14 February 2004 Ruediger Niehl
text typed (without italics) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - Could not identify errata-list item: 548. 1. lin. 46. stadium
06/2006; 12/2006; 02/2011 Cornelius Amberger; Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
spell check partially performed; the special sign ||: (resp. [erroneously?] ||. ) inserted (see the explanation of the printer: page 18)


image: s001

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM,



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

HIEROLEXICON SIVE SACRVM DICTIONARIVM AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI ET CAROLO EIVS FRATRE ROMAE Ex Off. Bernardoniana Sub Signo Virtutis Anno 1677 Superior [abbr.: Superiorum] permissu Et privilegiis



image: s004

[gap: blank space]

image: s005

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM, IN QVO Ecclesiasticae voces, earumque Etymologiae, Origines, Symbola, Caeremoniae, Dubia, Barbara Vocabula, atque Sac. Scripturae, et SS. PP. Phrases Obscurae elucidantur. AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI, Olim Cath. Eccl. Viterb. Canonico Theol. Sac. Indicis Congregationis Consultore, Proton, Apost. Eq. Aurato, Com. Palat. ET CAROLO EIVS FRATRE Biblioth. Alexandrinae in Archigym. Vrbis Praefecto. OPVS Figuris ornatum, quod praecedit Index Criticus, ac subsequuntur SYLLABVS graecarum vocum exoticarum, de quibus in eo agitur, et CONTRADICTIONES APPARENTES Sac. Script. ab eodem DOMINICO conciliatae, et ex eius Schedis in hac tertia, et postuma impressione auctae. [gap: illustration] ROMAE, Sumptibus PONTII BERNARDON. Via Parionis sub signo Virtutis. M. DC. LXXVII. SVPERIORVM PERMISSV, ET PRIVILEGIIS.



image: s006

[gap: praeliminaria]

page 120, image: s152

CAPITALE puluinar, seu ceruical oblongum, quod Capezzale Itali vocant. [Sit ergo beatae animae culcitra conscientiae suae puritas, sit capitale tranquillitas, sit opertorium eius securitas, vt in hoc strato dormiat delectabiliter. S. Bern. serm. 2. in festo omnium Sanctorum.] Dicitur etiam Capitulum. Vide Capitulum.

CAPITANEVS Vide Catipanus.

CAPITELLVM Vide Capitulum.

CAPITE nudato etiam in primitiua Ecclesia orabant Christiani. Vide Collecta.

CAPITERGIVM linteum, seu fascia, qua Episcopi caput ligatur, dum oleo sancto vngitur in eius Consecratione. Dauantria in Caeremonial. M. S.

CAPITIARIVS tributorum exactor; qui per hominum capita tributa exigit. [Constituas tibi alium Thesaurarium, et Capitiarium de bonis Clericis. Fulbertus Carnot. epist. 103. Vide Capitularium.

CAPITILAVIVM Sic Dominica palmarum dicebatur, quia in hac die lauabantur puerorum capita, qui praeparabantur pro sequenti paschae festo ad eos baptizandos. [Vulgus autem eum diem capitilauium nominat, quia tunc moris est lauandi capita infantium, qui vngendi sunt, ne obseruatione quadragesimae sordidata, ad vnctionem accedant. Isid. lib. 6. Etymol. cap. 18. et Raban. de Instit. Cleric. lib. 2. c. 35.] Quamuis Durandus Capitilauium diem ferio V. in Cena Dom appellet; qui etiam dicebatur Magnus dies Iouis. Viridis dies Iouis, nam in eo die reconciliabantur poenitentes. Seu Albus dies Iouis, quia tunc distribuebatur pauperibus panis albus, et vsque ad praesens in quibusdam Galliae locis eadem eleemosyna fieri solet, et vocant hanc diem Ieudi blanc. Dominica vero palmarum dicebatur etiam Petitum Pascha, siue Competentium, quia in hac Dominica baptizandi Symbolum fidei petebant. Vide Catechumenus; sed ne daretur idiotis occasio existimandi illam lotionem eandem esse, ac Baptismum, abrogata ideo fuit anno 813. in Concilio Moguntino. FR. In Ord. Rom. ex Albino Flacco legitur Capitilauantium, sed Latinius Capitilauium mauult legi. Vide in eius Animaduers. ad Ord. Rom. tit. Albinus Flaccus.

CAPITIVM Vide Cappa.

CAPITOLIVM et Capitulum; locus ad congressum Monachorum. [In celebribus locis eorum, vt in Templo, et Synagoga, et Capitolio non sit aliquis, qui inhabitet. Haymo in, psalm 64.] vbi in graeeo textu eodem modo legitur kapetw/lia tw=nmenaxw=n, id est, Capitolia monachorum. Pallad. de Monach. Aegypt. Solent Religiosi in hoc loco eorum culpas propalare, ac poenitentiam postulare; sic in vita S. Dominici legitur, Daemonem secum per conuentum circumambulantem Sancto ostendisse diabolica lucra in omnibus locis ex fratrum spirituali damno percepta; noluit tamen nequissimus spiritus ad Capitulum cum Patriarcha ingredi ex odio illius loci, quia, vt ipse fassus est, quidquid in aliis locis lucrari solebat, in eo loco perdere cogebatur.

CAPITVLARIVM liber, in quo tributa notata continebantur. [Gaifo vero Comes eiusdem temporis accepto capitulario, quod anteriores Scriptores fecisse commemorauimus, tributa coepit exigere. Greg. Turon. lib. 9. cap. 30] Et inferius: [Ostendens Capitularium, in quo tributa continebantur.] Inde Capitiarii Exactores dicebantur. Vide supra Capitiarius, et in Regist. S. Greg. Papae lib. 7. cap.8. Capitulare vocatur. FR. Capitularis dicitur liber, in quo statuta continentur: [Nec non, et qui de cetero seruari fecerint statuta edita, et consuetudines introductas contra Ecclesiae libertatem, nisi ea de capitularibus suis intra duos menses post huiusmodi publicationem sententiae fecerint amoueri. decretal. lib. 5. tit. 39. cap. 49.] Simile verbum habes ibidem. cap. 53. et penes Glossam in can. omnes. vndecima quaestione prima.

CAPITVLATA uasis genus. [Capitulatam, et lucernam argenteam. D. Aug. epist. 165.] Baronius tamen in Notis ad Martyrol. et in Annal. an. 58 n. 75. fuisse lucernarium, seu candelabrum multorum capitum censet. Vide Butto.

CAPITVLVM breuis Sacrae Scripturae lectio, quae post psalmos in omnibus horis canonicis recitari solet. Radulphus autem,et Gratianus Collationem vocant; sed Suarez lib. 4. de horis can. cap. 2. n. 19. Collectionem corrigit; ab Hugone vero Capitale, et ab aliis Capitellum dicitur: [Ad cuius tumulum B. maximus cum ad orationem venisset post effusas preces, dicto etiam Capitello ait: Benedic. inquit, mihi vit Dei. Greg. Turon. de Vit. Sanctor. cap. 4. Et ingressus in oratorium, me postposito, ipse capitellum vnum, atque alterum, et tertium dicit. Idem lib. 9. cap. 6.] Dicitur etiam a nonnullis Lectiuncula, ac in Regulis Benedictinis Lectio. Item Versus dicitur. Tandem in ritu ambrosiano Epistolella appellatur. Vide Epistolella. Auctor huius lectionis ad Tertiam, Sextam, et Nonam fuit D. Ambrosius, quod deinde Concil. Agathense decreuit post psalmos recitari. can. conuenit. de Consecrat. dist. 5. Non postulatur benedictio in eius principio, sicut fieri solet in aliis lectionibus, quia fere a Superiore dici consueuit. Amal. lib. 4. c. 3. Neque recitatur corum Auctor, quia conueniens Clerus ad horas, supponitur habuisse notitiam Auctoris. Hugo lib. 2. de offic. cap. 3. Propter eandem rationem in eius fine non dicitur Tu autem Domine etc. quibus verbis petitur venia de erroribus in legendo commissis, quia Hebdomadarius cum sit Sacerdos, supponitur errores non committere. Capitulum in Laudibus ad Tertiam, et ad Vesperas solet esse idem in festiuitatibus, quia in illis diebus solet populus reperiri,


page 121, image: s153

praesertim ad Tertiam post quam immediate canitur Missa. In Completorio dicitur capitulum post hymnum, quia hymnus cum sit victoriae symbolum, et Completorium status Electorum significet, in quo statu exhortationibus, non amplius opus est ad victoriam consequendam, dum ea consecuta iam sit. Hug. in Spec. cap. 3. In triduo hebdomadae maioris relinquitur capitulum. cum a Superiore, seu Hebdomadario dici deberet; sed quia is personam Christi repraesentat; qui in tempore eius passionis obmutint [reading uncertain:?] , sit ad eius imitationem Superior tacet. Amal. lib 4. cap. 21. Propter eandem rationem non dicitur capitulum ad horas tempore Paschali; quia supponitur esse adhuc nobiscum Christum conuersantem, et vbi maior est, minor, nempe, Minister cessare debet. Relinquitur etiam in Officio Defunctorum in memoriam Christi mortis. In pontificalibus Vesperis, et ad Tertiam cum debeat sollemniter Episcopus Missam celebrare, capitulum canitur a Subdiacono in loco, vbi canenda est Epistola. Caerem. Episc. lib. 3. cap. 1. Sed si Episcopus tantum assistit pluuiali, et mitra paratus; tunc capitulum ab aliquo Cantore, sicut fieri solet in, Cappella papali, canendum est. Caerem. lib. 2. cap. 2. Vide Responsorium.

CAPNICVM datium soluendum pro quolibet camino, seu habitatione, a voce graec ka/pnh, quae caminum significat.

CAPPA sacra vestis, qua Cantores indui solebant. [Cappa propria vestis est Cantorum. Gemin. lib. 5. cap. 127.] Quo ad eius significationes, et mysteria, sic Rupertus inquit: [Cappa quoque in maioribus festis superinduimus vt amplius in Deo gloriemur, aspicientes in, futuram resurrectionem, quando omnes electi, (quibus nunc post depositionem carnis in anima tantum remuneratis singulae stolae albae date sunt) binas accipient stolas, scilicet. requiem animarum, et resuscitatorum gloriosam immortalitatem corporum. Quae cappae bene ab anteriori parte patulae sunt, et omnino praeter solam necessariam fibulam inconsutae, quia profecto immutata iam, et immortalia corpora. nullis animam obcludent angustiis. corda non contegent, nec obsistent internae Trinitatis contemplationi. lib. 3. de diuin. off. cap. 24.] Dicitur etiam Pluuiale, quia a pluuia defendebat, et ideo ex posteriori parte capucium habet pendens; nam in processionibus solet etiam deferri. Non benedicitur, cum sit paramentum omnibus ecclesiasticis ordinibus commune, nec ad sacrificium Missae ordinatum sit. Nomine Cappae intelligitur etiam Cappa magna,seu longa cum capucio, pellibus, vel serico, secundum temporum exigentiam subsuto, qua vtuntur Cardinales, Episcopi, et in multis Cathedralibus etiam Canonici; Romae vero in Ecclesiis patriarchalibus Beneficiati quoque cappa magna vtuntur; sed differt a canonicale in colore pelliciae; nam Beneficiatorum est cinericei [reading uncertain:?] colonis, Canonicorum vero candidi armellini, Cappa haec ab habitus Monachalis forma desumpta fuit, quando hi Ecclesiam gubernarunt, et dicitur Cappae Choralis a Mattheo Parisio, Vide Forratus, Igitur cappa significat sacerdotalis dignitatis eminentiam. Ruper. in cap. 1. Apoc. Candae vero longitudo denotat, quod vsque ad diem extremum Iudicii sit dignitas sacerdotalis duraturae, defertur tamen, haec cauda sub brachio inuoluta, explicata, quia dignitas ecclesiastica manifestari non debet nisi vrgente necessitate, ad Dei honorem, et animarum salutem. Peliis quae in collo eiusdem, et circa pectus subsuta est; praelatum meminit peccatorem esse. D. Aug. contr. meda cium. cap. 10. seu vt Origeni placet, ob mortis memoriam. Pisis Canonici ex immemorabili priuilegio cappam rubeam in hiberno tempore, et eiusdem coloris mozettam supra rochettum in aestate deferunt, quod priuilegium a Pio IV. anno 1560. illis confirmatum fuit, eodemque priuilegio gaudent etiam viginti Mediolanensis Cathedralis Canonici in aliquibus sollemnitatibus appellati. Capuani Canonici in aliquibus sollemnitatibus etiam rubras cappas deferunt. Antiquitus tamen Canonicorum Cappa erat nigri coloris ad instar Religiosorum ex parte anteriori aperta, et vnita tantum inferius, eo modo, quo a Nicolao III. in aliquibus Constitutionibus M. S. Ecclesiae Vaticanae his verbis refertur: [A Vigilia, scilicet, omnium Sanctorum, vsque ad Sabbatum Sanctum superpelliceas lineas deferant, cappas nigras de sagia. simplices; vel, si voluerint, foederatas a cingula, vel circa ex parte interiori fixas inferius, et apertas.] FR. Secundum textum in Clement. de Stat. Monach. cap. Ne in agro. . cum vero, scribendum esset vnico P. et ibi Glossa rationem etymologiae a Capite deducens Capa scribendum asserit. Cappam nigri coloris deferebant Vaticanae Ecclesiae Canonici etiam tempore Innocentii III. vt apud Torrig de Crypt. Vatican.secundae impress. pag. 308. in eius Bulla pro eiusdem Basil. Canonicis: vbi sic: [Extra septa vero Canonicae sine cappa, vel toga nullus appareat.] Qui Torrigius pag. 310. ait, quod cappa erat similis illi Canonicorum Regularium Lateranensium, quae in multis codicibus antiquis Vaticani Archiuii depictae videntur. Vide Clocca. Ceterum cappa violacea cum pelle a Nicolao V. de anno 1454. Canonicis Vaticanae Basilicae, et Beneficiatis concessa fuerat. Torrig. ibidem pag. 384. Sed Beneficiati praeter differentiam pelliciae coloris, ferunt cappam vndequaque clausam, ac solum apertam, vt possint manus emittere, ad instar cappae Aduocatorum Consistoralium, et rochettum gerunt sine manicis:||: Eodemque modo erant Cardinalitiae cappae, vt ex antiquis picturis, et numismatibus apparet, in diebus autem


page 122, image: s154

maestitiae, praesertim a seria quarta maioris hebdomadae, vsque ad Sabbatum Sanctum Cardinales Cappis pelliceis cinericiis vtebantur. Dauantria in suo Caerem. M. S. FR. imo in, via, seu in conclaui ferebant pellem nigri coloris, Vide Radeuicum Frisingen, hic in dict. Croccia:||: Pontifex in diebus moestitiae fert cappam rubram ex saia armellino subsuta, et ex anteriori parte aperta, quae in caeremoniali Manium. Chlamys coccinea. Clamys rubea appellatur. In nocte vero natiuitatis interuenit ad matutinum cum cappa ex serico villoso, eodem modo, quo a Bonifacio IX. institutum fuerat. FR. Si Mantum idem est, ac Cappa, ex Radeuico Frisingen, cit. hic in dict. Croccia; constat Cardinales nigrum mantum tempore Alexandri III solitos fuisse deferre: ergo bene infertur, quod etiam Cardinale, vtebantur cappis nigris cum nigra pellicea:||: Extrauagantem, caeremoniam aliquarum Ecclesiarum refert. Durandus; vbi Sacerdos in Missa cantata post eleuationem hostiae, et calicis, per manus Clerici induebatur ordine inuerso cappa canonicali, cuius cauda ad collum applicabatur, et capucium ad pedes, et vt ipse ait: [Ad designandum, quod caput, id est, Iudaei exspectantes Messiam, id est, Christum, cum iam, venerit, transuersum est in caudam. in Rational. lib. 3. cap. 46. Igitur Canonicalis Cappa, vtriusque testamenti populum significat. Tandem aduertendum, quod Cappa penes Auctores Caputium, et Capitium dicitur. Vide, Mandyas.

CAPPELLA est parua Ecclesia, quae differt ab Oratorio, Vide Oratorium, hodie tamen pro Ecclesiae parte accipitur. [Antiqui enim nobiles Ecclesiolas in itinere de pellibus caprarum factas habebant. Gem. lib. 1. cap. 128.] Aliam etymologiam idem Auctor affert, nempe: [Capenum dicitur domus, ad quam pauperes ad postulandam eleemosynam confluunt. Inde diminutum cappella dicitur, in qua Christiani pauperes spiritu ad postulandam animae eleemosynam conueniunt. Ibid.] In Festo Sancti Titularis cappellae dicitur officium sub ritu in. Kalendario Rom. ordinato. Congreg. Rit. 28. Aprilis 1628. Celebratur tamen Missa cum. Gloria, et sine Credo, vt in Rubricis; sed si cappella erit titulus antiquus illius Ecclesiae, vel titulus alterius Ecclesiae iam destructae; tunc recitatur officium Titularis, ac si esset semiduplex; ita obseruari expertus sum a Canonicis Vaticanae Ecclesiae in die S. blasii, cuius Ecclesia iam diruta, eorum Basilicae vnita fuit, ibique ad huius Sancti memoriam fuit postea Altare erectum. Synonima. Vide Confessio. Oraculum. Oratorium. Sacellum.

CAPPELLAE PAPALIS CAEREMONIAE. Vide Papales caeremoniae. Quando cooperiuntur ibi imagines. Vide Icona.

CAPPELLANVS cuius etymon, non a cappella; sed a cappa Sancti Martini deductum fuit [Dicti sunt primitus Cappellani a cappa Sancti Martini, quam Reges Francorum ob adiutorium victoriae in proeliis, solebant secum habere, quam ferentes, et custodientes cum ceteris Sanctorum Reliquiis, Clerici Cappellani coeperunt vocari. Valaf. de reb. Eccl. cap. 31. Huius cappa Francorum Regibus ad bella. euntibus pro signo anteferebatur, et per eam. hostibus victis, victoria potiebantur. Vnde et Custodes illius cappae, vsque hodie Cappellani appellantur. Honor. in serm. S. Martini.] Hoc tamen nomen in praesenti ad quemlibet Sacerdotem extenditur, qui habet annexam obligationem celebrandi Missas. Qui tamen hodie hoc facere tenentur, at si ex negligentia omittant, mortaliter peccant; non vero qui causa infirmitatis, friuolae deuotionis, seu quid similis. can. significatum. de praebendis. Nec in tali casu per alium Sacerdotem, eius omissionem satisfacere tenentur, nisi tamen expresse in fundatione sit haec clausula Per se, vel per alium apposita. Alii tamen communiter hoc non obstante posse semel in hebdomada a celebratione vacare affirmant, in quo tamen die non potest pro aliis celebrare. Quamuis posse quater in anno talem Sacerdotem pro se, vel pro aliis id facere indulgeant nonnulli; nam hoc non videtur contra aequam Testatoris mentem. Ant. Nald. verb. Missa. cap. 11. Cappellanus Monialium, quae Breuiario Romano non vtuntur, potest celebrare Missam illius Sancti, de quo illae festum agunt; sed vti debet Missali Rom. Sac. Rit. Congreg. 20. Nouembr. 1628. Cappellanus sub ritu duplici nequit festum. eius tituli celebrare; sed iuxta Calendarii praescriptionem. Gauant. in Rub. Breu. sect. 3. c. 12. Cappellanus cum intentione in applicatione Sacrificii. Vide Beneficium.

CAPPELLANI PAPAE. Vide Rota.

CAPPELLARIS res ad cappellam pertinens, ita Radulphus, Clericos Cappellares vocat Cantores Papalis Cappellae, et Cappellare Officium habere dixit, qui munere canendi in Papali Cappella fungitur Vide Crobylus. Cubicularius.

CAPRED FR. In legib. Longobard. delictum significat. 1. si quis feram, de his, qui sine volunt.

CAPPELLO Vide Capello.

CAPRA SYLVESTRIS. Vide Dorcas.

CAPRARIVS FR. sic mendose habetur in Cic. contra Verr, sed Cappa arrius legendum Hermolaus Barbarus docet.

CAPSACES ex graeco vocabulo *kaeia/khs2, liquidorum vas. [Haec dicit Dominus: Fidelia fanis non deficiet, et capsaces olei non minuetur. S. Cyprian. de Eleem. lib. a. epist.] Siculi autem mensuram olei Caphisum vocant.

CAPSARIVS Custos vestimentorum in Balneo.

CAPSVM [Fenestras in altario triginta duas, in


page 123, image: s155

capso viginti columnas, Greg. Turon. lib. 2. hist. cap. 14.] latitudinem Ecclesiae intelligit Lacerda in Aduersar. Sac. cap. 31. num 4. Sed proprie vas, et Ecclesiae capacitatem denotat.

CAPTIOSE FR. id est, caute. Glossa in cap. Abraham. 22. quaest. 2.

CAPTIOSVS FR. ambiguus. [Lex non debet esse obscura, vel captiosa. 5. decretal. tit. 40. cap. 25.] Idem habetur dist. 4. can. erit autem.

CAPTIVVS Vide Prisio.

CAPVCCINVS mozetta in M. SS. Brocardi Diar. ac Paris. de Grassis, apud quem Capuccius, et Capuccius Spatularius legitur, quae M. SS. in Biblioth. Em: Dom: mei Card. Brancacii conseruantur.

CAPVLO ex integro panno vestes primo resecare significat, quod Itali Scapezzare dicunt. 1 Feminae opera testilia non faciant in die dominico, nec capulent vestitus. Bruchar. lib. 3. cap. 28.] Vide Aristaton. Aliquando mutilare significat. [Nasus ei capuletur. in leg. Longobar.] ex verbo gallico Couper, quod dimembrare sonat. [Delatori, aut lingua capuletur, aut conuincto caput amputetur. Hincmar. Rhemensis.

CAPVLVM Receptaculum, quo vocabulo vsus est Tertullianus, ad denotandum corpus esse animae receptaculum, inquiens: [Deus vero animae suae vmbram, spiritus sui auram, oris sui operam vilissimo alicui commiserit capulo. de resurrect. carnis. cap. 7.] Idem Auctor cap. 32. loquens de Iona in ventre coeti, ait: [Et vtique triduo coquendo carni viscera coeti suf fecissent, quam capulum, quam sepulcrum.

CAPVT SOLIDVM: Vide Heribannus.

CAPVTIOR tegor caputio. [Verum tamen hunc ordinis rigorem, quasi iureiurando professionis sancitum quaedam vitia latenter emolliunt, maxime si vitium curiositatis ebulliat, quae, quod deterius est, sola esse non potest. Erubescibilis est viro manifesta curiositas, quo circa caputiari se appetit, ne vilescat. Blesen. serm. 50. ad Monach.] Religioso quidem optima admonitio est finem scire, per quem ferat capucium, ad fugiendam, nempe curiositatem oculorum, tam animae damnosam.

CAPVTIVM Vide Birrus. Cappa.

CARABVS nauicula. [Ecce ego ascendo in carabum. Io: Mosch. in Prat. spirit. cap. 76.] Quod cymbae genus sic ab Isidoro lib. 18. cap. 1. describitur. [Carabus parua scapha ex vi mine facta, quae contexta crudo corio genus nauigii praebet.] Hodie tamen Arabes careb. genus longi nauigii vocant; fortasse a vocabulo Cabro arabice, et *kara/bion graece, id est, paruus cancer. In S. Greg. dial. lib. 4. cap. 57. Significat nauigii cymbam remos habentem, inquiens: [Post nauem carabum regebat ruptoque fime cum eodem carabo, quem regebat, inter vndarum cumulos repente disparuit.

CARACALLA graece *karaka/llion, vestis talaris, Romae ab Antonino Imperatore introducta, qui ideo Caracalla cognominatus fuit, Eucher, de veste, sic eam describit: [Est velut in caracallae modum; sed sine cuculli,] quam in primitiuo Ecclesiae statu Clerici coeperunt in signum, decoris vti. [Se Caracalla, qua vestiebatur, indutus militibus exhibuit. Beda lib. 1. cap. 7. Hist. Angl.] vbi de martyrio Albani loquitur, De eadem veste D. Hier. cum de habitu sacerdotali loqueretur, ait: [Efficitur palliolum. mirae pulchritudinis praestringens fulgore oculos in modum caracallarum, sed absque cucullis.

CARAGVS Incantator. D. Aug. serm. 241. de temp. a D. Bonifacio, epist. 132. sic citatus, [Et Sanctus Augustinus dixit, nam qui praedictis malis, id est, caragis, et diuinis, et auspicibus, vel phylacteriis, et aliis quibuslibet auguriis crediderit, etsi ieiunet, etsi oret, etsi iugiter ad Ecclesiam currat, etsi largas eleemosynas faciat, etsi corpusculum suum in omnia afflictione cruciauerit, nihil ei proderit, quando sacrilegia illa non dereliquerit.] Quod vocabulum a graeca dictione *ko/ragos2 deriuatur, quae strepitum, et stridorem Sagarum significat, fortasse, quia verba strepitantia, atque tetra in earum superstitionibus proferre solent: Latinus Latinius in eius Correct. ad D. Aug. existimat non esse talis Auctoris hunc sermonem, et pro malis, legit magiis. Eadem dictio in constitutionibus Leonis Imp.; sed cum accentu in fine reperitur sic, *karage/s2, et exteriores munitiones pro militari defensione erectas significat, vbi sic habetur: [Caragus dicitur curruum, et aliorum machinamentorum confinium, et affinitas ad tutionem exercitus comparata,] inde dictum fuit Garroccium, quod vide suo loco. FR. In Conciliis Arelaten. cap. 5. et Narbonen. cap. 14. Caragius legitur ex. supplemento eruditissimi Antonii Augustini ad significandum praestigiatorem, quod vocabulum inter Gallos, et Hispanos adhuc durat, atque Africanum nomen a D. Augustino visitatum in Hispaniam, et ex hac in Galliam translatum existimat Philesacus. Vossius tamen opinatur ex charactere corrupte deriuari; nam magi characteres superstitiosos formare solebant.

CARAVNOBVLVS Vide Ceraunobola.

CARAXO scribo. [Nec non terrificos palmae coelestis articulos, flexis litteratum apicibus, in quadrata parietis pagina caraxatis. Aldhel. cap. 10. de Virgin.] vbi de characteribus in muro contra Regem Balthasarem miraculose scriptis loquitur. [Ecclesiasticae historiae libet. a Ruffino caraxatus. Idem cap. 16.] Quare perperam aliqui in epist. 40. lib. 5. D. Greg. Papae excarpsatum pro Caraxatum legunt; sic etiam in Sacramentario eiusdem habetur: [Sicut in illo superiori ordine exarpsatum est.]


page 124, image: s156

legendum Caraxatum est. Aliquando delere scripturam, seu cancellare significat, quia solebat cassatio hac, X. figura fieri. Vide Cancello, et a Caraxare, italice Cassare dicitur: [Quia notitia eiusdem donationis non esset de polyptychis charaxata. Idem D Greg. in Regist. lib. 7. cap. 40.] Deberet post primam litteram aspirationem poni propter verbi graeci etymologiam. Item Caraxatura ipsam Scripturam significat. [Et vt pagina huius testamenti in disceptationem venite non possit, si quae litterae, caraxaturae, adiectiones, super dictio nesue factae, nos eas fecimus; et facere iussimus. Marculf, Monach. lib. 12. formular. c. 17.] In eodem sensu vsus est Flodoardus. lib. 1. cap. 18. fortasse a verbo graeco xara/ttw, quod scribere, et arare significat, ac apud Latinos exarare pro scribere etiam vsurpatur.

CARBONARIVS ludus gladiatorius, qui Neapoli erat in vsu, et a Ioanne XXII. de anno 1327. sub poena excommunicationis prohibitus fuit, vt ipsemet Geroldo Capuano Archiepiscopo scribit.

CARBVNCVLVS tumor, vide Anthrax. Chodochod.

CARCER Vide Decania. Immuratio. Ergastulum.

CARCINOMA cancer, morbus vlcerosus, et incurabilis. [His igitur, et similibus rationibus sanare poterimus ista carcinomata contraria inter se, nimirum, desperationem, et praesumptionem. Inuita. S. Syncleticae.

CARDIACVS color pallidus ex stomachi debilitate causatus. kardi/a enim cor, et stomachum apud Graecos significat, et apud Arabes Calb. dicitur cor, et etiam stomachus. Igitur de S. Gregorio Ioannes Diaconus in eius vita ait: [Colore aquilino, et liuido, nondum, sicut, et postea contigit, cardiaco.

CARDINALIS Ecclesiastica dignitas. [Sicut cardine totum regitur ostium; ita Petro, et successoribus eius totius Ecclesiae deponitur emolumentum. Vnde Clerici eius Cardinales dicuntur, cardini vtique illi, quo cetera mouentur, vicinius adhaerentes. Leo IX. in epist. ad Constantinopolit. Imperatorem. cap. 32.] vide Gloss. in cap. ministerium. de off. Archipresb. Alii. tamen existimant, quod vox Cardinalis significet principalem, in quo sensu appellantur quatuor principales virtutes cardinales, et cardinales etiam dicuntur quatuor principales venti, seu mundi plagae. De hoc nomine Cardinalis, prima mentio apud Stephanum. 1. inuenitur, qui regnauit de anno 257. FR. In legibus vocantur etiam Patritii. Vide Gloss. in Extrau. cap. vnic. de Schismat. Item Cardinalis idem est, ac Episcopus. Vide Incardino.:||: Innocent. IV. in Concil. Lugdun. eis pileum. rubrum anno 1243. concesserat. Vide Galerus. FR. Bonifatius VIII. vestes eis purpureas dedit an. 1249. ad imitationem Consulum Romanorum, quibus in consulatus anno tantum vti permissum erat; inde Ennodius Ticinensis Episc. in suo Apologet. haec scripserat: [Poene iam terreni magnificentia triumphi diuinum, mereatur affectum, et hoc ad christi gratiam proficit, quod mundo studetis esse venerabiles, mentior; nisi egena agmina consulatus vestri in subsidio miseriarum praestolentur aduentum; etenim purpura vestra, qua anni vocabulum. nobilitatis, subripientem miseris vestimentorum largitate pellit algorem.] Itaque si Cardinales ex eorum vitalitia purpura decorantur, bene agruitur, quod Consules perpetui sint. Gregor. XIV. anno 1591. pileum rubrum, etiam Cardinalibus regularibus indulsit. Mandosius tamen in Gloss. facult. Regen. . Considerantes. verb. Cardinales. vers. Paulus deinde, ac alii a Ratta de Cardinal. dignit. et off. cap. 3. ad fin. relati, Paulum II. habitum purpurae, mozettam, mitram sericam albam, biretum rubrum, et clauam argenteam ante se Cardinales deferre, referunt concessisse. Cardinalibus Columnensibus hanc dignitate, quam Bonifacius VIII. derogauerat, Benedictus XI. restituit, cum conditione, vt per aliquod spatium temporis rubrum pileum non ferrent. Blond. dec. 2. lib. 9. Card, S. R. E. in Consistorio tempore Pauli II non tegebantur bireto, sed galero, eodemque prorsus modo, quo nunc in equitatu sollemni vtuntur, vt ex plumbeo numismate in bulla eiusdem Pontificis, qua de anno 1467. bona cuiusdam Monasterii Capitulo Cathedralis Viterbien. vniuerat, quae seruatur in Archiuio eiusdem Cathedralis; vt in subiecta figura.

[gap: illustration]

page 125, image: s157

Idem etiam apparet in alio numismate metallico eiusdem Pontificis, in quo ex vna parte Iudicium vniuersale; ex altera Consistorium publicum coelatum est, quod apud bo: me: Dom. meum Card. Brancacium conseruatur, eniue figurae Consistorii partem hic adicimus cum eadem magnitudinis mensura.

[gap: illustration]

Item alia similis figura in frontispicio antiqui Pontificalis in eadem Cathedrali conseruatur. Etiam in Conciliis Cardinales eodem modo pileati interueniebant, vt in fig. posita in dict. Calyptra. De propriis Cardinalium vestimentis. Vide Cohellium. cap. 11. . sed videamus.:||: Idem Paulus II. mitram ex serico albo vulgo Damasco eisdem purpuratis concessit, nam bombacinam antea ferebant, vt ex Vespasiano Florentino in vita Cardinalis Iulii Caesarini colligitur, vbi sic ait. [I Cardinali colle mi trie di Bambagino bianco.] Cardinalium numerus excedere non debet septuaginta ex Bulla Sixti V. ad imitationem septuaginta Sapientum, quos iuxta praeceptum Dei ad populum suum gubernandum Moyses elegerat, quod ideo in decreto Ioannis VIII. bis in hebdomada ad quandam Ecclesiam Cardinales congregari sancitur, vt informationes de Clericorum vita susciperent, et laicorum Ecclesiastici sta tus causas terminarent, adinstar septuaginta Senatores mosaicae legis. Hodie tamen pluries in hebdomada a diuersis purpuratis Congregationes habentur pro diuersis negotiis, nedum ad dominium Ecclesiae temporale spectantibus; sed etiam pro recursu totius Christiani Orbis, Basiliense Concilium sess. 22. numerum Cardinalium vsque ad viginti quatuor praescripserat, qui aetatem triginta saltem annorum, gradumque Iurisprudentiae, vel Sac. Theologiae habere deberent, inter quos tertiam partem Theologorum ad minus esse, in eius astertis decretis constituerat. Sacrum hoc Collegium ex tribus Ordinibus Episcoporum, nempe, Presbyterorum, et Diaconorum constat. Septem prius erat Episcopi Cardinales, nempe, Hostiensis, qui habet vsum pallis, de quo vide in dict. Pallium. Portuensis, Praenestinus, Albanensis, Tusculanus, Sabinus, et Sanctae Ruffinae, et Secundae, seu Siluae Candidae etiam dictus, qui tamen Episcopatus hodie est suppressus. Hi enim septem Episcopi, septem angelicos Spiritus repraesentabant, qui in conspectu Dei assistunt, seu septem aurea candelabra, in quorum medio filii hominis Maiestas residet, vt in Apocalypsi narratur; eodemque modo septem illi Episcopi summo Christi Vicario in grauioribus Ecclesiae negotiis continuo tenebantur assistere, et ipsi erant, (ut Petrus Damianus in epist. ad Cadolum Antipapam ait) septem oculi super petram, hoc est, Ecclesiam Romanam, vt Zacharias Proph. inquit: [Super lapidem vnum septem oculi sunt. cap. 3.] quem septenarium numerum ob continentiam in se variorum mysteriorum Pontifex restituere deberet: substituendo, scilicet, alium Episcopum loco Siluae Candidae, qui a Calisto II. anno 1120. Portuensi Episcopatui vnitus fuit, et hodie in pagum locus hic redactus est sub proprietate Hospitalis Sancti Spiritus in Saxia: Ioan. nes XIX. et Victor. II. multa priuilegia, atque


page 126, image: s158

amplas iurisdictiones in vaticana Basilica, et per totam Leoninan Ciuitatem Episcopo Sanctae Ruffinae concesserant; imo Pontifex in secunda Paschae die post eius sollemnem celebrationem in eadem Basilica, chirothecas, cum quibus celebrauerat, eidem Episcopo donabat, et ad eundem Episcopum spectabat sustinere stapiam, quando Pontifex equitabat. Inter hunc Episcopum, et Portuensem super iurisdictione Lycaoniae insulae contentio orta fuit, quam deinde Leo IX. in Synodo Lateranense ad fauorem Portuensis terminauerat, Similis contentio in Consistorio sub Clemente V. inter Hostiensem, et Sabinensem Episcopos agitat fuit, ad quem, nempe, illorum in absentia Summi Pontificis Imperatorem coro nare spectaret; quando, scilicet, Henricus Romanorum Rex Romae coronari debuerat, et in fauorem Arnoldi Pelagruae Sabinensis Episcopi, decretatum fuit. Odoricus Paynal. in Annal. Eccles. ad an. 1311. num. 6. Hi ergo Episcopi cum sint Romae proximiores, Ecclesiae Romanae vniti, et Pontifici assistentes, ideo appellantur Cardinales, de quibus antiquior mentio in Concilio exstat a Stephano IV. celebrato, vbi Anastasius Biblioth. eorum functiones resert his verbis: [Vt omni dominico die a septem Episcopis Cardinalibus hedomadariis, qui in Ecclesia Saluatoris obseruant, Missarum sollemnia super Altare B. Petri celebrentur,] Vicissim ergo in dominicis per annum ad S. Petrum, in gyrum autem, per hebdomadae dies praedicti VII. Episcopi Cardinales in Lateranensi Eccl. Sacrum conficiebant; et ideo appellabantur Episcopi Lateranense, Collaterales, et Hebdomadarii. Baron. an. 157. num. 19. Itaque in hac Ecclesia die dominico celebrabat Hostiensis, die Iunae Episc. Siluae Candidae, Martis Portuensis, Mercurii Sabinen. sis, Iouis Praenestinus, Veneris Tusculanus, Sabbati Albanensis, FR. Imo hi septem Episcopi Cardinales vocabantur Episcopi Romani, vt in Chron. Casinen, lib. 3. cap. 30. vbi de Consecratione illius Ecclesiae ab Alexandro Pontifice facta, ita habetur: [Quo libentius annuente, Hildelbrandum quoque, Archidiaconum eius, ceterosque Cardinales, ac Romanos Episcopos, deque Vrbani Clericis, ac Nobilibus plurimos affectu familiarissimo conuocauit.] Quod autem Episcopi Cardinales, tamquam Pontificis Collaterales, Romae residerent, constat ex diplomate Honorii anno 1219. his verbis: [Hinc est, vt Venerabilis Frater, quod cum Episcopus Tusculanus Episcopatus habitaculum in Vrbe non habuerit hactenus opportunum. His volentes tam tuis, quam successorum tuorum incommoditatibus, quae ex hoc prouenire poterunt, obuiare: Ecclesiam S. Mariae de Monasterio, de consilio Fratrum nostrorum, episcopatui tuo iure concedimus etc. Datum Viterbii 13. Kal. Decembris. Ex Vghel. tom. 1 Ital. Sac. Prouinc. 1.] Cardinales Presbyteri a Dionysio Papa instituti, Vide Dioecesis. . Quo veto, A quinti saeculi tempore, Simplicii, nempe, Papae per hebdomadam administrabant Baptismi Sacramentum, et audiebant poenitentium confessiones in Ecclesiis deputatis: [Simplicius, qui constituit, vt per hebdomadas Presbyteri Cardinales manerent propter poenitentes, et Baptismum ad S. Petrum, ad S. Paulum, ad S. Mariam Maiorem, et ad Sanctum laurentium. In M. S. Petri Mallii apud Torrigium de Cryp. Vatican. impress. 2. pag. 446.] Cardinales omnes dicuntur Episcopi. Gloss. in in can. relatio. 21. quaest. 2. Sed errat quidem Glossa; nam ibi in corpore Gregorius Papa Episcopo Terracinensi Fundanam Ecclesiam concedit; licet ibi, et in can.seq. Tarraconensem pro Terracinense ex librariorum incuria scribatur; quia Tarraconensi Episcopo in Hispania non poterat simul Fundanam Ecclesiam in Italiae Campania concedere Pontifex, dum vtramque ille administrare nequisset. Facilius ergo credendum erit Terracinensi Episcopo vtramque Ecclesiam concessisse Papam ob ambarum Ecclesiarum vicinitatem. Hi ergo Episcopi Romae conuicini saepe Cardinales constituebantur, quibus tamen non dabatur titulus Cardinalis, Vide Titulus.:||: Cardinales Presbyteri in festis sollemnioribus concelebrare solebant cum Pontifice, a quo accipiebant Eucharistiam, vt imitarentur christum in vltima caena cum Sanctis Apostolis celebrantem. Amalar. lib. 1. de Off. Missae, et Innocen III. lib. 4 de Sacrif. Missae cap. 21. qui casulis, et Cardinales Episcopi pluuialibus, induebantur; hi enim assistebant tantum, et non celebrabant. FR. Tempore Alexandri III. Episcopi Cardinales admissi sunt ad electionem Pontificis: nam antea non eligebant, sed tantum habebant facultatem acceptandi, vel reiciendi electum. Baron. An. 1130 num. 9. De Episcopis Cardinalibus antiquior mentio reperitur de anno 769. Baron. ibidem. num. 12. atque primus EPiscopus in numero Presbyterorum cooptatus fuit Conradus Archiep. Muguntinus Cohelius cap. 5. . vlt. in Notitia Cardinal. Antiquum Card. Episc. munus in oblationibus. Vide Oblatio. De antiquis Cardinalium Ecclesiarum titulis. Vide in dict. Dioecesis. et in dict. Titulus, in quibus tamen Titulis presbyteri Cardinales habent iurisdictionem Episcopalem. Baron. An 1148. num. 39.:||: Imo tales purpurati Presbyteri in aliquibus rebus Episcopis totius Ecclesiae Praeferuntur. Idem Baron. An. 431. num. 83. et seqq. et praecipue quia sunt principalia membra Ecclesiae capiti eius vnita; propterea Cardinalis infirmus nequit sanguinem emittere ex vena absque licentia Papae, si commode impetrari posset. Perez in Pentateuch. fid. tract. 3. cap. 8. num. 81.


page 127, image: s159

et ratio a Diana affertur Par. 5. tract. 2. resolut. 33. Quia Cardinales cum Papa incorporantur, et in Concil. Ephesino inter tres Papae Legatos praecedebat semper Presbyter Cardinalis, reliquis duobus Legatis Episcopis non Cardinalibus, qui Presbyter Cardinalis ante omnes se subscripserat. FR. et quamuis Philesacus contrarium afferat ex verbis D. Bernardi in Epist. 188. vbi habetur. [Dominis Patribus Reuerendis Episcopis, et Cardinalibus, qui sunt de Curia] non tamen ex hoc satis probat; nam D. Bernardum Episcopis, qui Cardinales erant, scripsisse dicimus, scilicet, illis septem Episcopis Pontifici continuo assistentibus, vt supra diximus, et ideo sub iunxerat Qui sunt de curia, et non dixerat, qui sunt In Curia, sed De Curia, atque eundem ritum in Ecclesia graeca obseruari legimus, eius enim Cardinales, qui Exocata-coeli dicebantur, reliquos praecedebant. Vide Exotata-coeli:||: Quod etiam ex vitis Pontificum clare constat; nam quando fit mentio de ordinationibus ab eis habitis mense Decembris, secundum consuetudinem illorum temporum, semper primo loco dicitur: [Creauit presbyteros tot, et Diaconos tot] qui erant Cardinales, deinde ponuntur ordinati Episcopi per diuersa loca, Quando igitur Canones docent Cardinalitio gradui Episcopatum esse maiorem; loquuntur de ordine, non autem de dignitate, sicut Archidiaconus, quamuis non sit Sacerdos, re spectu ordinis est Sacerdoti inferior; sed quo ad dignitatem praecedit Sacerdotes etiam canonicos ex declaratione Eugenii IV. in quadam Epistola ad Henricum Cantuariensem Archidiaconum, vbi sic inquit. [Nec causatur quispiam, quod ordo Episcopalis prosbytero maior fit; quoniam in huiusmodi praelationibus officium. ac dignitas, sine iurisdictio praeponderat ordini, quem ad modum iure cautum est, vt Archidiaconus non Presbyter suae iurisdictionis obtentu Archipresbytero praeferatur.] FR. Vide AA. apud Cohelium lib. 5. cap. 7. . Interim, et cap. 8. . Est autem. . Verum quia. . Quaenam vero. . Sequuntur. . Tandem. . Ex quibus, et cap. 16. priuil 9. Multoties sub vnico titulo reperiebantur plures Cardinales. Idem Baron. ann. 559. num. 3. et tenentur residere in eorum titularibus Ecclesiis; ideo Austasius tituli Sancti Marcelli Cardinalis, quia per quinquennium suam Ecclesiam reliquerat, in Concil. Rom. sub Leone IV. excommunicatus, ac titulo priuatus fuerat. Idem Baron. an. 852. num. 9.:||: Presbyteri Cardinales ante Concilium Tridentinum meorum Titularibus Ecclesiis conferebant primam tonsuram, et minores ordines, quae facultas ab eodem Concilio reuocata fuit; quamuis aliqui Auctores doceant hanc reuocatio nem non intelligi, quo ad eorum familiares. Azor.tom. 2. lib. 4. cap. 3. quaest. 16. Diana par 5. co. 2. resol. 5. imo barbosa de potest. Episc. par. 20 alleg. 2. n. 19. hanc doctrinam Rotae decisione 3. Decembris 1582. confirmat. FR. Amplia. quod seruientes in Ecclesia Titulari censeantur familiares Cardinalis titulati, et sicut Abbates habent facultates conferendi suis subditis minores ordines multo magis, et a fortiori non censetur ablata facultas Cardinalium conferendi eosdem ordines eorum subditis in Ecclesia proprii Tituli ministrantibus:||: Diacones vero Cardinales antiquitus erant septem Baron. an. 112. num. 9. an. 324. num. 128. ad imitationem septem Diaconum, qui suerant ab Apostolis electi. Nunc autem iuxta Vrbis regiones quatuordecim sunt, qui reuera nullum Ecclesiarum titulum habent; sed solum praefecturam in Ecclesiis Diaconalibus, ita appellatis, quia in eis distribuebantur eleemosynae pauperibus illius regionis. [Diaconi non intitulantur a suis cappellis, Petr. Episc. Vrben.] Hinc corrigendus est Notariorum abusus, qui Diaconibus Cardinalibus tribuunt Ecclesiarum titulos; nam Titulus, et Parochia idem significant, et Diaconorum Ecclesiae Diaconie appellantur: sic etiam recenter Cameralis Typographus errauit in frontispicio officii S. Raymundi Nonnati, vbi inscripsit S.R.E. Cardinalis diaconi Tituli S. Eustachii, quia, praeterquam quod Sanctus hic creatus Cardinalis Roman numquam accesserat, et consequenter Ecclesiae titulum obtinere non potuerat absens: Ecclesia insuper Sancti Eustachii non est titulus, sed Diaconia. FR. Diaconus Cardinalis, ex antiquo stylo, sic verbi gratia, se subscribere debet. [N. miseratione diuina S. Mariae in Dominica Diaconus S.R.E Cardinalis.] Quae In Dominica a Graecis Cyriaca dicitur ab illius Ecclesiae fundatrice nomine sumpto, et vocantur etiam S.M. in Nauicula. [A.S. Georgii Diaconus Cardinalis. de in integrum restitut. cap. 2. G.S. Angeli Diaconus. Cardinalis. Ibid. cap. 5. coram dilectis filiis nostris. R. tituli S.Anastasiae Presbytero, et p. S. Luciae Diacono Cardinalibus. in Decretal. de exceptionibus cap. 6.] Vbi manifeste videtur differentia inter presbyterum, et Diaconum Cardinales; nam de primo dicitur Titulo etc. non vero de secundo. Sed obicitur ex Concilio Lateranensi sub Alex. III. celebrato; vbi cautum fuerat, quod nec Diaconus, nec Presbyter sine titulo ordinetur, vt habetur in decretali de praebendis, et dignit. cap. 4. et ibidem cap. 2. ibi ex canone apostolio: ergo Diaconus Cardinalis titulum habere licet. Ad quod respondetur, ibi non loqui de titulo Cardinalatus; sed de titulo, quo quis ad Sacros Ordines sit promouendus: ita tamen, vt si Ecclesiam, vel beneficium non obtineat, posset sub titulo patrimonii ad sacros ordines promoueri, vt in cap. 23. de praebendis, et dignit. et ibi Gloss. Ecclesia autem Diaconibus Cardinalibus assignata, Diaconia appellatur, id est


page 128, image: s160

administratio, vbi munus suum administrare debet, de quo satis dictum est supra; Et Diacono Papa non intendit rectoriam, vel dignitatem, sed tantum simplex beneficium proudere de praebendis ibidem cap. 30. Quae vero disterentia sit inter titulum, et Diaconiam, Vide in dict Titulus 1. Vsus tamen obtinuit Cardinales diaconos cum titulo earum Ecclesiarum subscribi, vt videre est in Bullar. Casinen. to. 2. constit. 950. 152. 157. 168. 170. 179. 182. 183. 185. 186. 190. 198. 202. et passim ibidem. Itaque Cardinales Episcopi, et Diaconi carent titulis Ecclesiarum, nam solis Presbyteris Cardinalibus conceduntur, ita Cohelius cap. 6. de Cardinalat. Notitia, et Gregorius Magnus. [Diaconum sedis nostrae] absque alio titulo Diaconum Cardinalem appellabat. Vide in dict. Bibliothecarius, atque apud eundem Cohelim cap. 7. inuenies diaconorum subscriptiones absque Ecclesiarum titulis. Ordo Rom. [Patrem Diaconiae] appellat Cardinalem Diaconum. Ad Diacones Cardinales mantum papalem electo Pontifici spectat imponere. Baron an. 1159. num. 29. de quibus Diaconis aliqua diximus in dict Apocrisarius; et in dict. Archidiaconus. Item duobus Cardinalibus Diaconis spectat Imperatorem associare. Vide Lectio. Cardinalis Diaconus debet auferre, et imponere stolam Pontifiei. Vide Stola. Ceterum nomen Cardinalis commune erat Episcopis, Presbyteris, et Diaconis, cuiusque Ecclesiae vt ex epistolis S. Gregorii colligitur, et Ioannes VIII. Photium Neophytum a Nicolao eius praedecessore depostum, cum in Sede Patriarchali Constantiopolitana restituisset; sic tribus Augg. Basilio, Leoni, et Alexandro scripserat: [Vt post mortem Photii fratris nostri, nullus ex dignitate ad pontificalem honorem ascendat: sed ex Presbyteris Cardinalibus, aut ex aliis Sacerdotibus, qui sub Ecclesia Constantinopolitana consistunt]:||: Canonici Compostellani etiam Cardinales intitulantur. Baron. an. 1104. num. 18. Sic. etiam Salerni tani, et Neapolitani Canonici, atque nonnulli ex metropolitana Ecclesia Medilanensi; Item Salisburgensis Archiepiscopus, qui fert rubrum galerum super eius insignia, et Cardinalis natus appellatur. FR. necnon Aquileiae Patriarcha purpureis vestibus, ac bireto; non autem galero tegitur, et in tempore, quo indui debet violaceis vestibus, fert tunc etiam biretum eiusdem coloris:||: Hoc igitur Cardinalis nomine antea diuersis Ecclesiis commune, remanet solum hodie Clero Romano peculiare; nam vt scribit Petrus Episcopus: [Multitudo Presbyterorum, et Diaconorum forensium ad Vrbem concurrentium causam dedit, vt vrbani Presbyteri, et Diaconi ab eis distinguerentur nomine Cardinalis.] FR. Atque Pontificem Pium V. anno 1568. 13. Kal. Martii praedictatum Ecclesiarum priuilegia (si quae sunt) suo diplomate abrogasse testatur citatus Cohelius cap 2. Et ideo. De S.R. E. Cardinalium priuilegiis multa idem Cohelius congessit c. 16.:||: Auctoritatem in cap. final. de poenit. et remiss. Cardinalibus concessam eligendi, scilicet, prose, ac eius familia Confessarium non fuisse a Trident. Concil. derogatam censet Azot. tom 2 lib. 1. c. 3. quaest 16. insuper in itinere potest celebrare. seu celebrari facere in portatili Altare ante auroram, et post meridiem. Sot. in 4. dist. 13. quaest. 1. art. 2. Item CArdinalem Religiosum posse esse patrinum in Baptismo, quam vis hoc Monachis sit prohibitum, docet Barbosa; non potest tamen Cardinalis sine speciali derogatione Pontificis ferre signa cardinalitia, frui redditibus ecclesiasticis, et ad functio nes interuenire ante susceptum Sacerdotium nam expresse hoc cautum est ab Vrbano Iu. lib. 1. Epist. 37. Nec super insignia gentilitia coronam, seu aliud saeculare signum ferre possunt Cardin ales, sed sint ipsi [Solo pileo de pretioso Christi sanguine rubente insigniti, ac decorati. Constit. Innocentii X. quae incipit Militanti Ecclesiae sub anno primo eius Pontificatus;] quam obseruationem in Cardinales pro moti iurare tenentur. Item titulum Eminentiae eis, vna cum Imperii Electoribus Ecclesiasticis, at Magno Magistro Melitensi Vrbanus VIII. concessit, qui titulus antiquitus Vrbis, Praefecto, et Proconsulibus Prouinciarum a Gregorio Magno tribuebatur, vt ex eius Registro liquet; vnde merito Cardinales praefatos eleganter Ioannes Sirinus Principes pileatos, et Hincmarus Cardinarios, id est, in cardine eminentes. epist. 7. cap. 22. appellant. FR. Idem titulus etiam Episcopis dabatur. [Per hunc gerulum visitantes Eminentiam vestram. in epist. Radulphi Episc. Roffensis ad Lullum Archiepis. Mugunt.] Item et Pontifici dabatur. [Ideo haec ad aures Eminentiae vestrae Reuerende Pater communi deploratione deferimus. Richardus Archiep. Cantuar. ad Alex. III. epist. 68.] Cardinalis Legatus nouem habet priuilegia. Gloss. in extrau. cap. vnic. de praeben. et dignit. Vide Legatus. Tandem non est praetermittenda Lateranensis Quinti Concilii admonitio Cardinalibus commendata, nempe, quod [Domus Cardinalis patens hospitium portusque, ac rifrigerium proborum maxime, et doctorum vitorum, et pauperum nobilium, honestarumque personarum esse debet. sess. 9.] De reliquis Cardinalium dignitatibus. Vide Archipresbyter. Archidiaconus. Camerarius. Cancellarius. Poenitentiarius De modo creandi Cardinalis. Vide Incardino. Cardinalium indumenta. Vide Crocea. Galerus. Instratum primo album habebant, et postea rubrum. Vide M appula. Stola.

CARDINO FR. ordino. [IN tua Ecclesia Syracusana eum prouidimus card8nandum, sine vt officium Diaconatus expleat. Greg. in


page 129, image: s161

regist. lib. 3. cap. 14.] Vide Incardino

CARENA tempus determinatum pro inuncta poenitentia, quae proprie Quarantena a quadraginta dierum spatio appellatur, et de qua saepe in Indulgentiis fit mentio. Dicitur etiam corrupte Carentena. FR. Hinc originem habuisse Indulgentiam XL. dierum, quam concedere possunt Episcopi in eorum Dioecesibus notat Philesacius, et Gloss. in cap. accepisti. de Sponsa duorum, ait: [Carenam alias carentenam vulgare est Italicorum, et dicitur Care na a carentia hominum, vel etiam ciborum; nam in illis XL. diebus includuntur in aliquo loco secreto iuxta Ecclesiam, vbi non habent consortium hominum.]:||: Alii tamen Carina scribunt. [Quadraginta dies in pane, et aqua, quod teutonice carina vocatur. Burcardus lib. 19. cap. 5.] FR. At quamuis ibi cor rupte legatur Carina; in Decretali nihilominus affertur idem Auctor lib 30. vbi perfecte Carena scribitur, sic: [Et XL. dies in pane, et aqua (quod Carenam vocant) cum septem sequentibus annis poeniteas. in d. cap. accepisti illam. de sponsa duorum. Miles quidem Bononiensis Henricus nomine tempore quodam quadragesimali carenam fecit apud nos. Caesarius lib. 4. hist. cap. 57,]:||: Equites Melitenses Quarantenam appellant poenitentiam, quae de linquentibus Equitibus imponitur, qui per quadraginta dies equestri toga induti, quam Manto di punta vocant, ac genuflexi conuentualis Ecclesiae Missis cantatis horisque canonicis durantibus ad scamnum incumbentes, mulctantur. Carena corruptum vocabulum ex quadra gena. Vide Quadragena.

CARENVM condimentum dulce, a voce graeca *ka/rhnon, quae culmen, et summitatem significat, quia summe inter cibos delectat gustui. [Panis ibi opicus pro simila, pro careno sapa. In Vita D. Bernardi Abb.

CARITAS Vide Charitas. Item Caritas, id est, penuria victualium. Vide Edulitas.

CARMELITANI Vide Archiphylax. Barrati. Infra octauam Paschae dicunt Kyrie eleison ad Vesperas, loco Deus in adiutorium etc. Vide Vesperae.

CARNALIS FR. id est, humanus, seu temporalis, [Sed cum futuras (Deo largiente) victorias non carnali prouidentia, sed magis orationibus praeuenitis. can. Si non ex fidei. 23. qu. 4. Si apud carnales Dominos in minimis fideles fuerint. can. Si apud. 23. quaest. 5.

CARNIFEX Vide Quaestionarius. Boia. Saio. Scurio. Sorrentialis.

CARNIS PRIVIUM, sic a Matthaeo Parisio in sua hist. vocatur quinquagesimae Dominica, nam in hac die relinquebatur carnis comestio, cum in illis saeculis inciperet abstinentia carnis a feria secunda post hanc Dominicam, sicut mos est adhuc Orientalium Christianorum, et aliquarum Religionum in Europa; ideoque in Missali Mozarabico vocatur Dominica ante carnes tollendas, et a Theodoro Studita Dominica excarnaliorum serm 40. dicitur. Vide Quinquagesima.

CAROLINVS ROMANVS, species monetae. Vide Siliqua.

CAROPITAE Vide Agnostici.

CAROSTIVS lapis, seu gemma, quam nonnulli, ita appellatam putant ex loco, vbi inuenitur, alii ex verbo graeco ka/ros2 deriuari existimant, quod stuporem significat; quia ob ingentem splendorem huius gemmae stupor excitatur, alii tandem Carystea legunt. [Anno autem sequenti mittit Eudoxia Imperatrix columnas, quas erat pollicita, quae erant magnae, et admirabiles, numero triginta; duae vero vocantur carostiae, quae quidem sunt in S. Ecclesia lucentes, tamquam smaragdi. Marcus Diaconus.

CARPHIA *ka/rfia, clauiculi, qui configegebantur sub soleis calceamentorum militum, de quibus Isidorus lib. 19. Orig. cap. vlt.

CARPOCRATIANI FR. Haeretici Carpocratis discipuli, qui Christum virtute humana genitum, ac natum fuisse blasphemabant. 24. qu. 3. can. 39. Vide Baron an. 35. nu 20. 21. et an. 120. num 35.

CARRAIM quid inter Hebraeos significet. Vide Sadducaeus.

CARROCIVM currus. eius etymon, vide Caragus. [Armatorum autem se circiter quinque milita circa carocium coadunant. Godefr. Monach. In Annal.] qui currus ferebatur in exercitu, ad modum nolarii portatilis in quo pendebat nola, eratque a militibus maxima virtute in conflictu circumdatum, ac defensum, nam pro magno dedecore habebatur eius amissio; campana autem pro pulsandis signis piatum precum, et conuocationum militum, inseruiebat, cuius figuram in fine huius dictionis adiciam ex Antonio Campo pictore cremonensi qui narrat Cremonenses de an. 1081. praedictam machinam Bertam appellasse, seu Bertaciolam, quia Bertae Augustae intercessione ciues illi huius machinae vsum ab Imperatore Henrico obtinuerant. FR. sed Corius in hist. Mediol. part. l. ait multo post tempore Clem. V. ad Eriberto (seu Ariberto) Mediol. Archiep. inuentum fuisse, et sic describit. Currus erat quatuor rotis, super quem erat ribunal erectum panno rubro coopertum, in cuius medio altus malus dirigebatur, qui a multis hominibus per funes sustentabatur, in cuius summitate Crux aurea erat imposita, sub qua ventis brandeum album cum cruce rubra explicabatur, quem currum quatuor bouum paria trahebant, atque boues dextrorsum rubro, et sinistrorum albo colore tegebantur. Magister huius artificii a Repub. vir eligebatur magnae aestimationis, et famae, vna cum Sacerdoce, qui quottidie ante carrocium Missam celebrare


page 130, image: s162

tenebatur, cum stipendio quottidiano quinque solidorum, et septem denariorum; erant insuper octo tibicines, et totidem milites eodem modo stipendiati. Idem referunt Carolus Sigonius, Vossius, qui Carrochium scribit. Ioseph Laurentius, in Amalthea Onomast. Placidus Pucinellus par. 2. Zodiaci Eccl. Mediol. in vita Sancti Dionysii sub finem. 10. Petrus Glussianus in vita D. Caroli lib. 7. cap. 14. Cherubinus Chirardaccius in histor. Bonon. par. 1. lib. 3. sub anno 1160. qui tamen citat Merulam lib. 20. de antiquitate Galliae Cisalpinae, apud quem non inueni citatam allegationem; et idem Chirardaccius ibi dem sub an no 1170. affert figuram Bononiensis Carroccii parum dissimilis a Carroccio Mediolanensi, de quo Corius supra Quare figuram infra postiam Antonii Campi cum campana credendum potius fuisse machinam pro construendo Altare ad celebrandum aute carroccium, cum A. A. citati non faciant vllam mentionem de campana in carroccio posita, imo contrarium deducitur; dum tibicines ibi statuunt, quorum signa ad conuocandos milites, et ad alia militaria exercitia inseruiebant; tum etiam, quia machina hic adducta non videtur disposita ad vectandos tot tibicines, milites, ministros, ac malum funibus sustentatum, vt praedicti Historici narrant, et simul campanam. Figura autem carroccii ab Antonio Campo allata haec est.

[gap: illustration]

CARROPERA opus, seu vectatio curro facta. [Carroperas, et manoperas inter tot circulos quinquaginta. S. Remigius in Polypt.] Vbi de operibus manufactis, et curru agit.

CARRVATA FR. Terrae spatium. [Vt de duabus carruatis terrae, quas in dominio suo Monachi tenent. cap. veniens. de transact.] Vide Familia.

CARRVCA FR. aratrum. [Donum Ecclesiae cum omnibus hospitibus, et cum terra ad duas carrucas. Iuo Carnot, epist. 206.

CARSAMATIVS Eunuchus, cui genitalia cum membro virili amputatur, a dict. barbaro-graeca kap- *karsama/hos2; cuiusmodi sunt custodes in clausura venerea Turcarum Imp. [Obtuli mancipia quatuor Imp. nominatis omnibus gratiosora. Carsamatiu aute Graeci vocant amputatis virilibus, et virga Eunuchu. Luitpran. in legat.] Vide Eunuchus.

CARTHAGO studiis asperrima belli, arietem bellicum inuenit. Vide Testitrahus.

CARTHVSIANI FR. ad quos inter non mendicantes, mendicantes possunt tantum transire. Extrau. de regular. transeun. ad relig. cap. 1. Cetera vero, quae spectant ad hanc Religionem. Vide Benedictio. Birrus. Calix. Corporale. Crux. Epistola. Genuflexio. Laura. Linostima. Officium B.M. Siphon. Symbolum.

CARTVLARIVS FR. homo seruus factus liber per chartam Regis. Gloss. in l. homo denarialis. de Manumiss.

CARYSTEA Vide Carostius.

CASA-IRTA. FR. Caserta Campaniae Ciuitas. [Landulfus frater Landonis Casam-irtam cepit. Herempertus. an. 886.

CASATVS FR. Vassallus Ecclesiae. [Praeterea casati Ecclesiae. Iuo. Carnot. ep. 105. Vide Cassatus.

CASELLA parua casa. can. casellas. 10. 9. 2.

CASINDIVS -FR. Regis familiaris, seu de familia Regis. 1. recolimus. . de casindiis. de homie. liberi hominis.

CASSATVS eiectus, cancellatus, spretus. [Hac Domini responsione cassatus ostendit ei omnia regna mundi. S. Max. hom. 20.] Aliquando vassallum significat. [Terram quinque cassatorum. In vita S. Euuini Episc.] Et ideo Casatorum legendum potius a casa, seu familia. FR. puto semper significare subditum, et vassallum, atque sensus S. Maximi est irrisorius contra diabolum, qui vniuersorum Domino regna mundi promiserat; inde irridet subditum Deo in eius vane oblatione vniuersorum Domino facta.

CASSIDILE pera reticulata ad modum perae venatorum: nam Cassis rete significat. [Protulit de cassidile partem iecoris. Tobia cap. 8.

CASSIDIM quid hebraice significet. Vide Assidei

CASSVLARIVS Thesaurarius, vocabulum saepissime in Caroli Magni constitutionibus replicatum. Vide Thesaurarius.

CASTALDIO et Castaldus, FR. Gloss. in can.


page 131, image: s163

Saluator praedict, 1. quaest. 3. sic explicat: [Castaldius, qui habet curam externarum, rerum, qui dicitur alias Maiordomus. 89. cap. volumus.]:||: hoc tamen nomen in multis Italiae locis cursorem, seu mandatarium significat. Vide Cursor. Castaldia vero Castaldi officium significat, quod antiquitus in magna aestimatione erat. FR. Erat officium etiam. ecclesiasticum, et ideo non sine simoniae scrupulo emebatur. Gloss. in 1. quaest l. can. si quis Episcopus per pecuniam. Etymon autem Castaldi ab arabico vocabulo Charsendar, quod prouisorem domi significat, prouenire puto. Vide Gastaldus.

CASTIMONIALIS Monialis. [Inuenerunt matres, quas de castimonialibus fecerunt mulieres. Opt. Mileu. lib 2.] vbi de stupris. et sacrilegiis a Donatistis commissis loquitur.

CASTITAS NVPTIALIS. FR. Vide can. Deus. masculum. 31. quaest. 1. et Gloss. ibi, et in can. non moecaberis. 32. quaest. 6. . Castitas; eius encomium, Vide Scotomaticus.

CASTITIVM mansio, seu pagus, ac proprie domorum copulatio intelligitur. [Mansio cum casa, et aliis castitiis. In quodam peruetusto M. S. S. Germani Parisien.

CASTORINATVS pellibus Castoris rectus. [Non libenter incedunt armati ad epulas, albati ad exsequias, pelliti ad Ecclesias, pullati ad nuptias, castorinati ad litanias. Sidon. lib. 5. epist. 7.] Vide Vibrinus.

CASTRENSIANVS palatii Imperialis minister, palatium enim illud Castrum appellabatur: sit de hoc vocabulo mentio in vita S. Macedonii, et in Codice Theodosiano.

CASTRIFERI FR. Flagelliferi. Amalth. Onomast. ex Glossa.

CASTRIMARGIA FR. uentris intemperantia. a graeca voce gasth/r, id est, venter, seu ventriculus. Odyss. 12. et 18. et ma/rgos2 insanus, immoderatus. Odyss. 16. et 23. et quamuis Gastir. Graeci scribant, et latini Castri pronuntient. ide enim saepe accidere obseruatur in littera R quae a Latinis anticipatur vocali, dum posticipatur a Graecis, vt Porserphone graece, latine Proserpina scribitur, et his similia. Itaque multi Gastrimargia, et non Castrimargia legunt: sic Marcus Eremita. de lege spirit. Cassian. Instit. Coenob. lib. 5. Chrysost. homil 34. ad pop. Vide Gastrimargus.

CASTRVM DOLORIS Cenotaphium, seu tumulus pro mortuorum exsequiis, qui defuncti cadauer repraesentat. ideo Sacerdos, qui preces recitat, et Subdiaconus cum cruce debent se collocari in eodem loco, in quo secundum rubricas sistere deberent praesente cadauere.

CASTVS est quaestio inter Expostiores de huius vocabuli significatione apud Tertullianum, qui cap. 16. aduers. Psych. sic ait: [Casto Isidis, et Cybeles eas adaequas.] legunt aliqui iuxta quosdam antiquos codices. Sacro Isidis: Alii Castum legendum malunt, quod rem castam significat; sed communis opinio primam lectionem amplectendam, nempe, Castus, contendit, idque caeremoniam, ritumque significare docet ex graeca voce kastei/a, eiusdem significationis: Scaliger enim Varronis, Festi, Nonii, et Suidae auctoritate ostendit idem esse dicere Castu graeco, ac ritu graeco, et ita apud Varronem synonimice Religiones, et Castus inter se reperiuntur conuenire.

CASVBVLA Planeta Sacerdotalis. [In celebratione proinde Missarum casubulam, qua induebatur, lacrimis humectabat. In vita S. Peponis Abb.] In praesenti hoc nomen Casabule in Sicilia conseruatur.

CASVLA Planeta, Casubula, Penula, Superhumerale, Phelonium, quae synonima vocabula, vide in suis locis. Casulae etymon a Rabano sic explicatur. [Septimum Sacerdotale indumentum est Casula, quae sicut casa quaedam alia omnia tegit.] Antiquitus plebeiam vestem, ac vitem significabat. Orig. lib. 19. cap. 24. D. Aug. lib. 22. cap. 8. de Ciuit. Dei. FR. Aliquando tamen vestem monasticam significat. [Frater ergo de Monasterio habebat fratrem saecularem, et postulauit eum, dicens, casulam non habeo; fac caritatem, eme mihi. Io. Diacon. in vita S. Gregorii. lib. 2. cap. 45.] Ita et clericalis vestis intelligitur in Synodo sub Carolo Manno. anno 741. celebrata. [Decreuimus quoque, vt Presbyteri non sagis laicorum more; sed casulis vtantur ritu Seruorum Dei.]:||: Erat igitur casula rotunda, et clausa ex omnibus partibus, eo modo, quo adhuc vtuntur Graeci, qui eam felo/nion appellant, vt videre est in apposita figura.

[gap: illustration]

page 132, image: s164

Qua forma adhuc in antiquis picturis conspicitur, ac in Episcoporum caeremoniali eo prosus modo describitur, nempe: [Mox surgit Episcopus, et induitur ab eisdem planeta, quae hinc inde super brachia aptatur, et reuoluitur diligenter, ne illum impediat. lib. 2. cap. 18.] Itaque paulatim loco reuoluendi illam, recisa lateraliter fuit, vt non amplius casulae, sed monachalis scapularis formam praeseferat. In hoc tamen sunt commendandi Graeci, in sustentando eius antiquam formam, de quibus Vespasianus Florentinus, in vita Iuliani Cardinalis Caesarini, de Concilio Florentino loquens sic ait: [Non ponero qui vna lode grandissima de'Graeci, che mai non hanno mutato abiti, cosii temporali, come i spirituali, sono passari ami mille, e piu.] Praeterquam quod antiquae casulae figura maiestatem, et mystetia non pauca continebat; hinc Petrus Blesen inquit: [Planeta, quae et casula dicitur. totum te circumdat, et protegit, et ceteris supereminet. Haec est Charitas. Ser. 41.] Alcuinus vero inquit: [Casula, quae super omnia indumenta ponitur significat caritatem.] Item vnitatem Ecclesiae, vestemque Christi inconsutilem denotat, quae tamen hodie recisa hos significatus retinere nequit. Item vestem coccineam. [Phelonium ostendit purpuram cocineam. S. German. et simon. Thessalon.] FR. hoc indumentum in antiquis picturis commune fuisse personis vtriusque sexus in musiuo tribunae S. Ciciliae transtyberinae regionis conspicitur.:||: Solent Graeci Episcopi in eorum planetis intexere ad modum Crucis quadruplicate litteram Gamma, eodem modo, quo in duplo aureo gallico quadruplicata recenter incuditur littera L. eo pacto, quo in supra allata figura; quam vestem Graeci polustaurios2 appellant, id est, plurium crucium, seu a littera Gamma Gammadium, de quo. Vide suo loco. Est ignitur crucibus casula plena, ad significandam gloriam Christi crucis per vniuersum dispersam, et angularis figura eundem Christum angularem lapidem denotat, ita Balsamon. FR. Idemque Balsamon Metropolitanos graios reprehendit, qui Gammadiis abutuntur, cum Patriarchae solum conueniant, qui si ait: [Quem admodum igitur Episcopis non conceduntur ea indumenta, quae Patriarchis concessa sunt, vt saccus, et polystaurion, vesti Crucibus vnde quaque conspicua; ita nec ea priuilegia, quae Episcopis concessa sunt, ad Sacerdotes transferri non possunt. tom. 1. Iuris Graeci-Romani.] Apud Arbes Ghammad cooperio significat.:||: Antiquitus cum sola casula celebrabatur, vt ex Actis S. Fulgentii, et ex vita S. Martini colligitur, qui vestem sub planetam postiam, vt eam pauperi donaret, exuit, et ideo nudis brachiis postea comparuit. FR. Mirum ergo non est, si Graeci, cani ritus tenaces, non vtantur Alba, vt dictum est in dict. Alba; nam ex. S. Martini vita constat illum albam, sub casulam non habuisse, ac propterea elargita casula, nudis brachiis remansisse.:||: Tempora Aduentus, et Quadragesimae Diaconus, et Sub. diaconus, vtuntur casulis plicatis. [Non ergo Diaconus dalmaticam, nec Subdiaconus tunicellam in diebus ieiuniorum in officio Missae portant; sed casulas super humerum sinistrum complicatas gestant, non replicatas a dextris, et sinistris sicut facit Sacerdos, sed ab anteriori parte super brachia eleuatas. Durand. lib. 2. cap. 9.] Quae verba formam antiquae planere denotant, vt dictum est supra. At Diaconus, et Subdiaconus planetis indui non debent ad tertiam, quando celebrat Episcopus; sed in Missae principio; quo instanti sumant manipulos, Caerem. Episc. lib. 2. c. 17. Subdiaconus lecturus Epistolam, planeta exuatur: nam [Ministri casula se exuunt, quando Lectoris, vel Canteris officium assumunt. In Lecteris, et Cantoris officio aliquod genus militiae exprimitur. Amalar. lib. 3. cap. 15.] Non enim Subdiaconus in illis temporibus, sed lector (ut ex Ord. Rom. colligitur, et inferius clarius patebit) epistolam legebat, quod exacte a Graecis obseruatur, inter quos Lector tempore Missae Epistolam canere solet. Diaconus vero Euangelium cantaturus plicat casulam super sinistrum humerum, ad denotandam promptitudinem praedicandi verbum Dei. Gem. cap. 231. In aliquibus tamen Ecclesiis Diaconus exuitur casula, in euius locum orarium ponit aliquanto latius; sed. in papali Cappella eadem casula plicatur. Id etiam in aliquibus Ecclesiis antiquitus faciebat Sacerdos. [Secundo in Euangelio, quod non in Altan; sed in assere, vel aliquo lectorio versus aquilonem legi oportet, plicata in humero casula, quod Diaconi fungatur officio. 10. Beleth. in Rat. diu. Off. cap. 37.] Id est, quando sine Ministris canit Missam Sacerdos, qui Auctor anno 1153. floruit. In diebus tamen Ieiuniorum excipiuntur Dominica IV. Quadrag. Dominica III. Aduentus, et Vigilia Natiuitatis, in quibus diaconus, et Subdiaconus non vtuntur casulis; sed dalmatica ille, ac tunicella iste.

CATABANITA Vide Stacte.

CATABARBARA ex voce graeca kata, id est, prope, seu apud; sic saepe Cyprianus in citandis Euangeliis habet: Cata Matthaeum etc. locus in Exquilino Vrbis monte, vbi Ecclesia erat S. Andreae, qui hodie in S. Antonii Abbatis Hospitali inclusus est, ita appellabatur a quadam nomine Barbara Patritia, de quo vocabulo Anastasius Biblioth. mentionem facit, apud eundem Bibliothecarium reperitur etiam Catagalla, id est, prope locum Gallae Matronae Rom.

CATABOLICVS graece *katabolh/ id est, calumnia, seu oppressio, inde Catabolicus, spiritus maligni species, et sonat calumniatorem, seu


page 133, image: s165

oppressorem, qui solet ad terram proicere, et vexare energumenos. eo modo, quo ille Lucae cap. 9. obsessum exagitabat. [Scimus enim magiam elicere explorandis occultis, catabolicos, et paredros, et pythonicos spiritus. Tertull. de Anima cap. 28.

CATABVLVM stabulum. a dictione graeca *katabolh/, quae mansionem significat. [Qui dum multis diebus seruiret in catabulo Anast. Biblioth. in S. Marcello Papa.] Inde Catabulenses stabularii. [Praesenti admonitione declaramus, vt marmora, quae de domo pinciana constat esse deposita, ad Rauennatem Vrbem per catabulenses vestra ordinatione dirigantur. Cassiod. lib. 3. epist. 10.] FR. *kata/bolon significat etiam emporium, seu nundinas.

CATACLISTVS graece katakleisto/s2; id est, absconditus, et occultus. Tertullianus de pauonis pulchritudine, in tract. de pallio cap. 3. loquens, sic ait: [Quamquam, et pauo pluma vestis, et quidem de cataclistis, imo omni conchylio depressior, qua colla florent, et omni patagio inauratior,] id est, quod Pauonis vestis pretiosa est, sicut ea, quae pro festiuis diebus in arca absconditur, et conseruatur. Alii tamen, Cataclitis legunt, quae vox posset etiam deriuari a graeco nomine katakloi/s2, quod collum significat, vbi tamen aduertendum, quod Pauo in sensu Tertulliani sit datius casus, cum ab eo Pauus in casu recto declinetur. Insuper dictio Depressior lustrior significat, nam vestes eo lustrices, et splendidiores redduntur, quo magis deprimuntur. Tandem Patagium erat aureum ornamentum circa collum matronalium vestium, et Artifices huius operis Patagiarii dicebantur.

CATACLYZA alicuius vasis fundum, a graeco verbo *kataklu/zw, quod in profundum demergere denotat. [Veruntamen calicem non communiuit, quia cataclyza in ipso fuerant solidata. Greg. Turon. cap. 63.

CATACVMBAE Vide Coemeterium.

CATAGALLA Vide Catabarbara.

CATALOGVS SACER. FR. Clericorum matrilcula. [Etsi de sacro catalogo fuerint. hos deponi praecipimus, si vero laici, vel Monachi excommunicari. can. quoniam. 18. quaest. 3.] Item Matriculam. Martyrologium. Breue. Commemoratorium. Necrologium, significat. Vide suis locis.

CATAMANE prope, vel ante mane, id est, in aurora. [Et faciet Sacrificium super eum catanane. Ezech. cap. 46.] vel quottidie mane significat.

CATAMITVS Ganymedes. [Catamitus rapitur deliciatum futurus, et poculorum custos. Amob. lib. 4.] Eodem etiam epitheto illum Prudentius contra Symmachum lib. 1. appellat: [Compressum immunde miserum affigens catamitum.] *kata/mites2 enim graece Scortum significat.

CATANEVS Vide Catipanus.

CATAPANVS Vide Catipanus.

CATAPHRYGAE Vide Cathari.

CATASTA tabulatum, super quod Sancti Martyres ad patibulum ascendebant. [Ad pulpitum post catastam venire, illic fuisse conspicuum gentilibus, hic a fratribus conspici. Cypr. lib. 2. epist 5.] Vbi. de Confessoribus loquitur, qui antea in sustentatione tormentorum, in tabulato inter Tyrannos, et Gentiles, et postea in pulpito inter Fideles canere Euangelium visi sunt.

CATATHEMA conuersatio cum excommunicatis, ex graeca voce *kata/qema, quae maledictionem proprie denotat. [Catathema autem est corum, qui se pacto anathematizantibus, et exsecrantibus coniungunt. Iustinus Mart. quaest. 121.] FR. Verba Iustini non videntur definire, qui sit Catathema; sed tantum ait esse Catathenam eum, qui se anathematizantibus, et exsecrantibus coniungit; puta blasphemantibus, cuiusmodi sunt haeretici, et similes, vt in textu Euangelii habetur: [Coepit anathematizare,] scilicet, exsecrare, igitur ex vi nominis idem est anathema, ac catathema, et fortasse plusquam Anathema, nam in excommunicationibus Patrum in Conciliis semper legitur Anathema sit, et Catathema, et dum vltimo loco catathema ponitur, signum est, quod fortius aggrauet. [Sit anathema, ac catathema cum Patre, et Filio etc. Collatio S. Maximi Martyris cum Theod. Episc. apud Anastasium per Sirmondum in 8. edita. pagina 189.

CATATVMBA Vide Coemeterium.

CATECHISMVS instructio a verbo graeco kathxizw id est, instruo, et Catechista, graece *kathxisths2, instructor in rebus fidei. a Graecis aliquando pro patrino baptismi sumitur, quod idem esset, ac instructor; Patrinus enim in conscientia spiritualem filium instruere tenetur. In Ecclesia constantinopolitana erat magnae aestimationis hoc Catechistae officium, vt dictum est in dict. Baptismus, et in dict. Audientium Doctor.

CATECHVMENVM locus in Ecclesia pro Catechumenis separatus, alii Catechumeneum legere malunt. [Fuitque illi mater spiritualis Sancta Domina Romana Diaconissarum, quae accipiens eam ascendit in catechumenum. In vita S. Pelag. cap. 8.] Vide Narthex. Item aliquando domum pro Catechumenis destinatam denotat, vbi catechistae in rebus fidei eos instruunt, vib etiam Clericos indisciplinatos Patriarcha Constantinop. includebat. Romana pietas duas mansiones vnam pro viris, alteram pro feminis ad hunc finem erexit.

CATECHVMENVS graece *kathxou/menos2, qui baptismum postulat, ita appellatur. quia quasi Auditor est verbi Dei, et ideo Audientes, seu Auditores. Isid. lib. 2. de off. Eccl. cap. 21. eos vocat. Qui Auditores duplicis speciei erant,


page 134, image: s166

et alis proprie Catechumeni dicebantur, qui in rebus fidei instruebantur, alii vero vocabantur Competentes, hi enim erant, qui instanter petebant baptismum. FR. Quod ex D. August. sermon. 116. de temp. his verbis habetur expresse. [Competentes non possunt aliud intelligi nisi simul petentes.]:||: Atque Catechumen compellebantur ab Ecclesia exire statim, ac peracto Euangelio. Competentes vero discedebant immediate ante consecrationem, dum pro ipsis aliquantulum a fidelibus preces funderentur. [Duo sunt ordines catechumenorum. Hi enim nuper accesserunt, et vt imperfectiores post Scripturarum, et Euangeliorum auditionem statim exeunt. Illi vero iam pridem accesserunt, et perfectiores facti sunt Vnde et orationem, quae fit super catechumenos, exspectantes, in ea genua flectuunt. Quando autem pronuntiatum suerit: Catechumeni procedite; tunc et ipsi exeunt. [Synod. Neocaesar. can. 5.] Qui canon a Graecis exacte obseruatur in eorum Missa. Itaque clare colligitur, quod expulsio Catechumenorum ab Ecclesia per Diaconum facta, de competentibus intelligenda sit, super quos oratio dicta fuerat. Eandem caeremoniam latina Ecclesia obseruabat. [Tempore enim, quo Sacerdos incipit consecrare corpus dominicum; dicendum est a Diacono post Euangelium: si quis catechumenus est, procedat foras. Alcuin. de Diuin. Off.] Quando in Liturgia S. Clementis fit Illuminandorum mentio, de Competentibus iam baptismo propinquis intelligendum est; nam ibi declaratur, quod prius dimittebantur Catechumeni, secundo Energumeni, et tertio Illuminandi, his verbis a Diacono pronuntiatis. [Discedite Illuminandi.] Catechumeni vero non immediate post Euangelium dimittebantur, nam audiebant etiam sermonem, qui post Euangelium agebatur, vt de D. August. serm. 237. colligitur, nempe. [Post sermonem fit missa Catechumenis.] Ex quibus demonstratur, quod post spiritualem sermonem dimittebantur, remanentibus Competentibus ad audiendam Symboli recitationem; vt D. Abbros. epist. 33. testatur, inquiens: [Dimissis catechumenis Symbolum aliquibus Competentibus tradebam.] Vide Scrutinium. FR. Item sermo, et oratio super Catechumenos in can. 5. praefatae Synodi Neocaesar. idem sunt. Tandem Augustini verba: [Fit Missa. Catechumenis,] intelligenda sunt de Catechumenorum Missa, et hoc fiebat in Dominica Palmarum, vt ex Agathen. Concil. apud Gratian. dist. 4. de Consecrat. can. 54. vbi sic habetur. [Symbolum etiam placuit ab omnibus Ecclesiis vna die, id est, ante octo dies Dominicae Resurrectionis, publice in Ecclesia Competentibus praedicari.] De hac Iuo Carnotensis epist 75. agens duplici vocabulo Missam diuidit, nempe, in Missam Catechumenorum, secundum vna partem,et secundum aliam in Missam Sacramentorum, in qua soli fideles interesse digni erant:||: Catechumenis, in discendo dominicalem orationem, non licitum erat proferre verba Pater noster, quia adhuc sine baptismo erant, et consequenter non erant adhuc adoptiui filii Dei, inde D. Ambrosius baptizato aiebat: [Ergo attolle oculos ad Patrem, qui te per lauacrum redemit, et dic, Pater noster. lib. 5. de Sacram cap. 4.] et D. August, hom. 24. eisdem Catechumenis de dominicali oratione etiam dicebat; [Tenete ergo orationem hanc, quam reddituri estis in die Sabbati nouissimi, quo baptizandi estis.] Catechumeni etiam dicuntur Nouitioli. Vide suo loco. Tempus vero Catechumenatus antiquitus trimestre erat. S. Clemens epist. 3. sed postea ad quadraginta dierum spatium redactum fuerat. [Qui baptizandi sunt super quadraginta dies, publice iis tradamus sanctam, et adorandam Trinitatem. Hier. epist. ad Pamach] Aliquando tamen per multos annos prorogabatur, vt magno Constantino factum fuerat, quem abusum quidem ab eruditissimis Ambrosii, Basilii, atque Nazianzeni scriptis extirpatum fuisse Baron. An. 377. refert. FR. Iudaei ad fidem conuersi per octo menses inter Catechumenos detinebantur. can. Iudaei. de consecrat. dist. 4.:||: Ceterum id, quod D. Chrysostomus hom. 3. in epist. ad Philippenses, docet, non esse, nempe, licitum pro defunctis catechumenis orare; sed tantum aliquam eleemosynam pro eis erogare; intelligendum est de Sacrifico Missae, et de publicis Ecclesiae precibus; non tamen de priuatis orationibus, et hoc sancitum fuerat in poenam eorum dilationis ad se baptizandos vsque ad vltimum vitae periodum, vt ex Concil. Bracarense primo colligitur, vbi habetur: [Item placuit, vt Catechumenis sine redemptione baptismi defunctis, simili modo, nec oblationis factae commemoratio, nec psallendi impendatur officium. I FR. Oritur quidem difficultas ex verbis illis in can. 7. Concil. Constantinop. contentis, vbi de Catechumenis loquens, sic ait, [Primo quidem die ipsos Christianos facimus, secundo Catechumenos, deinde tertio exorcizamus,] vbi videtur peruersionem ordinis fieri; nam id, quod exercendum est vltimo loco, ponitur ibi in prino, nempe Christianos facere. Pro cuis intelligentia, sciendum est, non effectiue; sed designatiue ibi loquutos fuisse PP. nempe, quod primo die inter Christianos designandos esse Catechumenos, ac notandos, tamquam Christianorum sequaces, et tyrones; sicut Nouitios Religiosorum largo modo Religiosos vocamus, qui quamuis professi non sint; gaudent nihilominus Religiosorum priuilegiis. Itaque primo die Catechumeni tamquam crucifixi asseclae cruce signabantur: secundo vero die inter Catechumenos, et Auditores ad instructionem mysteriorum fidei annumerabantur, etc.


page 135, image: s167

quod ex D. Aug. in tract. super Symb. ad Catechum. lib. 4. cap. 1. patet. vbi sic inquit: [Dum per Sacratissimum Crucis signum vos suscepit in vtero Sancta Mater Ecclesia, quae sicut et fratres vestros cum summa laetitia spiritualiter pariet, noua proles futura tantae matris, quousque per lauacrum sanctum regeneratos verae luci restituat, congruis alimentis eos, quos portat, pascat in vtero, et ad diem partus sui laetos laeta producat.] Vide Exorcista. Regenerandus.

CATERNIO id est, quaternium, libellus quatuor foliorum. [Transmittimus librum canonum, inerat caternio nouus habens canones. Greg. Turon. lib. 5. hist. cap. 18.

CATHALANA FR. Cathelaunia. [Nos Cathalanae Episcopo, et eius Collegis dedimus in mandatis. In Decretal. de Senten. et Iudic. cap. 2.

CATHARI a graeca voce *kaqaro/s2, id est, puri quo titulo denominatae sunt variae haereticorum sectae. [De his, qui se nominant cathari; si aliquando venerint ad Ecclesiam Catholicam, placuit Sancto, et Magno Concilio; vt impositionem manus accipientes, sic in clero permaneant. Concil. Nicae. can 8.] Eodem vocabulo appellati sunt Nouatiani, quia condemnabant tamquam impuras secundas nuptias, quos irridens. D. Cyprianus epist. 76. ait. [Et nomina adulterata fingentes.] FR. Vide Baron. An. 254. n. 106.:||: Hoc nomen affectati sunt etiam Haeretici in Prouincia Patrimonii Sancti Petri, alias Patareni denominati, qui praedicabant, quod per corum manuum impositione, et orationem dominicalem proferendo super moribundos, reddebant eos omnino a culpis innoxios, quam caeremoniam Consolationem vocabant. Eorum seductor quidam Robertus fuerat, qui tandem diuina gratia illuminatus, ab ea dementia resipiscens; habitum Sancti Dominici susceperat, ac magno ardore illius erroris impugnator euaserat, qui Viterbii, Corneti, et in diuersis Patrimonii praedicti partibus euagauit. FR. ita Odoricus Raynald. Annal. Eccl. ad Ann. 1203. et Seqq. et Ann. 1207. num. 3. et seqq. Vide Patareni. Item Aristeri a graeca dictione a)eisthro/s2, id est, sinister, et Cataphrygae a Phrygia Prouincia, in qua multum praeualuerant, denominati sunt, quorum Magistri Montanus, Prisca, et Maximilla fuere, ac inter alios errores asserebant ipsos, et non Apostolos accepisse Spiritum Sanctum. 24. quaest. 9. can. 39. et 1. quaest. 1. can. si quis confugerit. Vbi. notandum est, quod hi Montani ab aliis huius nominis antiquis tribus diuersi sint, vt suo loco dicetur.

CATHARTICVS purgatiuus. a graeca voce *kaqarhke/s2. [Dabo catharticum impuritati Scauri. Tertull. de pall. cap. 5.] Credidere aliqui Scaurum fuisse hunc, de quo Sallustius loquitur, sed probabilius videtur esse eum, de quo Tacitus, qui Tyberio imperante ad mortem, damnatus, propriis manibus sibi eam anticipauit.

CATHEDRA FR. graeca vox *ka/qos2, id est, sedes et e(/dra, id est, sponda, quasi spondata sedes, Gloss. in Clement. cap. 2. de Sepulturis, vbi tale distichum adducit:

Rex solium, Doctor cathedram, Iudexque tribunal.
Possidet, ac sedem Praesul, Praetorque curule.

Et in Extrauag. de Sepulturis. cap. 2. Romana tamen Cathedra nutrix Pontificii dicitur. [Mundi caput Romam per vestras intentiones esse prostratam, et nutricem Pontificii cathedram, quasi vltimum videre sedile despectam. Ennod. Ticinen. Episc. in Apologet.] Vide Absida in . Absis gradata. Apalareus. Archisterium. Sella. Sellare. Sedes episcopalis. Festum Cathedrae S. Petri Romae sub die 18. Ianuar, de anne 1576. Gregorius XILI. ad instantiam Antonii Cardinalis Carafae statuit, vt tamquam festum de praecepto obseruatur. Franc. Torrigius de Crypt. Vatican. edit. 2. pag. 570. Dicitur etiam Thronus. In qua parte Ecclesiae collocari debeat. Vide Introitus. Vastellum.

CATHEDRATICVM hoc nomen recognitionem significat Episcopo debitam. FR. quam soluebant Presbyteri Ecclesiarum pro Episcopi anniuersariis, seu aliis annuis sollemnitatibus, eo, scilicet, modo, quo a Presbyteris cum Episcopo tempore dedicationis Ecclesiae pacto conuentum fuerat. 10. quaest. 3. post. can. 5. . Cathedraticum, atque oblatio erat Episcopo pro contione debita, quam in die illius festiuitatis agebat. Vide Eulogia. Differt tamen a pensione, quae Synodicum dicitur, quia Synodicum est id, quod ratione Synodi Episcopo debetur. Cathedraticum vero pro cathedraliter sollemnizanti Episcopo soluendum est. Vide Synodicum: omneque id, quod per cathedraticum intelligitur, taxatum fuit ab Honorio Papa III. in cap. conquaerente. de off. Iud. et consistebat in duos solidos. can. cum placuit. can. inter cetera. et can. illud. 10. quaest. 3.

CATHEDRA SANCTI PETRI. Romae materialis, eius antiquitas. Vide Sella gestatoria apostolica.

CATHELAVNI Vide Alani. Cathalana.

CATHEMERION graeca vox kaqhme/rion exercitium quottidianum significat, hoc vocabulum Prudentius pro titulo apposuit aliquibus eius hymnis in diuersis diei horis recitandis.

CATHENATICVM prouentum, quod ratione capturae, et carcerationis soluendum est satellitibus, et carceris custodibus. [Hi qui reos capiunt, aut custodiendos accipiunt, ab his, quos in custodiam miserint innocentes, cathenatici nomine nil requirant. Nisigot. lib. 7. tit. 4. leg. 4.