14 February 2004 Ruediger Niehl
text typed (without italics) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - Could not identify errata-list item: 548. 1. lin. 46. stadium
06/2006; 12/2006; 02/2011 Cornelius Amberger; Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
spell check partially performed; the special sign ||: (resp. [erroneously?] ||. ) inserted (see the explanation of the printer: page 18)


image: s001

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM,



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

HIEROLEXICON SIVE SACRVM DICTIONARIVM AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI ET CAROLO EIVS FRATRE ROMAE Ex Off. Bernardoniana Sub Signo Virtutis Anno 1677 Superior [abbr.: Superiorum] permissu Et privilegiis



image: s004

[gap: blank space]

image: s005

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM, IN QVO Ecclesiasticae voces, earumque Etymologiae, Origines, Symbola, Caeremoniae, Dubia, Barbara Vocabula, atque Sac. Scripturae, et SS. PP. Phrases Obscurae elucidantur. AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI, Olim Cath. Eccl. Viterb. Canonico Theol. Sac. Indicis Congregationis Consultore, Proton, Apost. Eq. Aurato, Com. Palat. ET CAROLO EIVS FRATRE Biblioth. Alexandrinae in Archigym. Vrbis Praefecto. OPVS Figuris ornatum, quod praecedit Index Criticus, ac subsequuntur SYLLABVS graecarum vocum exoticarum, de quibus in eo agitur, et CONTRADICTIONES APPARENTES Sac. Script. ab eodem DOMINICO conciliatae, et ex eius Schedis in hac tertia, et postuma impressione auctae. [gap: illustration] ROMAE, Sumptibus PONTII BERNARDON. Via Parionis sub signo Virtutis. M. DC. LXXVII. SVPERIORVM PERMISSV, ET PRIVILEGIIS.



image: s006

[gap: praeliminaria]

page 91, image: s123

BVCCVS caper, [Si quis buccum suraue it. In lege Salica. tit. 5. .] quae lex pro tit. habet. De furtis caprarum. Et Greg. Turon. Buccus olidus dixit; inde Italice Becco appellatur.

BVCELLARIVS militaris exercitus, seu legio in Oriente ita appellata, quia panem buccellatum, seu biscoctum secum ferebat, quem Graeci *boukella/ton vocant. vnde et *boukella/rios2 miles, do quo supra, quo vocabulo in eadem significatione vsi sunt otiam Latini. [Dum Valentinus Imperator contionaretur ad populum, Ocylla bucellatius Aetii, ex aduerso veniens, cum gladio perfodit. Greg. Turon. lib. 2. cap. 8.] Ac Palladius de D. Macario Alexand. loquens, inquit: [Cum fregisset bucellatum, quod habebat.] Sic etiam Leo Imp. in suis Constitutionib. FR. [Triginta dierum frumentum ad vsus diurnitatem excoctum, buccellatum vocant, humeris militum imposuit. Ammian. Marcellin. lib. 17.

BVCETVM bouum pascuum. Inter greges tintinnabulatos per depasta buceta reboantes. Sidon. lib. 2. epist. 2.] FR. Bucula habet Gloss. Isidori.

BVDA storea. [Videns autem Aegyptius vestitum mollibus, et budam de papyro, et pellem sub ipso. Pelag. lib. 10. num. 76.] Vnde perperam pro buda storea. Bistoriam aliqui legunt.

BVFONES Vide Goliardus.

BVGIA instrumentum argenteum, in quo ponitur candela accensa ad praebendum Praelato lumen in celebratione, vt commode legere possit. Gallice tamen candelam ipsam denotat, at hic continens pro contento sumitur. In quodam antiquo Glossario Scotula dicitur, fortasse a vocibus graecis sko/ton e)lau/nw, id est, tenebras expello. Moraliter vero significat Praelatum non debere tantum lumini suae cognitionis fidem praestare, sed alterius testimonio vt. Papa vtitur hac candela, sed absque huiusmodi instrumento, fortasse quia ipsius cognitionis lumen alio terreno fulcimento non indiget.

BVL FR. Octauus Hebraeorum mensis, qui et Merbesuan dicitur. Vide Auctores citatos in dict. Elul.

BVLETELLVM Vannus, cribrum. [Et in buletellum obulus. Matth. Paris. in histor.

BVLEVTES quid graece significet. Vide Sanhedrim.

BVLGAROCTENVS FR. Bulgarorum occisor: quo titulo Basilius Graecorum Imperator appellari voluit, ob stragem Bulgaris illatam, nam graece ktei/nw occidere significat. Ita vice versa Romaeoctenus denominari voluit Calo Ioannes Bulgarorum Rex, id est, Graecorum occisor; nam Graeci Romaei dicti sunt.

BVLGIAE Vide Bissacius. Hippoperae in dict. Hippagius.

BVLLA pontificium, seu imperiale diploma, et quaelibet publica attestatio. Apud Latinos [correction of the transcriber; in the print Latino-] Bulla lamina rotunda erat, intusque cordis figura [correction of the transcriber; in the print fisgura] signata, ad infantium collum superstitiose ligata contra fascinationes. Vide Agnus Dei. Inde quia diplomati aureum, seu plumbeum, aut cercum sigillum appenditur, ab hac appendice litterae illae Bulla aurea (quae graece Chrysobulla) et Bulla plumbea vocantur. Igitur quatuor modis sigillum, seu bulla imperialis formabatur. In auro, scilicet, quando Regibus, et similibus scribebat Imperator, qui cinnabaro subscribebat. Gregora lib. 4. Niceta lib. 2. Et in frontispicio eiusdem Diplomatis tres rubras Cruces in signum confirmationis tenoris litterarum figurabat, Eisdem Magnatibus aliquando argenteum sigillum, seu bullam in litteris appendebat; eius autem Matri, Vxori, Filiis, Despotae, Patriarchae, Sebastocratori, atque Caesari scribens; plumbea Bulla vtebatur, ita Codinus in tract. de illius Aulae officiis. Tandem vulgaris Bulla erat in cera rubra, aut viridi, Patriarchae siquidem plumbea, vel cerea viridi permissum erat sigillare, et in subscriptione caeruleo colore vtebatur. Catacuz lib. 3. cap. 36. sigillum, quo imprimebatur Tympanum dicebatur. [Praesens priuilegium per manum Alexandri Notarii nostri scribi, et bulla antea tympano impressa roboratum nostro sigillo iussimus decorari. Robertus Montensis in Supplem. Sigiberti.] Quod tamen vocabulum potius torculum, sub quo imprimebat sigillum ex dicto textu intelligi crediderim, ibi enim tympano bullam impressam sigillo dicitur, ita vt a sigillo tympanum diuersum intelligatur: ac eo magis, dum vsque ad praesens Typographi tympanum vocant instrumentum illud, per quod, sub torculari immediate impressum in formella comprimitur. Dubitatur inter Scriptores, quid per bullam dikh/rion [reading uncertain: print faded] penes Balsamonem intelligatur, id est, bulla duabus ceris sigillatis: Aliqui existimarunt diplomata habuisse duo cerea sigilla appensa, alii vero (cum quibus concurro) putant vnicum fuisse sigillum cereum ex vtraque parte signatum, eo pacto quo plumbea Papae sigilla fieri solent. Hunc imprimendi modum solius Imperatoris, et Patriarchae idem Balsamon de priuil. Patriarch. solitum fuisse scribit. Hodie Papa bullas expeditionum, et collationum in plumbo signat; sed cum hac differentia, quod expeditiones in forma dignum, vt aiunt, ex funiculo, rubro, et flauo colore contorto plumbum pendet. Errat tamen Polidorus Virgilius, asserens Stephanum III. obsignare incoepisse in bulla plumbea; conseruatur enim adhuc Aretii cum praedicto plumbo bulla S. Siluestri Papae, et in S. Angeli Arce de Vrbe eodem modo reperiuntur Bullae Leonis Primi, Gregorii Magni, et aliorum Pontificum ex relatione Rinaldi olim eiusdem Archiui Custodis, qui tamen Pontifices


page 92, image: s124

antecessores praefati Stephani III. fuere, ac idem Rinaldus stylum plumbei sigilli a S. Siluestro incoepisse opinatur. Pontificis Bulla aurea illa dicitur, qua Imperator confirmatur, nam in auro cuditur. FR. Aurea Bulla erat Clementis VII. In qua Henerico VIII. Angliae Regi titulum Defensoris fidei contulerat. Similiter aurea fuit illa, qua Franciscus Primus Galliarum Rex foedus inter ipsum, et praefatum Henericum firmauerat, in quo sigillo ex vno latere haec verba erant impressa. Plurima seruantur foedere, cuncta [reading uncertain: print blotted] fide.:||: Collocatio autem, quae in eo plumbo, et in variis antiquis picturis habetur, scilicet, a parte dextra D. Pauli, et a sinistra D. Petri, ex antiquo vsu prouenit; quia tunc dignior leua habebatur, de quare diserte Leo Allatius lib. 1. de Eccles. Occident. et Orient. perpet. consens. cap. 6. FR. Sic etiam eorundem Apostolorum capita in antiquis, argenteisque statuis supra Ciborium Lateranensis Ecclesiae adhuc exstant conseruata, ita vt S. Petri effigies ad sinistram, et S. Pauli ad dexteram collocatae sint, eodem prorsus modo, ac forma vt subiectae figurae demonstrant.

[gap: illustration]

Vsque ad praesens maximae aestimationis habetur sinistra inter Graecos, et nos prius sinistrum Altaris cornu, quam dexterum incensamus. Lepida quidem fuit non minus, quam ingeniosa Ottonis tit. S. Nicolai in carcere Cardinalis, Apostolicique Legati inuentio, ad sedandam praecedentiae differentiam inter duos Angliae praecipuos Episcopos in Concilio Londinense de anno 1237. ortam, vbi Eboracensis Praesul a grauamine praecedentiae se appellauerat, quia Cantuariensis Compraesul ad dextrum eiusdem Legati latum se collocarat, is amborum Archiepiscoporum differentiam sedauit, eleganter eis ostendens, quod in bulla papali Petrus ad Pauli sinistram collocatur in signum humilitatis, quod praecipue imitari Ecclesiastici debent, ita ex Matth. Paris. Odoric. Rinaldus refert. In Eccles. Annal. anno supra cit.:||: In Bullis pontificiis Consistorialibus, quae manu ipsiusmet Papae, et a cunctis Cardinalibus, seu a maiori parte firmantur; praeter plumbum iam dictum, depingitur Crux, circa quam aliquod praeclarum dictum, seu aliqua Sacrae Scripturae sententia iuxta Pontificis libitum circumscribitur. FR. Exempli gratia.

Lucii Papae III. erat hoc signum + Adiuua nos Deus salutaris noster. Bullar. Casinen. tom. 2. constit. 195. in vlt. versu, et constit. seqq.

Vrbanus III. signabat: + Ad te Domine leuaui animam meam. Ibidem consiti. 204.

Alexander III. + Vias tuas Domine demonstra mihi. Ibid constit. 182.

Clemens III. + Doce me Domine facere voluntatem tuam. Bull. Casin. tom. 2. constitut. 207. 209.



page 93, image: s125

Coelestinus III. et Honorius III. + Persice gressus meos in semitis tuis. Bullar. Casin. ibid. constit. 213. et consit. 235.

Gelasius II. + Deus in loco sancto suo. In Commentar. eiusdem vitae apud. Constantinum Gaietanum pag. 103, et 105.

Gregor. IX. + Fac mecum Domine signum in bonum. Bullar. Casin. tom. 2. constit. 248. 250. 251. quibus verbis vsus fuerat etiam. Innocentius III. Bullar. Casin. ibid. constit. 223

Paulus III. + Confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis. Bullar. Casin. tom 1. constit. 170.

B. Pius V. + Vtinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas. Ibidem constitut. 193.

Vrbanus VIII. + IN Domino sperans non infirmabor. Ibid. constit. 306.

Gulielmus Siciliae Rex signabat his verbis: Dex tera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltauit me. Bullar. Casin. tom. 2. constit. 187.

Innocentius X. + Da seruo tuo cor docile, vt populum tuum iudicare possim.

Alexander VII. + Prouidebam Domino in conspectu meo semper.q. a. d. e. m. n. c. id est, quoniam a dextris es mihi ne commouear.

Clemens. IX. + Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo.

Clemens X. + Iesu tibi sit gloria.

DE INNOCENTII XI. Regnantis signo dicemus in verbo Papa, quia dum haec imprimuntur, non adhuc aliqua eius Consistorialis Bulla emanauit.::||:: Antiquitus duo fratres Cistercienses Conuersi ad cudendas bullas applicati erant, qui Fratres plumbi, seu de plumbo vocabantur, ita vt transiens haec incumbentia ad saeculares, hi in processione cum aliis Cancellariae Officialibus incedentes, habitum laicalem Cisterciensium ferebant. Vide Anulus Piscatoris, in dict. Annulus. Vide Applumbarius. Abbreuiator. Sigillum. Numisma sacrum. FR: Signa ad dignoscendas Bullarum falsitates notantur in 5. decretal. tit. 20. cap. 5. et seqq. Quomodo bullam signabat Papa non consecratus. Vide Papa . Papa nondum consecratus. Bulla. Vide Syparium.

BVLLA IN CENA DOMINI. FR. quae Processus generalis dicebatur. Clement. de Iudiciis cap. 1. quia excommunicantur generaliter omnes Haeretici, et contumaces Gloss. ibi; cuius tenor, et casus ibi Papae reseruati aliquando in parte pro Pontificis libitu variantur, et in feria quinta Cenae Domini de mane ab vltimo Diacono Cardinali publice, altaque voce legitur, astante cum ceteris Cardinalibus, et Episcopis Pontifice, qui peracta lectura, faculam accensam in plateam proicit in signum fulminationis contra excommunicatos.

BVLLA MOTV PROPRIO. Vide Leges.

BVLLARE in plumbo signare. [Plumbo bullauit chartam illam. In vita S. Ioannis Eleemosynarii cap. 51. Hanc epistolam graecis litteris, hinc inde munire decreuimus, et Annulo Ecclesiae nostrae bullare censuimus. In epist. Ratbodi Treuiren. Episc. a Sirmondo allata.

BVLLATVS signatus: vt bullatae litterae. [Exstant litterae integrae, et bullatae. D. Bern. epist. 230.

BVLLARIVM liber continens diuersorum Pontificum bullas, cui nuper adauctus est tomus quartus in typographia Camerali impressus.

BVLLATORIVM sigillum. Vide Chartophylax.

BVNDAE Termini, seu confinia, et limites. anglica dictio Bondes, quae idem sonat. [Quibus metis, et bundis circumdantur. Matth. Paris. in Hist.

BVRDATIO rustica pensio, seu tributum a villicis exactum. [Cognouimus etiam rusticos burdationem, quam iam ab eis exactam Theodosius minime persoluerat, iterum dedisse, ita vt in duplo exacti sint. S. Greg lib. s. epist. 42. Concede mihi seruo tuo, vt tollam onus duorum burdonorum de terra. 4. Reg. cap. 5.] Puto vocabulum a Burdo, quod est Mulus, deriuari. Inde Muliones in Sicilia vocantur Burdonarii; etiam inter Latinos Burdonarii appellati sunt. [Porro Burdonarii, Burdonesque viso Leone, timore correpti sunt. Io. Moscus. cap. 25.] a graeco nomine *borde/nea, quod mulos significat. Inde Burdicus, exiguus mulus. D. Ambrosius epist. 10. FR. Sed Dionys. Carth. in exposit. super 4. Reg. loco cit. art. 7. facit differentiam inter mulum, et burdonem, inquiens: [Burdones sunt animalia genita ex equo, et asina; quemadmodum muli ex equa, et asino.

BVRDO FR. Verbum, fustibus dimico rusticorum more, de quo Matth. Paris. Significat etiam animal, quando est nomen, vt supra. Vide Burdatio.

BVRDONARIVS Vide Burdatio.

BVRGEMOTVS FR. Villicorum coadunatio, et aggregatio ad negotia peragenda. [Et habeatur in anno ter burgemotus, et schiremotus bis, nisi saepius sit. et intersit Episcopus, et Aldermannus, et doceant ibi Dei rectum, et saeculi. In legibus Canuti Regis cap. 44.] Vocabulum vero Schiremotus, adunationem rusticorum significat.

BVRICVS Equulus, seu asellus. [Longe dispari cultu macro illum, et viliori asellis burico sedentem. Paulin. epist. 10.] Vox quidem. barbaro-graeca, atque Hispani asellum Borico etiam appellant. Inde Burichalium huius iumenti instratum, seu dorsale, dicitur. [Sedentibus ipsis in burichaliis. IN vita S. Attici Episc.] Igitur deuius Raderus in hoc vocabulo fuit, dum genus nauis esse putarat.

BVRNETTVS pannus laneus. [Nullus vtatur tunica de burnetto. Matth. Paris. in vita Abb.] Aliquando Capucium denotat, ab arabico idiomate Barnus.