrii auctoritate fit manifestus, qui cap. 7. Descriptionis Terrae Sanctae de Hierosolyma Ciuitate loquens, ait: [Distat autem a mari mediterraneo ipsa sanctae Ciuitas per vnam diaetam communem cum dimidia] hanc enim Ciuitatem a praedicto mari per iter vnius dici cum dimidio distare omnes concordant. FR. Quid autem sit diaeta in vtroque iure habetur expraessum in canonico primum, scilicet, de rescriptis in sexto cap. 11. tit. 3. [Nullus tamen eorum. vltra vnam diaetam a sine suae Doecesis valeat conueniri.] Et inferius: [Dummodo locus, ad que neum traxerit vltra vnam diaetem (sicut in casu alio praemittitur) minime sit remotus.] sic in decretali de rescriptis cap. nonnulli [Nequis vltra duas diaetas extra suam dioecesim per litteras apostolicas ad iudicium trahi possit] statuitur, et in iure ciuili expressius habetur, quod diaeta legalis contineat viginti miliaria. ff. si quis cau. l. vicena. Item Diaeta pro abstinentia. Vide Modela. Item pro vnius diei victu. Vide Diarium: Zeta.

DIAGRAPHVM graecum nomen dia/grafon descriptionem significans. [Afflictiones populo Siciliae, Africae, Sardinae, vel per diagrapha, seu capita, atque nauticationes imposuit Floriar. in Vitaliano.

DIALOGVS *di/alogos2, confabulatio inter duos. fuit etiam sic cognominatus Gregorius Magnus a Grecis ob compositionem eius libri cum hoc tirulo, quem Zacharias Papa in graecam linguam transtulerat, vt Auast, Biblioth. in Zachar. testatur. Quare erauerunt Graeci attribuentes cognomentum Dialogi Gregorio II. a quibus, vt notat Baronius Ann. 726. nu. 30. decepti sunt etiam nonnulli latini scriptores, et de Cedreno graeco scriptore valde miratur Phronto Duceus inquiens, [Minus ergo mirum si graecus siue interpres, siue librarius, qui hanc expressit epistolam, Gregorio cognomen Dialogi addidit] loquitur de Gregorii II. epistola Imperatori Leoni Isaurico scripta.

DIANAE EPHESINAE templum. Vide Neocorus.

DIAPHONIA graeca dictio *diafwni/a, id est, discordia, ex qua D. Hieronymus de Scriptoribus Ecclesiasticis metaphoram sumens, pro dissonantia vocum in cantu vtitur, qua est propria huius vocabuli significatio.

DIAPISTIS graecum nomen diapisth/, id est, vera, et fidelis. [Planetam diapistin listis aureis adornatam. lib. 2. chron Casinen. cap. 43.] nempe, planetam ex auro textili, haud adulterino, seu apparente, F. R. de eadem dictione ibidem fit mentio lib. 3. cap. 20. [Tunicam diapistin. etc.

DIAPSALMA ex graeco dia/yalma, significat intermissionem, ac separationem inter vnum, et alium psalmum. [Hic incipit secunda pars. Continuatio, omnis homo est subditus vanitati, propter hoc cessare deberet a peccato. Diapsalma, Veruntamen pertransit homo de peccato in peccatum. Haymo ad Psal. 38.] quae pausae obseruatio in psalmodia ad moderandum


page 218, image: s250

cantum, notas musicales obsequendo, inseruiebat. [Legimus quadragesimo nono psalmo sub se cundo diapsalmate Spiritum Sanctum dixisse, Peccatori autem dixit Deus. Optat. Mileuit. lib. 4.] Hieronymus vero in epist. ad Marcellum, hoc vocabulum ait secundum Aquilae expositio nem correspondere hebraicae dictioni Selab quae in sempiternum significat: Hebrei enim, vbi mutatur rhyth mus, seu terminatur sensus, ponebant selah, scilicet, Semper, aut Amen, quod idem Sanctus Doctor auctoritate Origenis comprobat, dum ibi sic inquit [Quia nouitia musta contemnis, saltem veteris vini auctoritate ducaris] Origenes deinde suam sentcntiam Theodotionis, Symmachi, et Septuaginta interpretum aut horitate corroborat, qui omnes vocem Selah in psalmis inuenicntes, graece Diapsalma verterunt. Vide Selah.

DIARIVM quottidianus victus alicui assignatus. [Diatia dari scriptoribus ad edendum. Matth Paris in vita Abb.] vbi etiam Diaeta dicitur. Vide Diaeta.

DIARODINVS rosaceus color in ambobus partibus duplicatus. [Planetam diarodinam. Chron. Casin. lib. 1. cap. 5.] FR. in Pharmaco peis passillae quaedam Diarodinis Abbatis dicuntur, quia ex rosis reubarbaro mixtis componuntur, ac primum vocabulum colorem, et secundum Auctorem denotant.

DIASOSTIS, Conductor, Dux. [Ciuitas, in qua diasostis meus me deserens, duabus parnis impositum nauibus, duobus me mandato ribus, qui Hydruntem me per mare conducerent, commendauit. Luitprand. in legat.] Qui Auctor hac voce barbaro-graeca diasw/sths2 vtitur synonima. Vide Dux.

DIASPHENDON a graeco verbo diasfendone/w, id est, violenter dissipo, disiungo. Patibulum erat inter duas inclinatas arbores, in quibus Sanctorum Martyrum corpora ligabantur, ac violenter in pristinam posituram arbores directae Christi victimas dimembrabant. FR. hoc vocabulum est compositum a Dia. et Sphendon sphendon autem, seu Sphendona, balista, vel fuda latine dicitur: hinc Melitenses, qui bilingues sunt, id est, graecam, et punicam loquelam re tinent, fundam ex graeco Sphendonam, seu Spben dolam, et ex punico idiomateuu dhap, appellant. Quare diasfe/ndin duplex balista latialiter sonat, quod tamen postest intelligi de supra dictis conduplicatis arboribus, ac fortasse Arbalista erat, de quo suo loco eginius, id est, arborum balista, nam arbor ita pressa, vim ad instar, balislae habebat, dimissa.

DIASPRVM dupliciter album. [Pluuiale etiam diasprum listis auro textis. Chron. Casin. lib. 1. cap. 43.] Vide Asprum.

DIASYRTICVS graeca dicto diasurtiko/s2, duplicis speciti, vel significatus. Etymon vero graecum ex dia/ propositione, quae interdum dualitatem in compositione significat, et su/rw, id est, traho prouenit, inde translatiue nomen significat, quod ad duplicatum significatum trahitur, et haec est magis consona huius dictionis deriuatio, [Notandum est, quod verbum a nobis prae. missum dyasirticum est; ad duo enim trahi potest conuenienter expositum. Blesen. ser. 38.] qui Auctor sermone 20. et 34. haber etiam Trisyrticum, Tetrasyrticum adiectina nomina pro, nominetres, et quatuor significationes recipiente.

DIATHECA FR. ex graeco diaqh/kh, testamentum, seu testamentaria hereditas. [Oquantum diatheca valent, et quinque comati. S. Gregor. Regist. lib. 1, epist. 30.] eius synonima. Vide indict. Testamentum.

DIATRETA graeca vox, diatrh/th dupliciter foratus. [Quasi per diatretam speciem ab vtraque in vtramque spectantibus praebet. Paulin. in epist. 12. ad Seuer.] vbi de tribuna loquitur, quae ex vtroque latere foramina, seu fenestras inter se correspondentes habebat. In aliquibus tamen Codicibus Diatrita habetur. Vide Pertusum.

DIATVS diurna luce illuminatus. [Si casu turbentur, sole renascenti diati, diuinitus reparentur. Iuo Carnoten. in Chron. m. s.

DIAVLVS graeca vox diau/los2 id est, duplicatus cursus; accipitur pro duplici stadii cursu. Erat temen vnius stadii tracuts; sed cursores ad metam peruenientes, statim ad priorem terminum recurrebant, itaque duplici stadio correspondebat continuatus, et replicatus ille cursus. [Cursores in diaulo cursu retrorsum flexu decurrunt, iterum per eadem vestigia Phil. lib. 5. cap. 11.] Inde Cursores diaulodro/mos2, diaulodromi dicebantur.

DICA FR. angustiam, vexationemque arabice significat, Dicha enim dicunt in eadem [correction of the transcriber; in the print ineandem] significatione, vnde etiam Siculi, apud quos multa arabica verba adhuc manent, cordis angorem Dica di cori dicunt, quo vocabulo vsi sunt etiam Graeci, et Latini pro constringere aliqem: sic Dicom alicui scribere, Reum ad indicium constringere significabat. Vide Calep. in dictione Dica, et hic in dictione Eremodicium.

DICANITIVM claua argentea, italice Mazza, quae antiquitus ante Imperatorem; et Magistratum ferebatur, hodie tamen ante Cardinales defertur. Pancirol, in Thesaur. lib. 1. cap. 85.

DICAEOPHYLAX graecum nomen Iustitiae Custos latine sonat, officium erat in Aula Constantinop. penes nos Iustitiae Praesidens diceretur.

DICHONEVM quaedam aeris species. Cod. Theodos. lib. 11. tit. 21. cap. 1. secundum quorumdam opinionem monetam aeream ex vtraque parte signatam denotar. Alii vero cuprum bis liquefactum interpretantur, quod quidem vocabulum a verbo graeco diakone/w deriuatur.

DICIBVLVM anilis fabula. [Satis meminerat


page 219, image: s251

Ptolemaeus puerilium dicibulorum, in mari po manasci, et in arbore pisces. Tertul. aduers. Valent. cap. 20.

DICIRION Vide. Bulla.

DICTERIVM Vide. Ambo. Diptycum.

DICTICA Vide Diptycum.

DICTIO FR. Itali Diceria vocant, est discursus academicus, ita enim Dictiones eius discursus intitulauit Ennodius, ideo ambo siue pulpitum Dicterium dicitur. Dictio correctionis. Vide Superdictio.

DIDRACHMVM ex graeco di/draxmon, id est, duplex drachma. [Magister vester non soluit didrachma. Matth. cap. 17.

DIDYMVS FR. ex graeco vocab. di/dumos2, id est, gemellus, quae denominatio Thomae Apostoli fuerat. aliqui asseruere fuisse cognomen familiae; alii vero agnomen crediderunt, addentesque ita agnominari, ex eo quia gemellus cum alio fratre natus fuerat; sed re vera vana est vtraque assertio, pro quibus nulla historia exstat. Didymus enim graece synonimum est nominis Thomae hebraici sicut in Euangelio habemus synonimice idem nomen replicatum Abba, Pater; sic Didymus graece dicitur, et hebraice thoma: sic etiam Theumi Arabice, et Melitenses allium Theum vocant, quia nucleis gemellis coagmentatur, ac duos fratres gemellos Theumin dicunt.

DIDYMVS ALEXANDRINVS. Vide Chalcenterus

DIES AEGYPTIACI. Vide. Strena.

DIES AMPHIDROMIVS, qualis erat apud Romanos. V. Baptismus prope finem. . solebant Gentiles.

DIES IRAE, DIES ILLA, Missae defunctorum sequentia, a quo composita. Vide Prosa.

DIES SOLIS. Vide Diaeta

DIETO abstinentiam in comedendo obserno. [Ceteri in eminentiae Cathedralis apice subli. mati, statim curam carnis propensius agunt, circumspectius dietant, non minus timent corporis aegritudines, quam gehennam, et in omnibus spatium vitae productioris affectant. Bles. ser. 27.] Vide Modela.

DIFFAMO FR. uerbum, ex sui natura ad bonum, et ad malum publicare, et manifestare significat. Ac in rectum sensum D. Aug. lib. 2. de Ciuit. Dei cap. 21. [Quasi diffamata, et praeualescente Religione Christiana sentirentur. Et ibidem lib. 3. Tam grandi diffamari] dixit.

DIFFICIO quod proprie destruere denotat; translatiue tamen de rebus animatis pro occidere accipitur. [Si per odium, aut malum ingenium hominem difecerit [perhaps: diffecerit] (pro deffecerit) in constit. Caroli Magni cap. 11.

DIFFINITIO FR. id est affirmatio. Glossa in can. diffinitio. 22. quaest. 4.

DIFFITEOR FR. non confiteor. [Ceterum aliud est erimen notorium, aliud occultum. Notorium definitur, de quo Presbyter, canonice condemnatur. Occultum quando ab Ecclesia toleratur. Ceterum quando crimen nororinm non diffitetur Presbyter, canonice condemnatur etc. cap. 7. de cohabit. cleric. et mulier.] Sensus est, quod notorium crimen dicitur, quando a delinquente non negatur, vt ibi Gloss. [Se esse concubinarium diffitetur. cap. 8. ibidem.] Idest, non confitetur. Vide Notorium.

DIFFVGIVM FR. subterfugium. [Nec patrocinari eos debet appellationis diffugium. de cler. non residen. cap. 4. Virum bonum appellationis cessante diffugio, instituere non omittas lib. 3. tit. 48. cap. 3. decretal.

DIGAMVS Vide Bigamus.

DIGITIAE aureae, vel argenteae virgae, ad instar digitorum formatae. [Digitiae aureae nouem. Anast. Bibl. in Leone III.

DIGLADIABILIS actio, et offensa gladio vindicanda. [Plura de pace dixerat, quo commoti nonnulli, qui digladiabili disseidebant odio, offensas vtrimque donauere. In vita S. Vilstani Episc. DIGNATIO, penes Ecclesiasticos Scriptores, pro diuina gratia ponitur; sic in praeconio Sabbati Sancti. [O mira circa nos pietatis dignatio. Non est in tua potestate; sed in Dei dignatione martyrium. S. Cyprian. de martyrio, et passim apud eundem, Tertullianum, aliosque africanos, scriptores.

DIGNITOSVS dignus, sic de Abele inquit Aldelmus: [Quorum prior, vt altius repetens ab origine pandam, propter dignitosam innocentiae palmam, et originalis patientiae titulum, spreto fraterni libaminis sacrificio, raca, et grata diuinis conspectibus holocaustomata primus mortalium offerre promeruit, et huius rei gratia a perfido, et nefando fratre inextricabile germanitatis vinculum contra ius dimnum, et fas humanum rumpens crudeliter cruentatus; futuram in fine saeculorum pie Redemptoris nostri passionem paupere [correction of the printer; in the print pauperes] pretiosi sanguinis ostro praefigurauit. De Virgin. cap. 28.] Hoc idem barbarum vocabulum apud Ambros. cap. 5. in epist 1. ad Timoth. in significatione spectabilis reperitur: vbi sic ait: [Quando enim vident dignitosum virum erroris causa corripi, necesse est, vt caueant sibi:] At reuera commentaria illa non esse S. Ambrosii, senserat Eruditiss. Latinus Latinius; sed alterius Scriptoris linguae graecae ignari. FR. Vide in eins Bibliotheca Sac. in obser. D. Ambros. quam nuper imprimi curaui, quem secutus est Em: Bellarminus de Scriptoribus Eccles. de D. Ambrosio, vbi inquit: [In quinto tomo sunt Commentaria in epistolas S. Pauli, quae a multis non creduntur Ambrosii, nec sine causa.] Quod quique validissimis rationibus comprobat, et Labbe de Scriptor. Eccl. in Hilario Diacono haec Commentaria eiusdem Diaconi esse refert. Vide super hoc dubium in dict. Benedictio. Synonima huius dictionis. Vide Axiomaticus.

DIGVRIA Diuisio nocturnalium psalmorum a


page 220, image: s252

S. Ambros. ordinata. [Primam partem Ambrosus diuisit in decem nocturnos, nullo psal mo praetermisso, quos vulgus sui loci digurias appellat. Rodulphus lib. 2. de canon obseruat. cap. 10.

DII FR. dubitatur quomodo Deus pro Diis iurare praeceperat. inquiens: [Si latet fur, dominus domus applicabitur ad Deos, et iurabit, quod non extenderit manum in rem proximi sui. Exod. cap. 22. num. 8.. Item [Diis non detrahes, et Principi populi tui non maledices. Ibidem num. 28.. sed D. Gregorius per Deos [correction of the printer; in the print Deos] hic Sacerdotes intelligit. apud Gratianum in can. Sacerdotibus. 11. quaest. 1. Sic Magnus Constantinus Sacerdotes Deos appellauit. Ibidem: Sic etiam Innocentius III. in cap. 3. decretal. lib. 5. tit. 7.

DIITICVM insignis Monasterii nomen a Sancto Dio Archimandrita Constantinopoli fundatum, de quo Sancto mentionem faciunt graecum Me nolog. ad diem 19. Iulii, et Martyrologium Rom. 8. Febr. sub his verbis. [Constatntino. poli, natalis Monachorum Martyrum Monasterii Dii etc.

DILAPIDATOR Vide Interuersor.

DILATORIVS FR. frustratorius, Glossa in Clementin. cap. 2. de verb. signific.

DILECTVS nomen substant. amorem significans. S. Cyprian. epist. 3. lib. 1. et in tract. de lapsis; verba quae habentur in epist. 2. ad Thessalon. con. 2. [Caritatem veritatis] Cyprianus [dilectum veritatis] exponit, quia in graeco textu Pauli verba sunt a)ga/phr th=s2 a)lhqei/as2, idem vocabulum apud Pacianum, lib. de poeniten. reperitur.

DILVCEBRE dilucide. [Innotesci voluit dilucebre. In Vita S. Coeli Epis. Treu.

DIMIDIVM PONDERIS moneta, quae sit? Vide Siclus.

DIMISSORIAE et Dimissoriales litterae. Vide Litterae dimissoriales.

DIMITVS Vide Samitus.

DIMOERITAE FR. Apollinaristae haeretici, a voce graeca dimoiri/a, id est, diuisio; nam Apollinarislae conueniebant prius cum Arianis, asserendo, quod Verbum diuinum in incarnatione animam humanam non assumpsiset; et ex textu Euangelii diende conuincti, fatebantur suscepisse animam; sed absque intellectu, cuius vice Verbi diuinitas suppleret; ideo (ut refert D. Gregor. Naziana. in epist. 1. ad Claudinum) Christum Hominem Dominicum appellabant: quae tamen verba in rectum sensum intellexerat D. August. at postea lib. 1. cap. 19. Retract. se retractauerat. Nihilominus D. Athanasius in expositione Symboli absque scrupulo, catholice hi terminis vsus fuit, inquiens: [Quo praecursor pro nobis ingressus est dominicus homo, in quo iudicaturus est viuos, et mortuos.] De his haereticis. Vide Apollinaristae.

DINODIVM sacrum donarium. [Ne quis posthac sacra temere contrecter; etiamsi, vel cad. mea necessitas vrgeat; ne manus impuras sacris rebus iniciat, ne profana ex diuinis dinodia fiant; dum in publicos vsus circumferuntur. In Bulla aurea Alexii Imperatoris,] vbi multoties hoc vocabulum repetitur.

DIOECESIS Regio assignata sub Episcopi iurisdictione. FR. Non erit extra materiae terminum apponere hic responsum a me allatum iussu R. P. D. mei Ciampini liberlium artium versatissimi Praesulis, et Eruditorum Maecenatis, quibus valde prosicuam, et vtilem super Concilia oecumenica Romae Academiam nuper erexerat: vbi dum examinabatur, an canones apostolici sint apocryphi, vel hagiographi, et inter alia dubia pro parte negatiua, quaestum fuit, quomodo canon aposlolicus 34. disponat, quod [Episcopus extra terminos vos in Ciuitatibus, et Regionibus sibi non subiectis ordinationes dinationes facere non praesumito.] Si episcopatuum, et dioecesium diuisiones non Apostolorum, sed Pontificum Romanorum temporibus factae fuere? Cui obiectioni mihi sic respondere contigerat; Primo, nempe, examinando Dioecesis etumologiam. Secundo impugnando quorundam opimonem, asserentium Pontifices primo Dioeceses diuisisse, ac Episcopis assignasse. Tertio citatum canonem Apostolicum esse hagiographum. Circa primum asserui etymologiam huius nominis Dioecesis ab Auctoribus dupliciter afferri; primo in concreto, id est, territonium, seu Prouinciam Dioecesano, seu gubernatori assignatam, ita Glossa in can. Episcopi, qui extra suam. 9. quaest. 3. in can. quicumque. 16. quaest. 3. et in cap. vnico extrau. comm. de offic. delegati, vbi semper dicitur: Dioecesim, nil aliud esse, quam territorium, seu prouinciam. Secundo in abstracto, scilicet, absque limitanea iruisdictione loci; et ita Archidiaconus, et alii ad tit. 8 de rescriptis cap. 11. . de sua Dioecesi, in se xto, vbi abstractiue sic definiunt. [Dioecesis dicitur diuisio, seu gubernatio, quia diuisa est ab Ecclesia alterius Episcopatus, et commissa gubernationi vnius.] Vtramque tamen definitionem esse veram dixi: sed respectiue; Prima enim verificatur, quo ad tempora, in quibus coeperant Episcopi habere territorium assignatum, et iurisdictionem temporalem, vel quasi temporalem. Secunda vero assertio Archid. cit et aliorum intelligitur originaliter nimirum, quando Episcopi ab Apostolis ordinati habebant gubernium, et curam animarum, in quorum numero assignato consistebat gubernii, episcopatus cura. atque ab alio coetu, seu Ecclesia distincta; nomine enim Ecclesiae, non nisi fidelium congregatio formaliter significatur, ex qua fidelium vnicuique Episcopo assignatione in primitiua Ecclesia orta fuerat inter rudess dissensio: nan alii dicebant esse Christi, alii Cephae, alii Apollo, et alii Pauli: Christi inquam, dicebantur illi, qui ab ipsomet


page 221, image: s253

conuersi ad fidem tamquam ceteris primiores gloriabantur: namque illo adhuc in terris conuersante, eos fidem docuerat, aliosque per eius discipulos, quando, nempe; [Misit illos binos ante faciem suam in omnem Ciuitatem, et locum, ono ipse erat venturus. Lucae cap. 10.] dede ratque eis spiritualem iurisdictionem. Marc. 6. qui vt inferius ibidem. [Exeuntes praedicabant, vt poenitentiam agerent, et daemonia multa eiciebant, et vngebant oleo multos aegrotos, et sanabantur.] Itaque recte concludit D. Hicronymus in epist. ad Titum, inquiens. [Olim idem erat Presbyter, ac Episcopus, et antequam diaboli instinctus, studia, vel schismata in Religione fierent, et dicerent in populis, ego sum Pauli, ego sum Apollo, ego autem Cephe, communi Presbyterorum consilio gubernabantur. Postquam autem vnusquisque eorum, quos bapizauerat suos esse putabat, et non Christi, in toto orbe decretum est, vt vnus de Presbyteris superponeretur omnibus, vt schismatum semina tollerentur.] At quando haec superpositio, (quae eadem est, ac episcopatus, et guberuatio, seu dioecesis) constituta fuit? Certe non nisi quando schismata praedicta Corinthi commota fuerunt, id est, tempore Pauli, et Apostolorum. Ergo dioeceses tunc diuisae sunt. Quod bene insinuari videtur cx eadem Pauli epist. 1. ad Corinth. vbi postquam eis seripserat. [Hoc autem dico, quod vnusquisque vestrum dicit, ego sum Pauli etc,] et postquam schismata, et diuisiones reprobauerat, sequitur nihilominus ibid. cap. 12. spirtualium guberniorum, seu dioecesium diuisiones approbare, inquiens; [Et diuisiones ministrationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus.] En igitur diuisiones superioritatum, ministrationum, gubernationum, seu dioecesium, quae idem sonant. Itaque in primordio Ecclesiarum dioecesis nomen abstractum erat, per quod gubernatio, et institutio fidelium numerice assignatorum, et non territorium intelligebatur. Quod bene Gelasius Papa testatur, dicens: [Semel dioecesim constitutam, ex qua semper ad regenerationem atque consignatio nem (id est, animarum) Episcopi plebs deuota conuenit. Territorium etiam non facere dioecesim olim fuerat ordinatum. can. licet in regu. lis. 16. quaest. 3.] At quando fuerat hoc olim? Certe non nisi, eo tempore, de quo Hieronymus dixerat supra: [Olim idem erat Presbyter etc.] scilicet, Apostolorum tempore. Quapropter ex vi nominis infertur fuisse tunc dioecesium diuisiones. Vide Presbyter. Quo vero ad secundam propositionem, quod, nimirum, vt aliqui senserunt, dioeceses tempore Gelasii Papae fuere dinisae: respondetur, quod ex ipsius verbis contrarium manifestatur; nam ead. 16. quaest. 3 can. 5. sic ait: [licet in regulis contineatur antiquis, parochias (id est, dioeceses), vnicuique Ecclesia pristina dispositione deputatas, nulla posse ratione conuelli, ne per consuetudinem pessimam exempli mali, temeritate crescente, vniuersalis confusio nasceretur; tamen etiam decretis nostris ante non multum temporis destinatis, omnia inssimus, quae taliter fuerant inuasa restitui etc.] Gelasius ergo non instituerat dioeceses; sed tantum restituerat, eis nempe territorii temrinos assignando: sic Gregorius II. Bonifacio Episcopo pro eadem re delegauerat sub hac verborum forma. [Praecipimus, vt iuxta canonum statuta, vbi multitudo excreuit fidelium, ex vigore Apostolicae Sedis, debeas ordinare Episcopos. 16. quest. 1. can. Praecipimus.] ac ita de Ioanne XXII. in extrau. de off. deleg. cap vnico. habetur, quod: [Multas dioeceses in duas, et in plures diuisit.] Errat insuper Glossa asserens Dionysium Papam dioecesium primum diuisorem fuisse: nam solum parochias presbyterales in Vrbe constituit, quae hodie Cardinalium tituli sunt; sic etiam fieri per omnes episcopatus statnit, quod ex eius epist. 2. ad Seuerum epscop. in primo tom. Concil. satis liquet, vbi sic ait: [De Ecclesiis parochianis, vnde apostolicam Ecclesiam consulere voluisti, qualiter sint custodiendae per cordubensem prouinciam, et diuidendae Sacerdotibus, nil tuae charitati melius nobis videtur intimare, quam vt sequaris, quod nos in Romana Ecclesia nuper egisse cognoscitur; Ecclesias vero singulas singulis Presbuteris dedimus, parochias, coemeteria eis diuisimus, et vincuique ius proprium habere statuimus; ita, videlicet, vt nullus alterius parochiae terras, terminos, aut ius inuadat; sed vnusquisque suis terminis sit contentus, et taliter Ecclesiam, et plebem sibi commissam custodiat etc. Hanc quoque normam carissime te, et omnes Episcopos sequi conuenit, et quod tibi scribitur, omnibus, quibuscumque potueris, notum facias, vt non specialis; sed generalis fiat ista praeceptio.] Quamuis Baronius existimet ab aliis Pontificibus romanas parochias diuisas fuisse, vt in dict. Titulus dicetur; sed quicquid de hoc sit, quod ad praesentem rem nostram nil pertinet; sufficitenim solum in hac secunda responsione demonstrasse, quod Rom. Pontifices non primum gubernium animarum Episcopis; sed eis territoria, ad exercendas suas iurisdictiones diuiserint: et quod firmat Baronius de antiquiori ante Dionysium Papam dioecesim diuisione; intelligendum est iuxta Apostolorum institutionem, quo ad gubernium animarum; non vero quoad assignatam territorii iurisdictionem. Quo ad tertiam assertionem, dico, quod semel concesso Episcopos tempore Apostolorum fuisse institutos, sequitur per necesse etiam correlatiuas eorum dioeceses eis esse assignatas: non tamen concrete, sed abstractiue vt supra exposui. De existentia Episcoporum in primitiua Ecclesia constat ex Apostolicis actibus cap. 20. [Attendite vobis, et vniuerso


page 222, image: s254

gregi, in quo vos fratres Spiritus Sanctus posuit Episcopos etc. Oportet Episcopum irrepre. hensibilem etc. 1. Timoth. cap. 3.] et sic passim in einsdem Apostoli epislolis. Et de facto ex titisse tunc dioeceses, ac Principem Apostolo tum plurimos Episcopos ordinasse, in dinersis que locis ad praedicandum destinasse legimus, tunc enim gens destinata dioecesis abstractiue recte dici poterat. Item quod idem Princeps ordinasset a tribus Episcopis Episcopum conse crari. Baron. An. 34. num. 29. quod Apostoli Episcopos Sacerdotes, ac Diaconos ordinassent. Idem An. 14. n. 77. quod in fundatione episcopatuum, et dioecesium habuerunt praeogatiuas respectiue ad Prouicias iuxta tempora Iem Gentilium Romanorum consuetudinem. Idem An. 39. n. 10. et seqq. et infra dicetur. Item quod Cathedrae primorum Episcoporum, consecrabantur. Idem An. 45. n. 11. quod Episcopus perogrinus ad contionandum inuitaba. tur ab Ordinario loci. Idem An. 46. num. 13. omnes enim huiusmodi actus indicant profecto episcopatus cum eorum gregibus exstitisse. Vide Primas. Quod autem multo ante Nicaenam Synodum patriarchales, ac episcopales dioeceses exstitissent constat etiam ex Ethinicis Scri ptoribus; nam refert Vopiscus Adrianum Imp. haec inter alia Seueriano Cos. scripsisse de Christianis Praesulibus, nempe: [Qui se Christi Episcopos dicunt:] et post pauca idem: [Patriarcha cum Aegyptum ventret. In Saturnin. Imp.] Quamuis non pauca in ea epistola Hadrianus falsitates ex Ethnicorum Aegytiorum calumniis in Christianos narret constat tamen ex hac relatione collimitaneos Episcopos sub Alexandrino Patriarcha tunc exstitisse. Habebant igitur Episcopi eorum dioeceses abstractiue, non in territorio consistentes; sed in animarum connersione, ac directione, sicut nunc Episcopi missionarii de propaganda fide in partibus infidelium. Nec obstar primo, quod nomen Episcopi significet superintendentem. nam haec esiet de solo nomine quaestio, dum hanc ipsam superintendentiam cum Ambrosio, et Augustino verum episcopatum, et dioecesim appellabo, quia dioecesim non a territorio denominari supra ex Galasio visum est, et superintendere, ac superimpouere ex Hieronymo supra laudato synonimasunt. Nec obstat secundo dioeceses a Lino Papa diuisas esse, vt ex eius verbis colligitur. in can. Episcopi non in castellis. dist. 8. Nam ante Linum Clemens idem dixerat, seu clarius in D. Petri persona, nempe: [In illis vero Ciuitatibus, in quibus olim apud Ethnicos primi Flamines eorum, atque primi legis Doctores erant: Episcoporum primates, vel Patriarchas B. petrus poni praecepit, qui reliquorum causas Episcoporum, et maiora negotia in fide agitarent.] et post pauca: [In singulis vero reliquis Ciuitatibus singulos, et non plures constitui praecepit; qui Episcoporum tantum voeabula sortirentur; quoniam neque inter ipsos par fuit institutio; sed vnus praefuit omnibus. Eadem dist. 80. can. 2.] et Clemens Papa III. inquit; Ex hac siquidem data B. Petro a Domino potestate, ipse, ac successores ipsius per diuersa mundi loca constituerunt Episcopos, et dignitates per prouincias diuiserunt Bullar. Casinen. tom. 2. constit. 209.] Quam S. Clementis auctoritatem Lucius Papa hagiographam recognoscit eadem dist 80. can. Vrbes, et loca. vbi inquit: [In ipsis vero Vrbibus post aduentum Christi Apostoli, vt eorum successores, Patriarchas, et Primates posuerunt.] Quinimo Glossa de Chorepiscopis, an ab Apostolis illi instituti fuissent in can. Chorepiscopi. dist. 68. dubitat. Synonima. Vide Episcopium. Exarchus. Patriarchium. Praesulatus. Stauropegium.

DIOECESANVS FR. dicitur loci ordinarius. Vide Episcopus. Et pro omnibus, qui in aliquo loco irusdictionem episcopalem, seu quasi episcopalem iurisdictionem exercent, vt sunt Abbates. Clement. in cap. vnico. de foro competenti, et ibi Gloss. Item Dioecesis subditus intelligitur. 12. quaest. 2. can. [Statuimus (quod Episcopiomnes iubent) vt Ciuitatenses, siue Dioecasani, Presbyteri, vel Clerici etc.

DIOECETA graeca dictio *diokh/ths2 gubernator, negotiorum administrator, et tributorum exactor in aula imperiali constantinop. [Glaba magna dioeceta cum cruce, et praetiosissimis lapillis confecta, quae verbis fides esset; celeriter ad eam misso, de letali Imperatoris morbo certiorem fecit. Catacuz. lib. 3. cap. 14.] Fit etiam mentio de hoc officio in legibus. Cod. Episcop. aud. lib. 6. FR. An sit idem, ac Ducenarius, et corrupte Duganarius, italice Doganiero. cum exactor vectigalium tam Dioeceta, quam Ducenarius a vocabulo greco. *doukuna/eios2, id est, agens, et exactor dicatur, de quo in l. dncenarii C. de exaction. tribut. qui in rescripto Zenonis Imp. numerantur quadraginta octo Ducenarii. l. Marcellino. C. de agent. in reb. et Euseb. Caesar. lib. 7. Hist. Eccles. cap. 4. fecit mentionem Ducenarii, vbi de Paulo Samosateno sic scripserat: [Neque commemorare opus est, quo pacto se insolenter extulerit, vt saecularum honorum gradus sibi assumpserit, seque arroganter in iisdem gesserit, et ducenarins potius, quam Episcopus nuncupari voluerit, et per forum volutarit, et modo epistolas legendo, modo quid illi responsi daretur, praescribendo, magna satellitum turba, partim eum antecedentium, partim subsequentium stipatus.] Vbi aliqui Ducenarium cancellarium regium perperam interpraetarunt. Vide Baron. An. 272. n. 5. et 6.

DIOGENIS epitheton. Vide Imerobius.

DIOMEDIS CVSTODIA. FR. erat carcer in Constantinopolitana Vrbe tempore graeci Imperii, [Et transposuerunt in eam, quae dicitur


page 223, image: s255

Diomedis custodia in praetorio Praefecti. Exilium S. Martini Papae in collect. Anastasii Biblioth. a Sirmondo in 8. edita pag. 94.

DIORYX Scorbs, cauea, a graeco verbo dioru/ttw, id est, excauo. [Ego quasi sluuii diorux, et sicut aquaeductus exiui de paradiso. Eccl. cap. 24.] Vbi mendose in aliquibus exemplaribus Dyorix legitur. Sic etiam Rupertus Stephanus in eius vocabulario vocum barbararum Sacrae Scripturae errauerat, scribendo Doryx, quod rapi dum iuxta sui sinistrum sensum significare ait, cum huiusmodi interpraetatio sit sensui Sac. Scripturae loc. cit. diametraliter contraria ac contra hebraicam, graecam, syriacam, et arabicam versionem, quae omnes aquae fossam exponunt.

DIOSCORIDES FR. senior. can. sane. 16. quaest. 7. Dioscoridiani Haeretici. Vide Eutychiani.

DIPLOIS uestis duplex, seu subsuta, a graeca dict. diploi+s2. [Operiantur sicut diploide confusione sua. psal. 108. Circumdabit te Deus diploide iustitiae. Baruch. cap. 5. num. 2.

DIPLOMA FR. epistola. ex graeco verbo diplo/w, id est, conduplico, et inuoluo, quia antiquitus litterae conuoluebantur. Vide Litterae.

DIPONDIVM et Dipondius, uilis moneta. [Nonne quinque passeres veneunt dipondio. Luc. cap. 12.] Quae moneta duplicem assem valebat; sed diende vigore papirianae legis, pondus assis ad selibram reductum fuit, hinc dipondium vni cam libram valuit postea. Putant aliqui aequinalere dipondium duobus quadrantibus roma. nis, seu duplici hispanico marauedis. FR. le gitur etiam Dupondium, et Dupondius ex antiquo eius duplicis ponderis valore etymon trahens. Quare Iustinianus in praefatione pandectarum tyrones in studio legum dipondios appellauit, id est, paruae aestimationis.

DIPSAS serpentis species, ex graeco *di/yas2, id est, afferens sitim. ab effectu, nempe, quia morsus huius serpentis sitim prouocat. [In qua erat serpens flatu adurens, et scorpio, et dipsas. Deuter. cap. 8. num. 15.] Apud Theophrastum lib. 4. hist. plant. frutex est, fortasse, quae Serpentaria dicitur, de qua alibi, et apud Celsum lib. 3. cap. 63. epatis signum denotat. FR. Aliqui putarunt esse morbus Herpetem appellatum, qui solet in pectore apparere, ex serpendo a Medicis ita denominatum; nam Herpes graece serpentem significat; sed isti tales re vera falluntur, quia insectum, et morbum ex eius ictu descripsit Nazianzenus, inquiens:

Est viperarum quodpiam Dipsas genus,
Quas solitudo pharia complures alit,
Ac vulnus eius quale sit, nomen docet,
Huic namque morbus, quem perit, nomen
dedit:
Perit bibendo quisquis hac ictus fuit;
Aquis repertis totus in eas irrnens,
Quousque nimis turgidus potu crepet.

Quem serpentem poetae mordaci. Mart. lib. 3. epigr. 44. assimilauit, inquiens.

Non dipsas medio perusta sole.

Cum in meridiana perustione maxime irritatum hoc insectum reperiatur.

DIPTO colore, minio. ex graeco du/ptw. [Altare vero Sanctae Mariae, et analogium euangelicum eiusdem fratris nostri artificio deaurata Hattonis sui de scriniis vestiuit argento, et diptiuit. in vita S. Galli. cap. 1.

DIPTYCHVM graecum vocabulum di/ptuxon, duplex tabella, quae in formam libri claudebatur. mendose tamen Dicticam habet. Glossa in can. sane. 24. quaest. 2. vbi Diptycha legendum est. Quod duplicis speciei erat; in vna, scillcet, tabella describebantur nomina viuorum, praecipue Episcoporum, et virorum illustrium, quae deinde in signum communicationis ad Missam recitabantur, quod ideo in Missae memento ponuntur litterae N. N. nam tunc legebantur illorum nomina. In libro Appameae Cleri ad Concilium Constantinopolitanum sub Menna celebratum inserto, haec recitatio: [Salutatio Beatissimorum Episcoporum.] appellatur. Magnum dedecus, et ingens poena erat illis, qui de hac tabella delebantur, vt in Haereticos, Schismaticos, et Excommunicatos fieri consueuerat. [Ab stulerunt de diptycho Ecclesiarum nomina Patriarcharum. Anast. in Agathone.] FR. Glossa in d. can. sane. sic ait: [Dicticae (sed in recen. impress. Dip ychae habetur) sunt tabellae, a dico, dicis. Vnde Martialis.

Clerice dicticam lateri ne dempseris vnquam]

Sed Glossatori ex ipso Martiali,

Ebrius es: nec enim faceres id sobrius vnquam.

Lib. 3. epigr. 16. respondebo, quia versus a Glossatore citatus Martialis non estinec mirum; nam saepe dormitat Giossator, qui ibidem etiam affert argum. ex can. postulatus. 3. quaest. 7. at ibi non Dicticae, vel Diptyche; sed Typice habetur. Item absque aspiratione etiam legitur. [Si foras eiecit Synodos quomodo in diptycis recitantur. Collect. S. Maximi Mattyr. per lacobum Sirmondum in 8. edita pag. 35.]:||: In alia vero tabella eiusdem formae nomina defunctorum scribebantur. Vide Nomen offerre. Canon Missae. FR. haec landabilis memoria adhuc Romae retinetur in sodalitatibus, locisque piis, qui in exsequendis sacrificiis pro benefactoribus, quotannis per Ecclesias circumeuntes, celebrando; post eleuationem calicis vnus ex Sacerdotibus cappa indutus, recitat alta voce nomina, et cognomina defunctorum, pro quibus fatisfaciunt Missarum legata. Nec equidem est hic relinquenda huiusmodi sodalitatum commendatio, quae in nonnullorum Relgiiosorum dedecus redundat, dum laici, licet, vt plurimum, idiotae subtilioris tamen conscientiae se praebent, qui non solum in tabellis ad eorum sacristiam appensis, nomina, ac alias


page 224, image: s256

circumstantias perpertuarum scriptas conseruant Missarum; sed etiam manualium (ut ainnt) elee mosinarum pro celebrationibus maxima diligentia ad diem annotant, e conuers inter Religiosos pauci sunt, qui introitum Missarum signant, quorum in hoc sileo scandala:||: [Post ergo illa verba, quibus dicitur: In somno pacis, vsus fuit antiquorum, sicut etiam vsque hodie Romana agit Ecclesia, vt statim recitentur, ex diptychis nomina defunctorum. Alcuin. de celeb. Miss.] FR. Idem habetur in can. de nominibus recitandis. de consecrat. dist 2.:||: Errant qui putant diptychum ex inde dici, quia duplicata tabella erat vna, scilicet, pro viuorum, aliaque pro mortuorum annotatione; nam non ex eo, duplex; sed quia duplicabatur, et claudebatur in modum biblici tegumenti, vt supra dictum est, ita appellabatur; quod ex D. Ambrosii verbis euidens fit, dum Diptycum conchylium marinum denominauit, quia in modum libri aperitur, et clauditur; loquens enim de astutia marini cancri, qui in aperitione conchyliae calculum immittit in ea ne claudi possit, dum interiora comedere nititur, ita eleganter S. Doctor, ait: [Explorat, si quando ostream remotis in locis ab omni vento contra solis radios diptychum illud suum aperia, et reseret claustra testarum. lib. 5. Hexam. cap. 5.] Sic etiam D. Augustinus duas tabulas decalogi. [Diptychum lapideum. lib. 15. cap. 4. contra Faustum.] appellauit. Prodigiosum quidem fuit, id, quod in Chronicon Belgico fol. mihi. 379. narratur, exstitisse, nempe, in Ecclesia Sancti Laurentii Constantinopolitanae Vrbis quandam marmoream columnam laterculis sculptam, in quorum primo ordine Imperatorum, et in secundo ordine Patriarcharum notabantur nomina, vt de eis fieret in Missa commemoratio, quas notationes quidam philoso phus nomine Leo contemplans, vatici natus est, dicens, quod quando laterculi illi essent completi; tunc fore, vt capietur ab hostibus Ciuitas, et Graecorum imperium cessaret quod ita euenit, nam in vltimo laterculo nominibus Constantini Paleologi Imperatoris, et Gregorii Patriarchae qui appellatus est Gennadius II. infaustum vaticinium verinficatum fuit, et Vrbs illa sub tyranuica Turcarum seruitute redacta fuit. [Offero igitur vobis eburneum diptychum. Symmach. eplst. 7.] quod aliquando de rebus amatoriis intelligebatur. [Diptychae tabellae, quibus corruptores amorem suum inscribunt puellis Papias.] Vide Ambo; vbi Dicticum pulpitum vocatur a Diptycho fortasse deductum. Vide Pictaculum in dict. Phylacteria.

DIRECTANEVM Directorium chori, liber erat, in quo continebantur preces in choro canendae. [In primis dicito directaneum paruulum: In regul. S Caesariae. cap. 11.

DIRECTO de recta via aberro, denio. [Nec enim potest mens humana directare, id est, extrarectum facere. Chrysost. homil. 20. in cap. 7. Matth.

DISAGMO sarcinam depono. [Ad perscrutandum vtrum res, et maxime libri perierint, disagmatur - Petr. Damianus. in vita S. Odilouis Abb. cap. 21. . 25.] vbi de mulo in aquam delapso agit. Aliitamen Desagmatur legunt.

DISCAPIA [Et terras cultas, et incultas, peruia vuida, discapia, prata, pascua etc. In Chron. Eccles. Cameracen. ad An. 885.] Eruditissimus Heuricus Spelmannus vniendo ambas dictiones Wadeniscape, intelligentiam praebet ex saxonicis dictionibus significare paludosa loca; nam Waden escape, ides, vado transire latine sonare ait. FR. italice tamen melius sonaret; nam in theutonicis dictionibus duplici, W, prolatis primum V. vigorem G. dederunt Itali, sic Wlielraus, Gulielmus; Wido Guido: Werra guerra, et similia pronuntiarunt. Sic etiam Waden escape, a Guado scappo italice pronuntiatur, id est, euado. Alii tamen Discapia terminos, et confinia exponunt.

DISCEDO FR. seiungor. [Presbyter cum dioecesim tenet, de his quae emerit ad Ecclesiae nomen, scripturam faciat, aut ab eius, quam tenet, Ecclesiae ordinatione, discedat. can. Presbyter. 12. quaest. 4.] Ita dicimus ab opinione alicuius discedere, id est, discrepare, et seiungi.

DISCENTES Apostoli. [Ille qui legiones Angelorum, si voluisset, vno dicto de coelo affuissent, ne vnius quidem discentis gladium in vltorem probauit. Tertull. lib. de poenit. cap. 3.

DISCIPLINA SACRORVM, Vide Missa.

DISCERPO lacero, [Et descerpens eum spiritus immundns, Marc. cap. 1.] Vbi graeca lectio habet spa/raacan.

DISCIDIVM separatio, schisma, excommunicatio. [Nouissime in perpetuum discidium relegati venena doctrinarum suarum disseminauerunt. Tertull. aduers. Haeret. cap. 30.] Idemque mortem appellat. [Discidium carnis, atque animae. de resurec. carnis cap. 9.

DISCIPLINATVS FR. Institutum. [Monachorum enim vita subiectionis habet verbum, et disciplinatus, non docendi, vel praesidendi, vel pascendi alios. can. hoc nequaquam. 7. quaest. 1.] Vide Discipulatus.

DISCIPLINO instruo, corrigo. [Disciplinat misericorditer filios suos pater misericordiarum, dum momentaneae percussionis igniculo carnem simul, et gehennam exstinguit. In vita S. Genouefae Virg . 38.

DISCIPVLATVS permanentia in discendo. [Vidctis Centurionem, antequam discipulatus subiret officium, locum magisterii fuisse sortitum. Chrysol. ser. 15.] Vide Disciplinatus

DISCIPVLVS primum Christianorum agnomen. Vide Christianus.

DISCONFITVRA conflictus. [Et quod in disconsitura, quae erat in mari, prisiones multos nobiles a nautis Regis, qui eos iuste ceperant.


page 225, image: s257

Math. Paris. in hist.] FR. Vbi Vossius errauit Confidentiam interpretando; nam satis clarus est textus.

DISCOPHORVS graeca dictio diskofo/ros2, id est, ferens discum. hoc agnomen Habacucho Propherae D. Hieronymus indidit, quia dum messoribus discum ferebat, tunc Angelus Domi ni per capillos illus sustulit, et ad Danielem Prophetam detraxit: [Cum vero Habacuk veniret, et de Iudaea in Chaldaeam, raptum Disscophorum lectititaret. In. praefat. ad Danielem.] Caesarius vero Monialem Discophoram appellauit in epist. ad Oratoriam Abbatissam. FR. An Monialem intelligat, quae curam habet ferendi in mensa fercula: seu potius Discophoram dicat Monialem, quia confabulatores ferculis ad crates sustineat, quae alias Discola dici debuisset. Vide huius Synonim. Dapifer.

DISCOLA FR. Idolatra. [Et discola obstinatus, semper quid Idolo suo immolet, sednlus coa ceruat. S. Cyprian. in praefatione ad Cornelium Papam.

DISCOPVLO copulam separo, ac disiungo. [Quasi venator canes venaticos super electores Praelatorum discupulandos. Matth. Paris. in hist.] Venator enim canes copulatim ligatos in venatione soluit.

DISCORDIA Vide Diaphonia.

DISCORDIOSVS Discordans, discrepans. [Stamta regnorum deno per conditiones discordiosas ancipitia redduntur. Sidon. lib. 9. epist. 3.] FR: Plinius etiam lib. 37. cap. 10. Discordialem appellauit rem, quae discordiam prouocat, et causat. [Persae aehaten hyenae pelli similem abominantur, discor dialem domibus] Gemma siquidem haec (ait) discordiam in domibus iuxta Persarum superstitionem generat, ideo illi eam abhominatur.

DISCREDO fidem minime praebeo. [Adhuc in struebantur exemplo Scribarum, et Pharilaeo rum discredere Christo. Chrys. hom. 44. in cap. 23. Matth.

DISCRETIO FR. differentia. Vide can. statuimus in dict. Quinquagesima.

DISCVS Vide Apalareus. Patena.

DISCVSSOR Vide logotheta [correction of the printer; in the print Logtoheta].

DISERTITVDO Elegantia. [Cumque singulos epistolarum textus recitans pernicibus pupillarum obtutibus specularer, atque naturali quadam latentium rerum curiositate contemplarer, vberrimamque verborum facundiam, ac virginalis vrbanitatis disertitudinem magnopere admirarer. Aldhelm. lib. de Virg. cap. 1.

DISLOQVOR deliro, vane obloquor. [At ille disloqui eum, vt aegroti solent, putabant. In vita S. Galli cap. 4.

DISMANO in iudicium voco. [Neque eos, neque iuniores, atque successores vestri ipsum pro hac iniquitate, nec dismanare praesumatis. Marculf. formular. cap. 31. in Addit.

DISOMVM duplicis corporis, ex graeco ditw/maton. inscriptio frequens in antiquis monuments Romae praecipue. [P. Aurelius Venetianus hoc disomum sibi, et Felicitati suae posuit. Apud Gruter.] Vide Bisomatos.

DISPARAGATIO disparilitas. [Heredes maritentur sine disparagatione. Matth. Paris. in hist.] FR. id est, dispar actio. Vide Disparago.

DISPARAGO FR. disparilitatem facio. [Puellas nobiles, et alias mulieres nobiles vuardis, ac maritagiis, quas dant suis, disparagant. Matth. Paris in anno 1236. sed legendum puto Dispar agant.

DISPENSO FR. id est. districte penso. Glossa in Extrau. de poeniten. et remiss. cap. 1.

DISPOSITIO FR. uoluntas, arbitrium. [Patet non sua dispositione; sed canonum censura [correction of the printer; in the print censuum] a subditis esse aecusatum, et conuictum. can. la. tor. 2. quaest. 7.] vbi Glossa dispositione (inquit) id est, voluntate.

DISPROFICIO non proficio, seu degenero. [Dum impietatis, atque erroris spuiritu plenus sacramentum fidei non intelligis, ex ipso saeculi sensu haeretica hebetudine disproficis. S. Hilar. lib. 10. de Trinit.

DISPVNGO numero, seu annoto. [Veniebant Panlus, et Macarius, qui pauperes vbique dispungerent. Optat Mileuit. lib. 3. contra Parmenionem. Vide Dispunctio. Expungo. Expunctus.

DISPVNCTIO numeratio. [Et Tribunal autem nominando, et dispunctionem boni, et mali operis. Tertull. lib. 5. Aduers. Marcion.

DISRATIONO errorem mentis depello, et contraria ratione alicuius deliberationem dissuadeo. [Vt quaestio illa per duellum disrationaretur. Math. Paris. in hist.

DISSECRATVS FR. exsecratus. consecratione priuatus. [Altaria etc. quae dissecrata dicuntur, tu ipse consecras. Innocent. III. lib. 1. in epist. quae incipit Octauianus Ostien. Episc.] Vide Exsecratus.

DISTINCTIO in quo differat a separatione. Vide Diuortium.

DISTRACTIO FR. confiscatio. [A Regio Iustitiario capti, de ipsius mandato bonorum omnium delinquentis facta distractio etc. in decretal. lib. 3. tit. 21. cap. 5.

DISTRIBVTIO CANONICALIS, Vide Beneficium. Victuale. FR. dicitur etiam Manuale beneficium. cap. vnico. de Clericis non residentibus. in 6.

DISTRICTIO Criminale iudicium, et poenitentiae rigorositas, seueritas. l. de furibus. C. de furtis. Quare Hincmarus Sanctum Remgium Episcopum commendans, inquit: [Erga bene agentes Petrus apparebat in vultu; erga delinquentes Paulus in spiritu, ac sic conueniente in vno diuersitate gratiarum illius pietatis; huius erat emularor districtionis.] Sic Io. Diacon formam, ac delineamenta corporis S. Gregorii Magni adhuc viuentis describens, ait: [In qua posset a suis Monachis, non pro


page 226, image: s258

elationis gloria; sed pro cognitae districtionis cautela frequentius intueri.] Vide Dextera. Distringo. Subtilo, et Subtilitas.

DISTRICTVS, adiect. et districte aduerb. in eadem significatione, rigorosus, rigorose, et stricte. [Cum districtus dies iudicii venerit. D. Gregorius in Regist. lib. 1. cap. 1.] sic Districte mandamus, saepe in diplomatibus Papae. FR. Item dicitur Districtusm substant. id est, Iudicium criminale, et rigorosum. l. placuit, vt Episcopi et Comites inuicem se adiuuent, et in teom 2. Bullar. Casin. const. 70. 104. et alibi. Vide Distringo. Subtilo. et Subtilitas. Item Districtum significat etiam exactione, Bullar. Casin. ibid. const. 159.

DISTRINGO FR. rigorose ago, per iudicium compello. Bullar. Casin. tom. 2. constit. 79. et Lsi quis suas res. De vltimis voluntatibus. Vide Districtus. Subtilo.

DITHALASSVS graeca dictio diqa/lassos2, id est, bimare, de promontorio tamen dici solet, quod vtrobique marinis fluctibus concutitur. [Et cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt nauim. Act. cap. 27.] Vbi de naufragio Apostoli Pauli in Melitae insula agitur [correction of the printer; in the print igitur], in quo promontorio fons est, quae Ain el Rasul adhuc dicitur, nempe, Fons Apostoli; traditur enim, quod ideo sic appelletur, quia nimirum primiores, et viciniores habitantes, qui D. Paulo, et sociis eius occurrerant, hac fontis aqua ab ipso baptizati sint, quorum oppidum punice Nasciar dicitur; hoc est Nazarenorum; nam sic in primitiua Ecclesiae Christicolae vocabantur. Vide Bithalassus.

DITTOCHAEVM ita intitulatum fuit a Prudentio, eius opus de vtroque testamento, ex graeco dittokai=on, id est, duplicatum alimentum. In aliquibus mendosis codicibus Dirrochaeum legitur; opus tamen hoc ab aliquibus ob stylum incompositum, et rudem non creditur esse Prudentii; nam ille eleganter scripserat.

DIVAE MEMORIAE, titulus Imperatoribus decessis attributus. Vide Bonae memoriae.

DIVALIS subauditur Maiestas, titulus viuentis Imperatoris, quo titulo Imperatores a Sanctis Patribus, Oecumenicis Conciliis, et a Romanis Pontificibus in eorum epistolis honarati sunt. FR. significat etiam regiam epistolam. [hic suscepit ab illo dualem, id est, regiam epistolam secundum suam postulationem. can. Agatho. dist. 63.

DIVERSORIVM Vide Albergaria. Caupona. Pandochaeum.

DIVES Vide Denarialis. Possessor.

DIVESTIO Vide Deuestio.

DIVINATIO Vide Hydromantia.

DIVINITAS Vide Dealitas. Theotetha.

DIVITIAE Vide Extales.

DIVORTIVM FR. Distinctio. Differt enim secundum Scholasticos Distinctio a Separatione; nam illa per intellectum formaliter seiuncta concipitur; at haec est disiuncta a parte rei, sic anima in homine, dum viget intellectualiter concipitur disticta a corpore; sed in homine mortuo est realiter separata ab eo. Hoc significare voluit Tertullianus quando cap. 37. aduers. Gent. ait. [Potuimus, et inermes, nec rebelles; sed tantummodo discordes, solius diuortii inuidia aduersus vos dimicasse.] Ac si diceret non eramus, vt rebelles, separati a vobis; sed vnite sub eodem imperii iugo; licet religione distincti. Item diuortium dicitur inter coniugatos; nam non est totalis separatio; sed ad tempus disconuenientia, quia quod Deus coniunxit, homo non separet, et sic non est quodammodo formaliter separatio, sicut Repudium, quod fuit mosaicum mandatum ob Heraeorum cordis duritiam; nam a principio non fuit sic. Matth 19. et Matc. 10 Vnde [Matrimonium quidem non facit coitus; sed voluntas, et ideo non soluit illud separatio corporis; sed voluntatis. can. matrimonium. 27. quaest. 2.] hinc etiam inter Mariam, et Ioseph dicitur improprie diuortium; nam corpore, et non mente. separti sunt. Glossa in can. omne. ibi dem. Mulier igitur per diuortium appellatur Eiecta non vero totaliter expulsa. can. Viduae. dist. 34. nam [Interueniente diuortio, non aboletur confoederatio nuptialis. can. interueniente. 32. quaest: 7.] Dicitur Diuortium a diuersitate mentis, vel quia in diuersas partes eunt, qui matrimonium distrahunt. Gloss.ibid. Quod fit dupliciter; vel causa honestatis ad praeseruandam castitatem, seu virginitatem, vel delicti, nempe, defectu naturae, seu culpae: Quamuis aliquando repudium, et diuortium promiscue accipiantur. Gloss. ibidem.

DIVRNVS FR. liber, in quo consuetudines Rom. Ecclesiae continebantur, quas nouus Pontifex obseruare spondebat. [In libro quoque Pontificum, qui dicitur diurnus, ita continetur de prossessione Romani Pontificis. Iuo Carnot. epist. 58.

DIVS Vide Diiticum.

DO, das. Vide Reddo. Dare orationem, et data oratione, quid significent. Vide Collecta. FR. Item Do pro facio. [Dato igitur mane rediuit ad propria. Greg. Turon. de glor. confess. cap. 15.] id est, facto mane

DOCCIA aquae ductus, seu alterius liquoris excerpta [correction of the printer; in the print aliquoris], [Si quoddam canale aquae velocissime currentis deors vm, vt doccia molendini, percuteret in murum, manifestum est, quod vndique redundaret, et dispergeretur, sic erit gloria animae ad corpus. Hugo de prato, Serm. 68] Vide Dogus.

DOCHE uox graeca doxh/, conuiuium. [Non licet sine Episcopo baptizare, nec offerre, neque sacrificare, neque dochen celebrare. In epist. 10. D. Ignatii Mart.] Vbi agitur de Agapis, de quibus suo loco dictum est.

DOCIBILIS FR. aptus ad docendum. [Ad


page 227, image: s259

Theologiae professionis sludium aliquod docibiles destinentur. lib. 5. decretal. tit. 5. cap. vltimo.

DOCTILOQVVS FR. docte loquens. [Quandiu vestigia doctiloqui Pauli fideliter tenuistis, Humbert etc. Card. in Appen. tom. 11. Baro nii tit. in marg. confutatio obiectionis de azimis. . Quandiu.

DOCTOR Vide Bactalautus. Catigera. Doctor Apostoli quis dicebatur. Vide Apostolus. Doctor audientium. Vide Audientium Doctor. Doctor iuris. Vide Nomitus. Doctor Occumenicis, id est Contionator. Vide Oecumenicus. Doctor diuinitatis. Vide Theologus. Doctor Lybicus. FR. D. Auguslinus intelligitur [Doctorem libycum asseritis sublata a se pyripoma fleuisse. Ennodius Ticinen. Episc. epist. 4.

DOCTORIVS adiect. nomen doctoralem rem siguificans. [Non ergo illi doctorium cupierunt honorem; sed doctorii operis lucrum. Chrysost. hom. 44. in cap. 22. Matth.

DOCTRINA sub lactis metaphora. Vide Pantologia.

DOCVMENTVM [note of the transcriber: in the print: DOCUMTNTUM] FR. Instrumentum, scriptum, attestatio. [Documenta, quibus Ecclesiae possessio firmatur. can. Si quis de clericis. 12. quaest. 2. Quidquid per absentiam documentorum damni Ecclesiae illatum sit. ibidem.

DOGMA FR. id est regula: Ecclesia enim variis nominibus nobis regulas tradit, aliquando eas canones vocat. Vide Canon, et haec sunt regulae a Conciliis sancitae. Aliquando Decrcta appellat, et tunc sunt regulae a Pontificibus cum Cardinalium consistorio stabilitae: Aliquando sunt Dercretales epistolae, et sunt Ordinationes solius Papae, Item Mandatum dicitur regulas circa mores concernens. Interdictum vero dicitur, vbi non est poena expressa Sanctio est re gula, cui additur poena. Tandem Dogma, est id, quod spectat ad fidem: ita Gloss. in can. omnes dist. 3.

DOGMATIZO FR. doctrinas condo, [Contra fratrum regulam praedictorum dogmatiaare, scribere, seu determinare, praedicare etc. In extrau. 10: XXII. de verbor. signif. cap. 2.] Vbi Glossa male interpretatur significare hoc verbum falsam doctrinam condere; nam si ita esset, frustra poneretur praepositio Contra. Vide Peregrinor.

DOGVS canalis, seu aquaeductus. [Fossas in circuitu Basilicae fieri iussit, ne forte dogis occultis lymphae deducerentur in fontem. Greg. Turon. de gloria Mart. lib. 1. cap. 25. Vide Doccia. Aquagium.

DOLICHVS FR. graeca vox de/lixos2, quae spatium duodecim stadiorum significat. [Etenim qui in stadio postquam decem dolichos cucurrit, si post deficiat, totam laudem perdidit. Chrysost. hom. 1. in epist. ad Philipen.

DOMA tectum planum secundum Orientalium, et Melitensium vsum. [Doma in orientalibus prouiniis ipsum dicitur, quod apud Latinos tectum: in Palaestina enimm, et Aegypto, vel vbi scripti sunt diuini libri, vel interpretati sunt, non habent in tectis culmina; sed domata. S. Hieron. epist. ad Sun. et Fretel.] FR. [Proposuerat enim Dauid in die illa praemium, qui percussisset Iebusaeum, et tetigisset domatum fistulas etc. 2. Reg. cap. 5. num. 8.] vbi sic Dionys. Cathus. art. 8. [Doma vocatur tectum, fistula autem canale, per quod stillicidia fluunt, seu aquaeductus.] et in Esdr. c. 8. num. 16. [Feceruntque sibi tabernacula vnusquisque in domate suo.] Ex quo colligitur Domata fuisse plana tecta; ibi enim commode tabernacula erigebantur. Glossa tamen in can. satis euidenter. dist. 96. inepte facit differentiam inter Dogma, et Doma. Inquiens. [Dogma autem per, g, est doctrina in fide, sine, g, est angulus, vnde illud, Sedebat in domate domus. 25. q. 2. can. si quis.] Sed canon ille a Glossa citatus hoc tanrum ait, nempe: [Si quis dogmata mandata interdicta etc.] et nihil de Domate agit; bene tamen verba illa sunt Prouerb. cap. 21. num. 9. cap. 25. num. 24. et in vtroque capite habetur: [Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa,] si enim in sensu Glossatoris Doma angulum significaret, vbi in Prouerbiis ait; In angulo domatis, sensus esset in angulo anguli, atque idem (ut aiunt) per idem diceretur. At qualis Mathematicus vnquam inuenit, aut assignauit hunc anguli angulum? Sensus ergo, et phrasis Sacrae Scripturae est, quod melius sit habitare extra domum, quam cum muliere rixosa: hinc sumit texti angulum figurate; nam extra domum est. Videtur tamen aliquando etiam pro non plano tecto vsurpari, vt ex sequentitextu liquet? [Plumbeis igitur domatibus illam totam (id est Ecclesiam) cum titulo, et vtraque porticu. ac vestibulo decenter operiens Chron. Casin. lib. 3. cap. 29.] Quae loca non omnia tectum planum habuisse crcdendum est. Eius Synonimum. Vide Cymatium.

DOMESTICVS latino-graecum vocab. dome/stikos2: officium in Eccl. Constantinop. qui et Protopsaltes, id est superior cantorum dicebatur, ad quem spectabat intonare ad officium vigiliarium illa verba, eu)lo/ghson de/speth, id est, Benedic Domine. idem etiam polycronon inaugurabat, de quo in dict. Polycronon dicetur, qui Domestici erant triplicis speciei. Primus enim clero patriarchali praesidebat. Secundus clero Cappellae Imperatoris. Tertius clero Imperatricis Cappellae, qui Despinicus dicebatur a Despina Imperatricis titulo, item reperiebantur Demestici praetoriani, nempe, milites, ac Megadomesticus eorum Praefectus dicebatur. [Cum esset in imperiali palatio plurimum honoratus, et Megadomestici dignitate, quem nos maiorem senescallum nominare consueuimus, fungeretur. Nicetas in Vita 10: Comneni cap. 11.] Item, et Domesticatus officium, [Gaudentius


page 228, image: s260

pater, Scythie prouinciae primoris loci, a domesticatu exorsus militiam ad magisterii equitum culmen prouectus est, Gregor. Turon. lib. 2. cap. 8.] FR. hoc nomen Domestlici est nimis generale, sic in ciuili textu. Domesticum orientis, Domesticum scholarium, Domesticum mensae, Domesticum moenium, et similia pasim inuenio. In primo sensu. Vide Subdiaconus. Syncellus.

DOMI quid hebraice significet. Vide Silentium.

DOMICELLVS nobilem denotat. Vide Adelingus. Catipanus. Macerius.

DOMIDVCVS domum ducens. Fabulosus Deus, de quo D. August. lib. 6. de Ciuit. Dei cap. 9. fic inquit: [Sed domum estducenda quae nubit, adhibeatur Deus Domiducus; vt in domo sit, adhilbeatur Domitius, vt maneat cum viro, adhibeatur Mansurna.] FR. potest etiam limax, et cochlea ita appellari, quas alii Domiportas a portando, seu ducendo dixere.

DOMINE LABIA MEA APERIES etc.. Vide Versus aperitionis.

DOMINIAEDIVS Maiordomus. [Natalitium de mea sollemni ad Dominiaedium meum cantilena. Paulin. epist. 8.] et alibi idem Auctor cecinit;

--- Quam, quid mihi testis

Ipse meis, quibus est, idem Dominaedius egit. Quare aliqui male nomen Dei interpretati sunt. Vide Vicedominus.

DOMINICA prima hebdomadae dies. quae Dies lucis, et Dies panis a D. Io: Chrysost. homil. de Resurrect. dicitur: Regina, et Prinecps omnium dierum a D. Ignatio Martyre in epist. ad Ma gnestios, vt infra dicetur: et saepe Vna Sabbati, quia est prima hebdomadis dies. Dierum Do mina, a Sophronio Hierosolym. Episcopo: Dies pacis a Theodoro Studita. Item *)anasta/simos2, id est, Resurrectionis dies, et *kuriakh/, id est, Dominica. Merito Dominica dicitur; nam haec dies ma ximis mysteriis insignita fuerat; in ea enim creauit Deus vniuersum, ac pluere coepit manna in deserto, transiuit rsraeliticus populus Iordanem. D. August. serm. 154. natus est Christus. se xta Synod. can. 8. Et Magis apparuit stella; Christus in Iordane a Ioanne baptizari voluit, aquam in vinum in galileae nuptiis idem conuertit; quinque panibus, et duobus piscibus quinque fere milia hominum satiauit in deserto. mortuos resuscitauit; misit Spiritum Sanctum in terris, omnibns his miraculis a D. Augustino loc. cit cumulatis sanetum hunc diem, et memorabilem insigniri dignata est diuina clementia. Imo in hoc die in insula Pathmos appellata D. Io: Euangelistae reuelata sunt mysteria coelestia, et futuri Ecclesiae euentus in Apocalypsi registrati, vt ipsemet Apostolus in principio huius tractatus fatetur inquiens: [Fui in spiritu in Dominica die etc.] Et aliqui tandem probabiliter existimant, quod in die dominica futurus erit vniuersale iudicium. Obseruationem autem huius sancti diei ab Apostolorum temporibus initium habuisse D. Augustinus ser. 25. de tempore testatur; atque occasione quorundam Haereticorum, qui tunc temporis mysterium Resurrectionis negabant, et iemnabant in die dominico, vt opponerentur Cathol icis, qui in hoc die laetantur; inde Apostoli, eorum Haereticorum perfidiam detestantes can. 55. prohibuerunt, nem inter fideles in die dominico ieiunaretur. Idem successiue confirmatum fuit a D. Ignatio Martyre epist. 8. vbi sic ait: [Si quis dominicam diem ieiunauerit Christi interfector est.] et idem in epis. ad Magnesios scripserat: [Post Sabbatum omnis Christi amator dominicum celebrat diem Resurrectioni consecratum dominicae, Reginam, et principem omnium dierum.] Idemque cultus in Nicaena Synodo fuerat sancitus. Imo tunc Magnus Constantinus anno, nempe, 321. ad obseruationem dominicae diei etiam Gentiles coegit, vt ex Codice Theodos. colligitur, vbi Dies solis, iuxta eorum superstitionem, appellatur Dominica, vt in dict. Dies solis dictum est. Item Honrius Imperator pie constituerat, quod in omnibus Dominieis in carceribus detenti, per eorum vigiles conducit, extraherentur: vt a fidelibus eleemosynas exposcerent, et ad balnea conducerentur, atque poenam triginta auri librarum iudicibus imposuit, qui transgrederentur hanc legem, quod in Thedos. codice lib. 7 de cust. reor. habetur. Item celebrabantur Dominicarum Vigiliae. Concil. Matisconen. cam. 47. et Agathen. Multa de hac die colligi possent ex variis Auctoribus, quae breuitatis gratia relinquuntur. Diebus dominicis semper in Missa dicitur Credo. Vide Symbolum. Item Dominica appe llatur Ecclesia. Vide Cyriaca. Dominicum.

DOMINICA IN ALBIS. Vide Baptismus. In hic hebdomada Papa albo birro induitur. Vide Birrus. Vide Diacaenisimus. Dominica noua.

DOMINICA III. Adventus, Diaconus, et Subdiaconus non induuntur casula. Vide Casula. Sic etiam in Dominica IV. Quadrag. ibidem et Dominica laetere.

DOMINICA EXCARNALIORUM. Vide Carnispriuium.

DOMINICA INDVLGENTIAE. Vide Palmarum festum.

DOMINICA LAETARE, id est, IV. Quadrag, sic appellata ex introitu ad Missam Laetare Hierusalem etc, quae denominata etiam fuit Dominica panis; quia legitur Euangelium multiplicationis panis, significaturque in ea populi Christiani liberatio a tyrannica idolorum seruitute, Durand. lib. 6. cap. 53. Vnde in signum laetidiei Cardinales induuntur vestibus rosaceis, et Pontifex eundo, ac redeundo a Cappella insymbolum laetitiae fert in manu rosam auream ab eo benedictam, quam deinde alicui Regi,


page 229, image: s261

scu Magnati mittere solet: ver enim denuntiat, qui post turbines diri huemis succedens, mundum laetificat, et antiquitus solebat, haec caeremonia fieri in Ecclesia S. Crucis in Hierusalem, tamquam coelestis Hierusalem figura, ita Innocent. III. in sermone huius diei; Romani enim Pontifices solebant in hac die tractatum ad populum habere, quos imitatus est Pius II. nam in hac die etiam sermonem habuit, et rosam ab eo benedictam ad suam Senensem patriam miserat. Sixtus vero IV. in signum sui gentilitii stemmatis anno 1471. quercus aurei ramum Cathedrali Sauone eius patriae dono miserat. Quae sollemnitas antiqua est, et ante Leonis IX. tempora, qui regnauit anno 1050. de qua Cencius Camerarius ait, quod hic Pontifex pensionem annuam pro expensa huius rosae super reditus Monasterii S Crucis Lotaringiae imposuerat. FR. Alexander III. Venetiis 1177. celebrauit hanc caeremoniam in Ecclesia Sancti Marci, vt tcstantur Petrus Blesensis ser. 15. qui eodem saeculo scribebat. Baron. ann. 1177. n. 18. et idem ex Cardinali Bessarione. ibid. et Benedicto Zani Venetiarum Duci dono dederat Flau. Blondus decad, 2. lib 6. qui omnes antiquissimam hanc caeremoniam esse testantur. Clemens Papa VI. Ludouico Regi Neapolis miserat. Odoric. Raynal. ad An. 1348. n. 11. Erat etiam antiquorum Christianorum mos rosam in sepulcris formare in symbolum transitoriae vitae, ad verba Iob alludentium, qui cap. 14. ait: [Homo natus de muliere, breui viuens tempore, repletur multis miseriis, qui quasi flos egreditur, et conteritur.] quam vitae vanitatem etiam Gentiles considerantes, in testamentis iubebant ad eorum sepulcra spargere rosas, vt in antiquis lapidibus inscriptum legitur, sub his formulis, nempe; [Vt quotannis rosas ad monumentum eius deferant,] seu. [Vt quotannis tempore rosae Iulio ternae eis ponantur,] vel [Rosa quotannis ornandum.] De quo symbolo antiquus cecinit ille Va tes:

Mirabar celerem fugitiua etate rapinam,
Et dum nascuntur consenuisse rosas.

Et inter Christianos Poetas Io: Iouianus dixerat:

Neque rosa breuius nil est, aequeue caducum.
Sic cito, sic breuiter, et tua forma perit.

Item Hieronymus Angerianus:

Pulchra breui duras rosa tempore forma., breuique.
Tempore, sic formae par rosa tempus habes.

Quare etiam rosae qureae ceremonia posset allusiue ad Lazari sepulcrum applicaei; nam in Dominica Lazari haec caeremonia fit, quae foratsse Dominica laetare, non solum propter introitum Missae illius diei; sed etiam ob laetitiam resurrectionis quatriduaui Lazari, quod miraculum inter alia a Christo ostensa ex maioribus fuerat. Introitus Missae huius diei. Vide Introitus. Error Raynaudi, qui hanc rosam auream perperam Rosam medianam appellauerat. Vide Dominica mediana.

DOMINICA MEDIANA, hanc aliqui crediderunt esse Dominicam IV. Quadragesimae, quia haec est media respectu quadragesimalis tractus. Glossa tamen in can. Principalis. dist. 63. asserit eam esse, quae dicitur Adsitientes. FR. idem affirmat ad can. in parochia. 16. quaest. 1.:||: Quae opinio Glossae confirmatur ex epist. 1. Gelasii Papae cap. 13. et ex Ordine Romano, vbi lectiones Prophetae Hieremiae disponuntur in Dominica mediana, quae reperiuntur in Dominica passionis in primo nocturno. FR. Idem ex Iuone Carnot. epist. 63. habetur scilicet: [Apostolica institutio, et paterni canones habent, vt non fiat leuitica, vel sacerdotalis ordinatio; nisi ieiunio quarti mensis, septimi, et decimi, aut initio quadragesimae, vel sabbato medianae:||: Fuit igitur sic appellata, vt aliqui autumant, quia in eiusdem lectionibus fit mentio lunae quartaedcimae, et quintaedecimae, quae sunt lunariae petiodi medietates, ideo Mediana Dominiea dicitur. Theohpylus ergo Raynaud. absque fundamento eogitauit hanc Dominicam esse quartam quadragesimae; inde rosam praefatam, vbi de eius benedictione egit, medianam perperam vocauit, dum adductae auctoritates omnes Dominicam Ad sitientes esse demonstrant. Vide Pascha.

DOMINICA NOVA, a Graecis ea ita dicitur, quam nos Dominicam in albis, per errorem vulgi ita appellamus. nam recte Dominica post albas, vt in Sacramentario, appellari deberet, et Dominica in albis depositis in ritu ambrosiano vocatur, quia in sabbato praecedenti Neophyti deponunt albas vestes: ideo recte sabbatum in albis dicitur, quae Dominica Thomae propter occurrens Euangelium, seu Octaua Paschae a nonnullis appellatur. FR. in ritu ambrosiano per totam hanc octauam duae Missae celebrantur, vna, scilicet, officii occurrentis, et alia, quam vocant pro Baptizatis. Idem obseruant in festo Pentecostes, et in eius octaua. Item Dominica noua videtur potius esse Dominica Resurrectionis; Nam D. Augustinus Homil. 24. Catechumenos ad discendam orationem dominicalem exhortans, inquit: [Tenete ergo orationem hanc, quam reddituri in die Sabbati nouissimi, quo baptizandi estis.] Dominica in albis a Graecis a)ntepa/sxa, id est, opposita Paschae dicitur. Vide Dominica in albis. Nihilominus Dominica noua crederem esse Dominicam Palmarum ex argumento, quia de consecrat. dist. 3. in can. 6. habentut haec verba: [Non licet quinta feria fratres noussimae septimanae ieiunium soluere, et omnem exhonorarae quadragesimam etc.] Et in can. sequenti: [Non oportet in quadragesima quinta feria vltima


page 230, image: s262

hebdomadae ieiunium disselui, et totam quadragesimam ihonorari.] Item in can. baptizandos. de consecrat. dist. 4. habetur, quod: [Baptizandos oportet symbolum discere, et quinta feria vltimae septimanae, vel Episcopo; vel Presbytero rcdderc.] In can. autem sequenti idem habetur sub his verbis: [Vt symbolum discant, et in quinta feria nouissimae septimane Episcopo, vel Presbytero, reddant.] Item in can. quando quis. ead. dist. sancitum est: [Vt sanctum Baptismum in nouissima sua exspiratione suscipiat.] Sic in Euangelio: [Erunt primi nouissimi] vbi per nouissimos vltimos intelligitur. Igitur per nouissimam dominicam, et nouissimam hebdomadam vltimas intelligo in ordine quadragesimae.

DOMINICA ORTHODOXIAE, prima dominica quadragesimae a Graecis dicitur, quia in ea celebrant exaltationem sacrarum imaginum, quas post mortem Theophyli Imp. earum persecutoris, Theodora piissima Augusta restituerat, contra Iconomachorum vota, de quibus vide in dict. lconomachus, et in hac die Iconomachi, vna cum aliis haereticorum sectis a populo in publica Ecclesia anathematizabantur, et exsecrabantur; quae sollemnitas a Methodio Patriarcha instituta suisse dicitur. FR. Errat Iunius, dum hanc sollemnitatem cum alia, quae Magnus canon a Graecis dicitur, confundit; nam haec in feria V. primae quadragesimalis hebdomadae celebratur, vt ex Triodio, seu quadragesimale rituali Graecorum colligitur: et Magnus canon. ab cis dicitur quia alii canones triginta troparia continent ad summnm; sed hic biscentum, et quinquaginta continet; per quae efficacissima verba ad compungenda sidelium corda ab Andrea Archiepiscopo Cretensi composita, habentur: ideo Aliptes, id est ad conflictum exercitatus, seu confortator dicitur. Vide Alipta.

DOMINICA PALMARVM, Vide Baia. Dominica noua. In ea competentibus praedicabatur symbolum. Vide Capitilauium. Catechumenus. Deferebatur in processione Euangelium. Vide Euangelium. Euangelismus. Palmarum festum.

DOMINICA PANIS. Vide Dominica laetare.

DOMINICA PASSIONIS, Vide Icona.

DOMINICA QVADRAGESIMAE. Vide Quadragesima.

DOMINICA QVINQVAGESIMAE. Vide Carnis priuium. Quinquagesima.

DOMINICA RESVRRECTIONIS. Vide Anastasis. Hermes. Pascha. Vbi in hae die posset ante anroram celebrari. Vide Missa.

DOMINICA SANCTORVM MYROPHORORVM [note of the transcriber: in the print: DOMINICA SANCTORVM. MYROPHORORVM]. Vide Myrophori.

DOMINICA SECVNDAE EPIPHANIAE, quare in principio eius Missae habeatur Omnis terra adorat te, Vide Introitus.

DOMINICA SEPTVAGESIMAE. Vide Septuagesima.

DOMINICA SEXAGESIMAE. Vide Sexagesima.

DOMINICA VACANS. Vide Aduentus, et Sabbatum vacans in dict. Sabbatum. [correction of the transcriber; in the print i]

DOMINICALE Sudariolum, seu quid simile, [Vnaquaeque mulier quando communicat dominicale suum habeat. Concilium Altisidor. can. 39.

DOMINICALIS >Dominicata, Indominicata, et Dominica. FR. possessio loci, seu terrae in empyteusim ad tempus concessa, inqua tamen directus Dominus reperitur, qui Dominicatus titulum habere dicitur. [Annonam de dominicatis terris collectam. Hincmarus. Epist. 1.] Vide Dominicata. Dominicatura. Indominicatus.

DOMINICALIS ORATIO. Vide Pater noster.

DOMINICANI Regularium Ordo, ad quorum pertinentiam. Vide Altare. Communio. Corbicularius. Corporale. Epiphania. Euangelium. Flabellum. Hodegitria. Ordo. Pedules. Stola.

DOMINICATA FR. res, seu predium; quod Dominus eius suis manibus, vel sumptibus colit. Btillat. Casin. tom. 2. constit. 69. 107. et alibi. Vide Dominicalis. Donnicata.

DOMINICATVRA dominium absolutum, et directum. [Retinemus vero portionem nostram, et dominicaturam. In vita Oldegarii Episc.] Vide Dominicalis. Indominicatus.

DOMINICIDA Hebraeus, id est, Domini occisor. sic Antiochus. homil. 55. vbi de inuidia agens, inquit; [Ab ipso enim (id est, Diabulo) vix dum originem traxerat, et ecce e vestigio in fratricidam Cainum transiliuit, atque ordine deinceps cursu prono in dominicidas Indaeos deuoluta est.

DOMINICVM ita appellatum fuit templum, quia Domini Domus est. [Non oportet cenas in Dominicis ponere. Concil. Laodicen. can. 28.] FR. Dominicum aureum templum illud famo sum antiochenum appellatum est, quod a Constantino Magno incoeptum, et ab eius filio Constante perfectum fuerat, atque a nonaginta Episcopis consecratum, inter quos triginta sex, pseudoepiscopi Ariani erant, qui omnes an. 341. pro celebratione Concilii interuenerant, cuius decreta in partem reprobata fuere, tum pro pter confitmationem depositionis S. Athanasiii tum etiam propter canones nonnullos catholicis dogmatibus dissentientes:||: Vide Cyriaca. Item aliquando Missae sacrificium significat. [Numquid ergo dominicum poft cenam celebrare debemus? S. Cyprian. epist. 63. In Collecta fui, et dominicum cum fratribus celebraui. In Act. S. Saturnini Mart. Dominicum conuiuium celebrare. Tertull. de fuga. Dominicum agere D. Aug. contra Donatistas.

DOMINICVS nomen male, ac bene de Christo intellectum. Vide Dimoeritae.

DOMINVS VOBISCVM, salutatio Sacerdotalis, quae populo datur ex libro Ruth. excepta; et in primitiua Ecclesia ex traditione apostolica ordinata. Concil. Bracaren I. cap. 21. a S.


page 231, image: s263

Clemente confirmata, Gemin. lib. 1. dap. 87. Dionys. Carthus. in cap. 2. Ruth. et can. hoc quoque. de consecrat. dist. 3. seu a Diuo Anacleto, vt Hugoni lib. 2. cap. 11. placet Diuinasalutatio a S. Dionysio de Eccl. Hierarch. appellatur; quae antequam populo a Sacerdote communicetur, osculatur ille Altare, quod est Christi typus, a quo omnis salus, et pax nostra deriuat. Semper pronuntiatur in plurali, licet vnus tantum, aut nemo aderit. can. hoc quoque. de consecrat. dist. 1. et artio huius ritus sic a Petro Damiano affertur: [Sacerdotalis autem salutatio idcirco fit in Ecclesia, vt se Sacerdos pacem habere cum tota plebe ficelium doceat.] Et inferius: [Si vero venerabilium Sacerdotum consuetudo laudatur, vt solus soli recte dicat Dominus vobiscum, et neque sit absonum, neque ab ecclesiastici ordinis censura semotum, quid officit, si, et singulariter quis positus idip sum dicat. Opusc. de Dominus vobiscum. cap. 4.] et Nauar. Miscell. 67. de orat. n. 5. Quare Sacerdos excommunicatus non potest id pronuntiare; licet priuatim, ac solus officium recitet. Idem Nauar. de Orat. cap. 7. num. 16. Diaconus ex Durandi opinione lib. 4. cap. 14. Non debet hanc salutationem proferre in horarum canonicarum recitatione, sed solum in Euangelii lectione, et in benedictione Cerei paschalis, quia ibi ex persona Christi loquitur, et eundem resuscitatum repraesentat; sed alii penes Na varr. loc. cit. putant posse in recitatione diuini officii illud proferre; dummodo secum non adsit Sacerdos, et in ea recitatione, de eius tamen licentia id posset licita pronuntiare. In ritu au tem ambrosiano Sacerdos in praefata salutatio ne non vertitur ad populum, quod etiam romana consuetudo obseruat in illis Altaribus, in quibus Sacerdos celebrat ad populum respi ciens, vt dictum est in dict. Altare; et dict. Eoclesia . in Ecclesiis autem. FR. hoc obseruare vidi in aliquibus Ecclesiis etiam Monialium, vbi post Altare reperiuntur crates, per quas Celebrantem illae respiciant; sed an sit licitum, dum alii saeculares in Ecclesia idem sacrum ausculant; in hoc ad prudentum iudicium me remitto. Soter tamen Papa celebrari vetuit, nisi duos saltem ausculantes reperiantur in Missa. can. hoc quoque. de consecrat. dist. 1. et ibi Glossa. Episcopus in missa prima vice dicit, Pax vobis. Vide suo loco. Quare non dicitur Dominus vobiscum quando canitur Passio. Vide Passio.

DOMIPORTA. Vide Domiducus.

DOMITIALIS FR. res, quae titulo dominii possidetur. [Et Vero domitialis res ablata reddita est. Erempert. in Epitom. An. 887.

DOMNVS Vox ab Ecclesiasticis loco Domini vsitata; nam Dominus est titulus solius Dei [correction of the transcriber; in the print solius, Dei], et ideo hominibus syllaba dempta Domni titulus datur. FR. iuxta illud:

Coelestem Dominum, terrestrem dicito domnum.

[Gloriosissimas autem filias meas Domnam Domincam, et Domnam Eudochiam mea vice salutate. D. Greg. lib. 6. epist. 27.] et Sulpitius; [Domnum Martinum obiisse nuntiant. epist. 1.] Eodem defectiuo titulo vtuntur Greci, nempe, kuro\s2, kura\, vel kurh/. lgitur Magnatibus titulus Donni etiam tribuebatur. [Rauennae cum, Donno Decio patritio fuit, ipse possit quaecumque iudicaueris, Donno Imperatori suggerere. In epist. Pelagii Papae II.] qui ad Gregorium tunc apud Constantinopolitanum Imperatorem legationem fungentem scripserat: apud Blondum in Roma inclin. decad. 1. lib. 8. In saeculo ignorantiae Dopnus pronuntiabatur. [Sanctaeq. Sedis Apostolicae Dopni Leoni Summi Pontifici. penes Torrigium de Cryptis Vatican. secundae impress. pag. 503. Quae sita est in Ciuitatem nouam, quam Dopnus Leo Papa aedificauit. ibidem pa. 504. et 506] Item Dompnus. ibidem pag. 507.:||: In Officio duino, et in Missa quando petitur a Celebrante benedictio, dici debet lube Domne; sed quando quis solus recitat debet dicere Iube Domine. Idem obseruatur a Sacerdote, quando priuatim celebrat in postulando benedictionem secrete ante Euangelii prolationem Gauant. sect. 5. cap. 11. FR. [Solebant forte lecturi in pulpito aliquam salutationem nobis ignotam praemittere, vel dicebaut Dominus vobiscum; vbi modo dicunt Iube Domne benedicere. Glossa in can. placuit, vt ante. dist. 77.] Item quando in choro Episcopus caneret lectionem, dicere deberet Iube Domine; nam tam Sacerdos priuatim recitans; quam Episcopus lectionem canens a Deo immediate benedictionem postulant. Gauant. loc. cit. Vide Iube Domne etc. Vide Titulus.

DONATIO Vide Dotalitium. Scotatio. Donatio propter nuptias. Vide Antiphatum. Folderphium. Mephium. Hypobolon.

DONATISTAE seu Donatiani haeretici. Vide Circelliones. Epiphania. Montani.

DONATVS Monachus oblatus, laicus siue conuersus. [Monachi duo, et conuersi omnes, quos Donatos vsitato vocabulo nuncupamus. Trithemus. lib 1. epist. 75.] Qui etiam Coadiutores appellantur.

DONNICATA et donnicatus. FR. Dominicum Bullar. Casin. to. 2. const. 73. 79. Vide Dominicata.

DONVM Vide Behem. Inuectum.

DOPNVS Vide Domnus.

DORCAS graeca vox dorka\s2, capra siluestris. [Thabita, quae interpretata dicitur Dorcas. Actor. cap. 9.] Quae Mulier propter eius oculorum perspicacitatem ita est appellata ex graeco verbo dorka/zw, id est, circumspicio, seu potius ex hebraeo vocabulo, quod netricem significat: arabicus vero textus Ghazela habet, quod tam suluestrem capram, quam netricem significat, cuius postremus significatus magis feminis adaptatur.

DORIX Vide Dioryx.